PHILOSOPHIAE / RECENTIORIS / VERSIBUS TRADITAE
A / BENEDICTO STAY
LIBRI DECEM.
ROMAE / IN TYPOGRAPHIO PALEARINIANO
MDCCXCII.
PRAESIDUM FACULTATE

MONITUM.

Quadragesimus jam annus est, ex quo Opus hoc decem constans libris Auctor absolverat. Primum Volumen libros tres continens [cum] adnotationibus, et supplementis Rogerij Boscovichij, Anno 1755 editum Romae fuit, Anno vero 1760 Volumen alterum. Reliqua Volumina duo continenti Typographi opera erant in lucem proditura, nisi in mora fuisset Boscovichius, qui quas in se susceperat partes, explere tum non potuit, varijs per Europam itineribus, et publice etiam sibi commissis distentus studiis, Lutetioeque Parisiorum multos porro per annos subsistens. Postremo in Italiam reversus cum attulisset reliquas quatuor Librorum adnotationes, animum statim ad perficienda pariter supplementa traduxerat. Verum intervenit mors, inchoatum jam opus intercepit. At tum plane omissa supplementorum, quae deerant, cogitatione, visum est illos quatuor cum suis adnotationibus Libros uno justo volumine comprehensos in lucem emittere. Prodeunt illi hoc ipso tempore Palearinianis, quibus primi erant, Typis impressi, omnesque etsi longo post intervallo tandem consociati in integrum Philosophiae corpus coalescunt. Eodem tempore, quo postrema pars editur, visum itidem est decem eos Carminum Libros ab adnotationibus, et supplementis sejungere, omnesque simul hoc uno Volumine concludere, ut nonnullis gereretur mos, et iis scilicet, qui minus moleste ferant in aliquam interdum obscuritatem incurrere, quam tam crebro versuum lectionem inspiciendis Commentarijs interrumpere, et iis, qui in philosophicis rationibus multum exercitati nullis indigeant ad quaeque vel difficiliora intelligenda explicationibus. Utrique Volumini tam illi, quod cum adnotationibus Boscovichianis, quam huic alteri, quod sine iisdem nunc prodit, in fine adjunctus est Dialogus Christophori Stay de Poesi Didascalica, quo in perscribendo ad hoc maxime Fratris opus ille animum intenderat. Hic praeterea subjiciendum est Benevolo Lectori, ne ex Titulo Philosophiae Recentioris in animum inducat; his in libris contineri, quaecumque hactenus in eo doctrinae genere reperta sunt. Ea primum huic Operi praefixa fuit inscriptio, ut idem distingui posset ab alio Opere, quod aliquot ante annis Auctor ipse Cartesianam secutus Rationem vulgaverat: ac tum dici vere potuit ex recentioribus selectiora Auctorem suis exponere versibus voluisse. At in nova hac Editione cum idem retinendus sit Titulus, ne nimirum ipso mutato diversum esse hoc Opus appareat, rogandus est Lector, ut hunc Titulum ad ea referat tempora, quibus decem hi Libri ab Auctore scripti sunt, neque hic alia requirat, quam quae inter potiora erant Philosophorum ad illam usque diem inventa. In illa nempe, quae tum erat, satis certe ampla atque illustri Philosophicarum rerum copia consistendum sibi esse Auctor decreverat; neque enim ipsi, vel si libuisset nova quaeque porro persequi ac superioribus adjungere, vacuum jam suppetebat tempus, cum ad potiores esset gravioresque subeundas curas evocatus. Siquidem Anno 1762 delatum ipsi munus fuit, quod ab Epistolis Latinis vocant: quo tanquam gradu septem post annos ad conscribendas Pontificias ad Principes Viros Litteras conscendit. Hoc munere etiamnum fungitur, ac septimus ac decimus jam in exitu est annus, ex quo PIO VI Pont. Max. suam hanc navat operam, atque ita navat, ut nihil sibi potius, atque honorificentius esse ducat, quam ut doctissimo satisfaciat Principi, cujus immortalia sunt in omni laudum, meritorumque genere monumenta; ut omnino existimandum sit Divino plane consilio ipsius Pontificatum in ea reservatum fuisse tempora, quibus Ecclesia maximis undique jactata fluctibus, summa Moderatoris, ac Magistri sui virtute, sapientia, atque animi magnitudine indigeret.

CHRISTOPHORI STAY / AD / BENEDICTUM FRATREM / EPISTOLA.

Redditus est Liber mihi tuus, in quo [Philosophiam], eam praesertim, quae a Newtono traditur, versibus complexus es; quem quidem et cupidissime excepi, et semel atque iterum maxima cum voluptate perlegi. Quid enim mihi gratius esse potest, quam cura jam omni , ac diuturni laboris molestia te esse perfunctum; aut quid me magis delectet, quam ea tibi feliciter, atque ex animo processisse, quae ut susciperes, auctor ego tibi praecipuus fuissem? Nam [eam] quidem video additam esse rebus omnium [elegantiam], atque ornatum, quem a te, cujus mihi in scribendo facultas satis est cognita, exoptare maxime potuissem. Huc accedit, quod omnem hanc Philosophiae pertractationem uberiorem profecto, quam aut ego expectabam, aut ipse receperas, praestitisti; remissius enim acturum te putabam, neque ea tam facile traditurum, quae nimia septa essent explicandi difficultate. Nunc omnia fuse, copioseque persequutum esse te video, nihil ut fere in summa rerum obscuritate aut [sit praetermissum], aut a carminum cultu, atque humanitate detractum. Ain vero? Pergin tu Musas, omnino ut sapiant, adigere? miror equidem illas tantopere morigeras esse factas, atque a risu, ac joco, ad tantam severitatem traductas. Sed opportune actum est a te, qui leniore primi de Cartesiana Philosophia operis argumento, quo facilius obsequi vellent, cum semel induxeris, freno velut jam recepto, quocumque libuerit, impellis, ac moves. Quapropter tibi ego plurimum, ac fere aeque mihimetipsi gratulor. Nosti enim quamdiu a te flagitarim, ut, cum in tradendis illius doctrinae rationibus, quae a Cartesio est instituta, non mediocrem legentium comprobationem esses consequutus, eo loci minime consisteres, animumque ad Newtonianam etiam Philosophiam versibus exornandam adjungeres. Tametsi enim superioris operis non inelegantem scribendi rationem, venustatemque satis agnoscerem, desiderabam tamen probatioris disciplinae delectum, ne cum te ad scribendum contulisses, videreris sententias sequutus esse hujusmodi, quae Musarum ingenio magis essent accommodatae, quam veritati, judicioque Naturae. Neque vero magnopere me movebat summa rerum difficultas, ac magnitudo: sperabam enim, quaecumque a communi carminum consuetudine remota, aut aliena etiam viderentur, te diuturno jam usu paratiorem facile assequuturum. Itaque cum rem aggressus esses, experiendi magis, ut ipse ajebas, voluntate, quam perficiendi spe, putabam nos, si non omnem solidam, atque expressam, at hujusmodi certe habituros illius {doctrinae} formam, quae et rebus, et versibus conveniret. Verum hoc minime inficior, me nunquam arbitratum esse, in his etiam versari ut velles, quae in Geometriae involucris, atque in tanta rerum obscuritate delitescerent. [Nam] neque tuae, neque cujusquam facultatis esse existimabam, ut universam motuum doctrinam, quam Mechanicam vocant, Keplerianas leges, tam varios ac tam impeditos Lunae cursus, atque alia hujusmodi, quae a Gravitatis vi promanant, illa item quae lucis, et colorum naturam continent, enunciare, ac versibus expolire valeat. Quae cum omnia perfecta jam a te, atque absoluta esse videam, possumne illud tibi ominari, quod in scribendo propositum nobis habere minime quidem debemus, tamen si consequamur, libenti animo excipere ne Sapientes quidem vetant, ut quantum operae ac vigiliae tam diuturnus labor attulit, tantum legentium secunda comprobatio afferat jucunditatis. Si enim eorum, quae [mandantur] litteris, ab ipsa difficultate aliqua repetenda est laus, affirmare profecto ausim, ex quo Poetarum artificia extiterunt, a nemine unquam difficilioris rei pertractandae curam esse susceptam. Verum quae hominum est, sive in aliorum expendendis laboribus iniquitas, sive in judiciis ferendis varietas, facile accidet, ut, quae mihi ad commendationem valere plurimum videantur, eadem plerique arripiant ad reprehendendum. Erunt enim fortasse nonnulli, qui tam accurate res tam difficiles versibus pertractandas esse non arbitrentur, moremque Neoptolemi in hoc scribendi genere servari potissimum oportere dicant, ut moderatius, ac levius sit philosophandum: tenuiorem esse Musarum habitum, quam ut valentioris doctrinae vim sustinere possint: praescripta enim esse vocabula, et quasdam veluti disciplinae formulas, quae rerum vim, potestatemque duntaxat declarare valeant: has autem arcendas esse a carminibus, ac prorsus repudiandas, propterea quod quae a venustate, ac numeris omnino abhorreant: ita si persequi illa etiam velimus, quae ab intima philosophia hauriri solent, cum eadem per se satis aspera sint, atque impedita posse ea quidem quasi mollitie enervari carminum, illustrari autem non posse. At qui ita sentiunt, nimium angustis terminis amplissima Poetarum studia definiunt. Quae enim erit tanta artis hujus inopia, atque infirmitas, si primos tantummodo possit aditus, ac summa rerum vestigia persequi, majoribus autem doctrinis, ac gravioribus enunciandis nulla sit facultas, atque copia? Sed hujus quidem judicii iniquitas redarguenda re ipsa est a te potius, quam verbis a me refellenda. Quamquam enim tua cum legerem, et exornari numeris res a te agnoverim, atque ipso splendore, ac varietate carminis in claritate, ac luce collocari, idque ut confirmarem, pluribus e locis repetere exempla possem, tamen ne gratiae aliquid tribuere videar, nihil quidem de te ipse amplius, at de universo potius hoc scribendi genere ea dicam, quae sentio. Ac primum hoc facile concesserim Musas profecto delicatioris cujusdam esse fastidii atque offensionis, ut solemnes quasdam disciplinae formulas respuant; quis enim ferat, ut in carminibus duplicatas rationes, ac triplicatas, areas temporibus proportionales, atque alia hujusmodi usurpemus? Verum quae suis enunciare nominibus ob minus elegantem dicendi modum minime audemus, an eadem ut aliter efferamus, omnis interclusus est locus? Nullane alia erit ratio, qua haec verborum asperitas leniri, ac moderari possit? Quaeque ob inamoeniorem quandam speciem conjungi eum numerorum venustate nequeant, nullo pacto eadem illuminare, ac distinguere valeamus? Atqui scimus Poetis suum esse loquendi morem, quo ipsi omnia et comiter, et jucunde, clare item, et dilucide exhibent; pollere enim illos formis quibusdam, ac simulacris, quibus res ita [conveniant], atque illustrent, ut easdem pene contrectare manibus, atque usurpare oculis videamur. Neque vero haec simulandi, efformandique ratio tantummodo in grandioribus argumentis, velut in motibus animi metu, ac terrore concitandis, adhibenda est, ut cum in fabulis Orestem inducunt agitatum furiarum taedis ardentibus, aut Philoctetem, ac Prometheum vi doloris misere ejulantem, aliaque hujusmodi flexanima, atque ad aegritudinem, ac moerorem declarandum aptissima. Latius patet haec effingendarum imaginum ratio, atque ad res etiam, quae nullam habent animi perturbationem, exprimendas aeque convenire potest. Quid enim est tantopere a sensibus, vitaeque consuetudine abductum, quid tam asperum, tam impeditum, quod simulacra ejusmodi minime recipiat? Quare si hunc similitudinum, ac specierum usum ad severiores etiam doctrinas traducimus, si res quasque colorare, effingere, animare, oculis subjicere possumus, quae, malum, est ista judicii perversitas, ut tenebras claritati ac luci anteponamus? Nonne enim tum excitatur animus, ac movetur acrius, et signorum hujusmodi praesidio, quae obscuriora sunt, etiam videt, ac percipit clarius, quam si solemnibus vocabulis, usitatoque loquendi more indicarentur? Nam si aliquam a Philosophia accersitam, sive ex ipsa Geometria sententiam proponere mihi velis, quae quidem usitatis verbis horridius dici solet, ut si solida similia in ratione triplicata laterum homologorum esse dicas, num idem minus intelligam, si liberalius hisce tuis versibus exponatur?

Nec tibi praeteream, similes quaecumque figurae
Si crescunt, vel si major collata minori est,
Crescere plus ipsa facie molemque, locumque,
Majoremque magis multo distendier intra;
Nam facies tantum, qua longa est, lataque crescit
Mensura duplici; debetur terna sed ipsi
Moli, quandoquidem pariter procurrit in altum.
Propterea si sint simili constructa figura
Horrea nostra tuis, sed parjete quae magis alto
Claudantur decies; centum frons undique major
Partibus excurret; centum at non partibus istis
Ditior ipse ego sim, decies sed denique centum,
Si duro agrestum placata labore, boumque
Alma Ceres flavis compleverit horrea donis.

Aut si velocitatem esse, ut spatium divisum per tempus, in hunc modum exprimas?

exoritur mensura hinc mobilitatis,
Si loca nimirum referas ad tempora, sic ut
Quo fuerit spatium productius, et vice tempus
Mutata fuerit contractius, hoc tibi constet
Major mobilitas; producto a tempore contra
Illa remissior existat, spatioque minuto;
Propterea breviore viam qui tempore eandem,
Aut, mage quae longa est, in eodem tempore carpunt,
Prae reliquis laudantur equi, palmamque reportant
Cursores: animos spectantum a plausibus acres
Exacuunt, quatiuntque jubam, insultantque superbi,
Dum per Olympiacos resonat victoria campos.

Quae quidem cum lego, {praeter quam quod} argumentum plane assequor, libentius etiam assequor; dum enim splendidiora haec adjumenta ad obscuritatem amovendam comparantur, rebus etiam accedit hilaritas quaedam, ac lepos, quo fit, ut aspera nitide, jejuna plene, pervulgata novo, ac minus usitato more dicantur. Illud tamen in hisce exprimendis simulacris praecipue animadverti oportere arbitror, ut moderatior quaedam retineatur ratio, atque ad doctrinae severitatem accommodetur, ne dum graviores disciplinas persequimur, dissolutiorem, quam rerum gravitas postulet, effingendi, atque ornandi licentiam [consectemur]. Neque enim ingenii luminibus, atque amoeniore cultu distinguenda sunt omnia, sed, qui res deceat, servandus est modus. Quemadmodum enim in hominum vita [venustas] quaedam, atque jucunditas morum pro sua cujusque natura, institutoque inest, ut non eadem, quae juvenes deceat, senioribus etiam consentanea sit, quaeque in solutiore vitae genere convenire possit, eadem in graviore adhibeatur; sic in carminum artificiis suus est rebus quibusque cultus, nec qui levioribus studiis aptus esse possit lepos, atque urbanitas, idem etiam severioribus doctrinis rite adjungatur. Atque idcirco varia dicendi genera sunt a Poetis instituta, ut de majoribus rebus locupletior sit oratio, atque ornatior, de tenuioribus autem pressior, ac subtilior. Hinc res publice gestas, bellique varios casus epico versu illustrare illos, ac distinguere videmus: cum autem instituere nos, ac docere velint, venustum quidem servant, at candidum, et moderatum loquendi genus; atque in hac eadem tenuiori instituendi ratione cum in faciliore argumento versantur, nonne alium sibi proponunt, quem sequantur, modum, alium, cum in obscuriore? neque enim quo pacto de rebus rusticis, ac de agrorum cultu dicunt, eodem etiam difficiliores Philosophiae partes pertractare possint. At dolemus profecto multa atque eximia tradendae carminibus Philosophiae exempla, sive hominum, sive temporum injuria periisse; unum tantummodo reliquum est, idem tamen locupletissimum specimen, Lucretii Poema, quem mihi quidem non tam ipse potissimum imitari velle, atque exprimere videris, quam ab ipsa rerum similitudine deferri, ac pene rapi ad imitationem dicendi. Quid enim convenientius est, atque aptius, quam ut sermo rebus consentiat, aut quid magis alienum, quam, cum obscuriores sententias tractamus, orationem adhibere inaniter ita exultantem, ut legentium animi ab intelligendi contentione ad nimiam ornatus hilaritatem delabantur? Abunde enim satisfactum hic nobis censemus, si apte omnia, si composite, si ad rem accommodate exponantur. Reliquum est, ut eorum etiam reprehensionibus occurramus, qui paucos difficilioribus Philosophiae studiis teneri putant, atque idcirco carminum jucunditatem, quae ad omnium permovendos animos est instituta, negant adhibendam esse hujusmodi rebus, quae ad sapientium usum, atque intelligentiam sint accommodatae; nam neque hos ea fortasse curaturos, quae ex ipsis fontibus haurire malint, neque indoctos, qui intelligere non possint. Ego autem non tam inimicos alienae industriae eos dixerim, qui nos a scribendo abducant, quam hujus aetatis gloriae invidos, qui paucorum cognitione optimas artes in hac litterarum luce finiant. Quando enim unquam Philosophia aut a tot summis ingeniis exculta, aut majori hominum frequentia celebrata tantopere floruit? M. quidem Antonius is, qui cum L. Crasso maximam eloquentiae gloriam est consequutus, pecudis esse existimare se ajebat, non hominis, cum Graeci tantas res susciperent, profiterentur, agerent, seseque videndi res obscurissimas rationem hominibus daturos pollicerentur, non admovere aurem, et, quid narrarent, attendere. Nonne hoc magis nostris esset temporibus affirmandum, cum Regum ipsorum, populorumque opibus Philosophiam proferri, atque extendi videmus, et hisce praesidiis eo usque perductam esse, ut plura nobis in inquirenda natura sint cognita, quam omnium superiorum temporum diuturnitas viderit? Verum si, quae optima sunt, eadem a paucis conquirantur, an idcirco etiam erunt a Musarum cognitione removenda? Quasi vero ea tantummodo, quae ludicra, ac leviora sint, venustiore hoc scribendi genere pertractari oporteat, aut eos, qui severioribus studiis sese dediderunt, bene, ac gnaviter ab omni humanitate alienos esse censeamus. Num enim, quia aliunde doctrinas petere ipsi possint, idcirco haec urbaniora contemnet; imo vero eo libentius ad haec confluent, ut unde antea aegritudinem animo contraxerant, inde humanissime recreentur. Quapropter quid est, quod illos a liberaliori hac jucunditate prohibeamus, nisi forte imitari velimus L. Lucilium, qui ea, quae scriberet, a doctissimis legi recusabat. Nam facete ille quidem, qui neque ab [indoctis], quos omnino contemneret, neque a doctissimis sua legi vellet, cum ea scriberet, in quibus summa profecto esset urbanitas, sed doctrina mediocris. Sed ad hujusmodi res si Musarum elegantiam traducamus, quae et gravissimae sint, et ad Sapientium usum aptissimae, quid causae est, cur pauciorum, id est doctissimorum hominum oculos atque ora fugiamus? imo si nobis eorum, qui nostra legant, eligendi detur optio, cur non eos praecipue quaeramus, quorum judicio, atque auctoritate, quae tradimus litteris, comprobentur? Malo enim praestantiam, quam multitudinem legentium. Bene Euripides, qui in tragoediis recitandis Platonem concioni praetulit; quod multo etiam magis nobis est quaerendum in rebus gravissimis, atque a populi judicio, et consuetudine omnino abhorrentibus; philosophia enim vulgi testimoniis minime ducitur, neque imperitorum conventus, ac plausus consectatur, sed paucis contenta judicibus in sapientiorum duntaxat comprobatione conquiescit. Sapientes autem viros non modo libenter excepturos arbitror, sed haud levem nobis etiam gratiam habituros, cum quae ipsi cogitant, quaeque in doctrinae quasi penetralibus delitescunt, aliena industria ornatiora, ac meliora in lucem proferri videant. Plurima hoc loco et veterum, et recentiorum Philosophorum judicia colligere possem. Sed cum Leibnitium et scribendis versibus dedisse operam sciam, et Philosophiae numeris explicandae rationem, consiliumque laudasse, alium neminem nostrae sententiae auctorem, laudatoremque desidero. Est illius ad Drieschium epistola, in qua cum Poligniacii elegantissimum Poema laudat plurimum, tum vehementer se cupere ait, ut Poetarum studia magis, quam hactenus fieri soleret, ad utilitatem convertantur. Sapienter ille quidem; sed fortasse rationi philosophandi suae lenocinabatur. Nos quidem tantum doctissimi viri de illustranda Philosophiae genere seligendo veritatis ipsius, atque omnium consensu, quam tacito unius suffragio moveamur. An erat nobis diu ambigendum, quem potissimum sequeremur, cum Newtoni unius summam laudem, atque eorum, quae ab illo sunt inventa, incredibilem magnitudinem, ac praestantiam consideraremus? Quod Socrati accidisse accepimus, ut Graeciae universae testimonio sapientissimus judicaretur; idem profecto summo viro contigit, ut vivus etiam, ac videns prope Princeps, ac Parens Philosophiae merito sit nuncupatus. Nonne enim in hac naturae obscuritate peregrinantes antea, errantesque tanquam hospites diu, multumque pluribus in rebus versabamur, cum praeclara potissimum nos illius instituta ab erroris pravitate ad germanam, diuque intermissam veri quaerendi viam restitutos quasi in veritatis domicilium deduxerunt? Quare Ennianum illud Pythii Apollinis ipsi suo jure usurpandum opinor, ut sese eum esse profiteatur, unde qui naturae investigandae studio teneatur, consilium expetant,

Rerum incerti, quos ego ex
Incertis certos, compotesque consili
Dimitto, ut ne res temere tractent turbidas.

Magna sane pollicebantur Veteres, et qui deinceps subsequuti sunt, alii Philosophi, cum rerum sese omnium causas edituros reciperent, sed et propter ingenii tenuitatem, et propter viarum aut ignorationem, aut immensam longinquitatem, quae magnifice pollicebantur, praestare, eoque ipsi pertingere non poterant. Magna est enim naturae amplitudo, infinitus pene rerum numerus, quorum aliae sui vastitate, atque immensis spatiorum distantiis, aliae parvitate ipsa sese nobis abdiderunt; hujusmodi autem tum ingentibus, tum exiguis corporibus suus est ordo singulis, sua vis, motus unumquodque suos perficit, suis muneribus, officiisque fungitur; quorum omnium nobis est comparanda cognitio, si naturae causarumque scientiam comprehendere, complectique animo velimus. Sed ubi tantae cognitionis comparandae instrumenta atque praesidia? sunt corporis sensus, sed breves illi quidem, atque angusti, quibus ea tantummodo usurpare possumus, quae prope nos sunt posita, atque ad eorundem sensuum usum perceptionemque accommodata. Ulla igitur spes erat, ut quispiam universam naturae descriptionem absolveret, quando et rei ipsius summa esset obscuritas, nobis autem adjumenta rerum cognoscendarum omnino deessent? Nam si ingenio, et cogitatione ea persequi velimus, quae sub sensus minime cadunt, commenta magis nostra, quam res ipsas describemus. Sed plerique vel ingenii aestu, vel gloriae cupiditate abrepti, cum omnem rerum formam, atque ordinem tenere sese, ac perspicere jactarent, ad illa, quae omnino ignorarent, delabi maluerunt, quam ea quaerere, quae in sensus ipsos facile incurrerent. Illi igitur dum initia, primasque causas aequo cupidius consectabantur, a rebus ipsis, quae cognosci quidem poterant, si veri inquirendi viis institissent, longe aberrabant. Tametsi enim imbecilla nostra sint nimisque angusta ingenia, ut causas omnes continere possint, datus est tamen aliquis nobis permultis in rebus veri cognoscendi locus. Antiquior enim est, quam fortasse verior querela illa Democriti in profundo veritatem esse demersam, atque omnia tenebris aeque circumfusa. Sed permagni interest, quem in causis investigandis cursum instituamus, ut primum si gradum recte fecerimus, ad maximarum rerum cognitionem pervenire possimus, sin minus, turpiter labamur. Praecipua est nobis in eorum, quibus instructi sumus, sensuum usu, atque experientia rerum percipiendarum sita ratio, primus hic contemplandae Naturae quasi patefactus est aditus, hinc suscipiendus, atque inchoandus est labor. Diu, multumque rerum est habitus, ac facies pervidenda, servandus ordo, conversiones, mutationesque omnes investigandae, quid pro diverso corporum, ac locorum situ oriatur, inspiciendum, quid constans in rebus, quid varium sit, inquirendum. Tum omnis animi contentio eo potissimum est convertenda, ut videamus, quid aptum inter se, conveniens sit, aut quid quamque rem rite consequatur, ut eorum praesidio, quae probe nobis explorata sint, ad eorum etiam, quae ignorabamus, scientiam perveniamus. Quibus quasi fundamentis positis, nequaquam nobis erit expetendum, ut et subito intelligamus, quibus e naturae legibus rerum omnium efflorescat ordo, ac ipsa rerum initia, summosque ortus aperiamus. Praeclare nobiscum agetur, si tot, tantisque adjumentis ad proximiores tantummodo assequendas causas inducamur. Est enim longissima quaedam continuatio, causarumque series, ut aliae propius res ipsas attingant, ac gignant, eaedem ex aliis superioribus emanent, illae autem ex iis, quae proxime antecedunt, atque ita aliae ex aliis, tanquam ramorum aliorum ex aliis erumpentium propagines, consequantur, donec perventum sit ad prima rerum initia, summasque causas, velut altissimas stirpes, unde reliquarum omnium [series] procreantur ac fluunt. Quapropter nequaquam nobis continuo ad remotissima rerum principia deveniendum est, ut per inferiorum deinde, ac succedentium causarum ordines ad ultimos rerum effectus perspiciendos descendamus; sed a rebus ipsis paulatim pedetentimque ad propinquiores primo causas movendus est cursus, deinde ad alias, quae propiores iis sunt, gradus faciendus, atque ita ad remotiorum etiam seriem, colligationemque progrediendum, quoad ingenii nostri imbecillitas admirabilem tanti ordinis magnitudinem sustinere possit. Aequo enim animo [consistendum] est, ubi ad reliqua persequenda interclusus est aditus, inopia praesidiorum. Neque erit, cur nostra spes infringatur, aut languescat industria, si minus omnem causarum colligationem perspicere possimus, atque ad ipsa rerum capita, primosque ortus pertingere, cum magis contentos nos esse oporteat, ut aliquantulum progrediamur, modo nulla in quaerendo sit temeritas, nullus error, quam ut longa aberratione defatigati nil processisse animadvertamus. Atque utinam hujusmodi vestigiis institissent, quicumque Philosophiae excolendae operam hactenus dederunt: uberiorem sane rerum pulcherrimarum scientiam haberemus. Nam si aliquando cognitus hic fuit optimus philosophandi usus, saepe tamen, ac diu intermissus fuit, aut omnino neglectus. Baconem de Verulamio doctrinarum omnium ducem, ac magistrum hujusmodi artis, atque ineundae viae demonstratorem quidem fuisse scimus, minime tamen hanc laudem rerum etiam inventarum gloria cumulasse. Eundem investigandi modum Galileus, [immortale] illud Italiae lumen, cum tenuisset, praeclarissimis etiam inventis exornavit; adscivit enim Geometriam Philosophiae praesidium alterum pernecessarium. Sed fere interciderat aliquandiu praeclara haec Naturae inquirendae ratio iterum ad comminiscendi delapsa licentiam, donec a Newtono restituta est, atque in ampliorem formam reddita, quam unquam antea obtinuisset. Incredibilem enim ille vim, ac praestantiam addidit istiusmodi investigandi artibus, cum illam etiam adjunxisset, cujus ipse fuisset auctor, atque inventor, Infinitorum disciplinam, qua nihil ad res cognoscendas opportunius. Quapropter mihi quidem non ille tantummodo exquirendae naturae commonstrare viam caeteris, verum etiam expugnandae quodammodo comparare instrumenta atque admovere machinas videri solet. Hinc minime mirum, si eo usque progressum vidimus, quo omnes simul omnium conatus nunquam antea pertinuerunt. Quamvis enim ille potius partem aliquam Naturae attigerit, non universam perlustrarit; tamen ab illo mirifice, ac singulariter auctam naturae cognitionem, et nostra, et quaecumque consequetur aetas, sentiet, atque fatebitur. Quanta enim subito lux, verique species enituit, cum eam corporum omnium conjunctionem esse declararet, qua ita sese vicissim omnia pertraherent, ut gravitatis viribus haec Mundi universitas contineretur. Quam ingens inde, ac mirificus earum rerum ordo emanavit, cum errantium siderum motus, veris atque autumni antecessiones, accedentis, ac recedentis oceani aestus, telluris ipsius figuram ac conformationem ex una eademque causa proficisci videremus? Quantam vero mentis vim, ingeniique aciem, quantam perspiciendi eam esse celeritatem oportuit, quantam in geometria, atque illa infinitorum doctrina solertiam, quae difficillimas hujusmodi, atque obscurissimas corporum vires, quas abdiderat ac tenebris Natura obduxerat, quae aliorum corporis cognoscendorum munerum fuit ratio, eadem etiam indagandae, ac eruendae gravitatis par esse potuit. Quae enim eximia excitanda animadversio est, ut extensa intelligamus esse corpora, dividi eadem, et moveri, ac minime penetrari posse, atque alia ejusdem generis complura? Unjuscujusque mehercule corporis usu, et quotidiana oculorum consuetudine ad haec cognoscenda inducimur. Sed Gravitatem ut universis insidere corporibus cognosceremus, quantus erat rerum ordo perlustrandus, quantus in superandis, amovendisque impedimentis, sustinendus labor? Permulta quidem exempla repeti poterant, ab eorum corporum experimentis, quae totius terrae ambitu continerentur; sed illa minime quidem fatis esse poterant, ut rem omnem conficerent. Aliae erant perlustrandae regiones, ubi amplioribus spatiis corpora excurrerent, caeli conversiones, atque astrorum cursus diligentissime considerandi, ut ex tot ingentibus, variisque motibus gravitatis mores perspicerentur, tantique muneris fides eluceret. Quae ille cum diu multumque intellexisset, cum constare omnia cerneret, singularumque rerum exemplis, ac testimoniis comprobari, tum vero ad caetera corporum officia gravitatis accessionem fieri oportere minime dubitavit, ejusdem legibus, tanquam vinculis teneri omnia, et coalescere. Quantus vero hic subito rerum omnium consensus, confirmatioque extitit, cum tot ignoti antea caeli motus, Lunae, et Cometarum incerti omnino, ac varii cursus clarissime patuissent, cumque easdem, quas ipse praescripsisset, germanas esse Naturae leges declararent! Atque hoc quidem ille in conversionibus siderum, atque ingentibus hisce mundi corporibus praestitit. Quid autem? Num leviora illa, ac minora esse censemus, quae in tenuissimis radiorum particulis perfecit? Nam quid corpore illo, quae lux dicitur, nobis erat obscurius? Nam autem postea, quam haec quoque est ab illo pertractata naturae pars, quid nobis in ea penitus {cogniscenda} claritatis omnino defuit? Subtilissimum, ac tenuissimum lucis radium dividimus, ac dispertimur, singulis quibusque partibus quae ratio, quae vis insit, novimus, e quorum admixtione quae colorum discrimina oriantur, quoque e corporum contextu qui redeat color, definimus. Quid denique est in minimis his rebus, atque a sensuum usu remotissimis, quod non optime sit nobis cognitum, atque perspectum? Quibus in omnibus illud mihi mirabilius videri solet, hasce res tantas, quae plurimarum aetatum, et hominum gloriam cumulare, atque exornare potuissent, ab uno eodemque Newtono et inventas, et perfectas esse. Nam illud quidem cum in omnibus, tam in praestantioribus rebus quibusque usuvenire maxime videmus, ut paulatim suos quaeque gradus faciant, priusquam absolutam praestantiam, maturitatemque consequantur: atque hinc cum ab aliis primordia, incrementa ab aliis obtinuerint, vix a quopiam, aut fero certe perficiantur. Sed incredibilis, atque inusitata quaedam ingenii magnitudo iisdem, quibus caeteri, finibus minime contineri potuit. Quod quidem cum considero, sic mecum ipse existimo: duos ab omni hominum memoria omnino singulares extitisse Viros, alterum hunc ipsum Newtonum, Poetarum principem Homerum alterum, quos quidem in dissimillimis artibus simillima laude dignos arbitror. Ante Homerum si qui fuerunt poetae, hujusmodi certe fuerunt, quales ille in Phaeacum, ac Procorum epulis adhibuit. Verum quae Poematis vis esset, ac virtus, quod illustrium virorum res gestas contineret, ornamentisque omnibus illustraret, a nemine quidem antea erat intellectum. Exortus est ille, qui fabulam cum invenisset, idem ita perfecit, ut legitimi carminis tum primum sit ars constituta. Cujus egregium exemplum cum omnes intuerentur, sibique ad imitandum proponerent, is optimi Poetae laudem est adeptus, qui propius ab illo abfuisset. Nam si quispiam peculiares aliquas Poematis partes expolisse accuratius, ac ulterius protulisse videri potest, quis tamen aut illum in praecipuis carminis laudibus superavit, aut hanc ipsam expoliendi, ac exornandi Poematis gloriam siquis est assequutus, non ab illo repetat, atque accersat? Quid hoc similius esse potest, atque ad exprimenda Newtoni in Philosophiam merita aptius? Cujusnam enim ea laus esse potest, ut eorum, quae ab illo sunt prodita, aut inveniendi laudem occuparit, aut perficiendi gloriam sibi vindicet? Nam si qui gravitatis vires, aut colorum causas ab aliis quoque saltem conjectura indicatas velint, iis ego, ut multum tribuam, hujusmodi conjiciendi operam Phaeacum carminibus comparo. Quid autem aut in rerum ordine statuendo, aut in cognoscendis viribus, aut in legibus confirmandis inchoavit quispiam, aut vel conjecit quidem? Cum vero praeclare inventa ab uno eodemque Newtono perfecta, atque absoluta dicam, nequaquam aliorum gloriae detractum velim. Quamquam enim plerique etiam, qui illum subsequuti sunt, eas Philosophiae partes praeclare excoluerint, ornarit, auxerint; tamen quidnam est tam eximie ab iis adjectum, cujus non ipse antea quodammodo semina jecerit, aut vestigia apertissime commonstrarit? Is enim in Philosophia architectus, molitor, effector dicendus est, qui, quae summa, ac praecipua erant, invenit, atque absolvit, caetera item, quae tenuiora essent, adumbravit, ac aliis excolenda reliquit, atque ita idem omnia et inchoasse, et perfecisse videri possit. Atque utinam ab his, qui deinde ad has disciplinas excolendas sese conferunt, ampla quaedam, atque insignia rebus hisce, ac rationibus incrementa adjungantur. Sed nescio, quo pacto accidit in artibus fere omnibus, ac doctrinis, ut cum aliquem excellentem gradum attigerint, eo loci consistant, et non modo non ulterius proferantur, sed retro plerumque referri soleant. Ita fit, ut quemadmodum Homero bene constitutae fabulae laudem tot saeculorum comprobatione confirmatam tribuimus, sic prospiciamus animo fortasse omnium consequentium aetatum judicio gloriam [perfectae] atque absolutae Philosophiae Newtono tribuendam. Et mihi quidem praestantior videtur hominis commendatio, qui non leviora quaedam ornamenta, sed Naturae ipsius vim, atque artificium perspexerit, nobisque declararit. Qua quidem in re, illud nobis praecipue propositum debet esse, ut ex hac magnificentia, ac pulcherrimarum rerum cognitione facile intelligamus tanti operis effectorem, ac moderatorem Deum. Nam bene, ac sapienter est a Bacone de Verulamio traditum, eum, qui minime hunc rerum ordinem intelligeret, ignorare fortasse posse Rectorem, ac Mundi Gubernatorem Deum esse; qui vero in rerum contemplatione omnino esset versatus, qui hunc ornatum praeclare nosceret, qui tantam in rebus omnibus convenientiam, [consensionemque] videret, eum praeesse mundo Dominum dubitare non posse. Atque hinc quidem accepimus Newtonum, qui unus omnium naturae opificium eximie, ac singulariter pervidisset, tantam animo imbibisse summi Artificis speciem, ut commoveri se illius praesenti numine, eumque colere, ac vereri palam praeseferret: felicior quidem futurus, si, ut vim religionis, ita etiam illius castitatem intellexisset. Hoc quidem certum exploratumque est naturae contemplationem religionis, pietatisque magistram, ac ducem semper fuisse habitam. Qui enim possumus cogitatione complecti praecellentem illam, ac praestantem naturam, cujus dominatu teneri omnia, ac rebus humanis provideri videamus, qui caste pieque colendam, atque officiis omnibus demerendam arbitremur; ut hinc (qui praestantissimus est Philosophiae fructus) virtutum omnia origo repetenda sit, unde excitamur ad constantiam, ad animi magnitudinem, atque omnem vitae laudem, honestatemque persequendam? Sed rerum pulchritudo jam longius me abripuit, quam provideram. Ea enim est hujusmodi admirabilis Philosophiae ratio, ut, cum in ipsa expendenda semel animum defixeris, modum tenere non possis; posteaquam vero eadem a te latinis versibus est reddita, nescio quomodo jucundior est, atque gratior; domesticam enim quandam laudem continere videtur. Vale.

ARGUMENTUM / LIBRI PRIMI.

Totius operis de natura rerum argumentum proponit Auctor, mundique Conditorem, et moderatorem Deum invocat: orat pro incolumitate Silvii Cardinalis Valentii, cui haec nuncupat; tum eundem alloquens ait, se philosophiae inhaesurum Newtoni, quem laudat; demum faventem, intentumque his perlegendis animum exposcit. A vers. 79 Initium facit a rerum in mentes, et corpora divisione, cum, an alia quaepiam natura existat, ignoremus. A vers. 95 ad vers. 114 Inter mentes, vel summam Mentem, nempe Deum, vel mentes creatas esse, ait; nobis primo vestigandam esse naturam nostrae mentis, et corporum, inde ad Dei naturam cognoscendam gradum faciendum. Nos mentis nostrae existentiam cognoscere, ejus tamen natura ignorare, {cognitationem} non esse, nisi unam ex ejus proprietatibus. A versu 158 non esse innatas in animis nostris ullarum rerum ideas, at rationis vi nos vera a falsis plerumque distinguere posse ad vers. 250. Nos a singularum rerum ideis universales efformare; illas vero acquiri vel per sensus, vel per reflexionem ad vers. 318. Tum agit de conjunctione mentis cum corpore, de libertate hominis, de sufficienti Leibnitii ratione, quam refellit. A vers. 379 nos animae, praeter paucas proprietates, innumerabiles alias, [naturamque] ipsam, cui innitantur, nescire affirmat, item et corporis; sensus enim, quibus corporum notitias haurimus, ad naturam non pertingunt, et pauci sunt, et imbecilles, ad vers. 480. In corporibus esse vim quandam excitandi in nobis ideas, ut caloris, frigoris, etc. quae rebus ipsis similes non sunt, esse alias item eorundem proprietates, quas [essentiales] dicimus, sed harum perpaucas a nobis cognosci, quae hic enumerantur. Ad vers. 548. Quamvis corporis naturam cognoscere non possimus, investigationem tamen [earum] proprietatum nobis non {ommitendum}. Tum a vers. 607. de tempore, et spatio agit: utrumque dividit in absolutum et relativum: primo spatium absolutum considerat, deinde tempus absolutum, tum spatium relativum, postremo tempus item relativum. A vers. 783 ad motum transit, pariter tam absolutum, quam relativum: absolutum, quem et verum appellat, {aestimari} per [vires impressas], ait, ad vers. 901. Motus distinguit in aequabiles, acceleratos, et retardatos, et explicat. Distinguit item motum corporis a motu puncti. Numerus punctorum massam corporis, seu quantitatem materiae constituit; at moles est spatium externa superficie conclusum. Ex idea massae, et molis oritur densitatis idea. A vers. 952. nos vero motus corporis per massam multiplicatam in spatium, seu in velocitatem, et tempus, vel demum, posito eodem, vel aequali tempore, in solam velocitatem ad vers. 972. Qua ratione, et quibus regulis proprietates corporum, et naturae leges, sint inquirendae, quidque ab aliis Philosophis {veccatum} sit in causis rerum investigandis: quia a nobis primae rerum causae cognosci non possunt, ab effectibus et phaenomenis naturae ejus leges esse inquirendas: tum quonam pacto ex phaenomenis illae cognoscantur, et qua ratione inductio adhibenda, quantoque haec hujusmodi rebus usui sit: praecipue tamen tres in naturae investigatione regulas prae oculis habendas: primam esse; eas qualitates corporum universales esse, quas omnibus convenire experimur: [secundam]; causas rerum non plures ponendas esse, quam quae Naturae phaenomenis explicandis sufficiant: tertiam; effectuum ejusdem generis easdem causas esse. His rite servatis, quamvis certi in statuendis causis esse non possimus, ab errandi tamen periculo plurimum nos abesse. Haec omnia ad versum 1260 exponit. Tum ad proprietates corporum delabitur, easque inductione probat, nempe, impenetrabilia, extensa esse, ad figuras omnes, motusque recipiendos idonea, atque in immensum divisibilia. Deinde a vers. 1420 proprietatem a Recentioribus detectam explicat, nimirum vim inertiae quae corpus conservat in eodem statu quietis, vel motus uniformis in directum, nisi aliqua vis externa cogat eum statum immutare: exponit hujusmodi vires statum immutantes, quae et agentes vocantur, dividit, ac metitur, ad versum 1515. Tum virium, ac motuum compositionem aggreditur tam directam, quam obliquam, ac eorundem resolutionem. Porro a vers. 1690 de viribus centralibus agit, per quas descripta curva linea jacet semper in eodem plano, quod transit per {rectam,} per quam corpus projicitur, et per centrum virium ; et fiunt areae, seu sectores illius curvae temporibus proportionales. A vers. 1828 significationes quarundam vocum, quae huc pertinent, declarantur; in quo vis tangentialis differat a vi inertia, et a vi, quam centripetam appellamus, unde vis {certifugae} nomen, et quid sit. Nullam esse pugnam inter centripetas, et centrifugas vires, ait, ut quidam opinantur, eosque refellit, ad vers. 1932. Corpus, quod a vi activa ad centrum semper urgetur, in eadem curva, quam describit, semper perseverat, neque tum poterit ob continuos impulsus in centrum cadere, in eoque sisti. Demum a vers. 2050 ad vers. 2069 animadvertendum hoc esse ait, si corpus vi repellente impulsum a centro fugiet, figuram, quae describetur, convexitatem centro obversuram. Concludit postremo, ut corporibus, sic mentibus suam videri esse vim quandam inertiae, qua eundem, in quo sunt, statum animi conservare nituntur, nisi extrinsecus quibusdam viribus dimoveantur, velut variis motibus, ac affectibus, qui tranquillitati nostra obsunt plurimum, ac pacatam vitae rationem perturbare consuerunt, eoque, quo maxime nobis opus est, ad summas nimirum, perennesque res assidua meditatione dirigendi.

LIBRI SECUNDI

A Studiorum in Europa praesertim mutationibus incipiens, nostram aetatem caeteris praefert, et quia in posterum futurum sit, conjicit. A vers. 108 actioni contrariam semper, et aequalem esse reactionem demonstrat inductione ad vers. 208. Nulla re melius hanc legem evinci ait, quam collisione corporum, de qua hic agit: primo distinguit tria corporum genera, dura, mollia, et elastica. Nullum corpus perfecte aut durum, aut molle, aut elasticum existit. Tum quid debeat accidere in collisione corporum perfecte mollium, quid in perfecte elasticorum, considerat, demum ad imperfecte elastica, qualia revera sunt corpora, devenit, ad versum 679. Hic refellit quaedam, quae aequalitati actionis, et reactionis repugnare videri possint. A vers. 727 postremam generalem materiae proprietatem aggreditur, mutuam nimirum Gravitatem, a Newtono primum detectam. In gravitate generali continetur haec nostra terrestris gravitas, cujus a Galileo leges proditae; ad vers. 816. Gravitas continuis impulsibus corpora deorsum pellit, unde tempori proportionalem velocitatem ea cadendo acquirunt; et sparium, quod dato tempore percurrunt, est dimidium spatii, quod conficerent cum velocitate constanti in fine descensus acquisita. A vers. 879, spatia labendo aequalibus temporibus percursa crescunt, ut numeri impares, unde deducit, ea esse in ratione duplicata temporum, vel velocitatum, quibus percurruntur ad v. 981. Si corpus sursum projiciatur, ejus motus continuo retardari debet, et spatia percursa usque ad finem sunt item,ut quadrata temporum, vel celeritatum. Hic occasionem arripit de viribus vivis agendi, quas multi post Leibnizium putant proportionales esse massae corporis in velocitatis quadratum ductae, multi contra negant, aestimantque massa, et velocitate simplici conjunctim. Litem hanc penitus tolli debere ait, ut inutilem, cum omnia phaenomena a sola vi inertia et actionibus potentiarum pendeant. A vers. 1232 corpus ab aliqua vi oblique projiciente, et simul a gravitate impulsum curvam lineam descripturum esse, ait, quam Parabolam dicimus, quae est una e conicis Sectionibus, qua occasione coni originem, et conicas Sectiones explicat a vers. 1252, Ellipsim nempe, Parabolam, et Hyperbolam, variosque usus earum commemorat ad vers. 1509, inter quos et eum refert, nempe corpora oblique projecta Parabolam suo cursu designare, ex quo artem emittendi globos e tormentis bellicis breviter deducit. Haec omnia vera sunt, si motus fiat in spatio non resistente; at offensio aeris impedimento est, ne projectum corpus describat parabolam, sed potius ad hyperbolam accedat. A vers. 1523 transit ad motum per plana inclinata: hic statim resolvit vim gravitatis in duas, alteram perpendicularem plano, alteram parallelam; illa eliditur; haec constans corpus deorsum fert cum iis eisdem legibus, quae in libero descensu expositae; hoc tantum discrimen hic agnoscendum, quod ea vis descensum obliquum sollicitans est ad totam gravitatem, ut est altitudo plani ad longitudinem; unde duo infert; primum pertinet ad altitudines variatas data longitudine, alterum ad longitudines data altitudine. Infert item a vers. 1571, quod ubi altitudo planorum inaequalium fuerit aequalis, velocitas in fine erit semper eadem, tempus autem, ut longitudo ipsa plani. Effert porro illud Galilei theorema temporis aequalis in descensu per diametrum verticalem globi, et per chordam ejus quamcumque ductam vel ab infima, vel a summa diametri ipsius extremitate, ad vers. 1617. Jam ut sibi viam sternat ad oscillationes pendulorum, in descensum per lineas curvas inquirit, quam ad rem considerandam Galileus olim casu inciderat. A vers. 1668 igitur demonstrat, descensum per arcus exiguos circuli, sed inaequales, non esse accurate aequidiuturnum, ut falso multi crediderunt, atque hujus erroris originem aperit, et quid animadvertendum sit, docet ad vers. 1731. Ut vero exponat, quae ratio sit temporum descensus per chordas et per arcus, incipit a descensu gravium per plura plana inclinata, et inde ad descensum per arcus transit, in quos illa plana infinite minuta desinere concipiuntur; unde demonstrat in descensu obliquo per curvam corpus in fine acquirere eandem velocitatem, quam acquireret in libero descensu ex eadem altitudine. Porro a vers. 1851 duas methodos attingit determinandi leges motus curvilinei, et deducit, in exiguis arcubus vim corpora oblique deferentem esse proportionalem arcubus residuis usque ad infimum punctum, in quo casu descensus eodem tempore omnes conficiuntur ad vers. 1978. Jam ipsum tempus metitur, quo per exiguum arcum fit descensus, et probat esse tempus descensus hujusmodi ad tempus descensus per chordam, ut est quadrans circumferentiae ad diametrum, quod de majoribus arcubus verum non est, in quibus discrimen istud minuitur, ad vers. 2041. Demum impares esse versus, imo et ipsam prope Veterum Geometriam, ad haec determinanda, et analysi infinitorum opus esse, ait, quam in calculum differentialem, et integralem dividit, eorumque rationem quam brevissime exponit, quantumque per eas profectum sit, quaeque cavere debeamus, ne in errorem inducamur, innuit.

LIBRI TERTII.

Mundi Gubernationem, et certissimas Naturae leges humanis legibus, et variis rerum publicarum constitutionibus, quas describit, longe anteponi debere, in iisque vestigandis unice conquiescendum nobis esse affirmat ad vers. 171. Hactenus lineam rectam, circulum, parabolam, in motu gravium inspexit; nunc infinita, ait, esse alia curvarum genera, quas in classes distribuit; aliae Geometricae sunt, aliae Transcendentes; ex his unam eligit, quam consideret, Cycloidem, his nimirum rebus pernecessariam. Igitur a vers. 266. Cycloidis genesim explicat, quae describitur motu puncti in circumferentia circuli revoluti super rectam lineam. Tum paulum ad ea, quae ad Cycloidis historiam pertinent, delabitur, et ad aliquas ejus proprietates ad vers. 313. Hae tamen inter alias praecipuae ejus proprietates sunt, scilicet grave corpus per eam cadens, quantumvis arcus inaequales sint, eodem semper descendit tempore, quod ipsum tempus hic determinatur: et per eam fit corporis descensus brevissimus. Tum addit et hoc, corpus scilicet per ipsam descendens aequaliter ubique ejus arcum premit. Quae omnia vera sunt in hypothesi gravitatis constantis, et seclusa quavis resistentia. A versu 420. ad versum 454, si, ut dictum in ascensu rectilineo, corpus cum acquisita in fine arcus velocitate per eumdem arcum impellatur, ad eandem ascendet altitudinem, a qua descenderat, et si continuetur ille arcus ex alia parte, idem prorsus accidet. His expositis transit ad oscillationes pendulorum, in quarum singulis vix ullae resistentiae percipiuntur. Tempus unius oscillationis in arcu minimo est ad casum per duplum fili altitudinem, ut circuli semicircumferentia ad diametrum, et bina inter se pendula comparando, quadrata temporum sunt, ut longitudines pendulorum: at velocitas pendet ab altitudine initii arcus supra imum punctum. A vers. 542., quae ad centrum oscillationes pertinent, attingit, quo centro praesertim opus est, ubi quantum spatii corpora libere descendendo, dato tempore percurrant, inquiritur, et ubi transmittendae ad posteros mensurae longitudinum sunt, ad vers. 626. Inquirit porro, quo artificio pondus filo appensum oscillare possit in quavis curva proposita, ut in cycloide, quod obtinetur, per curvarum evolutiones, quos brevissime explicat. Cycloidem se ipsam in evolutione generare, docet; unde facilis constructio pendulorum in cycloide oscillationes suas, proinde aequidiuturnas, absolventium manavit, et eorumdem ad horologia applicatio ad temporis aequalitatem habendam, ad versum 775. Per hujusmodi pendula ingentem spem conceptam fuisse, ait, inveniendi longitudines locorum, in quarum varias rationes digreditur, ad vers. 893; sed successus non respondit propter agitationem penduli in navi, et propter mutationes longitudinis penduli, ob caloris, et frigoris vices, cui rei tamen non simplex adhiberi remedium potuit. Deinde ad gravitatem redit, et quaerit, an ipsa in omnibus corporibus aequalis sit, a vers. 934; eam revera esse in omnibus materiae particulis aequalem probat ex eo, quod corpora omnia in medio non resistente aeque velociter descendant, ad vers. 1089. Haec tamen aequalitas in aere ob ejus resistentiam turbatur, ubi de fluidorum disserit resistentia, quae pendet a superficie corporis, ab ejus celeritate, a fluidi densitate, et tenacitate: sed difficile est tot causarum effectus accurate definire. Corpora per fluidum translata, quo densiora sunt, hoc minus retardantur, a vers. 1172. Cur lapis in aqua citissime fundum petat, idem in pulverem comminutus vix longo tempore descendat, ad vers. 1222. Nunc resistentiam medii ob ipsius medii gravitatem considerat, ubi de gravitate specifica breviter agendi occasionem arripit, attingitque quaestionem de corporis figura, utrum ea ad innatationem quidquam conferre possit, an sola partium fluidi tenacitas in causa sit. Tum a vers. 1336. redit ad corpora inaequaliter per aerem descendentia, et inde massas, et densitates aestimat, et inter se comparat ad vers. 1386. Definit porro quid sit centrum gravitatis, et aequilibrii leges exponit, ac ad simplicium machinarum genera delabitur, vectem nempe, et stateram, cuneum, cochleam, axem in peritrochio, {trochlras}, et rotas dentatas. Turbari tamen eas aequilibrii leges a funium resistentia, et ab attritu docet a versu 1500 ad versum 1582. Jam persequitur praecipuas centri gravitatis proprietates, quomodo inveniri possit hujusmodi centrum pluribus corporibus commune, tum quaedam utilissima de eodem theoremata proponit, et demonstrat. Nunc a vers. 1727. comparat inter se gravitates, quae sunt in diversis terrae locis; earum directionem non esse ubique parallelam ait; ubi terrae figuram ad globi formam accedere demonstrat, et cur difficile invenire, an gravitas inaequalis constet in diversis terrae locis. Qua id ratione per pendulorum vibrationes observatum sit, quaeque porro difficultates objectae, et quomodo sublatae ad versum 1962. Inaequalitatem gravitatis Hugenius et Newtonus non ex observationibus, sed ex theoria ipsa determinarunt. Ille hanc inaequalitatem a vi centrifuga ob diurnum Terrae motum deduxit; Newtonus vero ad eam accuratius determinandam gravitatis generalis mutuae vires praeterea consideravit. Demum a vers. 2064 digreditur usque ad finem ad varias humanarum mentium inaequalitates, atque inclinationes, quae ortum ducunt a diversis lorum, morum, exemplorum, judiciorum, affectuum conditionibus, iis tamen, ait, Sapientem non moveri, sed naturae vi dumtaxat duci, ac recta rationi obtemperare.

LIBRI QUARTI.

De caelestium corporum gravitate acturus Caeli prae Terra magnitudinem considerat, Naturaeque in eo majestatem admiratur; omnesque, qui ratione utuntur, tanquam Mundi Cives, leges ejusdem ait tantummodo observare debere, mutare vero non posse. Tum ad Newtoni laudes delabitur, in iisque ad vers. 100. insistit. Ordinem, quem sibi proponit servandum, exemplo astronomicarum dimensionum explicat, atque a vers. 134. Lunam aggreditur attingens ejus motus, ac vestigans distantiam, unde gravitatem ejusdem in terram deducit, eamque esse in ratione reciproca duplicata distantiarum probat, exemploque confirmat ad vers. 308. Ad hanc deinde progreditur distantiarum legem in caeteris quoque Planetis stabiliendam; quod ut praestet, Caeli descriptionem praemittit, fixas primo stellas definiens, tum quas errantes vocant, harumque a Sole distantias, motus, et conversionum tempore subjicit, quibus adjungit et Cometes. Cur diu vera caelestium corporum dispositio latuerit, exposita variis veterum, nec non et recentiorum Astronomorum erroribus, declarat, receptumque jam inter Planetas statuit, tresque proponit Keplerianas leges, ad quas intelligendas ea, quae in Ellipsi scitu necessaria sunt, breviter persequitur. A vers. 514 prima Kepleri lex Solem in altero locat e binis Ellipseos focis, qua in Curva quivis Planeta orbem percurrit suum. Per secundam legem areae orbium Planetariorum sunt temporibus proportionales. Tertia demum lex quadrata temporum periodicorum facit esse, ut [mediarum] distantiarum cubos. Hae leges, ut in Planetis primariis circa Solem, ita et in secundariis, seu Satellitibus circa primarios suos servantur; iis tamen Luna aliquantulum repugnare videtur ob varias ejusdem inaequalitates. Haec ad vers. 635. Maris deinde aestus cum Sole et Luna conjunctus, aberrationes Jovis, et Saturni, eorumque Satellitum, cum illi propius inter se distant,

astronomicarum tabularum post aliquod tempus corrigendarum necessitas, forma Planetarum globosa, nonnullorumque circa proprium axem observata revolutio, aequinoctiorum demum praecessio in hoc apparatu non desunt. Quorum omnium causas redditurus a vers. 687 ex tertia Kepleri lege deducit Planetas omnes primarios in Solem, omnesque secundarios in suos primarios illa gravitatis vi tendere, quae in ratione sit reciproca duplicata distantiarum, ea videlicet ipsa, quae inventa est in gravitate Lunae cum gravitate nostrorum corporum comparata. Qua in ratione explicanda, et confirmanda ad vers. 822 immoratur. Ex quibus infert gravitatem nostrorum corporum in Terram ejusdem esse, ac eam generis, quae primarios Planetas in Solem, secundarios in primarios trahit; propterea diffusam undique per totum Planetarum hoc ingens spatium esse, nec jam soli, ut hactenus creditum, Terrae tribuendam. A vers. 851 descendit ad problemata quaedam motus corporum projectorum, quae ejusmodi vi solicitentur, definitque, quid corpora, ut in ellipsi ferantur, aut in parabola, determinet. Expositurus porro Cometas quoque eadem, qua Planetas, teneri gravitatis in solem vi, eas primum describit, quales observari solent, a sideribus ceteris distinguens; nihil mortalibus, ait, funesti ab iis significari, cum vulgo jampridem timori essent, neque Telluri proximas perstare, neque ab ejusdem Telluris illos, ut nec a Planetarum, aut Solis exhalationibus exoriri posse: esse igitur Cometas corpora mundo coaeva motu semper constante per caelum labentia. Post Cartei, Bernoullii, et Cassini propositas de Cometis, rejectasque sententias ad Newtonianam transit, vique gravitatis in Solem eorum explicat motus, quos in Ellipsi maxime longa et procurrente fieri probat; pro qua Newtoniana theoria Cometarum multas affert observationes; unde evincit ad vers. 1266, confirmatque generalem illam in Solem gravitatem revera existere. Eam veteres Pythagoricos agnovisse ex illa caelesti eorum harmonia quidam suspicantur, quae tamen conjectura solido argumento non innititur. A vers. 1350 gravitatem hanc esse mutuam inter omnes materiae particulas docet, proinde et mutuam esse inter Solem, et primarios Planetas, et secundarios, eamque generatim ad omnem, ubicumque sit, materiem extendi: exinde a vers. 1446 consequitur, si binae massae utcumque inaequales in bina puncta per {compenetrationem}, ut ajunt, constringantur, totam vim prioris in secundam massam fore aequalem toti vi secundae in primam. Quid, si massae non sint in puncta constricta? Porro praecipua quaedam inferuntur a vers. 1518, scilicet si punctum materiae situm intra crustam sphaericam sit, ibi punctum idem nulla moveri vi, quod etiam in orbe elliptico contingit; moveri tamen, si materia ejus crusta aeque dens non sit: id punctum extra positum attrahi in sphaerae centrum; unde fieri, si duo globi se mutuo trahant, idem ipsis accidere, quod duobus se mutuo trahentibus punctis. Duorum punctorum super duobus globis collocatorum vires sunt, ut horum diametri; cujus rei ratio ad omnes figuras solidas similes extenditur. Excurrit inde ad dissolvendum illud, quod contra gravitatem objici solet, cur decidentes lapides a parietibus trahi non videantur, ac in deviationes ut vocant, pendulorum in magnum aliquem montem sit transitus, ratioque eas deviationes investigandi indicatur ad vers. 1768. Superioribus hoc elegantissimum Newtoni inventum additur, descendendo in sphaera, vel in sphaeroide elliptica a superficie ad centrum gravitatem decrescere in ratione directa simplici distantiarum; hinc determinatur et ratio, qua gravitas decrescit aequatorem pergentibus a polo, quae res cum Telluris figura connexa est, multoque expeditius invenitur, quam datis Ellipsoidis axibus gravitas tota, sive ipsius ad haec sua incrementa ratio. Tunc quaedam a Newtono inventa theoremata innuit ad hoc argumentum spectantia, quem tamen non demonstrasse ait figuram sphaeroidis Ellipticae indui debere a fluido homogeneo circa proprium axem gyrante, cujus particulae se in ratione reciproca duplicata trahunt, idque primum a Mac. Laurino ostensum accuratissime, ut absoluta jam videri possit investigatio Telluris figurae ex aequilibrio, nisi obstet aliquid ipsius partium inaequalis textus, et fors varia ejusdem interior usque ad medium constitutio. Concludit idcirco a vers. 1995 non constare nobis [veram] Terrae figuram, si a solo aequilibrio repetatur; ad verae tamen proximam conjectura nos duci. Quaerit deinde vim generaliter in corpus figura quavis praeditum, exponitque ad vers. 2089 rationem in totius Terrae densitatem mediam inquirendi. Demum ex intimo terrestrium partium textu capta occasione episodium concinnat enumerando multorum de constitutione Terrae, ipsiusque ortu sententias, postque Poetarum somnia, Cartesiique, Burnetii, ac Wistoni commenta, multa ex Taliamedis libro affert tanquam in exemplum labentis in praeceps plerumque rationis humanae, cum finium a Natura sibi positorum oblita temere procurrit.

LIBRI QUINTI.

Primum homines necessitas effecit industrios ad artes, quibus vitae subvenirent, inveniendas, quae deinde ad delicias, ad fastum, ambitionemque traductae sunt; quod pluribus illustratur exemplis; illud praecipue exquiritur, unde homines a naturali inter se aequalitate ad inaequalitatem transierint, et ad rerum dominia, ac terrarum pro cujusque jure divisiones, qua ex re agros dimetiendi profluxit ars, praesertim in Aegypto, exundante Nilo, quae deinde mirum aucta in modum sub Geometria nomine transiit ad universae Telluris magnitudinem, figuramque deprehendendam, et ad distantias, ac moles siderum. Haec praefatus de magnitudine, et figura Telluris per observationes investigata agere aggreditur, expositoque totius libri quinti argumento a vers. 124. varia innuit artificia, quibus id olim consequi Heratostenes, et Posidonius tentarunt, quidque Arabes hoc in genere multis post saeculis peregerint, explicat ad vers. 270, a quo transit ad recentiorum Fernelii, et Ricciolii conatus, quorum omnium methodi aut nobis parum notae, aut intutae imperfectaeque sunt. Accuratior demum investigationis ratio reperta est, qua primi Piccartus et Cassinus Terrae gradus mensuris suis comprehenderunt, quos subsequuti sunt alii multo diligentiores, illi praesertim Parisienses Academici, polum versus alteri, alteri sub aequatorem dimissi. Horum caeterorumque labores, antequam describat a vers. 367. methodum docet unum in Terrae superficie metiendi gradum, quaeque in Caelo peragendae observationes, quaeque in Tellure triangulorum series instituendae, adhibendaeque animadversiones, fuse ad vers. 580 persequitur. Tum ad Piccartum in Boreali Gallia gradus dimetientem, et ad Cassinum in Australi redit. Cassinique inde errorem in definienda Terrae figura arguit; quo nihilominus errore detecto, Terrae figura ex observationibus deducta eidem ex aequilibrio reperta non congruebat. Exorta igitur cupiditate accuratius rem cognoscendi praesertim in maxime distantibus Terrae intervallis, ut facilius evitari possint errores, missae sunt illae duae Academicorum turmae, altera in Americam, in Laponiam altera sub ducibus Godinio, et Maupertuisio, quae quid, quam diu egerint, quantaque cura, laboribus et periculis, refertur ad vers. 865. aliaeque referuntur in Gallia tunc temporis {initiae} graduum dimensiones, quaeque postmodum ad Promontorium Bonae Spei, atque in Italia peractae sunt. Ex quibus omnibus deducitur Terram esse ad polos compressam; quatenus autem, adhuc incertum esse, cum omnia graduum dimensorum discrimina uni tantummodo formae consentire non possint. Qua occasione inquirit, quaenam ea Terrae forma sit, quae per graduum mensuras revera investigatur, ipsamque, ait, ob inaequalem textum in Terrae partibus praesertim prope superficiem, inaequalem aliquantulum esse, atque undantem quodammodo, eo nempe discrimine, quod a nobis ob ignotam Terrae partium constitutionem ignoratur, tantoque magis graduum dimensiones ubique tentandas, ut ad eam ipsam inaequalitatem per observationes semper magis detegendam accedatur. Pergit a vers. 1065. ad terrestrem atmosphaeram, cujus quoque exteriorem formam a gravitate pendere necesse est; aer enim, ut caetera corpora, gravis est, proinde inferior a superiore comprimitur eo usque, dum ejus elasticitas cum ipso pondere aequilibretur. Exponit porro legem, qua aeris attenuatio progreditur in ascensu, quaque densitate in altitudine quavis sit ille praeditus, et cur hic plerumque observationes a theoria dissentiant. Eum non longe a Terra protendi, finirique debere ait ab ingenti Solis atmosphaera repetit, quam a vers. 1250 probat illa praesertim luce, quam zodiacalem appellant, cujus speciem describit, ortumque ab ipsa Solis atmosphaera repetit, a qua boreales quoque Auroras deducit, de quibus agit a vers. 1360 praecipua exponens earum phaenomena, phaenomenorumque rationem reddit Mairanii, rejectis aliis, inhaerens sententia ad vers. 1580: redit unde ad terrestris atmosphaerae terminum definiendum, progressione ejusdem raritatis non in immensum excurrente, sed turbata ipsius atmosphaerae Solaris occursu. Quaedam porro sono docet, quem in vibratione particularum aeris consistere asserit, celeritatemque propagationis ejus investigat. Tum a vers. 1602 ab atmosphaera terrestri tanquam gradu facto Caelum conscendit ipsa ducente gravitate, agitque de massis et densitatibus quorundam Planetarum, gravitatisque ratione in singularum superficiebus. Transit deinde ad commune gravitatis Planetarum omnium, Cometarumque centrum, unde infert nullum totius Solaris Systematis corpus unquam quiescere posse, neque revera in Ellipsi circa Solem moveri, sed alias curvas vias circa commune illud centrum longe implexus, quanquam non longe ab Ellipsi distantes debere describere, idque ad vers. 1855. Eas invenire Curvas, ac determinare veras planetarum cum primariorum, tum secundariorum orbitas humani ingenii his saltem, quae nunc habemus, praesidiis muniti vires exsuperat. Ipsum quoque trium corporum se mutuo trahentium systema inextricabile videtur, quod mitescit tamen, si unum corpus sit longe maximum, reliqua vero duo minora, et ad ingentem locata distantiam, cujusmodi esse Solem, Terram, ac Lunam, cum inter se comparantur, scimus. Hinc a vers. 1920 ad motuum Luna theoriam delabitur, a gravitate mutua in Terram ac Solem repetitum, omniumque ejus mutationum, praesertim celeritatis, distantiae, orbitae inclinationis, apsidum lineae, nodorumque rationem reddit ad versum 2341. Hanc Lunae in suis motibus varietatem, atque inconstantiam hominibus ait causam fuisse, ut ejus sideri omnia hic apud nos mutationibus obnoxia tribuerent, ac animorum quoque nostrorum vitia, ac furorem, quo nostra plerumque culpa vexamur, inde deducerent; ex hoc humani generis communem insaniam fabella quadam perstringit, ac tranquillitatis animi, sapientiae, atque virtutis vim breviter in ipso libri fine demonstrat.

LIBRI SEXTI.

Praemissis quibusdam de quietis ac laborum vicissitudine in hominum vitae a Natura instituta, quam et ipse in studiis experitur suis, primo sexti libri argumentum proponit, tum a vers. 93 ad vers. 264 in {librarionis} Lunae causam inquirit, eandemque exinde librationem ad Jovis et Saturni Satellites per conjecturam transfert, carentibus eadem Planetis primariis. Ea porro, qua dicta sunt de nodis lunaris orbitae, transfert ad Saturni annulum, atque ad aequinoctiorum praecessionem explicandam, quam a vers. 376 ad vers. 449 pertractat. Tum locum ait esse ad evolvendos maris aestus delabi, quorum primo phaenomena omnia, quae in diurna, menstrua, atque annua dividuntur, describit, praeterea et singularia, quaedam pro certo regionum situ indicat, tum quaeque causis attribuit suis, quae generatim in mutua Terrae in Lunam ac Solem gravitate continentur; qua occasione post fluminum quorumdam ac {puteroum} aestuationes, maris alios quoque motus considerat, et qui prope polos fieri observati sunt, et qui a ventis et fluminibus, atque ab ipsius Terrae exhalationibus excitantur. Quae omnia fuse ad vers. 1002 persequitur. Inde et in terrestri atmosphaera aestum quendam haberi docet similem marino aestui, a quo tamen ventos exoriri posse, quod quidam suspicati sunt, negat; neque a causa aestus gignente ullam ait in barometris, quam percipiamus, mutationem effici. Eos porro aestus, qui in Jove, ac Saturno, illo quatuor, hoc quinque circumferente Lunas, fieri debent, considerat, ubi et de Jovis fasciis agit, quae possunt et a nubibus circa Jovem ipsum exortis nostrarum similibus provenire. Ex hoc ad caelestium corporum atmosphaeras gradum facit, quarum quoddam est in Venere observatum indicium. A vers. 1122 Lunae atmosphaera sitne, qualisque, ad vers. 1179 conjicit. Cometarum deinde, quae certissime existunt, atmosphaeras aggreditur, in earumque inquirit usus, quos a nostro deducit aere, cujus prae caeteris officium est lucem, caloremque dividere ita, ut et illam ab uno loco in alium transferat, et hunc in aliud et tempus et locum; quod profecto animantium vitae ducendae tuendaeque perneccesarium est. Is atmosphaerae usus in Cometis maximus est ob ipsorum recessus a Sole, ad Solemque accessus discrimen maximum. Ex hoc tanto discrimine caudarum quoque in cometis ortus deducitur, quae in Planetis, quibus parva est distantiarum a Sole mutatio, ne exoriri quidem, nedum conservari possunt. Ob diversam hujusmodi caudarum speciem, Cometae alii caudati, criniti alii, alii appellantur barbati, licet eum tractum nebulosum semper in partem Soli contrariam distendat, in quo etiam deflexus cujusdam, ac curvaturae ratio redditur; tempusque definitur, a quo avulsus a Cometae corpore tanquam quidam fumus ascendat in caudam, quae fumi conscensio ab impulsu lucis a Sole incurrentis gigni non potest. Cur quidam nigrantes sulci observentur in caudis, exquiritur, qui possint esse nobis indicio, Cometas etiam circa proprium axem converti. Demum vapores Cometae caudas efformantes dissipari perpetuo, mutarique demonstrat. Quae omnia ad vers. 1555 expediuntur. Refelluntur exinde nonnullae de Cometarum caudis, Cometisque ipsis falsae sententiae, repetentes scilicet antiquum illud totius orbis Terrae diluvium a cauda Cometae cujuspiam prope Terram ipsam transeuntis, contraque praesagientes ab ipso Cometa ob Solis inflammato viciniam, Terrae totius illud olim, quod credimus, exoriturum incendium. Cometarum corporibus enutriri Solem ad reparandam sui luminis juncturam non posse; posse vero Cometam nimis prope Terram transire, nostroque tunc aeri insinuare, vel lethalia, vel vitalia potius quaedam semina, posse mutua gravitate et ipsius et suum motum varie perturbare, posse suo in Terram incursu ipsam confringere, externamque faciem, axisque, super quo diurnus motus peragitur, situm immutare: at haec ipsa metuere insipientium esse, provido siquidem sapientissimi Conditoris consilio est nobis in Mundi gubernatione acquiescendum. Posteaquam ut Terra, ita Caelo quoque vigere gravitatis vim fuse, accurateque evictum est, nunc a vers. 1696 ea dissolvit, quae contra eandem gravitatem a plerisque objici solent, praecipue, cur stellae fixae ad se invicem, atque ad Solem accedere non videantur, cur ipsius gravitatis naturae ignoratio nihil efficiat, quin ea possit existere, cur demum aetheris resistentia caelestes motus a gravitate ortos non perturbet, ubi et spatium materia ubique stipatum ac plenum a Natura prorsus excluditur; unde ad vortices Cartesianos a vers. 1891 fit transitus, eosque neque existere, neque, si existere, perdurare, neque, si perdurarent, leges caelestium motuum servire posse ad vers. 2147 probatur. Collapso igitur vorticum systemati successit gravitas, qua tot undique in Mundo rerum distinctam perspicuamque reddimus rationem, numerisque subjecta singula singillatim solvimus, atque expedimus; eam quapropter commendans transit ad aliam quandam generaliorem celebrandam vim gravitati analogam, cujus ipsa gravitas sit quidam veluti ramus, non ejusdem tamen generis, neque moli corporeae necessario affixam, sed quae in animantes etiam agat quibusdam adhuc ignotis legibus, qua in re per variae discurrens exempla usque ad libri finem immoratur.

LIBRI SEPTIMI.

Aggressurus de luce, et rebus opticis agere, multo diversas a gravitate valere vires hic asserit, neque leges in magnis corporibus deprehensas ad parva transferri posse; quod variis exemplis probat usque ad vers. 69. Laudato Newtono, qui luminis et colorum naturam primus detexit, expositaque partitione totius operis a vers. 93. lumen recta propagari via affirmat, probatque cum observationibus, tum ratione; unde consequitur propagata lucis densitatem progrediendo minui eo nimirum modo, quo crescunt quadrata distantiarum: Ad vers. 173. Consequitur item ab illapsis per exiguum foramen radiis in opposito clausi cubiculi pariete suis expressas coloribus pingi rerum externarum imagines, de quibus agit usque ad v. 264. Inde umbras corporum considerat, ac Perspectivae, quam vocant, artis ortum, Astronomicorum, et Geodeticorum instrumentorum usum, et Gnomonicae rationes attingit. A vers. 302. ad successivam luminis propagationem delabitur, eamque probat et inertiae vi, et satellitum Jovis ecclipsibus, ac demum a vers. 527. ad vers. 706. luminis, quod a stellis fixis ad nos devenit, aberratione. Tum quae lucis celeritas sit, ex utroque hoc argumento deducit; in qua expendenda immoratur usque ad vers. 912. Immensam hinc arguit ipsius lucis tenuitatem, quam multis experimentis confirmat, facileque ab iis, qua objici contra solent, tuetur. Progreditur deinceps ad eam luminis proprietatem, quam reflexionem, et refractionem vocant, quarum leges describens, gradum facit ad diversam radiorum naturam, a qua colorum varietatem deducit; agitque pluribus de celeberrimo illo Newtoni, ac maximarum utilitatum foecundissimo hujus temporis de coloribus invento. A vers. 1435. expositas leges experimentis perspicue comprobaturus, primum, quae in experiendo caveri oporteat, ne in fraudem inducamur, exponit; tum vario tentamine in septem illos colores, quos nominatim declarat, radium quemque tanquam in sua elementa retexit, ac praecipue a vers. 1684. vitreum Prisma describit, ejusque usum explicat in exhibendis, quibus radius componitur, coloribus, atque horum discrimen ac ingenitam, et constantem suam cujusque vim ac naturam exponit. Eorum intervalla sum sonorum intervallis comparat; quid ex aliquibus, quid ex omnibus inter se commixtis coloribus prodeat, docet. Demum a vers. 2126. ad naturalium colorum rationem devenit, easdemque esse proprietates luminis, quod a corporibus reflectitur, quodque in Solis radio continentur, deducit ad vers. 2330. A constanti certaque colorum natura digreditur ad nostrum de eorumdem colorum inconstantia judicium: Aestimari res plerumque a coloribus; quid colorum varietas in mundo praestet: ut inde animorum affectus arguantur: alios aliis coloribus allici: quam varia esse possit in coloris voce significatio: quam falsa ejusdem apud vulgus intelligentia, ac inde tanquam a Natura exemplo inductum inter homines, eorumque officia discrimen.

LIBRI OCTAVI.

Orditurus hunc librum a speculis praemittit Narcisi fabulam non agnoscentis suam vocis a rupe repercussae, vultusque ab aqua reflexi imaginem, illamque transfert ad hominis animum extra se per res varias abeuntem, neque ea quae interius geruntur, contemplantem, qua neglecta sui ipsius cognitione, facile in vitia prolabitur, iisque consuescens naturae suae dignitatem deprimit ac deformat. Quae praefatus, a vers. 108. Speculorum rationem, quae a reflexione lucis provenit, pertractat, ac primo de planis speculis agit, eorumque imagines, quo pacto, quibusque radiis fiant, et quales esse debeant, considerat, usque ad vers. 200. E planis speculis ad sphaerica tam convexa quam cava transit, ac ad ea etiam, quae figuram habent ortam ex conversione cujuspiam sectionis Conicae, earumque imaginum exponit varietates ac discrimina; indeque ad specula, quae vocant, ustoria descendit, et ipsorum vim atque effecta declarat, aliasque etiam speculorum figuras, effigierumque deformationes innuit, ac demum ad specula in aere conformata consurgens, praesertim illinc Parhelii originem deducit. A vers. 326. gradum facit ad [asperas] corporum scabrasque superficies, ab eaque inaequalitate et copiam luminis reflexi pro varia partium obliquitate, et pro distantiis ejusdem vires determinat ad vers. 419. Ut Planetae reflectunt Solis radios, ita etiam Tellus eosdem remittit, unde quoddam in Luna lumen, quod secundarium vocant, explicatur. Qua occasione ad inaequalitatem luminis in lunari facie, ejusque partibus proceditur, quae tamen in caeterorum Planetarum superficie conspici non potest. A vers. 517. Ad pulcherrimum illum Caeli spectaculum se convertit, ac Iridis naturam, quae a reflectione et refractione radiorum oritur, accurate evolvit, omniaque ad eam spectantia fuse persequitur ad vers. 1086. Hinc ad visum oculorum, qui per refractionem radiorum efficitur, pertractandum pergit, ac primo oculum, ejusdem sensus instrumentum, describit, tum quomodo rerum imago in oculi fundo informetur, quidque ad ejus distinctionem conducat, quaque arte oculis vitio aliquo laborantibus subveniatur, docet, occurritque difficultatibus geminis, altera ab errore figurae sphaericae, altera a diversa refrangibilitate petita; tum et radios in oculo, quos oberrantes dicunt, expendit. A vers. 1268. Aggreditur argumentum de telescopiis, ac primo praemittit ea, quae pertinent ad focos lentium, quibus telescopia constant. Hinc Galileana telescopia describit, duas scilicet lentes, alteram convexam, alteram cavam continentia; quid inde commodi, quidque incommodi consecutum sit, et quomodo deinceps ad duas lentes convexas deventum, demum et ad quatuor, quantumque inde profectum sit, exponit. Quae omnia persequitur usque ad vers. 1716, a quo ad Newtoniana Telescopia progreditur, quae Catadioptrica nuncupantur, cum non solum refractione, sed potissimum reflexione radiorum perficiantur. Fit eorumdem descriptio, commoda inde percepta, atque etiam incommoda, inductaeque idcirco mutationes referuntur; in eoque usque ad vers. 1990. insistitur. Tum varia [microscoporum] genera attingit, quantumque per ea instrumenta producti sint humanae mentis limites in corporearum particularum tenuitate perspicienda deducit, ultra quos limites adhuc corporum particulae descendunt ad eam tenuitatem, quae nullos lucis radios reflectere possit, nostris propterea sint sensibus impervia, neque adiri a nobis nisi sola cogitatione valeant. Et tamen multo adhuc inferius principia corporum existunt, suntque veluti fundamenta tantorum naturae operum, quae in tam mira subtilitate aeque mirum artificium praeseferunt. Hic nonnulla enumerantur, ac cum eximiis hominum artibus comparantur, quae in ea contentione pretium omne videntur amittere. Cuncta nimirum in natura sunt omni ex parte admiranda, ad quae nulli unquam nostrae mentis conatus possint pertingere.

LIBRI NONI.

Ambitio quae homines plerumque ad dominandum caeteris per fas et nefas impellit, si mortem suum converteret, ac genus ipsum humanum convectis in medium notitiarum opibus, ac subacto quodammodo Naturae regno extollere, et altius collocare niteretur, maximis certe esset verissimisque laudibus exornanda, atque eae laudes omnibus rerum Inventoribus idcirco debent tribui, interque hos potissimum Newtono, cujus in hoc opere egregia inventa exponuntur. Jam a vers. 77. proponit pertractandum in hoc libro argumentum, de nova scilicet luminis proprietate, vicium nimirum facilioris reflexionis, et facilioris transmissus, quas explicat, ac earum mutationis intervalla valde brevia esse declarat. Ea mutatio ab his tribus pendet, a natura nimirum luminis, seu radii colorati, a natura corporis, in quod radius ingreditur, et ab angulo, sub quo ingreditur. A vers. 117. afferuntur leges, juxta quas intervallorum mutatio iis respondet tribus conditionibus ad vers. 156; inde ad eas probandas confirmandasque leges experimenta adhibentur, nempe lentis vitreae positae super plano pariter vitreo et pellucido, ac speculi vitrei cavo-convexi. Quibus explicatis multa adducuntur in medium, quae cum theoria consentiunt; ac a v. 376. unde sint perspicua, unde opaca corpora, declaratur ad vers. 480. Porro ad tot diversorum naturalium colorum causam proceditur, lamellaeque in superficie corporum considerantur varie coloratos radios reflectentes, quaeque illarum crassitudo esse debeat pro quovis colore, decernitur, et experimentis [confirmantur] ac paulatim a variantibus corporum coloribus transitur ad constantes, eorumque etiam sibi succedentium permutationes, quae omnia variis experimentis, et observationibus comprobantur, ac usque ad vers. 1001. fuse pertractantur. Tum ad proprietatum lucis causas mechanicas descenditur, nempe propagationis rectilineae, reflexionis, refractionis, viciumque facilioris reflexionis et facilioris transmissus. Ac primo Auctor exclusis aliis de propagatione sententiis, tenuissimum ait igneum vaporem semel emissum immani cum velocitate, in directum motu uniformi ob inertiae vim pergere, neque mutationem itineris fieri, nisi tantummodo a viribus, quas in lumen exercent particulae corporum, in aliqua etiam distantia agentibus; quae viam sternunt ad explicandam reflexionis causam a v. 1121. Haec quidem non repetitur ab impulsu luminis in corpus impediens, ut multis ostenditur usque ad vers 1336. (ubi et de corporum raritate agitur), sed a viribus quibusdam, quae flexus in luce varios, et reflexionem, refractionemve inducant; quod a vers. 1549. declaratur. Causam porro vicium, quas diximus, Auctor inquirit, illamque inquisitionem multis difficultatibus obsitam dicens eam demum seligit causam, quam probabilem prae ceteris existimat. Postremo a vers. 1661. aliam quandam in lumine proprietatem esse affirmat, quam diffractionem appellant, radiorum nimirum inflexionem prope corpora quaevis transeuntium, cujus etiam rationem reddit. Varia experimenta affert; agit de fimbriis coloratis, easque multis observationibus illustrat ad vers. 1945. tum paulum in eas hypotheses, quae ex arbitrio effinguntur, invectus, ad singularia quaedam luminis phaenomena exponenda, explicandamque descendit, crystalli nempe Montanae, atque Islandicae, quam describit. A vers. 2105. attingit alias lucis proprietates. Earumque causas, ac ipsum sensum, qui in nobis per illam excitatur, expendit. Qua occasione nonnulla affert de colorum harmonia, deque irrita spe jucundi inde sensus, ut e sonitu, orituri. Quaerit, quare e binis coloribus ad idem punctum in fundo oculi delatis gignatur in nobis sensus cujusdam medii coloris simplicis: quare viridis color est omnium gratissimum: quare interdum oriatur coloris sensus sine ullo lucis in oculum impulsu: quare lux calorem, ac ubi majori collecta est copia, ignem flammasque progignat: quid ignis sit, quid efficiat, in quae agat, quaeque dissolvat, quanta vi polleat: Nemorum ac Urbium incendia describit, unde ad Vesuvii eruptiones transgreditur, obrutosque igneo emisso torrente campos, et magnas olim obtectas Urbes, quarum quaedam nunc in Campania, ut Herculanum et Pompeja, casu deprehensae e tenebris eruuntur, ac aliqua saltem ex parte in lucem prolatae in eruditorum hominum animis antiquitatis agnoscendae cupiditatem non tam explent, quam magis adhuc irritant atque inflammant.

LIBRI DECIMI.

Aggredi se profitetur Auctor argumentum minus, quam superiora, certum, de primis nimirum corporum elementis, ducemque sibi in hac etiam parte potissimum assumit Newtonum, ejusque in laudes excurrit. A vers. 81. incipit ab attractione mutua particularum in exiguis distantiis, ac ejusdem affert exempla in ebullitione, fermentatione, dissolutione, praecipitatione, caeterisque hujusmodi chemicis experimentis, ac primo agit de attrahentibus salis Tartari viribus, tum olei vitrioli, ac item salis nitri et sulphuris: unde exhalationum variarum e terra ortus, effectusque deducitur, ac aquae tam fortis, quam regiae natura, partiumque fixarum, et volatilium et acidarum, alcalinarumque discrimen, caeteraque hujusmodi plurima, ac generatim salium ipsorum compositio, et figura expenditur ad vers. 484. Inde naturalium corporum origo ac forma, ut lapidum, crystallorum, gemmarum, arborum, animalium, explicatur, ex quibus omnibus attractio minimarum in brevibus intervallis partium magis magisque adseritur, a qua et cohaesio oritur, per eamque tuborum capillarium phaenomena, similiaque alia declarantur. A vers. 699. viam sibi sternit ad vim repulsivam in minore spatio, attractivae succedentem, asserendam, eamque exemplis multis explicat, ac ob oculos ponit usque ad vers. 839., a quo concludit, ad motum conservandum, per quem omnia fiunt in natura, requiri vires quasdam, quae deprehenduntur et in gravitate, et in chemicis experimentis, a quibus praesertim constat mutua partium pro variatis distantiis et attractio et repulsio. Inde a vers. 913. delabitur ad inquirenda corporum elementa, ac primo de iis exponit Leibnitianorum sententiam, inter se dissimilia esse statuentium, quam refellit, observarique evincit naturam semper ad similitudinem quandam consequendam, simplicitatemque propendere, eamque per se, nisi extra impediatur, attingere. Tum a v. 1033. paucis legibus indigere naturam probat ad ea omnia peragenda, quae tantam varietatem praeseferunt, easque posse ad vim nempe gravitatis, fermentationis, et cohaesionis reduci, sed hae postremae, qua ratione vigeant, nequaquam satis deprehensum, praesertim, in quo consistat partium cohaesio, cum dubitari jure possit, quod vulgo de illa existimatur, a praejudicatis opinionibus proficisci. Innuit hic, quantum hae, ab infantia hausta decipere non valeant, quamque, quod de contactu, de continua corporum extensione, ac impenetrabilitate sentimus, temere perceptum, falsumque esse posse videatur. Quae omnia usque ad v. 1329 pertractat. Ac tum, ut viam sibi paret ad certiora simplicioraque corporum principia, legem continuitatis, ut vocant, a natura ubique servatae considerat, quae in eo posita est, ut nihil ab una magnitudine ad aliam transire possit, quin per omnes alias, quae in medio sunt, magnitudines transeat, ita ut nusquam ulla sit interruptio, aut saltus ullus. Quod variis exemplis probat, per inductionem scilicet, sed illis praesertim, quae loca Geometrica appellantur; quaeque objici possunt, dissolvit, concluditque, quascumque etiam improvisas velocitatis mutationes confici perquam exiguo, verum continuo tempore; ut spatium enim, ita et tempus suas habet partes, quae in infinitum imminuantur. Evicta continuitatis lege jam a v. 1485. expendit duo corpora penitus dura, quorum unum in alterum incurrat; eo incursu debere fieri velocitatis mutationes per saltum in ipso contactu videt, quod etiam in mollium corporum superficie contingere debet; quare ne continuitatis lex infringatur, is contactus excludendus omnino esse videtur, ac incipere velocitatis mutatio fieri in parva corporum accedentium distantia, per vim quandam repellentem, et contactum ipsum impedientem, proinde in spatiis infinite minutis haec esse infinita ad v. 1600. Quare cum in magnis distantiis vigeat vis attractiva, seu gravitas, necessario debet alicubi haberi transitus a repulsione ad attractionem, ubi quidam erit velut limes contrariarum hujusmodi virium. Sed nec unus hic erit limes, cum saepe transiri possit a repulsivis viribus ad attractivas, quod ex variis naturae effectis deducetur. Quapropter admittenda quaedam est tanquam generalis materiae proprietas hujusmodi invicem sibi succedentium pro auctis distantiis virium nunc repellentium, nunc attrahentium cum intersitis limitibus; quae proprietas, ut Geometris est in usu, exprimitur ope cujusdam curvae lineae ad axem relatae per rectas nimirum lineas ab ipsa ad axem perpendiculariter ductas ad v.1719. Ab ejus lineae curvae, quae ab auctoris sui nomine Boscovichiana dici debet, natura, quomodo corporum proprietates deriventur, exponitur, ac primo agitur de extensione, ubi prima corporum elementa debere esse simplicia, ac nullis constantia partibus, tanquam puncta, ostenditur, tum de impenetrabilitate, de divisibilitate, de densitate, ac raritate, mobilitate, ac demum de primorum elementorum immutabilitate. A v. 2065. fit transitus ad considerandas peculiares etiam corporum formas, earumque discrimina, ubi de vi magnetica, de soliditate, ac fluiditate etc. Usque ad v. 2540. Inde deducitur per illam Boscovichianam curvam facile omnia explicari, quae per quascumque vires in natura fiunt, variis elementorum inter se junctorum ordinibus constitutis. Ex quibus omnibus a v. 2570. consequitur, nullam omnino haberi in natura quietem, multaeque subjiciuntur de ipsius naturae foecunditate, varietate, ordine, nexuque considerationes. Demum a v. 2630. ad omnium investigationum fructum percipiendum deducimur, ad magis magisque agnoscendum Potentissimum et Sapientissimum Conditorem et Conservatorem Deum, qui manifesto omnibus suis in operibus se prodit, in quae universim excurritur, neque magis a totius orbis consideratione, quam a singularibus ejus partibus, ac parvis etiam animantibus, nostroque praesertim, ut vocari solet,microcosmo, illius ubique praesens infinitae potestatis ac intelligentiae vis declaratur. Postremo ad ipsum naturae universae Auctorem ac Parentem extollitur, ac justa quadam admiratione correptus animus, unicam illam rerum Causam invocat, eidem se submittit, ac movendum, ducendum, illustrandumque tradit, suasque illi facultates omnes, animi affectus, cogitationes, spes, vota debere, referre, dicare profitetur.

APPROBATIO.

Poema hoc pulcherrimum ac plane admirandum, quo amplissimus praesul Benedictus Stay Scriptor eximius, summus idem Poeta et summus Philosophus, universam Newtonianam philosophiam suavissimis, ac planis doctrinae versibus illustravit, jam in lucem editum una cum interpretationibus et supplementis doctissimi Boscovichii, ac dispertitum in tria volumina, putamus non inopportunum, omissis illustrationibus viri clarissimi, ipsum etiam per sese uno volumine conclusum in lucem edi separatim, quo facilius parari, atque expeditius legi, haberi, quo libeat, deferri possit. Id ita fieri placet, si modo annuerit, Reverendissimus Pater Th. M. Mamachius S .P. A. Magister; cui quidem confirmamus nihil esse in hoc praeclaro opere non consentaneum religioni ac bonis moribus.

Raimundus Cunich Rhetoricae et linguae Graecae in Collegio Romano professor.
Jacobus Bonfiglioli Secretariae Brevium ad Principes Substitutus.

IMPRIMATUR

Si videbitur Reveren. P. Mag. Sac. Pal. Apost.

F. X. Passeri Arch. Larissen. Vicesg.

IMPRIMATUR

Fr. Th. M. Mamachius Or. Praed. S. P. A. Mag.

Gelsomini Lectori {}/ De Stayo Poeta / Philosopho Docto Lucretii Imitatore / {atquestura} / Probe Repellente Carmina. / Loquitur Auctor.

Avia Pieridum peragro loca, nullius ante
Trita solo; juvat integros accedere {fontes/is}
Atque haurire; juvatque novos decerpere Flores
Insignemque Mea Capiti petere inde Coronam
Unde prius nulli velarint tempora Musae.
{Primus/m}, quod magnis doceo de rebus et, {arctis/artis}
Religionum animos nodis involvere curo
Queis Musa hos cari felix exolvere tentat.
Deinde, quod obscura de Re tam lucida pango
Carmina, Museo contingens cuncta Lepore.

Ex Lucretio
puta naturale, {Mosaicas/m, Christianas/m}, quae una {???????}

In Autorem

Interea se Pierides comitantur; in altos
Iam de Parnassi potis hinc attollere Lucos.

Ad Lectorem / Monitum, Praeceptumque.

Iamque adeo in primis ne te non carminis {unus/m}
Praetereat genus esse; licet celebranda reperti
Ad sacra sint {Tantum} versus, Laudesve {Deorum}
Dicendas, ne Relligio sine honore jaceret;
Nam traxere etiam paulatim ad {Caelum} Musas,
Versibus et variis cecinerunt omnia (a) vates.
Sed {nullum} e numero carmen praestantius omne
Quam quo post Divos Naturae facta recensent.

Animadversio. Ex {??????}

To Musa, scientias omnes, artesque, quae ad {humanitas/m} pertinent,
spectat; nam Musa ab {????? ma???}; sonat enim inquisitionem, in
vestigationemque, queis {verum} {???????}, patetque intelligentibus, et inquirentibus. Ergo Musa veri investigatio est, dum carmine gaudet, {et}
minus carmine delectat, {eisque} prodesse {ma????} vult.
{Gelsomini}

PHILOSOPHIAE / LIBER PRIMUS.

Unde per immensos regionum didita tractus
Fulgeat haec species vasti pulcherrima Mundi,
Disjunctaeque locis variae quo foedere partes
Conveniant, quae sint vires per corpora fusae,
Et quam multiplici se volvant omnia motu,
Aggredior suavi diffundens pandere cantu,
Difficilique novas inventa labore per artes,
Hactenus atque adytis doctrinae inclusa severae
Primus ad ingenuos Musarum educere cultus:
Quippe quid humanas praestantius, utiliusque
Illiciat mentes, quam Veri nectare pasci
Largius aeterni, causas dum visere, et ortus
Conamur rerum, et toto discurrimus Orbe?
Quidve magis sacro Vatum sermone feratur
Per gentes hominum varias, memoresque per annos,
Ingens quam quod opus dia ratione peractum est?
linegroup
O qui stelliferi flammas succendis Olympi,
Qui mare substratum caelo diffundis, et auras
Mobilitas, terramque sua compage revincis,
Dum memoranda tuae monumenta revolvimus artis,
Infer legiferas nos protinus in Rationes,
Per quas et magni jam primum exordia mundi
Ponebas, cuncta invicto et nunc ordine flectis:
Da Verum effari, aeterna quod Mente latebat
Ante ortus rerum, quod deinde per omnia fusum est,
Immissumque, vigent per Te quaecumque creata:
Da decus, et sacros Musarum inferre lepores,
Quos petit ipsa tuis Majestas indita gestis.
Effice at interea, longos ut SILVIUS annos
Floreat egregius fama, et praestantibus {orsis},
Cui vigili haec nitens instauro munera cura.
Hunc licet ILLE sibi moderando adjunxerit orbi,
Quo nihil in terris usquam divinius extat
Legibus, imperio, doctrina, exundat in omnes
Pectore quae sacro populos, lumenque profundit:
Ipse tamen saepe ad Musas deducit ab altis
Consiliis animum, monumentaque docta revolvit,
Rerum etiam arcanas gaudens invisere causas;
Ut post naturae mundique exempla revertat
Protinus ad proprias magis usque industrius artes,
Atque ita nostra diu communia commoda condat
Certius, aeternis transmittens nomina fastis.
Tuque adeo decus Ausoniae, quo pulchra vigere
Sospite gaudemus studia, ingenuosque labores,
Excipe, largiri quae maxima possumus ipsi,
Dona diu vigilata tuis haec, Inclyte, jussis;
Cumque vacat, fessaeque licet brevia otia menti
Reddere, te facilem rationibus adjice veris,
In rerum latebras, et intima Naturaï
Queis adyta irrumpam, longe vestigia servans
Magna Viri, cujus vis ignea discutit omnes,
Ignea vis animi, qua se cumque inferat, umbras:
Scilicet immensas per quem diffusa per oras
Omnem corpoream Gravitas agit undique molem,
Mutuaque in vacuos late sunt edita tractus
Pondera, quae terram, mare, solem, sidera versant:
Per quem etiam vario lux compta colore refulget
Clarior assueto, et patitur sua dia retexi
Lumina. Quid tantis majus, meliusque repertis?
Quid genus humanum propius Dis admovet ipsis?
Ergo parta suo qui talia pectore nobis
Edidit, illustrans praeclaro munere vitam,
Sectari si rite aveo, si maxima rerum
Inventa in longos aetatum immittere cursus,
Huc ades, atque tuum fine saltem haud mollibus ausis
Posse tenere animum, qui semper grandia gestit
Moliri rerum, et praestantes volvere curas.
Praesertim cum Te noster labor auspice primum
Creverit, auctifico veluti Jovis imbre rigatus,
Et {ninc} auspice Te claram ausit visere lucem;
Si tua jucundi non olli gratia desit
Praesidii, tum se terris ad sidera tollet,
Tum mea Cirrhaea decorabit tempora lauro.
Quapropter vigiles sensus, vacuamque reposco,
Quantum ferre queant at commoda publica, mentem;
Non me difficiles cogent nam absistere coepto,
Implexaeque viae, quin omnia dispiciamus,
Altaque subtili scrutemur viscera lapsu.
Principio quicumque solent inquirere rerum
Naturam, duplici res ipsas nomine signant
Tantum, et sub geminum late genus omnia cogunt;
Namque aut corpora sunt, nostros impellere possunt
Quae sensus, ducunt aut unde exordia sensus,
Vitaque, quodcumque est, quod mens, et spiritus audit.
At quod nec corpus, nec mens sit, cum nequeamus
Scire, quid esse queat, multi nihil esse fatentur;
Hic veluti quiddam prohiberet, tertia constet
Ne natura etiam, aut vario fors ordine plures,
quin praesto nobis sistant se, et nomina poscant.
Sed quoniam, anne aliqua in rebus natura sit ultra,
Prorsus in incerto est, quaerendique irritus omnis
Est labor, idcirco potius nescire fateri
Par erat, in nihilo quam mersam dicere inani,
Atque inter res, quae nequeant extare, referre.
Et jam, quae nobis geminarum est altera rerum,
Spiritus, aut aliquid summum est, primumque, quod uno
A se habet omne, quod est, finisque et originis expers:
Aut quae finito productae tempore mentes
Principium tenuere sui, vitaeque fruuntur
Munere. Nos illud Numenque, Deumque vocamus,
Rem summam utroque hoc dicentes nomine, et unam.
At, quoniam nostros animos impellere primum
In vita incipiunt res, quae sunt cumque creatae,
Notitiamque sui facilem procudere certant
Ante alias; ratio paulatim scandere nostra
Debet ab his summam ad Naturam, unde omnia pendent,
Et, veluti vasti lustratis undique regni
Finibus, ad magni solium nos sistere Regis.
Quapropter nosmet nobis, et corpora circum
Vestiganda prius: pretium, finisque laboris
Illud erit, propius Naturae accedere summae,
Et, quantum fas est mortali, agnoscere Numen,
Aut admirari potius, Dominumque vereri.
At nullam, constare queant quaecumque creatae
In rebus mentes, nisi nostram ex omnibus ipsi
Percipimus, quia nostra intra sentimus eandem,
Corpore quae juncta est cum nostro, animamque vocamus;
Et sentimus item, quid in interiore recessu
Rerum agat: ipsa intus nimirum et cogitat, et vult.
At, qui percipimus peragentem haec intus, an omnem
Perlustrare datum est, et ab omni parte tueri?
An penitus, mentis quae sit natura, videmus?
Inde potestates etiam, viresque quot extent,
Quaque suos solers ratione feratur ad actus,
Qua moveat corpus, quo foedere juncta ligetur?
Non res ulla quidem praesentior, et tamen ulla
Nota minus non est: oculo licet omnia late
Lustremus, caelum, terras, pelagusque profundum,
Tot mutata [locis], variis et corpora formis;
Attamen illum ipsum praesentem haud cernere quimus,
Namque suos in se obtutus convertere nunquam
Ipse potest, sibique ex adverso occurrere; clara
E speculo nisi forte sui referatur imago.
Anne opus at speculo est, possit mens unde tueri
Effigiem reflexa suam? Reflectitur in se
Scilicet, in seseque sibi redit obvia semper,
Nec minus obscura sibi se in caligine condit.
Hinc qui nil, nisi rem, quae cogitat, esse, putavit,
Mentem, atque ex isto manare huic omnia fonte,
Prorsus id ille mihi temere arripuisse videtur;
Namque ea si res est, quae cogitat, usque necesse est
Naturam servare suam; proin cogitat omni
Tempore, quo perstat revera in rebus: at istud
Quis ratione queat nobis ostendere certa?
Cum lassata virûm sopor altus membra resolvit,
Atque papavereo conspersit lumina rore,
Dulcia non etiam captare oblivia mentem,
Quis vincat, nunquam et requiem, suaque otia habere?
Quis neget hoc ipsum proin, quod mens cogitat, ejus
Esse facultatem de multis scilicet unam,
Propterea ut possit facile hoc absistere ab usu
Incolumis? veluti quoque corpora saepe moveri
Cernimus, et propriam naturam immota tueri.
At, vel si semper mens cogitet, exteriusne
Non ea vis menti queat advenisse, sed ista
Lege, ut naturam semper comitetur eandem?
Praeterea impressas multarum ab origine prima
Rerum notitias in nostris mentibus altè,
Atque unà genitas, non haustas rebus ab ipsis
Exceptasque, animo sed in interiore repertas
Dicere uti possis, ratio non ulla videtur.
Qui dicunt, illas soli meruere tueri,
Plus aliis animae felices: sic fuit olim
Quidam de numero sapientum, qui meminisset,
In quot praeteritis [migrarit] corpora saeclis,
Quondam et qui fuerit Trojani tempore belli.
Ast hoc, quod vocitant in nostris mentibus altè
Imprimere, et signare, quid est, nisi forsitan illud
Efficere, ut res se manifesto lumine sistant
Mentibus, et varias hae vertant evigilantes
Se subito ad veri formas, visasque revolvant?
Quod facerent utero clausi, nova germina matris,
Artubus infantes teneris, multaque venirent
Doctrina imbuti ad vitales aeris auras.
Sin nihil esse velint: has formas, notitiasque,
Primitus insculptas quas dicunt mente, nisi ipsam
Vimque, potestatemque videndi plurima rerum;
At cur non etiam sic omnia, scilicet omni
Novimus in vita quaecumque, aut nosse queamus
Mortales? certe est nobiscum haec nata facultas,
Interior nostris nimirum in mentibus alma est
Haec ratio, cujus paulatim possumus usu
Omnia percipere, et veri cognoscere formas,
Rerum notitiis per sensus omnibus haustis.
Quod tibi post paulo quo fiat, dicere, pacto
Conabor, mens omnigena ut ditescat opum vi.
Perspicua in nobis at quaedam notitiarum
Semina forte velis; verba intellecta, notaeque
Nam si sint rerum primarum, victa repente
Mens se dedit, et assensu se flectit ad illas
Non cunctante, velut tum notas non sibi primum,
Sed quas ante diu quoque noverit, et meminisset
Quas nunquam didicisse: velut cum dicimus, esse
Majus parte, quod est totum, vel tempore eodem
Non itidem posse in rebus non esse, quod extat,
Et, genus hoc, alia, obtutu non vera fateri
Mens ipso quae non possit, manifestaque clament
Vel pueri, nunquam quos nutrix blanda, nec ipsi,
Talia uti subito noscant, docuere parentes.
Verùm, quandoquidem nos claro in lumine quaedam
Aspicimus, subitoque eadem percepta probamus,
Cur erit, ut nulla fieri id ratione reamur
Posse, nisi illa eadem nobiscum nata feramus,
Atque inscripta animo sint, atque insculpta potenti
Naturae artificis digito, velut aerea constet,
Aut adamantina mens, quae sic ea signa receptet?
Cur potius non est referendum rebus id ipsis,
Quarum percepta est bene cum natura novarum,
Intellectaque sunt verborum signa, repente
Jam sit opus mentem, quod tum videt, esse fateri?
Sic etiam tenebras a claro lumine solis,
Sic imis montes a vallibus, albaque nigris,
Dura quoque a liquidis, et amara a dulcibus aetas
Infantum tenerae vix matris ab ubere rapta
Quit facile, et subito dignoscere; quodque videbit
Esse homines, esse illud equos, pecudesque negabit.
Atque hominum in nostro sunt, et cum luce tenebrae,
Montesque, vallesque, et dulcia, duraque rerum,
Insinuant, quae per se nostros omnia sensus.
Caetera sit itidem simili ratione putandum
Sciri, atque a nobis pernosci posse sine ullis
Rerum notitiis, quae praecessisse ferantur,
Et latuisse diu: ratio satis una profecto
Si pernoscendis est omnibus, altera porro
Quid faciet? rere hic subito, quod inutile, falsum.
Indita quapropter rerum quia mulla fatemur
Principia in nobis, non est, ut multa videri
Certa minus possint, verumque haud rebus in ullis
Prodat se, caecaque ideo se in nocte recondat;
Fulgurat illud enim, et perfundit lumine claro
Quaedam, cum primum nostrae sunt obvia menti,
Ut rata sint subito, et prorsus constante probentur
Judicio, ut nequeant ulla ratione refelli.
Praeterea ingenitum si quid siet, illud, oportet,
Clarius aspiciant pecora inter inertia vitam
Silvestres homines herbis et glande trahentes,
Imbecillaque sunt quibus, et torpentia corda.
Nam quoniam paucis extra levibusque moventur
Rerum notitiis, neque se mens moribus ullis
Imbuit, aut variis populorum judiciis est
Corrupta, atque virûm doctrinis obsita multis;
Quod fixum interius, debet magis ipsa tueri:
Cernit notitias idcirco, et plurima veri
Principia, illa diu pariter, noctuque revolvit,
Percensetque videns, longùmque moratur in illis.
Talia qui fieri vere putat, ille profecto
Desipit, atque omni procul a ratione recedit.
Haud equidem ante animis genera ipsa, et nomina
Pluribus aptari quae possint rebus, habemus, (quaedam,
Quàm singillatim multas res, unde necesse est,
Notitiae quaedam communes exoriantur:
Scilicet in rebus cum nostri plurima sensus
Exempla ostendant, quae constent ordine quodam
Inter se certo, facile hinc se tollit ab ipsis
Mens sursum exemplis, rebusque abducta locisque
Ordinis illius naturam, vimque recenset,
Ingenitamque putat, quoniam, quo cognita primùm
Tempore sit, nescit, minimo nam parta labore:
Sic palmas primùm aequales cum junximus ambas,
Parve pari folium, nummorum aut orbibus orbes,
Aut pedibusque pedes, et passus passibus aequos,
Congruere inter se quia vidimus, inde recepit
Notitiam hanc animus: quae sunt hoc ordine cunque,
Congruere ut possint, opus esse, aequalia constent.
Ergo per sensus in nostra mente genuntur
Effigies rerum, veluti quae dulcia, dura,
Et varie fucata, sonora, et odora vocamus,
Atque alia e genere hoc, quorum sunt nomina mille,
Non tamen ut possint pene infinita notari
Vocibus, et verbis totidem discrimina quaeque.
Propterea, simili queis nos ratione ciemur,
Sunt eadem {fortita} vocabula; cogimus illa
Nam quasdam in species, et sub communia signa.
Haud secus ac sumptis miles Romanus in armis,
Undique cum sese sua sub vexilla recepit,
Pluribus e junctis fulgentes aere manipli
Principio exsurgunt, ex istis deinde cohortes,
E multis prodit legio una cohortibus; uni
Si jungas aliam, atque aliam bis, terve, quaterve,
Fit Poenum ausurus tentare exercitus hostem.
Haud frustra vocum haec compendia repperit usus,
Innumerabilibus ne mens oppressa labascat
Tot rerum signis, quot sunt res undique privae,
Et sit opus nova quaeque novis dare nomina rebus.
Communes tamen hinc naturas credere pronum est,
In numero veluti rerum sint, unde creatae
Naturam res quaeque suam decerpere possint;
Protinus errorum seges unde uberrima manat.
Ac mens dum rerum formas a sensibus ortas
Intra se recipit, variaque a parte revolvit
Contemplans, et se varia ratione figurans,
Ipsa sibi occurrit saepe, in se versaque motus
Percipit ipsa suos; atque hac ab origine mille
Exsurgunt etiam species et nomina mille,
Noscere uti, dubitare, et credere, velle, probare,
Spes, et amor, dolor, atque odium, timor, ira, voluptas;
Dicere quaeque foret longum, vel queis data nondum
Nomina sunt, vel quae communi voce fruuntur.
His ergo geminis tantum de fontibus omnes
Notitiae menti, quotquot sunt, suppeditantur:
Scilicet aut ipsis venere a sensibus extra,
Aut post a variis animaï motibus intus.
Tertia nulla via est, qua possint insinuari
In nostros animos, nec ab ulla parte meare.
At quae sic duplici fiunt ope, semper eadem
Non perstant ratione, suis nec finibus haerent.
Mens formarum opifex nectit, disjungit, et auget,
Extendit, minuit, transformat, et undique versat
Omnimodis certo, certo sine fine, sine ordine certo,
Olli ut collibitum est nimirum, aut fors tulit ipsa.
Non tot monstra parit nutrix invisa ferarum
Inter arenosos montes, exustaque saxa
Africa, quot nostro portenta informia surgunt
Saepe animo: pugnant contra, et stabulantur ibidem,
Discordesque novant alieno semine foetus.
Et quoniam, per quos introrsum infertur imago,
Sensus, nempe oculis, atque auribus, atque palato
Qui resident, totisque cientur in artubus extra
Prorsus corporei constant; fateare, necesse est,
Corpus id, in sese quod sensus continet ipsos,
Nexu, nescio quo, junctum cum mente teneri;
Quo nexu fit, uti varios illius ad ictus
Evigilata modis moveatur, percipiatque
Haec variis; contra certis respondeat ipsum
Motibus arbitrio mentis, capiantque, ferantque
Auxilia inter se pariter, veniatque quietis
Alterum in alterius partem, partemque laboris:
Alterum ab alterius proin motu pendet, et inde
Excipit impulsus varios, redditque vicissim:
Scilicet hoc animi nobis mens conscia monstrat.
Praeterea hanc animi vim nostri in corporis artus
Partim exerceri sponte, ingratisve necesse est,
Non id {augi} ut nequeat, quod agendum: libera partim
Est eadem. Internos quoque saepe extenditur ipsos
In motus animi vis libera; quisque quod intra
Percipit expertus, claraque in luce tuetur.
Nec mihi se contra Ratio hic, quae sufficit, ipsa
Efferat, et mentis moderandae frena receptet.
Multi illam cunctis ponunt fundamina rebus;
Unde etiam Veri in mentem fons defluat almus:
Hac sine quandoquidem nil prorsum existere posse,
Nil fieri a nobis, Divina aut mente, fatentur.
Nonne, ubi Libertas dominatur, multa necesse est
Arbitrio fiant ut nostro, nullaeve constet
Multarum ratio rerum, nisi sola Voluntas?
Ipsa movet se mens, contraque moventibus ire
Quit causis, causis nec quoquam impellitur ullis
Interdum: quid Numen enim, cum conderet orbem,
Impulit, ut spatii solem in regione locaret
Hac ipsa, non qua fulget Cynosura, vel ardens
Sirius, aut in corde furit qua flamma Leonis,
Perstarent tamen hoc tunc ordine ut omnia eodem?
Cur neque, ab exortu rerum numerentur ut anni
Tum plures, voluit, vel contra? quidve coegit,
Ut faceret non pulchra magis, melioraque multo,
Quae fecit? Tantis faciundis summa Potestas
Rebus an exhausta est? majus, meliusque nec ultra est?
At neque se egregiam commendat ob utilitatem
Haec Ratio: facilis non se via, nec nova pandit
Propterea ad verum. Vel, si libet, indita cunctis
Sit rebus Ratio, quae sufficit, illa videri
Idcircone queat nobis, praestoque repente
Esse tenebrosae subeuntibus abdita regna
Naturae; velut Aenean excita Sibylla
Taenariae duxit per opaca silentia noctis?
Scilicet illam ipsam vestigarunt rationem,
Qui causas rerum vestigavere latentes.
Infinita tamen causarum summa profecto est
Haud minus idcirco, quas ignoramus, et ullo
Conatu, aut ullis opibus pertingere non est:
Ipsa latet quoniam rerum Natura tenebris
Obsita, nec, tenuem nobis nisi, protulit, umbram.
Quapropter nostra est, ut dixi, libera prorsus
Mens animi; ratio neque sufficit ulla profecto,
Qualem nos intus sentimus, libera ne sit,
Arbitrioque suo se, quo libet, undique flectat.
Quod superest, quoniam, qua mens ratione receptet,
Notitias, quid et intus agat, quae corpus, et inter,
Ipsam foedera sint, quid de se conscia noscat,
Diximus; idcirco num te cognoscere mentem,
Jactes, qualis ea est? Ignotum num tibi temet
Proin non esse putes? paucis e viribus illis,
Quas docui, speres deprendere funditus omnem
Naturam interius, quaenam sit, quidve sit illud,
Quod facit in nobis, quod nostros sustinet actus,
Eductisque ex se veluti substernitur orsis?
Quod tibi si clara possit ratione patere,
Cur omnes etiam vires, cur munera cuncta,
Ignores, quaecumque illo de fonte capaci
Effluxisse queant, penitus sunt innumerali
Quae numero? Cur sic nequeas manifesta tueri,
Mens alio faceret quid tempore, reque, locoque,
Corpore proque alio, atque aliis quoque sensibus ejus,
Qualis morte obita, quid agat sine corpore sola?
Omnia quae quoniam nos ignorare fatemur,
Ignotam nobis etiam fateamur, oportet,
Multo plus mentis naturam, vimque animaï.
Altera praeterea in rebus quae corporis extat
Natura, an pariter quoque non ignota latescat,
Et penitus caeca sese in caligine verset?
Hujus notitiis per sensus nam via solos
In mentem patefit; prima ergo fronte videtur
Tantum, et nil aliud, nisi quae sunt extima, mostrant
Sensus; non etenim penetrant in viscera rerum.
Propterea tantum pauca, et vix nota profecto
Corporis apparent, quae dicere propria suemus,
Ast hic officia, aut vires, aut munera dicam.
Atque haec unde fluunt, quidque his substernitur intus,
Quaeque alia exsurgunt fors infinita, queuntque
Pro rebus prodire novis, novisse negatum est.
Praeterea nostro sensus in corpore quini
Cum vigeant, totidem nos percipiamus, oportet,
Multa modis: at si notis superadditur unus,
Tum species quaedam nova corporis, atque potestas
Exoritur: si deinde decem, aut adjungere centum
Pergas, aut decies diversos denique centum
Sensus, quàm variae vires, diversaque nostras
Afficient quovis e corpore munera mentes!
Proin plus nota forent generatim corpora quaeque,
Nempe modis totidem: sed adhuc natura lateret
Intima, et officiis superessent plura retectis
Infinitaque, quae fluere illa ab origine possunt,
Quorum notities in mentem nulla venirent.
Haud aliter quàm quos oculorum lumine cassos
Ex utero miserans mater profudit in auras,
Illi non lucem, perfusaque corpora luce
Agnoscunt: datur haud ullas formare colorum
Effigies animo: nec res succendere possunt
Ignotae desiderium; haud se proinde carentes
Credunt, nec nimium, si credant forte, molestum est.
Sed si oculis ars deinde Medentum accesserit aegris,
Suffusasque acies purgaverit; ecce repente
Cum sensu nova cuncta novo, nova corpora circum
Mirantur, circumque novas cum luce figuras,
Et cum sole diem, et cum multo sidere noctem,
Et mare diffusum late terrasque patentes,
Urbes, conventus hominum, spectacula, pompas,
Translatosque novum subito se rentur in orbem.
Post rebus caruisse bonis, caecosve fuisse
Agnoscunt, et quàm fuerit tum parva supellex
Notitiarum animi, detracto non magis uno
Quàm sensu: quid erit, si centum, aut mille repente
Auxilium menti tota cum merce venirent?
Forsitan et multis tam vasti in partibus orbis,
Tanta ubi viventum saeclis spectacula praebet
tot variis uber rebus natura, modisque,
Multiplex genus est animantum, quod potiatur
Aut aliis longe, quam nosmet, sensibus, ipsis
Pluribus aut multo, diversoque ordine nexis:
atque hi non rerum, quae nos, simulacra receptant
Corporearum animo, sed nulla fors ratione
Conveniant nostris quae prorsus, at undique distent,
Debeat ut, diversa, eadem natura videri,.
Adde, quod hi, queis non pollemus sensibus, aucti
Si qua ter crescant, deciesve, vel amplius arte,
Ostendant aliis circumdata corpora formis:
Ut cum [transpicimus vitro] pertenue tumenti
Corpus ad apricam sole illabente fenestram;
Quae fusci fuit ante coloris, opacaque visa,
Jam tum parte nitens omni pellucet arena,
Parvaque proceris surgit se montibus aequans,
Ut velut impositam mireris Pelio Ossam,
Frondosumque etiam super Ossam insurgere Olympum.
Posse datum nempe est nostris nil sensibus ultra,
Quam quod conveniat servandae ad commoda vitae:
Ut si vividior decies, iterumque, iterumque
Sit decies, gemina qui sensus in aure locatur,
Aestivae lenis Zephyrorum sibilus aurae,
Aut per saxa strepens muscoso margine rivus,
Aut rari tenuis rumor per compita vulgi,
Obruat immani strepitu aures haud minus, ac si
A gelido Boreas truculentas sidere pennas
Concutiat, qualis, cum sustulit Orithyam:
Aut si Nilus aquas spumoso gurgite labens
Protinus Aethiopum de verticibus praeruptis
Omnes praecipitet deorsum, aut tonitralia caeli
Atra ruant iracundo Iove templa superne.
Ergo iterum atque iterum sensus non posse fatendum est
Corpoream nobis naturam ostendere rerum:
Plurima quin etiam, quovis quae in corpore inesse
Monstrant, frigus uti nivis est, aut est calor ignis,
Aut odor, aut verni florum per prata colores,
Aut rerum varius sapor est per texta palati,
Lanae mollities, ferri rigor, asperitasque,
Atque alia e genere hoc, in nullo corpore constant
Revera, sed sunt species in mente coortae
Per sensus, agitant variis quos corpora plagis.
vis in materis proin tantùm est, atque potestas
Harum, quas memoro, vel de genere hoc aliarum
Rerum notitias in nostra mente ciendi;
Quas mens ipsa quidem per sese, experta nisi esset,
Efficere haud ullo pacto, et formare valeret;
Nam neque cyanei qui sint, rufique colores,
Et veneti, seu vecta procul quo mala sapore,
Novimus, aut ullo mentis pertingere quimus
Conatu, nisi viderimus, quae corpora fucis
Illita sint illis, vel nostro admota palato
Mala prius fuerint: tum nullis talia quimus
Exprimere, ut possint alii cognoscere, signis,
Ni per se, similis queis sensus inesse videtur.
Has neque notitias non intus habere valemus,
Cum res poscit, uti cum sensus afficiuntur,
Aut mutare aliis; nec, cum dolor urget, eundum est
Non sentire potis mens, aut laetarier inde.
Quare in materia sensus, animumque movendi
Vires esse quidem has cognoscimus: at quid eadem
Sint, aut unde fluant, prorsum ignorare fatendum est.
Hos igitur sensus si non largita fuisset
Natura, an vires istas constare putares,
Tantùm respiciunt quae sensus? proinde queamus
Corporis officia haec cujusque, eventa vocare.
Altera praeterea quoque sunt, quae munera dicas
Conjuncta: haec etenim junguntur semper, et haerent
Corporibus; proin et sejungi, seque gregari
Materiae sine discidio non posse putantur.
Pauca tamen nobis ea demum cognita constant
E numero ingenti: plura, at non cuncta daretur
Nosse eadem porro, si vis pollentior esset
Nostra animi; norunt et queis sublimior, atque
Mentibus est aliis potior natura, vigorque:
Namque alias ultra nos mentes esse, iterumque
Atque alias iterum: et sic semper crescere longo
Ordine, queis tanto plura ac majora patescant,
Haud dubitem; ut contra descendere saecla animantum
Cernimus, et parvo inter se discrimine tantùm
Differre, ut tenuem vix servent ultima vitam.
Corporibus proprium scimus quapropter inesse
Munus, uti multas extendant undique partes
Per loca multa, queant ut eadem ne penetrari
Partes, et plures una in statione teneri,
Motibus omnigenis etiam esse, atque apta figuris:
Inquires porro quae tutemet omnia mecum.
Adde his praeterea gravia esse, et inertia cuncta
Corpora: quod nuper certa ratione repertum est,
Et quod perspicuum tibi post faciemus, ubi ante
Constiterit, quae vis hoc nomine subsit utroque.
Nec jam ultra prodire datum est: quis prendere possit
Corpoream quantùm ad naturam percipiendam
Restet adhuc? quantùm in medio quantùmque relictum?
Nempe hic immenso distenditur aequore pontus,
Et non tranando densantur gurgite fluctus.
Nos levibus cimbis sat erit, si littora propter
Currimus, et tutis legimus conchylia ripis;
Ne nimium avectos pelago nox occupet horrens
Nimborum, et magnum mare fluctibus obruat atris.
Non est propterea tamen, ut natura sagaci
Vestigari oculo non debeat, ingenioque;
Quamquam etenim illius secretos visere lucos,
Abductamque domum, fontes et adire repostos
Non datur, Hesperidum vigili ut servata dracone
Poma; ast huc illuc obeundo, qua datur, atque
Omnia tentando est aliquid decerpere semper.
Ille decus, nomenque refert, ille anteit omnes,
Jam notis aliquid qui adjecit, pluraque vidit
Officia, et vires, quae cunctis rebus inhaerent,
Atque ita majorem convexit mentis opum vim,
Amplior ut cumulus, numerusque sit auctior ejus
Notitiis: age sis exemplo haec percipe vero.
Cum fuit inventum primo mortalibus aurum,
Fulva putabatur tantùm, rutilique coloris
Res, siquidem prius est oculis, quam cognita tactu.
Quae dein et manibus tractata, gravissima multo est
Deprensa ante alias, sed non ita dura; sub ictu
Nam potuit valido ferri in quascumque figuras
Deduci facile, et flexu quocumque plicari.
Tempore post aliquo paulatim his addita quaedam:
Nam labefactari, validisque liquescere flammis
Conspectum est aurum, si quando incendia longa
Ferret, et in flavas corruptum solvier undas:
Quin etiam, flammis cum fusum est, atque liquescens,
Ipsum in particulas tenues fumosque vaporum
A se nulla vi divelli, ut plurima, posse,
Post flammas et idem pondus servare rapaces:
Quin etiam nulla purum rubigine tingi,
Sordibus et nullis nativam offundere lucem.
Praeterea, quoniam his inventis tempore longo
Nil fuit adjectum, nihil addi posse putatum est.
Tot variis auri tentata per omnia demum
Cum fuerit natura modis (ut scilicet omnes
Semper erant avidi mortales divitiarum)
Extudit hoc tum sera dies, candente receptum
Ut lympha, Regis quam pulchro nomine dicunt,
Aurum solvatur paulatim, oculisque, manuque
Mixtum ab ea nequeat secerni: immiseris at si
Forte salem, magno se pulveris agmine deorsum
Praecipitat subito, vinclisque tenacibus exit.
Ergo quandoquidem naturae nunc mage multo,
Quam quondam, fulvi noscendae accedimus auri,
Et mage fors aliis detectis progrediemur
Post labente die, atque aliis ditabimur usque
Officiis, ejus licet in penetralia nunquam
Admissi; sic et generatim corporis ipsam
Naturam per certa sequi nos munera viresque
Est opus, et praesto quae sunt, subjectaque nostris
Sensibus, aut quae se vario discrimine produnt,
Scrutari, et semper majores ducere praedas,
Quaeque juvent animum, spoliis ditescere captis
Paulatim, et fines impune accedere ad ipsos;
Non inferre gradus intro, regnoque potiri
Audendam tamen: est nulli expugnabile regnum:
Illudunt variae species, simulacraque rerum
Pro rebus captantur inania, fictaque monstra,
Fictae arces, vani referuntur deinde triumphi,
Structaque Thessalico veluti stant omnia cantu.
Jam praeter, supera quae corporis enumeravi
Conjuncta (huic siquidem junguntur semper, et haerent)
Munera, sunt itidem, simili ratione vocare
Quae conjuncta queas, natura ut Temporis, atque
Est Spatii; quoniam corpus constare profecto
Non queat ullius spatii, vel temporis expers.
Quare operae pretium est naturam inquirere utramque
Temporis, et spatii, atque aliis conjungere rebus.
Atque ea quisque sibi quamquam manifesta reatur
Esse; at si verbis aliis rem pendere tentet,
Haeret in ambiguo, et fraudum videt omnia plena;
Temporis, et spatii donec ratione resolvat
Notitiam gemina, et distinguat nomina rerum:
Censeri siquidem natura haec utraque partim
a nobis poterit, velut in se est, veraque, rebus
Scilicet a cunctis secreta, abductaque: partim
Ipsa eadem possit spectari, in rebus ut extat,
Afficit et nostros sensus, et credita vulgo est.
Et primò veram, velut in se est, si tueare
Naturam spatii, distare a corpore noscas;
Non etenim solidum est, et non penetrabile; namque
Rem prohibere nequit per se transire meantem;
Ast, ut corpus, habet partes, sed tempore nullo
Mutua quae possint a se disjungi, et abire
Diversùm, et seriem disrumpere continuatam;
Proinde sui simile est, immobile, continuumque,
Quodcumque est, spatium: pariter quoque, corpus ut omne,
Extensum est, usquam at nullo se limite finit,
Immensumque plagas sese protendit in omnes.
Per se igitur spatium quadam ratione videri
Esse queat nobis, nam vel sine corpore constat.
Tempus item per se quadam ratione videri
Cur non esse queat? non velox, atque remissum est,
Sed sibi par semper, semper pede labitur aequo.
Propterea nullis unquam est variabile rebus.
Et quamvis nequeant partes simul esse, sed uni
Altera perpetua serie succedat, earum
Omnis uti constet summa infinita; necesse est,
Infinitum, et perpetuum, aeternumque sit illud;
Et partes habeat pars quaelibet infinitas
Ejus, ut et spatii, semper sine fine minores.
Et velut immensi spatii sint, vel possint esse, videmus;
Temporis immensi finitas sic quoque partes
Haud male cunctarum dicemus nos loca quaedam,
Quae durant, rerum, vel queis durare daretur.
At quoniam hae partes, nisi tantùm mente, videri
Temporis, et spatii nequeunt, neque sensibus ullis
Discerni inter se, et nostris non sensibus uti
Difficile est nobis, et non impellier inde;
Propterea a veris longe confingimus ipsi
Diversas partes, et quas sentire queamus.
Et primò spatium vulgo, spatiique vocamus
Partem aliquam, ejusdem certam, quae mobilis extat,
Mensuram, certosque situs quae servat ad ipsa
Corpora, queis nostros per sensus jungitur apta:
Hac, quantùm geminae distant, inquirimus, urbes,
Quantùm et terraï patet intra viscera hiatus,
Nubilaque ipsa super tolluntur, et ardua caeli
Sidera, et a laevis quid partibus, oppositisque,
Quid super, atque infra, quid et ante retroque locari est.
Quantumvis spatio spatii mensura, locique
Congruat; at non est eadem res semper utrumque:
Quandoquidem, tellus caelo si nostra vagatur,
Aëris hoc lati spatium, quo cingimur omnes
Nunquam perstat idem; sed parte ipsius ab una
Inque aliam, inque aliam cum terra, et tenuibus auris
Commigramus; at est nihilo minus una eademque
Mensura; et quae late per jugera centum
Ante extendebant, vel passus mille, pedesve
Aequabant totidem, aut lapidis, jactumve sagittae,
Post eadem servant etiam intervalla, situsque,
Finibus atque îsdem perstant, et limite eodem.
Hinc facile est, quoniam mensura refertur, et haeret
Corporibus, spatii naturam, et corporis unam
Credere, et unam rem signari hoc nomine utroque:
Illusitque virûm hic doctis quoque mentibus error
Saepe, etiam qui nil tribuebant sensibus ipsis,
Ferre et notitias veri rebantur ab ortu;
Non minus ad sensus referebant se tamen ipsos,
Ad suspecta sibi et loca fraudum plena relapsi.
Usque adeo rarum est nostris non sensibus uti
Rerum in judiciis, mentemque haud inde moveri.
Percipimus porro Tempus, sentimus ubi intus
Notitias aliis alias succedere semper
Mentis notitiis, seque inter nectier omnes
Continua serie, et constanti denique fluxu.
Propterea quid erit nobis durare, nisi ipsa
Nostrarum inter se distantia notitiarum,
Nimirum sibi quae succedunt ordine quodam?
Significatur ab hoc nobis existere nosmet
Continuò, res et nobiscum existere multas,
Notitiis quas cum nostris simul esse tuemur,
Aëra nimirum, terras, atque aequora ponti,
Et nemora, et montes, et flumina multa, lacusque,
Urbes, et late populis florentia regna.
Si quando tamen haec specierum abrumpitur ipsa
Mentibus in nostris series, ut nulla priorem
Excipiat demum; quod fit plerumque, sopore
Cum lassata jacent alto, resolutaque membra,
Nec mentem vanis illudunt somnia formis;
Tum subitò nobis tempus cessare videtur,
Ut nosmet durare ne ipsos percipiamus;
Nox neque momento longissima longior uno est,
Horaque sopitis citius non praeterit anno;
Temporis et puncto, quo primum humentibus alis
Incubuit somnus, punctum illud continuatur,
Quo demum se mens expergefacta recepit.
Tum quoque qui obtutus animi re fixit in una,
Ac succedentum saepe adventumque, fugamque
Formarum intra se ut nequeat convertere eosdem,
Ire putat solito citiorem horamque, diemque, et
Solis equos breviore viam tum carpere gyro
Per caelum, et stimulis queritur flagrantibus ictos.
Otia sic multi naturae indagine fallunt,
Aut aliis rerum studiis, quae sponte sequuntur:
Et cui foemineo est adstrictum cor in amore,
Nocte sedens, carique adspectans oris honorem,
Aurorae subitas nimium indignatur habenas;
Et placuere quibus ludi, spectacula, plausus,
Omnia praetereunt celeri haec sublapsa volatu:
Nam cum res aliqua pectus dulcedine tangunt,
Interea species multo quanquam agmine densae
Praetereant animo, numerus perceptus earum
Non erit: afficiet, sed inobservata latebit
Vis ea; nam retinet mentem, abducitque voluptas.
Qui contra morbo lateris tentantur acuto,
Curarum aut saevis aegrescunt morsibus intus
Insomnes, tristique agitantur pectora motu;
Illis tarda dies, sol caelo figitur alto
Torpens, vixque mora evolventur tempora multa.
Nam tum quosque vigil crebros mens percipit ictus.
Jam non ipsa diu mens unam continet unquam
Notitiam intra se, quin protinus altera surgat,
Protinus atque animo vigili dein exoriatur
Altera perpetuis vicibus (licet ille profecto
Obtutum non saepe vices convertat ad istas
Unam rem versans aliquam): nos dicimus illud
Momentum, species quo scilicet una videtur
Tantùm animo, nec adhuc decesserit advenienti,
Momentum, quo non pars temporis ulla videri
Esse minor queat, et breviori transvolet ictu;
Apparet mora nulla, et puncto sistit in uno:
Quamvis revera minimas has temporis infra
Particulas aliae quoque sint sine fine minores,
Atque aliae, non ut minima ulla, vel ultima constet.
Succedunt igitur sibi certo tempore mentis
Notitiae, quo non multo mora possit earum
Tardior, aut citior nobis vigilantibus esse.
At varios rerum quia motus cernimus extra,
Atque ex hoc opus est specierum continuatam
Prodire nobis seriem (quae temporis ipsa
Notitia est), fit, uti referamus motibus illam,
Et tantùm a rebus motis haurire putemus:
Nos veluti, starent si res, non temporis ullam
Intus haberemus speciem, cum tempora nobis
Significent ipsae species, rerumque figurae,
Et parili duret res mota, quietaque pacto.
Ducimur huc etiam nostris a sensibus, atque hinc
Conjungi haud aliis nisi motis tempora rebus
Credimus: atque ideo metimur tempora motu:
Inde diem solis cursu finimus, et annum,
Temporis atque alios stellis labentibus orbes.
At non est tibi tuta vel ipsa haec semita Phoebi,
Qui non aequales nobis annosque, diesque
Partitur; modo nam citior, modo segnior idem est.
Jam quid erit, si solis iter, si semita caeli
Illa ingens cursu certe haud contunditur aequo,
Ullis, jam quid erit, quod nos in motibus usquam
Ducier aequali noscamus denique lapsu,
Prendere possimus mensurâ ut tempora certâ?
Tardior esse potest nam motus, et ocyor omnis,
Temporis ast eadem est semper fuga; nec mage durant
Nec minus omnes res, at perstant esse profecto,
Seu nulli existant motus, tardive, citive.
Rebus ab his, spatium quibus hactenus, eque volutum
Tempus item est nobis, facilisque brevisque propinquam
Transitus ad motus naturam perspiciendam est.
Quare age, per sensus itidem cognoscere veros,
Non erit, ut possis motus, et prendere mente;
Nam quoniam motus fit, ubi transmigrat ab uno
Corpus quodque loco, atque alia se parte receptat
Immensi spatii; has ipsas cum cernere partes,
Aut loca non possint oculi, quod diximus ante;
Est opus, ut nequeant quoque motus, hoc genus, omnes,
Mutatos regione situs et cernere inani.
Vulgò at corporibus motum perhibemus inesse,
Mutari inter se cum cernimus ipsa vicissim;
In summa contra sed credimus esse quiete,
Cum servare situs tuimur sese inter eosdem.
Haud secus ac abies cum fertur adunca lacunas
Lapsa per aequoreas remis velove tumente,
Dum sedet ad clavum vigilans in puppe magister,
Creditur a nautis per transtra vagantibus unâ
In regione loci stare, immotusque manere,
Qui loca cum navi permutat non minus ipsâ,
Vel quoque cum terra, tellus si nostra movetur,
Et circa solem sese, et terrestria transfert.
Proinde sedens Tiphys puppi, aut Palinurus in alta
Motu corripitur gemino, et quo rapta per aequor
It ratis, et tellus quo sese immota volutat
Per spatia; at nautis quoque {terius} additur, illi
Dum peragunt jussa, et nigra per tabulata vagantur.
Cunctis verus ab his oritur tum denique motus
Motibus, atque aliis, si in summa hac forsitan extant,
Quos neque nos oculis, nec noscere mente queamus.
Ergo gubernaclum qui torquet, dicere possis
Expertem motus simul, expertemque quietis,
Ipsum si puppis referas ad ligna cavatae,
Et simul ad terram, spatiumque immobile quod sit.
Fallitur idcirco, si solo talia sensu
Aestimat, et motus ab eo mens colligit omnes.
Propterea valeas certa contendere contra
Num ratione, ea revera, quae corpora confers
Corporibus, visisve locis, immotaque cernis,
Esse immota, et prorsus ab omni parte quieta?
Quandoquidem immoti spatii quoque tum loca possunt
Mutari vera; ante oculos aut illa moveri,
Ista quiescere cum cernis, quis spondeat auctor,
Accidere haec prorsus non contra, haec nempe moveri,
Illa quiescere, et immoti statione tenere
Unâ se spatii? Quapropter ne tibi motum
Tum fieri tantùm statuas, cum a corpore corpus
Vicino, quod forte quietum fingis, abire
Aspicies, aliique accedere deinde, quietum
Quod pariter spectes: neque enim spectare quieta
Illa sat est; ast in vera est opus esse quiete.
Sic igitur quasvis cum nostro corpore partes,
Sic moto nucleum cum cortice, cum rate malum,
Aëra cum tellure, opus est, fateare moveri.
At veri qui sunt motus, existere primùm
Unde queant, porro mutarier unde, nisi ipsas
Per vires, quae tum praesentes corpora turbant,
Deque sui ratione status decedere cogunt?
Ergo qui motus nullis sunt viribus orti,
Apparent tantùm, nec re, sed nomine constant.
Scilicet impressae vires in corpora multa
Interdum efficiunt, aliud referatur ad illa
Si tum corpus, uti queat apparere moveri,
Stet licet, ut nautis montesque, urbesque recedunt,
Aut tardove, citove magis transire meatu.
Non igitur veros referendo noscere motus,
Nam non apparent, qua sunt ratione, valemus.
Pluribus exemplis manifestum reddere possim
Hoc tibi, quae constant quoque non incognita vulgo;
Certius at reliquis unum tamen accipe, quodque
Clarius ipsam rem, quam conor vincere, firmet.
E longo patulum vas pendeat, effice, fune,
Contortus validis qui viribus usque rigescat,
Quemque relaxari revolutos ante per orbes
Ne sine, quam medium, vel, si libet, amplius, undà
Vas super infusâ puer impleat; ilicet illum
Oppositos age per motus, spirasque revolve;
Quae faciant, aliquo cieatur tempore labrum.
Principio, velut ante, manebit plana superne
Undaï facies, licet et latera aerea propter
Raptentur, circumque ruant, immota quiescet:
Labri circuitu sed porro continuato
Paulatim incipient in gyrum vertier undae;
Donec conversis cum labri deproperare
Parjetibus possint haerentes semper ibidem.
Tum ratione sitùs aeris latera omnia eâdem
Respectant circum, motu omni proinde videri
Expertes possint, ea si referantur ad aera:
Et tamen e medio fugientes undique lymphae
In cumulum assurgent latera ad retinentia circum;
Quandoquidem in gyrum correpta recedere longe
Corpora nituntur, quod post tibi pluribus edam.
Primùm at cum vires nondum unde receperat ullas,
Tum neque non laterum diversas tangere partes
Perpetuò, neque non diversas aeris et oras
Respicere, in veraque situs mutare quiete.
Quapropter non hic conatus pendet ab undae
Respectu vario ad circumsita corpora, non hac
Propterea verus manavit origine motus.
Unicus hic certe est in moto corpore quovis,
At diversa sitùs ratio extat corpora semper
Ad varia, et varii proin uno in corpore motus
apparent, tamen effoeti et sine viribus ullis.
Quare quae varia possunt ratione referri,
Non ipsae, quarum praemonstrant nomina, res sunt,
At quaedam, sensu quae percipiuntur, earum
Mensurae rerum, verae, errantesve, sed víum
Ob longum in populo firmatae: scilicet ille
Veris saepe quidem rebus permutat inanes.
Propterea veros rerum cognoscere nobis
Difficile est, atque a visis dignoscere motus;
At non naturae variam callentibus artem
Ingeniis id semper ab omni parte negatum est:
Partim per motus, quos possis subdere sensu,
Partim et per causas, effectaque, scilicet ipsas
Per vires, veros ad motus progrediuntur,
Atque ita, quos nequeant unquam sentire, docentur.
Verum quod superest, varios distinguere motus
Non tam difficile est generatim mutuà, seque
Inter conferre, et metiri, et cernere seorsum.
Et primò motus quidam sunt, qui sibi constant
Aequales, properantque pari lapsuque, fugaque:
Lenti at sunt alii magis usque, magisve citati.
Aequales tum sunt illi, spatia aequa locorum
Aequis temporibus cum prorsus corripiuntur.
Protinus exoritur mensura hinc mobilitatis;
Si loca nimirum referas ad tempora, sic ut
Quo fuerit spatium productius, et vice tempus
Mutata fuerit contractius, hoc tibi constet
Major mobilitas; producto a tempore contra
Illa remissior existat, spatioque minuto.
Propterea breviore viam qui tempore eandem,
Aut mage quae longa est, in eodem tempore carpunt,
Prae reliquis laudantur equi, palmamque reportant
Cursores: animos spectantum a plausibus acres
Exacuunt, quatiuntque jubam, insultantque superbi,
Dum per Olympiacos resonat victoria campos.
Ocyor at motus fiet, seu tardior idem,
Cum tibi perpetuò majora minorave semper
Tranantur spatia aequali pro tempore; proinde
Mobilitas crescat, vel diminuatur, oportet.
At metimur eam minimo tum in tempore quovis
Correpto spatio, minimo nam tempore lapsum
Augeri nihil, aut minui finxisse licebit;
Temporis ad primum minimi si scilicet ortum,
Auctum quidquid erit, referamus, quidquid ademptum.
Denique se celerans aequaliter, atque retardans
Motus erit, paria aequali si tempore quovis
Incrementa fugae, vel detrimenta noventur,
Imparia ast eadem si sint, erit ille profecto
Motus inaequali pede se accelerans, tardansve.
Hìc opus est puncti nobis distinguere motum
(Puncti, quod pars est, vel fingier ultima possit
Corporis) a motu totius corporis ipso.
Excipe sed prius hoc animo memor, omnibus unà
Materiae e punctis, quae sunt conjuncta vicissim
Inter se, quodvis unum coalescere corpus;
Proin quo punctorum numerus majorve, minorve est,
Hoc sit corpus item quodvis majusve, minusve.
Corporis at moles et puncta receptat, et inter
Quantum puncta patet, quod inane est, quodve repletum
Est alienigenis rebus, quod denique cumque
Corporis externam faciem concluditur intra.
Protinus a numero punctorum, et corporis auctu
Percipies, quid sit densum; quod debet haberi,
Omnia si moli confers in corpore puncta:
Densior illa tibi nimirum materies est,
Cui plus punctorum, contra minus augminis insit.
Ergo viae spatio puncti cujusque peracto
Metimur motum; quoniam sed pendet ab ipsa
Temporis id spatium mensura, et mobilitate,
Si tamen haec eadem constet sibi. Tum quia confit
Pluribus e punctis corpus; jam motus in ipso
Corpore tantus erit, quantus de motibus exit
(Sed sibi qui constent aequales scilicet) ejus,
Queis se puncta cient nimirum, corporis unam
Omnibus in summam conjunctis: proinde movetur
Cum corpus; genus hoc, motùs mensura profecto est,
Si toties repetas, quot sunt in corpore puncta,
Temporis illius mensuram, et mobilitatis.
Demum ad tempus idem quoniam plerumque: vel aequum
Respicimus, motus cum ad motus aequiparamus;
Propterea non hìc tempus plerumque putamus;
Dicimus atque illum prodire in corpore motum,
Quem gignat toties repetita, in corpore puncta
Quot sunt, mobilitas, nimirum tantus is extat,
Quanto materies respondet, mobilitasque.
Has tibi dum rerum primas mea Musa recenset
Notitias, quales non intus habere necesse est,
Ne quae per sensus nostros, per nomina rerum
Irrepant fraudes animo, verumque recondant;
Praesertim tibi, quid constent, quibus omnia fiunt,
Dum memoro, quaecumque cluent, loca, tempora, motus,
Ne nimium nostris in versibus esse querare
Asperitatis, et illecebris, cultuque carere
Carmina, non aliis nisi mentibus apta severis:
Nam si non vernae rident per amoena vireta
Hìc florum species, si non et flumina currunt
Lactea, nec tenerae ludunt per prata puellae;
Ast aliquis tamen et rebus decor esse severis
Creditur, et proprii manet ingens gloria cultus;
Primùm vera tibi si pandimus, atque ea deinde
Ordine quaeque suo manifesta in luce locamus.
Haud etenim haec nimio poscunt perfusa videri
Ornatu, qui vim rerum, et nativa retundit
Lumina: sunt proprii nempe, ingenuique lepores,
Quod canimus, Veri, verbisque his addere magnum
Pondus, et his possunt numeris decus: ipse severis
Proin assuesce modis, qui te per nubila raptent,
Astraque, sub terras etiam, pelagusque profundum
Omnia rimantem naturae claustra latentis
Suavius, ac melius, quam si contingere tentes
Mollia, Pegaseis Permessi culmina pennis.
Quod superest, exin ad caetera deveniendum est
Munera materiae nobis, quaecumque valemus
Detegere in rebus, ratio invisendaque legum
Naturae, queis cuncta vigent: sed ne tua rebus
Arripiat quid in his mens, quo male tuta labascat,
Ante erit hìc nobis, quaerendi quae via veri,
Firmandum: quippe hoc vertuntur cardine cuncta;
Errandi vites hac scilicet arte pericla,
Quae non effugere Viri, scrutarier ista
Tempore qui a veteri tentârunt; proinde ruinam
Fecere in rebus naturae perspiciendis.
Nam multi prius ad causas, et semina, et ortus
Prolapsi, quam vidissent, quid constet; id ipsi
Seu facerent tum decepti, seu saepe volentes
Decipere (interdum ut vana sublimia corda
Ambitione rapi, et fastu turbare videmus
Doctrinam), tantùm velabant omnia doctis,
Queis ignara solent captari pectora, verbis.
Has alii fraudes pertaesi, et nomina vana,
Totque educentes latitantia monstra sub auras
(Herculea veluti constrictus colla catena
Cerberus ad superos, exosae et clara diei
Lumina cum venit; facies tres, oraque terna
Ante timor, porro fuerant ludibria vulgi,
Ausus et ex illo est latratus edere nullos)
Tentavere novos in rerum indagine cursus.
Scilicet in rebus servantes multa, tamen quae
Tantae haud sufficerent noscendae denique moli,
Multaque propterea rerum temere arripientes,
Mente sua magnum subito procudere mundum
Ardebant, et opus naturae educere fictum;
Saepe recudebant quod porro, fictaque fictis
Addebant nova, cum pugnantia prima viderent
Rebus, quae caeli sunt, terraeque per oras,
Nequidquam, quoniam veris conficta valebant
Aptari nulla ratione, ut cuncta necesse
Tum fuerit cadere, et subverti victa ruinâ,
Tantaque dissolvi facili molimina casu.
Non fortuna potest, ut dites, sic sapientes
Efficere, et clausi thesauros pandere veri.
Nimirum causas rerum cum noscere primas
Non sit opis nostrae, varios sed cernere tantùm
Motus, qui valeant diversis pluribus omnes
A causis, quarum numerum comprendere non est,
Idem prodire, atque eadem facere omnia vulgò,
Quae fiunt; quis erit tam sidere cretus amico,
Ut quae prima suae menti forte indicat et quae
Conveniat tantum perpaucis, nec bene, rebus,
Illa sit e cunctis una, et certissima causis;
Cum valeant hoc Omne capaci prendere gyro
Hae melius, quàm cui praeferrier obtigit uni.
Non igitur fas est nosmet contendere primas
Ad rerum causas, mortales, atque minutis
Ingeniis natos, neque menti fidere tantùm
infirmae, tenebris quae, ut caeco in carcere, septa est.
Scilicet hoc regnum Naturae grande potentis
Haud male possimus regnis componere nostris,
Omnis res hominum queis recte publica constat;
Prae multis veterum fuit olim quale Laconum,
Quale tuum seu Roma, Numa regnante, vel Anco,
Expulsisve recens quoque Regibus, ante subactus
Quam Dominam te servitio corruperit Orbis.
Ergo si quis in has longe trans aequora, montesque
Adveniat terras hospes, longùmque morari
Destinet; extemplo sanctas ibi discere leges
Ipse velit, sciat ut communi vivere jure,
Si non e tabulis, quas non percurrere cuique est,
At populi a certo vivendi more, ratisque
Usibus, in variis servari quos probe rebus
Aspicit, illatis toties dum crimina poenis
Comparat, et pulchrae noscit data praemia laudi:
Nec nimium, si non, quis legum, noverit, auctor,
Quaeque ferendarum ratio, et quae tempora, refert;
dum liceat multas deprendere praecipuasque,
Quas servare opus est, offendat ne quid in illo
Foedere, neve paret sibi vitae incommoda multa.
Quod si adeo antiqua fluxisse ab origine noscat,
Ut nulla exortus harum monumenta supersint;
Desiperet, si tum nihilo minus ipse, quis esset,
Quaereret, exortus, quis earum sator, et auctor.
Sic itidem nobis semper versantibus ampla
Naturae in ditione, et mundi in grande receptis
Hospitium, rerum ad causas pertingere primas
Cum nullis animi liceat conatibus unquam,
Nec vidisse, recens qua mundus origine, et unde
Fluxissent, per quos consistunt omnia, motus;
Nec nimium vitae haec intersint instituendae,
Ut bene, quodcumque est, queat hoc traducier aevi;
In rebus sat erit nobis inquirere, quid sit
Tantùm, et quid fiat, quasdam possimus ut inde
Eruere, haec constet queis mundi machina, leges;
Quae quamvis non sint Naturae a fonte petitae,
Sejungi ut nequeant ab eadem, seque gregari,
Non minus at rerum varias dant noscere causas,
Etsi non primas, neque summas; at quibus ipsa
Naturae facies aliqua de parte patescat,
Atque ars sese aliquà nobis tenus abdita prodat.
Praecipue cautis tamen his in rebus oportet
Nobis esse, aliquid ne forsitan accidat, illi
Quod plerumque solet diversa in gente moranti,
Praecipitem cum fert bene nondum ad cognita mentem.
Post breve si namque hospitium, cum pauca profecto
Viderit, et varios nec adhuc adverterit usus,
Protinus illius leges comprendere gentis
Speret, et ad populi scita, ad consulta Senatus
A rebus, sibi quae visae, procurrere cuncta,
Et temere ex illis, licitum, vetitumque quid extet,
Praescribat, fierique sine ulla denique noxa
Quid queat; invertat facile omnia, et omnia turbet,
Fictaque constituens ignoret vera, necesse est.
Ergo ut noscendo, quo res stat publica, jure,
Sic opus est etiam Naturae in legibus ipsis
Firmandis (ne mens ruiturum fabricet orbem),
Multa diu servâsse, manuque oculisque per omnes
Isse, licet tenues etiam res, atque minutas,
Notitias et ab his in nostros undique multas
Convectare animos, amplas ut in horrea messes.
Inter se porro, quae sunt collecta, necesse est
Conferre, atque, alii simile est quodcumque, videre,
Quaeque etiam rerum discrimina, quantaque constent;
Demum a servatis animum deferre sagacem ad
Plurima, quae inventis videantur legibus apta:
Atque ea si rebus noscamus deinde retectis
Consentire, ratae leges sint, firmaque jura;
Sin collata novis rebus lex claudicet hilum,
Restitue adjungens, qua deficit, excidensque,
Qua nimia est, et multa notans exempla reforma.
Scilicet exemplis a pluribus undique lectis
Mens similes facili ratione inducitur ad res:
At quia per flexus sic pergimus, atque coacti
Conjicere interdum sumus, haec tutissima non est
Ad verum via semper, et omni a fraude remota.
Propterea ipsas res iterumque, iterumque necesse est
Inspectare animo, partique revolvere ab omni,
Et nova servatis adnectere, perque polire
Usque novis, atque ad tentamina saepe reverti;
Nam plus consequimur longos cunctante per usus
Consilio, et se mente diu versante per omnes
Undique res circum, quàm si intus ferveat acre
Ingenium, et celeri pertranseat omnia motu.
His adhibere aliquam sed rebus proderit artem,
Et quasdam verum quaerendi noscere normas.
Et primò quaecumque eadem constare videmus
In rebus semper, si stant paria omnia circum,
Omnibus, ut nil fiat, ubi deprendier illa
Non eadem possint, et quod connectier ipsis
Perfacile, et nunquam cernas pugnare vicissim;
illa quidem legum in numerum censumque repone
Naturae, quae non possint dissolvier unquam.
Munera quandoquidem, quae nos communia toti
Semper materiae sensuque et mente tuemur,
Quaeque nec intendi valeant, nec deinde remitti,
Ut calor, aut frigus, sed perstant una, eademque,
Munera materiae generatim ea totius esse
(Quo mundi sit cumque loco, terrave sub ima,
Vel cum sideribus per magnum consita caelum)
Credere nil obstat semper debere, neque ullas
Errorum fraudes, si credimus, inde timendum.
Praeterea res cum recta ratione geratur
Publica Naturae, multis non ipsa redundat
Legibus; at paucis, quibus ipsam et oporteat uti,
Utitur, has uno servans per cuncta tenore:
Publica nam res est vulgo corruptior omnis,
Cum nimiae leges. Ergo quibus una gerendis
Lex sat erit rebus, plures confingere inane est.
Hinc ut luxuriem foliorum falce recidit
Agricola, et nimias hinc illinc decutit umbras,
Deficiat teneris almus ne fructibus humor;
Sic nobis, quodcumque superfluit, est resecandum
Legibus in nostris, effecta ut singula privas
Non habeant causas; sed quae sunt unius illa
Ordinis aut generis, causa peragantur ab una,
Ni plures nova fors ratio, manifestaque poscat.
Simplex propterea causa est, animalia vulgò
Omnia vitalem qua reddunt, atque reducunt
Aëra, nimirum qua nos, hac caetera quaeque.
Simplex cur etiam tibi non erit, unaque prorsus,
Qua cadit in terram deorsum demissus ab alto
Hic lapis ad colles septem, et Tyberina fluenta,
Quàm Thamesin propter, vel Nili, et ad ostia Gangis,
Aut regna Oceani pelago divisa sonanti?
Non tamen haec ita certa putes, ita tuta profecto
Esse, ut non possint veluti per lubrica labi
Interdum gressus, constructaque sidere moles.
Nam veluti turpi pro furti crimine cum quos
Damnatos capitis longinqua viderit hospes
Dum trahit urbe moras; alios si funere deinde
Sublatos simili, et pendentes gutture fracto
Dicat idem patrâsse scelus, furesque fuisse,
Fallitur interdum; letho quia plectier ipso,
Si quis perjurus quoque sit, vel si quis adulter,
Possit, et innocuum qui civem occiderit, et qui
Prodere tentarit patriam, aut incendere templa,
Contemptor Superûm, justique eversor, et aequi.
Diversae diversa queunt nam crimina leges
Supplicio ulcisci, nocuamque extinguere vitam.
Sic in natura simili ratione videmus
Quae peragi, valeant non causa existere ab una;
Idem possit enim varia vi motus oriri
Corporis, aut parti nimirum corpus ab una
Quae trahat, opposita vel idem quae parte repellat.
Ergo licet multis sat causa sit unica rebus
Saepe, tamen quoniam nos inde excludere clara
Propterea ratione alias non possumus omnes,
Per quas multa geri quoque eorum posse tuemur,
Non clara ratione illa unica certa videtur.
Non ita nam quidquam naturae in rebus apertum
Constat, ut in claro contra se lumine pandunt
Mensurae, et numeri, verum sine nube ubi fulget:
Non tamen idcirco est, quaerendi his fidere normis
Ut nequeant animi; praesertim accesserit acri
Si tum non facilis falli experientia menti.
Tum siquidem, quantùm patitur res ipsa, doceri,
Multaque ab incertis diversa agnosse valemus.
Sic fidunt duce nocturna, spumantia nautae
Marmora dum scindunt, Cynosura; quae licet ipso
Non infixa polo mundi stet, et orbibus orbes
Implicet assiduos; minimo tamen et quia gyro
Se volvit, parvaque polo, notaque recedit
Et quia mensura, et caelo quia denique nullum
Certius hac fulget nautis errantibus astrum;
Proinde regunt cursus ista sub luce marinos
Audaces, vitant scopulos, irasque tumentes
Undarum, fluctusque atros, ventosque lacessunt.
Contigit ut primùm tibi, Laji infausta Propago,
Solvere crudelis Thebana oracula monstri;
Conscius objectas verborum dissoluisse
Ambages, quanquam injusto Sphinx saeva sederet
Judicio, nullos morsus in viva timebas
Viscera confidens: dirum implacabile monstrum
Se contra rupe infrendens projecit ab alta,
Quippe suas non detectas contendere contra
Artes non potuit; cur non at pluribus aeque
Illa etiam aptari rebus verba abdita possent,
Praesertim cum conjiciens dissolveret illa
Oedipus, occulta quae Sphinx involverat arte?
Accidere hoc rarò, vel vix queat, ut bene cuncta
Qui vertisset, in id, quod verum est, scilicet idem
Tum non inciderit; praesertim plurima verbis
Si lateant aliis, quae debet nectere in unum,
Proposita, et noscat bene quae constare soluta:
Quo plures etenim, quas ipsa oracula claudunt,
Implexae partes unà sint, inque volutae,
Hoc mage difficile est non invenisse quod optas,
Conveniant rebus si partes quaeque repertis:
Tum mage quandoquidem rarescunt, partibus illis
Caetera sensa queant quae jungier omnibus apta.
Sic itidem, quae consulimus, responsa latentis
Naturae, prorsum innumeras sunt undique partes
Complexa, et nodis variantibus indupeditas;
Una potest quarum tibi quaeque evertere nostram,
quam struimus conjectantes, interque pretantes,
Cunctarum rerum rationem, haud vera profecto
Si sit, et instabili nitentem prodere arena.
Proin cum quaeque tuae rationi ex omnibus una
Pars bene consentit, vulgo nihil ut sit eorum,
In mundo peragi quaecumque ubicumque videmus,
Quod non conveniat positis cum legibus, atque
Non fluere ex illis videatur; nonne necesse est
Veras propterea leges has esse fateri,
Atque ea vera itidem, quae tum deducimus illinc,
Ambigere ut prorsum nequeas, fraudemque timere?
Nunc age, quandoquidem nobis constrata viaï
Sunt loca, jam stadio discurrere tempus aperto est,
Et cupide spectantum oculos, animosque tenere.
Principio proprium generatim, ut diximus ante,
Materiae officium est, ut non penetrarier ulla
Parte queat, corpus neque corpore possit adiri,
Ut duo tunc unâ simul in statione locentur:
Omni quod nosmet nimirum ediscimus a re.
Nostris, cum gradimur, pedibus proin terra resistit;
Vel si mollis, ut a splendenti prodit aratro, est,
Cedit mota loco, et vestigia pressa receptat.
Moenia trans arcis, quam fortibus obsidet armis,
Num valeat miles, nisi sint infracta, meare?
Num clausas transire fores, et ahenea septa?
Nostris officiunt quin plurima corpora saepe
Corporibus: veluti populo stipante per aedes
Cum premimur; vel cum validi percellitur ictu
Verberis indocilis puer, et resonante flagello,
Ut dolor excutiat lacrymas, suspiriaque aegra;
Quandoquidem nequeat penetrari a corpore corpus.
Quod si mixta videns, confusaque plurima, credas
Corporis idcirco penetrari a corpore posse
Materiem, sunt ut lymphae, vinique liquores;
Erras; namque manent rebus spatia aequa locatis
Tum simul, ante sitis ea seorsum quanta fuere.
At pertransit aquas, et vitri corpora lumen,
Et radii inter se multi plectuntur in unum,
Et lux mille viis spatio discurrit eodem,
Itque reditque, nec una alii pars officit hilum.
Omnia tu potes haec facili cognoscere pacto,
Ut non propterea penetrari corpora credas;
Si lucem perquàm subtili corporis auctu
Esse, nec admixtum cunctis non rebus inane
Percipias; atque in vitro, atque humore latere
Tam varios flexus, queis permeat illa, viarum.
Spongia nam lympha veluti repletur, aperta
Per, quae sunt oculis, tot rara foramina, nostris;
Sic et caetera item, sic saxum, et lignea texta,
(Intervalla licet non possint ista videri)
Saepe metalla etiam penetrant intrinsecùs undae,
Vitraque sic tenuis lux, et perlabitur undas.
Ergo, quandoquidem nihil est, quo vincere possis,
Ipsa inter sese penetrari corpora; legem
Par erit hanc etiam generatim ad corpora quaeque,
Quo sint cumque loci, distendere, quaeque nec unquam
Vidimus, a nobis nec longe abducta valemus
Cernere, quae supra nubes, super astra locantur,
Ultra anni, solisque vias, stellasque minores,
Scilicet, ut nunquam penetrari mutuà possint.
Praeterea ratione pari quia corpora constant
Omnia, quae circum nos tangimus, atque videmus,
Extensa; extendi, quae sunt, opus esse fatendum est,
Cuncta alia in rebus, spatiisque excurrere multis.
Extenduntur item, quia non penetrarier ipsae
Cum valeant partes, ut diximus, et simul uno
Stare loco plures, aliquo diffundere debent
Se spatio, quod eas velut aequo in vase receptet.
Hinc quia quodque suo finitur limite corpus
A variis opus est extra, omnigenisque figuris
Ut queat includi, semperque obeatur ab una,
Utque triquetra eadem, aut quadrata, rotundave constet,
Conum, aut pyramidem, rhombum, teretemve columnam,
Aut quamcumque aliam referat multangula formam.
Atque hìc scire licet de multis, quae tibi certa
Mensores facili possint ostendere pacto,
Molem nempe parem, vel eandem posse figuris
Saepe sub imparibus circum variisque teneri;
Cera velut digitis tractata, subactaque ad ignem
Se facile in facies convertit, et induit omnes,
Quae facies variis extra se extendere pergunt
Mensuris pro natura cujusque, modoque:
Quas inter, quae sit tornatae more pilaï
Parte rotunda omni, reliqui praestantior extat;
Nam praeter quam quod ductu siet undique flexa
Aequali similisque sui, in seseque voluta,
Hoc habet, aequâ aliis ut si sit fronte, recondat
Plus spatii; spatium sin circum contegat aequum
Intra se, reliquis constet minor omnibus ina,
Omni nempe capax ut sit magis una figurâ.
Nec tibi praeteream, similes quaecumque figurae
Si crescunt, vel si major collata minori est,
Crescere plus ipsa facie molemque, locumque,
Majoremque magis multo distendier intra;
Nam facies tantùm, quà longa est, lataque, crescit
Mensura duplici; debetur terna sed ipsi
Moli, quandoquidem pariter procurrit in altum.
Propterea si sint simili constructa figurâ
Horrea nostra tuis, sed parjete quae magis alto
Claudantur decies; centum frons undique major
Partibus excurret; centum at non partibus istis
Ditior ipse ego sim, decies sed denique centum,
Si duro agrestum placata labore, boumque
Alma Ceres flavis compleverit horrea donis.
Omnia praeterea cunctis sunt motibus apta
Corpora; nam nostris non sensibus objicit ullum
Se corpus, vastum quamvis, durumque moveri
Quod nequeat, variosque situs mutare locorum.
Novimus a motu in proprias quin corpora partes
Disjungi; inter se partes nam saepe videmus
Corporis unius motu variante cieri;
Ocyor aut meat haec, aut tardior illa, meatu
Sive alio longe latera in diversa feruntur;
Atque ita discedunt a sese, disque trahuntur
Mutuà, ut hinc proprias revera corpora findi
Scire sit in partes, atque omnia posse retexi.
Et licet hae facili semper ratione revelli
Non possint, sic interdum stipata cohaeret
Materies; tamen haud, manibus quod prendere possis,
Quidquam erit, ut nulla valeat vi, aut arte resolvi,
Imminuique, suis divulsis partibus a se.
Quatenus, at quis erit, quantoque labore secari
Materies queat, ut noscat? quae tenuibus extat
Partibus, at fors finitis, et denique primis,
Quae sint invicta pollentes simplicitate,
Inde sinat nunquam quidquam natura revelli.
Nam si eadem non sint semper primordia, rebus
Natura in cunctis faciem haud servaret eandem,
Et sese species, dum res sit quaeque, novaret,
Perpetuòque omnis mundi hic se verteret ordo.
Non minus ast ideo in quovis ita corpore magna est
Ubertas elementorum, numerusque, ita moles
Subtilis, tenuisque, ut finem tangere nostra
Mens valeat nunquam, quamvis intendat acutas
Saepe acies, partesque iterumque iterumque resolvat,
Nequidquam, quoniam quantavis arte secando
In rebus nunquam minimum, primumque relinquit.
Atque ea corpora sint quàm parvula principiorum,
Dat variam specimen quoddam Natura per artem
In multis, mihi quae sat erit memorâsse, vel ipsis
Quae pueris (dubitemne, tibi?) notissima constant,
Omnibus e genere hoc conscriptaque lectaque chartis:
Scilicet exiguum cum lata extenditur aurum
In folia, aut flavo producti cortice filum
Contegit argenti, perparvo tincta virenti
Cum sale se in viridem multa induit unda colorem,
Cum vel amaracini late sparguntur odores
Exigua de mole diu; quid membra, quid illas
Commemorem fibras animantum, quae, quia nostros
Infra sunt oculos, tantùm trans vitra tuemur?
Denique quid lucem, quae saxa adamantina parte
Permeat ex omni, neque sese occursibus usquam
Impedit ipsa suis? reputans haec omnia possis
Tutemet haud ullis finem per te ipse videre
In rebus nostra pertingi a mente, nec ipsa
Sisti ad semina nos pedetentim progredientes.
Semina quae si sint, inquam, et res limite constant,
Magno opus est menti, transmittat ut omnia, saltu,
Et subito (sine fraude tamen transcurrere tantum
Num liceat?) rerum ad primos se sistere fontes
Possit: more Ducum, vires, et idonea bello
Qui terere in parvis renuentes tempora rebus,
Extemplo fines transgressi, et flumina magna,
Arcibus et validis urbem post terga relictis,
Primam urbem, regni caput ardent impetere ipsum:
Sed nimium audacis saepe illos poenitet hujus
Demum consilii, nec amica, nec sibi nota,
Inclusos terra; grassantur viribus hostes,
Atque dolis, coguntque pedem haud sine caede referre.
Maxima tum laus est, alieno abscedere si quà
Possint armati regno, et non omnia perdant.
Et quoniam, clara ratione, patentia quae sint
Munera materiae, et nullis non cognita saeclis,
Jam docui; nunc, quod superest, tu caetera mecum
Contemplare, virûm praestantibus edita nuper
Scilicet ingeniis, et magno inventa labore,
Haud minus undique materiam diffusa per omnem
Officia, et nexu semper conjuncta tenaci.
Horum est de numero cunctis vis indita quaedam
Corporibus, qua posse videntur inertia dici:
Scilicet in quo sunt, per se conantur eundem
Illa vi servare statum, si nempe quiescant,
Haud mutata quiescere, et haud mutata moveri,
Si moveantur: et aequali lapsusque, viaeque
Ire tenore, nisi adveniat vis extera turbans,
Quae mutet quacumque statum ratione receptum
Corporis invertens, ut mota exinde quiescant,
Quaeque quieta manent, moveantur; motibus illis
Vel demat motus, alios addatve recentes,
Aut alia transire via, et procurrere cogat.
Jamque hinc ipse potes per te cognoscere, jungi
Haud frustra cum vi tam distans nomen inertis;
Nimirum, quoniam a nisu vim dicimus ipso,
Corpora quo servare statum conantur; inertem
Addimus idcirco, per se discedere eodem
Quod nequeant, veluti torpentia, fixaque in uno,
Et transire per hunc modo versaque deinde per illum,
Induere atque alium porro irrequieta recentem;
Mutandique odium videantur inertia ob istud.
Inspice quod volvunt herbaram molle per aequor
Ludentes pueri, per florea prata rotundum
Aut ebur, aut lignum; recta fugit, et sua, vernas
Quà fugit, inclinans frondes, vestigia linquit,
Nec deflectit in hoc coepta a regione, nec illud
In latus; a recta medius nisi forte lapillus
Cogat abire via, aut secti pars edita trunci.
Atque ea quo saxis, quo sit magis aspera glebis
Planities, motum hoc citius tum sistier illum
Est opus: ast idem laevi licet {aequoro} pergat,
Aequatoque solo, et diuturno tempore, demum
Sistitur haud alia de causa, quam quia motum
Paulatim abradat, quantumvis laevis, et aequa,
Tollere non possis quam funditus, asperitate
Terra aliqua, proscissa resistat et aëris aura.
Utraque causa suo cum motum extinguere possit
Tempore, non aliam quaerendum est corpore in ipso,
Ne causis causas alias addamus inanes.
Ipsum igitur per se non ullo tempore corpus
Quit mutare suos, aut prorsus tollere motus.
Ergo est illud iners, et semper fungitur hac vi.
Proinde globum quoque si magno jaculeris eundem
Nisu per liquidum projectans aëra, vel cum
Tormentis lapides a grandibus excutiuntur,
Non alia regione vise deflectere cernas,
Quàm deorsum, sua quo gravitas, et pondera cogunt:
Nec ratione alia servant per saecula longa
Astra suos circa solem labentia motus;
Quae, si praeterea vic nulla alicunde veniret,
Perpetuò vim propter inertem deproperarent
Aequali magnum rectoque per aethera lapsu,
Aequaeque conficerent spatia aequo tempore semper.
Has quaecumque suo discedere corpora cogunt
Saepe statu, vires ipsi vocitamus agentes;
Dicimus et duplex harum genus esse; videntur
Quippe aliae valido certam dare mobilitatem
Ictu corporibus, momento temporis uno;
Sumunt proinde sui mensuram a motibus ipsis,
Quos genuere: aliae conatibus exerceri
Continuis, et nil in puncto tempore quovis,
Ni tantùm premere; his ergo mora certa, necesse est,
Temporis ut tribuatur, uti per corpora certos
Possint cudentes moderatim educere motus.
Diversae, genus hoc, quoque vires tempore agentes
Aequali motus progignunt non alios, quam
His ipsis possint qui respondere; sed uni
Tempora cuique dabis si non aequalia, motus
Non nisi temporibus respondeat ipse, necesse est,
Quisque suis, quibus exoritur. Vis quaelibet ergo
Tanto major erit, quanto et, qui gignitur, ipse
Auctior est motus, contractior et mora contra
Temporis. Et veluti gemina re dicimus omnes
Confieri motus, nimirum mobilitate,
Materiaque; ita vis eadem pro tempore certo,
Quanto est materies majorve, minorve, minorem
Contra, et majorem tanto edet mobilitatem.
Pondera sic aeque validis impulsa lacertis,
Qualia jactari spartani saxea disci
Saepe solent, quo materia compacta minori,
Hoc mage pernices longo dant tramite saltus.
Porro habet a motu nomen vis ipsa, movensque,
Quam genitum referas ad motum scilicet, audit;
At si eadem ad solam referatur mobilitatem,
Inde trahens, veluti mutato munere, nomen
Audiet {accelerens}; tantoque haec auctior extat,
Auctior illa movens quanto vis; praetereaque
Quanto materies minor est in corpore moto.
Compositos motus at dicimus esse, recentes
Scilicet adduntur cum motibus ante receptis.
Metiri facile hos possis quoque; nam vel eadem
A tergo pellit vis corpora, qua prius ibant,
Rapta via; spatium spatiis percurritur aequum
Tum geminis, quorum primis a motibus alterum,
Alterum ab adjunctis tranandum tempore seorsum
Esset in aequali: vel vis nova motibus obstans
Corpus in oppositas partes agit, atque repellit;
Parte illa tibi sunt tanti breviora fugaï
Intervalla, nova quantus vi debet oriri
Motus; et idcirco si sit minor iste priore,
Tum corpus, tantò sed tardius, ibit easdem,
In quas ante, plagas; sin par sit uterque, necesse est,
Sistat idem se; navis uti, quam statibus aequis
Hinc Boreas protrudit, et illinc aestifer Auster;
Illa immota fero stans vortice paret utrique.
Denique posterior si vincat motus, oportet,
Retro corpus idem sua se in vestigia flectat.
Nonne vides turris de vertice cum lapis alto
Labitur, ut lapsum celeret, motusque receptet
Usque novos; gravitatis enim novus additur ictus
Continuò ad terram? contra projecta superne
Spicula cretensi in nubes et sidera cornu,
Quo mage {conscedunt}, mage tarda feruntur; ita omnem
Ipsa minutatim gravitas, quae desuper urget,
Decutiens motum, telum altis nubibus arcet.
Corpus ab obliquo nova si vis urgeat ictu
In latus impellens, atque aequo verbere pulset
Illi, quo fuerat pulsum, vi nempe priore;
Ibit idem media prorsum regione viaï
Inter utrumque latus, simul et parebit utrique:
Sin impar nova sit, neque motus proferat aequos;
Non medium per iter compulsum corpus agetur;
Sed lateri accedet magis illi, major in ipsum
Exeritur quo vis, ictusque valentior urget.
Haud aliter, quam cum lymphis torrentibus auctum
Vere novo flumen validis ratis incita remis
Trajicit, oppositamque, brevissima quo via ducit,
Ad ripam recto convertit tramite proram;
Interea tumidis devexi fluctibus alvei
Raptatur, deorsumque secundo labitur amne,
Atque ita conjunctis tonsarum impulsibus, et vi
Undarum obliqua excurrit, seseque cupitae
Denique non ripae, quo cursum obversa tenebat,
Applicat, at tanto, quia rapta est, inferiori,
Quanto fluctisonae pernicior impetus undae.
Sic quoque dum validos Juvenis de nocte lacertos
Hellespontiacis agitaret fortiter undis
Luce regens notos ab Abydi littore cursus,
Illa luce regens, quam summa Sextias arce
Pendens, expectansque madentia brachia collo,
Et teneris commixta amplexibus oscula salsa,
Sidus uti, monstrabat et extollebat, amicum;
Saepe illum veniens properantior aequore deorsum
Fluctus ab Euxino, ventisque tumentior unda,
Et fluviis rapiebat, et abducebat amato
Littore, nequidquam luctantem, aegreque ferentem,
Atque moras omnes, et tempora longa perosum.
Denique cujusvis post lapsum temporis illud
In regione loci reperitur corpus eadem,
Qua foret, egisset si causa in id utraque per se
Altera post aliam, atque aequali tempore seorsum
Quaeque suo. Pariterque plagas si pluribus uno
Momento a causis in multas corpus agatur,
Corpus idem variis tot raptum motibus unà
Conjunctis cernes quovis post tempore eodem
Esse loco, quo, vis si quaeque cieret earum,
Aequis temporibus totidem, seorsumque, videres.
Nec minus idcirco a diversis viribus actum
Mobilitate pari semper, rectaque feretur.
Hinc facile agnosces, diversae ita pellere corpus
Si pergant causae, haud conjunctim, at temporis aequi
Perpetuo sibi quae succedant ordine, seorsum
Quaeque sua varie pro mensuraque, plagaque,
Directos ut post tot motus, atque viarum
Post totidem flexus corpus, quo abscesserat, illud
Ad spatii redeat punctum, atque locetur ibidem,
Agnosces, inquam, si tunc agere undique easdem
Concipias vires simul a regionibus isdem,
Hinc fore, {pestet} uti nihilo minus illud ibidem,
Et quanquam impulsum, tamen omni a parte quiescat;
Quandoquidem simul impellentes, sive trahentes
Inter se hinc illinc librantur mutuà vires,
Oppositis certant et motibus, officiuntque,
Nullaque pars victrix illo sit, victaque bello.
Corpus sin spatii non, quo discesserat ante,
Ad punctum redeat, diversa at parte locetur,
Fiet, uti, simul e conjunctis viribus illis
Omnibus, haec tantùm vis denique prodeat una,
Illud quae recto possit transferre meatu
Semitae ad extremas a primis sinibus oras.
Quapropter vires multae uno tempore agentes
Momine jam pollent aequali, ac una, queat quae
Omnibus ex illis vis texier; oppositoque
Ordine confingi poterit vis quaelibet una
Non aliter, quam si de viribus exoriatur,
Quot libeat, multis; sed enim sit ut aequa potestas
Cunctarum, illius, quae nempe est una, vigori.
Proin quibus est vires rerum metirier usus,
De multis unam ut componunt, sic quoque multas
Ex una faciunt, detexuntque, atque resolvunt,
Quarum quaeque plagam in diversam tendat agendo,
Ut pro re fuerit. quam tunc inquirere pergunt,
Scilicet ut melius possint, citiusque latentem
Prendere naturam: sic quae librata tenetur
Viribus obliquis moles, atque aëre pendet;
Pendebit pariter librata, immotaque, si sit
Sustentata minori, at non obliquà trahente
Pondere: sic aequo pinus per caerula cursu
Provehitur, lenis si a puppi spiritus Euri
Incitet, aut Aquilo simul hinc, simul et Notus illinc,
Et quatiat funes, illisaque sibilet aura.
Percipe praeterea, projectum dum loca tranat
Corpus, in exigui cujusvis temporis ortu
A latere impelli repetitis ictibus ipsum
Interea, et coepto cogi decedere cursu;
Innumeris fractum tum flexibus, et distortum
Illud iter videas, corpusque meatibus esse
Tot signaturum variam inflexamque figuram,
Constantem rectis tot nempe meatibus, ipsa
Tempora jam quot erunt, quae longe parvula fingis.
Interrupta loco at si corpus vis ea turbet
Haud ullo, et quae propterea sit tempore in omni
Continuata, viam semper curvabit eundo
Illud, et inflectet: sed flexus noscere nullos
Ut possis usquam, et procursus prendere rectos;
Nam simul incoeptat via recta, et desinit esse
Omnibus in punctis, momento in temporis omni,
Principioque suo finem confundit, et unà
Advenit, atque fugit, simul exoriturque, peritque,
Tentat et in rebus dum se esse ostendere, non est.
Et veluti, dum fit repetitis tempore plagis
Saepe brevi constans multis multangula rectis
Semita tramitibus; tum protinus illa recentes
Si regione aliqua vis addere desinat ictus;
Qua regione viae reperitur, pergat eadem
Corpus continua, et directa proinde, necesse est,
Quo tantùm vis raptat iners, ut diximus ante;
Sic quoque continuos dum fit via curva per ictus,
Extera si subito cesset vis, et sibi corpus
Linquat iners, quod iter jam tum tentabat, eodem
Insistet recto, neque parti flectet ab ulla.
Quare, unde egressa est, puncto continget in uno
Curvatam via recta viam; commune nec ultra
Quidquam est; discurrunt diverso caeterà tractu;
Atque ita continget, non possit ut altera puncto
Quaelibet ex illo nasci, et procurrere longe;
Illà intro de parte aliqua illabente, meatus
Quin subito incurvi, et rursum elabente, [secentur].
Haec via de privo proin simplex, unaque puncto est.
Ergo ad directum cum flexo transit ab arcu
Corpus iter (veluti de fundae emissus habena
Cum lapis est); vel cum projectum est tramite recto,
Quod dein extrorsum veniens vis flectit in arcum,
(Ut de tormentis cum pondera projiciuntur,
Perpetuis gravitas torquet quae nisibus urgens)
Atque ita fit tangens arcum via; libera tantùm,
Solaque per sese tum corpus inertia transfert,
ET facit, ut cursu spatiis meet omnibus aequo.
At quae conveniunt extrorsum, et tramite vires
Cogunt, ut docui, a directo corpus abire
Pulsibus assiduis; varient ut saepe recepti,
Efficiunt, cursus; nam tangens semita cum se
Arctius ad tractus, queis extera dirigitur vis,
Inclinarit, uti spatium, quod clauditur intus,
Mucronis sese in speciem conformet acuti;
Ocyor in partem fit cursus corporis illam,
Partem in quam geminae contendunt mutuà vires;
Tardior, in partes alias si tendat, ubi harum
Amplius est spatium, flexusque obtusior exit;
Officiens uni nam detrahit altera semper.
Denique si recta regione [secentur] utrinque,
Par sibi cursus erit, lapsuque feretur eodem
Corpus, et aequato fient spatia omnia motu.
Haec solet interdum vis extera tendere punctum
Ad medium quoddam, et connitier undique in unum;
Tum, quod iter circum signabitur, aequore eodem,
Quo punctum, prior et projecti quo via perstat
Corporis, illo, opus est, sit in aequore, planitiemque
Immotam servet, positu et prospectet easdem
Aequo oras semper, neque partes nutet in ullas.
Nunc ratione tibi qua tentem efferre, quod instat?
Et quibus effari verbis, quo claudere versu
possim, quae signis, quàm verbis, plus agitur, rem?
Scribuntur cana variis ea signa papyro
Ductibus, ut flexus omnes, cursusque, viasque
Subjiciant sensu, et spatia ipsa, et tempora monstrent,
Atque ea cum sonitu careant, solisque patescant
Signa oculis, vocali efferre in carmine nobis
Difficile est; tentare tamen dum conor, et ante
Invia dum Musis, teneroque asperrima gressu
Dum peragro loca, solerti, nimiumque sagaci
Mecum ades o animo, partemque fer ipse laboris,
Nam partim haec tibi erunt audita, repertaque partim.
Quare opus est, crescunt ut tempora, corpore quosvis
Quae nempe enumeres circumlabente per arcus,
Crescere sic credas etiam illa, inclusa sub îsdem
Fingere quae possis spatia arcubus, a radiisque
Comprensa e medio puncto venientibus oras
Arcuum ad extremas; quae scilicet area prodit,
Hoc genus, a filo, quod tensum a corpore possis
Ducere ad immotum punctum, ut cum corpore latum,
Quo latum sit cumque, sui vestigia linquat;
Area temporibus respondeat ista, necesse est,
Exeat ut duplex in duplice, ternaque terno,
Cumque illo ratione pari paria augmina sumat.
Certaque nec ratio non horum, claraque constat,
Praesertim quibus est mensurâ exercita rerum
Mens, artisque patent templa ad sublimia diae
Primi aditus, queis ignari posuere profanas
Exuvias animi, et Veri micuere profusam
Ad lucem; velut in spinis cum lubrica serpens
Deposuit vestem, ad solem nitidissima fulget.
Principio geminas in partes divide tempus,
Quo, per divisos quoque tractus, insita corpus
Vis feret; ex illo tenta hinc producere puncto,
Ad quod directae contendunt undique vires,
Tres radios tres ad regiones tramitis hujus,
Scilicet extremas, mediamque, ubi temporis aeque
Partiti tibi sunt confinia; bina videbis
Tum spatia ex illo ante oculos nascentia ductu,
Tres laterum costas, ternos et habentia flexus,
Quae, quia communis veniunt de vertice puncti,
Atque pede insistunt super aequo, aequalia debent
Esse, et mensuras quoque distenduntur in aequas.
In media medio corpus regione viaï
Tempore cum fuerit, facito, vis extera pellat
In punctum; via tunc oriens deflectet ab illa
Rectae parte viae subitò, interiusque meabit
A gemina corpus vi raptum; hoc tempore tum fit
Dimidio quod iter, pariter finire memento
Eductis radiis, spatium et signare triforme:
Hoc subitò agnosces geminorum aequare secundum
Illorum (quoniam et lateri nituntur utrumque
Communi, radio nimirum, qui situs inter
Jam prius eductos medius; tolluntur et aeque
Summi utriusque apices, et quo vi corpus inerte
Nempe advenisset sola, et vis extera quo nunc
Demittit; quae cum medium se dirigat illum
Per radium, radio non ipsi cogere debet
Corpus ut accedat, contra nec ut inde recedat);
Par quapropter erit primo quoque. Tempore corpus,
Fac, nova deinde pari immotum vis urgeat illud,
Ut prius, in punctum; formae par area rursus
Tertia prodibit triquetrae: sic duplice duplex,
Ternaque sic terno nascetur tempore; eadem
Sic ratione aliae, crescunt ut tempora, crescent,
Progressusque pares spatia ista, et tempora habebunt.
Sin pro temporibus momenta brevissima sumas
Temporis, externasque putes crebescere vires
Ictibus assiduis, ut tramite corpus agatur
Incurvo; quoque tum manifestum id constet, oportet,
Quod doceo, curvos quanquam est via flexa per arcus.
Ambigua nec item per te ratione tueri
Tutemet ipse queas, quod scilicet ordine verum,
Hoc genus, inverso patefit, si dicta retexas;
Invenies siquidem, curvo si tramite pergat
Corpus, quaeque suis ut respondentia semper
Temporibus, fili aut radii vestigia constent,
Esse illas vires extrinsecùs advenientes
Directas ad idem punctum debere, nec omnes
Non omni de parte simul concurrere in unum.
Invenies pariter, punctum quod corpore obitur,
Si motu quocumque itidem moveatur, et aequis,
Queis punctum, pellatur idem quoque viribus, atque,
In mundi partem directis corpus eandem;
Tum fore, temporibus respondeat area quaevis,
Area, quae punctum peragrante a corpore confit.
Hanc etiam prorsus rationem invertere possis;
Nam si conveniant et tempus, et area, praeter
Corporis in punctum vires, quoque inesse videbis
Aequales alias illis, queis mobile punctum
Corripitur, pariterque eadem loca respicientes.
Contemplator item, si vis, quam tendere nuper
Diximus in punctum, versa vice tentet ab illo
Diffugere usque procul; cogatque recedere corpus
Assidue, fieri paria omnia prorsus, ut ante,
Nempe omnes motus plano peragentur eodem
In spatio, quod per punctum transire necesse est,
Areaque ipsa suo pariter cum tempore crescet:
Tantùm erit, ut punctum tergo convexa tumenti
Semita respiciat, quod concava respiciebat,
Interiusque sinu proprio includebat oberrans.
At vis sive petens punctum sit, sive recedat
Aversata; locis variis metirier ipsam
Corporis evaleas abrepti mobilitatem;
Tanto est mobilitas major, quanto magis ipsa
Semita contingens, quà corpus labitur, arcum,
Puncto, unde exurgunt vires, vicina meabit;
At minor est spatio hoc puncti crescente, viaeque.
O utinam non tam speciem praebentia rerum
Magnam et mirandam, commentaque inania vates
In sua nativâ, quàm verum, inducere formâ
Carmina tentâssent, numeris et dulcibus ipsos
Certâssent numeros contradere, et ordine certo
Verborum, certo rerum quod in ordine constat,
Multaque tam pulchri vulgare exempla per orbem
Cantus, gauderet quo Juppiter ipse, recenset
Dum vires et mensuras, et pondera rerum,
Disponitque suo, quem condidit, omnia mundo;
Non ita difficili Cirrhaea ad culmina gressu
Rumperem iter, neque rebus in his mihi multa profecto
Esset opus, ne displiceam, intentata relinqui,
Neu, dum cantu aveo trahere, et mulcere, labore
Immodico lassem mea post vestigia euntes,
Aversosque via videam decedere coepta.
Haud minus insistam tamen, et quae posse videntur
Musarum ingenuo tractari carmine, dicam;
Multaque praeteream, quorum minor usus, opusque est,
Quaeque nec includi numeris nimis aspera possunt,
Quaeque etiam verbis vix sunt adeunda solutis.
Quare, quod superest, dum curvos ire per arcus
Percipimus corpus, nos quaedam hic nomina, quae res
Vel signant varias, vel easdem, saepe cavendum,
Ut noscamus, et ut discrimina quaeque notemus.
Et nisus primò, aut conatus corporis ille,
Quo tendit per iter frustra procurrere rectum,
Atque viâ, flexos arcus quae tangit, abire,
Illa eadem certe est, quae dicitur insita, inersque
Vis; nisi quod species est nominis amplior hujus,
Et servat quemvis generatim in corpore constans
Cumque statum; verùm ille statum jam non nisi servat
Inductum, in quo corpus eo pro tempore constat.
Nos hunc tangenti debemus tramite tantùm
Metiri nisum, transcurri tempore certo
Qui tum deberet, si nil obsisteret extra.
Dicere at externam quam vim, vel {fuemus} agentem,
Quae medium, ut docui, quoddam petit undique punctum,
Quanta sit, ex illo quisque aestimet intervallo,
Quo distant extrema viae tangentis, et arcùs,
Tempore qui minimo quovis percurritur arcus,
Tempore quaeque itidem via signaretur eodem
Tangens, extera vis si non deduceret intro;
Namque hanc tantundem corpus deducitur a vi,
Quae trahit in medium, quaecumque sit, extima punctum:
Quae si absit, quoniam per idem removeret ab arcu
Tum spatium sola impellens vis insita corpus,
Corporis a curvo foret et fuga tanta meatu;
Scilicet a puncto fugientem vim quoque quandam
Percipimus simul esse, a vi quae prodit inerte,
Quarum non eadem, neque par (licet utraque cogat
Effugere) est mensura; via metimur inertem
Nam vim tangenti; metimur at intervallo
Alteram eodem illo, quo extrema arcùsque, viaeque
Tangentis distant; idem, quapropter oportet,
Extet uti nisus fugientis, visque petentis,
Oppositus tamen adversis se frontibus inter.
Propterea multi has fieri implacabile bellum
Concipiunt inter vires, pugnasque moveri
Ancipites, vel ab hac potiores parte, vel illâ:
Inde pari si concurrant conamine utrinque
Libratae, medium nec posse accedere corpus
Ad punctum, contra nec posse recedere dicunt,
Aequatum sed deferri debere per orbem:
At mage si fugiens vis polleat, ilicet illa
De parti captare fugam; sin altera vincat
Fortior, in medium tantundem accedere corpus,
Circuitusque ita translatum non conficere aequos.
At vel si pugnet, genus hoc, vis utraque contra
Inter se, imparibus non hic concurritur armis,
Ut mage propterea nunc hac, nunc debeat illac
Raptari corpus, vincentis praeda; perempti
Corpus ut ob Patrocli quondam atrox sanguinolentum
Inter pugna diu fuit Hectora Grajugenasque
Littore in Iliaco Trojae sub moenibus altis.
Scilicet aequales vis exerit utraque nisus,
Ut docui, spatioque pari metimur utramque.
Sin aliena novis aptant haec nomina rebus,
Ut melius, quod fit, nota sub imagine monstrent,
Non ego pugnârim; per me licet, hac ratione
Puncti nunc odio ferri, nunc illud amore
Dicatur corpus, si res ferat ipsa, metumve,
Spemve inter, positum simul avertique, rapique;
Nec dubitem interdum nostris in versibus ipse
Aut his, aut, genus hoc, aliis quoque vocibus uti.
At si his nominibus se veram exponere credant
Rem, neque non propriam verborum, cum fugientem
Vim dicunt, pugnas, librari, vincere, vinci,
Esse potestatem, longe illi errare videntur.
Nam quid erit fugiens vis haec, nisi rebus in ipsis,
Quae tum contingunt nimirum, istius inertis
Vis ratio quaedam? hac ipsa ratione referre
Quippe illam ad vires, quas non perhibemus agentes,
Collibuit; verùm non per se pugnat, et obstat
Viribus insita vis aliis venientibus extra,
Invitisque aliis ea non contendit eundem
Materiae servare statum, sed sola sine illis;
Quae cum adsunt, socias sibi jungit, et efficit, omnes
Secum ut se certo componant foedere in unum;
Quidquid et hinc exit queiscumque a viribus, illa
Non minus est servare tenax, et juncta tenere
Effectis aliena suis, nec respuit ulla,
Queiscumque adveniant laterum de partibus unquam.
Non igitur pugnant, non vinci, aut vincere possunt;
Cumque repulsantis, cumque impellentis eandem
Vis, modo uti docui, mensuram dicimus esse,
Sub verbone aliud latet hoc, nisi, quae loca corpus,
Extera adest cum vis, tum trajicit, ipsa fuisset
Si tum absens, eadem non transmittenda fuisse?
Proin quod non fieret tum, nos fore protinus illud
Oppositam in partem faciendum fingimus ipsi,
Oppositamque etiam causam confingimus ejus.
Tibure sic Romam qui rheda vectus equove
Advenit, totidem lapides pertransiit, ipsa
Quot lapides Româ numerantur Tibur eunti.
Sed Tiburtinis si tempore collibus illo
Mansisset, quis erit, qui credere possit, eundem
Propterea, quod iter tum non confecerit, ipsum id
Oppositis carpsisse plagis, et ab Urbe Sibyllae
Venisse ad fanum? quamvis id fingere possit,
Si libeat; quoniam non tum minus ille videbit
Spumantes Anienis aquas de vertice summo
Labier, et terrae sorberi faucibus imae.
Jam superà a dictis facili deducere pacto
Ipse potes, curvos cum debeat ire per arcus
Incipere obliquis impulsum viribus illis
Corpus, uti docui, quarum altera, qua semel illud
Est ictum, recto decurrere tramite cogat,
Altera perpetuis impulsibus urgeat usque
In medium quoddam, quo tenditur undique, punctum;
Perpetuos itidem ferri debere per arcus
Corpus idem, flexoque haud unquam exire meatu
Posse; et praeterea quaecumque feruntur in arcus
Corpora vel longis sese volventia saeclis,
Obliquis pelli debere a viribus illis.
At cur usque novos haec jungens ictibus ictus
Altera vis, semperque potentior auxiliari
Adventu demum non vincat, corpus et ipsi
Admoveat puncto, ut varios post denique flexus
Perpetuo breviore, atque interiore volutos
Circuitu jam puncto immotum id sistat eodem?
Hanc tibi ut ambigua fraudem de mente repellam,
Percipe principio (vel cum vis tendere punctum
Pergens ad medium non est obliqua viaï,
Corpore projecto quae fiat, ut omnibus extat
Revera curvis in motibus, obstat at illi,
Officit et prorsus contraria, semper ut inde
Abradat quiddam, et semper decerpere tentet)
Protinus haud cuiquam manifestum posse videri,
Ut quae perpetuo decrescunt tempore, demum
Omnia vel prorsus desistant esse, vel ultra
Quasvis finiti vanescant limitis oras.
Multa etenim finita vides fieri usque minora,
Nimirum certis si legibus imminuantur,
Funditus at nunquam minui, penitusque perire.
Ut si quis tibi forte talentum debeat unum,
Incipiensque, die jam semper dimidium ejus
Quaque repraesentet tibi, quod superabit, ita omnes
Quin etiam in menses, omnes ita pergat in annos,
Lustraque, saeculaque, atque aeterna in tempora pergat,
Haud unquam finem optatum contingere speret,
Quin aliqua sit parte talenti obnoxius idem,
Usque nec ulterius non solvere debeat: at si
Nummum credideris non unum, at quinque, decemve,
Atque ille unius partem tibi reddere, ut ante,
Dimidiam incipiat, nec reddere desinat unquam
Dimidiae reliquae partis; sic detrahet unum
An nummum e summa quantovis tempore? semper
Quin plus quàm quatuor superesse, novemve videbis.
Sic et materiae nullum quandoque movendi
Sese posse dari finem quis perneget; illa
Persaepe in partes licet ipsis tendere pergat
Viribus oppositas, quae contra proinde trahentes
Ad sese celeremque fugam, lapsumque retardent
Paulatim, ast omnem non unquam extinguere possint?
Id magis apposita valeam ratione probare
Sed tibi; proin pellens in quoddam corpora punctum
Vis tali constet naturae praedita more,
Multo plus ut agat brevioribus intervallis
A puncto; quam cum loca sunt intersita plura,
Tanto plus, quanto foret ipse capacior orbis
Clausus in hic circum spatiis, quam clausus in illis;
Illam praeterea quoque concipe mobilitatem,
E quocumque loco delapsum corpus (eandem
At vim semper habens) quam puncto acquireret ipso
In medio: nunc hac si mobilitate repente
Illo nempe loco projectum corpus in oras
Sit superas; cursus semper minuetur, ut a quo
Extera partem aliquam vis tempore detrahit omni;
Non erit ast, aliquid non semper ut ipsa relinquat,
Quod carpat, minus atque minus sine fine, modoque;
Nec queat id facere, ut prorsus cessare putetur;
Semper ut e nummo dixi superesse quid uno.
Major proposito sin impetus impete constet,
Non tantùm oppositis valeat non ipse perire
Viribus; ast illud finitum, quod superabit,
Semper erit, neque plus minuendum limite certo:
Pluribus exemplum tibi, quod genus, edere nuper
In nummis volui, cum dixi quinque, decemve
Deberi; ad quatuor pertingi haud posse, novemve.
Nam tibi rebus ab his, queis vita assuescimus omni,
Et queis in varios mentem traducimus usus,
Non tam difficile est ad res non sensibus ante
Subjectas ullis induci, animoque volutas,
Proin novitate sua ne nos percellere possint.
Praeterea quavis in curvi parte meatus
Vis ea nil aliud peraget, nisi tramite corpus
Tantùm a tangenti deducet, tramitis ejus
Limes ab extremo quantùm arcus limite distat;
Proin opus, ut curvo semper servetur in arcu
Corpus idem; neque propterea, si tempore longo
Vis spatium opposito a cursu decerpere longum,
Atque infinitum infinito tempore possit,
Fiet, ut in punctum corpus cadat; infiniti
Flexus quandoquidem non tum minus efficiuntur.
Adde, quod interdum, quamvis vis extera vincat,
Interdum vincetur, ut inter se magis ipsae,
Aut minus hinc illinc obliquae sunt regiones,
Tangentisque viae, et punctum pergentis ad illud.
Tum sua si ductus redit in vestigia circum
Orbis, et inceptus proprios cum finibus aptat
Conjungens, semper cujusque in fine; necesse est,
Circuitus illa ut pugnae discrimina cessent;
Nam quodcumque oritur vi qualibet, illud oportet,
In quas vis directa, plagas servetur in illas;
At cum omnes toto positus mutantur in orbe,
Mutantur quoque proinde plagae; qua propter ab una
Parte quod exortum est, paulatim disperit orbis
Illius ex alia, redeuntque eadem omnia, ut ante,
Cum primum incepit se in gyrum volvere corpus.
Denique jam quid opus rationes reddere multas,
Cur nunquam in medio, in quod pellitur usque, quiescat
Puncto, ubi cepit agi semel illos corpus in orbes,
Cum, qui per numeros, per certas ire figuras
Scilicet incurvos ductus quoscumque viarum
Posse a corporibus signari quodlibet actis
in punctum? Quin si punctum, certique meatus
Noscere, vis, ipsum qua in punctum corpus agatur:
Et se in propositos circumferat usque meatus.
Quod superest, par rebus ab his advertere mentem
Huc etiam tibi, uti videas, ipsa extera si vis,
In medium quoddam posui quam tendere punctum,
Ordine mutato contraria prorsus ab illo
Diffugiat, quid tum fiat. Certe omnia fiunt
Opposita, atque in re prorsus pugnantia quaque;
Nam praeter quam quod puncto haud, quae concava,
Obvertet via curva, sinuque ambibit amico, (frontem
At contra tergo, fugientem more, tumenti,
Ut docui, et parti convexa videbitur illa;
Quae fuerat vis ante trahens, nunc facta repellens,
Quamque repellentem nos ante vocavimus, ipsam
Nunc contra nobis vocitare necesse trahentem est;
Rectaque contingens arcus quoque semita versos
Vertetur pariter, nec, ut ante, recedere corpus
A puncto per eam, sed contra accedere possit,
Quandoquidem a puncto tum ipse remotius arcus
Finitur quicumque, viae tangentis eundem
Quam quod erit nempe extremum, limesque repertus.
Jam quoniam hoc longo produximus ordine rerum
Carmen, et ingenii languescunt denique motus,
Lassaque suppeditat mens aegre rem, numerosque,
Verbaque, me paulùm contractis condere velis
Est opus in portu, et requiem captare laborum
Tantorum; quamquam non sponte avellor opella,
Verum invitus ab hac, subitoque ingrata futura est
Ipsa queis, notique placent, retinentque labores.
Scilicet in nostris vis est quoque mentibus illi
Fors similis, qua materiam perhibemus inertem.
Hinc non ipsa juvant nos tantùm expertia motus
Otia, non requies semper jucunda laborum est;
At servare statum, quo tum sumus, illus et ipsum,
Quod facimus, tantùm facere, assuetisque teneri,
Et quibus in rebus, studiisque moramur, obire
Plus eadem, quam quae diversa in forte probantur.
Bellum miles amat, Mavortis et impiger artem
Insequitur; pacis piger idem ad munera contra est:
Navita cum ventis contendere, perque tumentes
Ire audax fluctus, vix siccam tangit arenam,
Oscitat extemplo, atque invitus littore oberrat:
Invitusque urbis versatur per fora magnae
Agricola, appensumque domi suspirat aratrum:
Causidici causas agere, et connectere lites
Litibus, et nodos ardent dissolvere legum.
Denique quisque suas exercet strenuus artes,
Idem alias contra plerumque ignavus ad omnes:
Nam studiis volupe est ipsis haerescere mentem
Cuique suis, quodam et jucundo exinde tenetur
Mens sensu, neque se patitur divellier a re,
Quam gerit, atque, ultro quo fungitur ipsa, labore.
Praeterea exortos, nos intra, saepe tumultus,
Saeviter infestant qui pectora nostra, videmus
Secum animum rapere, atque involvere sponte sequentem,
Vix valido nisu saepe ut mitescere possint;
Si velit, ipse etenim queat in contraria niti.
Irati vel habere velint, vel fingere causas
Irarum, cupiunt et motibus ire secundis,
Frena truci laxant odio, exstimulantque furores:
At Mater, dulcem cui mors metit invida natum,
Insomnes ducit noctes, saevoque tenetur
Sponte amens luctu, quaerit loca sola dolori,
Mixta levant lacrymis animum suspiria tristem;
Quippe dolor juvat, et quaedam venit inde voluptas.
Plurima sic itidem petere ipse exempla valebis
Pluribus a rebus, nostros ut constet inertes
Esse, statuque animos in eodem velle teneri,
Exterius nisi tum veniat vis, causaque turbans,
Excitet in nostra quae taedia mente, molestamque
Angoris speciem, tristisque incommoda sensus,
Ut sit nulla queis intus: tum cogimur illo
Cedere velle statu, proin suppeditare novas res
Continuò menti, sensu quibus ipsa molesto
Exsolvi queat, et turbatam acquirere pacem.
Tum varias in res votis flagrantibus instat,
Et desiderio semper configitur acri.
Mens tamen ardescens quo plus desiderat, expers
Hoc mage tranquillâ est, longeque remota quiete,
Et cruciante magis torquetur, et uritur aestu.
Proin desiderio plerosque, recedere primo
Forte statu quos tum violentam cernimus ob vim,
Haud secus ac morbo quodam, languere putamus.
Quapropter qui nil desiderat, ille, necesse est,
Securus laeta, et tranquilla mente fruatur,
Contentusque sui degat, nil quaerat et ultra.
Nec quodcumque bonum, potiusve quod esse bonorum
De genere apparet, nos nostro dimovet ad se
Alliciens praesente statu, nisi suscitet intus
Ante sui desiderium, et fastidia quaedam
In nobis, dum, quae cupimus bona, suppeditentur.
Propterea vitae feliciter instituendae
Cum videant multi, quam virtus utilis extet,
Et quam grande suis decus afferat; haud tamen illam
Sectari, ut par est, porro mirabere raros;
Divitiarum etenim, vel fortior ambitionis
Tunc illos saepe ex transverso corripit aestus
Praecipites, magis aut stimulis agitantur amoris.
Nimirum molli cui flexa cupidine corda
Jamdudum, videt interdum rem funditus omnem
Labi, atque absumi vires, {fanaeque} parari
Dedecus, aeternosque obita quoque morte dolores,
Nequitiaeque suae fors poenitet, oppositoque
Fors tum jurat item vitam traducere more;
At post cum vultus redeunt simulacra decori,
Verbaque, risusque, et communia gaudia menti,
Surgit amarum aliquid sub corde, et taedia surgunt,
Assuetaque voluptate, illecebrisque carere
Displicet; inde, quod angit, ut id deponere possit
Ex animo, Veneris se sub juga mittit, ut ante,
Quaeque mala esse videt, sequitur, quaeque improbat ipse;
Nam violentius his, quae sunt praesentia circum,
Mens quatitur, sensus quaeque illabuntur in ipsos;
Et dolor expertem praesens est esse quiete:
Quippe, carere illo praesente, atque excruciante,
Hoc primum est certe, quod connitamur; hic extat
Princeps nempe gradus vitaï, fonsque beatae.
Multaque propterea quae sunt bona, cernimus ipsi
Immoti, et stimulis exinde haud angimur ullis,
Queis sine praesertim felicem condere vitam,
Atque alibi reperire, quod instat, posse videmur.
Pluribus in vita jam cum uno tempore saepe
Experiamur agi stimulis torquentibus intus,
Est opus, exsurgat medium quid ab omnibus, atque a
Compositis silum incertum se proferat extra
In nobis desiderium, huc quod raptet, et illuc,
Et velut incurvo mores sine lege meatu
Inflectat nostros, nec rem convertat in unam:
Unde tamen premimur magis, atque valentior unde
Impulsus venit, in rem plus contendimus illam.
Proinde aliis major raptat nos saepe cupido,
Exoritur nostris quaecumque a moribus, alte
Queis sumus imbuti, variis et ab usibus, atque
Exemplis, demum ex ipsis affectibus intus,
Qui magno quatiunt animum plerumque tumultu,
Impelluntque, leves ut jactant per mare venti
Aut puppim, aut vacuo pendentia nubila caelo.
Hinc nobis adeo divisis, disque sipatis
Undique multiplici votorum tot ratione,
Magnarum, quaeque aeterno sunt pondere, rerum
Et minor, et nulla est interdum cura, quietis
Hic tantùm, intentis ad caetera, sollicitisque.
Quare opus est nosmet, summum, aeternumque quod extat,
Saepe volutando nostra sub mente, nec omni
Non de prospectu, non omni a parte tuendo,
Ejus uti, quae sit, naturam perspiciamus,
Quam praestans ea sit, praeclaraque, magnaque longe;
Praesentemque velut tueamur conspicuamque
Haud unquam immemores; nam protinus irrequieto
Cor poterit desiderio configere nostrum,
Tranquillaeque statu mentem deducere pacis.
Res aliae nequeant exiles, atque fugaces,
Atque leves, animi tunc ad se vertere motus
Contendentis eo, conatu, quo potis, omni,
Atque male esse sibi, curaque urgerier acri
Experientis, ubi meta procul errat ab illa.
Felix, quem capiunt, quae summa, aeternaque constant,
Illa fames quem vexat, et expectata voluptas
Suscitat; haud illum nitor auri, purpureoque
Lumine collucens ostrum regale movebit,
Famaque diversum rapiet, nec blanda voluptas
Illiciet dulci perfusum fonte leporum.
Immotus res humanas versabitur inter,
Subjiciensque sibi mortalia quaeque feretur
Altius atque, caput sublimibus inferet astris,
Quo neque ventorum tempestas, nigraque gliscunt
Nubila, nec tonitru, nec fulmine concutitur mens,
Perpetuùm at caelo ridet lux alma sereno.

LIBER SECUNDUS.

Inscius a teneris veluti puer incipit annis
Matrem, et nutricis blandam cognoscere vocem;
Post circum nil non admirans, multaque tentans
Notitias haurit faciles, mentisque vigorem
Induit, ipsius paulatim ut corporis; ullo
Si neque mens morbo, neque corpus langueat aegrum:
It varias solers porro, experiensque per artes,
Prodit et a longo semper prudentior usu:
Haud aliter sua Doctrinae quoque tempora mutant;
Ipsae ortus habuere suos, teneramque juventam,
Deinde novos auctus, majoraque robora sumunt;
Nam Genus humanum, sua quo producitur omnes
Annorum per circuitus diuturnior aetas,
Cultius in multis, longeque peritius exit;
Scilicet adjiciens inventis artibus artes.
Attamen et tristes morbi incubuere repente
Mentibus interdum; veluti ferus horrida cum fert
Arma, et barbaricis grassatur moribus hostis,
Et monumenta virûm ferro populatur, et igni,
Inducens late pulchrarum oblivia rerum;
Ut quondam a gelida toties venientibus Arcto
Gentibus huc ad nos victum sedesque petitum.
Indigenas propriis pellebant sedibus ipsos,
Omnia vastantes late loca, et undique cultus
Vertentes cum non humano more latinos.
At quoniam ex longo jam tempore deinde per omnem
Coepimus Europam grajis, latiisque vacare
Quaerendis veterum monumentis, eque ruendis
Mirandorum operum confusis saepe ruinis;
Paulatim ad pulchras artes, excultaque quondam
Perventum studia, et latitantes pulvere longùm,
Obductaeque situ Doctrinae in luminis oras
Rursum, et Musarum prisci venere lepores.
Deinde et certatum est nova primis multa repertis
Addere, quae solers felixque industria saepe
Extudit: ingenii sic ultra extendere fines
Semper, et extructam magis usque attollere molem,
Aetatesque datum est alias praevertere cunctas,
Multo ut docta magis fuerit, quae postera venit.
Crescit et, inventis quo plus ditescimus, ardor
Quaerendi, multoque patentior est via, multo
Est ratio melior: sterilem vix proinde locamus
Unquam operam: e facili surgit seges ampla labore:
Exin audaci nubes superare volatu,
Sideraque, et solis tentamus saepe calentes
Cominus in radios irrumpere vi rationis,
Et tot in abductos mundi penetrare recessus.
Sed jam nostra alias cum tantùm excesserit omnes
Aetas, quid fore censendum venientibus annis,
Contendent si tum nostrum hunc urgere laborem,
Et proferre animi praeclaro ardore nepotes?
Proh quantam eductae molem superextruet, atque
Quanta nos spatii post se regione relinquet
Posteritas! nostros infantum gressibus aequans
Gressus, jactantes forsan ridebit, ut altis
Et magnis nos de rebus, quas esse videbit
Prae propriis tenues nimium, et deprendere multa
Non potuisse pedes mirabitur ante locata
Atque oculos; veluti nos longùm ignota fuisse
Moramur, quae nunc adeo manifesta tuemur.
Fors etiam versis satis, et numine laevo
Accidet, ut, post nos quae venerit, addere rebus
Non modo nil valeat detectis, sed neque nostros
Conatus animo pertingere, et utier illis
Semper languidiore animorum percita motu
Progenies, memori dimittat et omnia mente;
Omnis uti fama, et tantarum gloria rerum
Excidat immani rursum superante per orbem
Barbarie, cultusque in gentem deteriores
Inducente, vel ob bella exundantia, et usus
Armorum nimios, saevasve tyrannidis artes:
Ad mores nam mens prona est humana ferinos,
Atque humiles facile assiduo vexata pavore
Induit ipsa animos. Varios his addere morbos
Possis, mortalem nova per contagia stirpem
Exorta horribili minuentes clade: vel urbes,
Regnaque terraï vasto labentia motu,
Fluminaque, aequoraque oppositas vincentia moles
In loca se latis culta inducentia campis:
Nec non et terras qui possint obruere imbres
Diluvio immani, et faciem immutare locorum.
His instructa solet, veluti feralibus armis,
Praeterquam quod edax etiam sit, et undique rodat,
Longa aetas subito egregias divellere moles
Excidio, et generis mutare, et vertere fortem
Humani: non vertat item studia, atque labores
Ingeniorum, et humo doctrinas obruat omnes?
Sic solas praefert tellus Memphitica clades
Saxorum in cumulis; variis nunc sculpta figuris
Marmora, trunca tamen, visuntur, mutaque nobis;
Signa repertorum tuimur, periere reperta.
Ex aliquo at quoniam jam tempore novimus artem
Obstetricem operum, servatricemque laborum
Ingenii, possint diffundi ut multiplicati
Prela per, et formas, lateque per ora virorum
Spargier, et tanto renovarier incremento
Interdum, ex uno ut nascantur millia multa;
Longius idcirco nobis promittimus aevum,
Immensosque licet quoque spes extendere in annos,
Temporis et saevos labentis temnere morsus
Magnis praesertim pro rebus; nam leve queis est
Pondus, ferre queant aetatem haud denique multam.
Sed quae fata manent nostros ventura labores?
Quantum aevi mihi fas optare? Quid augerer ausis
His immortali de tempore? Concitat istis
Me quoque promissis, et mentem numine Phoebus
Implet, et incessit: jam, quo feror, impetus ire est.
Quapropter quoniam, praeter jam cognita semper
Munera quae fuerant generatim corporis omnis,
Omni in materie quoque inertem haerescere dixi
Vim, nec item certa non hanc ratione probavi;
Quod superest, prius ac gravitatem denique ad ipsam
Delabar, fieri satis uno carmine porro
Cui nequeat, rerum est adeo foecunda feraxque;
Hic tibi non longis, at claris versibus edam,
Hoc etiam officium cujusvis corporis esse,
Ut sit opus, cum mutatur status unius, ipsum,
Qui status alterius constet tum corporis, oris
Tantundem oppositis mutarier; et quia nunquam
Inter se mutare status sic corpora remur,
Quin agere ipsa eadem sese inter, agique vicissim
Percipiamus, ut haec et agant, et agantur, oportet,
Viribus hinc illinc aequalibus, oppositisque.
Ast hìc ne subito reputes, cave, scilicet aequa
Mutari celerem semper lapsumque, fugamque
Mensura. Debes hanc solis motibus ipse
Aptare, atque in iis hanc solis quaerere legem.
In gemino par materies cum corpore constat,
Mutatis aeque tum motibus, aequa, necesse est,
Mutatae ratio, mensuraque mobilitatis
Sit quoque; motus enim hìc respondet mobilitati:
Non ita, materies si dispar; namque videbis,
Aeque ut mutentur motus, debere minori
Tanto plus celerem progigni in corpore lapsum,
Quanto in majori est plus corpore materiaï.
Hanc quibus in rebus non est comprendere legem?
Ad sese magnes chalybem trahit, atque vicissim
A chalybe hoc ipso rapitur; quod cernere pronum est
Utrumque: immotus si perstet uterlibet horum
Vel trabe suspensus, vel parjete, subter et alter
Admoveatur: amica repente hic ad oscula surget,
Conjunctusque simul compage tenebitur arcta:
Sin natet exigua cymba suffultus uterque
Liber aquis; ambos subitò celerare videbis
Alterum in alterius contactus, donec in unum
Conveniant cupidi pariter, junctique quiescant
In media regione viae, si pondere cymba
Utraque pressa pari est; sin impar mercibus illis
Pondus erit, liquidum properantior altera tanto
Findet iter, quanto leviori merce laborat.
Sic itidem longo geminae si fune carinae,
Quae neque sint ventis, valido nec remige pulsae,
Mutuà nectantur, sed nulla parte retentae
Ex alia, nulloque haerentes ad vada morsu,
Aequè inter sese distento fune trahentur,
Proptereaque pari procurrent impete motus:
Proin minor, et levior quae sit, pernicior illum
Ibit in occursum, gravis altera, magnaque lenta est;
Et subito, cum se puppes tetigere, quiescent;
[Tunc] aequa se namque premunt vi: corpora si se
Oppositâ duo nempe premant a parte vicissim,
Nullaque praeterea veniat vis, solaque perstet,
Quae premit hinc illinc; opus est immota teneri
Ipsa loco, atque aequis librari viribus illic.
Undarum tenues post imbrem conspice guttas
Frondibus haerentes pingui lanugine tectis,
In guttas inflexa argenti aut pondera vivi,
Quarum sic tenues quaedam vis mutua jungit
Particulas, ut sint externa fronte rotundae;
Ea tamen ex omni cum circum parte prematur
Gutta, oritur nullus jam guttae in corpore motus.
Nam vel inaequales in partes concipe guttam
Divisam; pars ut concedat, non erit unquam,
Majori minor, aeternos et gutta feratur
Parte illâ in motus; quia vi minor officit aequa.
Transfer id ad terram pariter, quam dicere guttam
Possumus ingentem, pelagi convexa liquenti
Quae circum tergo, tamen hinc immota, tumescit.
Et premimus dum tam vastam nos corpore matrem
Quisque gravi, contra premimur tamen inde vicissim,
Magnaque sunt quanquam geminae discrimina molis,
Moles neutra locum tum victae molis habebit,
Cedentemque sequetur agens, motamque propellens;
Qui si jam semel inceptet, non desinat unquam
Tum concedendi simul impetus, inque sequendi
Immemorabile per spatium, aeternumque per aevum.
Non in res quoque cum connitimur, attrahimusque,
A nobisve repellimus, in conamina nostra
Semper et oppositis contendi, ert viribus aequis
A rebus, contra quas nitimur, experiemur.
Pressa premit digitum sic mollis cera prementem;
Luctantemque manus deducens arbore ramum
Ducier a viridi sentit se percita ramo.
Nitimur inflexi sic pondere corporis ipso,
Et pede pellentes quoque terram vincere magnum
Interdum lapidem, tensoque adducere fune.
Sic etiam validis innixus viribus urget
Limitem agro positum, cum vult distendere fines
Agricola, et campos alibi signare colendos.
Corpore tum medio terram, molemque stat inter
Ipse suo, atque humeris, pedibusque obstantia pellit:
Propterea lapis hinc, et tota movebitur aeque
Terra illinc; terram sed {dispertius} in omnem
Motus hic haud ulla poterit ratione videri,
Nec tenui sensus impellere mobilitate;
Accidet ad nostros sensus tamen alter, agetur
Quo lapis exiguo prae vasta corpore terra.
Sed nil hanc melius, nil certius uberiusque,
Nil itidem utilius faciet clarescere legem,
Occurrentia quam plagis cum corpora sese
Inter confligunt, et colliduntur utrinque.
Paulum has propterea divertimus in rationes.
Primò rebus in his nostra tria corpora mente
Possumûs, aut species horum distinguere ternas.
Dura vocamus enim, quae vi quantalibet icta,
Et compressa suam nequeant mutare figuram;
Mollia sed contra queiscumque a viribus acta
Mutant: et quamvis, ne mutent, ante resistant;
Cum fuerit mutata tamen, servare recentem
Pergunt, pro veteri et conatus edere nullos.
Quae fuerint nec dura tibi, nec mollia demum,
Illa ubi perdiderint primam compulsa figuram,
Vim subito exercent aliquam, amissamque receptent
Ut faciem, pugnant: vis haec, et pugna profecto,
Quo mage comprimitur corpus, mage crescere pergit;
Donec in extremo mutatae limite formae
Maxima sit: molli quae contra in corpore, quippe
Semper flacidior, prorsus vanescat, oportet.
Hìc facile agnosces quoddam inter corpora, queis est
Vis ea, discrimen; sunt quae compressa figuram
Immutant paulùm, nam magnis protinus instant
Nisibus hanc reparare, suamque reducere frontem.
Ast alia introrsum facile, ut sunt pulsa, recedunt,
Invertuntque sui speciem nimis, ante negari
Mutuus incipiat quam demum accessus utrinque.
Propter at hoc varium discrimen corpora certe
Non valeant varia inter se confligere pugnae
Fortuna; tantum mage dura, minusve videri
Propterea possint nobis, non caetera turbent.
At turbent alio prorsum a discrimine; quippe
Vi formam reparant, quam qua amisere, minore
Multa, et propterea minus a se mutua certant,
Quam prius accessere, recedere, multiplicique
Mensura minuunt ipsum hunc diversa recessum.
At cum nil minuunt prorsus, cum scilicet illa est
Vis vi, quae formam prius immutaverat, aequa,
Restituitque pari, quo tempore laesa, figuram,
Maxima dicetur, majore excrescere porro
Auctu cum nequeat, summoque in culmine perstet.
Sed jam ex impulsu quae fit, confingere possim
Illi haud absimilem pugnam, terra Affrica quondam
Quam vidit: domitor Lernae, et Diomedis equorum
Ille laboribus exhaustis, odiisque novercae
Inclytus, exusta cum solibus esset in ora,
Filius [Alcmenae],Note: Alemenae luctantem corpore vasto
Terrigenam Antaeum valuisset vincere nunquam,
Nam quanto matri magis allidebat eundem,
Incumbensque premebat, eo magis ille novatis
Viribus insurgebat in hostem; et sic reparabat
Languentes animos, contusaque corpora clava,
Atque iterum in pugnas, iterum integer insiliebat;
Robore tacta novo munibat mater alumnum:
Ni demum fesso, et jactato posse negârit
Ire ad complexus genitricis, et oscula Terrae,
Sublatumque altè supra caput, atque agitantem,
Torquentemque artus immanes aëre frustra
Sublimi manibus validis compresserit arcte,
Et tristem vitam fudisse coëgerit auris.
At rerum in numero prorsus consistere dura
Corpora quis dicat? neque enim, quae flectier ulla
Non possint vi vel paulum, deprendimus usquam:
Nec quibus a pulsis itidem vis maxima, nullave
Exeritur, versae reparent ut damna figurae.
Nempe aliquis semper quovis in corpore nisus
Elicitur, genus hoc, exilis qui tamen extat
Usque adeo certis in rebus, languidulusque,
Vix queat ut nostros vigilantes tangere sensus:
Ut non compressae mollissima vellera lanae
Sunt, raraeque nivis volitantes aëre denso
Flocci, atque exiguo flammae tepefacta calore
Cera, et humus conversa ligonibus, et grave plumbum,
Atque alia, in rebus quae credit mollia vulgus.
Unoquoque tamen videas in corpore, pressum
Vel sit idem validis impulsibus, exiguisve,
Certam servari rationem semper utrosque
Inter conatus, quibus ipsum obsistere, frontem
Ne mutet, vel eam, cum versa, resumere certat.
Verum adeo hic pollens in corpore nisus uterque
Est aliquo, ut subita penitus ratione geratur
Ille vel introrsum motus, vel deinde retrorsum,
Et nequeat sensu, sed sola mente videri.
At quoniam sensu tantùm res aestimat uno,
[Prorsum] ea dura putat, vocitatque hoc nomine vulgus
Corpora, uti duras silices, ut robora, et ossa,
Atque adamantina saxa metallorumque rigores:
Ipsa tamen quae sunt oculo deprensa sagaci
Flecti et reflecti quosvis quoque posse per ictus.
Nempe pilam vitream, vel eburnam forte colore
Si tingas aliquo, tum vitri, eborisve rotundi
Alterius, sed non fucati, incurrere cogas
in molem, validoque impellere verbere plagae;
Protinus haec etiam solâ, qua tacta, colorem
Parte feret, non in puncto tum scilicet uno,
Quod fieret, si dura foret, flectique negaret
Utraque, verum aliquo circum ducente per orbem
Latum se spatio, quod in ipso cesserat ictu
Introrsum, seque in planum distenderat aequor.
His tibi, quae prius est res poscere visa, parato,
Dispositoque animo; jam nunc age, qualis inesse
Motus, mobilitasque quibusvis possit ab ictu
Corporibus, rite instituas si rebus in ipsis
Servare, agnoscas hâc omnia lege teneri,
Quam doceo, aequalem nimirum corpora semper
Vim, cum se inter agunt, inferre, patique vicissim,
Atque ita natura constare hanc semper in omni
Legem; hac te in motus proin ducam, ac mobilitates,
Non alias, quam quas in rebus prendere possis.
Mensuras, genus hoc, tum certior ibis in omnes.
Principio duo cum confligunt corpora plaga,
Quantum ex incursu motùs lucratur in unam
Alterutrum partem, facili ratione videre est
Alterum in oppositam tantundem acquirere motùs.
Ergo istud motus cum motibus incrementum
Si jungatur, in hoc, et corpore nuper in illo
Qui fuerant seorsum, nova jam tum corpus utrumque
[Afficiet] ratio: si scilicet inferat ictum
A tergo, inque oras vis addita pellat easdem,
In quas cursus erat, properantius ibitur illuc;
Sin de fronte recens, proin et contrarius, ante
Qui fuit, adveniat motus, vel segnius ibit
Accepta corpus plaga, si nempe priore
Hic extet minor; aequali certamina nisu
Sic ineat, penitus corpus sistetur ibidem:
Denique si novus hic mage polleat, illus abibit
Conversae ratione viae, retroque feretur.
Motus at hic, duo quem lucrantur corpora in oras
Aequalem oppositas post saevae verbera plagae,
Quantus sit, certa ut possis ratione videre;
Nosse modum par est, quo corpora colliduntur.
Scilicet, et quanto conflictus tempore fiat.
Atque hìc, ut valeam prope rem supponere nostris
Ipsam oculis, sine me duo fingere mollia prorsus
Corpora, quae quamvis revera extare negatum est,
Ut neque sunt porro, vis maxima restituendi
In plaga amissam queis dicitur esse figuram:
Attamen his ipsis, si vere extare daretur,
Quid fieret, cum viderimus, fierique necesse
Quid foret, ad veras rationes inde referri
Perfacile est, et quid mediis his accidat, illa
Praedita quae non vi, neque contra mollia constant,
At sita sunt horum genus in ter utrumque, videre.
Verum infinitae quoniam per corpora fundi
Exterius possunt formae, neque, quidquid ab una
Quaeque queat, varie dum corpora congrediuntur,
Accidere, ipse velim si seorsum expendere, possim;
Solis proinde globis peragi rem percipe, quorum
Aptior effigies nobis simplexque figura est.
Quippe ex hac etiam facili est deprendere pacto,
Plagarum ratio, queis sese corpora pulsant,
Nimirum quae sint directa, obliquaque, refert
Quod cognosse prius, quam caetera {pervolüamus},
Directum plagae genus illud proinde putato,
Cum quae sunt mediâ puncta in regione globorum,
Illam mota viam insistunt, quae nectit utrumque
Punctum ipsum medium, productave transmeat illac:
Tunc etenim haec eadem pariter via recta quoque illud
Trajiciet punctum, sese in quo corpora pulsant.
Ast alia quacumque via genus alterum, oportet,
Scilicet obliquae fieri inter corpora plagae.
Ergo quae prorsus duo mollia corpora dixi,
Directa accedant in mutua vulnera plaga;
Ipsa ubi sunt primum tenui collisa duello,
Non cessant et adhuc magis usque accedere, mutant
Proinde suae speciem valide compressa figurae;
Primaeque introrsum pergunt concedere partes
Continuò, donec vel desinat omnis utrinque
Motus, mutato vel demum corpora {ceptent}
Impete paulatim aequali procurrere lapsu,
Et simul unam ambo mundi conjuncta sub oram
Tendere, compositaque velut tum pace teneri,
Oscula pressa semel nunquam ut dimittere possint.
Jam quoniam aequalis post ictum motus utrinque
Exoritur, veluti jam diximus, oppositamque
In partem; oppositam quoque gigni mobilitates
In partem, sed non aequales proinde, necesse est;
Nam sic inter eas, et corpora vertitur ordo,
Corpore uti majore minor, contraque minore
Major mobilitas sit corpore: scilicet ille
Ne novus exoriens impar sit motus utrinque.
His tibi subjunctis jam rebus, suppositisque,
Nunc duo fac properent in eandem corpora partem,
Cursu, quod sequitur, tamen ut citiore feratur.
Quandoquidem partes utriusque invertitur aeque
Motus in oppositas, quantus de corpore motus
Demitur uno, alii tantum adjecisse necesse est;
Proin motus utriusque prius quae summa manebat,
Hanc ipsam vel post ictum perstare fatendum est.
Quare cum motum rebus constare duabus
Jam teneas, quarum tibi sit tum cognita rerum
Altera, materies nimirum in corpore utroque,
Cognosces totam pariter quoque mobilitatem,
Quae post impulsum moli communis utrique est:
Hujus et a primis pariter discrimina nosces,
Quantum et propterea mutatum in corpore utroque est.
Omnia quae pariter prendes, cum forte quietum
Corporis alterius pulsu turbabitur unum;
Tuc etenim motùs capietur summa prioris
Unius a motu, quam dein per corpus utrumque
Dispertire queas, alia et facere omnia, ut ante.
Denique si adversus incurrant frontibus ambo
Obvia, detracto motu a majore minori
Discrimen cape pro summa, quam diximus ante;
Caeteraque, ut supera, simili ratione gerantur.
Haec numeris pro re si certis omnia signes
(Num nequeant numeris supponier omnia veris,
Hoc genus, intendi quae possunt, quaeque remitti,
Atque, ipsi ut numeri, majora, minoraque fiunt?)
Protinus agnosces, quid fiet; tuta nec ulla est,
Nec manifesta animis ratio magis, exque pedita:
Proin cernes facile, an sistantur corpora ab ictu,
Excurrantve eadem, et quo tractu, quas et in oras,
Cuique quid adjectum, quid demptum denique constet.
Nonne virûm geminis haec coetibus aequiparare
Possumus, exemplo similem et rem pandere ficto?
Hi, quòd amicitiae coierunt foedere pulchro
Inter se, paribus semper quae gaudet, et aequis,
Invenit et similes, aut efficit, undique vectant
Communem in cumulum, quod cuique est divitiarum:
Proin jure aequato, fuerat qui ditior ante
Coetus amicorum, tanto sibi repperit auri
Esse minus, quanto prodit locupletior alter,
Ut nec opus crescant in summa, nec minuantur.
Proptereaque virûm numerus quo major habetur
In coetu, magis ille refert, nam quemque virorum
Uti deinde pari, atque aequato foedere dixi.
Atqur hinc nonne vides, quid fiat, corpora eandem
Cum duo se in partem volventia congrediuntur?
Alterum at immotum si sit, vel fronte vicissim
Obversa hinc illinc pariter concurrat utrumque,
Exprimere exemplo, quid tum quoque fiat, eodem
Possumus, aut nullas geminis de coetibus uni
Prorsus divitias fingentes esse, alieno
Ipsum aut aere premi contra, multoque gravari
Foenore, tum siquidem geminorum foedere juncto
Vel nihil in cumulo superabit, si referendo
In medium fuerit par, quod debebitur, auro;
Sin minus, aut majus contra, vel uterque, necesse est,
Summa aliquid ferat ex illa non prorsus inani,
Pars divisa utrumque alieni vel premat aeris;
Nimirum vel uterque suo, vel uterque alieno
Tum sit in aere, opus est, post icta haec foedera, coetus.
Haec fluere ex illo rationis fonte videmus,
Quae petit, aequato cum fiunt foedera jure,
Ut, quod lucratur pars una, hoc altera perdat:
Scilicet his etiam possis ut prendere legem,
Qua, quod agit, tantundem etiam in contraria agatur.
Sed, non directo properent si tramite cursùs,
At duo confligant obliqua corpora plaga,
Et latere ex ipso belli discrimina tentent,
Protinus ut possis numeris rem tangere certis,
Debes in geminos utriusque resolvere motum.
Concipe propterea, qua sese corpora fronte
Contingunt, ad eam rectos te ducere tractus,
Quique globos media tranent regione propinquos:
Hos ergo rectos in tractus distrahe motum
Partim, et partim alios, facias quos fronte secunda
Pergere, uti ripam radentia flumina currunt:
Ex hac parte queat nullis tunc ictibus ille
Se turbare, nec ad contactum corpora ferre
Motu: quidquid id est, quod euntia corpora turbet,
Advenit a prima, cujus direximus ictum,
Parte: ita quapropter directa hac ipse recense,
Quid fiat, quid et a congressu possit oriri;
Junge, quod invenies, motùs cum parte secunda,
Quae nil turbavit, componens: hinc via certa,
Totaque mobilitas demum, motusque patescent.
His tibi claratis facili contendere gressu est
Nunc, ad quae generis diversi corpora dixi,
Quae compressa suam subito reparare figuram
Certant, quaeque ideo resilire tuemur ab ictu:
Nam postquam, quod erit mutandum, videris, ac si
Mollia corpora sint, et lucra putaveris ipsa
Mobilitatis, uti jam diximus; ista, necesse est,
Protinus ingemines post ictum in corpore utroque;
Nam quoniam tanta resilit vi corpus utrumque,
Certat ubi laesum formae renovare decorem,
Quanta compressum fuerat, cum perderet illam;
Ipso, tantundem quoque erit, quod gignitur, ictu,
Incrementi; ideo lucra ingeminemus, oportet;
Nempe in corporibus, queis vis ea maxima constat:
Sin minor (ut vere est in cunctis), augmine crescent
Non duplici, verum, pro vis ratione, minori:
Ut chalybem chalybi, et pressae se impingere lanae
Si facias pariter pressae glomeramina lanae;
Quod reparans formam vis efficit immutando,
Deficere est prope dimidia quia parte repertum
Nempe ab eo, quod vis laedens formam ante peregit;
Quod super addendum est, non partem excedere longe
Debet dimidiam: si vitris sed peragas rem;
Octonis bis percipias de partibus unam,
Vis ea ne dici tum maxima possit, abesse:
Lucrum id propterea prope tunc erit ingeminandum.
Ex his per numeros deducere plurima possis,
Quae placeant animo novitatis imagine quadam,
Et ratione trahant, cum primùm est cognita, mira.
Hoc genus est, si corpus in aequum corpus agatur
Directa regione viae, tamen exsiliendi
Ut vi sit, major qua nulla est, praeditum utrumque;
Post ictum vicibus versis celerare videbis,
Nimirum, ut primum modo mobilitate feratur
Illa, qua corpus contenderat ante secundum;
Ast hoc nunc contra, qua tum properaverat illud;
Atque ita, mutatis personae ut vestibus, ibunt,
Inter si similes, velut ante, habitumque, modumque,
A se quaeque tamen diversa habituque, modoque.
Proin si forte plagas in easdem corpus utrumque
Ante ferebatur, cursu tamen impare; cursu
Impare post etiam commutatoque ferentur:
Uno sin aliud fuerat properante quietum,
Mutuo ab impulsu subito sistetur ibi illud,
Quodque quiescebat, fugiet, totaque recepta
Protinus alterius tum mobilitate meabit.
Adversis contra si frontibus obvia demum
Occurrent aequo properantia corpora lapsu,
Dissilient aequo pariter fugientia lapsu:
Impar sin medium carpentibus intervallum
Impetus est, et erit redeuntibus impetus impar,
Alterum ut alterius tamen impete progrediatur.
Praeterea parte ex una sociale geratur
Si bellum, si nempe aequalia plurima longo
ordine, uti denso stipatam milite turmam,
Corpora per tactus disponas continuatos,
Parque aliud corpus resonanti verbere primam
Percutiat frontem, multorumque otia turbet;
Fiet, ut hoc subita compôstum pace quiescat,
Nec se a contactu dulci divellat eorum,
Quae regione sua, veluti non pulsa, manebunt;
Tempore quanquamillo tantundem carpitur agmen
Extremum; quoniam excussum procul aufugit unum
Tam celeri, primum quam venerat, impete corpus.
Namque perinde istud fieri fateare necesse est,
Ac si non ita sint tactus stipata per ipsos,
Ast aliquo inter se spatio divulsa locentur,
Succedente aliquo et se mutuà tempore pulsent;
Impulsum nam quodque movebitur, inde quiescet
Impellens; ast extremum cum pellere post se
Non habeat, quod possit, eo, quo pellitur, ibit
Perpetuò, et nullam poterit captare quietem.
Ut si improviso perculsus fulmine belli
Effugeret trepidus supremo ex agmine miles,
Quem frustra revocent immotae ad signa cohortes
Non agnoscentem monitus, vocesque suorum,
Armaque, nec subita in formidine respectantem.
Sed, genus hoc, alia ut possis certamina nosse,
Ad geminos, sed non aequali corpore qui sunt,
Nunc te verte globos, quorum alter in alterum agatur
Immotum properans; deprendes namque recentem,
Gignitur immoto quae corpore, mobilitatem
Tantam esse ad primam impellente in corpore, quantum
Hoc ipsum impellens, nimirum si geminetur,
Corpus erit, simul ad compactum corpus utrumque.
Hinc licet agnoscas, si corpora terna globorum
Sint, quorum medium media quoque mole sit inter
Altera bina, atque hoc si primo corpore corpus
Impellas medium, quod deinde subibit, iturum
A sociis procul esse cita mage mobilitate,
Quam, medium si dimotum sit corpus, abisset
Primi incurrente in se tantùm corporis auctu:
Ast et adhuc fuga major erit, si certa sit inter
Has ternas ratio moles, et mutuus ordo;
Quoque magis, genus hoc, crescent discrimina, crescet
Hoc magis extremi pariter fuga corporis illa.
Denique, disponens si non tria corpora tantum,
Multa sed inter se conjungas ordine certo
Perpetuùm variati auctùs quocumque globorum,
Efficies illo impulsu, mage corpore multo
Mobilitas ut adhuc extremo crescat; et ipse
Immensùm celeri sese globus impete volvet
Illa nimirum prae mobilitate, tulisset
Qua sese fugiens globus ipse hic, primus ad illum
Expositus si tum incursum, solusque fuisset.
Jam si, quod minimum est corpus, sit in ordine primum
Perpetuo, incurrensque ictum transmittat ad usque
Extremum, magnumque (ducem velut agminis ejus),
Hoc aliqua certe procurrere mobilitate
Aspicies, sed ea multo, multoque minore,
Quam quae mobilitas primi foret, exiguique;
Motus at ejus erit (non tantum mobilitate,
Verum et materia quem nos constare fatemur)
Auctus in immensumprae motu denique primi.
Hinc noscas non in corpus de corpore motum
Posse per impulsus tranferrier; anteriores
Usque sed extingui motus, gignique recentes
Ictibus in cunctis vi, quae reparare figuram
Cogit, in oppositas ea dum connititur oras.
Sin, qui primus erit globus, idem et maximus extet;
Quae sese tum per medios exinde propagat
Mobilitas, quam se magno efferet incremento?
Quantaque in extremo, minimoque recepta vigebit?
Sic itidem incussus primis legionibus, hostis
Adventu, timor, usque magis succrescit eundo;
Dumque alios, aliosque invadit, seque propagat
Per peditumque equitumque globos, et murmura miscet,
Horribilis magis extremos super incubuisse
Ipse solet, pedibus pernices adit et alas.
Atque tibi ante oculos aliquo proponere pacto
Mobilitatis uti, genus hoc, tanta augmina possis;
Corpora jam centum proin decrescentia parte
Semper dimidia componens ordine longo
Dirige, uti docui; tantus, tantusque profecto
Denique centenos post ictus corpore cursus
Multiplicetur in extremo, minimoque, necesse est,
Ut nomen reperire suums super accumulato
Immensùm numero, clarisque exponere verbis
Non valeam; sed ter conata, ter haereat infans
Lingua, licet varias assueta inflectere voces,
Difficilesque diu res suavi efferre loquela.
Tute tamen per te rationem ut denique inire
Hanc possis, tantosque tuam distendere mentem
Per numeros, sine te hoc facili deducier illuc
Exemplo: decies hominum centena tenentem
Millia proin aliquam, velut est Aegyptia Memphis,
Finge urbem; genus hoc, dein urbes mille sub una
Florentes regni pariter ditione, quod ullis
Non repetas animo ex annalibus ante fuisse,
Quamquam olim Assyrios, Medos, Persasque revolvas,
Et rerum Dominos, qua non erat invia tellus,
Romanos; hominum siquidem tot millia regnum
Hoc aleret, quot vasta, suum quacumque per orbem
Incolitur, vix nunc tellus ferat. Haud tamen istic
Sistendum, sed adhuc opus est, ea fingere mille
Regna, et tam late tot per florentia regna,
Quotquot erunt, hominum cunctorum condere censum;
Vix etenim quoque tunc numerum contingere possis
Optatum, rebusque aequalem inducere nostris.
Hic quoque, jam supera quod dixi mollia secum
Obliqua statuens confligere corpora plaga,
Est opus, ut pariter dicatur, corpora, pressae
Scilicet ex ictu reparant quae damna figurae,
Obliquo in sese incurrant si forte meatu,
Ipsum hunc in geminos motum debere resolvi,
Et qui corporibus directos inferat ictus,
Et qui nec fugiat contactus, nec petat ipsos,
Propterea qui non turbetur ab ictibus ullis:
Ergo, quandoquidem primus mutabitur horum
Tantum a conflicto; quod post superabit ab ipso,
cum motu, quem nil turbat, compone secundo;
Atque ita cognosces, qualis post integer exit
Motus ab impulsu, quas et contendit in oras.
Consimile est, media transversâ corpora navi
Directos, genus hoc, properent si concita in ictus;
Post plaga, qua pergunt, motusque videbitur idem,
Sive abies portu maneat religata quieto,
Seu curvo ruat aere salum; neque enim ille profecto
Proinde in diversum tum motus corporum abibit,
Inter se navi haud quidquam turbatus eunte,
Quanquam compositus cum motu navis eodem.
Hinc manifesta fluit ratio, cur, maxima cui sit
Vis ea, quam docui, corpus si venerit ictu
Recto in planitiem, quae immobilis usque resistat,
Exsiliens recta pariter regione viaï
Mobilitate pari redit illinc, ante ferebat
Qua veniens se: projectu jaculeris at ipsum
Si contra obliquo; pariter ratione meandi
Exsilit obliqua, redeundoque efficit aequum
Flexum illi, nuper quem fecit in objice duro:
Quod si non ea vis, quam dixi, maxima constet,
Sed quacumque minor mensurae sit ratione;
Hac ratione magis reditus languescat ab ictu
Exsilientis, et ipse minor sit flexus, oportet:
Inde globis, socios certantes inter, eburnis
Ludere qui strato volventibus aequore gaudent,
Accidit, ut propter non aequè obstantia spondae
Septa, pilae de parte nec omni vim saliendi
Aequalem, summamque, manu licet usque perita
Impellant, tamen ambiguo fallantur in ictu,
Et proin speratae doleant sibi praemia palmae
Elabi, quae tum comitum ferat aemula virtus.
Et dubitamus adhuc, cum sit deprendere, legem
Usque adeo in multis rebus, quascumque tueri
Possumus, omnigenis praesertim in corporum eandem
Ictibus inter se quorumviscumque, vigere,
Nempe agere aequali vi corpora, agique vicissim,
Hanc ipsam per quaeque extendere corpora legem,
Corporeamque sub hac naturam includere cunctam?
At quaedam pugnare videntur, et ordine legis
Non stabili, fixoque teneri: quae tamen ipsa
Si bene percipias, et ab omni parte revolvas,
Haud obstare quidem, at contra prodesse videbis,
Et firmo magis hinc stabiliri pondere legem,
Haud secus ac populi constanti more probatam.
Hoc genus est, medio cum saxi pondera fune
Fortis equus trahit antevolans; cum per vada ponti
Ducit agens post se ventis impulsa carina
Puppim exarmatam, spoliisque ingentibus auctam,
Captam ex hoste fero praedam in certamine longo;
Nam tardetur equus quamvis a pondere magno,
Puppis item a puppi; sed equus tamen, ipsaque vincit
Prima ratis, quoniam sequitur pondusque, ratisque
Altera: quare ubi sunt illae aequo momine vires,
Quae sese inter agunt, et aguntur? nonne videtur
Illa et proinde minus stabili fundata solo lex?
Verum, ne quid in his erres hìc forte putandis
Viribus, adverte huc animum, atque age, collige mecum,
Quidquid agat vel equus, vel puppis, quidquid agatur.
Terram pellit equus pedibus, dum promovet artus,
Et lapidem, recipitque impulsum puppis ab auris;
Propterea celer ille magis procurreret, atque haec,
Si nihil a tergo retineret deproperantes:
Se pedibus movet ipsa retrorsum terra repulsa,
Atque hinc, atque illinc terrae par motus, equoque est:
Quaeque ferunt aurae puppim, deperdere motus
Tantundem debent pariter, quantum illa receptat:
Nonne vides agere hìc ambis vim partibus aequam?
Interea funis distenditur, aequalique
Victricem trahit hinc puppim molimine, equumve,
Praedam illinc, lapidemve, et tantum deperit illis
Motus propterea, quantum conceditur istis;
Nempe his, quidquid habeant, totum conceditur, illis
Pars aliqua eripitur; quare superare necesse est
Partem aliam; veluti cum corpus molle quieto
Occurrit, secumque rapit, licet utraque eandem
Contendant simul in partem, et communis utrique
Sit motus, non inde minus tamen urgeat aequa
Oppositas vis in partes utrumque, necesse est.
Quare, quam statui, lex firmaque certaque perstat.
Nunc age, quod superest, postremum denique dicam
Corporis officium, nobis quod pluribus extat
Exemplis, quam cuncta, prius quae nota, repertum;
Quandoquidem a terris, caeloque petuntur ab ipso:
Acre quod ingenium tamen, assiduasque reposcit
Quaerentis curas animi, qui noverit ante
Plurima, mensuras, rationes, pondera, motus,
Naturae varias solers et adiverit artes.
Non fuit idcirco, licet et sublimibus olim
Gentes ingeniis florerent, multaque diam
Paulatim in lucem proferrent abdita rerum,
Magnum hoc detectum munus, magnasque gerens res;
Inter mortales donec te protulit unum
Aetas, aetherium velut inter sidera solem,
Newtone, ingenii qui lumine collustrares
Naturam, inferresque adyta in secreta sagacem,
Divinamque tuam, quae vinceret omnia, mentem.
Hac Natura tibi cum primum parte retecta est,
Omni a parte patens patuit, nostrisque repente
Prodita tota oculis pene est mortalibus; inde
Audaces post te ingredimur caelestia templa;
Ire iter hoc tutis liquidum licet, astraque, certa
Qua via, consequimur vastos tranantia tractus,
Et spatia immensi percurrimus orbis, et alte
Haerentes rerum tentamus tangere metas.
Atque hoc materiam diffusum munus in omnem
Cuncta movens vis est, qua corpora nempe videmus
Certa inter sese trahere omnia lege, trahique;
Unde in natura, quae fiunt, plurima pendent,
Tutemet ut facili poteris cognoscere pacto;
Postquam ea consisterit qualisque, et quanta potestas:
Gaudebis nodos dissolvere posse prope omnes
Scilicet, et dubios labyrinthi noscere ductus.
Protinus e genere hoc gravitatem hanc esse profecto
Ipse vides, deorsum in terram qua corpora circum
Contendunt; visque hac de parti cognita semper
Ista fuit; quis enim, terraï qui colat orbem,
Hanc in corporibus vim multis esse ruendi
Deorsum, ubi linquuntur vacuis ea libera in auris,
Nesciat, et motum labentibus accelerandi?
Propterea magnae rupes, evulsaque saxa
Praecipitant altis de montibus impete vasto,
Imber et un gremium telluris labitur almae,
Excussaeque pluunt glades, devexaque volvunt
Undique se pelagi depressum flumina in aequor.
Quae nisi vis circum terrae conjuncta teneret,
Et compressa arcto terrestria corpora vinclo,
Cuncta videremus turbataque, disque sipata,
Si nisu commota levi sint, ire per altum,
Et distracta procul nostro se semper ab usu
Eripere, et nunquam per se revocata reverti:
Ipsi nos etiam, minimo si corpora saltu
concita projiceremus, in auras ejaculati,
Sublatique leves terra fugeremus ab ima
Aethera per vastum, tantos nec sistere motus,
Obvia ni fuerint defessis astra, liceret;
Totaque paulatim dissolvi terra per auras
Deberet, motudisjectis partibus ejus.
Haec igitur gravitas, quae terrae corpora jungit,
Subjecta humanis fuerit cum sensibus omni
Tempore, non tamen ante suas patefecerat orbi,
Queis generat motus, atque urget pondera, leges,
Tyrrheni quam magna Viri effulsere reperta.
Sustulit hic ausis praestantibus ardua sese
Regna in Naturae primus, Pater ipse profecto
Omnia circum avide lustrantis, et experientis
Doctrinae, quae nunc ingentem excrevit in auctum:
Scilicet ipse viam post se constravit ituris
Longius, et certo deduxit tramite veri,
Qui procul in summo sistantur culmine demum;
At decorum primos tamen ipse insedit honores.
Ergo discussis mens primum erroribus illa
Inclyta, rebus in his hominum qui corda premebant,
Lustravit vigilans, quo deorsum corpora pacto
Descendant, et qua, detexit, lege, quibusque
Et spatii, et motus, et temporis incrementis,
Libera seu fuga sit, declinatove retenta
Aequore; constantem deduxit corpore in omni
Unde, paremque sibi gravitatem, et continuatos
Usque exercentem nisus, ostendere sensus.
Quatenus id poterant vigiles nimis, intentique:
Praeterea et curvos potuit signare meatus,
Corpora queis properant vacuas projecta per oras.
Ex hoc igniferi docuit Mavortis ad usus
Certius aeratis nova mittere fulmina belli
Longe e tormentis, et cuncta evertere missis:
Quin alia aggressus quoque multa est, unde venirent
Amplae, et praeclarae mortalibus utilitates,
Ubertim vitam quae ornarent, instruerentque.
Quae tamen hìc ad rem facientia noscere nostram
Par sit, cuncta suo mecum dicenda recense
Ordine. Principio gravitatem cernimus ipsam
Continuo urgentem conatu corpora deorsum,
Si quid et officiat lapsuris, illa prementem
Haud minus, aequali semper vi, sive locentur
Altius in summa turre, aut depressius ima.
Nonne vides, cum nos corpus grave tollere terra
Coepimus, ut gravitas obstat, contraque repugnat?
Ut nostrum in nobis, quo tum contendimus, ipsis
Sentimus nisum, quo simus cumque locorum?
Sublatumque manu retinentes, pondere pressam
Uno, eodemque manum pariter sentire necesse est?
Quapropter quovis in corpore cum gravitatem.
Quovis atque loco nos experiamur eandem,
hic ipsam semper nisus nos inter oportet
Exercere partes, paria et facere omnia in aequis
Temporibus, quaecumque facit; proin temporis omni
Par nova mobilitas, novus impetus adveniet par
Momento; simul et labenti in corpore semper
Incrementorum numerus servabitur horum
Propter inertem vim, si nil tamen obstet, et illo
Detrahat ex auctu, restando, atque officiendo.
Propterea cum non obstans per inane feretur
Corpus, tempus erit quanto productius, ex quo
Labier incepit, majorem crescere tanto
Debebunt omnes in summam mobilitates;
Totaque temporibus respondeat illa, necesse est:
Proin breve per tempus quod decidit, illud, oportet,
Acquirat motum celerem minus; at mage longum est
Si tempus, videas properantius ire deorsum
In praeceps: ideo tectorum a culmine summo
Sublimis vitam casus rapit, ossaque frangit
Allidens durae corpus miserabile terrae:
Lubrica sed gradiens qui per loca labitur, aut ex
Offensu, se tollit humo citus, incolumisque,
Plusque pudor, vulgi circum ridente corona,
Contristat, quam, quem sentit per membra dolorem.
Extemplo parium constans haec mobilitatis
Incrementorum ratio deducere possit
Te facile, ut videas, spatium, quod tempore certo,
Libera descendant si corpora, carpitur, esse
Prorsus dimidium spatii, quod tempore eodem
Conficerent eaddem constanti concita cursùs
Impete, quo lapsùs se in fine illius agebant:
Scilicet aspicies, alte si quattuor ulnis
Sustollas ebur, et demittas deinde globosum,
Sic ut (contigerit subjectae cum sola terrae)
Illa, qua cecidit, plano super assere volvi
Mobilitate queat servata, et semper eadem;
Quod faciet, lapsùs ima si in parte revolvi
Incipiat se per declivia, at usque supina
Illa magis, celeri fugiat qua impune volatu,
Aspicies, inquam, non quattuor, ut prius, aequo
Tempore, at octonas cursum proferre per ulnas,
Majorique viae duplo contendere tractu;
Quandoquidem duplo quoque major mobilitas est
Ultima mobilitate, cadens quam corpus habebat
Temporis in medio momento; ut tempora nam cum
Crescat mobilitas, media esse in tempore debet
Dimidio; at lapsus metitur corporis ille
Tantum intervalli, quantum, si mobilitate
Hac media fieret constanti, et semper eadem.
Perfacile hoc e fonte queas deducere porro,
Cum per inane cadit corpus, celeratque deorsum,
Incipiens motùs a primo protinus ortu,
Tempora si numeres aequalia; tempore primo,
Quantum erit, ut spatii peragatur, deinde secundo
Tripliciter spatii tantundem fiat, oportet;
Quandoquidem primo finito tempore crevit
Tanto mobilitas labentis corporis auctu,
Ut, si praeterea nihil adjiceretur, eadem
Iret per duplex, ut diximus, intervallum
Corpus idem; sed item, quo possit currere solo
Simplex per spatium, superadditur a gravitatis
Ictibus assiduis, in primo tempore factum
Ut fuit; idcirco spatium transcurret utraque
Tergeminum a causa; sed tantùm mobilitatem
Acquiret geminam, per quattuor intervalla
Pergere post alio qua sola tempore posset;
Sola tamen non est, quoniam novus advenit ictus
Continuò gravitatis, eo ut delabier uno
Per spatium possit simplex; quo protinus illis
Quattuor adjuncto confiant quinque, necesse est;
Post septem, post deinde novem, sic impare crescent
Decursi numero pro quovis tempore tractus.
Et veluti ramus de ramo gignitur alter,
Atque alter sese post hunc, alterque propagat
Alte diffusis foliis, lateque virescens;
A vero pariter certo sic ordine verum
Exit, et hinc aliud quoque, supremumque nec ullum est,
Ex quo non itidem produci plurima possint.
Censendis ergo in spatiis quam diximus esse,
Imparium ratio numerorum nos ea ducit
Ad noscenda simul multa intervalla viarum,
Si percursa velis ab origine noscere prima:
Nam quoniam primo spatium fit tempore simplex,
Tempore sed triplex alio; exit tempore duplo
Et simplex, et item triplex; quapropter eodem
Bis duplum est spatium: si jungas quinque, sequenti
Tempore quae fient; ter erunt tria tempore toto
Hoc triplici intervalla, quaterque quaterna repente
Temporibus quatuor prodibunt: proinde valebis
Intervalla viae capere ipso a tempore lapsùs,
Tempora si quot erunt, toties tot sumere pergas
Decursos tractus spatiorum: quibis eosdem
Ex ipsa pariter metiri mobilitate,
Nam mutato aeque mutari hanc tempore dixi;
Proin ea in his faciet, faciunt quod tempora, rebus.
Quare si centum pedibus locus altior extet,
Unde ruat corpus, quam quo descnderat ante,
Ad terram decies velocius accidet imam,
Impendetque decem in tranando tempora inani.
At jacias certa si mobilitate deorsum
Impellens rectà ad terram grave corpus, oportet,
Quaeras, illa forent loca quam sublimia, corpus
Unde cadens ipsa hac se mobilitate tulisset:
Omnes tum poteris, qui fiant, noscere motus
Scilicet, ex illis si fingas ante quieta
Incepisse locis per sese pondera labi.
Alta queas ast ut loca non inquirere frustra,
Scire licet decies in sexta temporis ejus
Parte, quod unius decies pars sexta sit horae,
Per se lapsa pedes semper decurrere deorsum
Pondera ter quinos prope, quos tuus accola novit,
Sequana, regalem tumidus qua praeteris urbem.
Propterea quae tum concrescit denique tali
Mobilitas spatio confect, deinde maneret
Si constans, duplex illo ipso tempore ferret
Corpora per spatium, nimirum adjungeret unum
Percursis pedibus ter denis, rursus et unum.
Jam, quacumque velis, pro certa mobilitate
Nosse queas, quantum sustolli corpora par sit,
Acquirant illam unde cadentia mobilitatem.
Sin contra, quaecumque velis, loca certa cadenti
Des lapidi, incertam, quantum concreverit illis,
Mobilitatem itidem deprendes, quaeque, necesse,
Absumantur uti labendo tempora: certa
At statuas demum si tempora, et alta valebis
Noscere, quantum opus est, loca, mobilitatis et augmen
Prendere supremum, perducere quo rationum
Te vis nempe queat, quas paulo ostendimus ante.
Has {eetiam} praeter rationes, res oculis est
Saepe fidelibus haec subjecta, repertaque, qualem
Monstrabat ratio; multi dum turribus altis
Projicerent lapides, vel plumbi pondera deorsum,
Signatamque viam, et servarent tempora quaeque;
Semper in his etenim ratio est tutissima rebus,
Si comes incedat fido experientia sensu,
Et ferat auxilium persaepe, et fulciat aegram;
Quae si absit, neque nos rebus submittimus ipsis,
Naturam cupidi dum quaerimus; unde queamus
Verum haurire? An mens ipsa ex se cudere coeptet,
Veraque constituat, quae finxerit, in numeroque,
Quae constant, rerum, stulte sibi credula ponat?
Sic fuit, ut fama est olim, de marmore qui cum
Finxisset trifidos jaculantem e nubibus ignes
Ore fero horribilique Jovem, quem dira Gygantum
Seditio flammante tonantem armaverat ira,
Terreretque Dei proin vulgi pectora imago;
Demum opus ipse etiam, quod rupe excidit inerti,
Formidare suum paulatim coepit, et alta
Nube supercilii arceri, atque absistere longe;
Quippe videbatur vibrari magna videre
Jactu brachia fulmineo, atque audire tonans os.
Quod superest, eadem contraria cuncta videbis
Illis, quae docui, fieri, cum corpus in auras
Recta projicimus sursum, quia vertitur ordo,
Transit in ascensum descnsus; proinde ubi motus
Incipiebat, et assidue celerabat eundo,
Assidue tardans ibi desinit, aequaque lapsùs
Incrementa prius quae dixi, prorsus in aequa
Detrimenta abeunt: quapropter, ut ante, necesse est,
Evolat in nubes cum cornu emissa sagitta,
Mobilitate sua stadium si permeet unum,
Mobilitate eadem geminâ bis dupla feratur
Per stadia, et geminum saliat per tempus; at istud,
Illaque si triplex sit, ter per terna volabit.
Scilicet haec animo cum cerneret ille sagaci,
Plus quam aliis quo se tollit Germania cive,
Cuique fuit tecum, praeclarum, haud regna, nec aurum
Propter, quaeque solent magnos committere reges,
Certamen Newtone, repertum propter at ingens,
Vanescentia quo rerum discrimina adimus,
Orbe duas scisso in partes; cum cerneret ergo
Non jam per duplex geminata mobilitate
Ire intervallum grave jactum corpus in auras,
Sed per bis duplex: certis opus esse putavit
Viribus, ignotis prius, et quas dicere vivas
Collibuit, quibus, in motu cum corpora perstant,
Pollent, et quandam tum vitam agitare videntur,
Exanimisque trahunt proprios quae a viribus ortus:
Exanimas alias nam vires credidit esse,
Corpora nituntur queis sollicitata moveri,
nec, moveantur uti, sit opus, sed saepe quiescunt:
Hoc genus, est gravitas, tellure jacentia deorsum
pondera quae pellit, vel quae magnesia ferrum
Pellicit ad lapidem vis, vel cui reddimus ipso
Nomen ab electro, vel qua resilire repente
Corpora pressa velint contra, pugnantque retenta.
Ille has metitur vires est corpore, quantum
Nempe ipsum est, et quae subito exorietur in auras,
Omnia si tollas obstantia, mobilitate.
Aestimat at vires, quas fingit vivere, quantum est,
Corpore, et in sese repetita mobilitate;
Uno in corpore uti, duplo quod forte feratur
Ocyus, aut triplo, vis incrementa receptet
Bis gemina haec vivens, triplicive ter ordine crescat.
Fama volat, totum nova nomina spargit in orbem,
Auctoremque refert: accedit protinus olli
Judiciis pars magna suis; creditque, probatque,
Ut reperisse, quod est, illum, haud finxisse reatur.
Prima manus et sponte dedit Germania victas.
Obstiterunt contra multi, excitique Britanni,
Pugnacesque suas Galli junxere phalanges,
Et protecta Ducis clypeo gens utraque pugnat
Quaeque sui, magnisque audaces ausibus instant,
Quamque struunt alii, certant evertere molem.
Italia invisam non deserit hìc quoque fortem,
Et sequitur sua fata, suas utrinque valentes
Jungit opes divisa, alienoque excita pugnat
Pro decore, hinc atque hinc nullos latura triumphos.
Quid tamen in vero numerus, regioque faventum
Ulla facit? praeclara juvent quid nomina gentis?
At quoniam in partes magno fuit undique motu
Discessum, et validis certatum viribus; esse
Hic operae pretium nostra divertere paulum
A gravitate rear, tantosque referre tumultus
Doctrinae, bellique novum gens, atque furores
Indecores animis sublimibus: a gravitate
Praesertim cum sint ea cuncta exorta, videntur
Ipsa locum nostra hìc in carmine poscere, nec se,
Unde fluunt, propria disjungi ab origine velle.
Ergo novis, genus hoc, contra qui viribus obstant,
Id spatium, sursum quo scandunt corpora, vivis
Viribus inclamant non respondere, neque esse
Propterea has vires a mobilitate putandas,
Ut spatium, in sese repetita, at simplice tantum,
Et simul a toto quoque tempore, corpora major
Quo tum conscendunt; quoniam quo corpora major
Tollet mobilitas, hoc plus erit in saliendo
Temporis insumptum. Quod si diversa vigeret
Lex gravitatis, ut haec non esset par sibi semper
Scilicet, at quantum vacuas procul iret in oras
Terraï a medio fugiens lapis, hoc magis ipsum
Cogeret ad medium gravitas, aequalia semper
Tempora tum quoniam fluerent in quolibet illo
Ascensu; tantum spatia ipsa increscere, crescit
Quantum mobilitas, non plus, opus esse videres.
His tamen haud alii, quos concitat aemulus ardor,
Demittunt acres animos, victique recedunt;
Saevius insurgunt contra, majoraque cogunt
Subsidia audaces, opibusque recentibus armant,
Instaurantque acies. Aut creta, aut unguine terram
Constratam feriunt minus alta, magisque cadente
Per loca vel plumbo deorsum, ferrove rotundo.
Protinus aspiciunt impressam a pondere fossam,
Quae tanto sit major, et in latera amplior omnia,
Unde globus cecidit, quanto fuit intervallum
Altius; in sese repetita, ut diximus ante,
Quam nos proin sit opus metiri mobilitate:
Aequa erit idcirco causae mensura quoque ejus,
Per quam, nimirum vivam vim, fossa cavata est.
Praeterea volvens terram se grave pondus,
Efficiunt, multa aera valenti ut verbere pulset,
Aera in lamellas tenuata, plicataque multis
Flexibus; inflecti nam quattuor illa repente,
Mobilitate ubi sint geminatâ impulsa, tuentur,
Ut fuit inflexum prius ipsa a simplice simplex:
Quapropter tum bis geminatam vim quoque rentur.
Nec minus exultant, cum queis resilire potestas,
Corporibus faciunt pulsari corpora; namque
Si tum particulae cujusvis mobilitates
In sese repetas, omnis quae prodit, oportet,
Summa eadem sit post conflictus, quae fuit ante.
Certum hinc indicium contendunt, scilicet aequas
Servari vivas vires, et semper easdem.
Harum proinde petunt a mobilitate vigorem,
In sese sed quam repetas; ut diximus ante.
Haec super agglomerant etiam permulta, suasque
Multiplici circum vallant velut aggere vires.
Despiciunt alii contra molimina tanta
Protinus, atque levi turbant haec omnia nisu,
Sive, quòd id nimium cupiunt, turbare videntur.
Hìc etenim non vim dicunt satis esse tueri
Ut solam, solumque, subinde quod exit ab illa;
Ast opus esse etiam, quanto quid tempore fiat,
Inspicere, atque moras causae cognôsse vigentis.
Cum faciem pila lapsa suam, argillâve tenaci,
Unguine vel molli super imprimit, aerave flecti
Cogit ob impulsum, revolutum per sola pondus;
Mobilitas si vividior sit, et impetus ejus;
Tempus item quoque erit productius, et mora major,
Ipsam qua sit opus paulatim mobilitatem
Illo ex offensu minui omnem, et proinde perire.
Propterea cum vis mage longo obstantia vincet
Tempore, majus erit, quod ab illa prodit in auras.
Sic et Aratores gemini, cum jugera ferro
Invertunt, duro geminis si forte diebus
Insudent operi, subigent plus tum quater arvi,
Unus idem quam si per lucem exerceat unam;
Nec cujusque ideo vis ipso a tempore crescit.
Haud minus ast immota gradu pars altera perstat,
Utque nihil rebus facientia tempora in istis
Rejicit, et solis, quocumque ea tempore fiant,
Credit ab effectis caussas debere putari.
Sic et suppositis humeris qui pondera transfert,
Ut procul advectis cum mercibus advenit urbes
Aucta ratis Batavas, et vocibus exonerantum,
ET subeuntem humeris, onera et pretiosa ferentum
Certatim portus late, ripaeque resultant;
Ergo via qui fert, inquit, grave pondus eadem,
Ipse gradu cunctante ferens eat, aut properante,
Impendet vires aequas, parilemque laborem.
Ast hoc majores contra sub mole videntur
Absumi vires, quo tardius iter, onusque
Plus humeros premet, et nervos intendere coget,
Et mage proinde viri lassari membra ferentis;
Qui pariter sub eo immotus si pondere perstet,
Ingemit, et longo vix tempore sustinet artus.
Denique, cur ea vis haud exoriatur, ut omnes
Res in natura, quarum ortus respicit unà
Causam ipsam, causaeque moras, et tempus agentis?
Cur sibi Natura hìc non constet, ut omnibus una
Lege tenax in rebus, ut ipsa in mobilitate?
Cur ita non generet vires, non destruat ipsas?
His aliisque diu, genus hoc, contenditur armis
Hinc, atque hinc, et mille volant projecta per auras
Tela, et mille viris miscentur fortia frustra
Praelia: praecipue tot nomina cernere pulchrum est
Magna, tot heroas lato concurrere campo,
Et nimium ancipitis belli tentare pericla
Undique collectos varia de gente per orbem,
Et conjuratos media velut Aulide Reges.
Hic geminos etiam videas, capita ardua, Fratres,
Ut quondam Atridas, mediisque in millibus ardet
Irrumpens non jam pelta protecta, nec ense,
Ut fuit ad Trojam, sed vi rationis, et usu,
Altera Pentesilea, virosque impellit, et urget
Praesidiumque suis, rebusque labantibus ingens.
Quantam foemineo virtutem in pectore versat?
Quantum audeat? Quantum pulchro irritata furore est?
Ne Fortes, ne tanta animis committite bella:
Vincat amor veri, et discordia pectora jungat.
Nec tam difficile est tantas dissolvere lites,
Tollimus e medio si vis nova nomina vivae:
Nam quae nil peragit, nec proin queat utilis ullas
Esse ad res, illi cur vitam agitare sinamus?
Scilicet a sola pendere hìc omnia noscas
Mobilitate: hac tu percepta in corpore quovis
Percipies etiam spatium, quo debet idipsum
Corpus momento quocumque in temporis esse:
Hinc venit et tractus, per quem tum corpora scandunt,
Et cava fossa, et quae rebus sunt caetera in istis.
Ipsa at mobilitas porro a vi pendet inerti,
Quae servare statum connititur usque receptum,
Pendet et a causis mutare valentibus ipsum,
Exanimas etiam liceat quas dicere vires.
Quapropter satis est, si cum vi jungis inerti
Exanimas vires: aliis nil viribus ultra
Usus erit, nisi forte velis confingere inanes.
Ast in reddunda rerum ratione, necesse est
Inspicias, quo tum debet, ne protinus erres,
Ordine mobilitas, seu nasci, sive perire,
Totaque causarum, noscas, effecta quot extant.
Sic cum projicitur sursum lapis, infinitum
Iret per spatium infinito tempore scandens
Propter inertem vim, atque impressam mobilitatem,
Tempore qua in tractus aequali curreret aequos.
Officit at gravitas subito, contraque repellit
Ictibus assiduis salientem, et decutit omnem
Paulatim surgente a corpore mobilitatem.
Quod petat alta lapis, dum profugit, ejaculatus,
Mobilitatis id est, atque, unde educitur ipsa,
Causarum, sed quod non ultra ascendat, et usque
Pergat, ut incepit, nisi sit gravitatis id ipsum,
Cujus erit, pausa toties, totiesque sine ulla
Quae pellit, pellensque fugam sic demetit omnem?
Quae vivae jam vi superabunt denique partes?
Sic etiam cum fossa cavatur, motus in illo
Unguine non tantum producitur, argillave
Dimotis primò magis altis partibus, imis
Deinde per has, queiscum densantur desuper actae,
Verum etiam quatitur, quod fulcit, totaque tellus
Excipit impulsum. Quare omnes hìc tibi motus
Causarum sint tota, opus est, effecta suarum:
Fossaque propterea, quod tanta est, pendet ab illo
Ordine, quo motu gignuntur scilicet omnes.
Denique si spectes vario exsilientia ab ictu
Corpora, percipias, opus est, ibi vim reparantem
Amissam frontis speciem, notamque figuram,
Aequos oppositas quae motus gignit in oras.
His animadversis per cuncta exempla repente
Discurrens, quotquot vario a tentamine surgunt,
Solvere tute queas sine viribus omnia vivis.
Nam me non multam hìc operam consumere par est,
Propositisque tenere procul te rebus, et extra
Ire per ambages varias, longumque morari.
Attamen haec, prius hinc quam abscedam, me sine pauca
Adjicere, hisce fidem quae totam demere possint
Viribus, atque animos ab eis avertere nostros:
Tot nobis patuisse putes ulla sine vivae
Vis opera omnigeno de motu posse reperta
Hactenus, atque ejus nihil esse, ut debuit, actum
Auxilio in rebus, si rerum existeret ipsa
In numero? Qui nos, genus hoc, per plurima duxit,
Quae canimus, quique hac naturam parte reclusit,
Num vivas vidit, num nomine compellavit
Vires, discurrens tamen undique, et omnia vincens?
Deinde tot ingeniis cum tanto tempore earum
Quaeratur mensura, neque ortis litibus ulla
Finis adhuc; nonne ambiguis stant omnia verbis,
Nil veri quibus est, certique subesse fatendum,
Posse nec ipsam rem tantas dissolvere lites,
Quae neque sit rerum in numero, nullamque subire
Mensuram valeat, neque jam, nisi ficta, cluere?
Et quoniam docui, quo temporis, atque fugaï,
Ordine quo spatii pariter grave corpus in oras
Ascendat rectà superas, rectàque vicissim
Descendat; quali properet nunc, percipe, cursu,
Obliqui jaculamur idem cum tramite motùs.
Nempe a projectu quod iter sit, et a gravitate,
Tum coit, atque viam via jungitur utraque in unam.
Solo ex projectu corpus cum fertur, oportet,
Aequali properet lapsu, et spatia ipsa viaï
Non aliter, quam queis properatur, tempora crescant:
At sola gravitate probatum est posse viarum
Non aliter tractus aptari, quam repetitis
In se temporibus: quare simul utraque causa
Si lapidem impellat, simul hic parebit utrique,
Curvatoque viae contendet proinde meatu,
Cujus contingit projectùs semita dorsum:
Ac tunc in spatiis, jactùs aequalia in oras
Quae capias, lapsus servari temporis aequos;
At prodit removente quod a gravitate, videbis,
In se temporibus repetitis {jingier} aptum.
Verum, hujus natura viae quae constet, et unde
Cognita sit primùm mortalibus, atque reperta
Ipsa, aliaeque etiam simul unâ ab origine cretae,
Dicendum est, quoniam peperere sagacibus amplas
Notitias animis, nobis erit usus et harum
Plurimus in rebus clarandis his, aliisque.
Percipe principio perstare liquentibus auris
Orbem aliquem, nitida qualem signare papyro
Suemus, ubi gemini nodo pendentis ab uno
Pars immota manet, pars curcumducitur aeris
Altera, et aequalis linquit vestigia disci.
Tum super hunc media longe regione locetur
Impendens aliquod, quod finge immobile, punctum,
Unde per immensos tractus procurrere utrinque
Concipias rectum filum, et subtile, rigensque,
Ex adamante velut: tum filum hoc radere fines
Si facias, se flectentes, circumque ferentes
Orbis, at ut nunquam puncto non haeret illi,
Includes spatium sub tali denique gyro
Hinc, atque hinc, quod si pergas confingere mente
Repletum solida natura, sive metalli,
Seu duri libeat lapidis, lignive, necesse est,
Protinus aspicias, animo consurgere mole
Ingenti geminas utraque a parte figuras,
Quarum quaeque suo finitur acumine tenui
In medio puncto, quod tantum nectit utramque:
Inde recedendo paulatim crassior exit
Utraque, et excurrit spatiis latissima magnis,
Acquiritque suum semper magis augmen eundo.
Hae specie metas, et coniferas cupressos
Sejunctae referunt: conos dixere vocantes.
Ergo horum alterutrum si deorsum a vertice summo
Incipiens sectum reputes; in partibus hinc, atque
Hinc geminis facies exsurget plana, duobus
Intra limitibus conclusa, receptaque rectis.
Qui coëunt una de parte in acumine puncti,
Ultra et producti flexus ad verticem, ut ajunt,
Oppositos formant inter se mutuà, et aequos;
Ast parte ex alia sine fine per avia currunt
Diversi, atque sinus magis amplos pandere pergunt.
Intacto secuisse velis sin vertice conum,
Ut nova sic oriens aequo frons undique tractu
Distet ab orbe, fuit quem circa mobile filum
Versum; plana alium pariter frons praeferet orbem
Olli consimilem prorsus, sed forte minorem,
Majoremve, magis puncto ut tum forte, minusve
Quàm prior, accedet, conum cum mente secabis.
Quid docet at ratio frangendi haec utraque coni,
Quod nequeas alia nota magis, exque pedita
Scire via? Quare, quod refert, segmina coni
Quas alias formas praemonstrant, inspiciendum est,
Neglectoque, quod hìc nullis est usibus, ipsas,
Quarum ope proficias, res excolere instituendum.
Sic dispersa suo cum semina multa recepit
Terra parens gremio, succos convertit alentes
Tantùm in quae possint paulatim extensa foveri,
Lactentemque deinde tumentia crescere in herbam,
Unde bonae veniant post fruges, dives et annus.
Ergo age jam conum obliquo sic incipe ductu
Dividere, ut possis oras te ferre per omnes
Haec peragens, latera et transire per omnia circum.
Quae fuerit facies ex illo plana reperta,
Orbis erit, sed de parti productior una
Tantùm, atque hinc ovi referens ab imagine nomen;
Quantumvis forma paulum quoque distet ab ovi.
Nam quibus excurrit laterum productior oris,
Flectentes se circum aeque curvatur in arcus,
Nec magis hinc crassus, magis hinc subtilis, ut ovum est.
Praeter at hoc ovi nomen, nos possumus illum
Effigiem secto de cono dicere primam,
Aut formam, aut etiam speciem, primamque figuram.
Quo minus obliqui, cum pergis frangere, ductus
Sunt, opus est, aequum paulatim accedat ad orbem
Orbis hic, et tandem, terga excurrentia longe
Nempe minutatim minuendo, congruat olli,
Transitus ut celer hic, longeque brevissimum extet,
Nullaque proin velut in medio confinia restent.
Propterea similis non aequi est orbis, et aequi
Ortus; et hinc multis natura utriusque, necesse est,
Prodeat in rebus similis quoque, multaque constent
Hujus, et illius communia munera formae.
Sin contra obliques ductus magis usque secantes,
In geminum tergum magis usque excurret utrinque
Orbis, et ingentes longissimum ibit in oras.
Nec finem statues ullum, quin tendere possis
Ulterius, gracilemque magis proferre figuram;
Alter enim queat usque obliquior esse priore
Ductus, et exortam plus longe ducere formam;
Donec ad immensam ventum sit, et infinitam.
Nam si tam obliquo tentes proscindere ductu
Conum infinitum, latus ut contingere nunquam
Tunc aliud possis, neque formam reddere fini,
At superet semper, quo possis ducere eandem,
Nec tamen ex alia protenso parte per oras
Hoc ductu immensas, alium, qui tollitur alte,
Delibare queas adverso vertice conum;
Exsurget species multum diversa priore
Curva, quòd in sese non se, velut illa, revolvit,
Nec redit in gyros sua per vestigia flexos,
At magis hinc atque hinc sese dilatat eundo,
Ingentique velut ramo protensa patescit.
Ramus enim late duo brachia, crurave pandit,
Quae magnis spatiis a se magis usque recedunt.
Dicetur species proscissi haec altera coni.
Denique sic pergens ductus converte secantes,
Ut, quod non licuit nuper, modo fiat, ut alter
Jam non incolumis penetretur tum quoque conus;
Protinus hinc geminos atque hinc discurrere ramos
Conorum scissa in facie oppositaque videbis;
Brachiaque oppositas procul utrorumque per oras
Extendi immensùm gemina, atque aequalia prorsus.
Illi dimidias referunt, longeque figurant
Effigies coni primas, quas diximus ante;
At distant etiam, quoniam non mutua sese
Respiciunt, tergo obverso, aversique feruntur
In spatia infinita, sinu magis usque patente.
Alteram item referunt olli, propiusque figuram
Contingunt, ramo quae longe diffugit uno;
At sunt et multis diversi in rebus ab illa,
Praecipue quod, eunt cum longius, ire necesse est
Hoc minus incurvos, sic ut videantur in auras
Aëris ingentes tandem procurrere recti.
Hinc recti poterunt atque illinc proinde meatus
Signari gemini, ramo qui semper utrique
Accedant magis, in medio breviora relinquant
Et spatia extra omnem tenuata, minutaque finem;
At non trajiciant unquam, mirabile dictu,
Brachia ramorum, tangentesve oscula jungant,
Quantumvis tractu pergas distendere magno.
Quare si incipiant digito non amplius uno
Distare inter se rami, rectique meatus,
Tum licet ex ima terra illi ad sidera currant
Ultima, plusque, animi quam possint prendere nostri,
Inter se tantum nunuqam inclinentur, oportet,
(Non cessent rami licet inclinarier illi)
Usque aliquid digito medium ut non restet ab uno.
Tertia proscissi est haec forma, figuraque coni.
Tres igitur sunt de cono, cum scinditur, ortae
Hae species grajis multùmque diuque subactae
Ingeniis quondam; proin et, quibus ante vocatae,
Graja ferunt prae se nunc nomina, nempe petita
Quadam a mensurae varia ratione; figurâ
Deficit in prima namque, extremâque redundat,
At, quoniam in medio est, manet una eademque secundâ.
Illas praeterea mille induxere per usus,
Abdita Naturae facerent dum sacra potenti,
Non pateris, non thure pio, non sanguine, et aris,
Sed quibus ipsa modis, quibus utitur instrumentis,
Omnia dum peragit: propia olli est arte litandum.
Illis praesertim magnus tribus usus, opusque est,
Cum projectarum quovis super aequore laevi
Desuper infixi supremo a vertice ferri
Umbrarum solis motus signamus, et horas:
Solis nam radius, dum summas terminat umbras,
Sole movente diem, deorsum illo a vertice ferri
Circumiens conum facit alma luce carentem;
Quem varie planum, quod dixi, intercipit aequor,
Ut varie varias mundi se inclinat ad oras,
Exceptumque secat: tum de tribus una, necesse est,
Signetur species, et circum finiat umbras.
Usus at est primae prae cunctis maximus unus,
Dum sequimur late vacuo vaga sidera caelo;
Nam primos coni hos ipsos correpta per orbes
Solem obeunt medium, spatiisque feruntur in illis.
Aethera per magnum formae non parva secundae
Est etiam utilitas, quia cernimus usque Cometas,
Cum solem prope sunt simili properare meatu;
Hinc facile et spatia, et cursus numeramus eorum.
Cernimus hoc etiam projecta volare meatu
Corpora, per sese nec ea deflectere posse,
Cum properant obliqua, viâ; quia scilicet illi
Hoc proprium est, quo nos aliis dignoscere seumus;
Curvantem sese ut si puncto semita in uno
Contingat directa, repente recedere lege
Debeat hac arcum tangens via, ducere ab ipsâ
Ut quos curva velis rectos ad tergora tractus
Una omnes eâdemque plaga, in quam brachia currunt,
Tractùs tam varii quaeque intervalla queamus
Partibus in sese repetitis assimilare,
Partibus illius, que tangit mempe, viaï,
Puncto interceptis, et tractu quolibet illo.
Quae ratio geminis constat quoque motibus, unde
Obliquus confit, quo pergunt corpora jacta,
Scilicet ut tibi nos jam paulo ostendimus ante.
Ergo quod per iter projecta ita corpora tendunt,
Illud idem est, species quod dicitur altera coni.
Inde educta recens ars, qua fera pondera ferri
Aere tonante procul jacimus, certamque per auras
Inferimus cladem, atque imitamur murmura caeli,
Iratumque Jovem, e nimbo cum fulmina sontem
Projicit in terram, minuitque cacumine montes.
Nec sat nosse fuit trisida Salmonea flamma
Ambustum, ut Superûm nolit saevire furore,
Audax Iapeti certe genus: ah male damno
Pollemus proprio Mortales, funeraque in nos
Vertimus, atque novis Libitinam instraximus armis.
Ergo tonante globi cum projiciuntur ab aere,
Si plaga certa prius fuit, et vis cognita jactans,
Scire licebit item, quo quivis devolet ictus,
Quid feriat; quoniam noto via flectitur arcu
Non alio, quam quo species sese altera flectit.
Si tubas eructans idem sit proinde, globique
Pondus idem, certusque modus quoque pulveris intus
Sulphurei, dabitur cunctos praenoscere ab uno
Ictus, in quascumque plagas, altamve, humilemve
Aerea convertas dirum ora vomentia fulmen.
Scimus item, si quid ferro evertisse volante
Tentamus, caeli quas projiciamus in oras,
Et quas, jactus uti fiat longissimus; ultra
Certos nam nequeat tum ferrum excurrere fines,
Tuque impune queas contra consistere, quanquam
In tua conversas prospectes pectora glandes.
Hos tantum attingit tum ferrum missile fines
Extremos, cum dirigitur resonantis hiatus
Ille globi medias caeli surgentis in oras,
Scilicet inter eas, quae nostro desuper alte
Impendent capiti, et quas circum terminat imis
Finitor serpens regionibus: a mediisque
Istis quae caeli distant aequaliter oris
Sublimes, humilesque plagae quaecumque, per aequa
Intervalla ferent ea ferri, aut pondera plumbi
Missa, in eas si forte {tubi} direxeris ora.
Jam si tantundem, quantum, eum rectus in auras
Conscendit globus a succenso pulvere, confit,
Bis capias spatii, et campo distendier aequo
Fingas, illud erit medii longissima jactùs
Mensuar; oppositas iterum hanc distende per oras
Directam mensuram, et fines finibus apta
Hujus, et illius, duplex ut denique fiat:
Ac tunc extremas via, fac, curvata per oras
Transeat, a cono quae scilicet altera scisso est,
Et medio exurgens tantum se vertice tollat
Exinde in nubes, quantum globus insiluisset
Aërias sursum recta projectus in auras;
Circumfer porro, medio velut axe manente;
Intus clausa sinu tibi quae sunt cuncta cavato,
Sunt infesta loca, et male tuta, infidque circum.
Mille aliis in rebus item deprendere possint,
Hos quibus est animus curvos servare meatus.
Praesertim latices, genus hoc, spectacula praebent;
Inclusi latices cum, qua via facta, sub auras
E plumbo erumpunt, et fial liquentia flectunt,
Ut properantis aquae fons effluat usque perennis;
Nam quaevis cum gutta gravis sit, flectitur arcu
Illo ipso, quo projectum grave corpus agit se;
Excicpiatque sequens cum guttam gutta priorem
Perpetua serie, signatur trames aquaï
Perpetuus liquidis, quibus ejaculatur, in auris.
Propterea Nilus qua vertice decidit alto
Aethiopum, totum quia flimen in aëre flectit;
Quondam erat hoc arcus impune subire liquentes,
Et siccum supra caput amnem cernere magnum
Labi, atque undisonas subter ridere ruinas,
Quin fabricare domos, monumentaque tollere multa,
Prospiciunt nunc mortales vestigia quorum
Longe, namque via est praerupta, atque obsita prorsus.
Scilicet ut memorant, loca qui per inhospita tendunt.
Aëris at liquidis in campis motibus aër
Undarum officiens plus detrahit inde, rotundis
Quam cum vel lapidum, vel ferri molibus obstat;
Nimirum quantum sensus queat afficere ipsos.
Impete mobilitas nam primo impressa per auras
Languescat paulatim, et plus tenuetur eundo,
Est opus; hinc formae quod iter signare secundae
Continuò deberet, eo divertere sensim
Cogitur aëriis offensibus unda; ita cedens
Accedit propius, propiusque meatibus illis,
Tertia queis coni est species, ut diximus ante.
Nam rectae propius semper, propiusque viaï
Fit cuidam; sed non unquam sic pervenit illuc,
Ut tangat, tactamve secet, transcurrat et ultra.
Nunc quid fiat, ubi labuntur libera non jam
Corpora, sed sola per variarum strata viarum,
Ponderis illorum queis pars retinetur, agamus.
Incipiens plana a facie, quaeque aequore laevi est,
Nosce, inclinatum per iter descendere corpus
Si grave deberet, gravitas, fore, desuper illud
Urgeat unà ut parte sui, qua, si via constet
Subtili fragilique e vitro, rumpere possit.
Et quia, quae premit, incumbat vis recta, necesse est,
Desuper; idcirco gravitatem corporis omnem
In geminas, opus est, pergas disjungere partes,
Queis illa a sese divisis polleat aeque;
Altera subjectum recta vi comprimit aequor,
Altera agens corpus fert, impellitque secundùm
Aequor idem: quo tum restante elliditur illa;
Haec illaesa manens obliquis pulsibus urget
Corpus, et accelerat; sic omnem sola gerit rem.
Hanc tanto agnosces tota gravitate minorem
Esse, minus quanto spatium est sublime viaï,
Quam longum; quare via cum inclinatior exit,
Et proin alta minus, prima crescente, necesse est
Hanc aliam partem decrescere vis, minuique,
Ut major fiat majore, minorque minore
Pro flexu, quose devexum dirigit aequor;
Nam minus atque magis tunc officit id gravitati.
At, quocumque viae flexu uno eodemque manente,
Altera vis spatium manet haud mutata per omne
Aequaque, parque sibi, nec agens non ictibus aequis.
Illis propterea peraguntur legibus îsdem
Hic quoque cuncta, quibus vacuo grave corpus agebat
Aere se, recto sursum deorsumve volatu.
Hoc discrimen erit tamen unum: tempore eodem
Quod minor exoritur loca per declivia tanto
Mobilitas, obliqua minor vis est ea quanto
Totius illaesae gravitatis viribus ipsis,
Nimirum spatia illa minus sublimia quanto
Sunt, quam longa, soli devexi: exinde necesse est,
Cum par tempus erit, vel idem, si plurima flexu
Aequora declines diverso, longa sed aeque,
Orta ut mobilitas minor, et decursa minora
Sint spatia, alta ubi sunt minus, haec clivosa viarum.
Omnia verum aeque si summo vertice surgant,
Aeque longa tamen non distendantur, oportet,
Per mage longa, minus spatii, minus atque fugaï,
Corpora cum facimus devolvier, aspiciamus:
Atque illic nos haec metimur tractibus altis,
Tractibus hic longis metimur, at ordine verso;
Hoc mutantur enim duplici declivia pacto.
Hinc avidam veri nimium oblectantia mentem
plurima Mensores deducunt, hi, quibus almae
Naturae cupidis aditus datur ire per omnes,
Delibare juvat quaedam nos: caetera nosce
Illinc, si libeat, quae sunt permulta, animumque
Tutemet haec volvens rationibus instrue veris.
Principio casus finem cum corpora tangunt,
Quae veniunt resupina viaï aequaliter altae
Per loca, quantumvis non aeque longa, nec aequo
Inclinata inter se flexu, mobilitates
Omnes esse pares, quae tum crevere ruendo,
Aspicies, terramque pari contingere cursu
Corpora. Quapropter de culmine corrpus eodem
Si cadat, aut recta, aut quaecumque per aequora labens
Prona, pari semper terram venit impete ad imam;
Non par tempus erit lapsùs tamen, et mage longum
Per spatium qui fit, casus diuturnior ille est:
Nam cum vis tanto minor est, quanto amplius ipsum
Est spatium cursùs, eadem tunc ultima constat
Mobilitas, spatio tempus respondet at illi.
Propterea tenso populi in spectacula fune
Devolat ex alta tenues qui turre per auras,
Ipse ruet deorsum pernicior, obstantemque
Aëra disrumpet violentius accelerato
Impete praecipitans, fuerit sublimius ipsum
Si turris, caepit demittier unde, cacumen,
Atque iter aërium, contracto fune, feratur
Obliquum minus ad terram; mage proindum cavendum est;
Ut molli excipiant objectu vellera lapsum:
Ne subito tanta illicantur membra ruina.
Praetera quendam confingas intus inanem
Mente globum; medium quem summo a vertice ad imum
Mente tua quoque confictus pertranseat axis;
Cujus ab extremo si ducas culmine multas
Has aliquasque vias, direscto tramite quamque,
Convexa illius quas ultima finat orbis
Ora, vel ex ipsis faciei queislibet oris
Undique diversas convertas axis ad imum,
Quo coëant omnes, punctum; tum sive per illa,
Sive per haec grave corpus eat declivia quaeque;
Aequo quamque viam decurri tempore cernes,
Illo nimirum, pondus demitteret axem
Quo se per totum supremo a vertice ad imum;
Cum quanto magis una recedit ab axe viarum
Quaeque, magis tanto brevis est obliquaque; tanto
Denique vis minor est, per eam quae pellit et urget.
Ex his prona via est rationibus ad rationes,
Queis tenui sese vibrant pendentia filo
Corpora, curvatos et eunt, redeuntque per arcus;
Nam socio pariter nexu juguntur utraeque.
Qui prior invenit, studioque subegit utrasque
Ante alios, fertur fortunae munere primos
Huc fecisse gradus, suaque instituisse reperta.
Nec fit Fortunae magnum et memorabile nomen
Rebus in humanis? argenti nempe vel auri
Tantum, et non veri videatur suppeditare
Thesauros, mentemque opibus ditare repostis?
Quisnam adeo inventum sapiens se jactet ob ullum,
Quod non ipsa sibi Fors arroget ante, suumque
Esse velit munus? Nostris quam multa profecto
Saepe animis offert, et sensibus? Irrita cuncta
Torpentes at abire sinunt, et spargier auris,
Semina littorea veluti sparguntur arena:
Sin rebus vigiles sensus, intentaque mens sit,
Forte quod objectum est, rapiunt, recoluntque, foventque.
Saepe iterum auxilio fors advenit, atque secundat
Conatus, artes et substruit exorituras,
Successusque datis amplos successibus addit.
Ergo vir ille, animo cum tempora volveret acri,
Excita queis prodit vibrati arteria cordis
Impulsus; qui pendebat de fornice templi,
Concussum forte huc lychnum procurrere et illuc
Vidit, et aequali conjecit tempore posse
Procurrentis itus peragi reditusque; nec, ille
Quanquam primo amplum, porro contractius usque
Signaret spatium, diuturnior ante videri
Procursus poterat, citior post: namque viaï
Cum brevitate minor conjungitur impetus usque.
Haec nova tum species cupidissima pectora veri
Illexit: curas agitat, volvitque recentes
Ille; novam auspiciis donec felicibus artem
Intulit, excoleret quam plus tamen, exque poliret
Posteritas, vitae et magnos aptaret ad usus.
Hinc tua vis animi Batavis effulsit ab oris
Nobis, inclyte Vir, qui tmepora certius, ac sol,
Metiris, sol ipse dies qui ducit, et annos,
Et nobis Pater est saeclorum et temporis auctor.
Sed prius ad motus quam corporis accedamus
Suspensi, sternenda via est, moresque videndi,
Queis volvunt curvo se corpora missa meatu;
Primum et nunc aequi nobis volvenda per arcus
Orbis, dein aliis post flexibus insinuanda
Carmine erunt alio, queis scilicet usus, opusque.
Denique de molli filo, vel pondera virga
Suspendemus, ut huc commota agitentur, et illuc,
Commotisque suas leges, sua certa canemus
Munera, pro variis constant quae prodita rebus.
Nunc quoniam, ut nuper cecini tibi, cum via multa
Diversis orbis de partibus axis ad imum
Ducitur (has, siquidem flectentes esse videri
Chordae arcum possint, chordarum nomine dicunt)
Aequa, per has properat queis corpus, tempora constant;
Ne tu forte putes etiam per quoslibet arcus,
Parva tamen qui sint pars circum totius orbis,
Aequis temporibus volventia corpora ferri,
Scilicet ut multi, quanquam haud ingloria rebus
Nomina in his, ista ducti ratione putarunt:
Nam ratio, dicunt, qua fit, peragantur ut aequis
Chordae temporibus, quas imus terminat axis,
(Se variae licet inter, inaequalesque) profecto
Exiguis eadem quoque debet in arcubus esse,
Cum prope quique suis aequi sint denique chordis:
Proinde itidem aequali procursus tempore quosque
Exiguos peragi, cum scilicet itque, reditque
Exiguos, at non aequales, corpus in arcus.
Hi procul a vera lapsi regione feruntur;
Nam licet exiguus, longeque brevissimus arcus
Par chordae prope sit, multisque in rebus haberi
Ille queat tanti tumor, ut contemnere possis;
Attamen hìc, vires ubi ab ipsis flexibus imam
Obliquis varie ad terram pendere videmus,
Ipsae haec contemni nequeant discrimina flexùs.
Negligere ista queas, et non errare profecto,
Rebus ubi magnis referantur tenuia: verum
Non ita, si parvis aeque de rebus agatur,
Aut etiam fortasse minoribus; ista necesse est
Non vanescentem tum partem totius esse.
Nunc igitur, chordam quoniam quamcumque per omnem
Pars eadem gravitatis agit tenuissima quamvis,
Aequis mutatur fuga corporis ictibus aeque;
Ast omnem gravitas oritur diversa per arcum,
Quandoquidem variant ibi puncta per omnia flexus:
Est ubi nimirum punctum sublimius, illic
Amplior ad terram duplo est hic flexus in arcu,
Quam chordae per iter, medioque in tramite par est;
Ast exinde minor, vanescit denique in imo, et
Desinit in nihilum punto: sic ipsa, necesse est,
Et gravitas duplo sit pene valentior, arcu
Incipiente super, quam per declivia chordae,
Aequet at in medio vires, effoetaque demum
Fiat, et imbellis, neque pulsu polleat ullo.
Hinc tibi mobilitas quoque primò exorta per arcum
Bis superat, quae sit per chordam, mobilitatem,
Perpetuòque illic oritur nova major, ad oras
Dum ventum medias fuerit; propulsaque proinde
Illinc concipiunt procursus podera longe
Majores; licet a medio tum deinde deorsum
Usque minora fugae sint incrementa, per arcus
Corpore, per chordas quam, delabente; tamen sic
Ille prior vincit decursus, ut, altera motùs
Pars haec cum fiat breviori tempore, jam vim
Propter conceptam, nequeant discrimina proinde
Denique pensari sic temporis illa prioris.
Arcum propterea breviori tempore multo
Nonne opus est carpi, quam chordam, corporis omni
Illo in procursu, pars arcus, quamlibet ipsa
Totius circum sit longe parva meatus?
Qualia sed chordas per, et arcus temporis omnis
Atque fugae semper discrimina, quantaque constent,
Si libet, est alio rationum a fonte petendum.
Sed prius aggrediar quam rem quoque cominus ipsam,
Pergam usus varios imitarier agricolarum.
Foecundae prius hi mandent quam semina terrae,
Exurunt tribulos, et sontes funditus herbas
Evellunt, subiguntque sola, invertuntque, fimoque
Inspergunt calido, pluviisque feracibus aptant;
Sic mihi multa opus est praevertere, remque parare,
Ut facile inde queas vera ratione potiri.
Non etenim tibi mos alieno vivere sensu,
Et sapere, ut multis, alieno pectore tantùm,
Quos labor ingenii quivis perterret inertes,
Proin ut habere fidem, quam res inquirere malint.
Jam primo cognôsse necesse est, cum grave corpus
E declinato declivius aequore in aequor
Transit, non tota transferrier incolumique,
Qua primi sub fine ruebat mobilitate,
Verum aliquam illius decussam perdere partem,
Quantum conceptis tum scilicet officit aequor
Motibus excipiens: quapropter, ut ante peractum
Saepius est, motum in geminos dissolve retexens,
Alter ut hoc aliud rectus super incidat aequor,
Alter at ipsius stratum ut declive secundet;
Prima perit pars, offensuque extinguitur illo,
Altera sola infert nova in haec declivia corpus,
Quae minor idcirco est totius mobilitatis
Impete; discrimenque quod est, decrescere debet,
Si quoque decrescat flexus, quo se aequora nectunt.
Qui si infinitè tum denique decrescendo
Vanescat prope, differitas oritura viarum
Declinatarum, quae tempore scilicet aequo
Quolibet intacta cum mobilitate seorsum,
Cumque ita pauxillùm tenuata conficerentur,
Vanescet pariter simul, et prope desinet omnis,
Respectuque viae decrescet ad infinitum,
Quin et adhuc magis ad nihilum decurret inane,
Ut parvis infinitè sit tenuior ipsa
Rebus non novies, deciesve, sed infinitè,
Scilicet infinitum aliud contingat ut infra.
Quare, ita mutato quae perditur aequore quoque, est
Tantula mobilitas, devolvier infinitè
Ad parva ut si opus, rursusque ad parva, secundo
Ordine proin possit sita dicier infinite
Exiguorum. Admirari tam tenuia nobis
Haec licet, et multis non irrita credere rebus;
At non, qualia sint, nostrae supponere menti.
Quin et adhuc magis e parvis certissima confit
Interdum ratio, et mentem demittimus infra.
Ordine sic alia infinitè tenuia longo
Fingimus esse itidem genera, et regionibus illis
Admissi miras latitantis prendimus artes
Veri, et tam tenui filo producimus extra, et
Vitamus laqueos errorum, ac frangimus omnes.
Quippe aliter par est constringi compede vinctos,
Sed quae sentiri nequeat, captivaque turba
Cum simus, tamen ut victores plaudimus, et nos,
Occiso Pythone velut, jactamus ovante.
Scilicet illa animo comprendunt, vis quibus acris
Ingenii est, fictumque luto meliore falit cor.
Nocturnae vitant volucres fulgentia solis
Spicula: fert diam lucem Jovis armiger ales.
Ergo vel haec numero sola constent innumerali,
Atque infinito declivia; mobilitatis
Omnis erit quae tum deperdita summa, necesse est,
Sit sine fine minor finita qualibet omni:
Proinde impune adeo parvam rem temnere possis.
Jam si concipias, numero velut infinito
Augentur, sic et longo decrescere ductu
Aequora, uti demum curventur plana viarum:
Nil perit e tota, quod constet in ordine rerum,
Mobilitate, quod et nihili non limina tangat.
Nil igitur corpus, dum signat curva viarum,
Perdit ob id, quia curva viarum sunt loca, per quae
Labitur. Idcirco per curvos accidit arcus
Illud idem, accideret quod tum, per plurima lapsus
Aequora si fieret flexu inclinata vicissim
Multiplici, nil et de motu transitus ullus
Decuteret: quare quid fiat, quantaque flexu
Mobilitas pro tam vario tribuenda, videndum:
Perfacile extemplo curvos veniemus ad arcus.
Sic ubi deveniunt equites spumantis ad undae
Obstantes ripas pluviis torrentibus auctae,
Alpinaque nive, ut nequeant transire, soluta;
Decedunt, retroque abeunt, campumque relinquunt
In medio, per quem porro decurrere possint,
Quadrupedesque ciere; illi interjecta repente
Corripiunt cursu stadia, et non amplius, oram
Cum fluvii tetigere, minis retinentur aquarum
Labentum, at celeri vibrant ita corpora saltu,
Ut tum ipse ad ripam ferat impetus ulteriorem.
Si duo propterea superextruis aequora, quae sint
Obliqua ad terram, et se mutuà non sine flexu
Excipiant, simul et primum, inferiusque quod extat,
Sursum confingas si rectà continuari,
Ad loca deveniat donec sublimia tantùm,
Quantùm aliud sublimi a terra vertice surgit;
Sive per istius tum partem continuati
Corpus agi grave deinde libebit, sive per illud,
Perveniet parili ad confinia mobilitate
Illa, ubi se junctis duo finibus aequora nectunt;
Namque utrinque locis aeque descendet ab altis:
Quare etiam inferius volvens se deinde per aequor,
Recta sive via, ex alio seu venerit illuc
Aequore, ut in flexu sed nil amiserit ipso,
Terram imam parili pertinget mobilitate.
Perstat et haec, quotcumque velis consurgere sursum
Aequora, perpetua sibi succedentia mole,
Incolumis ratio, qua vincimus omnia demum
Incrementa fugae, si nil subtraxerit inde
Multiplex, variusque (licet quod fingere) flexus,
Esse eadem prorsus, quae tum essent, illa per unum
Aequor su ruerent aeque alto pondera casu,
Aut illinc rectà deorsum si lapsa venirent.
Tum constructarum numerus, brevitasque viarum
Si tantùm increscant, via desinat omnis in unam
Ut curva, flexamque viam, non flexus ubi ullus
Hilum de tota delimat mobilitate;
Agnosces, quales grave corpus cumque viarum
Desiliat curvos per ductus, insiliatve,
Tum fore nimirum, fugiens potiatur ut aequa
Mobilitate locis pariter sublimibus aeque.
Haec sat erunt, tempus possis ut noscere, corpus
Cum grave per curvos ibit quoscumque meatus,
Si positus horum, et naturam sciveris ante;
Parvula quandoquidem, queis perquam parvulus arcus
Conficitur quicumque ruendo, tempora pendent
A spatiis arcùs, quae corpus conficit, atque a
Mobilitate ipsa, proin scire licebit eorum
Momentorum omnem quoque summam, et tempora tota.
At facili magis hac alia ratione putabis
Tempora curvatum per iter quodcumque ruendi,
Si quocumque viae puncto distinguere pergas
A tota gravitatem illam, solamque relinqui
Si fingas, quae tum regiones tendit in illas,
Usque alias, aliasque, in quas inflectitur arcus,
Sese obliquantem varie, vique impare agentem,
Perpetuòque a se diversam, percipiasque
Sic animo, corpus rectà sursumve, deorsumve
His ipsis variae gravitatis ab ictibus ire.
His animadversis, arcus, quos totius orbis
Partem esse exiguam statuas, cognoscere possis,
Aequis temporibus carpi quoscumque meando,
Quantum ipsi monstrare queant, et prendere sensus:
Tractus inaequalis sit eorum quamlibet omnis:
Exiguam nam cum signat revolubile corpus
Circuitùs partem, cursum fateare, necesse est,
Queislibet in punctis tanto magis esse, minusve
Obliquum ad terram, quanto mage puncta recedunt,
Aut minus haec medio de puncto, scilicet imo.
Propterea, remanet cum duplo hic longior arcus,
Aut brevior, duplo flexus tunc amplior ille,
Tenuior aut contra est, ille, inquam, quem plaga motùs
Producta ad terram cum terra conficit aequa:
At supera a dictis deduces vim gravitatis
Perpetuò sese obliquantem, ut diximus ante,
Exigui cum sunt hi flexus, flexibus ipsis
Respondere, pari minuique, et crescere pacto:
(Quae ratio, magni si fiant, disperit, arcus).
Quapropter vis haec respondet et arcubus ipsis,
Nempe intercipiunt quos pondus, et infimus axis.
Ergo ita conficitur cursus, quoscumque libebit,
Per, genus hoc, arcus, ut conficeretur ad oras
Terraï medias si libera corpora tali
Vi gravitas urgeret, ut ictus fortior esset,
Quo magis a mediis distarent finibus illa,
Contractisque aeque spatiis languesceret aeque.
Qui tibi quo fiat jam lapsus tempore, nosce,
Possis rebus ab his ut ad illas scandere notis.
Sic quoque praerupti qui tendit ad ardua montis,
Ascensu non ferre audet vestigia recto,
Praecipiti nam saepe ruens pede {devolüatur};
Ast huc atque viam sinuatam molliter illuc
Ingreditur, celsique legit latera utraque dorsi
Alternans, dum paulatim se in culmine sistat:
Sic itidem adverso obstantem cum flamine in austrum
Luctatur ratis, haud proram convertit ad oras
Aestiferae regionis; ea nam protinus aura
Retrorsum abriperetur; at hinc obliqua sub curum
Dirigitur, zephyros illinc conversa tuetur,
Aut sedes, furit unde nigrantibus africus alis,
Velaque dextrorsumque, sinistrorsumque revolvit.
Corpora diversa facito regione locata
Ut duo concipias, spatiis tribus alterum ut extet
Disjunctum magis evectumque, et utrumque propellat
In medium haec gravitas: vi, quod mage distat, agetur
Subtus, tergeminâ, triploque propinquius, unâ;
Hoc proin dum spatium quodcumque ita conficit unum,
Per tria carpit iter triplo velocius illud;
At non tripla minus spatia olli, visque, necesse est,
Tripla relinquatur: rursus vicinius oris
Ad medium quibus accedet, dum truditur intro,
Volvetur ter per totidem disjunctius oras,
Olli et rursus erit triplex via, visque superstes:
Atque ita post quaevis continget tempora semper,
Ut mage disjunctum id triplici ruat impete corpus
Per triplices pariter regiones, ternaque restet
Et vis, et peragenda via. At cum denique puncto
Accedet, quod erat vicinius, ut prope tangat;
Alterum item medio prope adesse videbitur illi,
Cui tria tum spatii brevis intervalla supersint.
Jam media terrae primum in regione locet se,
Tempore et illuc se tum transferet alterum eodem;
Nam superare triplex quae tum vis, et via debet,
Utraque vanescet prorsus, quia visque, viaeque
Utraque nullius triplex est, nullaque proinde.
Temporis idcirco nullum est discrimen in illo
Amborum sic per loca non aequalia casu:
Mobilitatis at est; quoniam, velut ante cadebat
Triplo per triplices regiones ocyus alterum,
Impete sic medium pertinget triplice punctum.
Nunc fac, ut egrediantur ab hoc, unàque recedant
Ejaculata pari, qua tum venere ruendo,
Mobilitate; patens ratio, manifestaque prodit,
Ad sua quodque, fore, ut redeat loca tempore eodem,
Nimirum inter se spatiis distantia ternis:
Nam motum minuent redeuntibus, elidentque,
Quo genuere prius venientibus ordine, vires.
Denique de triplici quod constitit intervallo,
Corpora queis distant, spatiorum, transfer ad omne,
Quod tibi cumque libet (ratio par omnibus extat)
Multiplex spatium: manet immutabile verum
Scilicet, atque unum servat per cuncta tenorem
Exempla, atque uno claudit paria omnia gyro.
Semper erit, spatiis queis corpora cumque locentur
Bina, ut percursi tractus ab origine prima,
Atque fugae incrementa pari pro tempore, et ipsae
Vires, quaeque viae tranandae deinde supersint,
Ordine ut haec inter se singula stent spatiorum
Illo, quo media a terrae regione recedunt
Corpora; proinde pari delabi tempore debent,
Delabi, seu forte illinc conscendere jacta
Ad loca prima, pari simul ordine mobilitatum.
Jam facili ad curvos ratione referrier arcus
Possumus, unde sumus digressi, et noscere, parvâ
Circuitùs in parte, prope aequas temporis ejus
Esse moras, quo se labentia corpora volvunt.
Jam quoniam, ut docui, quae pellit in arcubus imis,
Esse opus est parvam quos partem totius orbis,
Obliquans sese gravitas flectentia cursum
Corpora, par olli est, quae quo mage distat ab imo,
Viribus increscit tanto majoribus urgens,
Hic etiam ascensùs sunt tempora, descensùsque
Omnia, inaequales sint arcus quamlibet, aequa.
At quae est mobilitas punctis sublimibus aeque,
Imae aut valle viae, toti, quod corpora tranant,
Respondet spatio; hanc ipso metimur et arcu;
Nam via majori pensari mobilitate
Major, ut existant paria omnia tempora, debet.
Ergo age, finge etiam: per fictas nempe valemus
Ire quoque ad verum res; nam via sternitur illuc
Sic facilis saepe, et clara, et certissima longae:
Cuius vetet idcirco confingi posse quid ipsis,
Quae vere existunt, simile, unde educere pronum
Plurima sit, veris aptare, et nectere deinde
Quae valeas rebus, peragis quas, sive revolvis,
Quaeque alio nequeant facili mitescere cultu?
Sic quoque cum magnos captura palatia reges
Apparat, aut populi plausum exceptura theatra
Aedificare Faber, laxisve educere templa
Porticibus, celsasque tholo contingere nubes,
Multa prius movet in rebus, simulacraque parva
Construit, et tenues pulchro locat ordine partes;
Multa simul; magnasque trabes educit, et altas
Suspendit moles, tabulataque longa per auras
Instruit usque novans, artisque operosa retentat
Instrumenta suae, quibus alte marmora tollat,
Ingentesque locet solido super aere columnas,
Flectat et expansos numerosi fornicis arcus:
Omnia quae quamvis opere evertanda peracto
Sint, nullam siquidem molis factura superbae
Partem; at non ideo fuir irritus usus eorum,
Stat quibus ars, et tractatis quibus omnia condit,
Langueretque quibus velut exarmata negatis.
Quapropter confinge animo, duo corpora eodem
Lapsa loco simul in medium protrudier intro;
Alterum ut illorum constans conatibus aequis
Omnibus usque locis gravitas propellat, at alterum
Haud constans, verùm quae decrescentibus aequè
Decrescat spatiis; tamen haec in origine motùs
Ut duplici fuerit, quam prima, valentior ictu;
Supremi metam cursùs contingere utrumque
Mobilitate pari mediam debere repertum est,
Non par esse tamen tempus: quod nempe prioris
Labitur in cursu, toties superare videbis
Alterius tempus, quoties via recta per orbem
Quae transit medium, partesque hunc scindit in aequas,
Quartam orae exsuperat partem illius, ambitus aequi,
Quem modo scindebas, qua se circumtulit orbis.
Jam parvi cum sint arcus, chordaeque prope ipsae
Aequales, per et has gravitas agat ictibus aequis
Constans, pro spatiis mutetur ubique per illos
Mutatis; sed ibi quia duplo fortior extat
Vis in principio; par demum in fine, necesse,
Descensùs ut mobilitas sit; at impare utrinque
Tempore descendatur; uti minus effluat arcu
Temporis in curvo, quam chordae in tramite recto,
Ut minor est pars quarta orae, qua clauditur orbis,
Ductu illo, medium hunc ipsum qui dividit orbem.
Ast quid erit, si non pars orbis parvula constent,
Distenti verum, atque ampli quantumlibet arcus?
Quod discrimen erit per chordas temporis, atque
Per, genus hoc, arcus demisso pondere lapsi?
Id minus invenies, quam parvos esse per arcus
Mimirum, quoniam debetur longius illis,
Majores qui sunt, tempus, quod nempe videmus
Curvare majore sinu, atque recedere chordis
Quos magis a propriis, ut iter quoque longius extet.
Adde, quod hic non est, ut parvo constat in arcu,
Incipiente duplex flexu, velut esse necesse est,
Vis gravitatis, at haec usque imbecillior exit,
Quo mage surgit, et a dupla plus deficit usque.
Verum haec qui propius velit, interiusque tueri,
Atque alte penitus scrutarier insinuatus,
Plus opus est rerum, quàm possint suaviloquenti
Musarum per dulce melos quae inflectier ore.
Quin vix sufficiant, Veteres quos rebus in istis
Invenere modos, sueti et quibus utier olim,
Certe difficiles, implexique, inque pediti,
Atque per ambages ducti, longosque meatus:
Prorsum at deficiant illis, quae deinde supersunt
Plurima praeterea, genus hoc, dicenda, neque apti
Multorum clarandam ad vim sint, exque plicandam
Naturam; longe sunt infra quippe relicti.
Proinde alia ingeniis patefacta recentibus extat
Nunc via doctrinae, et compendia mira reperta,
In rerum per quae penetratum est innumerarum
Naturam, et vires, et munera multa; latebant
Quae prius humanis animis impervia prorsus.
Jam prospectus in infinite tenuia rerum
Ille ubi tentatus primùm, quae, quantaque nobis
Non subito reclusa, oculisque patentia nostris
Vidimus, et prorsus disjectis clara tenebris.
Unde magis, quam de tripode et resonantibus alte
Oracla ex adytis veri manifesta petuntur,
Et non mendaci responsa interprete prostant.
Istic signa quidem, referant quae plurima paucis,
Magnaque item parvis adhibemus, non imitantes
Pyramidum varias diversa in fronte figuras,
Ast animi sustentantes et percipientis,
Et memoris vim, nostra queat distendier auctu
Immani ut ratio simul et comprendere multa.
Scilicet eruimus multa hinc, sed plura supersunt,
Quae retegi se mper valeant: inventa labores
Exacuunt, cumulantque nova, ad majoraque semper
Deducunt: ullus diae terminus arti est,
Fertur ubique patens, seseque per omnia laxat.
Illa quidem nostro non possit carmine claudi,
Non si Pierio primos in colle dedissem
Vagitus, et Mnemosyne me Mater ad amnem
Pegaseum Musis germanum fuderit ipsis.
Attingam paulùm tamen, atque in limine sistens
Secretos aditus monstrabo, adeundaque paucis
Qua sint haec delubra via, et quae prima, docebo.
Protinus (omnis eo ratio est subnixa elemento)
Rerum, perpetuò nos fingere quas variari
Possumus, et veluti fluere, haec discrimina nobis
Hasque vices tenues, quae parvo in tempore longe,
Scilicet infinitè in parvo tempore fiunt,
Est expendere opus, quoque ordine, qua ratione
Mutuà sese inter referantur quaeque, videre.
Primùm igitur partes, refert cognôsse, fluentes
Quae, qualesque sient, inter se cum referuntur:
Tum ratione ex hac, qua sese mutuà partes
Respiciunt, infra quae sunt, descenditur illa
Ad discrimina; et hinc ratio quoque certa, necesse est,
Quaeratur, qua se respectant ipsa vicissim:
Scilicet his parvis, infiniteque minutis
Respondere aliae similes res invenientur
Finitae, quaeque infinito proinde recedant
Intervallo ab eis: tibi sic dissolvitur ergo
Nodus, ubi illorum rationem inveneris, omnis.
Hac ex parte suum mira ars pervenit ad augmen.
Ex alia sed parte, ubi de rationibus istis,
Quas prius a rerum natura propositarum
Noveris, ad rerum rationem nempe fluentem
Ordine commigras inverso, illasque requiris
Tenuibus, in quae jam dissolveris, ex elementis
Unam compositis in summam (namque elementis
Est opus ex istis constare fluentia cunctis)
Ex hac parte, inquam, quantum ars processerit ista,
Immane est, quantum et late distensa patescat.
Haud minus at nunquam valeat tamen exhauriri,
Cum nova suppeditet semper, potioraque multo,
Auctior, inque dies adjuncto robore major,
Nec queat aetatis summum proin tangere culmen,
Nec queiscumque valet, cunctas educere vires.
Artis et hinc itidem pars proficit utraque multum,
Quod valeas quiddam contemnere, nec numerare
Impune in rebus, tibi quod sit nempe necesse
Tum conferre alii, collatumque usque tuaris
Deficere immensùm, atque infinitè exsuperari.
Nam sine fraude queas geminas res esse putare
Aequales, quarum discrimen sit minus ipsis
Usque adeo rebus, deorsum ut descendere pergat
Infinitè. Animum tamen hìc adverte sagacem,
Contingat ne fors, ut cum discrimine parvo
Quantumvis, aliquid conjungi non ita parvum
Possit, eo spreto simul ut spernatur et illud,
Quod sperni porro non debeat, utpote majus
Hoc infinitè discrimine, et e genere ipso,
Illae quo res sunt, quas tute inquirere tentas:
Nam te aliter turpes errorum, ut diximus ante,
Est opus, immittas in nodos omnia turbans.
Rebus ab his igitur tribus omnis surgat, oportet,
Haec Ars, haec Ratio, qua nostri educitur ingens
Vis animi: simili primùm ordine magna figurat
In parvis, rebusque refert pertenuibus amplas;
Deinde retro res integras inquirit, et ipsam
Summam a aprticulis tenuatis omnibus omnem
Colligit, atque unà junctis metitur eandem:
Denique contemnit semper, tenuissima longe
Quae remanent ipsas juxta res, quae peraguntur,
Nilque quod intersit, nihilum locat inter inane.
Sed quibus in rebus, quibus artibus utilitates
Magnae itidem non hoc triplici referantur ab usu?
Nonne videmus enim, cum laxa per atria late
Herculeas pulchro vires simulare colore
Apparat, aut belli Trojani incendia Pictor,
Sive tuos Caesar devicto ex orbe triumphos,
Sive ignes Galatea tuos, per caerula ponti
Quae veheris Siculi, flagrantia desuper altis
Nubibus Idalii Pueri dum spicula vibrant;
Scilicet ut parva prius omnia ficta tabella
Designet vero contingens quaeque colore,
Disponatque situ? rebus locus omnibus, et vis
Est sua; quisque illo, quo par est, perstat in actu.
Ingens quàm nobis tellus est nostra, profundo
Quàm late distenta mari, quantùmque patentes
Et campi, et nemora, et montes tenuere! Sed ipsam
Scimus in exiguo magnam nos orbe referre,
Cernereque aspectu sic omnem possumus uno.
Noscimus hinc fines ditionum, regnaque quantùm
Cuncta extendantur; quas oras abluat aequor,
Flumina quà currant; montes, sylvaeque, lacusque
Et campi, et valles, loca culta, incultaque qua sint
In regione; illic inquirimus oppida, et urbes,
Et quantum inter se distent, metimur, iterque
Tum pergere in tabula nobis signamus ituris.
Quin caeli vastas sic scandimus in regiones,
Sideraque in parva cognoscimus alta papyro,
Surgentemque polum, solemque, vagantiaque astra,
Et motus, variasque vias, atque inde labores
Possumus et lunae, et solis praedicere certos.
Semina praeterea, quibus aut procera cupressus
Provenit, aut quercus frondosis maxima ramis,
Atque arbusta alia, et frutices, herbaeque virentes,
Quid multis sunt visa, nisi arbos parvula longe;
Aut herbae, aut fruticis conductae, conque volutae
In sese effigies tenuissima, nec tamen ulla
Parte carens? Unde ipsa animantum saecla creantur,
Esse quid ova putent, nisi eorum exilia structa,
Et tenuissima jam membrorum elementa, sed aequo
Quae tamen ordine sint, similique, ut magna, figura?
Deinde ubi non rerum summas a partibus ipsis
Colligimus? Populi quis opes prius aestimet, ejus
Quam varios seorsum per census, atque viritim
Per capita ipsa eat ordinibus comprensa? Quis armis
Quam valeat sumptis exercitus, autumet ante,
Quam cujusque sciat vires, animosque cohortis,
Aut turmae, peditisque etiam cujusque, equitisque,
Bellandique modos varios, artemque cruentam?
Pastor oves numerat, proprias cognoscere cum vult
Divitias, tauros et jugera durus arator.
Demum in rebus ubi non semper tenuia magnis
Despiciuntur? Ut in vasto gutta aequore ponti
Unica, praeruptis ut in Alpibus addita saxi
Pondera, quae digito moveas, et ut una per agros
Flaventes stipula, ut paulum quoque bella retenta.
Attamen hic opus est intentis esse, quid ingens
Ne de tam parvis, contemnendisque oriatur
Interdum, magna et rerum momenta sequantur;
Dira ut saepe solet caelum turbante procella,
Protinus et fluctus maris attollente sonoros,
Per rimas immissa ratem cum praegravat unda,
Una sat esse, gravem ut mergat, maris ultima gutta:
Utque solet, motus ventis, pedibusve lapillus
Incipere aërio saxosi vertice montis
Labi, et majorum subito turbare quietem
Impulsu lapidum, qui per declivia pendent;
Hi quoque praecipitent per dorsum ut montis; eoque
Impete dimotae rupes tum, vulsaque montis
Fragmina dent magnos sonitus, vastamque ruinam
Per nemus antiquum, et sata valle virentia cultâ,
Excidium ferant subjectis urbibus ingens,
Ut quoque scintillam excipiens stipula una propagat
Protinus ingentem campis flaventibus ignem;
Uruntur segetes, et sparsa mapalia late
Pastorum, sylvis et flamma exuberat altis,
Involvitque diem nimbo, et caligine fumi.
Tum nec parvus obex in bellis, nec mora parva
Contemni persaepe queant impune: vel hostis
Interea elapsus flumen trajecit, et altos
Transmisit montes citus, in tutoque resedit:
Vel celeri sine subsidio deleta tuorum
Agmina, capta vel arx longo circumsita marte:
Denique cunctantem vel te quoque percutit hostis
Protinus adveniens, circumventumve paratas
Ducit in insidias, cogitque occumbere victum,
Turpiter abiectis captivum aut dedier armis.

LIBER TERTIUS

Naturae variam cupidus dum persequor artem,
Et leges Mundi, et rationes, Inclyte SILVI,
Per quas conditus hic summaï fulgurat ordo,
Perculsam veluti tam grandibus, attonitamque
Rebus, ad humanas interdum vertere mentem,
Quae mage conspicuae nos inter, magnificaeque,
Res libuit; queis se flectant, quae publica constant,
Nempe modis, et quae coëant in foedera gentes,
Qualisque in populos sit late invecta potestas;
Atque ita res rebus componens, aequiparansque,
Protinus has illis longe distare fateri
Cogor, et immenso prorsus decedere tractu,
Utpote divinis humanas: scilicet illae
Invictae, stabiles, pacatae, aequaeque, bonaeque:
Turbatae haec contra, incertaeque, levesque, videri,
Semperque inter se variae, et plerumque nocentes.
Quo mihi nunc paulum tecum discurrere aventi,
Summatim et multas regnandi attingere formas,
Perfacile est, quoniam per te quoque plura valebis
Sufficere ipse tibi; queis enim te certius ipso
Noverit haec, usu qui tractas publica longo,
Diversasque olim qui non privatus adisti
Sidere mutato regiones, quique per aevum
Anteactum, atque alias discurris mente per oras?
Rebus ab oppositis ut conspicienda nitebit
Naturae species tum clarior, illicietque
Plus animos, quidquid quam magnum ubicumque videtur!
Ergo ades, atque hominum haec praeclara negotia lustra.
Quid magis intersit, quam jungi foedere velle
Inter se populos uno, quaeque optima constant,
Jura sequi? Quae non contra diversa probari
Aspicis? Imperio quantum discrimen in omni est?
Unius hìc flecti moderamine publica rerum
Cernimus, ast illic multorum. Subditur uni
Quae gens, ire putat melius plerumque sibi res,
Hunc praefert aliis dominatum, nosque doceri
Hunc a Natura putat ipsa, quae jubet uno
Semine progenitos uni parere parenti,
Monstrat et in mundo simili res ordine ferri,
Unus cum moveat totum, qui condidit, Orbem.
Propterea sanctos exemplo, et jure superno
Institui Reges, terrestria numina, Divum
Esse genus, vix non aris, et thure colendos.
Num tamen idcirco est hoc regni nomine in uno
Vis eadem in variis ditionibus? Est, ubi tantùm
Arbitrio Rex cuncta suo movet, et super ipsas
Supremum leges caput extulit, omnia vertens
Ut lubet: est contra, antiquis ubi legibus ipsa
Innixa est ratio regnandi; Rex ubi mutis
Scilicet addit vim, recipitque a legibus, atque
Utraque se media sic temperat arte Potestas.
Illic, Regnantum qua flectit cuncta libido,
Instans incumbit timor in mortalia corda,
Atque animos premit horrifica vel nominis umbra,
Immixtumque bibunt infantes lacte timorem,
Inque timore levis puerorum educitur aetas:
Regna per Aurorae populos sic omnia constant.
Exulat et virtus, et honor de mentibus illis;
At gerit ipse vices timor, atque impellit ad orsa
Pulchra viros, et magnanimos facit, et generosos
Saepe videri; etenim nil praeter grande verentes
Induperatoris nomen, facile omnia temnunt,
Hostemque, lethumque; hinc vires suppeditantur,
Hinc furor, et vitae mens prodiga, projiciuntque
Sic illaudatas animas, virtute carentes.
Si tamen unde venit timor ille, haud usque minaci
Praeque potenti etiam sit majestate Tyrannus
Obsitus, insultat contra, interdumque furores
Vertit in Auctorem, et solio deturbat ab alto
Imbelles, mitesque, et proterit, et sibi quaerit,
Quo plus possit ali: proin saevam, praevalidamque
Usque potestatem super impendere necesse est,
Ut scelera, et fraudes, errorem ita plectere, fortisque
Adversae eventus ulcisci, diraque semper
Imperia exercere, suique augere timorem.
Ast ubi nil patrias in leges juris habere
Rex valet, indecores non subdunt corda timores.
Hic Honor est, humana potens qui pectora flectit;
Hoc magnum, hoc pulchrum, porro hoc laudabile,
suadet Honos, aurum pro quo, vitamque pacisci (quidquid
Sponte velint; non dat meritis Rex praemia magnis
Hoc potiora, nec est poena invidiosior ulla,
Esse putant quam quod sibi dedecus. Et quia regno
Quod prodest, Regique, peramplo rentur honori
Esse sibi, nomenque parare, et nobilitatem,
Contendunt facere id. Tractantes munera belli,
Ut Leo Marmaricis gaudet generosus arenis
Irruere objecti lata in venabula ferri,
In caedes, in fata ruunt: seges ampla cupiti
Semper honoris ibi est, vel pulchro hanc funere quaerunt.
Si possent Reges speciem hanc adjungere honoris,
Queis libeat, rebus, proprioque ita flectere mentes
Arbitrio, quam tuta foret, quam magna potestas!
Obstant saepe tamen mores, exemplaque nota
Majorum, et tenerae quoque patrum tradita quaedam
Judicia aetati, penitusque infixa medullis,
Unde queant variis haerere in rebus honorem
Percipere, oppositis at contra dedecus esse.
Lex vetet, an jubeat: mox ingens poena sequetur:
Extorres fient patria, longeque fugati:
Evertenda domus, carcer, tum funus acerbum:
Quid refert? agitat mentes Honor; ille vel acri
Impulit interdum patriam convellere bello,
Civilique ferox foedavit sanguine dextras,
Impiaque extimulavit in ipsum pectora Regem.
Per multos ubi res agitur sed publica Cives,
Degendum solis mortalibus esse beate
Creditur, aequato inter se qui jure fruuntur,
Haud secus, ac fratres totoidem, quibus aequa potestas.
Esse bonos siquidem perrarò, qui sibi subdunt
Omnia sublimes, fieri plerumque tyrannos,
Concutere ob luxum plebem, et vexare tributis,
Cuncta libidinibus complere, injustaque bellis
Nectere bella, suosque suorum sanguine fines
Velle extendere, et humanum proin depopulari
Saepe genus, nihili pendentes, prae ambitione,
Haud secus ac animas alia de stirpe creatas.
Ergo nomina ibi regni, atque invisa Potentum:
Proinde agitat non corda timor, sibine esse timori
Ipsi nempe queant? Nec nomen honoris inane
Sollicitat; sed amor patriae, sed civica regnat
Libertas: nullo discrimine pollet in omnes
Aequum jus; absunt procul otia, luxus, opesque, et
Quidquid frugalem possit dissolvere vitam;
Privatos quoniam mediocres condere census
Est opus, ut magnum, quidquid commune, sit unum,
Pro quo quisque, velut proprio, depugnet in hostem,
Propterea haud nimium laudem, aut stipendia poscens
Prae Patria incolumi; pro qua profundere vitam
Dulce sit: a veteri non quidquam more remittat
Majorum, priscisque novos a rebus ad usus
Non abeat: delent paulatim nam nova priscam
Virtutem ex animis; vicibus consuescere pravum est.
Quae tum non videas praeclara ac fortia bello,
Quae fieri non recta domi, non inclyta ubique?
Tum grandes animae, Bruto ducente, Camilli,
Fabricii, Curiique aderunt, et sponte revertens
Regulus ad Poenos, Fabii, rigidique Catones,
Claraque Scipiadum devicto nomina ab Orbe.
Haud tamen hoc hominum possunt mortalia corda
Culmine stare diu: virtutis imagine fallit
Saepe furor, mentesque rapit pro tempore flecti
Indociles, geminasque facit discordia partes;
Et vitiis morum rigor ille obtunditur acer,
Luxus, et ambitio simul incubuere; labascunt
Tum priscae leges, consurgunt usque recentes,
Nequidquam; arbitrio versantur cuncta Potentum;
Quoque libet, plebem impellunt mercede redemptam.
Illi inter sese contendere, paulatimque
Cedere amor patriae cum libertate, procaxque
Tum demum in populo per cuncta licentia ferri.
Sic quodque a pulchro devolvitur ordine saepe
Imperium ad turbas, faecemque, et perdita rerum:
Destruit et cito se, facies niqua altera surgat
Ordinis, ipsa etiam mox decessura recenti,
Mutandaeque itidem: sic rerum hic vertitur ordo.
incertis non tam vastum mare volvitur undis,
Ventorumque vices agitatum percipit omnes,
Quam vario rerum mutantur publica motu.
Haec ubi cognôris, multaque revolveris ipse
Parte vigil, si tum te ad foedera Naturaï
Certa, ratasque feras ad leges, haec quibus omnis
Summa stat, ad tutos e tempestatibus atris
Nonne tibi portus demum videaris, et almae
Venisse a tenebris ad lumina clara diei,
Protinus unde queas hominum cognoscere curas,
Quantum sollicitas, tantum rationis inanes;
Proptereaque unum praeclarum, et grande, quod extat,
Et spectabile opus cupide hoc invisere Mundi?
Quo magis inceptum pergam contexere versu.
Hactenus in varias dum nos gravitatis adimus
Leges, non alios deduximus inde meatus,
Quam rectos, curvosque etiam, quos diximus aequi
Esse arcus orbis, quique hoc simul orbe, viaque
A recta tenuere ortus, orbique propinquant
Plus aliis, plus et communi foedere gaudent.
Sed quam praeterea series immensa viarum
Esse videretur, si vertimus undique mentem
omnem in naturam, varia infinitaque prorsus!
Quin genera ipsa forent etiam infinita profecto:
Immensusque itidem quam late est usus earum!
Quamlibet inspicias si frondem, haec est quoque, dicas,
Cui sua debetur curvi natura meatus
Una uni; nil revera nam constat, ut ipsa est:
Scilicet haud alia est quam qua ratione requirit
Illa loci regio, tellusque, illa arbor, et ille
Ramus, et ille aër, et quae sunt caetera circum
Omnia. Si, genus hoc, mens singula cernere possit
Omnibus in rebus, cunctosque ediscere motus,
Quique queant varii signari exinde meatus,
Naturam prorsus pariter cognosceret omnem,
Atqeu videret, ab hac quid in omni possit oriri
Tempore, quid nequeat, res et praediceret omnes,
Quae fierent, quocumque loco, quo tempore cumque.
Nostra sed est arcto nimium mens limite septa,
Et finita, nec extendit nisi per breve vires
Intervallum, et vix, ut constant, pauca tuetur.
Perspicit officium rectae, clarèque tuetur
Ipsa viae, quo nimirum pars quaelibet ejus
Parti cuique super poni queat, aptarique:
Illud in orbe videt munus quoque, quo fit, ut arcus
Arcum alium ex uno possit latere integere omnem.
Ex his, res aptas mensuris comparat omnes
Inter se, et rerum mensuras percipit ipsas,
Usa velut primis his mensurarum elementis,
Scilicet, aequales, quas congruere aspicit, esse
Res inter se, ititdemque pares remanere, pares si
Tum paribus partes addas, demasve vicissim.
Hinc recta ante alias via simplex esse videtur:
Post orbis: subeunt vario tunc ordine cuncti,
Hos ut contuleris notis, primisque, meatus.
Hinc velut in classes varias disjungimus illos;
Dum varium numerum punctorum cernimus esse,
Quae scindens via recta facit. Dum mutuà rectae
Occurunt geminae, puncto scinduntur in uno:
In geminis sed quos secuit via recta meatus
Punctis, hos generis nos ponimus ordine primi:
Alterius generis sunt, quos via recta ter ausit
Trajicere: occurrat quibus at quater, his tribuendus
Tertius est ordo: sic esse ex ordine quarto
Cognosces, quinus per quos est transitus olli:
Perque alias pariter possis te ferre viarum
Non alio formas pacto, genera omnia lustrans,
Nimirum totidem, quot jam constare necesse
Est numeros, omni proin semper fine carentes.
Sunt tamen et numeros, evectae quae super, omnes
Transcendant; quoniam sunt infinita profecto
Puncta, quibus recto possint a tramite findi.
Qui prima, ut docui, consistunt sede meatus,
Ipsi sunt orbes, proscissoque exoriuntur
Quae species tres de cono: qui deinde secundo
Ordine sunt, crescunt numero: quos tertius ordo
At recipit, longe plus crescunt, classibus isti
Discerni variis ut possint; jamque videmus
Discretos. Hic ingeniis prope terminus haerens;
Nam qui praeterea sunt, sublimique locantur
in genere, immani numero concrescere debent
Longe, et naturas sortiri discrepitantes
Usque adeo inter se, ut, quaedam communia praeter
Munera, quae nobis generatim cognita constant,
Humanam exsuperent mentem, longeque recedant;
Obruitur siquidem, propius si tangere tentet.
Sed qui transcendunt numerorum denique fines,
Illis esse magis multo natura putatur
Abdita, difficilisque: tamen sunt inter eosdem,
Qui, quia naturam respectant cominus orbis,
Directaeque viae, mitescunt denique nobis
Tractati, facilesque etiam, clarique videntur,
Et sua conspicienda animis pulcherrima praebent
Munera, per varios quae dehinc deducimus usus.
Non meus hic labor est; alienis surgit in arvis
Haec messis nempe, atque aliam resecanda per artem.
Ast aequi quoniam per et arcus ivimus orbis,
Et triplices coni per formas; dicere porro
Unum, nempe ipso qui gignitur orbe, meatum
De tantis, quorum claudi natura repugnat
Intra ullos (quoniam transcendunt omnia) fines,
Usus erit, pulchrosque ab eo cognoscere mores
Nostrae, quam excolimus, gravitatis, quamque doceri
Tma cupidi sumus hìc; praesertim si quid in illo
Sit, quod in aequando commoti tempore prosit
Corporis, it currens quod scilicet, atque recurrens;
Ut referunt, quibus haec tentata, retectaque primis.
Nonne operae pretium est igitur cognoscere, quali
Constet natura, quos et referatur ad ortus?
Motum propterea currùs expende per urbem
Constratam lapide, aequati vel per sola campi:
Dum graditur, mentem revolutae, oculosque rotaï
Fige super puncto, quod summo in margine perstet,
Clavus ut est ferri, qui lato vertice supra est.
Hic modo tangit humum, subitoque relinquit equorum
Progrediente jugo, et paulatim tollitur alte
Evolvente rota sese, obliquumque per auras
Tranat iter surgens, agilis dum culmina tranet
Summa rotae; quae praeteriens descendere parte
Incipit ex alia, et curvato pergere tractu
Illi consimili, quem scandens egerat ante,
Donec sese humilis demittat ad oscula terrae:
Interea quam longus erit, se tramite recto
Totus humi protendet aheneus ambitus orbis.
Ergo sui si tum vestigia clara relinquat
Ille roate liquidis excurrens clavus in auris,
in speciem via cujusdam sinuabitur arcùs,
Rectà nixus humi qui dorso sidera spectat
Convexo, terramque sinu, sublimis et alto
Vertice consurgit tantum, quantum editus orbis,
Qui genuit, fuit ille rotae, tantumque patescit,
In latera amplus, ut aequet aheni marginis oras
Orbem includentes, atque inter crura receptet.
Cui fuerit natura viae patefacta priori,
Ingens pugna fuit jamdudum, at sanguinis expers,
Qualis, cum verbis contenditur inter inermes,
Esse solet: laudem simul Ausonis arripiebat,
Gallicaque ora simul: siquidem praeclara reperta
Ista videbantur; quantumvis pauca fuissent
Cognita, nec magnos, ut nunc, traducta per usus.
Haec quoque Tyrrheni, suetus quo vincere multa,
ingenio tentata Viri; quod claudit in illo,
Nam cupiens, via curva sinu, cognoscere, quantum
Majus sit spatium spatio, qui protulit, orbis;
in spatium formabat et hoc, formabat et illud,
Assimiles circumcidens, laevesque papyros,
Ponderaque imponens lance explorabat earum.
Ter quater intentis oculis, manibusque retractans
Id repetebat, uti quid ab illo denique certi
Conjiceret: verum lanx terque, quaterque fefellit.
Scilicet audenti vultum hìc fortuna retorsit.
Esse sed id porro pondus, spatiumque repertum
Est triplum, atque itidemcurvati marginis oras
Hujus nempe viae distendi posse quaternos
In tractus, medium secet horum ut quilibet orbem,
Orbem illum, quo flexa via est exorta voluto.
Nunc convertere situs; quod erat super, effice, ut ima
Innitatur homo deorsum, et spectentur hianti
Astra sinu, latique pedes in nubila tendant:
Tum grave pondus erit, (magnos id sive per arcus,
Sive per exiguos punctum volvatur ad imum)
Semper ut aequali contingat tempore metam;
Tales esse loco quoniam quocumque necesse est
Flexus id per iter, motum ut quae sola secundat
Corporis a tergo gravitas, minuatur eadem,
Qua ratione arcus etiam minuuntur, eunte
Corpore qui punctoque intercipiuntur ab imo;
Propterea ut non esse alio diuturnior alter
Descensus queat, ascensusque, sit, ut libet, impar:
Ut non esse mihi jam multis ante probatum est.
Majus erit tempus deorsum per quemlibet arcum
Tempore, quo toto descenderet axe rotaï
Seu revoluti orbis, grave corpus, major ut axe
Ipso dimidius nimirum est ambitus orbis.
Atque id propterea prope duplex tempus, oportet,
Temporis illius constet, quo lapsus in arcu
Exiguo fieret foecundi scilicet orbis
Illius, ut super a dictis deducere possis.
Hujus praeterea prae cunctis una viaï
Optima dos; per eam quod puncta celerrimus extet
Trajectus gemina inter, ubi unum celsius, alterum
Est depressius, obliqua et regione vicissim
Consita: namque loca haec quae recta brevissima nectit
Tum via, tranatur cunctis non ocyus; aequi
Orbis quippe cadunt arcu, quam pondera chorda,
Ocyus: exoriens siquidem fuga major ibidem est
Ob mage praecipitem flexum; pensare ruentem
Nec jam ut possit iter paulo productius illam.
At si alii ductus aequo curventur ab orbe
Diversi, diversa cadet per tempora pondus:
Crescet mobilitas, si primo pendeat ortu
Inclinata magis via: sed nimis illa deorsum
Inclinatur ubi in praeceps, distenditur amplum
Tum spatium, quod sit tranandum, temporis addens
Tantum, ut jam constent majora impendia lucris.
Quapropter debent esse et declivia tanta
Principio, et dein tanta viae spatia, utraque nexa
Ut simul efficiant breviori tempore lapsum.
Fors hunc edocuit volucres natura meatum,
Cum celsa de rupe, vel altae e vertice pini
Collem alium, nemorisve imum latus alite penna,
Conspectave petunt praeda, sociave jugali;
Illae non liquidi directis tramitis oris
Decurrunt; sed devexa regione feruntur
Principio, tranantque loca inferiora petitis,
Inflectuntque viam, clivosa ut valle, cavatam;
Quippe ita demissas post impetus evehit ipse
Ocyor apricum ad collem, frondentis ad umbras
Aut nemoris: tremit improviso oppressa columba
Ungue super; gaudetve suo consorte recepto
Protinus, et teneros meditari coeptat amores.
At nos huc ratio natura certior ipsa
Induxit nuper, qua suemus in omnia, quae sunt
Abdita cumque animis, felici irrumpere nisu.
Hoc oculis etiam, non tantùm mente, tueri
Possis, si ducas lignove, vel aere canalem
Haud aliter flexum, quam qua ratione reposcit
Istud iter, rectumque itidem, et quoscumque libebit
Diversis alios se ductibus insinuantes;
Tantùm ut communis sit apex, e terminus ollis.
Uno deinde globos si emittas tempore, ductu
Quemque suo; metam ante alios contingere cernes,
Qui ruet exortos revoluto ex orbe per arcus.
Praeterea quoque scire licet, cum decidit alte
Per, genus hoc, arcus grave corpus, in omnibus aeque id
Punctis usque viam premere hanc; vi namque prementi
Respondere fugam celerem reperimus; eoque,
Quolibet exiguo vis sit quo major in arcu
Ista premens, contra hoc minor est mora desuper urgens.
Nunc, quod opus, possimus uti res nectere rebus
Carmine vulgatis alio, reminiscere, quae sunt
Illic de vario descensu, sive per arcus,
Prodita, seu recto; illa aliis neque vera putato
Esse locis, urget nisi qua regione locorum
Res gravitas, aequos adjungens ictibus ictus,
Constans; ut terram circum diffunditur omnem,
Atque ubi nilve, parumve meantibus officiatur
Corporibus. Verum vigeat si legibus illa
Diversis, infinitos confingere quarum,
Si sit opus, libeatque, modos, praescriptaque possis,
Si quoque particulis variis loca consita, per quae
Trajicitur, varia ratione morentur, et obstent;
Experiuntur uti restantes aëris auras,
Vimque novam venti, suspenso corpora fune
Qui vibrant teneris immixti saepe puellis
Ludentes Juvenes, cum festo tempore gaudent
Per nemus effundi latum, per florea prata,
Et laetos ineunt coetus, risusque, jocosque;
Omnia mutari varia ratione, modisque
Tum par est; alio descensus ordine sese
Inter erunt, alio quoque tempora, dissimilique
Natura, queis tunc erit usus, opusque, meatus.
Haec via difficilis tamen est, obductaque multis
Sentibus, illaeso vix ut pede transeat illuc
Ipsa novis pollens numeris ars; multiplicesque
Non magnae res interdum confundere possunt
Omnia, et ex oculis veri secludere lumen.
Sic ubi pulvereos transmittunt agmina campos,
Quadrupedumque leves insultant undique turmae,
Ilicet in nubes sese globus evehit ater
Pertenui quamquam, at condensa spissus arena,
Involvitque diem, mediumque offundere solem
Audet, nocturnasque oculis inferre tenebras.
Deinde opus est, cum jam patefactum pluribus extet,
Corpora curvatos ut eant demissa per arcùs,
Hoc quoque nosse, ubi jam prolapsum corpus ad imum
Venerit aequi orbis, vel ab aequo cujus origo est,
Quem tibi nimirum nuper signavimus, arcùs,
Aut flexi alterius cujusviscumque meatus,
Si convertere iter sursum cogatur eadem
Protinus impulsum, qua se tum denique agebat,
Mobilitate, viam releget, saliensque meabit,
Sed magis, atque magis tardatum, prorsus eadem,
Qua ratione prius celerabat, dones ad illud
Deveniat, labi jam coeperat unde, cacumen;
Nimirum veluti de recto diximus ante
Descensu, ascensuque, viae ratione reflexa.
At si non cogatur iter convertere sursum
Corpus, ubi flexipars cursùs tangitur ima,
Praeteriens ast aequalem similemque per arcum
Ulterius possit procurrere, parte subibit
Protinus ex alia, qua venit mobilitate,
In clivum, sursumque citis conscendere perget
Gressibus, adversos donec gravitatis ob ictus
Omnis paulatim sursum fuga decutiatur,
Non tamen ante, locum quam denique scandat ad illum,
Qui sit, ut alter erat, lapsus quo coeperat, altus;
Deinde viam retro legit, acceleratque ruendo,
Ut prius, et partem jam pernix transvolat imam,
Tardatoque iterum gressu loca prima revisit,
Atque iterum descendit, et insilit, itque, reditque,
Nec mora, nec requies forte unquam, perpetuùmque
Sisyphio veluti clivo lapis ille, mearet,
Officerret nisi quid fluidus, dum scinditur, aër.
Propterea fiunt procursus usque minores,
Et loca paulatim minus edita, denique motus
Ut neque sentiri, neque jam queat esse profecto.
Nunc age de filo, seu pendula corpora virgâ
Mente, oculisque suos sese vibrantia in arcus
Consequere, et mecum, quid prodeat inde, revolve.
Concipe propterea suspenso in corpore quidquid
Ponderis est, puncto compressum cogier uno,
Expertemque omni virgam gravitate relinqui,
Demissum aut filum. Punctum se flectet in arcus
Haud alia ratione means, salietque, cadetque,
Ductibus ac si îsdem solido foret aere cavatum,
Laevi aut marmore iter, corpusque volubile sese
In sectos huc, atque illuc provolveret arcus.
Quae vires hic namque premunt sola desuper, illic
Distendunt filum deorsum, virgamve trahentes,
Objicibusque vel his se elidunt proinde, vel illis.
Ast aliae, quae tum superant, atque a latere urgent,
Atque hìc, atque illic sese sunt inter eaedem.
Hic aequis spatiis, atque aequo tempore, ut illic,
Perpetui pariter procursus conficerentur,
Ni proscissa viam sublimem contrahat aura,
Et filum, flecti dum pugnat, virgave restans.
Verum cum minuunt, genus hoc, obstantia motum
Ponderis haud parvi praesertim, in quolibet illo
Excursu, nequeas, turbatum in tempore quid sit,
Percipere; atque ideo cum sint paria arcubus orbis
Tempora in exiguis, ut diximus ante, necesse est,
Non mutata via contractâ tempora constent,
Proscissis contracta auris, filove rigente.
nec minus et tempus pariter conferre valebis
Omnis itus reditusve, illo cum tempore, quo se
Per duplex rectà devolvere corpora possent
Fili intervallum (quod totum aequaliter orbem
Finderet a summo nimirum culmine ad imum,
Orbis cujus erunt arcus pars). Vincitur ergo
Illi hoc collatum tempus, cujuslibet orbis
Orà iu dimidia transversus vincitur axis:
Nimirum, quoniam parvo descensu in arcu
Solus (itus qui dimidius sit nempe) ea poscit
Tempora, quae talem rationem ad tempora servent
Altera, confit iter toto quibus axe deorsum,
Inter se qualem servant in quolibet orbe
Quarta orae circum ductae pars, axis et ipse.
Si duo propterea sint corpora pendula filis
Tractu non aequo productis, quilibet illis
Temporibus fient procursus, quae, repetantur
Si semel in sese, respectant mutuà eodem
Se pacto, quo se respectant fila vicissim;
Proptereaque quater si filum longius extet,
Filo alio, fiet procursus tempore duplo
Quilibet; hoc etenim repetitum protinus in se
Si foret, alterius bis duplum temporis esset,
Qua ratione inter se constant fila, necesse est.
Quandoquidem quoque si descendant recta per axes
Corpora; percursis respondent axibus ipsis,
Si repetita semel sint in se, tempora quaeque.
Quapropter motus breviore reciprocus ille
Crebrior in filo est, si tempore fiat eodem;
Nimirum numerus, semel in se quem repetiti
Efficerent motus, numero foret auctior illo,
Qui semel in se itidem repetitis prodit in auras
Motibus alterius fili, productius illo
Hoc filum quanto est; ratio par constat utrinque.
Proinde, quater filum quod longius, unius horae
Tempore tot faciet procursus, ut brevioris
Sint plures duplo: hi, si in se repetantur, abibunt
Tunc in bis duplices; et proin quater exuperabunt
Illos; id quanto filum produtius extat.
Porro mobilitas, qua lapsu corpus in imo
Effugit, a solis fili non tractibus orta est
Distensi, solis ampli neque tractibus arcùs;
A solis verum spatiis sublimibus illis,
A quibus incepit descensus, quae tamen ipsa
A filis pendent longis, et ab arcubus amplis:
Mobilitas quoniam est eadem, velut ante probavi,
Ac si se rectà corpus demitteret illinc.
Proin simul et fili protensi, arcùsque patentis
Si noscas tractum; poteris quoque noscere, quae sit
Maxima mobilitas, extremoque ultima fundo.
Proin poteris, geminis vl plumbea pondera filis
Si prope suspendas, vel eburnea mole rotunda,
Vel quaecumque velis, facili ratione cadentum
Pertentare omnes ictus, et noscere leges
Corporum in impulsu;superà quae carmine longo
Omnia te docui, et vera ratione probavi:
Scilicet unam ad rem non uno tramite tantùm
Pervenisse queas: aditus patet undique rerum,
Si tamen insistas rectâ regione; neque extat,
Quod nequeas et ab ha, et ab illa parte tueri,
Et quod perceptum non longe plurima prodat.
Quod superest, rigida si jam duo corpora eadem
Innectas virga, verùm disjuncta vicissim,
Hoc sit uti propius, punctoque remotius illud,
A quo suspensa est: nec itum jam posse videbis
Tam celerem fieri, quantùm, vicina, reposcit,
Quod loca consedit, neque tantas ducere lentum
Tardatumque moras, quantis distantius iret
Corpus: at in medio punctum est, quo, si utraque starent
Unum juncta simul facientia pondera corpus,
Virga impulsa pari vibraret tempore sese,
Quo nunc se vibrat, cum sic disjuncta recedunt.
Hoc igitur puncto confingimus esse recepta
Corpora, et hoc finem vibranti ponere virgae.
At quoque si corpus tantùm suspenditur unum,
Attamen ut filum grave sit, seu virga; locatae,
Corporis, et filif partes, virgaeve rigentis
In regione sitùs varia, varieque remotae
A clavo retinente super, diversa requirent
Tempora; propterea punctum id commune necesse est
Omnibus esse, simul collectae ut scilicet illo,
Non alio facerent, quam quo nunc, tempore cursus.
Hoc labor ante fuit medium perquirere punctum
Irritus, incerta longùm regione latebat:
Vera patet numeris sed denique perveniendi
Huc ratio nobis; jam punctum ostendere certo
Possumus indicio, jamque, hìc est, dicere, tota
Ponderis insita vis: fili virgaeve tenacis
Verus limes hic est: mensura hinc incipit omnis.
At non hos nobis numeros tentare licebit:
Scilicet ingredimur pedibus vada proxima arenae
Littoreae, nostrosque profundius in mare gressus
Paulatim inferimus, donec magis altus hiatus,
Quam valeant Musae consistere, gurgitis extet:
Prospexisse juvat tum immotos, atque aliorum
Consectari oculis vestigia magna; vel aequo
Quae sunt dextra solo tantùm vada, laevaque inire.
Hoc animadvertant punctum, qui tempore certo
Quantum intervalli percurrant, libera deorsum
Corpora cum properant, penitus novisse laborant:
Nam tuimur cum forte cadentia; non fuga praeceps
Illa sinit subitum nos motum posse putare
Servantes quamvis animo vigilante, oculisque:
Exposcit mens nostra moras, oculique notantes;
Exiguusque, et qui nequeat vitarier error
Temporis in lapsu, subito discrimina magna
Efficiet spatiorum, et eam grandescere fraudem.
Tempora sin capias nimium non parva, sed ipsa
Paulo majora, ut speres sentire, quod optas;
Tum loca deberi nimium sublimia, lapsus
Unde oritur, fateare, necesse est; proptereaque
Praecipiti lapsu magnam quoque mobilitatem,
Dimotis magnos obices et gignier auris,
Quae faciant, certum ne possis prendere tempus.
At contra exiguos agitur cum pondus in arcus
Pendens, offensus patitur vix aëris ullos:
proin ita si multas facis ire, redire per horas,
Invenies, quanto respondent tempora filo
Certa, quibus quivis absolvi debeat ille
Procursus; nam si post totam denique summam
Parvus, in excursu supremo nempe, sit error,
Vanescit privos hic dispertitus in omnes,
Prorsus uti nequeat sentiri, pene nec esse.
Hac ubi quapropter tuta ratione repertum
Constiterit, filum quam longum debeat esse,
Ut decies senos procursus qualibet horae
Conficiat decies in sexta parte; videbis,
Transcurri geminum possit quo tempore rectà
Fili intervallum deorsum; proin quantaque rectae
intervalla viae casus tunc ille reposcat
Tempore perdurans, decies pars sexta quod extet
Partis item decies quoque sextae simplicis horae.
Quantum est id spatii, quod corripit iste volatus?
Esse prope agnosces, pedibus ter quinque quod aptes,
Non aliis, non jam quacumque a gente petitis,
Queis at habere suum dedit ampla Lutetia nomen.
Ipsaque pauxillo ternos protenditur ultra
Virga pedes, genus hoc, quae se illo tempore vibrat.
Hac semel inventa mensura, protinus omnes
Mensuras per eam possis transmittere rerum
Ad seros nimium disjuncta aetate nepotes.
Non mutata etenim, vicibusque obnoxia nullis
Illa manet, dum solis iter, quo tempora nobis
Currunt, dum gravitas, descensus ponderis unde est,
Invicta proprium servârint lege tenorem.
Nunc velut illa etiam, quae non inducta canali,
Suspensa e tenui sed tantùm pondera filo
Inflectunt aequi varios iter orbis in arcus;
Sic aliqua pariter fiet ratione profecto,
Scilicet ut filum vibrans inflectere sese
Sic queat, appensum ut deducat pondus in arcus
Illos, qui non sint aequi pars orbis, ab orbe
At qui gignuntur converso, proque voluto.
Quod tibi ut expediam, procurrere posse meatus
Incurvos, sursumque cavos quoscumque docendum est,
Quae suspensa moves de longo corpora filo.
Nec mihi festivos, facilesque his praecipe cantus
Scilicet in rebus, quarum praeclara, severae est
Plena tamen laudis, multique ars plena laboris.
Ut patrio aequoreas cum solvit littore longe
Pinus itura vias, peregrina aut merce laborans
Ingreditur notos cum post discrimina portus,
Laeta coronatis pergit Dîs, atque secundos
Pandit vexilla ad vetos: latera omnia fulgent,
Et sonitus iterum dant aera, iterumque coruscos:
Discurrunt laeti interea, atque ad nubila nautae
Clamorem extollunt, sociisque hortatibus instant,
Dum primos subeunt maris, extremosque labores:
Respondent vicina loca, et perculsa resultant
Littora: eunt ipsi ad spectacula nautica cives.
At cum jam pelago, terra procul, itur in alto,
Ornamenta viae deponit inania prorsus,
Artis et instrumenta exercet idonea durae
Navita, quodque opus est, quod et utile, spectat, agitque
Tantùm, et cum ventis luctatur saepe, marique,
Et scopulos servat, nocturnaque sidera solers.
Rebus ab his pulchrae assequitur dein praemia laudis
Scilicet, et facilem vitam, placidamque senectam.
Sic me, cum longi vel finis carminis instat,
Ordior aut alios iterum post otia cursus,
Pulchra juvat praeferre animis spectacula, et artem,
Qua facilis, vulgo plaudenti ostendere nostram,
Ludentesque velut, quo tum rapit aura, volamus
Parnassi vario redimentes tempora flore.
Non ita, cum longe provecti, cumque videmus
Nigrantes veluti fluctus advolvier, atramque
Undique nativis tenebris incumbere noctem,
Difficilemque viam, et multis vada plena periclis.
Tunc animi vires, artemque educere multam
Nitimur, et magno contendimus usque labore,
Duraque neglecto tractamus munia fastu;
Unde decus, nomenque aliquod, laudemque petamus.
Quare age, dum terra procul omni avectus in aequor
Durum iter insisto, sequere, atque audentia lauda
Pectora, conatus si forte videbitur impar.
Quapropter su cujusvis convexa secundùm
Curvae terga viae se circumflectere tensum
Efficias filum, jungique amplexibus arctis
Usque novis, latisque magis: dein inde referri
Avulsum filum, et de parte evolvier una;
Illius extremi progignet limitis ora,
Dum redit, in vacuo designans aëre curvum
Quoddam iter. Hoc porro plerumque orietur ab illo,
Quod generat, longe diversa, dissimilique
Natura prorsusque alia. Quodcumque sed ante
Propositum sit iter tibi, perspectumque, per artem
Nosse queas, quod ab hoc, si evolvas, prodeat oras
Curvum iter in claras; vel si exoriatur id ipsum,
A quo aiio adveniat, distensoque, eque voluto.
Quapropter si forte velis, ut pondus in arcus
Propositos quoscumque feratur; oportet, ut illud
Invenias iter, unde, quod optas, possit oriri
Alterum iter: super hoc flectatur lamina porro;
Flexile tum excurrens circum amplectatur eandem
Filum, a quo pondus parti dependeat ima:
Sic etenim efficies, ut dum it, redit istud, in arcus
Non alios, quam propositos eat, atque cupito
Tramite se flectat. Verùm sic lamina debet
Aptari, et puncto deorsum deflectier alto,
Ut, quod opus filum est evolvier ob gravitatem
Ponderis, id tantùm a convexa respiciatur
Parte, et propterea via sit nova concava sursum.
Ergo ingens, genus hoc, rerum Monstrator, et Auctor,
Ortam ex orbe viam cum mente revolveret aequo,
Ejus et hoc in natura latitare receptum
Vidit, et arripuit praeclarum ante omnia munus:
Nempe iter ipsum se producere, seque parentem
Esse sui simul et sobolem, a seseque creari
Distenso, similique ab origine prorsus oriri.
Sic propriam proles non unquam vera parentem
Ulla referre potest, non guttam gutta, nec alta
In sylva glandem glans, aut frons altera frondem.
Quae prior extiterit via, quaeque sit edita porro,
Ambigeres, aliamque alii praeferre nequires,
Proque alia sine fraude aliam proponere posses,
Ni positu tantùm distarent; namque orientis
Qui situs est medius, supremas respicit oras
Alterius, per cuncta vices et caetera versae
Sic loca sunt, et ubique situs contrarius extat.
Quapropter duplex, fac, lamina fiat in hujus
Partem flexa viae, quam primam protulit orbis
Partem, postremamve volutus; ut utraque tantùm
Sublimi se tangat origine, deinde per oras
Obversis abeat diversas mutuà dorsis.
Inter utramque tamen medium cum pondere filum
Communi a puncto pendens intersere, prima
Distendi medias quod possit origine ad oras
Ortae ex orbe viae, seu quod queat ipsius orbis,
Qui genuit, tractu longo exaequare bis axem.
Commotum ut fuerit, medioque recedere filum
Coeperit hoc, subito lamellis oscula binis
Nunc huic, nunc illi feret, excurretque revolvens,
Se super, evolvensque vicissim, iterumque revolvens
Evolvensque iterum: properabit pondus in arcus
Propterea, in quales duplex se lamina flectit,
Qualesque ultra se provolvens, gigneret orbis.
Hos parvos, magnosque velis, et quamlibet esse
Senper inaequales, percurri tempore prorsus
Est opus aequali, nec cursu non erit ullo
Illud prorsus idem tempus, quod diximus ante.
Utilis {heac} ratio longe est, labentis habere
Si veram prorsus mensuram temporis optes.
Machina construitur, nobis quae tempora signet;
Additum ibi, efficimus, pondus, contortave ferri
Lamina det motum: verum horae aequaliter istis
{Nin} ibant, et erant momenta coërcita lapsu
Impare: non vires aequaliter usque movebant:
Machina nec motum probe dispertibat eundem.
Propterea caeli in servandis ignibus ipsis
Inde fuit saepe orta errorum plurima causa,
Quos qui vitarent, nova porro incommoda adibant;
Nunc bene cauta tamen, cum molibus addita virga est,
In tres praesertim quae se lentissima vibret
Ducta pedes, ortos revoluto ex orbe per arcus.
Haec nova labentis cum temporis edita primùm
Instrimenta, sumus correctum his protinus ipsum
Solem admirati; nam Solem errare necesse est.
Dum fert ille dies, lapsu non labitur aequo
Per caelum, paribus nec anhelos urget habenis
Alipedes, et proinde dies non efficit aequos:
Exiguum tamen est discrimen, prendere vulgus
Quod nequeat sensu, aut ulla ratione videre.
Nam cum quemque diem divisum cernat in horas
Esse quater fenas, nec parvula prorsus earum
Percipiat momenta, quibus distare necesse est,
Divisi quia sunt aequaliter, autumat aequos.
Quid vulgus tamen id discrimen tenue moretur,
Utpote nil faciens ducendae ad commoda vitae,
Queis capitur tantùm, quae tantùm quaerit, et optat?
At nimium vigilens terrae, caelique morantur
Mensores, quos naturae spectacula ducunt,
Qui vitae conferre etiam hoc ad commoda nôrunt.
Inde aequare dies facile, et, quae caetera constant,
Exigere ad veras mensuras tempora possunt.
Utilitatem aliam potiorem ast inde referre
Spes erat, oceano cum fertur adunca patenti
Nigrantes inter fluctus ratis, actaque ventis
Huc illuc variis, sinuoso et concita cursu est,
Spes erat, ut possint vexati per mare nautae
Scire, ubi sint, et qua mundi regione locentur
Continuò, instabilisque viae qua parte peracta
Quae superet, terrae spatiumque, plagamque petitae.
Spes rata si nautis tentantibus illa fuisset,
Num foret inventum majus, num pulchrius isto,
Num generi utilius nostro, aut divinius usquam?
Proin vitae ingentes optatum est semper ad usus,
Servaturum et opes multorum, et denique vitam.
Plurima propterea fulvi promissa metalli
Pondera sunt variis a gentibus, ire marinos
Queis opus est fluctus, ut mentis [suscitet] ignes
Spes lucri mage laude potens, et quaerere cogat.
Haud minus idcirco tentantibus ardua semper
Obstiterunt, id ne Mortales assequeremur
Hos etiam pendentis itus post denique virgae,
Et reditus, ut sunt, certa ratione repertos.
Namque ubi sint, longas possint ut per mare nautae
Noctes, atque dies jactati agnoscere, oportet
Invenisse prius, quo jam sit cumque locorum
Forte ratis, quantum terraï distet ab axe
Extremo, et quanto nascenti, sive cadenti
Sit propior soli, quam quae illis cognita terrae
Est regio; exiguum nam tum quo magna refertur
Cum regnis haec terra suis, lacubusque, marique,
Fluminibusque, et cum sylvis, et montibus altis,
Inspexisse globum tentantes, quis suus, illis
Inveniunt, locus, et picto super orbe docentur,
Tantundem qui distet ab axe, oriensque, cadensve
Sol pariter, sibi visus ut est, queat unde videri.
Et jam principio cognoscere cardinis oras
Sol facit, aut caelo sidus quodcumque sereno;
Quam procul a nostro, si serves, transeat astrum
Vertice, quamque polo mundi procul ardeat ipsum,
Si noscas alicunde; quod a caelestibus ante
Consultis tabulis facili potes arte doceri,
Illis, queis certum superà est quodcumque, notamus:
Exin namque scies, quantùm sublime recedat
Verticis, a mundi propiori cardine, punctum,
Quantùm et propterea locus ipso a cardine terrae.
Quod superest, quanto Solis quis distet ab ortu,
Occasuve magis, regio quam cognita quaevis,
Noscere difficile est. Qui terrae cardinis oras
Circum aeque spectant, ipsis oriuntur, et altum
Caeli consurgunt ad culmen sidera, eadem,
Et delabuntur ratione, obitusque revisunt.
At discrimen id est, quod proximiore locantur
Qui circum regione ipsorum exortibus, îdem
Accidere illa prius, quae diximus, omnia cernunt.
Quare ubi sex horis praecurrere cuncta videntur,
Quartâ est terraï promotior ora sub ortus
Parte; quater senis circum omnem, non simul, horis
Terram, nempe prius vicinis, deinde remotis
Sole ferente diem populis; proin temporis istud
Discrimen geminas inter cognoscere siqua
Arte queas terrae regiones, queis tamen aeque
Tollatur polus, una propinquior exorienti
Quanto sit Soli, distantior altera, nosces.
At qui non aeque consurgere cardinis oras
Aspiciunt loca terraï diversa colentes;
Quo prius alterutris noctis, mediumve diei
Continget momentum, illi hoc orientis in oras
Procurrent magis. Id discrimen temporis illas
Horarum moles dare nobis posse putârunt;
Namque sagax patrio si solvens navita portu
Tempora item patrio sese volventia caelo
Signantem secum molem ferat, intereaque
Per mare decurrat ventis variantibus actus,
Post tot inaequales cursus, multosque viarum
Errores, (si nil turbatum in motibus esset
horarum, et virgae, huc illuc quae pendula currit)
ipsum, ubicumque foret, patrias quae illuminat oras,
Lucis momentum mediae, noctisve videret;
Momentumque loco, quo sit, reperire recenti
Posset item lucis mediae, noctisve, vel ipsum
Servando solem, vel suda sidera nocte:
Proin momentorum discrimen nosceret, atque
Per mare labendo, quantùm provecta sub ortum,
Sive sub occasum puppis sua, quoque rotundae
Illa sit in puncto terraï, sciret aperte,
Atque id mole super terram referente notaret.
Nonne videas aequis virgae a procursibus omnem
Pendere hanc penitus rationem, et nitier illis.
Nam quae alia est ratio numerati temporis omne
Pro varia regione locorum percipiendi
Discrimen, veluti cum deficit intercepto
Lumine luna, jovis clarum aut quae sidus oberrant
Astra, nec est facilis, vastum neque tuta per aequor.
Nunquam nauta vigil numeris rem tanget, ut illis
Non aliquis semper, qui turbet multa, sit error.
Vitraque praeterea longorum adhibere tuborum
Difficile est, moto cum fluctuat aequore puppis;
Nec bene tunc oculis, cum jam res incipit esse,
Apparet, sed coepta potest, et facta videri.
Denique vel multi possunt transcurrere menses
Conspecto sine defectu: spectacula non haec,
Quando opus est, fiunt; sumptu non sunt ea nostro
Edita, nec nostros expectant sidera nutus.
Et veluti, lateat si morbi causa Medentes,
Ipse quoque ignotus morbus sit, non minus audent
A signis illi causam, morbumque latentem
Conjicere ambiguis, nunc hunc, nunc protinus illum,
Atque alium, atque alium, et remedî genera omnia mutant,
Omnia pertentant nequidquam: viribus aeger
Vitae labitur absumptis, lethoque propinquat.
Sic alii frustra consulto denique caelo
Ipsum iter undisonum demissis, qua via, filis
Post sese, bene metiri posse, neque omnes
Prendere non flexus contendunt, atque putare.
Verum has inscriptas undis fallacibus audent
Mensuras subito fluctu confundere venti
Humida versantes variantibus aequora flabris,
Jactantesque ratem, et furtivus, qui mare transfert,
Confunditque vias, labentum cursus aquarum.
Sola hanc visa igitur facilicrem pendula pacto
Virga dare, horarum primùm ut fuit addita moli;
Cumque petebantur Minoae littora terrae,
Cumque salo puppis fluitabat in Atlanteo.
Haec tum nempe viam bis visa est prodere moles.
Verùm alios fallax repetitos mille per usus
Deprensum est virgae inventum: vibrata, necesse est,
Si sit longa nimis, placido, immotoque cubili
Ipsa eat in quosvis aequali tempore cursus;
Ast agitata ubi sit, veluti sub puppe cavata,
Tempora turbantur; certis nam motibus extra
Officit incertus motus, nec pellitur aeque
propterea, interdum et procursus desinit omnis.
Est etiam, ut fiat mutato pendula caelo
Longior aut brevior se vibrans virga, caloris
Propter saepe vices, et frigoris; omnia namque
Aestu extenduntur, retrahuntur dura metalla
Frigore: at has etiam in regione subibit eadem
Illa vices, aestumque feret, brumaeque rigorem.
Saepe itidem privas illae vertuntur in horas
Aëre converso, ventis, pluviisque coortis.
Tardior idcirco procursus, et ocyor exit,
Nec, quod opus, peragentur eodem in tempore semper.
Hoc tamen est nobis vitandi certa reperta
Jam ratio; siquidem, argenti cum pondere vivi
Si tubulum inductum se virgae in fine moventis
Suspendas, erit, ut, cum fiet longior aestu
Illa, magis tubulo se mergat, et altius ipsum
Insiluisse liquens argentum cogat, ut inde,
Dispositis bene ponderibus, non longior extet
Revera; minus efficient nam pondera longam,
Cum minus a summo distabunt addita puncto.
Aptior ast et adhuc, et multo est tutior alter
His modus in rebus; neque enim de simplice virga
Suspendunt alii pondus, sed nectere plures
Compactas vario inter se voluere metallo,
Scilicet ut minus hoc, mage distendatur ab aestu,
Quantum opus est, illud; proin, cum distenditur illud,
Fiat, uti pondus, quod item descendere virga
Fixum alia debebat, eo sustollere sese
Possit, uti spatiis aequaliter haeret altis.
Quod superest, demum ad nostros remeare labores,
Et coeptae par est jam reddere nos gravitati,
Unde objectarum hinc, atque illinc plurima rerum
Abduxere: velut qui aggressi longa viarum,
Non possunt recta semper regione meare,
At divertere et huc vario coguntur, et illuc
Hospitio, saepe et celebratas visere terras
Digressi cupiunt, obeuntesque oppida cessant,
Atque illo montes latere, hoc torrentia vitant
Flumina, et hiberno campos late imbre natantes;
Sic mihi fas paulum discurrere, dum gravitatis
Magnum iter insisto, res et convertere mentem
Ad varias, hac se objiciant quae parte, vel illa,
Quaeque viam reddant facilem magis, atque patentem,
Mutatoque levent animum quae saepe labore,
Visier et dignae sint, et sint parte viaï
Non alia nobis tam prono excursu adeundae.
Porro iter ad notum, rectique ad tramitis oras
Sponte remigrandum, et nobis via coepta terenda est.
Et jam, quandoquidem gravitas in corpore solo
Quid faciat, docui; qualis, si corpora confers
Multa, sit, inquiram; cumque ipsa impellat eadem
Semper corpus idem ratione, an pellat eadem
Corpora cuncta etiam semper ratione, videndum.
Hìc subito rerum nobis obstare videntur
Pondera, diverso diversa in corpore quae nos
Sentimus: verùm diversa a pondere constat
Et gravitas, quae vis est punctum quodque repellens
Materiae deorsum; sunt vires pondus at omnes
Unà compositae, quae trudunt omnia puncta,
Quae conjuncta simul simul corpus nectuntur in unum.
propterea a numero punctorum pondera pendent;
Non gravitas. Haec si foret una, eademque per omnem
Materiam, et partes agitaret viribus îsdem
Aequales, tamen esset, ubi plus corporis extat,
Majus pondus adhuc, et plus intendere nervos
Cogeret, idque ab humo tollentem, seu retinentem
Plus quoque lassaret, versantemque aëre dextram.
Proin, quia diversis majora, minoraque constant
pondera corporibus, non est, ut dicere possis
Vim quoque inaequalem gravitatis, dissimilemque
Aequales per materiae se fundere partes.
Hìc opus est igitur scrutarier, atque videre,
Num, quantum numerus punctorum, materiesque
Crescit, crescat item pondus: foret aequa per aequas
Tum gravitas partes divisaque, disque tributa.
Quo tamen id demum possis perquirere pacto,
Atque videre? Sua in primordia solvere corpus,
Ejus et extremas quasvis dignoscere partes,
Innumerasque queas numerare, et cernere seorsum,
Ut noscas, pro materia num pondera constent?
Num praeclusa via est proin, quo contendimus, omnis?
Praetereaque aditus non jam licet ire per ullos?
Materiam gravitas aeque partita per omnem
Si fuerit, quali inter se descendere lapsu
Corpora debebunt, si nil descensibus obstet,
Ponderibus variis quantumvis praedita constent?
Uno nimirum descendere tempore semper
Esset opus per idem spatium, velocia et aeque
Esse, ideoque pares acquirere mobilitates.
Dum par vis fuerit privis in partibus urgens,
Nil refert, an major earum, an paucior extet
Hìc numerus, nam materia crescente movenda,
{Qaue} movet, increscet vis toto in corpore tota,
Ipse itidem motus, non privas quasque, sed omnes
Plus agitans partes; eadem fuga proinde manebit.
Nil oberit pariter, mage num sint mutuà partes
Vicinaeve minus, nimirum an densus, an sit
Rarius impulsum corpus. Si fingere cera
E molli tentes, aut fictas concipis esse
Aequales bis quinque pilas; aequaliter omnes
Per sese videas seorsum descendere lapsas:
Filo junge novem medio; labentur ut ante,
Nec filo remorante, nec impellente ruentes.
Porro conjunctas molem coalescere in unam
Si facias, quid erit, descensus qui fuit ante,
Nunc idem ut fieri nequeat? Cur mobilitate
Non pars quaeque sua labatur? Denique major
Haec novies pila si retrahat se, vique coarctet
Introrsum, novies ut densior exeat inde
Exaequans decimae molem, tempusne, fugamne
Tum mutet? Ratio mutandi nulla profecto est.
Ut prius idcirco, nempe ut decima ipsa meabit;
Namque eadem in partes gravitas exercita quasque est.
At contra si non gravitas sit materiaï
Insita particulis aeque; reperire queamus
Harum congeriem varianti in corpore talem,
Plus habeant simul ut gravitatis, corpore quam quae
Sunt congestae alio, et majori protinus illas
proinde fuga in praeceps se deorsum ferre tuamur.
Haec via quapropter nobis est pervia sola,
Corpore par gravitas num sit, quaerentibus, omni,
Et pro materia num constent pondera rerum:
Nempe videre, graves sese res inter eodem
Tempore num labantur, inaequalive, cadentes,
Cum paribus spatiis decurrunt, mobilitasque
Incrementa sui pariter conquirat an aequa
Diversis in ponderibus, contrave, ruendo.
Interea magni defensum nominis umbra
Antiquum errorem prorsus dimittere nostro
Ex animo par est: stetit haec sententia quondam,
Scilicet esse citos mage lapsus, pondera constant
Cum majora, fugamque minoribus esse minorem.
Illa abiere quidem jam tempora, cum mortales
Balantum pecudum vivebant more ferino.
Se pedibus cum quaeque suis ferat, atque videre
Quaeque suis oculis cum possit pascua laeta,
Et liquidos fontes; tamen illuc, una prior quo
Vadit, eunt omnes, et prona mente sequuntur
Propterea tantùm, quod eam praecedere cernant,
Innixaeque aliis aliae denso agmine tendunt.
Jamque age, magna cadant non aequaque pondera deorsum,
Haud nimium tamen a sublimi culmine missa,
Aspicies imam prope eodem tempore terram
Percutere: at contra, si sit nimis editus, unde
Sunt demissa, locus, nimium neque pondera magna;
Non ita percipies aequo descendere lapsu:
Advenient citius majora, minoraque paulo
Serius; interdum contra tamen, illa patenti
Sint si fronte nimis, gremio intus sive cavato.
Nempe quis ignoret, nec sensibus usurpârit
Saepe suis, citius plumbum descendere pluma,
Et nivium floccis lapides, et vellere lanae,
Et siccis foliis autumni tempore poma;
Corporaque esse etiam levia, et salientia sursum,
Ut fumos tenues, et, qui dant nubibus ortum
Exhalati undis, vel terra humente, vapores,
Et pingues, qui sunt puerorum lusus, aquaï
Folliculi, qui sustollunt se mollibus auris?
Nimirum liquido nos cingimur aëre circum,
Obsistit cunctis qui motibus; ipse moveri
Debet enim, dum decedit tranantibus ipsum
Se rebus, gravibusque sua gravitate repugnat.
Non aeque tamen hic aër rem quamque moratur,
Verùm pro facie cujusque et mole; neque istae
Tam crescunt, quam materies in corpore crescit.
Propterea nostri turbantur ab aëre lapsus,
Ut, verum quid sit, non inde efferre queamus.
Est opus idcirco nostro a tentamine crassum
Aëra, quantùm ipsum liceat, secludere totum:
Quod, Boyli inventum, longe notissima praestat
Machina: posse datum est ex hac educere tantum
Aëris, ut nequeat, nostros, quodcumque supersit,
Accidere ad sensus ulla ratione ciendos.
Clausa sub hac igitur deprendimus omnia labi
Corpora non alio, quam cursu scilicet aequo,
Miramurque leves procero a culmine plumas,
Et simul emitti magno cum pondere plumbi,
Et clausas simul ire vias, socioque volare
Impete praecipites, simul et sola plangere molis.
Hìc etiam fumos labi, tenuesque vapores
Cernimus, et credit quaecumque levissima vulgus.
Omnia partitam quae monstrent, disque tributam
Esse in materia gravitatem aequaliter omni,
Turbarique pares per restantem aëra lapsus.
Aëris at quoniam hìc restantes dicimus auras,
Offensuque moras isto per corpora gigni,
Ne temere his videar tibi quidquam ponere rebus,
Ignotamque sequi rationem, percipe, quae par
Te nôsse, et rerum generatim hìc multa recense,
Et varias, quantum licet hactenus, inspice causas.
Res igitur gemina tantùm ratione fluentes
Possunt officere, atque obstare meantibus intra
Corporibus: primùm, liquidae quod semper eundo
Finduntur partes, et iter vi rumpitur illud:
Deinde, graves quod labuntur gravia illa per auras,
Aut lymphas, aut materiam quamcumque fluentem.
Pendet causa prior non causa a simplice; namque est
Corporis et facies commoti, mobilitasque,
Ipse fluens etiam liquor, ut densusque, tenaxque est,
Seorsum quaeque potens labenti obsistere causa.
Corporis et primò facies diversa meantis
Efficit, ut motae sit copia materiaï
Diversa, et diversa plaga, in quam impellitur ipsa,
Et spatium, per quod pulsa in latus ire coacta est,
Hospitem ut excipiat violentum, invitaque cedat.
Ipsa movendarum majorem particularum
Major mobilitas numerum pro tempore certo
Destinat, atque ideo majoris munere motùs
Afficiet plures, tantundem et detrahet a se
Corpus agens, tantumque morae patietur eundo.
Plures particulae quoque dimoveantur, oportet,
Si liquor ille fluens sit densior, aurave scissa:
Plus retinent labens corpus, motumque retundunt.
Denique si facias illas magis esse tenaces
Particulas; mage difficili divellier a se
Evaleant ratione, magisque obsistere pergant.
Omnia quae faciunt porro, ut res ardua longe
Scire sit, obstandi in summa quae quantaque vis sit,
Cum causis collata suis, notisque elementis.
Adde, quod implexum mage redditur id quoque multo
Propterea, quod stipantur prae corpore partes,
Conque premuntur, ubi velut aër exsiliente
Pollent vi; ast aliae a tergo tamen exsilienti
Vi quoque pollentes ipsa hac propellere possunt
Vi properans corpus; retrorsumque ilicet illae
Conversae celeri minuant obstantia gyro.
Inde novo at de fonte velut, de mobilitate
Aucta, crescet item vis motibus illa resistens;
Nam neque tam subito retrorsum flectier aër
Ipse queat, neque non antrorsum densior esse.
Si quaedam inspicias, paria et sint caetera circum,
Ipsa obstans rerum fluidarum causa videtur
Congruere in sese repetitae mobilitati,
Scilicet ut bis dupla ex ista duplice fiat,
Ternaque ter, si tantùm auctùs tres ista receptet.
Sin alia inspicias, similem auctum, causaque restans,
Mobilitasque feret, nam dupla a duplice tantùm,
Ternaque de terna nascetur. Denique possit
Illa itidem ex aliqua constans quoque parte videri,
Immutataque: vel potius tribus omnibus illam
Compositam ex istis rationibus esse fatendum.
Haud bene conveniunt verùm cum legibus istis,
Praeque ferunt nullas leges tentamina certas:
Difficile est igitur dissolvere talia posse.
Esset opus motum deprendere, quantus is omnes
Sit per particulas diffusus, perque, fluentes
Ipsas particulas quod continet, atque receptat,
Vas aliquod, sis sit, per totam denique terram,
Cui vas innixum est, circumfusique liquores,
Qui proin partem aliquam motùs transmittere debent
Rebus; ut his, quantum est amissum a corpore, constet.
Illa sed ut fieri possent, constare necesse
Nobis ante foret, quonam stent ordine partes
Inter se fluidae, quas moles, quasque figuras,
Quasque habeant vires. Sed qua ratione patere,
Et quibus haec subici jam sensibus omnia possint?
Illius haec cum sint primordia notitiaï,
Obruere immani numero, ambiguaque fatendum est
Naturâ nostros animos, ne cernere possint,
Quod cupiunt, vanumque profundant proinde laborem.
Tunc equidem, obstructam nobis aperire viam fors
Olim siqua volet, qua sint decernere fronte
Corpora, quae minimos patiuntur mersa liquore
Offensus quocumque, valebimus, atque marinos
Visuris fluctus aptas praescribere formas
Navibus, ut minimo scindant vada salsa labore,
Distendantque sinus simul ampla merce capaces.
Porro particulas tranant cum dura morantes
Corpora, quam sint densa aedem cognôsse necesse est.
Quippe gradu vario varianter densa feruntur,
Quandoquidem mage densa, minus deperdere motus
Debent pro numero, queis constant, particularum.
Inde, leves quas res vocitant, non ejaculari
Posse putant valido motu, et perniciter ire;
Excussus funda veluti lapis, aut grave plumbum
Effugit ingenti per longos impete tractus:
At subito validis quamvis projecta lacertis
Pluma cadit, vix ut geminas procurrat in ulnas;
Aër quandoquidem plumae, lapidique resistens
Aequali vi forte, pari si fronte patescunt,
Pauperat ilicet hanc motu violenter adempto,
Non lapidem, nisi paulatim, furtimque, suis tot
Partibus intextum, multo ut locupletior extet.
At si nulli essent offensus, corpore quanto
Materiae minus esset in uno, projiceretur
Aequali quod vi, tanto velocius iret;
Idem motus enim, quo parvum sit mage corpus,
Est citior, contra in majori tardior exit.
Hinc etiam exoritur ratio, cur, cum grave saxum
Projectum in lymphas fundum petat ilicet imum;
Tritum at si sit idem, dispersumque innatet undis,
Albenti liquidos perturbat pulvere fontes,
Cunctaturque diu descendens tempore longo:
Ventus et aestivis sustollit, et ungula campis
Nubem, quae remanet longum suspensa per auras
Pulveream; at terra lapides non evehit ima.
Nimirum quae de genere uno corpora constant,
Formâque assimili, non, ipsâ ut mole, videbis
Crescere sic facie, quae lata est, longaque tantùm,
Ipsa at praeterea moles est alta; per omnes
Distensa haec triplices mensuras, illaque binas.
Quare, pro facie, majori in corpore, multo
Molis erit plus; nempe, pilae quam transeat axis
Exiguae decies, pila ferrea, cortice totam
Quae faciem sit, ut illa, argenti obducta, vel auri,
Illius decies cohibebit pondera centum,
At non exterius nisi centum excurret in oras,
Auro et centuplici super, argentove tegetur.
Jam simili ratione minori in corpore contra
Multo major erit facies pro mole, magisque
Ipsi multo etiam, cum permeat, officietur:
Vis etenim facie crescit crescente resistens.
Quare cum in tenui tenuissima pulvere moles
Sit, nec tam tenuis, multo at discrimine major,
Olli sit facies, offensus dnique crescent,
Pulveream ut possint retinere per aëra longùm,
Et per aquam nubem; minor et frons, et mora saxis.
Nunc alii qui sit offensus, cum grave corpus
Aurarum it grave per pelagus quoque, sive liquorum,
Dicendum est. cuncta hìc diverso a pondere pendent:
Pondera metimur, sub eadem corpora mole
Mutuà cum referuntur; et hinc graviora vocamus
Esse aliis alia, aut etiam leviora vicissim;
Vel cum diversae aequali sunt pondere moles;
Quod minus, illud enim gravius. Gravitasque per omnes
Aeque particulas cum sit divisa, necesse est,
Ut cum particulis in corpore pondera crescant;
Proin, mage quod densum est, gravius quoque corpus habeto.
Sic ligno plumbum est, sic plumbo densius aurum,
Et gravius; proin par auri pila fortius imam
Nititur ad terram ob gravitatem, quam pila plumbi;
Forius, hoc itidem, quam quod teres undique lignum est.
Nunc in materia corpus grave pone liquenti,
Aequali quae pondus idem sub mole receptet,
Quid faciet? deorsumne cadet? partesque liquentes
In latera ejiciet, superàque exurgere coget?
Aut cur decedent, si par est pondus eisdem,
Vique pari pollent, velut illud, subtus eundi?
Num saliet? quibus impulsum sed viribus, aeque est
Si pollens, ac particulae sub mole liquentes
Aequali? Saliet non ergo, desilietque,
Sed liquidi regione loci quacumque manebit.
At saliet, si fors levius sit, desilietque,
Si gravius, quam materiae pars aequa fluentis,
Ponderis et solo motus discrimine fiet.
Sic presso de crine pilam cum mergis in undas,
Qua sita erit primò, stabit regione, parique
Se librabit aqua: saxa, et genus omne metalli
Ima petent: contra properabunt lignea sursum
Plurima texta, superque undas educta liquentes,
Tanto mersa minus, quanto leviora, natabunt.
Aëre sic etiam tenues consurgere fumos
Cernimus, atque leves sursum volitare vapores,
Scilicet undaï claudentes aëra bullas
Intra se, multo rarum magis atque calentem.
Quare, cum corpus super undas fluctuat, illud
Esse minus debet grave sustentante liquore.
Partim a natura tamen id pendere tenaci
Undarum quoque possit, et ipsa proinde figura
Corporis: argenti sic labrum extare videmus,
Atque super lymphas nitidum fluitare liquentes:
Sed minor hìc gravitas est; ipsum namque metallum
Aëre cum toto, quem continet intus in amplo
Diffusum gremio, minus aequa pendit aquaï
Mole: sed et latam si subtilemque metalli
Desuper imponas lamellam, sustinet unda:
Illa tenetur aquae vim propter nempe tenacem;
Nec secus aggeribus consurgeret unda retentis
Circum, sed tegeret subito diffusa superne.
Cymbula tum veluti fiet; nam lamina fundi,
Undaque fungetur laterum vice; proinde manebit
Lamina, et ipse aër, qui sponda clauditur illa
Lympharum, levior, quam moles aequa liquoris.
Quod si non possit paries attollier undae
Hinc, illinc, ut cum madefacta est lamina circum,
Se super effundet subito liquor, et teget omnem,
Paulatimque gravem faciet petere ima deorsum.
Nonne vides igitur, tunc, corpus ut innatet undis,
Corporis externam frustra non esse figuram,
Nempe tenax adeo cum sit liquor, atque repugnet
Disjungi a sese; quod item quoque saepe videre est
In guttis, si sudantes humore cavernas
Ingrederis; longùm madidis suspensa tenetur
Fornicibus, nec non nisi pondere decidit aucto
Guttatim, liquidis quantumvis partibus unda.
Non igitur satis est, ut majus corporis extet
Pondus, uti queat id mergi, quam pondus aquaï:
Ast opus est, discrimen uti quoque ponderis istud
Scilicet exsuperet vires, quibus unda repugnat
Disjungi, findique tenax; discrimen at ipsum
Si non majus erit vincendis viribus, undis
Immersum corpus stabit quocumque locorum
Ponatur, sursum per se, deorsumque nec ibit.
Ergo velut facies extra diversa figuram
Diversam sequitur, qua comptum est corpus, et illam
Disjungendarum numerus diversus aquaï
Partium; ita et majus discrimen ponderis illud,
Quod dixi, ejusdem sub forma corporis unâ
Esse potest, aliâque minus, quae nempe resistens
Vis undae, ne scindatur; proin saepe figuram
Unam aliquam corpus si praeferat, innatet undis:
Sin ipsam invertat, fundum mergatur ad imum.
Omnis ab his igitur, quas diximus ante, duabus
Obstans vis oritur causis, dum corpus in auris
Aëris est, deorsumque cadit, terraeque propinquat:
Quarum quae prior est, liquidae qua scilicet ipsae
Finduntur partes, quemvis quacumque fluente
Motum in materia generatim tardat; at illum
Praepedit altera, per spatium grave nempe, fluensque
Corpus item grave cum descendit. Prima profecto
Efficit hoc causa, ut celerent ne corpora motu,
Quem super inventae leges exposcere visae;
Nam facit, ut motus paulatim accedat ad aequum;
Aequus uti fiat, tanto si creverit auctu
Mobilitas, par vi gravitatis ut aucta resistens
Vis fit, et eripiat tantum de corpore motùs,
Illa suos semper repetens quantùm adjicit ictus.
Namque pari contra si mobilitate feratur
Tunc aër, corpus grave sustentaret ibidem,
Et retineret: aqua velut exagitante videmus,
Vere renidentes vestros cum visimus hortos,
Fornicibusque juvat frondosis, Tuscula Tempe,
Saepe subire, jocos et Naiadum inspectare,
Musarumque domum; namque hìc habitare Camoenas
Monte volunt bifido super, audirique canentes;
Saepe etiam audiri concham Tritona recurvam
Inflare, et timidas strepitu terrere Napaeas;
Nempe videmus aqua sursum exagitante propulsum
Aëra de tubulis fugere et retinere liquenti
Suspensam regione pilam; gravis illa repente
Jam ruat: aurarum negat impetus ire deorsum.
Officitur varie hìc pro denso corpore, et amplo;
Praecipitans corpus si namque sit amplius unum,
Aeque sed densum, citius labetur in auris,
Nam pro materia facies minor ipsius extat;
Sic etiam, sit idem tantùm si densius: at cum
Inter se fuerint non aeque densa nec ampla
Corpora, quae celerent gravitatis ab ictibus acta;
Accidet interdum, cui moles major, ut illud
Serius ad terram veniat, quia partibus exstat
Compactis raro magis ordine, pondere quamvis
Vincat idem toto; nam multo densius alterum
Est, sentitque ruens offensus proinde minores.
Hoc facile est pacto dissolvere, in aëre quidquid
Ante adversari visum est descensibus aequis,
Aeque et partitae gravitati in materiam omnem;
Machina quod spatio nobis patefecit inani.
Possumus hinc, quovis sub corpore materiaï
Quantum sit, facili prorsus cognoscere pacto;
Olli nam pondus respondeat; hoc tibi nôsse
Proinde sat est. Porro, varie quam densa vicissim
Quaelibet inter se pariter sint corpora, prendes,
Si sub mole pari variantia pondera quaeras;
Nam tum corporibus, mage quae stipantur, oportet,
Pondera concrescant pariter mage. Quin quoque pondus
Aëris aurarum licet explorare liquentum,
Aëra si vitreo prorsus de fornice totum
Educas; quippe explorans gravitatis adempta
Quae sit eo clausi tum pars de fornice vitri,
Invenies, quantum tribuendum cuique profecto
Aëriae pondus moli; de corpore quovis
Quantum et proin furtim decerpat ponderis aër,
Scilicet in mediis cum corpora pendimus auris.
Si quoque corporeas cohibentes pondera moles
Ignores, quantum sint augmina densa fluentum,
Et solidarum inter se, possis prendere, rerum;
Has primùm exterius, post ipso pende liquore
Mergens; quandoquidem quantum illo corpora mersa
Ponderis amittunt, tanto pollere liquorem
Nempe sub aequali comprensum mole, necesse est:
Et quanto minus est, quod erit de pondere toto
Corporis amissum mersi, ipso pondere toto
Nimirum, tanto densum minus esse liquorem,
Corpore perspicies solido: diversa sub uno
Corpora proin mergens, unum quodcumque liquore
Vel sub diverso corpus, variataque, semper
Explorans, ut sint vario in tentamine quoque
Pondera, cognosces qua corpora se ratione
Quaelibet inter se respectent densa vicissim,
Quilibet et densi qua sint ratione liquores:
Unde Syracusiae deprensa ea furta coronae.
Nunc veluti salebris obstantibus eluctati,
Quod facimus, celeremus iter, gravitasque per omnem
Materiam diffusa aeque quo ducit, eamus.
Propterea jam quod gravitatis dicimus esse
Punctum in corporibus medium queiscumque, videndum est
Quale sit, inque situs quos cogat corpora ferri.
Quo cupias tu de puncto suspendere corpus
Sive hac, sive sitùs illa ratione, vel ipsi
Inniti facias, sic ut libretur ab omni
Immotum latere atque aequaliter undique pendat,
Scilicet id medium punctum gravitatis habendum est;
Nam puncto hoc nixum corpus convertier unquam
Per sese nequeat laterum gravitate suorum,
Ni simul et punctum descendat; proinde manere
Est opus immotum corpus, si immobile punctum est,
Scilicet ipsum si delabier impediatur.
Propterea virgam sine pondere concipe longam,
Et rigidam, cujus nectantur finibus ambis
Aequales utrinque globi, suspensaque puncto
Pendeat a medio: pila nititur ire deorsum
Quaelibet, et junctam sibi virgae ducere partem:
Obstat at alterius par nisus, nec queat una
Vel paulum labi, quin tantundem altera surgat.
Quapropter quia nulla pari quit vincere nisu,
Non erit, ut possint descendere, proinde, necesse est,
Immotae stent, librataeque: fac adjiciatur
Ponderis ex una pauxillum parte, repente
Verget eâ pila parte in terram, ast altera scandet:
At non scandet, ubi productam dimoveatur
E medio puncto per virgam, ut tractus ab ista
Crescat item parti, velut illâ pondera crescunt:
Quin descendet, ubi spatium id mage pondere crescet
Adverso. Alterutrum duplici sic concipe tractu
Arceri a medio, duplicem rapietur in arcum,
Si moveatur, eritque duplex proin impetus ipsi,
Nec nisi cum duplici librabit pondere sese
Opposito. Alterutri si tum superaddere tentes
Aut spatii, aut aliquid quoque ponderis, efficies, ut
Pars haec vincat, at illa per auras victa feratur.
Sic igitur quanto corpus vicinius ipsi
Sit puncto, sit idem tanto quoque majus, oportet,
Ut queat immotum consistere, libratumque.
Et jam si plures generatim machina vires
Conjungat variâ inter se regione locatas;
Quaeque magis tanto pollens est, quo simul in se
Fortior est, et per spatium quo majus abiret,
Si victrix, vel victa foret (quod scilicet ipsa
Per spatium rectà vis nititur ire, vel oram
Est quod in oppositam contra). Vigor omnis hic ergo,
Momentumque alio quem dicere nomine suemus,
Quo pugnant vires inter se, confit ab ipsa
Vi simul, et spatio, repetita scilicet a vi
In spatium, quo tum descendunt, insiliuntve.
I nunc per varios, multiplex machina queis est
Structa, modos: perquam possit vis parva tenere
Ingentem vim, ne superet; quin cedere cogat
Interdum ingenti devictam mobilitate.
Hinc est ferrea virga, super qua excurrere posse
Efficimus pondus, medioque accedere puncto,
Sive recedere, uit librari corpore possit
Cum vario ex alia suspenso parte, nec ejus
Non pondus nobis ratione ostendere certa:
Tanto majus erit nam pondus, quo magis alterum
A puncto, moles suspenditur unde, recedet;
Proinde super virga numeris monstrare valemus
Id pondus, quodcumque fuat,, majusque, minusque,
Inscriptis numeris a puncto longius ipso,
Et propius; certum indicium tibi ponderis unde est.
Vincimus hunc etiam per longum pondera vectem
Magna, super nitente manu, quae innixa recedit
Quo magis a fulcro, quam saxa movenda, videbis
Pellier haec tanto leviori versa labore.
Hinc nos et cuneis diffindere dura valemus
Robora; dum penetrant hi multùm in viscera ligni
Ictibus impulsi, tenues panduntur hiatus
A sese paulum dimotis, atque revulsis
Partibus. Hinc nostri compendia magna laboris,
Si longi, crassique parum: sed utroque cavati
Si fuerint cunei latere excurrente, quid illis
Non penetres? quid non findas, vinctumque relaxes?
Propterea laviter rasura novacula crines
Est latere ex utroque, rota currente, cavata.
Sic avibus rostrum, curvosque rapacibus ungues
Exacuit natura, quibus penetrare queant res.
Hinc quoque per cochleas vi multa obstantia quaeque
Comprimimus; peragit dum magnum dextera gyrum,
Quippe movens circum, spira descenditur una
Tantùm; quoque minus lata haec, gyrusque moventis
Amplior est dextrae, magis hoc compendia crescunt
Nostri, majori cum mobilitate, laboris.
Nonne vides. Fabris cum summa in culmina saepe
Tollitur immani praegrandis pondere moles?
Clamosisque ingens cum ducitur anchora nautis?
Nempe trabem certant mediam convertere, ut axem,
Innixi trabibus procul excurrentibus illâ
A trabe praelongis: tum gyro advolvitur omni
Circum ipsam pendens magno cum pondere funis.
Paulatim id trahitur, celeres dum turba moventum
Interea glomerat sua per vestigia cursus.
Denique non trochleas memorem, queis magna movemus,
Sursumque evehimus non magno pondere nisu?
Multiplici ductu supraque, infraque volutus
It funis, multasque immotas trajicit, et se
Pondere cum magno moturas segniter; ipsi
Dum celeres agitant dextras in fune trahendo
Usque viri, facilique simul, longoque labori
Instant: pro numero trochlearum tempora crescunt,
Decrescitque labor: tolli vix pondera saepe
Percipimus sensu; mora prodest scilicet ipsa.
Mille aliis variata modis quoque machina nobis
Plurima conficitur, dentesque adhibere rotarum
Proderit, ut possint augeri mobilitates,
Aut minui; quacumque voles ratione per illas
Ponderibus demes, momentaque viribus addes.
Turbari tamen has aliquid tu percipe vires,
His probe servari nec rebus posse, ubi funes
Flexibus obsistunt, et corpora pressa vicissim
Desuper haud facili possunt procurrere pacto.
Haec si namque forent laevissima, pressa profecto
Obstarent nihil: at quia constant omnia scabra,
Multos exiguos colles, queis prominet unum
Corpus, in exiguas valles opus insinuari est,
Atque opplere cavas, dum supra innititur, illud,
Alterius, ne possit, uti per lubrica, ferri.
Ast, ut possit, erit vis adjicienda, per ipsos
Quae parvos clivos sustollat, at innumerales,
Vel quae rumpat, et hinc partim, et quod prominet illinc.
Quare quo partes durae magis, atque rigentes
Sunt, et majori vis crescit, quae premit, auctu,
Motus difficilis magis hoc erit, inque peditus.
At si dura nimis fuerint ae corpora, partesque
Haud avellantur disruptae, parva sed unum
Procurrens saliat tum per declivia corpus,
Duntaxat vi vis obstans erit aucta premente.
Servatum est etenim, facies, queis corpora sese
Contingunt, seu sint amplae, contrave, prementi
Addere vi nihil in restando, atque officiendo:
Servatumque etiam, quibus est in frontibus ipsis
Nec nimia asperitas, nimium neque parva vicissim
Corporibus, motum gignendum vim, prope triplo
Quae minor, esse satis, vi corpora juncta premente:
Tu quoque servabis, lato super aequore ponens
Marmoreo corpus, cui frons sit laevis, et unde
Excurrat, summoque extantem marmore funis
Trajiciat trochleam, et pondus sustentet in auris.
Omni si marmor prorsum asperitate careret,
Quamlibet exiguum suspensum pondus ad ipsam
Pertraheret corpus trochleam, et percurrere marmor
Cogeret; at nulla est non partibus aspera parvis
Saltem planities; videas proin saepe moveri
Id corpus non posse, trahens nisi pondus adauctum
Sic sit, uti partem, quae est tertia, corporis aequet.
Tum super imposita si corpus mole gravetur,
Illi accedere item molis pars tertia debet.
At non imminui pondus, neque crescere debet,
Ut trahere incipiat, tantùm si forte minuta
Corporis, aut aucta est facies, qua tangitur aequor,
Proin vis, mutata hac, manet haud mutata resistens.
Quamvis laeve igitur corpus quodcumque globosum
Vel paulum declinato non marmore possit
Stare; sed, in sese quia volvitur, ire deorsum
Debeat; at possunt, quae lataque scabraque paulum
Corpora sunt, tantùm nisi flexus marmoris ille
Creverit ad terram, gravitas ut tota retexta
In geminas si sit partes, quarum altera rectà
Insistat clivo, vi dirigat altera eodem,
Scilicet ut partis pars triplex illa sit hujus.
Non tamen haec lex sit tibi firma, immotaque; namque
Diversa asperitas restantem vim quoque possit
Diversam facere; et si partes aequore multùm
Emineant, pariter major descendere flexus
Non faciet positum devexo in marmore corpus,
Multo etiam major, facies hinc si sit, et illinc
Usque tenax adeo, facili haeret ut ratione.
Alti propterea per dorsum est cernere montis
Quosdam pendentes clivos, quos terra ruendo
Multùm inter sese vinclo conjuncta tenaci,
Atque retenta facit; praerupto hinc vertice pendent
Ipsi etiam nimium montes, deorsumque soluti
Praecipitare minantur: at ipsos mutuà partes
Conjunctae retinent. Si nexus longa tenaces
Aetas, solque suo disjungens igne resolvat,
Undave, vel fulmen, declivi plurima tergo
Corpora volvuntur; tum demum in fine, ubi flexus
Est minor, accumulant sese, clivosque priores
Se sternunt super, et stratis hos pluribus augent.
At funes etiam jam diximus esse morantes
Vim, qua convertit pendentes machina moles:
Propterea tamen esset opus, si noscere certas
inde moras cupias, perquirere, quaeque ibi fila
Quotque, quibusque modis intorta, et viribus extent.
Haec certa verùm ratione quis aestimet? usus
Usus erit rerum, et longa experientia, quae, quo
Non possit ratio pertingere, semper agendo
Efficiat: nescit rerum commenta, neque audit;
Sed tantùm ad varias exemplis ducitur artes.
Nonne ope diversa, variisque a partibus unum
Quemque opifex urgere solet Natura laborem?
Quae velut instrumenta suae persaepe retentat
Multa artis, dum quid faciat consistere simplex;
Sic in naturae clarandis rebus oportet
Nos etiam, versamus opus dum quodlibet unum,
Multiplices tentare modos, variisque subire
Partibus, et mutare, et saepe ad nota redire
Instrumenta, quibus consistat summa operaï.
Quapropter quoniam gravitatem ad percipiendam
Multa diu nobis tractata, volutaque multa,
Perque polita diu; pariter gravitatis ad illud
Usus erit punctum medium, quo plurima fiunt,
Plurima per quod agit vario natura labore,
Nunc iterum, quoniam res detulit ipsa, reverti.
Jam superà a dictis punstum gravitatis id esse
Deduces quovis in corpore, per quod agatur
Si quascumque velis mundi protensa sub oras
Planities, partes haec scindere debeat illud
In geminas, parte ex una ut spatia omnia, distant
Puncta a planitie queis singula, sint simul aequa
Omnibus ex alia spatiis sic parte petitis.
Nam punctum cum par gravitas diverberet omne,
Momenta a spatiis simul omnibus omnia pendent.
Proin si suspendas puncto gravitatis ab illo
Conversum, quacumque velis ratione, situque,
Corpus, momentis semper librabitur aequis;
Semper enim spatia hinc illinc determinat aequa
Planities quaecumque, per id quae transit, et altum
Educta in caelum per nostri verticis oras.
Nunc qui per numeros mensurasque omnia nôrunt,
Hoc genus, ut medium punctum gravitatis in omni
Haerens materia vestigent; munus id ejus,
Quam docui, de natura deducere possunt;
Nempe, extra corpus si quaeviscumque locetur,
Planities, fore, ad hanc ducti ut simul omnibus omnes
A punctis tractus, aequales scilicet illi,
Summae tractuum item totidem sint, quae fieret, si
In punctum medium gravitatis puncta coirent
Omnia, et hac una simul in regione manerent;
Nam translata illuc, quantum deperdere parte
Ex una soatii deberent illius, usque
Deberent alia tantundem acquirere parte:
Nempe ibi vim gravitas educti, et exerit omnem.
Sic si plura etiam sint corpora, quae referantur
Mutuà, cunctorum recte confingere possis
Commune esse aliquod, quo puncta coire videntur
Punctum, in quo recipi gravitatis tota queat vis,
Quo suspensa (leve ut filum, atque inflexile nectat)
Undique momentis aequalibus omnia constent.
Quare si duo sint ea tantùm corpora, punctum
Id, commune quod est, punctum inter utrumque jacebit
Amborum medium gravitatis, eo ut magis uni
Accedat puncto, quo majus corpus ibidem est;
At quo materies minor est, plus distet ab illo.
Sed tria deinde tibi referantur corpora si se
Inter, jam quid ages? punctum commune duorum
Scilicet invenies, ibique illa coire putabis,
Unum ut de geminis, duo fingas de tribus esse.
Sic quoque si fuerint quantumvis plurima, primò
Si bina inter se tentes, tum bina referre
Ad bina, atque itidem tum terna ad terna, per omnia
Atque ita si pergas, quotquot sunt, corpora, eorum
Commune attinges gravitatis denique punctum.
Quaedam rebus ab his utens ratione sagaci
Agnosces, isto varius qua defluat humor
Si de fonte velut, rivosque inquirere tentes
Deductos: primùm si corporis omnia puncta
Unius, inter se vel corpora projiciantur
Plurima, uti sola tum vi moveatur inerti
Quodlibet, et quacumque fuga in quamcumque feratur
Forte plagam variam quantumvis, dissimilemque,
Nimirum medium punctum gravitatis eorum
Commune, immotumve sua statione teneri,
Aequalive fuga semper, rectàque meare:
Nam cum quodque sua raptetur mobilitate
Aequali punctum, spatia aequo aequalia curret
Tempore planitiem accedens ad quamlibet unam,
Discedensve ab ea, quo sit sita cumque locorum.
Quare summa etiam spatiorum tota, necesse est,
Aeque temporibus fit ut aucta, minutave in aequis:
Proin itidem spatium puncto gravitatis ab illo
Ductum ad planitiem pariter vel crescet in aequis
Temporibus, vel decrescet: sed tempore bino
Par sibi si constet, par semper idemque manebit.
Quod fieri nequeat, si non aequaliter usque
Rectum tranet iter, vel, ut ante, immobile perstet
Punctum, quo finxi gravia omnia puncta recepta.
Nam quibus in gemino reperitur tempore, bina
Per loca planitiem si ducas quamlibet, illud
Ex hac non poterit partem deflectere in ullam:
Quandoquidem hoc gemino quoque tempore distet, oportet,
Aeque alia tum a planitie, quam fingimus extra
Eductam haud aliter, quam prima est; scilicet îsdem
Distantes spatiis sese inter ut undique constent.
Si modo planities eadem loca bina per illa
Altera ducatur, primam secet ipsa, necesse est,
Quoque secat, rectus communis trames utrique est.
Et quoniam debet punctum per utramque meare
Illud planitiem, hoc communi tramite semper
Pergat, non alio, directo proinde, necesse est.
Ast etiam aequali motu properabit, eo quod
Si quoque concipias aliam, quae recta sit illi,
Planitiem quamcumque, viae, debebit id ipsi
Sive propinquare aequali, aut discedere lapsu
Aequis temporibus, proin usque aequaliter ire.
Praeterea quotvis si puncta, aut corpora cumque
Inter sese et agant, et agantur mutuà, vires
Quantumvis variae fuerint, legesque movendi
(Semper ut existant motus tamen aequalesque,
Oppositique) nihil mutandum his motibus esse
Cognosces illud punctum gravitatis, eadem
Ast, ut nuper erat, prorsus ratione manere.
Namque ubi sunt motus aequales, oppositique,
Non spatia a punctis simul omnibus omnia ducta
Planitiem ad quamcumque queant mutarier; ergo
illius et puncti spatia haud mutata manebunt.
Nam si animo fingas, de punctis omnibus illis,
Quae sunt, materiae, duo sese puncta vicissim
Sola lacessere; erit, quantum unum accedat ut ipsam
Tunc ad planitiem, tantum simul alterum abire
Debeat: idcirco si succedentia fumas
Tempora tot, genus hoc, nimirum sunt quot ibidem
Punctorum paria, ut producat tempore vires
Quodque suo, nequeat spatiorum ex omnibus illam
Summa ad planitiem minui, neque crescere punctis.
Nunc quoniam vires uno sese inter agentes
Tempore se promunt omnes, ut ab omnibus istis
Compositus fiat motus; quodcumque, necesse est,
Illic sit punctum finito hoc tempore, ubi esset
Denique idem, vires si succedentia tantùm
Scilicet egissent per tempora; proinde nec istis
Mutari junctis spatiorum summa valebit.
Denique vel curvo quocumque, vel impare motu
Scilicet illa tibi, quae diximus ante, ferantur
Puncta, aut corpora, uti tamen ille sit ortus inerti
Sola a vi, solis itidem cum viribus illis
Internis, quibus inter agunt se corpora, junctâ;
Id punctum commune suum tum sive quietis,
Seu motùs servare statum, neque flectier inde
Debet; nam internis sine viribus ante probatum est
Sic servare statum, vim solam propter inertem,
Punctum illud medium debere; sed addita nil vis
Mutuà perturbat, neque mutat. Proinde necesse est
Non minus uno ipsum semper perstare tenore.
Quod superest, cum viderimus, gravitate quid ortum
Sit per materiam diffusa aequaliter omnem,
Cum sita nempe locis propellit, et urget in [îsdem],
Proptereaque plagas in easdem corpora vertit;
Nunc locus est nota procula a regione vagari
Externasque etiam peragrando visere terras,
Quaeque alibi gravitas nostrae collata, tueri,
Quodque in diversis terrarum partibus orbis
Discrimen gravium rerum sit. Tu mihi mentem
Da vacuam curis, verique cupidine captam,
Gaudebit quoniam perceptis excita rebus.
Principio gravitas disjunctis insita terris
Non aeque inter se distantes corpora defert
Per tractus, quoque hic, non ictus dirigit illic,
Respectes vasti si circum moenia mundi.
Quod nunc ut facili possis cognoscere pacto;
Ad sola telluris, si sint aequata, natantes
Aequoris ut campi, gravitatem percipe deorsum
Corpora directo deferre cadentia lapsu:
Constratum nam si aequor aquarum obliqua ferirent
Pondera, quà flexus brevis est decurreret unda
Protinus ad partes alias, queis latior idem est.
Aequius idcirco est, quam tellus, marmor aquarum;
Fiat inaequalis cum paulum montibus illa,
Vallibus atque cavis; hic surgit, sidit at illic.
At si de terra montes evellier alti
Possent aut omnem tegerent maria undique terram,
Aequor continuum foret, et nil surgeret usquam.
Jam simul undarum facies, terraeque profecto
Non est plana; sed, ut globus ingens, ut pila magna,
In sese redit ipsa, et ab omni parte rotunda est.
Quam notam tibi rem, facilemque ostendere longis
Non opus est dictis; quae sat sint, percipe paucis.
Primos aspiciunt montes, et culmina tantùm,
Qui procul adveniunt terras ex aequore nautae,
Dum tegit ima tumor mediarum littora aquarum:
In caput alta suum paulatim sidera cernit
Surgere fixa polo, media a regione diei
Qui terrae ad gelidas venit oras; quique vicissim
Hinc remeat, sese illa humili demittere caelo:
Quique ortus, obitusve petunt, orientia mundi
Ocyus astra vident, aut serius; ipsaque saepe
Sic peragrata fuit, quam magna est, vastaque, tellus,
Oppositoque viae mirantes tramite, non quo
Decessere viri, ad patrios rediere penates.
Luna magis tamen hanc, cum deficit, indicat esse
Terraï formam; quoniam, qua carpitur, umbram
Flectentem curvos se cernimus orbis in arcus
Omni a parte; an eam tellus non projicit umbram?
Est igitur tellus omni de parte rotunda.
Quapropter gravitas dum curvam pondere terram
Desuper elapso rectà ferit; ipsa profecto
Omnibus usque locis non sese dirigit aeque,
Aeque nec gravium rerum via distat ubique.
Quandoquidem prorsus si tellus nostra globosa est,
Recta via ad terram quaevis signata cadendo,
Est opus, ad medium contendat ut undique punctum,
Axe velut coëunt radii; proin dirigit illuc
Undique se gravitas, atque illuc corpora pellit.
Fiet ab hoc contra, gravitas si pondera terrae
In medium pellit punctum, et se dirigit illuc,
Prorsus ut ex omni tellus sit parte rotunda.
At si jam tellus vero quid distet ab orbe,
Non gravitas punctum terraï tendet in unum:
Haec est nimirum connexaque, conque ligata
Inter se certa ratione, atque ordine certo
Utraque res, ut per numeros, quibus abdita rerum
Quaerimus, ex una reperirier altera possit;
Quod mihi posterius, cum res feret ipsa, docendum est.
Ut, non esse viis aeque distantibus inter
Sese directam gravitatem per loca terrae
Omnia, jam clara, et facili ratione repertum est;
Sic facile haud reperire fuit, num par sit ubique
Vis gravitatis, ut hic tantundem pendat in omni
Europa, opposito quantum quoque pendit in orbe
Corpus idem. Tibi nil Americae ferre sub oras
Proderit id corpus, nostraeque examina lancis,
Et pondus, quicum libratur; namque necesse est,
Corpore si gravitas alibi mutetur in illo,
Haud alio pariter mutari in pondere pacto,
Pondera ut inter se hìc aeque referantur, et illic.
Quodque erat hìc pondo, jam non nisi constet ubique
Pondo; non eadem gravitas licet extet ubique.
Si nos, cum dextra retinemus corpora, vires
Metiri nostras penitus possemus, et harum
Post, ubi opus fuerit, reminisci, mente tenaci;
Has nostras alibi referendo denique vires
Scire liceret, idem sit eodem an corpore pondus
Omnibus in terris, ire in quascumque liberet.
Sed praeter quam quod momenta per omnia nostrae
Mutantur vires (ipsas dubitesne per horas,
Perque dies?), nihil est occultius, atque tenebris
Quod mage se condat, quam nosmet, nostraque nobis.
Sensus confusa nimium ratione per ipsos
Omnia percipimus; tactus tamen omnibus ipse est
Ambiguus magis, ut nequeas discrimina rerum
Parvula metiri, et conatus noscere veros,
Quos tunc exserimus, cum pondera forte tenemus.
Demum in tam duris fors adfuit optima rebus,
Ostenditque viam certam, qua pondera detur
Conferre inter se vario sub sidere nobis:
Quod tibi nunc prima repetens ab origine pandam.
Auspiciis Regis patrio vir littore Gallus
Solverat, et positas procul impiger ibat in oras,
Queis super impendet rectus sol; inde tueri
Certius ut posset vaga sidera, cum super altum
Vertuntur caput, et lucis dimissa per auras
Spicula sunt motu super advenientia recto.
Jamque tuum victor littus Cayenna tenebat
Insula sole calens; jam vertice sidera in alto
Coeperat, et positus caeli servare recentis:
In motus virgam sensit cum serius illam
Ire suos, signans nobis quam tempora praefert
Machina structa rotis, quamque ipse aptaverat ante
Sic patrio longam caelo, ut procurrere seno
Procursu decies huc illuc qualibet horae
Deberet decies in sexta concita parte;
Esse moras virgae majores scilicet illic
Sensit, tamque magis longos constare rotarum
Circuitus, ad quamque diem de partibus horae
Ut decies senis geminas prope, dimidiamque
Addi perciperet; fieri quo tempore nempe
Procursus centum, et decies prope quinque necesse est.
Proin virgae pondus tum paulum sustulit, atque
Contraxit virgam; ut, quantum est opus, ocyor iret.
Hac novitate animum perculsus, protinus ipsam
Esse ibi conjecit gravitatem forte minorem,
Urgerique minori ideo vi corpora deorsum.
Quod tamen ut posset deprendere certius, idem
Huc animum adjecit, quam longum, ut quaereret, esset
Filum ibi, tempore uti fieret procursus in illo,
Quod partis decies sextae foret unius horae
Pars decies quoque sexta. Gravi ergo pondere filum
Tensum, vibratumque oculis vigilantibus usque
Servabat numerans procursus, sideris alti
Nempe a discessu medii de culmine caeli
Ad reditum (tempus quo non aequalius ullum est).
Saepe dies solidos, pernox quoque perstitit urgens
Hoc opus, et repetens, iterumque, iterumque retentans.
Quae tandem deprensa fuit certissima, fili
Protinus aere super mensuram incidit, ut esset,
Quam patrias remeans secum deferret ad oras.
Nec minus id patriis tum demum redditus oris
Pervigili longùm cura tentabat adurgens,
Et repetebat opus: productius usque repertum est
At filum, inciso quam quod super aere notârat:
Constabant decima digiti discrimina parte.
Ille haec vulgavit fundens ignota per orbem
Protinus, et primo commisit pectora bello;
Unde tamen porro coïturae in foedera gentes
Pacatis animis, verumque tuentibus essent.
Nam subito pars magna Virûm, meliorque putârunt,
Esse minus validam mediae telluris in oris,
Pellentemque minus gravitatem; quippe cieret
Haec filum si vi majore, ipsum ocyus iret,
At si forte pari, citius procurreret illud,
Cum brevius; quare si tempore vibret eodem
Se brevius filum, quo longius; illud oportet
Vi gravitatis agi forti minus, atque valente:
Tanto et majori tum crescere debet adauctu
Illa, movet filum quanto productius; atque
Si minor est, illo decrescere diminuique
Ordine, quo filum; sic respondere vicissim,
Augerique pari pacto, aut decrescere debent.
Ast alii infidos illo tentamine sensus,
Servantisque manum culpabant, et referebant,
Si quid erat varium, mutato denique caelo.
Extenduntur uti nam dura metalla calore,
Frigore sic contra retrahuntur; proinde quod aere
Incisum fuerat filum in regione calenti,
Par erat, ut, nostris illatum cum fuit oris,
Aura ubi frigidior, se retro traxerit in se.
Propterea ad flammas dura exposuisse metalla
Saepe, atque aestivi certabant solis ad ictus,
Illaque distendi cernebant sole, vel igne.
Quin fila aequali vibrantia tempore sese
Europae in variis regionibus experientes,
Sequanicas velut ad ripas, Thamesimque remotum,
Atque suam quondam in terris qua condidit urbem
Uranie procul a populo, strepituque reductam.
Omnia servabant tractu protendier aequo.
Non prior illa tamen ratio labefacta ruebat
Propterea, quoniam non tantis, quae loca filum
Aeque monstrabant aequo pro tempore longum,
Distabant spatiis, tellus qua lata patescit,
Ut cadere in sensus discrimina parvula possent.
Deinde urens quae sol, aut sole potentior ignis
Addiderant longum in tractum incrementa metallis,
Non ea tanta quidem, sat ut essent, visa profecto.
Ferri virga pedes in sex distensa rigentem
Per brumam, mox de Cancro, tergoque Leonis
Sole diu radios in eam vibrante, magisne
Increscit, quam pars digiti ter sexta quod extet?
At quae virga pedem se protendebat in unum
Altera, cum glacie circum foret obsita multa,
Dein flammá calefacta, pedi quantum addidit illi?
De digito bis sexta quater pars unica quantum est.
Cum solis fuit ille sub orbe ardente, caloris
Tantas virga vices num passa est? exposuitne
Virgam, aut incisum aes, violenti ad verbera solis?
Non igitur, quidquid varium servaverat illic
In virga, possis uni tribuisse calori.
Dicere inexpertumque etiam, ignarumque fuisse,
Remque oculis, manibusque parum tractâsse peritis
Num possis, hominum numero qui lectus ab omni
Praestantum fuerat, longoque exercitus usu
Rebus in his, nil tum a studio curaque remittens
Pervigili, tentans rem saepe, iterumque retentans?
At, quaecumque fuit, tum denique suspicionem
Hanc animis varias fusi, multasque per oras
Exemere Viri, rem naviter experientes,
Queis non consilium, non ars, cautique timores,
Ingeniosaque sedulitas, non copia deerat
Instrumentorum, quae Daedalus arte Britannus
Ediderat multa: quas vibrat machina longas
Horarum virgas, sic struxerat, ut probe cuncta
Percepisse oculis discrimina parvula posses;
Quid faciant gelidique vices, calidique, notârat,
Aëris, et quantum pro frigore, proque calore
Procursus celeres sint, cunctantesque vicissim.
His armis instructa tuas America calentes
Missa Virûm delecta cohors inviserat oras,
Et referens, caelo quae sunt referenda calenti,
Motus esse minus pernices repperit illic,
Quam prius in patriis Europae viderat oris.
Altera hyperboream glaciem, arctoasque pruinas
Docta cohors adiit; tentans ubi talia, cavit,
Ne quid concretum turbaret frigore caelum.
Et demum virgae cursus magis esse, recursusque
Invenit celeres: proinde et gravitatis ibidem
Vires esse magis, quam sint natalibus oris,
Pollentes, multoque magis, quam sole ubi tellus
Impendente super circum vastissima fervet:
Ut nequeas animi dubius proin esse, sub altis
Cardinibus plus, quam media res pendere terra.
At quod tanta aliis tentamina suppeditârunt,
Vobis ingenium, divinaque prodiderat mens
Primis, o Animae grandes, o pectora fraudum
Nescia, queis major multo pars contigit aurae
Aetheriae, Tibi quo Batavi, flavique Sicambri,
Hugenide, exultant, Tibique o qui pectore fundens
Aurea dicta tuo longe exsuperare videris
Humanum, Newtone, genus, quo Cive Britanni
Plusquam divitiis, plusquam terra ubere plaudunt,
Oceani plus quam sulcantibus aequora late
Classibus, armatâque in bella horrentia pube.
Vobis in patriae complexu, quidquid ubique,
Collustrare datum est, animus peregre ibat, et omnes
Impiger immensas mundi penetrabat ad oras
Ipsis cuncta petens a causis, {evolüensque}.
Scilicet hinc, et quae se terram fundere circum
Debuerit gravitas, et qua ratione, patebat,
Quasque vices varia regione subire locorum.
Namque alter, super axe suo dum volvier amplam
Perciperet terram, vidit quoque, consita tota
Corpora quae terra circum sunt, omnia nisus
Orbis de medio fugiendi, non tamen aequos,
Edere; nempe locis agitur queis maximus orbis,
Majores aliis conatus esse calenti
Scilicet in terra; breviores ducier orbes
In geminos exinde polos; proin effugiendi
Continuò quoque vim minui, et decrescere, donec
Vis, et circuitus vanescat cardine in ipso.
Vidit item queiscumque locis hanc vim fugientem
Illis oppositas directam semper in oras,
Queis medium cujusque peracti includitur orbis:
Proinde ubi per medium terraï maximus orbis
Transit, ibi est gravitas contraria vi fugienti,
In medium terrae quia tendit, at obstat eidem
Usque minus, quo plus orbes deflectere circum
Diximus in geminam regionem utrinque polorum.
Nam vis quaeque, sui medio dum profugit orbis,
Quo medium hoc medio terrae mage distat ab ipso,
Est obliqua magis gravitati, languidiusque
Officit idcirco; minus et proin carpitur illa;
Maxima quapropter sub cardine, totaque utroque est.
Illinc continuo paulum libata recedit;
Fit minima at, vernus quà recta desuper urens
Pendet sol; tantum e toto nam deficit ipsi,
Pars de tercentum prope partibus unica quanta est.
Atque ex hoc etiam lex est inventa, superstes
Augmina qua capiat gravitas in cardinem utrumque;
Compressamque polis terrae debere figuram,
In mediaque sui paulum regione tumentem, et
Altius elatam perceptum est protinus esse;
Ut liquida hinc, illinc librari pondera possint
Undique, quae longis inclusa canalibus esse
Confingas terrae ad medium tendentia punctum;
Pellat et ut rectà labentia corpora deorsum
In terram gravitas, quae se dum dirigit ejus
Ad medium, semper paulum fugiente sub oras
Diversas a vi turbatur; semper oportet
Non medias ubicumque plagas, punctumque, quod unum est,
Prospectet, verum varias, et plurima puncta
Immoti, mediam uqui terram trajicit, axis:
Propterea ut nequeat prorsus globus esse videri
Terra, sed inflectat varios sua terga per arcus.
Ille modum docuit pariter, quo scire queamus,
Exterior quae sit, qua clauditur ipsa, figura;
Denique curtatum, qua tellus arctior, esse
Non plus, quam septem nimirum millibus, axem.
Hactenus his veluti constructis multa profecto
Contigit, et majora super, potioraque longe
Addere Newtono, summumque imponere culmen.
Scilicet huc ratione sua delatus, et omnem
Prospiciens late in partem, quantum intulit orbi
Notitiarum, et qua mentes ditavit opum vi?
Principio, ratio servatis ut bene rebus
Conveniat, vim non unam satis esse putavit,
Quae cogat fugere; hanc etenim minus edere duplo
Discrimen nobis gravitatis; proinde sagacis
Obtutus animi gravitatem fixit in ipsam;
Cui nil detractum sit nisibus effugiendi,
Plenam, atque illaesam, qualisque est, denique totam.
Hanc ut inaequalem, neque punctum prorsus in unum
Undique directam terrae regione locorum
Pro varia totam gravitatem censuit esse,
Scilicet exortam per vires, a quibus omnis
In se materies trahiturque, trahitque vicissim,
Conservatque ratas leges quae tracta trahendi:
Virium uti summa gravitas coalescat ab omni,
Nimirum a cunctis qua corpora quaeque trahuntur
Corporibus, tellus queis constat tota, vel ultra
Optes si prorsus rem tangere, quidquid ubique est
Materiae, vastum quae se diffundit in orbem.
Proinde hìc esset opus late lustrare trahentem
Materiam, et magno per mundi vasta volatu
Corpora deferri; at melius tentanda supersint
Haec porro, cum jam vires, animique recentes
Aequos sufficient ausus: nunc pondera rerum
Jam vidisse sat est terras non una per omnes,
Diversisque locis urgeri corpora deorsum
Dissimili nisu gravitatis, scilicet illic
Tardius, hìc contra paulo cunctantius ire.
Quin et forte locis îsdem, quod deinde monendum est,
Credere vix possis tempora longa manere
Aequales ictus gravitatis, ponderaque aequa.
I nunc, atque hominum mirare in mentibus ipsis
Nec semper, nec ubique uno res ordine easdem
Constare, et varium atque incertum pondus habere,
Quas non percipere, aut agere, aut quas velle solemus,
Aut illinc quacumque alia ratione moveri.
Haud dubitem humanis in mentibus inseruisse
Quasdam Naturam leges, praescriptaque certa,
Queis, ut ponderibus, declinent, atque ferantur,
Quo sit opus ferri: verum ut quo saepe locati
Ordine nos inter sumus, et sunt undique circum
Qua varia res dispositae ratione, locisque,
Sunt populi ut mores, exemplaque, juraque, quicum
Vivimus, affectus ut nostri, ut tempora, et aetas;
Insita Naturae quae constant pondera, flectunt
Sese alio interdum, minuuntve, aut denique prorsus
Turbata, oppositis devictaque viribus ullos
Vix jam edunt nisus, vix usquam impellere possunt.
Exsurgunt aliae tum prava ab origine vires
Scilicet, et veluti cum nobis exoriantur,
Ortum a Natura simulant duxisse potenti.
Hinc varia exagitant, diversaque pondera mentes
Omnibus in rebus nostras. Quid denique constat?
Jamque age, terram oculos late circumfer in omnem,
Atque hominum lustra genus, et mortalia corda.
Queis non in rebus videas distare, putesque
Diversis animis, diversa mente potiri,
Et genus esse unum, bipedi vestigia tantùm
Quandoquidem signat gressu, pennasque volantum
Non habet, aut motis proscindit caerula pinnis?
Principio ut vario fertur sermone per ora,
Sic habet et variam sortem doctrina per orbem,
Pro regione loci varia terrisque remotis.
Quamque in Naturae clarandis rebus abire
Diversos, ipsisque elementis notitiarum
Cernimus interdum vario sub sidere natos?
Albin qui, Rhenumque bibunt, undisque minorem
Danubium, septemque vident fulgere Triones
Altius, in claro veri radiare nitore
Plurima conspiciunt, manifesta imbutaque luce,
Quae tamen ad Thamesim longe natalibus auris
Vescentes obscura sibi, nec vera videri,
Prorsus et ambigua posita in ratione fatentur;
Posse nec omniparente sua contendere cum vi
Illa, nec indigenis inventis aequiparari;
Quae tamen ipsa aliis quoque rejiciuntur in oris,
Nempe ubi vorticibus locus est, ternisque elementis.
Nimirum quae res eadem sit saepe probari,
Mente, diuque animo circumsonte, atque probetur
A multis, quamque intersit nostra probari,
Fit facilis credi subito, manifestaque prorsus;
Mensque videt, quod saepe fuit conata videre:
Nomina mitescunt, resque assuetudine longa.
Jam nunc pro varia regione, et tempore mores
Mens varios est inspicere; et Natura magistra
Injusti, justique licet sit certior intus
In nobis, quam rerum ullarum forsitan extet;
Non minus ipsius manifestae lumina lucis
Obruere interdum, penitusque extinguere possunt
Mores, judicia, affectus, exemplaque, et usus;
Propterea ut stulte videamur, sive doceri
Nil a Natura nos, seu contraria prorsus.
Nunc quoque, saeva tulit quales Germania quondam,
Sunt variae, rapto quae semper vivere gentes
Assuêrunt, quaeruntque decus crudelibus ausis:
Hae pueris tinctas humano sanguine praedas,
Ut pellem catulis, aut cervi cornua, monstrant;
Et queis mitius est, neque longe immane, feroxque
Ingenium, hos terrae allidunt, mortemque minantur;
Degeneres patria nimium a virtute vocantes.
Ut pennas, dicunt, avibus Natura, volare
Queis possint, dedit, et caudam, ut proscindere lymphas,
Piscibus, et nobis sic ingeniumque, manusque
Ut struere insidias, rapere, et pugnare queamus.
Sunt quibus, ut referunt Laestrygonas ante tulisse
Ausoniam, humanos sit mandere dulcius artus,
Prolui et humano large hausto sanguine, quam quos
Herbarum mites succos mortalibus offert
Natura, aut pecudes, aliud genus: ire per altos
Venatum montes, hominumque cubilia, sylvas
Armati saxis, et multa cuspide gaudent:
Cum capiunt, rediere domum Paeana canentes,
Et fera laudatis celebrant convivia mensis.
Mos apud est Indos natis mactare Parentes
Ob pietatem, annis cum languet vita per artus
Effoetos, sibi sint oneri ne forte, suisque,
Ne subeant durae pertaesi incommoda vitae.
Mos etiam morbo, aut fato quocumque peremptos
Mandere, visceribusque suis tumulare suorum
Viscera: nostrorum quo, dicunt, membra sepulchro
Condere possimus potiori? avellier unquam
Quis ferat artubus a caris? nos reddere pacto,
Quo licet, his vitam cupidi certamus ademptam
Corpora corporibus miscentes mortua vivis,
Et facimus pars sint nostri, in nobisque locamus.
Hunc ubi funereum Grajorum hausere phalanges
Morem oculis illic longinquo Marte merentes,
Obstupuere animis, damnaruntque horrida facta.
Interea insueto tentata vel aëre, longa
Sive via, magnoque armorum attrita labore,
Vulneribusque absumpta exanguia multa suorum
Corpora constructis medio super aggere Graji
Imposuere rogis, admotoque igne cremabant.
Flammae conficiunt artus: it nidor in auras
Fumidus: obstupuit peregrinos incola ritus
Edoctus, tantamque humano in pectore posse
Barbariem innasci vix credidit, in socios ut
Igne velint etiam exanimos saevire cremantes.
Plurima sed, genus hoc, facile excusamus in Indis
Gentibus, atque aliis, quae nobis esse videntur
Incultae; quis, Roma, tuas facta horrida leges
Horrida facta neget leges, moresque tulisse?
Quid memorem humani spectacula grata cruoris,
Quid Gladiatorum pugnas, servosque coactos
In se ursos, tygresque, atque irritare leones,
Plaudente, et furias populo accendente ferarum?
In sobolem ipse ferus pietate potentior usus,
Naturaque fuit: vix primùm in luminis oras
Edita, saepe viis proles deserta jacebat,
Et loca vagitu complebat, parvaque circum
Brachia tendebat non amplexura Parentes,
Vitale auxilium frustra sic indiga poscens.
Quae teneris, quae culpa ingens, ut lege liceret
Ipsos hoc ritu in prolem saevire Parentes?
Tibri Pater, quot eras parvos miseratus alumnos
Ripis saepe tuis visos reptare, memorque
Expositi quondam tenero cum Fratre Quirini
In mare pertuleras forsan parcentibus undis.
Plus ubi quaesitum est de moribus, ipsaque virtus
Cui laudata magis, Grajae telluris alumnis
Quam fuerit, studioque diu affectata severo?
Haud minus hos rigidos tamen, hirsutosque magistros
Fama refert teneram aetatem corrumpere suetos:
Nam pulchra facie pueros, et corpore pulchro
Turpiter, ipsa quod est Venus execrata, peribant:
Ponere naturma motus non posse ferinos,
Nec suavi institui vitae ratione putabant,
Ni pueri prius incipiant mollescere amore,
Contendantque suis jam tum placuisse docenti
Scilicet et factis, et corpore, flexile fiat
Ut sic ingenium, culturaeque artibus aptum:
Blanditiis facile esse animos fregisse feroces.
Crimen adulterium est, et dedecus; est ubi neutrum
Credatur tamen; hospitibus praebere domumque,
Consortemque thori gaudent. Sunt gaudia tantùm
Qui Veneris norûnt incestae, vulgivagaeve.
Carcere ut Acrisii claudunt, multoque tuentur
Exsecto custode alibi genus omne putantes
Foemineum infidum; fluxam muliebribus esse
Nonne fidem hìc norûnt animis? ideone tuentur?
Quin et amicitias colere, et celebrare virorum
Conventus licet, et mixtim spectacula adire,
Et comites sibi habere procos, quocumque libido est,
Et licet, et mos est, et, qui non talia perfert,
Exercet durum imperium, insanire putatur.
Quid Natura magis vita commendat, et atrà
Quid nos morte docet crudelius esse? Tuendam
Haud tamen ad vitam Naturae haec pondera, vimque
Pectora senserunt aliquo obfirmata recepto
Contra judicio, atque diu sub mente voluto:
Ipsi etiam sensere minus, gens tota, Britanni,
Non jam inculta, ut erat quondam, sed quae inclyta floret:
Nempe putant, has cuique fores liquisse patentes
Naturam, ut, taedet cum vitae, erumpere possint.
Ergo, quae subeat praedura incommoda, vitam
Exsolvunt letho, seu ferrum in viscera condunt,
Seu se praecipites in flumen, in aequora mittunt,
Seu potius laqueo innexo suspendere gaudent
Se manibus persaepe suis ante ora Parentum
Nati, atque imbelles, sed iniqua sorte, Puellae.
Incita laudatis exemplis acrius usque
In scelus hoc agitur plebs, atque exempla novantur.
Scilicet unum plebs imitatur multa Catonem.
Mos ferus Europam late olim invaserat omnem,
Insimulatus, uti, fuerat qui crimine quovis,
Diceret orando non coram judice causam,
Verùm igni injiceret dextram, accensove mearet
Saepe rogo, et lymphas ferventes saepe subiret.
Servandum fore credebant, qui justus, et insons,
Justitiam Superis, rectumque probantibus ipsis;
Ut si proinde forent versuri rerum elementa,
Et subitò arbitrio missuri fulmina nostro.
Saepe etiam sumptis pugnabant cominus armis:
Sed rectum, verumque tamen cum viribus esse
Conjunctum, sectamque sequi, quae pollet, et arte est
Consuefacta magis dira, plerumque videbant.
Exinde inter nos etiamnum barbarus iste
Mos viget, ut qui sit factis, verbisque protervis
Exceptus, subito in certamen provocet hostem,
Atque eadem subeat simul ipse pericula vitae
Insons, atque sui cadat hostia saepe furoris:
Ni faciat, non ingenuos erit inter habendus,
Et trahet invisos sine laude, et degener annos.
Nempe animos, verum quod sit, minus incitat, ipsi
Quam quod opinantur mortales, fictaque majus
Plurima pondus habent; fictis stant plurima rebus.
Scilicet ipsa solet varios convertere in usus
Se ratio, et facies, quas tum circumspicit extra,
Induit, ut, quo non paulatim assuescere possit,
Nil adeo incultum constet, dirumque, suamque
Sponte etiam per quod nolit traducere vitam.
Nonne vides solos aevum cum bobus agentes
In morem gregis ire sui, exemploque ferino
Vivere pastores, vix extra agnoscere pauca?
Tota illos ratio tantùm propendet in usus.
Quid genus omne foret nostrum, si viveret altis
In sylvis, aliquas ut dicunt vivere gentes,
Dispersum? Nigris quid tum distaret ab ursis,
Sive lupis, quos nocturnis ululare tenebris
Audiret, saevisque leonibus, atque elephantis?
More oppressa truci ratio fors muta jaceret,
Usus exciperet, quos cerneret, haud meliores:
Difficile est reperire novos, et abire receptis.
Praeterea quid jam repetam, quae, quantaque moti
Momenta affectus in nostris mentibus addant?
Ut mutent, versentque animum, ad diversaque raptent,
Et magico veluti transforment pectora cantu?
Qui timuit, quam nunc irato discrepat a se
Nimirum, a tristi quam gaudens, atque dolente?
Et qui nunc odit, nimium cum nuper amavit?
Quam diversa probat? Quantum fuit inter Achillem,
Cum lectam praeda ex omni Briseida amaret,
Et cum indignatus post ob Briseida raptam
Implacabilis Argivis abscederet armis
pagina 176
Secum deducto cum milite Larissaeo,
Grajugenûm spectans alio de littore caedes
Immotus, cytharam et pro ferro saepe retentans;
Cumque suum letho te, Patrocle, fleret ademptum
Noctes, atque dies, et foemineos ululatus
Ederet, et pulchros foedaret pulvere crines;
Mactaretque greges tumulo, puerûmque cruorem
Manibus inferias sacris hauriret ad aras?
Aut cum mox sumptis congressus sterneret armis
Hectora, raptaretque diu deforme cadaver,
Exciperetque senem Priamum, stratumque videret
Ante pedes nati exuvias deposcere regem.
Scilicet his animi vita vertuntur in omni
Perpetuis vicibus; vix idem permanent una
Saepe die tenor in nobis; mutamur in horas
Interdum, rebusque novis quia pellimur usque,
Proinde novis mentes cum motibus usque novantur,
Atque alias subeunt formas, aliaeque videntur.
At non propterea est, Sapiens ut motibus ullis,
Judiciisque ratione Virum popularibus abducatur
Inversa ratione viae; nil rebus in ullis
Admiratur enim nimium, nil aestimat ultra,
Quam par est; tantum, quae nobis indita, sentit
Pondera naturae vigilans, et ducitur illis:
Scilicet huic aequam rationem accommodat uni,
Incertus vita huc, illuc ne fluctuet omni.
pagina 177

LIBER QUARTUS

Quis cupidum me tollat humo, liquidasque per auras
Altivolante levem penna sustentet, ut imas
Praeteream nubes, latumque per aethera vecter?
Ire vias Caeli vacuas juvat, atque tueri
Omnia, quae vasti peraguntur per loca Mundi,
Quae teneant leges Naturae corpora magna,
Solem, et quae certo circum palantia lapsu
Astra feruntur, et immenso quae consita tractu
Undique nativam diffundunt sidera lucem,
Cunctarum vires, et foedera denique rerum
Scrutari, atque artem, qua totus flectitur Orbis.
Quo nunc terra parens, hominum gratissima sedes,
Nostrae ubi sunt et opes, et maxima regna, ubi curae
Ingentes, nostrique metus, et gaudia nostra,
Effugis ex oculis ? quo moles tanta recessit?
Credideram tua res ad commoda quasque referri,
Et Solem lucere tibi, tibi condita noctis
Sidera, te primam, praelatamque omnibus esse,
Te Dominam, atque uni tibi cuncta vigere, tuoque
Inservire bono. Cur sit tua gratia tanti?
Tamne queas de Natura bene sola mereri?
Sic quoque formicis, qua fervent agmina nigra,
Area, quaque trahunt praedas, latebrisque recondunt,
Nobilior, potiorque fuat, quam quidquid ubique est.
Qui sua miratur, laudatque, ubique est.
Qui sua miratur tantùm, laudatque, necesse est,
Extera quae constant, alienaque, nesciat idem.
Nam quocumque oculos lustrantes proferat extra,
pagina 178
Inveniat majora, opus est, melioraque notis
Usque; ferax adeo rerum est Natura bonarum,
Magnarumque itidem; consistunt undique pulchro
Ordine cuncta, atque invicto se foedere nectunt
Tenuia cum magnis, cum parvis magna vicissim.
Propterea ad terram libeat si cuncta referre,
Par erit, hanc pariter referas ut ad omnia Terram,
Omnia ut ad Solem, sic ipsum et ad omnia Solem.
Proficiat nihil in summa sibi denique tantùm,
Sed capiat, sed reddat opem. Quodcumque sit, aequum
Jus habet, ut pars sit Mundi, vigeatque, suoque
Munere fungatur, propriis et regent in oris.
Non igitur Tellus aliis se praeferat ullis
Corporibus, si non allis concedere multis
Ipsa velit: si nos sumus hic Telluris alumni,
Fors alibi alterius variae Telluris alumni
Sunt alii: quid jam refert, qua parte colatur
Orbis hic? Orbis enim cives sumus unius omnes,
Quotquot ubique sumus, qui vita, qui ratione,
Et memori mentis motu, ingenioque potimur.
Non tamen hanc patriam communem flectere nostro
Possumus arbitrio cives, legesque movere;
Invictae quoniam leges sunt. Arbiter, olim
Qui sanxit, modo sancit item, sanctasque tuetur:
Nostrum admirari est, spectare, inquirere mundi
Leges, et rerum naturam noscere velle:
Proin vidit qui plura, per astraque lapsus, et altum
Aethera mente sua domuit non ante subacta,
Eduxitque diu latitantia multa sub auras
Immensos Patriae visus distendere fines,
Ille aliis longe praecurrere dignior unus,
Ut Patriae Pater, et Princeps, viventia saecla
Omnia quandoquidem non auro, et viribus anteit,
Rerum at notitiis magnarum, Orbisque regundi;
Ast alii Plebs sunt, qui pauca, et prima tuentur,
Et velut externo Naturae in cortice adhaerent,
Et patriam agnoscunt, ut sensus afficit ipsos
Tantum, et qua stolido tractari corpore possit.
Sed quis is est, qui se sublimibus inferat astris,
pagina 179
Subjiciatque oculis adeo distantia nostris,
Factaque mortali struat immortalia nisu?
Ille Vir, ille viam ingressus, per carmina clarum
Cui Pindi sacra lauro praetexere nomen
Instamus, potuit volucri transcurrere mente
Aetheris immensi tractus et cuncta tueri
Arte nova, Lunaeque vias, Terramque trahentem,
Et Sole a magno diffusas undique vires,
Supponens numeris etiam infinita repertis.
Extraxit Victor caeca a caligne noctis
Naturam fictos ponentem denique vultus,
Et vera, ut Proteum, forma apparere coëgit;
Illius adventu proprias non mutat, ut ante,
Jam Doctrina vices; sic undique certa refulsit.
Nam vicibus studia, et mentes, ut cuncta, regebat
Arbitrio Fortuna suo; sic Porticus olim
Claruit, at nunc est longa deleta senecta;
Hos casus Epicure tui subiere sub umbris
Florentes horti male crudo a frigore tecti;
Quodque ratum doctis stetit, immotumque Lyceis,
Viluit, et numerum tot rebus inanibus auxit;
Et qui Socratica divinus prodiit arte,
Pertulit interitus totidem, quot vidit et ortus.
Ergo ubi magna novo rationum lumine fulsit
Newtoni mens, a certis incerta dirempta
Vidimus, atque suis haec intentata relicta
Aeternùm in latebris, contra illa educta superne.
Solis ita exortu noctis fugere tenebrae,
Atque iter ingressis ductus patuere viarum.
Illum igitur placido tranantem sidera cursu
Usque fequens, Terra gravitas cum qualis in omni,
Vidissem, quod jam superest, an didita constet,
Inquiram, aetherias, qualisque, et quanta per oras.
Principio, incerto ne tramite procurramus
Rapti praecipiti per vasta, per invia motu,
Sternere iter prius est opus, et vestigia firma
Figere paulatim, et post terga relinquere rerum
Indomitum, ignotumque nihil, ne fallere possit,
Sed gradibus veluti tuto conscendere structis.
pagina 180
Sic quoque qui cupiunt metiri sidera quantis
Tractibus inter se sint, a nobisque remota,
Non subito attollunt sursum se, sideraque ipsa
Subdunt mensuris, ulnisque, et passibus aequant;
Unde etenim inciperent, vel ubi consistere possent?
Quid notum foret, ut conferre ignota valerent?
Primo igitur terrae varios cognoscere tractus
Usus erat, facile et campos, et culmina celsa
Metiri, seseque magis distendere semper,
Millibus est donec tellus circumdata notis;
Exinde est ejus penetratum in viscera densa,
Tum fuit et, sensu qua nullo possit adiri,
Cognita. Luna gradus mensuris proximus ipsa
Extitit; ad Lunam sic certo est tramite ventum.
Non tam difficilis nobis fuit inde remotum
Transitus ad Solem, errabundaque sidera caeli.
Haud aliter res in terra qua lege gerantur,
Qui prius, et qua vi, perspexerit, ire per altum
Aethera tum possit, nobis vicinior ipsa
Qua deflectit iter bigis exercita Phoebe.
Hujus ubi agnorit cum nostra foedera Terra,
Evolet ad Phoebum subito, atque vagantia circum
Corpora conscendat jam certior, ipsa, requirens,
Qua vi per caelum sese, qua lege gubernent,
Omnibus in summa quae sint communia jura.
Viribus inde etiam pergens sublimior auctis
Immenso haerentes invadat in aethere stellas,
Victor et inventas sub leges cogat easdem.
Sursum ergo audenti consurgere, Luna repente,
Extat quandoquidem vicinior, obvia fiet.
Tellurem circum mediam correpta diebus
Septenis quater haec dempto prope volvitur uno;
Quamvis ut redeat sub Solem, conque sequatur,
Ipsa dies geminos his addat, praetereaque
Plus quam dimidium; quoniam non invenit illa
Solem parte, prius caeli qua parte reliquit,
At paulum, ad speciem, progressum hoc tempore toto.
Et quoniam illius molem prope corporis aequam
Conspicimus semper, circum rapiatur in orbem
pagina 181
Si non aequum, opus est, at qui vix distet ab aequo,
Ut prope sint gyrum spatia haud mutata per omnem.
A terrae medio procul illa recessit ubique
Sex decies spatiis, queis nos removemur ab oris
His ipsis terrae mediis. Si more Gygantum
Exinde aggressus non monti imponere montem,
Sed terrae pergas iterum, atque iterum ordine longo
Terram aliam, atque aliam, non ante inscendere bigas
Lucentes poteris, quam sit trigesima tellus
Addita, et admotae frontem contingere Lunae.
Possumus hoc equidem facili cognoscere pacto;
Nam si inclusa tubo gemina inter fila receptes
Lunam, qua lata est, vix ortam, sive obituram,
Praeterit atque eadem cum summum altissima culmen,
Invenies decies sexta illic parte minorem:
Proin decies sexta pariter mage parte remota est.
At tum dimidiam trans terram cernitur, ut si,
Qui spectat, medio telluris staret in ipso:
(Non ita, cum supera caput alte vertitur errans)
Dimidium id terrae decies proin sexta fatendum est
Sit spatii pars illius, quo Luna recessit.
Verum hos, atque modos alios, queis tempora, motus,
Et spatia, et moles astrorum, et caetera multa,
Hoc genus, inveniunt Mensores, tradere noster
Non labor est, nos haec et ab illis cuncta petemus
Mutua, cum fuerit nobis his usus, opusque.
Nunc quoniam curvos in terram luna meatus
Continuo facit, in terram vi nititur ire
Continua; tangens iter usque relinquere debet
Propterea, atque orbis loca per deflexa revolvi.
Vis facit haec quiddam volvendo in corpore lunae
Consimile, ac gravitas, quae deorsum hic corpora pellit.
Nec, si quid lunam rapientes tramite vires
Tangenti impediat subito, non protinus illa
Ad terrae medium recta debebit adire;
Nec contra, terrae grave corpus quodlibet auras
Ultra restantes si mobilitate cieri,
Quantum opus, incipiat magna, non ibit in orbes
Perpetuos, terramque omnem amplectetur eundo,
pagina 182
Fiet et exiguum, quod se circumferat, astrum.
Concipe propterea resontantes (horrida Martis
Instrumenta) tubos jacere, atque emittere plumbi,
Aut ferri, lapidumve pilas: ejecta volabit
Ex uno pila fors passus per mille, sed illa
Majori ex alio, et potiori pulveris icta
Incita sulphurei procurret longius, ad bis,
Aut quater, aut decies quoque passus mille, vel ultra;
Impulsùs donec sic semper mobilitate
Increscente novi perventum ad mobilitatem
Illam sit, pila qua transcurrere millia mille
Bis decies, terrae converti denique circum
Totius molem queat, et loca visere prima,
Unde emissa fuit, confecto scilicet orbe.
Ac tum servata, qua primum est mobilitate
Jacta, parem rursum gyrum repararet, eaque
Praeterea ratione alios, aliosque sine ulla
Fine; ita perpetuùm privata quiete mearet.
Sed quae mobilitas haec debeat esse, referre
Ad sua prima pilam queat ut loca, nec minuatur,
Nec crescat tot per tractus, servetur ut isdem
Una, eademque locis, si cognoscere avebis;
Illa est, quam paribus gravitatis ab ictibus, atque
Nusquam intermissis deorsum actum acquireret illic
Corpus, ubi terrae pars esset quarta profundae:
Projectum hoc etenim valido tunc impete cursùs
Aequalem circum semper raperetur in orbem,
Continuoque via a tangente rediret in arcus.
Nonne vides, fiat quod faxi in pondere jacto,
Prorsus et in luna fieri? Si scilicet illud
Projiciatur ea, qua dixi, mobilitate,
Aura neque obstet, iter tum detorquebit in arcum
A tangente via descendes; ut quoque motu
Descendit luna acta suo; sin luna ferentes.
In diversa illos perdat sibi reddita motus,
Queis nunc torquetur, solis properabit ad imam
Tellurem recta delabens, acceleransque
Viribus, ut faxum quoque labitur, acceleratque.
Haec ergo paria inter se cum prorsus, et aequa
pagina 183
Sint, atque idcirco causa producier una
Possint; produci par est, fateamur, ab una,
A gravitate igitur, quae lunam, ut corpora cuncta
Hic gravia inter nos, semper deflectere cogit.
Quapropter gravis esse in terram luna videtur,
Haud minus, ac lignam, lapides, ac dura metalla;
Aequa sed an lunae gravitas, majorne, minorne
Harum sit rerum gravitate, age, perspice mecum.
A terra quantis jam tractibus illa recedat,
Cum notum tibi sit, cognosces, quanta sit orbis
Illius via circum; et cum ejus tempora noscas
Circuitùs pariter, quantus quoque prodeat arcus.
Parte horae decies in sexta, scire licebit.
Proinde etiam quanto pars arcùs ultima tractu
A tangente via distet, quae parte sit ejus
Producta a prima, communi scilicet ortu.
Sola parit gravitas tantum illo tempore lapsum
Deducens lunam; hunc inita ratione videbis
Ter quinos aequare pedes; quot nempe deorsum
Corpora per nostras regiones concita currunt,
Sed tamen aequali non tempore, simplicis horae
Nimirum decies non sexta parte, sed hujus
Partis item decies quoque sexta parte minuto,
Ut supera certo nixus tentamine vici.
Nunc prius a dictis deduces, cum quoque partem
Horaï per eam, bis quae trigesima tantum est,
Hic grave descendet corpus; debere cadendo
Id peragi spatium, quod non, ut tempore tempus,
Sex decies, sed tot toties sit partibus illo
Longius; haec siquidem lapsùs spatia usque necesse est
Crescere, uti repetita in sese tempora crescunt.
Quapropter gravitas, quam pellere multa videmus
Hic prope, major erit lunae gravitate remotae
Non nisi jam toties partibus; esse minorem
Nempe illic videas, ad eam majora quot extant
A medio spatia in sese repetita vicissim.
Hinc tibi jam patefit, vires gravitatis, ut in se est,
Integrae pro non aeque distantibus esse
Diversas, variasque locis, decrescere semper
pagina 184
Plus, loca distando quam disjiungantur; eisdem
Scilicet a spatiis, in sese si repetantur
Mutuà, metiti, quantae sint, possumus illas,
Nimirum quanto loca per majora minores.
Utque fidem minus his renuas adjungere dictis,
Protinus exemplo multarum constabilire
Ipse queas legem hanc rerum, quas cernimus uno
A puncto circum exire, et diffundere vires,
Scilicet ut lux est, quam fulgida lumina jactant;
Tractibus haec etenim duplis, bis duplice debet
Parte sui minui, pariter ter triplice ternis,
Et denis dena decies, proin in minuendo
Respondens semper repetitis tractibus in se,
In quos excurrit diffusa per ampla locorum:
Qandoquidem lux illa eadem, quae non ita distans
Ante globi brevioris erat stipata minorem
Per faciem, sese faciem dissundit in amplam,
Fingere quam possis majoris deinde pilaï.
Vivida propterea minus hic, densataque tanto,
Est opus, ut lux sit, quanto magis ampla rotundi
Est spatii facies; facies sed crescere certum est
( Augentur cum mole globi ) ratione profecto
Non alia, quam qua tractus a lumine semper
Scilicet in sese repetiti crescere debent.
Quare quo tractus puncto a flammante sit ipse
Major, cum repetas in se se ubi scilicet, illa
Rarior hoc certe lux, languidiorque meabit.
Subjicere hanc oculis rationem sic quoque possis;
Lampade per noctem succensa longius adsta
Te retrahens, aegre dum verba inscripta papyro
Possis perlegere, at possis tamen; adde priori
Lampada tum triplicem, ut bis duplo lumine tectum
Floreat; invenies expertus non nisi duplo
Inde recedere te spatio debere, papyro
Demum ut vix possis perarata agnoscere sensa;
Accensa sed deinde novena lampade, terno
Tantum intervallo decedes; denique deno
Si libeat retrahi tractu, quot lumina posces,
Vix legere ut possis, velut ante? Sat ulla profecto
pagina 185
LIBER Q U A R T U S
Jam non esse, micent donec centena, videbis.
Ergo ita diffundi a puncto cum debeat uno
Lux, aliaeque etiam res, quae se parte propagent
Ex omni circum; in mentem facile insinuabis
Non alio fundi gravitatis per loca pacto
Vires; ipsa licet non res sit, quae moveatur,
Corporea, assimilis luci, tenuive vapori.
Verum hanc dissusae gravitatis noscere legem
Certius ut possimus, opus conscendere et ultra est;
Nam quoniam circa Solem vaga multa feruntur
Astra, feruntur item vario cingentia gyro
Astrum errans aliquod, proin quae dixere Secunda,
Et flectunt quandam vim propter continuatam
Continuò cursus, nobis vidisse necesse est:
Primum vis ea quo nitatur, deinde locorum
Pro spatiis, quali vel crescat, vel minuatur
Ordine: sed paulum nobis ante omnia motus
Astrorum varii, facies lustrandaque caeli
Omnis, ut est magno demum detecta labore,
Ante tuos quam tu caeli trans caerula cursus
Conciperes, Newtone, adiens procul avia Mundi:
Hoc tibi saecula iter servando multa parabant.
Principio immani numero lucentia magna
Corpora, uti Sol est, per vasti concava caeli
Immensis dispersa locis, nimiumque remotis
Stant circum velut infixa, atque immota vicissim.
De genere hoc igitur Sol est quoque, quem loca terris
Non adeo disjuncta, illis longe omnibus astris
Majorem ostentant, lucis vitaeque parentem
Scilicet: hunc obeunt vario famulantia motu
Terna bis astra, Deûm praeclarum nomen adepta,
Discurruntque vago cursu in regionibus amplis.
Mercuriusque, Venusque vagantur, Vestaque Tellus,
Et Mars, et major patre Juppiter, et pater ipse
Saturnus: media fulgens Sol regnat in aula.
Diversis spatiis diverso tempore volvunt
Illi se, et vario transmittunt aethera cursu.
Queis quatuor distat spatiis Cyllenius, illis
Septenis a Sole Venus, sed Terra recedit
pagina 186
Bis quinis, aliis quinis Mars insuper: ipse
Editus at quanto est plus Juppiter? Huic duo magni
Nempe queas spatia, et decies dare quinque recessus.
Quanto et plus illo Saturni altissimus orbis?
Inter utrumque quater denis loca tractibus aeques.
At Maja genitus menses tres conficit uno
Circuitu, octonos Paphium contundit et astrum.
Annuus ingentem est telluris gyrus in orbem;
Volvitur et gemino circum Mars igneus anno.
Ad duo lustra duas hyemes, Solisque calores
Aestivi totidem si jungis, tanta obeuntis
Tempora erunt Jovis; it caelo tardissimus alto
Ipse suum Genitor per iter sex lustra moratus.
Luna obit ut Terram longe minor, et comitatur,
Quo se cumque ferat, Dominam; sic quattuor ipsum
Alte ambire Jovem Lunas, sic quinque videmus
Saturnam, varia se mobilitate ferentes,
Et spatiis omnes, et tempore; praetereaque
Annulus hunc late circumdat magnus ab omni
Parte in se nitens tantùm, atque avulsus ab ipso
Undique Saturno: subtilis frons latet, at quae
Sunt latera hinc illinc, et plana, et lata patescunt.
Saepe videntur item caelo nova lumina ferri
Stellarum caudas ducentum, aut crine micantum.
Qui motus, quae forma viae, legesque meandi
Illis sint, patuit demum post saecula longa:
Coepimus his aliquam jam certam condere legem,
Orbis et immanis partes, quas trajicit astrum
Conspicuum, numeris supponere, mensurisque,
Prosequimurque diu fugiens, et prendimus alte
Abductum, et spatiis longe deducimus amplis.
Ne tamen haec obducta prius latuisse tenebris
Mireris; motus, liceat quoque scire, vagantum
Stellarum, atque orbes ignotos ante fuisse,
Quanquam conspicuae servantius usque paterent.
Indigum caelo, et caelestibus esse putatum est,
Nempe vias varie curvarier, atque meari
Impetibus variis; proin et debere vagantis
Aequales astri motus, orbesque videri:
pagina 187
Quin etiam immotam Tellurem, cunctaque contra
Sidera converti, Solemque ascendere currum
Propterea, et circum Vestae inservire vagantem.
At quia erant rerum tunc absona cuncta, nec ullas
Idcirco quibant certas agnoscere leges,
Ut tunc esset opus, numerorumque ordine clausas;
Sollicitata aliis ratio ne motibus esset
Illa, nec incolumes non orbes, assimilesque
Usque sibi motus, media horum de regione
Deducta est paulum Tellus: num proinde peracta
Omnia? Non caelum discors rationibus istis
Tum quoque erat? Structi jam protinus orbibus orbes
Magnis exigui, terga ut devexa voluti
Hi super illorum, secum unà haerentia summo
Margine deferrent errantia scilicet astra,
Per Terrae ut convexa extantem fert rota clavum.
Quanquam olim at melius multis statione movere
Visum sit Terram, atque immotum figere Solem:
Post facile effluxit, Samio Sene condita caeli
Quae fuerit facies, atque astris reddita jura;
Scilicet obliti sese sunt ire per altum
Aethera Mortales cum Terrae corpore magno;
Id quoniam sensus vulgo non afficit ullos;
Donec et e Veterum monumentis protulit oras
Hanc rursum in superas, caeli et rationibus artem
Aëre Sarmatico quanquam nutritus, et illa
Fruge Vir indigena, mediis tamen esset Athenis
Qui decori, circa immotum sex corpora magna
Convertens illo, quo diximus, ordine Solem.
At Cimber, tibi qui semotam condidit Urbem
Uranie a vulgo, non inter versa locabat
Corpora Tellurem, sed sola ea quinque jubebat
Phoebi ambire ignes, et tanto cum comitatu
Phoebum ipsum Auctorem lucis, rerumque parentem,
Impete praecipiti Terram lustrare manentem.
Hae tamen illustres animae, sacrandaque caelo
Nomina, non aequos cursus, orbesque movendos
Viderunt caelo; neque parte hac quaerere, clauda
Astrane sint, subiit. Quis caeli in sedibus almis
pagina 188
Conjicere id primus pavido tum pectore posset?
Protinus excepit tamen hanc audentior aetas;
Nam, tum qui latuit, dubitando est proditus error.
Sin etiam insidias hostiles Induperator,
Cum timuit, detexit, et evitavit; at idem
Secures saepe improvisum illatus in hostem est.
Scilicet aetherii tibi Legifer inclyte Mundi,
Dum dubitas, fraudemque times, nova jura per altum
Contigit invehere, et certissima figere caelum.
Mars primus indomitus cunctorum restitit ausis;
Devincique repugnavit, nunc e latere hostem
Sponte suo recipit, captivus et omnia prodit.
Namque animadversum tunc est, loca, quae daret aequus,
Circum si per eum Mars se converteret, orbis,
Servatis distare locis, verisque, nec esse
Non alia omnino: nimirum tanta reperta
Haec discrimina, uti manibusve, ullisve referri
Usibus haud possent oculorum, artique videndi.
Multos ille modos, ut nectere cuncta valeret,
Quae superà fiunt, tentavit; denique solers
Non bene res aliis aptari posse supernas
Orbibus invenit, tantùm nisi habentibus ovi
Et speciem, et nomen, genus illud, quod libuit jam
Essigies secto de cono dicere primas.
Quanquam igitur muita effati nos ante viaï
Illius de natura, cum terna per auras
Eductos conos in segmina divideremus;
Hic tamen est aliquid, singillatim addere quod nos,
Quippe opus est, debemus, uti pernoscere possis,
Quod doceo; quare mentem huc paulum ipse reflecte.
Trames hic in sese quoddam gerit utile longe
Munus, per quod eum facili ratione queamus
Inflexo signare, super lato aequore, filo,
Subjicere et sensu verum, atque videre meantem.
Est via, quae medium longissima trajicit orbem,
Quam proin trasversum, et majorem dicimus axem;
Bina habet hinc illinc aeque distantia puncta
A medio: punctis ex his educere rectos
Si libeat tractus ad punctum quodlibet unum,
pagina 189
Margine in extremo quod circum ubicumque locatur,
Hos geminos tractus simul axem aequare necesse est;
Tractuum et istorum proin esse aequalia quaeque
Inter se paria, et spatio protendier aequo.
Hinc quoque, queis labor est florentes addere villis
Hortos, circum et humo varias inducere formas,
Hanc sic inducunt sola per variata figuram.
Tam longum, quam longus item, voluere, sit axis,
Filum in acum patulam intrudunt, extremaque fili
Tum capita infigunt terrae distantia tractu
Inter sese aliquo majori, sive minori,
Ut latam hanc cupiunt minus esse, magisve figuram,
Post ita circumfertur acus, sit ut usque trahentis
Vi distensa manùs pars ipsius utraque fili
Continuo per acum proin transcurrentis, et illa
Quantum increscentis, tantum hac de parte minuti.
Sic per humum circum species signabitur ovi
( Subtus acùs acies signabit), scilicet illa,
Quam libuit secto de cono dicere primam.
Sed capita haec fili si non disjuncta fuissent
A sese, sed fixa simul, vertisset in orbem
Sese acus aequalem prorsum, et signasset eundem.
Ergo inter sese quanto magis illa recedent,
Hoc orbis magis aequali distabit ab orbe,
Atque ea forma magis gracilis, compressaque fiet.
Quod si concipias unum evanescere demum
Extremum, velut in spatia infinita remotum;
Nascetur coni species tunc altera secti.
Tertia proveniet, si, postquam evanuit illud,
Post infinitos percursos denique tractus,
Parte ex opposita claras reddatur in oras.
Illae igitur quoque tres formae haec discrimina habebunt:
Ut, genus hoc, duo puncta gerat, quae tertia forma est,
Partibus oppositis tamen, unum ut nempe receptet
Intra se, teneatque sinu, sit id alterum at extra,
Nimirum oppositi conclusum limite rami.
At coni species proscissi, aut forma secunda
Tantùm unum interius recipit cava: denique, primum
Qiod genus, in cono simulantes ova figurae,
pagina 190
Circumsepta tenent intra sese utraque puncta.
Percipe nunc aliud munus, quod nomina punctis
Certa dabit, pulchrumque, et multis utile rebus:
Ex illis si nempe vias ad quodlibet unum
Marginis inflexi punctum deducere rectas
Instituas, utramque ejusdem ad marginis arcum
Aequo inclinari flexu cognoscere possis.
Inde fit, ut speculi si frons hanc nempe cavetur
Prorsus in effigiem; genus hoc, et perstet in uno
Per cunctas vibrans sua partes lumina puncta
Aurea lampas; in objectam radiantia frontem
Spicula quae circum veniunt, exinde remitti
Omnia cum sit opus, flexuque remissa redire,
Quo venere, pari candente a fronte; sit, inquam,
Altero ut in puncto coëant, in eoque coacti
Corpora comburant ignis vi, conficiantque.
Proin ea puncta a re nomen sortita focorum.
His tibi subjunctis, est illius arte repertum,
Ponere qui caelo proin visus jura, focorum
Semper in alterutro Solem constare, suasque
Errabunda vias circum astra, ut diximus, orbis
Haud aequi facere; haud aequo proin impete ferri,
Sed citius, cum sunt orbis propiore locata
Parte, meare; magis cum contra a Sole recedunt,
Serius, hanc semper motùs servantia legem;
Nempe ut clausa arcu, quem signet tempore corpus
Quolibet, et rectis quoque clausa, a limite utroque
Arcùs ad Solem medium quos tendere fingas,
Tramitibus, constet par area quaelibet areae
Arcu alio clausae, per quem aequo tempore corpus
Procurrat, rectisque itidem quoque ductibus; illis
Denique temporibus semper respondeat omnis
Area, queis agitur corpus quoscumque per arcus,
Prodeat ut duplex a duplice, ternaque terno,
Cumque illo ratione pari paria augmina sumat.
Hinc patuit, cur Mars aliis magis avius erret;
(Excipe Mercurium, nobis quem cernere rarò est)
Ejus nempe foci multum inter mutuà sese
Distant, et gracilis via, longaque ducitur alte,
pagina 191
Proin et ab aequali multum diversa meatu.
Ast aliis minus est, genus hoc, discrimen in astris,
Sed varium tamen, ut varie duo puncta focorum
Inter se sita sunt; vaga pergunt astra per orbes
Proin varios, magis haec aequis contermina gyris,
Illa minus, quaedam ut ferri videantur in aequos.
En geminae Caeli leges: prior illa profecto est,
Orbis nempe via haud aequi: porro altera surgit,
Undique temporibus respondens area lapsis.
Praeterea conferre astrorum mobilitates
Si libeat, toto quas gyri a tempore pronum est
Eruere, et satiis medio de Sole petitis,
Lex alia inventa est; sed quae mihi, forsitan ulla
Quam res, difficilis magis est, scruposaque dictu,
Exque plicatu; etenim vix nomina suppeditantur
Carmen ad ingenuum; nam barbara verba perosae
Nil nisi mora suo comptum, ornatumque Camoenae
Suscipiunt, tolluntque loca ad sublimia Pindi,
Et sibi res, non se rebus submittere tentant;
Non socias artes adsciscunt, excipiuntque
Hospitio, veteri Persarum more, suo ni
Indutas habitu, notoque colore nitentes,
Et non externa, et peregrina voce sonantes.
Virgineas pedibus soleas aptare necesse est,
Quantumvis nimium per dura, per aspera ituris;
Assuevi tamen, et sum plurima doctus ab usu.
Quaeque suis haec temporibus distantia confert
Queis duo se totum vaga vertunt astra per orbem,
Si numeros sumam itidem, interiecta notando
Sic spatia amborum, medio queis Sole recedunt,
Illorum et repetas semel in se quemlibet, addens
Se toties sibi nempe, quot extat partibus unis
Compositum: at repetas in se bis quemlibet horum,
Se sibi cum toties, quot constant partibus unis,
Scilicet addideris, toties, quod prodiit inde,
Rursum addens; ita formatos ratione videbis
Respondere pari primos, qua deinde secundos
Inter se numeros, atque ordine stare vicissim
pagina 192
Seu duplo pariter, seu triplo, dimidiove,
Aut quocumque alio magno, parvove, sed aequo.
Sic poscit quia Mars, ut se circumferat, octo
Tempora, Mercurius quorum uno volvitur ales,
In sese numerum semel istum post repetitum
Protinus insilies ad quattuor, et decies sex.
Quattuor at porro plus, quam ipse Caducifer, extet
Cum prope Mars spatiis evectus, quattuor in se
Fac semel ut repetas, ut fiant sexque, decemque;
Tum sibi deinde quater conjungens sexque, decemque,
Quattuor, et decies sex agglomerabis in unam
Componens summam, ut nuper, quater ipse quaternus
Quo numerus toties sibi junctus surgat, oportet.
Quapropter numerus manet idem hac parte vel illa;
Proin utrosque modus similis, quos diximus, inter
Est numeros, ratioque una, et par mutuus ordo.
Attamen ut possint peragi bene cuncta, caveto,
Ne spatia hic capias tu quaelibet unius astri
Errantis, non aequa sibi sunt omnia circum:
Utere sed mediis tantùm, inter maxima quae sunt
E cunctis, interque brevissima; dimidiatis
Ipsa aequantur enim transversis axibus apta
Illarum, circum peragunt quas astra, viarum.
Jam tribus his, quas nunc doceo, tibi sena teneri
Legibus astra, nec unquam illis exsolvere sese
Servatum est; quin et simul ipsa secunda cieri
His itidem, Comites Saturni his ire, Jovisque.
Tertia praesertim hic mage lex deprensa vigere est;
Namque duae vix comparent, illa omnia gyros
Cum circum tenues convertant, tamque remotos
A nostris oculis, ut et inter puncta focorum
Vanescat spatium, et volvi videantur in aequis
Orbibus, exempto prorsus discrimine motùs.
Lunaï pariter via se convolvit in ovi
Effigiem, Tellusque focum media occupat unum.
Mille tamen vicibus subjecta est proxima Phoebe,
Instabiles motus ut nulla lege referent
In speciem. Fuit ante labor proin irritus omnis
Indocile hoc numeris vincire, et subjicere astrum:
pagina 193
Exibat facile, et frangebat vincula quaevis;
Nam via circuitùs, ovum quae visa referre est,
Nunc gracilis, nunc se pandit latissima contra,
Perpetuo immutans media intervalla focorum;
Quod fieri nequeat sex in primoribus astris,
Semper eis speciem gyri retinentibus unam.
Axis item nunc est brevior transversus, et idem
Longior, hasque plagas caeli nunc respicit, atque
Nunc illas, servent cum sex ea sidera semper,
Ut fuit, axem, unâque fere in regione locatum:
Praeterea, velut illorum, non constat in una
Semper planitie lunae orbita, nutat in oras
Sed caeli varias, diversaque sidera spectat:
Et, qua planitiem terrae secat ipsa meantis,
Vertitur haec regio,et reperitur tempore longo
Semper in occasum promotior; omnia demum
Semper, uti dico, varie mutantur ibidem.
Nil erat idcirco magnis conatibus ante
Deprensum, nisi posse vias has forsitan omnes
Pendere a terrae positu, lunaeque vicissim
Ad solem; patuere aditus ad caetera nulli.
Jam quoque erat jungi solis, lunaeque notatum,
Praecipue lunae cum motibus, aequoris aestus:
Tum quoque conspectum, patrio cum Juppiter astro
Esset jam propior, simul hunc in motibus ipsis
Turbari, simul et Saturnum: forte Vetustas
Inter vivere eos odia illa antiqua putasset,
Imperiique avidos et adhuc contendere velle;
Nam comites utriusque etiam turbantur, ut ipsi
Praesidio qui sunt regi, et defendere debent.
Ipsas praeterea, queis caeli condimus acta,
Tempore post longo fidas non esse tabellas;
Nam prius astrorum monstrassent certa vagantum
Cum loca, post senio lapsae velut, immemoresque
Monstrantes eadem errabant; rursusque novare
Saepe necesse fuit, caeloque aptare recenti.
Adjice, cum primùm prospectum vitra dederunt,
Et propius domus alta accessit, templaque Divum,
Parte rotundari ex omni palantia visa
pagina 194
Sidera, more globi, circumque inflexa tumere;
Visum itidem Solem, et Venerem, Martemque, Jovemque,
Haud secus ac Terram, proprio super axe revolvi,
Ast illis terraque Jovem velocius; horis
Namque decem in se hic integrum circumplicat orbem;
Atque ipsum geminis compressum a partibus esse
Hinc illinc, medius qua ducitur axis utrinque, et
Surgere plus oris circum distantibus aeque.
Denique non axem Terrai semper easdem
Respectare plagas mundi, sed tempore longo
(Parva etenim a saeclis discrimina percipiuntur,
Accumulantur ubi, et coalescunt multa, remotis)
Paulatim positus mutarier illius; orbem
Nam sinuat circum, nec jam ad loca prima revertit
Biscentum nisi post, decies et saecula sena.
Propterea quae verna, vel autumnalia puncta
Affigunt caelo, regredi, et simul omnia signa
Exinde adverso motu provecta videri,
Sed tarde, cum tot sint gyro saecula in uno.
Haec Caeli facies, hic magnis constitit ordo
Corporibus demum, at peragentes omnia causae
Deerant, et diam jungentes cuncta per artem.
Tum vero patuere, ex quo post condita Caeli a
Legifero sacra jura Viro, Vir lampade lucem
Major ab aetheria terras deduxit ad imas.
Ergo age, protulerit quod Divum nectare pasta
Mens illa inventum Mortalibus, unde videmur
Omnia subjicere, et victum dare jura per Orbem,
Suavidico conor dum protinus edere versu,
Et latiis, quantum fas est, vulgare Camoenis,
Da mihi te vacuum curis, rerumque, docebam
Quas superà, non immemorem, nimiumque sagaci,
Et volucri vi mentis in omnia pervadentem,
Tecum unà ut possim tam grandem evolvere summam.
Tertia lex ( si non inspectes acriter, atque
Si fingas motus astrorum, orbesque vagantum,
Quod licet hic, aequos, nam sunt discriminia parva)
Protinus ostendet vires, quibus astra ferantur
Ad medium Solem, et pariter quibus astra Secunda
pagina 195
Non minus ad Solem contendant, ad sua quaeque
Quam Prima, excurrunt quae circum, seque revolvunt.
Nimirum vires, genus hoc, si corpore spectes
In gemino quovis, medium quod tendat ad unum,
Lex eadem ostendet decrescere, cum removentur,
Imminuique magis, quam sint spatia aucta, recedunt
Per quae de medio, nimirum pro repetitis
In sese spatiis, ut diximus ante trahenti
In terrae gravitate etiam, atque in luce profusa.
Quod tibi possit ut hic aliquo clarescere pacto,
Ante cape haec animo vera, interiusque reconde,
Quae revoluta prius, superà collataque dictis,
Cum de compositis generatim viribus actum,
Corpora quae retrahunt, et cogunt ire per arcus,
Tutemet agnosces, et certa fateberis esse:
Primum diversos si corpora tempore eodem
Conficiant orbes; vires, quibus ipsa trahuntur,
Quo mage de medio distant, mage crescere semper
Esse opus, haud alia, quam qua ratione locorum
Augentur spatia a medio distantia puncto:
At si deinde pares, vel eosdem corpora in orbes
Tempore procurrant non aequo, esse ordine verso
Vires, in sese repetitum ut tempus utrinque.
Ergo ubi perspicuas rationes videris horum;
Aude, age, mecum animo gemina ad vaga sidera scande
Quaevis, Mercurii velut, et Mavortis ad astrum;
Jamque aliud quoque finge astrum; quod Martis in orbem
Raptetur, non tam diuturno at tempore, sed quo
It Maja Genitus: Vis, qua foret istud in orbe
Inflexum, raptumque suo, magis exsuperaret
Tanto Mercurii vim, quanto majus ad ipsum
Solem illinc esset spatium, vi nempe quaterna;
Mars siquidem mage tanta per intervalla recessit.
At Martis vis est minor illa, quae trahit astrum
Confictum, quanto minus in sese repetitum
Hujus erit tempus ( quod idem quoque diximus esse
Mercurii tempus ) repetito tempore Martis;
Nempe quater, sex et decies opus esse minorem est:
At toties minus est ( quod jam lex tertia praefert )
pagina 196
Mercurii spatium repetitum protinus in se
Et semel, atque iterum Mavortis sic repetito
Ad medium Solem spatio, quater esse quaternis
Tractibus illius concretum ut noscere possis,
Atque iterum quater hoc spatium. Quopropter inesse
Quae debet vis in rubicundo Marte locata,
Mercurii vi major ab una parte reperta est,
Ut simplex spatium est ad Solem majus ab illo,
Quam sit ab hoc astro (vis illa est nempe quaterna),
At minor ex alia parte est, spatia ut sua constant
Majora, in sese repetita bis; inde necesse est,
Ellisa opposita, vis tota in Marte supersit
Tanta, ut pro spatiis decrescat non repetitis
Ni semel in sese; nempe haec quater ordine quarto
Depressa est prae vi, qua se Cyllenius infert.
Hac vaga item ratione queas discurrere in astra
Caetera, quas floret lex tertia cumque per oras,
Atque videre, quod hic in Martis, Mercuriique
Viribus inter se collatis constat apertum.
Assiduisne vides igitur vaga viribus astra
Ad solem medium urgeri, pariterque Secunda
Praeterea ad sua Prima rapi, nec legibus îsdem
Non agere has vires, gravitas quibus ipsa propinquam
Hic agit in Lunam, atque in caetera corpora circum,
Scilicet ut decrescat, et imminuatur eundo
Pro spatiorum, in se si tum repetantur, adauctu.
Ipsa huc temporibus respondens area semper,
Ut docui, nos jam propius quoque duxit, ut astri
Esse videremus vires cujuslibet ejus
In medium Solem directas: namque ubi curvi
Corpore signantur circum properante meatus,
Sic ut quaeque suis mutatis area semper
Aeque temporibus mutetur; corpora, quae tum
Detorquent, vires punctum nituntur in illud,
Undique quo coit, et conjungitur area quaeque.
Qui etiam vires, quibus unum quodlibet astrum
Vertitur, in Solemque locis ex omnibus errans
Urgetur jam non illinc distantibus aeque,
Si conferre velis, et noscere, num minuantur,
pagina 197
Qua dixi, ratione; hoc natura ipsa meatus,
Quo properatur, erit, sinat ut deprendere curvi.
Haec tamen haud facilis ratio, nec pervia cuique,
Sed cui volvendis ingentibus incita curis
Vis animi est, usu et jamdudum exercita longo
Rerum in mensuris, quas nostro in carmine non est
Dicere, tractatas non vocibus utpote nostris,
Plus ubi cognosci, quam dici denique possit.
Difficili proin abstentis procul ipse labore
Longe iter ostendam tamen, et, quam repperit, artem,
Naturae Interpres, quo non solertior ullus.
Primò infinite distensum tenuiter arcum
Siste tibi ante oculos, illus nempe meatùs,
In quem inquirendum est; extremis ejus ab oris
Duc medium ad punctum, quo tendunt undique vires,
Rectos hinc illinc tractus; sic area certa
Certa ut tempori item respondes clausa sit intus.
Ex uno libeat tunc arcùs limite parvi
Tangens ducere iter; tractum quoque ducere rectum
Ex alio tunc, viae tangentis ad oras,
Qui distans aeque intervallo curreret illi,
Limite quod rectum a primo distenditur arcus
Ad medium punctum, tenuans quo se area finit.
Illa via est certe, quae, quod vis efficit illic,
Metitur, prorsusque refert, atque exprimit aeque.
Ipse viam hanc igitur variis in flexibus arcus,
Inque locis variis expendens, quodlibet astrum
Queis errat, speciem dum circum terminet ovi,
Crescere, vel minui cernes, velut ordine verso
Imminui debet repetitum scilicet in se,
Crescere vel contra spatium, quo parvulus arcus
Est procul a medio puncto rapiente remotus.
Nunc versa si forte viae ratione subire
Ad versum, atque illuc, discessum est unde, reverti
Si cupias, geminos si scilicet ipse meatus,
Hoc genus, inter se tentes conferre vicissim
Per caelum spatio quantumvis impare ductos,
Aspicies, illa, qua dico, si ratione
Vis in utroque trahens etiam collata vicissim
Decrescat spatiis, legem te protinus esse
pagina 198
Deducendum ad eam, quae circum tertia Solem
Floret de numero ternarum, qua referuntur
Tota ad dimidios transversos scilicet axes
Tempora, vel media ad spatia, ut jam diximus ante.
Nonne vides, certo ut junguntur foedere vera?
His veluti gradibus si progrediaris et ultra,
Jam pateat, secti e ternis, quaecumque sit, unam
Per speciem coni si pergat corpus, eodem
Illic vim fieri variam quoque more; neque ullos
Posse alios generis cujusviscumque meatus
Corpore signari, quod vis ea scilicet urget,
Quae spatiorum in se repetito carpitur auctu.
Proin circa Solem vis Solis in omnia late
Diffusa est spatia, et Saturui vis quoque circa
Saturnum, circaque Jovem Jovis; ut gravitas est
Hic Terrae circa molem. Quocumque locorum
Jam quodvis statuas si corpus, debet idipsum
Percipere has vires, atque ad cujusque vocari
Regina simul; magis ire illuc, polentius unde
Urgetur. Quanquam magna intervalla relinquas
In medio, quanquam tentes latera omnia circum,
Vires effugies has nusquam, nullaque constet,
Contendant illae non extrahere unde, latebra.
Proin simili jam, sunt natura prorsus, et una
Hae vires, gravitasque, atque una lege vigentes,
Ut gaudere etiam communi nomine possint.
En igitur semper Mortales unius esse
Telluris quod crediderant, hanc quippe videbant
Et trahere, et solam gravitatis fonte potiri,
Nempe ut non aliò, grave quod sit, corpus agatur,
Hoc decus, hanc laudem largitam cernimus esse
Saturno quoque Naturam, Solique, Jovique,
Astris fors aliis itidem, et fors omnibus, usquam
Quae sunt, corporibus, quod post manifesta patebit.
Anne ideo nostris his esse simillima rebus
Multa alibi attoniti, et mirantes excipiamus?
At neque Pastores si solem, et sidera noctis
Audivere aliis terrarum fulgere in oris,
Mirantur, nec prata alibi non esse, neque herbas
pagina 199
Credunt, aut liquidos sola per ridentia fontes,
Nec rapidis cursus ventis, nec frondibus umbras.
Praeterea corpus gravitatis viribus istis
Perceptis, seu Solis ea est, Terraeve, Jovisve,
Falciferive Patris, si tum loca projiciatur
In vacua, obliquaque via contendat abire,
Segminibus coni debebit de tribus unum
Signare, atque illo deferri semper eodem:
Quodque sit, ex ipsa regione, et mobilitate,
Qua jacias, simul et gravitatis ab impere certo
Cognosces, es si rebus non hospes in istis.
Atque hoc, quod facile est, generatim concipe verum
Discrimen; nam si, coepit qua currere corpus,
Mobilitas minor est ejusdem mobilitate,
Quae foret in medio jam puncto, denique vires
Quo coëunt, illuc si tum cecidisset ab alto
Inde loco celerans aequalibus incrementis
Ejus, quam primo sensit, gravitatis ob ictus;
Secti forma prior coni signabitur oras
Per superas: sed si fuerit par illa, necesse est,
Altera signetur: sin major, tertia fiat.
At si de medio gravitas se denique puncto
Convertat, removentem et transeat in levitatem,
At servans legem, a spatiis quae pendet, eandem;
Tertia tum coni effigies tranetur, oportet,
Proscissi, sed qua ramus contrarius ibit.
Ex his nonne vides, curvos quos nostra meatus
Corpora conficiunt vacuas projecta per oras,
Qui coni effigiem scissi simulare secundam
Nempe videbantur, primarum ex ordine tantùm
Esse, nimis noster cum constet debilis omnis
Projectus: sed pars horum suprema putatur,
Parvaque cum specie confundi nempe secunda;
Nam nimis et longi; et graciles sunt; utpote quorum
In media tellure focus tam distet, et ipsi
Alterius prope sint proin ad confinia formae.
Nam conum ductus nimis inclinare secantes
Utrinque, ut docui, si pergas, transitus extat
Hic celer; ante ideo quam transeat, incipit esse
pagina 200
Forma prior similis nimium, nimiumque secundae;
Ut nequeas prima praesertim in origine sensu
Prendere discrimen, neque, si tum vertere coeptes
Forte vices, primaeque secundam sufficere, erres.
Sic quoque quo nocti committitur excipienti
Alma dies, tempus, possis ad utrumque referre,
Scilicet aut finem lucis, noctisque ruentis
Principium; nam lux erepera est, et mixta tenebris:
Ultima sic quae sunt hyemis, tu prima tepentis
Tempora item veris dicas; aetasque virilis
Sic postrema coit cum subrepente senecta.
Inde etiam facili ratio tum prodita pacto
Vera Cometarum; nam legibus ire Cometas
Inventum est illis etiam, viresque trahentis,
Plusve, minusve, tamen certas sentiscere Solis.
Sed dum te motus illorum, orbesque, viasque
Edoceo, patere interea, quae credita nempe
His super anteacto jam tempore, multa doceri,
Erroresque virûm varios, fixa, atque refixa
Judicia, ambiguas rationes; omnia donec
Constiterunt tandem, sublata vi gravitatis
In caelum, inque suis circumvaga legibus astra,
Proptereaque suos etiam cohibente Cometas
In gyros. Ipsi sunt scilicet astra Cometae,
Quae caelo interdum comparent, obsita circum
Crine, et lucentem plerumque trahentia caudam:
Motu hos raptari, quo sidera cuncta, diurno,
Praeterea et proprio, velut astra errantia, ferri
Suspicimus: sed quod nova dent spactacula semper,
Nec diuturna sui terris, cum sidere raro
Aequipares illos, cujus lux fulgere saepe
Ex improviso visa est, obtectaque rursus.
At cauda, et caeli partes excursus in omnes
Liber, et haud ullo signatus limite certo
( Quamvis continuum, quodcumque est, nec sine lege
Ipsorum sit iter) porro est propriumque, suumque,
Ut distent aliis hoc uno scilicet astris.
Fulgentes tanquam ferali luce Cometas,
Praesagaque mali perterrita pectora quondam
pagina 201
Indicium irati credebant lugubre Caeli,
Divorumque minas: populis immittere pestes,
Nec non sanguineo Martis praecurrere ludo,
Regnorum excidiis quoque, funeribusque Potentum.
Attamen aerumnas, atque infortunia nostra
Omnia si mundo, genus hoc, per signa liceret
Noscere, quando foret, non diram ut suspiceremus
Per caelum lucem? Cur tam rara illa micaret?
Semper an insuetum vis saeva secuta malorum est
Lumen; et id nunquam pavitantia corda fefellit?
Nunquamne uberior, longeque salubrior annus
Successit, vel composito pax laeta tumultu?
Scilicet insuetis, quae praecessere, solemus
Ignari rebus, qui sunt tum deinde secuti,
Eventus tristes praesertim, luctisicosque,
Quique premente malo nostros percellere possint
Plus animos, veluti causis, signisce referre,
Cum nullo prorsus jungantur mutuà nexu.
Ante videbantur caeli statione teneri
Hi prope terram humili, et terrestri ab origine nasci,
Nempe a condenso, nubes, velut ipsa, vapore;
At quoniam a terra spatia horum magna reperta
Sunt porro, ruit haec ratio; nam tempore eodem
Partibus a variis illos, longeque remotis
Aspiciunt homines sub eodem sidere caeli;
Quod fieri nequeat, si sint regione locati
Terrae in vicina, qua sunt regione vapores.
Sic nubem, vel cum loca per sublimia longe
Densat se, cernunt alii se flectere ad ortum,
Ast alii haud multis distantes millibus atram
Surgere ab occasu, a gelida vel mittier Arcto.
Propterea nimis a terrae regione Cometae
Cum distent, opus est ingenti corporis auctu
Esse; quod apparens, ut lata est, indicat ejus
Frons etiam; haud ideo concrescunt rebus ab illis
Quas vaga, uti fumos, exhalent astra (quod ipsum
Nosce alios docuisse), vagis non esse minores,
Inveniuntur enim, at majores saepius astris,
Et plerumque ab eis immaniter esse remoti.
pagina 202
Quin ipsi errantum fumi, eductique vapores
Corpore ab astrorum, sua rursus in astra revertunt
Decidui; pluviasque suas, Martique putandum est
Esse, Jovique suas, canaque senem nive spargi
Saturnum, aut dura contundi grandine saepe.
At neque, Solis uti maculae, de Sole Cometae
Concrescunt, adeo distant nam saepe, repelli
Tam procul ut neqeant tam densa mole vapores
Ad solem assidua solis gravitate trahente.
Restat, ut antiqua cunctarum ab origine rerum
Ipsi etiam antiquo sint corpore, qui moveantur
Certis per caelum, ut circumvaga legibus astra.
Qui, quot luce sua flammantia sidera fulgent,
Turbineos voluit stipatos esse tot orbes,
Senaque proin pelago velut astra natantia vasto
Materiae a Solis raptari vortice circum,
Accidere interdum, maculis ut fixa coortis
Sidera densentur quaedam, velataque circum
Et lucem amittant, et vires, credidit idem,
Nec proin tuta suo remanere in vortice posse,
Ast a finitimis sorberier, inque aliorum
Transire arbitrium veluti captiva, nec unquam
Cessare, inque alios fugitiva, aliosque meare,
Et sine lege viae, et sine motùs ordine certi,
Et Solem Dominum procul aspectare Cometas,
Saturnique altos ultra consistere fines
Propterea voluit, nequidquam; namque vagantum
Plerique astrorum in regiones conspiciuntur
Demitti, Solis lustrantes cominus ignem.
Ultra Saturnum geminis de Fratribus alter,
Quos, ut Tyndaridas quondam, fama extulit ingens
Pugnaci ingenio claros, magnifique repertis,
Esse ait errantum de gente, et volvier astrum
Immenso circa phoebeam lampada gyro
Ob spatia haud oculis deprensum immania nostris;
Praeterea Comites, ut Saturnumque, Jovemque
Circumstant, quocumque abeant, hoc cingere multos,
Atque sequi; nostra qui cum se parte meantes
Demisere, videntque propinquius ora comantis
pagina 203
Solis, et a vultu jacientis lucida tela,
Usurpari oculis, pariterque audire Cometae
Coeptant; in spatia abducti se caetera condunt.
Horum ille et spatia, et motus, et tempora, tantùm
Nota sibi, quia ficta, docet; sed protinus auso
Caelum adversatum est reditus praedicere vati.
Vestigatorem magnum in caelestibus oris,
Altrici Italiae rapuit quem Gallia civem,
Scimus in immensos orbes, et forsitan aequos
Tractus per caeli vastos egisse Cometas,
Usque adeo ut possent recti apparere meatus,
(Parvula cum pars sint orbis) quos ingrediuntur
Illi, cum nostris exposti sensibus errant,
Et docuisse modum, quo tu praenoscere possis
Servatis tribus ante locis, quae sidera adibit
Praeterea, et quo se feret unusquisque videndum.
Fors fecit persaepe fidem; feliciter ista,
Cum procul arderent illi nimis, eveniebant;
At, prope cum Solem lustrarent, cuncta ruebant,
Namque introquebant cursum, obliqueque meabant.
Sic etiam inventis aliorum obsistere visum est
Caelum; semper enim post servabatur ibidem,
Rebus quod positis adversaretur: ab omni
Nunquam parte potest veram res ficta imitari.
Ipsa at vi Veri post irradiante, quod alte
Extulit Inventor gravitatis in omnia fusae,
Vidimus in tenebras nativas cuncta relabi,
Quae steterant prius; ut Lunam pallere tuemur
Ad Solis jubar, et nitidos compescere fastus.
Ille igitur sola gravitate, ut caetera, vinxit
Aethera lustrantes motu variante Cometas,
Orbibus et variis, spatiisque coërcuit idem
Lege rata, et prorsum in communia foedera flexit.
Principio apparent cum nobis, esse Cometas
Scire licet saepe astrorum in regione vagantum;
( Ultra vel si sint quandoque, prope esse profecto)
Ipsisque interdum plus Soli accedere multo
Astris, et nimium radios haurire propinquos:
Tutemet ex ipso possis quod noscere motu
pagina 204
Illorum inter se collato, et lumine, quo sunt
Perfusi, pariter collato errantibus astris,
Si varias rerum mensuras scilicet, atque
Si numeros tentare ausos caelestia calles.
Proin veluti, quicumque aliqua in ditione moratur,
Cogitur illius leges, et jura subire
Imperii, rituque pari cum civibus uti;
Sic quoque, nonne vides, oculis mortalibus ipsi
Deprensi cum sunt spatio in propiore Cometae,
Scilicet in noto Solis discurrere regno
Nonne vides, inquam, vaga ut astra coërcita certa
Sunt gravitate, atque invicta vi Solis aguntur
In Solem, quoque vimque, potestatemque Cometas
Debere illius, nisusque audire trahentis,
Nec proin incerta cum libertate vagari;
Intorquere suum sed inter, velut astra, per oras
Sublimes, et de coni signare figuris
Unam proscissi, quod scilicet ante probatum est,
Ipse foci cujus punctum Sol occupet amplus,
Et sedeat velut in folio rutilante Tyrannus.
Sed quae semita erit proscissi haec denique coni?
Non etenim aequalis parti queat orbis ab omni
Esse, nec aequalem pariter qui accedit ad orbem;
Illos quandoquidem prope semper templa per alta
Volvier aspiceremus, ut et vaga cernimus astra,
Quae tum dumtaxat nobis obtecta latescunt,
Praetereunt supra cum Solem, infraque micantem;
Ast, illi quia parva sui spectacula praebent,
Cumque abiere, diu conduntur, nonne necesse est
Parte iter ex una demittere Solis ad ignes,
Atque oculos simul ad nostros, contraque reflexos
Ex alia longe spatiis discedere magnis?
Quare erit aut coni primo de segmine nata,
Sed nimium obliquo ductu longissima forma,
Altera vel species, vel tertia. Sed quia ramo
Hae constant geminae haud in se redeunte, nec unquam
Brachia in immensos cessant protendere tractus.
Credibile est per eas ullum non ire Cometam:
Nam per eas ullus si pergeret, integer unquam
pagina 205
Non fieret circum gyrus, Solemque videre,
Ni semel, haud posset propius; cum protinus inde
Aufugeret, semperque magis discederet alta
Per loca, mobilitate adeo tamen usque minuta,
Ut torperet iners aeterno tempore demum,
Nec posset vitae extinctum renovare calorem,
Adventuque novo ad Solem dispellere frigus
Corpore perpetuum, tepidumque haurire vigorem
Partibus, aut foetus unquam, indigenasque fovere.
Prima igitur superest, sed quae est longissima coni
Proscissi effigies, cujus duo puncta focorum
Magno intersita sunt tractu; sic denique multos
Post annos cursus ut flectens, et sua prisca
Flectendo relegens iterum vestigia gyros
Instauret longos, Titaniaque ora Cometes,
Longius, aut propius, sed ab omni parte revisat.
Certius hoc geminam conjectes ob rationem:
Primo, cum nimium procul editus ille, meatum
Ejus, ut est, recto similem deprendere possis;
Si vero accessit, cernes iter illud in arcum
Flecti, et dimidium prope flexu hoc cingere Solem.
Illi praeterea qua caeli parte videntur
Crebrius? An qua Sol medius micat? Oppositave?
Nimirum opposita vix quintus quisque videtur
A nobis parte; ast alia in regione prope omnes,
Quamvis in Solis radiis ibi saepe latescant,
Nec cerni possint, quod porro haud accidit illic:
Reveraque novis offuso Sole tenebris
Objectam ob Lunam, et summum subeunte laborem,
Cum stellis aliis, media quae luce diei
Intempestivo furgebant tempore saepe,
Interdum quoque visus erat pallere Cometes
Haud a Sole procul, terrebat et anxia corda.
His ita judiciis firmatis, deinde meatus,
Qui sint, in veros servando inquirere coeptum est:
Servatis loca nempe locis deprendere paucis
Omnia tentarunt numeris gravitatis, adiret
Tempore conspicuus toto quae deinde Cometes;
Nam visum, si congruerent his vera, fore, ingens
pagina 206
Momentum ut positis rationibus adjiceretur,
Atque ibi phoebeae gravitatis certa vigerent
Jura etiam, atque uno retinerent omnia nexu.
Difficilis tamen, et prorsum insuperabilis omnes
Terrebat labor hic, quoniam non puncta locorum
Ultima cognita sunt, sed, quo directa, videntur
Tantùm, et qua Mundi perstant de parte locata.
Tandem animadversum est, cum fit longissimus orbis
Proscisso primae de cono nempe figurae,
Illa parte, foco propior quae constat, eandem
Esse viam prope, quae fieret via nempe secunda
E specie, veraque parum re discrepitantem:
Toto propterea, quo cernimus esse Cometas
Tempore, nos eadem prorsum omnia cernere, quae si
Formae iter alterius fiat, videamus ibidem:
Difficile et non tam numerius hos esse secundos
Subdere, et ad rectos, notosque referre meatus;
Nam queiscumque aliis illi mitescere possunt
Ductibus incurvis magis, atque patescere menti.
Sic quaesita via est, loca quae deferre Cometas
Per servata queat, radiorum et fila secare,
Scilicet ex oculis recta quae tendere fingas,
In regione foci consistat ut ignivomus Sol,
Temporibusque suis respondeat area quaeque.
Protinus eventu res est lustrata secundo,
Visaque sunt positas rationes cuncta subire.
Tempore jamque illo lux caelo dira refulsit,
Quo non major erat, neque visa minacior ulla,
Nec magis immani loca caeli vasta terebat
Discurrens cauda, saevum quo tempore bellum
Europae populos concussit, sanguine multo
Danubii fluctus cum tingeret, imperiique
Urbs Caput intremeret, qua non augustior ulla.
Illa ferum Martem tum pertulit una, suasque
Totum Orientem in opes ire, et disperdere velle
Omnia, et horribili vidit sua quassa fragore
Moenia tum prope jam minitantes ultima Lunas
Excipere. At versis post quae fuga barbara fatis!
Quae caedes! Quantum praedae, laudisque relatum est!
pagina 207
Non ita magna quidem primo lux visa Cometae
In Solem fuit ire, sua ipsum Scorpius inter
Brachia cum Solem versaret praetereuntem;
Condita post paulo est; per brumam lumina rursus
Extulit, ad vernos Zephyrorum et perstitit ortus
Diffugiens a Sole; et cum omnes mole viderent
Diversa in speciem, motuque, et lumine, nuper
Quam quo visus erat, diversum hunc esse putarunt.
Sed via posterior demum hac expensa recenti
Ut ratione fuit, molem astri nempe prioris
Continuasse via quae post quoque trita, repertum est,
Legibus haud aliis nimirum, quam quibus una
Quaeviscumque orbis pars a palantibus astris
Signatur, sive a servatis ante Cometis,
Proin non diversas, geminasque fuisse, sed unam
Tum patuit lucem reflexam a corpore eodem:
Plusquam dimidium quod trajecisse notatum
Cum fuerit caelum cursu variante, vicissim
Nunc celerante, moras nunc longas saepe trahente,
Attamen hoc ad iter dein, ad notosque reductum
Calles, constabat sibi protinus; ibat in una
Nam scissi effigie coni, legemque tenebat
Unam, temporibus qua consonat area notis.
Quare tam varius, tam discors iste Cometae
In speciem motus, tam porro legibus arctis
Nexus, et adstrictus, tam certo denique constans
Foedere, communique repertus jure teneri
Tam bene, tam invicte, velut astra vagantia quaeque,
Auctori certam rationem hanc esse probavit,
Errandique metu procul omni, et suspicione
Tum demum solertem animum, cautumque retraxit.
Proin fuit in cunctos animum qui verteret acrem,
Quorumcumque prius via erat servata, cometas,
Et loca vulgatis prostabant tradita chartis,
Nempe quater senos elegerat ad sua visos
Tempora, et inventam rationem his omnibus aptans
(Proh quantus labor, et numerorum denique quantae
Ambages!) numeris loca repperit omnia prorsus.
Consentire suis, cum de tribus illa relatis
pagina 208
Erueret queiscumque locis, et cuncta videret
Haud quidquam diversa prius prodire notatis.
Ipse Cometarum proin horum elementa tabella
Inscripsit, doctumque etiam evulgavit in orbem:
Planitiem, caelique plagam cujusque viaï
Edocet, et qua quaeque secet regione meantis
Terrae iter (extremas Mundi quod finge per oras
Distendi quoque, si sit opus), spatiumque, quod extet
A Solis medio minimum, et qua parte locetur
Conversum, vertex transversi scilicet axis,
Quoque hic trajicitur, momentum temporis ipsum.
Haec elementa tibi cum monstrent puncta secundae
Omnia, quae a cono est, formae, primae quoque partim
Monstrant, conspicitur dum caelo lux nova labens
Illa Cometarum, et quo tum directa videri
Nobis debuerit quocumque in tramite, certum est.
Constitit e positis id legibus; unde necesse
Cum fuerit motus inter se mutuà quorum
Cumque Cometarum necti, illae e parte fuissent
Si non prorsum omni verae, e tot rebus in alto
Aethere servatis, rationi cum potuisset
Res quaevis facile officere haud accommoda falsae,
Saltem aliqua offecisset, et una evertere cuncta
Sat foret, atque illam mendacem ostendere prorsus.
Quare cum numero e tanto nec dissonet una,
Omnia sic collecta simul suffragia firmant,
Quas docui, leges gravitatis in ardua fusae
Illa etiam spatia, excurrunt queiscumque Cometae;
Unaque rerum vox Naturae detegit artem.
Adde, quod ex illo dein tempore ad ultima demum
Quotquot fulserunt haec tempora nostra Cometae,
Et servati omnes, numerisque recentibus omnes
Suppositi, atque omnes his convenisse reperti;
Proin ut nil caelo constet jam certius omni,
Nec mage quod falsi procul a regione recedat.
Sex velut a spatiis astrorum, atque ordine noto,
Et motu, ratio percepta est ordinis horum,
Motùsque, spatiique, ad Solem scilicet una
Lege trahens gravitas; sic a gravitate, suaque
pagina 209
Lege, Cometarum fieri qui finxerat ipsos,
Quos tum ignorabat, motus, re denique tales
Deprendit vera, motusque hos limite fixit
Incertos certo, atque errore exemit ab omni;
Hic et opinandi varios sic sustulit usus,
Et magis inventos gravitatis constabilivit
Undisque firmatos ita mores: quin magis harum
Aucta fides rerum: quidquid servatur ubique
Nimirum, numerus testantum crescit id ipsum;
Et nihil est quod dissideat, prorsusque repugnet.
Et velut incorrupta, atque optima proinde fatemur
Judicia esse inter Cives, ubi rem neque turbae
Aut favor, aut odium, nec dives copia fandi,
At verique secant testes, mutaeque tabellae,
Resque ipsae, quae sunt certa ratione peractae;
Sic itidem nos de Natura recta putandum est
Judicia exercere, quibus non jam ulla tributa est
Aut blandis commendantum pars vocibus, ulla
Vocibus aut contra pugnacibus adversantum;
Delatae partes servatis ante sed omnes
Rebus, et assiduo collectis undique ab usu,
Atque eadem semper testantibus; et licet inde
Obscura interdum reddantur, et indupedita,
Quod bene res nequeas vigilanti prendere sensu,
Insincera tamen nunquam, corruptaque constant
Responsa, ut valeant te ad fraudem cogere flecti,
Mendacique velut fulgore abducere captum.
Propterea jam non, an forte antiqua Virorum
Rebus in his eadem steterit sententia, quaeras,
Nec nimis hanc prae Natura, rebusque moreris:
Quanquam ita multa fides in vulgus conciliatur
Dictis, et priscis accedit pondus ab annis,
Ut quidam pretium tantis adjungere rebus
Optantes donent aetatibus haec nova priscis;
Cum Veteres nil non possint docuisse videri,
Ambigua in multis qui sunt ratione locuti.
Haec igitur rentur Veteres novisse reperta,
Qui Sene cum Samio quondam excepisse feruntur
Concentus caeli divinos, harmoniamque,
pagina 210
Si non auribus, at sensu interiore stupentes,
Et mira penitus mentis dulcedine capti:
Finxisse idcirco chordas agitare trementes,
Et canere ad cytharam Phoebum, circumque choreis
Exultare leves, et in orbem plaudere Musas.
Duxisse ex vera nempe hoc ratione fatentur,
Verborum obscuris atque involvisse latebris.
Diversae inter se si non impare chordae
Tendantur, varios percussae pectine reddent
Illae, quod tentans facile experiere, sonores:
At si diversis contra tantum una trahetur
Ponderibus, sigillatim quae mutuà sese
Excipiant vario pro tempore, quaeque vicissim
( Sed versa vice ) sint, ut longi nempe priorum
Chordarum tractus, repetas si quemlibet in se,
Illa sonos iterat sola omnes, prorsus eosdem,
Nunc hos, nunc illos ( iteres si ad singula pulsum
Pondera) multiplex queis nuper chorda tremebat.
Quare, chordarum referunt quae pondera tractus,
Quos in se repetas, inversque ordine nectas,
Unam nimirum extendentia pondera chordam
Efficere harmoniam possunt, sensumque movere
Suaviter, et dulci perfundere pectora motu.
Consimile est quiddam, si circum obeuntia Solis
Extendas vires in sidera; scilicet ipsas
Concipias Solis vires vaga in astra, Cometasque
Intendi varie, proin et diversa referre
Pondera posse, minora quidem crescentibus ipsis
In sese spatiis repetitis, quae videantur
Proin vice chordarum fungi, queis nempe vicissim
Nexa inter sese mediis sint astraque, Solque.
En igitur ratio concentùs, harmoniaeque,
Qua caeli varios per motus consonat ordo,
En Phoebus vocem inflectens, cytharamque retentans,
Eliciensque melos varium, et discrimina vocum
Pluribus e chordis jucunda, jubensque Camoenas
Ire, redire vias circum, et glomerare choreas
Per varios ductas flexus, pulchrosque per orbes,
Scilicet astra {quilibus} circumvaga corripiuntur.
pagina 211
Mos erat hic olim, Veteres quae multa docebant,
Indoctam plebem celare, animosque profanos,
Et procul ipsas res, tenuique in parte referre,
Credebant fidis tantum quas auribus, atque
Tentatis animis per dura, per aspera longum,
Scilicet integris vitae, egregiique silent.
Quamvis haec igitur solers magis esse videri,
Quam mihi vera queat ratio, qua creditur aetas
Prisca Virûm Solis vires texisse trahentes
Voce sub harmoniae, quam desuper aethere ab alto
Demissam in terras jactabant cominus illi
Sese, dum caelum convertitur, exaudire,
Inter et esse choris, vulgo admirante, Deorum;
Haud nimium pugnem, rem tantum auctoribus illis
Tu quoque si dones, neque tum latuisse rearis.
Quidquid id est, alios usus, moremque sequuti
Nos, quaecumque datum est reperire, suisque latebris
Eruere intectum, claris evolvere dictis
Conamur, superasque palam proferre sub auras.
Naturam satis est variis se obducere formis,
Praetentaque suas artes caligine velle
Sepire, in caecos atque abdere sponte recessus;
Quid tenebris tenebras, nocti juvat addere noctem?
Quaeve haec ambitio est, minus, intellecta, morari,
Nostra ut sint, alii quam ne secreta locutos
Non admirentur, studioque sequantur inani
Propterea, Phoebi quasi caeca oracula captent?
Suspecti tibi sint certe, qui ostendere Verum
Dum spondent, famae magis inservire videntur;
Illud enim qui vidit, idem proponere vulgo
Protinus, oblitus jam tum famaeque, suique,
Exundante animi mira dulcedine, gestit,
Illius et late prolatam expandere lucem.
Sed jam ad finitima, et veluti cognata reperta
Progrediamur ab his paulatim, ad caetera porro
Multa; retectarum procul est quippe ultima rerum
Meta, et adhuc longi cursús pars magna relicta est.
Ergo hinc indicium certum est, in Sole receptas
Non tantùm vires, quibus ad se cuncta reducit;
pagina 212
Munus at hoc omnis late, quaecumque sit, esse
Materiae, partes ad sese illius ut omnes
Contendant, omnesque trahant, pariterque trahantur,
Sintque graves omnes, quotquot sunt, undique in omnes,
Plusve minusve, velut sunt intervalla minora,
Seu majora, in se repetita, ut saepe tibi ante
Diximus, et et saepe est dicendum, et omittere si fors
Contingat quandoque, vide, ne prorsus omittas
Percipere ipse animo, et sensa haec adjungere verbis.
Argumenta probent, genus id, tibi plurima verum,
Sed longum nitidis durumque evolvere verbis
Cuncta sit: ipse legam pauca, et potiora docebo.
Astrorum quae forma vagantum est? nonne globosa?
Nonne Cometarum pariter? Praelata sit una
At cur haec aliis? Qua se ratione tueri
Contra omnes queat, et nunquam decedere victa?
Nempe trahit pars una aliam, trahiturque vicissim
Assimili vi, nostra trahit qua corpora Tellus,
Tellurem qua Sol trahit, et vaga sidera circum.
Ulla sit an ratio, partes qua pergere molis
In latus hoc potius, quam possint illud? Oportet
Quapropter totum tendendi in corpus oriri
Vires a junctis nimirum viribus, omnes
Queis singillatim in partes connititur omnis
Undique pars, quocumque loco sita quaelibet extet,
Dextrorsumve, sinistrorsumve, extrave, vel intra.
Mutuus in cunctis proin nisus partibus extat.
Possis hunc etiam cognoscere, corpora quaeque
Oppositis quod agunt aequaliter, et quod aguntur
Frontibus inter se; quae corpora proinde trahuntur,
Ipsa etiam trahere, et contra, fateamur, oportet.
Mutua propterea Solem vis astra trahentem
Viribus oppositis gravitatis in astra vicissim
Efficit adniti consurgere, quaeque Secunda
Saturnumve, Jovemque petunt, simul astra necesse est
A Jove, Saturnove peti, et quoque vincere victa.
Nostraque Terra etiam, dum Lunam gravis ipsa feratur,
Atque gravem facit, in Lunam gravis ipsa feratur,
Est opus: hoc vario tumor aequoris indicat aestu,
pagina 213
Qui sequitur Lunae cursus, auditque moventem.
Sena quoque inter se nituntur viribus astra;
Proin turbare suos cursus vicina videntur:
Quod noscas, subter proin cum Juppiter adstat
Saturno, comitumque agitantur utrinque cohortes.
Mutuus hic amor est, coëant, junctique ferantur,
Abripiat vis invitos ni major in orbem
Quemque suum procul et cognato a lumine flectat.
Illis proin paulum caeli, quas diximus ante,
Legibus a ternis decedere quemque notamus:
Quin vaga caetera ab his decedere tempore longo
Astra (moventur enim paulum turbata vicissim),
Ut Tabulae illorum loca, tempora, mobilitates,
Et spatia, et cursus referentes ordine certo,
Incipiant saeclis confectae errare vetustis,
Mutato caelo haud mutatae scilicet ipsae,
Poscere et incudi se reddier, et renovari,
Atque iterum ex obitu florente aetate renasci.
Simplice nitatur porro cum pergere semper,
Quidquid agit Natura, via, nec in omnibus unam
Non spectet rebus rationem, consimilemve;
Jam fateare, opus est, proprium quoque materiaï
Scilicet hoc omnis munus trahere esse, trahique;
Cum quae subjecta est nobis, trahat, atque trahatur,
Quo possunt sensus pertingere cumque, trahentem,
Tractam et materiem fervantibus undique nobis.
Nonne sat esse queant proin tot servata, videri
Cunctis corporibus gravitas ut possit inesse,
Quorum in se partes nitantur viribus aequis
Aequis in spatiis; sed cum sunt impare tractu
Distantes illae, vires. Minuantur eundo
Non alio, quam quo firmatum est, more? Videtur
Quandoquidem par esse, ut, quidquid possit ab ipso
Munere deduci, cum tu deduxeris, atque id
Deductum porro servatis congruat apte,
Res quoque, quae nequeant servarier, esse rearis
Consimiles aliis, deductas utpote eadem
Duntaxat ratione; super quia nulla profecto est
Praeterea ratio, atque aditu praecludimur omni.
pagina 214
Tanti proinde Viri vestigia fixa premendum est,
Ire, redire vias Naturae simplice filo
Qui novit, textumque hoc grande retexuit omnes
Scrutatus vires, sua nec vestigia flectens
Usquam alio, quam quo detectae denique ducunt
Vires, ipsa viget per quas foecunda, novando
Incubat et foetu Natura, auctumque ministrat.
Sic etiam invento capiuntur saepe cubili
Per nemus hirsuta teneri cum matre catelli.
Quare age, materie cum mutua constet in omni
Undique vis, quid jam fieri tum debeat, et quae
Plurima sint exinde orientia munera, nosce.
Principio punctum si conducatur in unum
Moles materiae quaevis, pariterque receptet
Alterum item in punctum se corporis altera moles,
Ast impar, quacumque velis ratione, priori;
Illa prior rapietur in hanc, rapietur in illam
Haec quoque; visque, prior qua nititur, est opus aeque
Alterius sit vi nitentis; nam manifestum est
Aequalem vim vi, cum sese mutuà raptant.
Singula sed quae vis punctum unumquodque prioris
Materiae raperet, sic puncta et in altera ferret,
Par foret haud illi contra vi, quodlibet iret
Qua punctum alterius stipata ad puncta prioris,
Sed tanto major, quanto puncta altera plura.
Vis in congerie quapropter quodlibet una
Qua rapitur punctum, debet pendere trahentis
Punctorum a numero; numerus nihil hic suus addit
Punctorum; properat quoniam unumquodque sua vi.
Et qua mobilitas oritur vi, non ea certe
Materiae raptae respondet, sed rapienti.
Sic superà aequali lapsu celerare probatum est
Scilicet in terram parva, atque ingentia eandem
Pondera. Quapropter gemina ratione necesse est
Mutari vim posse, haeret quae in corpore tracto,
Mutato aut numero punctorum nempe trahentum
( Quo crescet crescente, minutoque imminuetur ),
interceptorum mutato sive locorum,
qou distant, spatio, veluti jam diximus ante.
pagina 215
Sic ab inaequali gemino si corpore moles
Una trahatur (at intervallum utrinque sit aequum)
In majus major tendet vis, dupla, quaterna,
Denave, vel centena; illud duplove quaternove,
Aut si sit deno, aut centeno corpore demum.
Sin tum sint spatia imparia, imminuetur ibidem
Pro spatiis in se repetitis: quaeque quaterna,
Aut centena foret vis; unum cum removetur
Seu bis, seu decies corpus, fit non nisi simplex,
Exaequatque alii sese, atque hinc plurima tute
Ire per exempla, et vim quamque putare valebis.
Si vero non sint, ut finximus, utraque nuper
Corpora densata, et geminum facientia punctum,
Revera ut non esse videmus, nec queat esse;
Majus opus, majorque labos, ars major ibidem est
Quaerere vim, in molem qua moles altera tendit.
Esset opus primò vim quaerere, quodque prioris
Qua punctum in molem rapitur, celeratque secundam,
Viribus e totidem constantem, compositamque
Nimirum, sunt alterius quot singula puncta;
Colligere hinc primae vim totam, viribus omnium
Unà a punctorum conjunctis exorituram,
Quae quia sese inter vicinos puncta, valentesque
Ob raptus corpus coalescunt omnia in unum,
Mutuum ob auxilium praesensque ut conficit urbem
Unam conjunctus populus, debere fatendum est
Unum haerere alii, dum pellitur, et simul una
Omnia mobilitate moveri, quaeque minorem,
Majoremque inter media est: nam quodlibet unum
Non aeque punctum a punctis raptantibus extra
Cum distet, non aequam itidem vim percipit illinc;
Cumque plagae varient etiam, in quas quodque agitatur,
Consit diversis regio regionibus una
In medio, qua puncta simul connexa ferantur.
Verum has ad vires generatim perspiciendas,
Et, quae sint, omnes censendas, cominus ire
Difficile est plusquam possint contendere Musae,
Celsior exsurgit Parnassi vertice mons hic,
Et longe divisus, et invius extat ab illo:
pagina 216
Difficile est etiam hunc jam prima ab origine fontem
In varios huc, atque illuc deducere rivos:
Accedam sed jam ad deducotos, ac per apertum
Aggere dimoto veluti telluris euntes,
Quos et trajicere, et vada pertentare queamus,
Et quemque a priori metiri, et noscere fundo.
Intra si crustam quavis de parte globosam
Punctum ubicumque loces unum, quod lege trahatur
Jam tibi supposita, immotum perstabit ibidem,
Sentiet et vires, nec victum viribus ibit;
Librantur quoniam oppositae, officiuntque vicissim.
Hoc fit item, primam coni si crusta figuram
Proscissi referat, similem utraque, scilicet intra
Et quae clausa latet, quaeque extra inflectitur, atque,
Inter se quibus est punctum commune relatis
In medio; interno siquidem vicinus uni
Tum lateri punctum statuas si forte trahendum,
Parte venit propiore vigor mage vividus urgens,
Languidior parte ex alia, ut numerosior instat
Illinc, materiae plus est quo nempe trahentis;
Utraque proin momenta aequo conamine pollent,
Nec statione sua possint deducere punctum,
Ejus nec possunt motum turbare receptum
Fors alia a causa, nec demere, et addere quidquam,
Quin ratione una pergatur, qua fuit ortus.
Obstabunt tamen his, si non haec crusta sit aeque
Circum densa; at eam si vestiat altera crustam
Extra, aut interus diversa, atque altera porro
Cortice dissimili, mage quae condensam, minusve,
Obtegat; ille status puncti haud mutabitur, ut si
Una sinu quaevis ex illis claudat inani:
Propterea neque erit, queat ut mutarier una
In crusta, quae, qua crassa est, hoc ordine eodem,
Quo multae a medio, fiat mage densa, minusque.
Extra materiae faciem nunc pone rotundae
Punctum, raptus erit mediam illus in reginem,
Ut si materies densata ibi tota coisset,
Directus; quanquam sunt puncta trahentia multa
Materiae hanc citra regionem, proin, magis ad se
pagina 217
Adducentia, et ultra itidem sunt plura locata,
Proptereaque minus rapientia; quaeque jacebunt
Hinc illinc puncta, obliqua ratione movebunt,
Proin vis conspirat partim, et partim perit ipsa.
His e principiis si summam educere motus
Jam cupies omnem, nosces vim prorsus eandem
Esse, acsi media facies regione coiret;
Proin huc extrorum punctum contendat, oportet.
Fiet idem, solidus si sit globus, et varianti
Natura, ut libeat, repletus materiai,
Tractibus e medio tamen ut densetur in aequis
Aeque, nec spatio varietur, ni variatio.
Rebus ab his facili possis cognoscere nisu,
Si duo sese orbes, solida vel mole vicissim
Sese utrinque globi raptent, ut quodlibet unum
Unius punctum nitatur quodlibet unum
Ad punctum alterius, queis dixi legibus ante;
Non agere hanc aliter gravitatem mutuam utrinque,
Quam si utrinque suam conducere se regionem
In mediam fingas ea corpora, nec nisi bina
Ut perstent totas vires servantia puncta.
Legem igitur, duo quam sese inter puncta trahendi
Servant, materiae vel magna a mole necesse est
Servari, in geminos ea si constata sit orbes,
Pro spatio, ut dico, media a regione utriusque.
Propterea vasti palantia sidera caeli
Cum sint, ut sensu deprendis, fronte rotunda,
Horum hac si partes raptentur lege, vicissim
Hac ipsa debere trahi quoque tota fatendum est.
Hoc aliis in mille, velis quas fingere cumque,
Materiae fieri non possit legibus; ergo
Scrutantes quidam, quid Mundi illexerit ipsum
Artificem, legem ut voluisset materiaï
Ponere, quam doceo; multis rationibus addunt
Hanc etiam, totis communem scilicet istam
Corporibus legem, queiscumque et partibus esse
Illorum exiguis, et quo libet, usque minutis.
Praeterea duo puncta globorum fulta duorum
Frontibus externis si sustineantur (ut ipsi
pagina 218
Materia simili, non aequa mole sed extent),
Quantum distabit media a regione pilaï
Quodque suae, tanta vi connitetur in ipsam:
Et quamvis tum forte globo includatur in uno
Tantum materiae, quanta constare minores
Hos alios octo posses; non major ibidem
Tanto vis erit ipsa, at duplo scilicet; illud
Ut duplo a media punctum regione recessit
Plus quam aliud. Ratio est horum manifesta profecto;
Namque rotunda trahunt duo sic ea corpora, punctum
Quodque suum, veluti traherent, utriusque coacta
Undique si medias introcessisset in oras
Materies; sed tum majoris quaelibet aequa
Particula e medio vis quarta parte vigeret
Tantum, nam spatii distaret duplice tractu.
Quare si major quater esset particularum
Istarum numerus, vis tum foret aequa; necesse est
Ergo ut sit duplex, si bis quater iste sit auctus.
Hoc, licet, extendas generatim ad corpora quaeque
Assimilis formae, et naturae, ad dura metalla,
Aut lapides geminos in quadrum, pyramidisve
In speciem sectos, vel coni, aut forte cylindri,
Vel rhombi, alterius cujusvis sive figurae,
Excurrat quae in planites quotcumque; locabis
Bino, quodque suo, genus id, nam corpore supra
Si duo puncta situs parili ratione, trahetur
Quodque suo tanta vi, respondentibus oris
Metiri quantam, laterisque excursibus ipsis,
Cui situs assimilis proprio sit corpore, possis.
Quandoquidem similes si in partes quodque secetur
Corpus, et aequali numero, quocumque libebit,
Quaevis materiem comprendet pars ea tantam,
Excurrens quantam referet latus, ante quod in se
Tu repetas semel, atque iterum, at distabit, ut ipse est
Excursus lateris; proin punctum quodque trahetur
Vi, quae materiem respectet corporis omnem,
Nempe bis in sese repetito pro latere, atque
Vi simul; inverso repetitum quam semel illud
Ordine designet; quae vis facit utraque juncta
pagina 219
Vim, lateri quae, sicut id est, respondeat ipsi.
Propterea binis simili super axe figuris
Conversis, quae sint primo de segmine coni,
Seque inter similes, si fiant corpora bina
Haud minus inter se simili constantia forma,
Atque utroque super duo si regione locentur
Puncta itidem simili: pariter nitetur utrumque
Ovi quodque sui in medium, nisumque valebis
Quemque suis spatiis medio ipsi aequare relatis.
Jam facile agnoscas, cur non grave corpus, ab alto
Vertice si turris demittitur, ilicet ejus
Murorum ad moles vicinas, atque trahentes,
Sed recta ad terram, quasi nil detorqueat, imam
Deproperet; quoniam si raptus tantus inesset
Parjetibus, quantus, bis passus crassa quaternos
Quem generet pila, terraï pila tota trahentis
Exaequet decies centens mille necesse est
De genere hoc raptus, centenis mille quod ipsa
Crassior est tellus jam partibus, utpote mille
Bis quater enumerat quae millia, nempe profundae,
Si species, quantus sese diffundat hiatus.
Proinde etiam magnae rupes avulsaque faxa
Horribili sonitu labuntur montibus altis
Interdum; retinere fugam, et consistere dorso
Devexo nequeunt, licet ipso a monte trahantur,
At quanto magis a terra? Super aequore laevi
Magnum si magneta loces, multoque minores
Dispergas circum, ferrim globus iret in illum
Exiguus, paulumque licet torqueret eundo
Rectum iter, in latera hinc illinc deductus; at illa
Fragmina si longe sint tenuia, non nisi rectum
Ferri iter aspicias grandem ad magneta, neque huc atque
Illuc errores oculis deprendere possis.
Hinc videas, ratio multorum quam sit inanis,
Falsaque, queis nostrae gravitatis mutuus iste
Displicuit raptus, nequeant labentia turre
Corpora quod subito a muris detorta videre,
Raptaque, et evulsas rupes a montibus altis
Non cadere, in diram et semper pendere ruinam,
pagina 220
Vertice deducto nec laeta arbusta, nec herbas
Flectier ad vicina trahentum structa domorum,
Plurima nec molem paulatim pergere in unam
Undique saxa, lyrae nec prisca exempla novari,
Quando Amphioniae coeperunt surgere Thebae.
Inter faxa quidem, glebasque, herbasque virentes
Mutua vis haec est, et ligna, et dura metalla;
Telus tota tamen, longe, longeque trahendo
Plus valet, absorbetque leves has undique vires
Ingens, atque illos conatus praepedit omnes,
Ut Sol, cum radios caelo jaculatur ab alto,
Non extincta licet stellarum lumina velat.
Si fieri hoc posset, qua sese terra tumescens
Flectit, uti facies plusquam de marmore laevis,
Perque polita foret, quam nec circumdaret aër,
Aut ullus liquor, ut vis obstans prodeat inde;
Tum, super imponas si saxea qualiacumque
Bina, vel alterius cujusvis materiaï
Pondera, contendent ad sese rapta vicissim
Illa quidem, lente tamen, ut vix tempore longo
Perciperes motum; cum multo debeat esse
Mobilitas minor haec, si sit cum mobilitate,
Qua grave descendit corpus, collata, minus quo
Nimirum sunt crassa ea pondera, si referantur
Ad terrae totum, qua sit crassissimus, orbem.
Nunc paulum immuta faciem hanc, aut adjice quiddam
Asperitatis, et obstantes circum aëris auras
Funde leves, tenuis vis protinus illa, necesse est,
Ullos eliciat ne motus, impediatur.
Nunc quam desipere est, quia non deprendere sensu
Possis, quod sensu certe haud deprendere debes,
Omnis materiae raptus si mutuus extat,
Omnino in rebus jam raptum hunc esse negare!
At neque qui triviis nutritus, vei pecus inter,
Ingenium qui pingue gerit, puerique bilustres
Si videant muscam distento insistere funi
A latere, aut ramum super obreptare tenacem,
Nec flecti funem, tenui nec corpore ramum
Intremere, idcirco credant gravitate carentem
pagina 221
Esse feram, nullumque in parva pondus inesse.
Indicium, genus hoc, at raptus forsan habere
Possis, constituas vicinum si prope montem
Latum, atque educto penetrantem nubila dorso,
Pondera seu virga, seu longo pendula filo;
Debebunt quoniam deduci ea pondera magnum
Protinus in montem, quantum eius nempe reposcit
Moles usque trahens, terrae collata trahenti.
Siqua tibi moles montis vi polleat aequa,
Ac globus, interius qui qua est latissimus, ad bis
Excurrat passus mille; id deflectere pondus
Debeat in montem prope tanta parte, sit ipsa
Ut decies pars sexta gradus: at qua minus ampli
Sunt montes, qua sunt valles, qua densior extat
Interius tellus, et rarior, inque vacantes
Structa specus, flexus suspensi ponderis illi
Tam parvi esse queant, ut non deprendere possis.
Praeterea non jam qualis foret, undique laevis,
Terraï positus, quique asperitate careret,
Noscimus, ut varios deflexus inde petamus.
Scilicet haud aliter, nisi stratae marmore lymphae
Nos terrae positum finimus; sternitur unda
Ast ob eam tantum rationem, pondera deorsum
Qua sese directa ferunt; hinc ipsa nitentem
Mutet planitiem, si pondera pendula notis
Deflectant causis, et, quo sit cumque locorum,
Scilicet excipiat labentia corpora recta.
Praesertim at magnos, quos quaerimus, inveniendi
Deflexus ratio constat non invia nobis.
Dirige, cum longe te monte removeris alto,
Usibus his aptum quod feceris, instrumentum
In quodvis, medio cum caeli est culmine, sidus;
Atque ita, transierit qua filum pondere tensum
Parte instrumenti, catus inspice, quos et in illo,
Ut dixere, gradus signarit; deinde nec oras
Prorsus ad occiduas flectens, nec prorsus coas,
Sed medio pergens, cum monti accesseris illi,
Sidus idem translata per [instrumenta] notato,
Quique gradus, caelo cum sese evexerit alto,
pagina 222
Signati filo sint a pendente: videbis
Filum ibi, produci sursum quod concipis, an se
Dirigat id caeli ad punctum, quod distet ab illo,
In quod erat prima producier a statione
Filum itidem visum, quantum mutata locorum
Haec terrae spatia exposcunt; nam cognita moles
Cum terrae circum, et pars orbis cognita magni
Esse queat nobis, stationi intersita binae,
Cognosces itidem, quo scilicet intervallo
Distare inter se par sit caelestia puncta,
Impendere locis quae recta cernimus illis.
Mutatus fili positus tum denique si sit
Ille tibi, non jam quantum debere repertum est
Mutari, credas istud discrimen oriri
A montis, flectunt quo paulum pondera, raptu.
Illos nempe Viros hac usos novimus arte,
Quos miratus erat nuper novus orbis euntes
Non venas quaesitum auri, argentique metalla,
Munera nec pelagi, sed mensum totius orbem
Terraï circum magnum, et caelestium avaros.
Ingenti hi referunt vicino pendula monte
Tum sibi visa situ deflecti pondera recto.
Sed jam quod superest, supera deducere possis
E, genus hoc, dictis, descendat si grave punctum
Intra sive globum, seu molem a segmine primo
Quae prodit coni alterno super axe voluto,
Viribus haud aliis medii fore tendat ad oras,
Quam quae respondent spatiis remanentibus usque
Ad medium: quoniam punctum quo concipis intra
Cumque loco, exterius tranatum est quodquid eundo
Corporis, excidens animo circum undique tolle
In formam, qualis facies erat ante superna,
Et prorsus seclude; omnes quia scilicet ejus
Materiae, ut docui, raptus vanescere debent.
Interior pars sola trahit, formam ipsa globosam,
Vel referens primo revoluto a segmine coni
Exortam, tantum proin illis, ut quoque dixi,
Viribus, a medio loca quas distantia signant.
Proinde minus paulo gravitatis inesse videtur
pagina 223
Squamigeris in corporibus, dum pascua laeta
Sectantur per humum pelagi demersa profundo,
Quam si pasta diu saturo sese agmine sursum
Extollant, virentque, instratque marmora turbent
Saltibus exiguis, solemque, aurasque lacessant.
Altaque defossae subeuntes viscera terrae
Horrida nigranti late densissima nocte,
Tantum illi proprio limant de pondere, quanto
Restat iter terrae ad medias contractius oras;
Tantumque adjiciunt massae praedivitis auri,
Dum claram spolia in lucem pretiosa reportant,
Regressi media quantum a regione recedunt.
Nunc age discrimen varium gravitatis in ipsa,
Pro regione loci, telluris percipe fronte,
Quae referat primo coni de segmine formam:
Nempe locis extra diversis esse necesse est
Vim totam gravitatis ea ratione vigentem,
Polleat ut tanto minus in majoribus oras
Ad medias spatiis, quanto majora ea constant.
Concipe propterea molem hanc telluris ubique
Esse liquentem undam veluti, totamque fluentem,
Nota lege trahant cujus se mutua partes:
Atque ollae interea medio rapiantur in orbem
Axe super; debent ob gyrum hunc vertere formam
Exterus, faciemque extremi in finibus axis
Reddere compressam; quia dum convertitur omnis
Particula, et geminis agitatur viribus, a vi
Hinc gravitatis, et hinc conatibus effugiendi,
Quaeque sua regione loci libretur, oportet,
Ne semper commota excurrat, et undique turbas
Ancipites cieat, sed demum dulcia captet
Otia, cumque suis tranquilla pace fruatur.
Ergo age, finge loco supera a quocumque canalem
Interius recta ad medias producier oras;
Hunc quocumque velis, statuas, vertasque, videbis
Pondus idem liquida semper constare columna;
Hanc porro in multas animo dispesce columnam
Aequas particulas; debent cujuslibet harum
Ad medium raptus spatio languere minuto,
pagina 224
Quod superest, ad idem medium; pariterque fugam vis
Tentans, ipsa quoque a spatio pendebit eodem;
Nam peragens gyrum quaeque uno tempore circum
Quo magis a medio hoc, tanto magis axe remota est.
Quare, cujusvis summa in regione columnae
Particulae extantis pondus respondet eodem
Ordine, particulae ad pondus cujuslibet ejus,
Quae sita sit quavis alia in regione canalis,
Ordine quo debent alio in quocumque canali
Respondere aliae simili regione locatae:
Propterea illa extans in summo margine debet
Respectare aliam extantem quoque margine in alto
Particulam haud aliter, quam qua se illius, et hujus
Mutuà respectant totae ratione columnae.
Quare particularum extantum in culmine summo
Hujus, et illius cujusviscumque canalis
Pondera sese inter paria esse videbis, ut ipsae
Par quoque pondus habeat, librantur quippe, columnae,
At sunt particulae majores, est ubi lymphae
Longior ad terrae medium distensa columna,
Materiumque in se majorem proinde receptant
Tanto, haec medii quanto distantia major;
Quare, in particulis his, punctum materiaï
Pendit eo quodcumque minus, distantia restat
Illius ad terrae medium quo denique major.
Ponderis oppositum terra discrimen in ipsa
His cupide agnosces a rebus, quamlibet ejus
Ad spatia a medio tantum respexeris: ire
Nimirum peregre incipiant duo puncta, sed unum
Per superam terrae faciem, locaque alterum ad ima
Terraï medium versus; tum protinus istud,
Quo magis accedet, pendet minus; esse priori
Contra opus, aspicies, in puncto, nempe propinquat
Cum medio, medium crescant ut pondera ad ipsum.
Haec igitur si sit terrae compressa figura
Molis ab effigie paulum diversa globosae,
Prorsus et effigiem coni de segmine primo
Quae ducat, poteris facili pertingere pacto;
Qua capiat ratione sua incrementa polorum
pagina 225
Ad glaciem aestiferis translatum pondus ab oris.
Concipe propterea puncto a quocumque superni
Terrae forte loci quoddam trans viscera filum
Duci ad planitiem, atque incursu tangere recto
Illam, quae partes tellurem findit in aequas
Trajiciens mediam, quaque ipsa tumentior extra est;
Nam quantum hi tractus filorum in se repetiti
Crescunt, excessu crescent quoque pondera tanto,
Nempe ipso hoc calida positum vincentia pondus
In regione: etenim tali ratione reperta
Mutari a medio discrimina sunt spatiorum
Terrae in mole, globi paulum quae distat ab orbe
Formam ipsam referens coni de segmine primam.
Cunctus cuncta locis gravitatis scire profecto
Hoc valeas pacto discrimina, si loca quaeque
Quam distent orbe a noctes aequante, diesque,
Videris ante, situsque cupitos noveris omnes.
Nunc, quod te supera docui, reminiscere fila
Pendula, vel virgas, quae se aeque tempore vibrant,
Protendi magis in longum, qua fortior urget
Vis gravitatis, itemque minus, qua languidior fit;
Nam geminis varie a medio distantibus orbe
Si quam longa locis haec constent pendula fila,
Servaris, fatis est, ut porro prendere possis,
Illa locis aliis quam longa quibuslibet esse
Debent, quin sit opus loca terrae invisere cuncta,
Et certos possis numeros signare tabellis,
Quarum ope mensuras vel adhuc quoque tutius ipsas
Transmittas procul ad regionem quamque remotam;
Mensuras quoniam referendo ad pendula fila,
Quae decies sextis huc illud cursibus aequant
Partem horae sextam decies, tum quisque notarit
Si prius, in patriis quam longum finibus hoc sit
Filum, alia, poterit, quam debeat in regione
Esse loci longum, cognoscere, quantaque constet
Quasque peregrinas ideo mensura per oras.
Sic quoque, si gravitas eadem perdurat in annos
Non mutata, potes [servare] in postera saecla
Mensuras rerum, serosque docere Nepotes.
pagina 226
Jam facilis magis est operae, incrementa videre
Haec gravitatis uti referantur mutuà sese
Inter fronte super, paulum quae distet ab orbe
Exorta a primo revoluto segmine coni,
Circum et librata ob fugientes undique vires,
Quam formaque data, notisque ex axibus ipsam
Prendere, qualis sit, gravitatem, quantaque tota,
Servet quemque ad sua quaelibet incrementa.
Hic magnus certe labor est; at non ita porro
Durus, et asper erit, generatim noscere raptum
Nimirum puncti, quod sit super axe locatum
Corporis externo, formam cui finiat axe
Curva super revoluta suo via, ductaque circum.
Est, genus hoc, etiam ratio non una reperta,
Ardua nec nimium. Tu nos, tu maxime rerum
Inventor docuisti, e primo segmine coni
Axe super verso cum nata est corporis ora
Exterior, gravitas puncti ut respondeat ejus,
Aequali spatio quod cardine distat utroque,
Illi itidem puncti gravitati, est nempe polorum
Quod super alterutro, docuisti in cardine semper
Hanc mage pollentem, si moles scilicet extet
In geminis utrinque polis compressa, nec illinc
Non brevior, quam qua mediis magis eminet oris:
Et si Terra magis mediis his eminet oris
Centena bis parte,et adhuc trigesima quae sit
Parte sui, qua lata profunda in viscera currit,
Vidisti tendentem undae quamcumque columnam
In medium a superis regionibus exaequari
Pondere, libraque aliam efformante columnam
Cum lympha e medio protensam in cardinem utrumvis;
Nec non propterea septenis millibus esse,
Atque decem superextantem aestiferam regionem,
Exiguum certe discrimen, quodque relatum
Magnam ad terraï molem vanescat, et ipsam
Non nisi, ut ante, globum penitus sinat esse videri;
Ac fore tunc etiam, alterutra ut regione polorum est
Quae gravitas, superet gravitatem aequante sub orbe
Parte, e ter denis biscentum et partibus, una.
pagina 227
At reperire suo num motu Terra diurno
Illam debuerit, quam coni segmina prima
Proscissi dant, induere, et circumdare formam,
Aeque etiam si densa fluensque fuisset, ut unda,
Inclyte Vir, porro non hoc accepimus a te
Inter munera magna, quibus nos unique ditas;
Fors voluisti, alii ut quid tantis addere possent.
Sic alios Rex saepe suis ditescere gaudet
Thesauris, atque in vulgus diffundere dona,
Postquam ipse immensam fuerit largitus opum vim.
Hoc donum, Laurine, tuum est; stupuere docentem
Multa Caledoniis Mortales Te quoque in oris:
Inter multa tamen longe hoc praestantius unum est.
Illam nempe doces formam a tellure fuisse,
Gyros agglomerat dum circa se, subeundam,
Si liquida, et molem foret aeque densa per omnem,
Atque, polos inter, medias attollier oras
Mensura circum, dixi qua nuper, eadem
Propterea debere, atque hinc quoque crescere eodem
Ordine, quo dixi, paulatim pondera rerum,
Inque polos illas gravitati accedere vires.
Nonne videtur ab his tibi rebus vera profecto
Prodita Telluris facies, dispulsaque circum
Caligo? tamen est et adhuc, quod non sinat omnem
Pellere curam animo prorsum, errandique timores,
Hic tibi etenim fluida est, ut finximus exire soluto.
Non Tellus etenim fluida est, ut finximus, omnis;
Sed partim oceano late natat, arida partim est,
Duraque, et huc illuc glebis, lapidumque manentum
Ordine non certo consternitur, et varianti
Natura non densa aeque, i interruptaque passim est.
Fors magnum crusta gerit intus inane sub una,
Corpore fors vario contra variaque figura
Multiplices nucleos, quae possunt singula terrae
Mille modis superam mutare,et vertere formam,
Adde, quod hac quaerat si quis ratione figuram
Exterius circumfusam quam debet habere
Juppiter, expendens gravitatem particularum
Illus inter se, et conjungens cum fugiente
pagina 228
Vi multo majore illic ( convolvitur in se
Nam citius multo, quam Tellus, Juppiter ipse),
Qua tumet, invenient decima consurgere supra
Axem parte sui debere; at de duodenis,
Si serves oculis, vix partibus addier unam
Illic invenis: unde, haec discrimina tanta,
Parva in re? Densatum aliquis fors autumet intus
Esse Jovem varie, sive illic densius astrum,
Qua tumet, esse via est quam qua devexa polorum,
Praeterea reperire queas, verumque probare
Rebus in his fieri contra quoque posse, polorum
Ut de parte magis Tellus excurrat utraque,
Quamvis ipsa suo sese super axe revolvat,
Intus si nucleum mage denso corpore claudat
Scilicet, atque plagas se distendente sub illas.
Quare cum veram terraï particularum
Naturam nos scire, situsque, sit inficiandum;
Non erit, ut possimus et ejus nos gravitatem,
Et formam externam clara ratione videre.
Non tamen idcirco veri videatur id esse
Non simile, intertextam aequis aut partibus illam
Scilicet, aut aeque saltem in regione remota
Puncto de medio sese densare prope aeque,
Formam et propterea prope eodem flectier extra
Ordine, quo docui, nec posse recedere multum.
At quia servantes gravitatum disseritatem,
Quaeque utrisque polis, quaeque est regione calenti,
Illam majorem deprendimus esse, reposcat
Quam species, quae deberet vastire supernam
Tellurem, idcirco conjectant esse sub altis
Visceribus superà densam magis, unde oriatur
In gravitate, quod est, discrimen. Forsitan hic tu
Conjectes melius, si, qua torretur ab aestu,
Esse magis raram, magis, et, qua frigida, densam
Tellurem dicas; retrahuntur frigore namque
Multa, aestu partes at diducuntur in omnes;
Quamquam sit, qui sub caelo contra esse reatur
Densatam magis aestifero, sub verbere solis
Nam veluti torretur, et indurescit ad ignem.
pagina 229
At si forte velis vim cernere, qua traheretur
Jam non inflexo, velut ante, a corpore punctum,
Nec cui jam constet medium qui transeat, axis,
Quamquam difficile est, rebus contendere possis
Id tamen in multis, multo et pertingere lucro;
Inde queas etenim, Terrae, comprendere, tota
Quam moles sit densa, inter summum minimumque
Si medium teneas, et quanto pondere constet.
Est regio non una, fluenti concitus aestu
Per decies ubi quinque pedes, atque amplius audet
Surgere pontus, humumque minatur subdere fluctu,
Ut Morinos apud, et Schaldis, Rhenusque bicornis
Qua pelagus subit, et falsis confunditur undis.
Aggere clauduntur populi, retinentque fluentem
Oceanum, qui siqua sibi via forte patescat,
Irruat et canos camporum per sata fluctus
Inducat, silvasque ruat, pervadat et urbes.
Littus ad id celsae tu moenia turris adito,
Pendula distendens adjuncto pondere fila.
Ergo ubi se Oceani coeptat sustollere fluctus,
Scilicet expulsis auris succedere stratum
Undai, quod plus distendi a littore circum
Concipias procul, ad decies quam millia quina,
Inque Caledonias regiones, inque Britannos,
Inque patens pelagus, vel adhuc mage continuata
Semper planitie: pondus sentire recentes
Incipiet raptus ex illa parte tumentum
Undarum, atque illuc coget deflectere filum.
Tum spatium, per quod cogit deflectere, longo
Totius est fili tractu minus, advenientis
Ut minor est raptus maris undarumque tumentum
Totius raptu, quam magno est corpore, Terrae.
Hanc igitur raptus rationem scire utriusque
Possis, suspendi clinamen ponderis illud
Si serves, aestus summo cum in culmine pendet.
Terrae ad materiem, quanta est, delabier ex hoc
Ut valeas, reperire modum, aut praenosse necesse est,
Quo patefiat, uti pila punctum pertrahit ad se
Desuper impositum, cujus sit cognita moles,
pagina 230
Utque trahit stratum quoddam, quod fingere debes
Naturae assimilis, distensum non nisi nota
Undique mensura: nam tum quia cognita Terrae
Moles est, et quam distensum fluctisonum sit
Stratum, et quam crassum; nosces discrimina, raptum
Terrae inter quae sint, stratique liquentis, et illam,
Et simul hoc aeque densato corpore fingens.
Ergo ita per numeros juventus si fuerit par
Hic raptus strati servato, par quoque aquaï
Naturae tellus, ut densa est, constet, oportet,
Ut densa est, aeque a minimo summoque remota
Scilicet; at major, quem diximus, ille, minorve
Si fuerit, quam quem deducto pondere filum
Significat, terram tanto mage corpore spisso
Esse, minusve opu, liquidum quam corpus aquarum.
Ex hoc materiem quoque quantam terra coercet
Mole sua, nosces, et quanto pondere tota est;
Nam ratio certe non hic erit invia ( si sis
Assuetus numeris versandis ) perveniendi
Ad verum strati raptum, molemque fluctis:
Durus et ille labor nec jam queat esse, videre,
Quanta sit in vasto Terraï corpore moles;
Multo opere, atque modis multis per tempora longa
Postquam tentarint tellurem prendere notis
Mensuris Homines. Quod qua ratione peractum
Saepe sit, et quantam spem veri suppeditante,
Est operae porro pretium cognoscere nobis,
Quandoquidem quid sit nostris magis utile rebus,
Quid placeat mage, quam Matrem cognoscere Alumnis?
Ast aliud tamen ad tempus, carmenque remitti
Id sine; nunc fessum scopulis adnare necesse est.
Interea dum vela lego: littisque saluto
Vicinum, quamvis altricis plurima noscant,
Ut memoro, Terrae Mortales, attamen ejus
Dicendum est nescire sinus, qualisque sub altis
Constet visceribus, latebrosisque invia regnis:
Scrutamur propiora, cutemque invertimus ipsam,
Cum fodimus venas argenti, aurique sequentes;
Proinde specus persaepe cavos, constructaque stratis
pagina 231
Strata, atque ingenti sese flectentia ductu
Sub montes, vallesque sub aequoris ipsos
Conspicimus, mediasque subire, et serpere lymphas;
At quis adhuc infra per millia continuavit
Multa iter, et merces peregrinas inde redemit,
Ut nova de mundo, mirandaque diceret illo?
Soli adeant Vates, aut quos descendere solis
His libeat; gressus Alcmenae ingens
Inferat audaces: Veneris, ducente Sibylla,
Descendant quoque cura, pius Vir; adite sepulta
Vos quoque Tyndaridae Fratres loca, vosque redite
Alternis; illuc cymba transmittitur una,
Judicia exercet Minos, fatalia Parcae
Ducunt fila, sedet furvo Proserpina vultu,
Torpet Styx inamoena, Acheron pice labitur atra,
Trans Lethen nemus elysium; tranquilla per alta
Discurrunt, pacemque agitant, et gaudia gentes;
Gentibus esse suum Solem, et sua sidera dicunt.
At cur vos adeo transcurritis, o, ratio quos
Sola regit? Cur mens, quo scilicet ire vetatur,
Irruit, insano nimirum correpta furore?
Vos et qualis erat Tellus, qualisque futura est,
Fingitis; et primos ortus, et fata refertis
E fatis ventura, vicesque in saecula longa
Ignotas canitis; series quae, quantaque surgit!
Errorem trahit error, et ingens nectitur ordo
Errorum; cumulata solent mendacia ferri.
Quis credat? Demum ad monstra, et portenta venitur.
Illuxisse olim Terram, lucemque dedisse,
Et clarum proprio dominatam in vortice sidus,
Ut Solem, memorant, nocturnaque lumina Mundi
Obtecta est porro in magnum coëuntibus augmen,
Ut spuma, maculis, atque obnubentibus ora
Lucida, cumque suo vortex deferbuit igne.
Languida propterea Terra, et jam corpore opaco
Vicinum fuit in Solem correpta valentem.
E maculis steterunt montes, mare, fusus et aër
Undique, et externa quodcumque in fronte videtur;
Interius coquitur vel adhuc, gremionque coërcet
pagina 232
Clausum antiquum ignem; proin volvitur ipsa voluto
Illo, et vitalem partit per membra calorem.
Usque adeo Terrae procul accersenda fuere
Haec primordia, uti, qualis nunc, edita staret?
Est Terram contra liquidam, corpusque fuisse
Qui velit undisonum; post extra Solis ab igne
Concretum crusta lymphas texisse sub una.
Nusquam attollebant montes caput, atque supinis
Tum neque nomina erat convallibus; omnia foetu
Ubere florebant, brumaque carentia, et aestu;
Quippe erat ad Terram medius Sol; atque animantes
Ducebant vitam facilem, expertemque laborum.
Tempore post aliquo diro concussa tumultu,
In multis confracta locis, passimque dehiscens
Crusta ruit; pars ima petit, pelagique latentis
Impulsos subiit fluctus; sonuere patentes
Oceani furiae, et voluere immergere cuncta;
Mersissentque, altos ni fragmina prosiluissent
Protinus in montes, et sustentantia flexu
Se vario inter se servassent culmina magno
Celsa a naufragio; quamvis altissima paulum
Tum quoque inundari debebant; namque ruina
Commotus vasta, expressusque cadentibus intro
Molibus oceanus cumulo superabat aquarum
Magnarum, et falso complebat nubila rore.
Ex illo proin in terra jam forma remansit
Excidii antiqui: resonanti pars bona cessit
Terrarum pelago; quae pars eductior, illa
Rupes, et scopulos, atque inter culmina valles,
Raraque camporum, nec lata sat aequora praefert;
Undis interius variata est, fragminibusque
Illis, de crusta quae tum cecidere ruente:
Quem casus tum forte locum dedit, hunc tenuere.
Ergo non poterat sine magna Terra ruina
Esse, valut nunc est? altos sustollere montes
Non valuit Natura, marisque extendere tractus,
Ut sit pulchra simul nobis, et commoda sedes?
Culpant praecipue tranantem luce Cometam
Vicina, qui plus ex una parte trahendo
pagina 233
Obductam circum crustam confregerit, atque
Confractas vario partes colliserit ictu
Inter se, interea cauda involvente ruinas.
Non alii libitum est violento vertier omnia
Excidio, atque extra subito, et mutarier intra
Tellurem, sed paulatim per saecula longa
Esse hanc ad speciem loquido de gurgite ventum.
Namque fuisse globum jam tum docet ille fluentem,
Oceanumque patrem tractus tenuisse patentes
Indique, materies varios unde omnis ad ortus
Suppeditata fuit; secerni limus ab undis
Principio liquidis, solida et consistere mole,
Constringi et salso densatus glutine coepit.
Et jam prima novis crescebant auctibus orsa
Perpetuò, magis hac, minus illac, aestus ut undas
Auctificas pulsabat agens, motusque ciebat;
Nam variis ( quamvis nondum prognata fuissent
Flamina ventorum) currebant aestibus undae.
Ergo se ad summum fundo attollente liquorem
Paulatim, et contra se demittente liquenti
Planitie in fundum, fuit ut consurgere primo
Mons apice auderet novus, et prorumpere demum.
Interea servebat opus genitale sub alto
Oceano, atque uno scopulo apparente subibant
Haud procul huc illuc brevia eruptura sub auras;
Ipsa madens etiam donec caput eduxere,
Jam scopuli; prior hic cretus, post alter, et alter,
Divisi inter se; sed plus minuente retecti
Se pelago, gemini coëuntes, tergeminive,
Una biceps, seu forte triceps velut insula ponto,
Sese ostentabant; nova proles adveniebat
Oceani rursum, et rumpebat viscera patris.
Montibus hic magnis ortus, sic Taurus, et ingens
Caucasus, et mediis praecinctae nubibus Alpes,
Celsus Athos, et Olympus, et imbrifer Apenninus
Prodiit; hinc et Pyrenes, et Atlantis origo,
Inniti dorso cui sidera cernimus alto.
Dein alii, qui nunc constant, aliique minores
Prossiluere, diuque etiam post usque minores
pagina 234
Ordine distenti, quo motis fluctibus intra
Cursus erat variante aestu, ventisque coortis
Post quoque, cum coepit Tellus praetendere frontem.
Atque ipsi interea scopulorum culmina venti,
Et Soli, et pluviae minuebant, atque ferebant
In mare detractas praedas, operamque juvabant,
Ocyus ut multis in partibus exoriantur
Incepri montes, Terram et protendere possint.
Sic demum patuit depresso gurgite, junctis
Montibus, et magnis siccatis undique campis
Terra ingens vastis tot nis par capiendis.
Oceani nec jam cessat labor; additur usque,
Et nova progenies fundo procuditur omni,
Et scopuli augescunt, et littora distenduntur,
Acquirit tellus, perdit mare. Pluribus oris,
Ut referunt, olim quas laverat aequor arenas,
Nunc seritur, glebaeque boum sudore madescunt,
Dimoto non procul per jugera ponto.
Quique olim portus tot magnis tuta carinis
Sedes, perfugiumque fuere, rigantur ab unda
Vix tenui, possuntque leves vix condere cymbas,
Aut penitus fundo tellus patet ima retecto.
Praeterea quot sunt urbes, audivimus ante
Quas circum pelago pulsatas, rauca furentis
Exaudire sali quae vix nunc murmura possunt?
Aegypti extremis in finibus, incipit ora
Qua libyca, et sterilis regio, infoecundaque arena est,
Visuntur, magnorum operum monumenta, ruinae,
Moenia arenarum cumulis protecta, domusque
Exesae, et turres diffractae, scilicet amplae,
At collapsae urbes. Non Juppiter irrigat imbre,
Longum iter ad Nili ripas est, terraque nullos
Fructra culta potest foetus dare; proptereaque
Vectabant, quod opus sibi, per commercia gentes.
At quod commerci vastas genus inter arenas
Esse potest? Igitur substructas has mare propter
Credibile est urbes, resque huc trans aequora vectas;
Quin superest et adhuc ut portus forma cavati.
Condita principio fuit una, et deinde remoto
pagina 235
Littore successit structis urbs altera muris,
Hospitiumque recens populo dedit; altera porro
Sic quoque, postremamque excepit Juppiter Ammon,
Desertoque Jovi suffecit, de Jove natum
Qui voluit se, deinde suam; sed et hinc modo pontus
Se retrahit, magno neque portu calusus, ut olim, est
Huic conjucta Pharus jam tum fuit; insula at ante
Usque adeo a terra medio divisa profundo,
Ut, cum hic Maeonius detentum ob numina laesa
Cum sociis caneret Vates Atrida minorem,
Hic et fatidico nectentem vincula Proteo,
Diceret Aegypto tantum distare, diei
Quantum iter unius est actae per caerula puppi,
Flamine quam stridens impelleret aura secundo.
Qui prior incepit Grajorum condere doctas
Historias, et scripta sacrare volumina Musis,
Ille refert, Memphim prope magnam, tamque remotam
A pelago, aeratos sibi visos scilicet orbes,
Ad quos fama fuit religatas ante carinas
Haesisse, advectis starent cum mercibus auctae.
Et geminae fuerant adlabens ad mare Syrtes
Quondiam, et navifrago terrebant aequore nautas,
Nunc longo distant sejunctae a littore tractu.
Quin Libyae partem quoque nunc, Nubiaeque calentis
Appellant prisco servato nomine Pontum,
Utque mare, inscribunt loca sic deferta tabellis.
Jam quos Oceano praetendit Gallia portus,
Omnes pene novi, siccatis atque relictis
Antiquis; praesens non est, Phocaea ubi quondam,
Massilia, at diducta situ, pontumque secuta.
Portubus in Latiis, quibus ad certamina structas
Romulidae puppes condebant, nunc viret herba,
Atque alii portus fodiuntur, et usque novantur.
Brundusium classes olim, classesque Ravenna
Excipiebat; at haec miratur littore sese
Esse suo jam diductam; vix parva coërcet
Illud naviga, et fundo stant saepe carinae.
Littora quid memorem sidonia, quaque erat ingens
Antiochi regnum, quid grajos undique portus?
pagina 234
Vel modo visuntur nusquam, vel ab aequore longe
Disclusi. Aegaei est eductior insula ponti
Omnis, et Epiri quoque latior ora, novisque
Conseritur scopulis illud mare, Cyclades olim
Ut genitae, et Delos Latonia. Proinde tabella
Discere de veteri si nunc terraeque, marisque
Collibeat fines; quantum illas denique culpes?
Mentiri credas, cum sic mutata locorum
Sit facies: virides modo campos esse videbis,
Olim qua fluctus exspumavere; propinqua
Insula quaque fuit terris, velut insula Circes,
Insula nunc non est, sed tellus addita terrae,
Qua brevia, apparent scopuli nunc, atque coluntur
Olim altis magis est Venetam Neptunus in undis
Urbem admiratus; miracula nunc es certe
Decrescunt; urbs jam fundo propiore habitatur.
Amplior est Batavum regio modo, quam fuit olim,
Et, licet aggeribus, ne campos obruat aestu,
Arceat Oceanum, semper minor advenit ille.
Tu quoque littoribus distensa Britannia circum
Crescis: Vos etiam Cimbri, Boreaeque nivalis
Indigenae; magis usque humilis circumsonat unda.
Cunctis rebus ab his qui tentat vincere semper
Imminui pelagus, magis et descendere ad ima
(Non pugnem), vero fors nititur argumento:
Ante opus inspexisse tamen, causa omnia possint
Ne peragi haec alia; ne portus obstruat aetas
Fors aliquos saxa advolvens, ne flumina longe
Protendat terram, et sfecundent littora limo,
Ne juvet Oceanus, cumulosque advectet arenae,
Atque suo proprios restringat munere fines,
Et venti, et pelagi miscentes ima procellae;
Denique ne motus terraï saepe inopini
Id faciant usquam, scopulosque repente recentes
Educant, veluti nuper, terrestria post tot
Fulmina, post crebros mugitus, praetereuntes
Quos exaudibant Natuae procul, et fugiebant
Ionio in magno, fumosque, ejectaque saxa,
Insula dimoto visa est consurgere fluctu
pagina 237
Haud longe aspectans Curetum regna, novaeque
Invitans tum spe Cultores ubere glebae.
Exuviis compacta maris sunt edita saxa,
Duri etiam pisces rastris, conchaeque ruuntur.
Sic itidem omnigenis quoniam concreta videtur
Aequoris exuviis, Afram venisse sub auras
Credibile est Meliten, quae nunc tam nobilis ora est.
Proin qui conspiciunt terram sub fluctibus esse
Nostrae, quam colimus, similem, et sub fluctibus ipsis
Paulatim sterni sola, marmora, saxa creari,
Compingique lutum varium, et coalescere arenas,
Haec eadem cunctis aliis exordia rebus
Ante fisse putant; ideoque sub aequore vasto
Ut multi persaepe solent durescere pisces,
Ostreaque, et conchae, et rubicunda coralia condi
In silice, et fructus omnes, herbaeque marine,
Saepe eadem siccis haec condita sic reperiri
Montibus a falso distantibus aequore longe.
Sunt quot in Helvetiis ea rupibus, atque nivosis
Alpibus? Omnigenos discissa caute tuemur
Pisces; in duro non desunt corpore squamae,
Spinarumque tenor, dentesque, oculique rotundi,
Omnia naturae speciem servantia veram.
Certaque quin etiam Phocarum, et grandia Cete
Visuntur spolia, et variantes pingere conchae
Telluris gremium sublimi in monte cavatum.
His alienigenis Pyrenes viscera rebus
Consita sunt; Itali montes crevistis et ipsi
Sic quoque, et aequorei tumulastis monsta profundi.
Totius Europeae demum quis nesciat istis
Portentis foetos montes, Asiamque feracem,
Et Libyam, atque alio terras sub sole repertas?
Quidquid sub pelago viret, innatat, omnibus haeret
In scopulis, durae moliti viscera terrae
Inveniunt homines; tactu lapis omnia constant,
Sed remanet sua forma vel imis certa medullis,
Et modus, atque color; nec congesta omnia casu,
Projecta et temere, at veluti constrata manu sunt,
Formae quaeque suae, gravitatis et ordine certo.
pagina 238
Praeterea quot adhuc terram quoque signa ruendo
Non maris invenias? Quandoque est anchora, ut ajunt,
Quam procul a pelago, quam celsis montibus inter
Duratos pisces inventa, aplustraque fracta
Saxea, malus item, pars et confracta carinae.
Naufragii non ille fuit locus? Ergo putandum
Illa quoque anteacto juga tempore mersa fuisse.
Seape etiam ad fractas tabulas in monte repertas
Eruta sunt huminum mulotrum saxea memba,
Ossaque, et armorum, et varii vestigia amictus.
Propterea mare si decrescere debuit annis
Anteactis, neque nunc cessat se littora circum
Omnia contrahere, et limoso accedere fundo,
Adveniet tempus, dicunt, magnumque canentes
Augurium vanas tentant percellere mentes,
At non illudunt Vates Sapientibus, illud
Adveniet tempus, pede sicco Hispanus ad Afros
Ut transmigret, et ipsa vetet Natura columnas
Trasnare Herculeas; vicinis insula terris
Omnis ut accedat; Gallisque Britannia constet
Pervia, et Aegaei scopuli maris unica fiant
Insula; Bosphoriae fauces claudantur, ut olim
Hyrcanae, Euxinusque lacus quoque nominitetur;
Quoque Atlanta salum lavat imum, desinat esse;
Et brevis, et nullos demum quoque transitus orbem
Extet ab orbe novo ad veterem, defossaque campis,
Collibus et mediis tot naufraga nostra ruantur
Navigia, argentique absorpta metalla, vel auri.
Innumerabilibus paulatim talia saeclis
Sed fient, ut, quid terraque, marique sit ante,
(Undique deletis monumentis) nesciat, actum,
Posteritas tam sera, aut fors conjectet, uti nos.
Interea liquido semper pereunte elemento
Incipiant montes late exardescere multi,
Ut nunc Aetna furens, atque ora recludere flammae
Undique, dum tellus ignescat denique tota
Siccato oceano, atque omni cultore perempto,
Factaque Sol, astrumque novum lucescat: at iste
Nec quoque perpetuus constet nitor, almaque demum
pagina 239
Lux pallescat, et absumpta vi sulphuris omni
Desinat in cinerem Tellus ingloria inertem:
Ac porro ingentes per Mundi colligat oras
Diffusum humorem paulatim, et sorbeat undas;
Proin iterum in magnum concrescat cooperientem
Terras Oceanum, renovantemque omnia, ut ante.
Scilicet Oceanus cunctis det semina rebus,
Et velut altricem terram, terrestria saecla
Omnia sic gigant late, volucresque, ferasque,
Tritonumque genus Mortales, monstraque ponti;
Mutaque gens primum pelagus proscindere tantum
Gnara sit, ut pisces, quandoque attollat in auras
Phocarum de more caput, consuescat et illis
Paulatim; sed post audentior unus, et alter
Emergat, victumque sibi quaerere campis,
Saecla propagare, et cultores condere terrae.
Proin partem Oceanum rerum, Veneremque marinis
Flucibus exortam, nantemque ad littora fingant.
Jam quo non mentem primus procul auferat error?
Alta movet veluti qui per declivia gressus,
Si ruat, haud subito valeat compescere casum,
Quin ruat ulterius; tum praeceps terque, quaterque
Volvitur, et multa contunditur usque ruina.
Dum tamen has grandes nugas, et docta videmus,
Miramurque hominum deliria, cautior ipsa
Nostra sit, ut proprios mens, dum cavet, ex alienis
Casibus evitet casus, turpesque ruinas,
Nam revocare suam quis speret tum rationem,
Cum semel excessit fines, exlexque vagatur,
Effrenosque ciet motus, lumenque secuta
Vix tenue in tenebris clara esse in luce diei
Somniat, atque Jovis diva pro conjuge ut olim
Ixion nebulas amplexu stringit inanes.
pagina 240

LIBER QUINTUS

Prima in praesidium vitae procudit Egestas
Olim tot varias miseris Mortalibus artes,
Ingenia exacuens pro rebus, opemque ministrans:
Fastus, et ambitio dein excepere, repertos
Protuleruntque usus, quanto plus, commoda nostra,
Et vitae utilitas inopis quam poscere visa!
Sic vestes primum inventae, defendere membris
Frigus uti possimus, acutaque verbera venti;
Parvaque sic tepidis in vallibus edita tecta
Sunt, rabiem quoque detur uti vitare ferarum:
At nunc purpurea, aurataque in veste locamus
Luxum, et delicias, nunc laxa palatia surgunt
Effigies etiam e saxo exceptura silentes,
Marmoreisque nitent laquearia fulta columnis,
Unde urbi, gentique decus, nomenque paratur.
Utque tibi ex aliis vitae rationibus istas
Clarus evolvam causas, rudibusque recentes
Artibus exortus, et grandes unde recepti
Porro auctus, in res procurrere me sine paulo
Longius, usus erat queis primitus instituisse
Vitam homines, ne deficeret, queis deinde retectae
Deliciae, et fines Naturae simplicis illi
Dimoti, atque aliis alii de moribus orti
Mores, atque novi cultus, distensaque longe
Grandia propterea res incrementa per omnes.
Principio Natura pari ratione creavit
Nos Homines, mortale, omnes, genus, ut neque quisquam
pagina 241
Jactet sese aliis potiori vivere ab ortu,
Nec majora sibi deberi, primaque rerum.
Omnibus aequum jus vitam, stirpemque tueri est,
Et capere ad victum de terra, quae velit usus;
Utile quidquid habet nam tellus, divitae sunt
Commines hominum: repleta est undique succo,
Et Natum ad sua quemque vocat velut ubera Mater.
Nil proprium est, nostrumque, labor nisi, curaque tantum.
His igitur cum percipimus, communia quae sunt,
Fiunt nostra: velut qui carpit mitia poma,
Jam sua sunt, glandesque suae, quas colligit alta
Sub quercu, aut leporem capiens, cervumque fugacem,
Aut piscem motis findentem caerula pinnus;
Namque penu de commui res extrahit illas.
Quantum at cumque libet, non sumere proinde licebit;
Ast et opus quantum, et quantum petit ipsa voluptas.
Quod superest, non fas corrumpi; prodiga non est,
Quamvis sit Natura ferax, at in utilitatem
Omnia vult verti, ne, quae struit, irrita fiant.
Propterea tantam terrai sumere partem,
Quam colat, et largo foecundet semine varsam
Cuique licet, victum sibi quanta effundere possit.
Non aliis id erit damno, non causa querelae
Justa. Quid? una satis non terra sit omnibus, aeque
Qui capiant? Unquamne fuat penuria parvi?
Ulli deficiant sola, queis pascatur, aranda?
Pleraque sed quoniam, quae vitae accommoda nostrae,
Tempore non possunt longo servata manere;
Sed nisi forte brevi nostros vertamus in usus,
Putrescunt facile, et minuuntur, dispereuntque;
Qui sinat hoc fieri, Naturae dona profundit,
Atque injurius est aliis, quia sumit acervo
Plus de communi, quam quantum postulat usus;
Proinde aliis damno est, consumere qui potuissent
Utiliter. Tum par largiri mutua partem,
Quae superest, post ut tantundem restituatur,
Fragaque cum nucibus brevia, ut serventur in annum,
Et collapsuris victuros frugibus agnos
Mutare, et pretium hinc variis edicere rebus.
pagina 242
Huc igitur nos paulatim traduxit Egestas
Multa docens; mox hunc longe, longeque receptum
Protulimus morem; pretium confingere quippe
Rebus inutilibus libuit tunc, utpote raris,
Et quae perpetuo possint servarier aevo,
Aes velut, argentum, atque aurum, atque adamantina saxa.
Hinc est signato pecore orta pecunia primum
Scilicet, hac nobis constant ab origine nummi.
Crevit avarities hinc, nam, quam servet, adepta est
Rem facile, accumuletque, diu si parcat abuti:
Hinc cessere in opes privatas publica terrae
Jugera, quae populo quoque magno sint sat alendo,
Et potiundi aucti, extensique per omnia fines;
Nempe ita servari, quodcumque dat ubere gleba
Tellus ipsa, potest, nihil ulla et disperit e re.
Sic cui principio potiundi cura, laborque
Major erat, magis et servabit; major haberi
Idem aliis, longeque potentior, ad sua flectens
Multos arbitria, et fors omnes, debuit unus,
Et sua progenies meliori e semine visa est
Duci, atque exortus sortiri nobiliores.
Protinus hinc Regum, et Dominorum nomina terris,
Prorsum ignota prius, sunt prodita, nobilitasque
Cum censu venit; paupertas, servitiumque
Fluxerunt etiam, simul et vis, furta, rapinae:
Propterea et leges ortae, cuiusque quod esset,
Tutum quae facerent, et habendi quae sua, normas
Praeciperent, lites ne litibus exciperentur.
Et quoniam cum nos procurrimus immoderate
In rebus, prima amota, nova surgere Egestas
Usque solet; debet nova suppeditarier usque
Ars etiam, multas post se tractura quoque artes.
Quare et praetentis finiti sepibus agri,
Et positus campis limes, mensuraque in arva
Inducta est, quod quisque habet, ut cognoscere possit,
Quodque suum est, colere, atque aliena absistere gleba.
Praesertim sola partiri per jugera lata
Vobis cura prior fuerat, repetita quotannis,
Qui laetam Aegyptum colitis, ripasque feraces
pagina 243
Nili exundantis: delebat quippe quotannis
Omnes agrorum confuso limite fines
Nilus, et aequabat limosis omnia lymphis.
Proin sua servandi Mensorum hinc extudit artem
Ardor, opumque fuit terras numerare cupido
Quae docuit, post ad fastigia pergimus artis
Hujus item, praetergressi, quo duxit Egestis.
Ad Terrae nam sic noscendum venimus augmen
Totius, hinc etiam ad Solem, et palantia Caeli
Sidera, non humili correpti huc ambitione.
Quapropter ne te in promissis plura moremur;
Terra quibus dimensa modos, age, percipe plures;
Tum lustrandum auras obeuntes undique Terram,
E liquidis iterum ad Caelum sustollar ab auris,
Quam gravis astrorum, visurus, quaeque vagantum
Sit moles, non librae examine, sed rationis,
Visurus Lunae indociles motusque, vicesque:
Ire, redire vias sublimes saepe necesse est.
Quaerebant olim qui terrae totius augmen,
Esse rotundam ipsam prius omnes arripiebant:
Proin facile ex aliqua dimensa parte rotundae
Delabi fuit ad totam, et cognoscere, quanto
Orbe sit, et notis circumdare millibus amplam.
Hoc prodit tentasse vetus quem fama, Syenem
Ille urbem, cum Sol per chelas Canceris iret,
Alti crediderat sub recto verbere Solis
Esse sitam; nam rumor erat tum lumine adiri
Immisso puteos ex omni parte profundos,
Et tenebris prorsus spoliari, umbraque carere.
Praeterea illam urbem ( Pelleo condita rege
Urbs erat huic sedes Aegyptum prima per omnem)
Aestiferum recta a sese sic vergere ad Austrum,
Ut simul aspicerent mediam noctemque, diemque.
Jam prope distantes aeque inter mutua sese
Cum radii Terram veniant a Sole per omnem
Tam procul educto (Tellus puncti instar habetur
Tantum hoc ad spatium), talem catus extrudit artem.
Sursum dimidiam convertit ad alta cavati
Astra globi partem, cui filum aptarat ahenum
pagina 244
Ex imo recta surgens, mediaque cacumen
Summum prorsus habens sectae in regione pilaï.
Ergo per Cancri, qua Sol fuit altior hora,
Solstitium, fili vidit quam longa sit umbra;
Nimirum decies quintam comprendere partem
Ejus circuitus: tantam proin totius esse
Circuitus Terrae partem percepit idipsum
Intervallum, urbem distensum hanc inter utramque;
Quo te ipsum ratio tibi non impervia ducet.
Ast utramque urbem quod distinet intervallum,
Aequabant quinis stadiorum millibus, oras
Aestiferae longe regionis qui peragrabant.
Quapropter cingit qui terram maximus orbis,
Biscentum, et decies stadiorum quinque, necesse est,
Millibus excurrat. Quod, si prima omnia constent
Vera, queat nulla prorsus ratione refelli.
Verum non illae mediam noctemque, diemque
Prorsus eodem agitant momento temporis urbes,
Altera ad occasum sed paulum flectit, ad ortum
Altera; nec prorsus Caneri sub culmine summo,
Quo deorsum se Sol parat intorquere, Syene est;
Nam non e medio venientes Sole profundos
Tum radii illustrant puteos, sed proximiore
Extremae a puncto flammantis lampadis orae.
Praeterea neque sunt illo uno de rutilante
Emissi puncto radii, quibus ultimus umbrae
Finitur limes, sed limbo prorsus ab omni
Circum Solis, uti non possint fingier aeque
Distare inter se, quin sit discrimen in umbra.
Denique, quod superest, stadiorum millia quina
Urbibus esse putes illis intersita prorsus?
Posse iter exhaustum metiri tam bene credas,
Qui facuint, ducuntque viam, quam longa, labore?
Singula quae possunt, quod tu deduxeris illinc,
Irrepente aliqua facili corrumpere fraude.
At non illa fagax ratio minus esse videtur
Idcirco, per quam Terrae metirier orbem
Scilicet inventum est, suaque ars exordia coepit.
Porro alium non Sol, nocturni at sideris ignis
pagina 245
Duxit, uti fines terrae praescriberet orbi.
Namque Rhodo, tanto claram quam fecerat ipse
Hospitio, mage quam moles ea vasta Colossi;
Submisit fasces Doctrinae Oriente subacto
Magnus ubi, et subiit parvos, ut templa, penates;
Tu quoque ab Arpino, largum cui flumen et aureum
Eloquii, cupidus fontem hunc virtutis adisti:
Ergo Rhodo ex humili summas ita radere ponti
Aspiciebat aquas sidus (dixere Canopum,
Fulgurat Argoae quod clavo navis inhaerens)
Ut subito exortum caderet, pelagusque subiret.
Illud at Aegypti primo de littore visum,
Moenia quo Macetae surgunt de nomine Regis,
Parte aliqua aetherii sursumse totius orbis
Extollebat, ubi jam summum culmen adiret.
Et quia utrumque ratus mediae esse sub orbe diei
Uno eodemque locum; pariter, sese inter, utrumque
Percepit tantis removerier intervallis,
Aequa illi parti Terraï ut totius extet
Pars se inflectentis circum, et redeuntis in orbem.
Sed spatium certis finibat millibus illud;
Ergo itidem hunc certis cingebat millibus orbem.
An minus ambiguis, quam sit prior, haec elementis
Mensura innixa est Terrae, suspectaque nobis?
Adde, quod hoc humili quia sidus fulget ab ora,
Se magis infringunt radii, quam Solis, ab alto
Culmine cum caeli rutilantia spicula vibrat,
Ut novus hinc aliis cumulari debeat error.
Mensurae, genus hoc, sed adhuc fallacior illa
Tum tentata fuit ratio. Procul urbe Syene,
Cujus et haec servant, excisa et marmora nomen,
Qui tum adventabant, velut inter mira, referre
Hoc quoque consuerant, illa regione sub Austrum
Tercentum stadia a Borea protendere sese,
Queis stadiis per humum quae corpora consita recta
Tolluntur, muri veluti, celsaeque cupressi,
Erectique situ quoque aheni proinde cylindri,
Ipso in Solstitio qua Sol altissimus hora est,
Ex ulla prorsus non ullas parte cadentes
pagina 246
Projicerent umbras; nam pars super imminet una,
Cuique aliqua, illustrans Solis, qui corpore lato est.
Perceptum hinc facile est, quam partem corpore lato
Caeli circuitùs Sol occupat, hanc quoque partem
Terrae circuitùs comprendi totius illis
Debere a stadiis. Sol jam quis nesciat, illos
Quam tutum non sit fines servare sine umbra,
Et latam Solis faciem, limbisque receptam
Oppositis, illo praesertim tempore, quo, cum
Servarent, satis esse putabant in capiendis
Mensuris magnas tantum cognoscere partes,
Et non partium item partes, iterumque resectas,
Atque iterum, quas integris demasve, vel addas.
Barbara cum premerent Europam bella, ferique
Vexarent usus, proin illa inculta jaceret,
Atque artes, legesque sibi lugeret ademptas;
Soli vos Arabes terrae felicis Alumni,
Astrorum motus cupidi spectastis, et alta
Convexa, atque caput supra labentia signa;
Effusique aliis Victores protinus oris
Excultas artes nostrum immissistis in orbem.
Tum vos fama refert praeclarae laudis amore
Incensos, terrae, quam vestris subdere totam
Legibus optastis, voluisse inquirere molem.
Propterea in vastis Asiae, quos Tigris, et ingens
Alluit Euphrates, campis comprendere certa
Mensura tentasse (gradum quam dicimus) unam
Terraï partem, quae sexagesima sextae
Nimirum partis constat pars unius orbis;
Tentasse, atque situ ex uno servasse locorum
Campestri, gradibus quot se illic evehat alte
In caelum Boreae vertex; exinde sub ipsum
Isse polum, donec visus sublimior uno est
Hic crevisse gradu; dimensos esse locorum
Dein interceptum spatium; totiesque repertae,
Sunt quot in orbe gradus, numeros iterasse per orbem
Mensurae. Numeros facile hos excepimus ipsi,
At non cum numeris rationem, qua fuit alte
Quaesitus vertex, non artem, qua loca mensi
pagina 247
Sunt ea, non ipsas mensuras, quantaque prorsus
Millia tum fuerint, quae nunc accommodat aptans,
Ut vult, quisque suis mensuris: lesbia virgae
Regula qualis erat, ferus aut mos ille Procustis
Aptantis peregrina cubantum corpora lecto;
Exaequabat enim vi, cum breviora fuissent,
Distendens artus, nervorum et texta resolvens,
Sin contra a pedibus superessent longa, recidens.
Sed quid opus prisca sequi, jam nostra reductis
Jamdudum his studiis si floret tempora? Magnum
Terrae ad quaerendum certatim incumbitur augmen
Nunc iterum: primum nempe hunc hausere laborem
Una omnes Italique viri, Gallique, tumentis
Quique colunt Thamesis ripas, Rhenique bicornis.
Protinus est ratio sua cuique inventa, modusque.
Namque fuit, qui, posset uti cognoscere Terrae
Id spatium, quantum est, quod scilicet ante sub uno
Esse gradu caeli servaverat, ibat in alto
Invectus curru, per quot converteret orbes
Se rota, dinumerans, cujus jam marginis oras
Aerati fuerat circum dimensus, iterque
Inde suum sic omne putabat; quodque viaï a
Flexibus atque solo visum est discrimen iniquo
Prodire, id summa minuens tollebat ab omni.
Num terrae Mensor totius fidere tali
Debuit et tantis mensurae erroribus actae?
Quid sit opus demi, non cernat, at aestimet anceps?
Tum fuit et triquetra qui rem cognoscere forma
Aggressus, struxit tali triquetram arte figuram,
Ejus apex Terrae in medio ut se conderet imae,
Flexus et in summa turri foret alter, et alter
Culmine in aërii montis, prospectus in illam
Unde patet; flexum hunc utrumque, receperit intra
Quot sua crura gradus, facile exploravir, et istis
Percepit notis, quantus prior ille profunda
Consitus in Terra, qui formae in acumine summo est,
Constiterit; quot proinde gradus sit partibus inter
Se disjunctus apex turris, montisque vicissim;
Quod spatium pedibus dimensus deinde, per omnem
pagina 248
Circuitum sic se potuit convertere Terrae.
Sed praeter quam quod tractus brevis iste locorum est,
Quique vel exiguum nulla evitabile cura
Discrimen, faciant, magnum ut grandescat in auctum,
Dum vice multiplici totum transfertur in orbem;
Illuc fraudis item multum irrepsisse, necesse est,
Quod lux, a rebus dum mittitur, inter eundum
Per liquidos calles, foetasque vaporibus auras,
Flectitur, et torquetur; et ipsum id noscere, quidnam
Hic faciat, semper durum est, incertaque constat
Quaerendi hoc ratio: ratio proin semper, oportet,
Haec quoque servandi fallax, incertaque constet.
Scilicet in mortem curvo de turre profusa
Tramite convexam vertente ad sidera partem,
Ibat lux; ideo magis apparere patentes
Hi flexus, quam par, gemini, et subtilior ille,
Quam par, tertius esse; gradus pars scilicet illa
Major ob hoc, et major item quoque Terra videri
Debuerat, quam sit, sedesque excrescere nostra.
Caetera quid memorem, primo velut artis in ortu
Quam variis tentata modis? Cum noscere paucis
Possia certus ab his, non esse sagaciter illas
Tractatas Terrae mensuras; proinde tuaris
Congruere inter se non illas posse vicissim,
Sed magnum numeris prendas discrimen in illis.
At si sexque, decemque retrorsum in lustra abeamus
Mente haud immemori, admissique Lutetia muris
Pulchrarum rerum, et magnarum daedala mater,
Hospitioque tuo, peregrinis subjiciamus
Cuncta oculis, alte magnas consurgere moles
Aeternam in sedem doctrinarum, atque leporum
Aspiceremus, et Uranies super omnia turrim
Attolli, qui jura Dae caelastia constent;
Tum subito in ritus veteris, legesque Academi
Conventus hominum fieri, doctumque Senatum
Cogier. Haec consulta Virum graviora fuere,
Primaque, mole super terrae, formaque videnda.
Jamque Duces lecti; gelidas metitur in oras
Alter ab urbe, gradus quantum protenditur unus,
pagina 249
Alter at oppositum ad Pyrenes usque nivosae
Radices per quinque gradus procurrit in Austrum.
Italia hunc Gallis civem danarat habendum,
Ipse parem post se vestigia magna ferentem
Progeniem; Natique labor fuit ire remensum
Arctoa de parte gradum, procurrere et ultra:
In laudes, nomenque Nepos succedit utrique,
Mensurisque suis loca mensa retentat, avitam
Et relegit, patriamque viam, et quoscumque Priores
Lustravere gradus partiti Gallica ragna,
Lustrat agens, et opus multorum perficit unus.
Porro majus opus decretum; nempe remota
Tentandae regione viae, spatia atque adeunda
Inter se vasto longo distantia caelo,
Rem magis aucta fides ut panderet: ire Americae
Ad loca tum visum, supra quae praeterit orbis
Nocte diem exaequans, atque ad torpentia brumae
Regna, polo vicina, aeterni ad frigoris oras.
Quas tibi mensuras Terrae dum pandimus omnes,
Et variam longo rationem carmine, et artem,
Exhaustosque viris evolvimus inde labores,
Tenuia, spero equidem, non argumenta quereris
Texere me pertaesus; at huc tibi proinde libebit
Subtractam interea curis adjungere mentem;
Nam neque nobilius, veteri neque majus ab aevo
Ad seros quidquam transmittere fama Nepotes,
Volvendaeque diu aetati contradere possit.
Ipse gradu cupias uno si noscere, quantum
Prendatur spatii, geminas res ante necesse est
Propterea tentes reperire: sub orbe diei
Nimirum mediae distantia puncta vicissim
Inter se Terrae duo percipe; noscere flexum
Primo illum debes, quem fila cadentia recta
Terrae ad planitiem, rectaque meantia utrinque
Efficerent illic, ubi opus concurrere longe est
Obvia visceribus sub Terrae mersa profundis:
Praeterea debes, inter duo pucta quid extet
Distensum spatii, quot passus nempe, vel ulnae,
In medio cognosse solo, aequataque superne
pagina 250
Planitie, ne quid montes, vallesque supinae,
Turrita officiant vel moenia, vel nemora alta.
His subito mensura gradus constabit ab actis;
Nam gradui si flexus erit par scilicet uni,
Punctorum intervalla gradu claudentur ab uno;
Sin major, seu forte minor, minor ipsa necesse est
Sit tanto mensura gradus, majorve reperto
Terrae illo tractu gemina inter puncta recepto.
Propositum sed jam metiri qua ratione
Possimus flexum? Sensu non perva Terra est,
Visceraque illius penetrare sub alta negatum:
At non oppositas in partes ire negatum estNote: 390
Posse, atque in caelum contra protendere fila,
Ut signent nostris impendentia punctis,
Aetheriique arcus medios inquirere tractus.
Propterea quoddam sidus, quod, culmine motus
Cum fuerit summo, nimium non vertice flectat
A nostro procul (ex humili fracti omnia turbent
Nam radii), servant oculo vigilante, et utraque
Suspiciunt regione loci, quam vertice distet
Servantum, prope praeteriens cum transit, utroque.
Sic geminus quem tum vertex intercipit, arcum
Scire datur, proin et terrae quem puncta coercent.
Quarta orbis parte id pergunt; divisa superno est
Inque gradus aequos limbo, graduumque minutas
Particulas; medio dependet acumine filum,
Tenditur adjuncto quod deorsum a pondere plumbi;
Binaque, ab hoc medio curvas quod tendit ad oras,
Vitra haerent lateri, queis sidera transpiciuntur;
Vitra inter, species ubi rerum pingitur omnis,
Fac, transversa loces, seseque secantia recta
Aerea fila: latus tum si direxeris alte
In terram vertens signati marginis oras,
Videris e nodo filorum sidus in ipso,
Arcum, quo sidus nimirum a vertice distat
In caeli spatiis, similem illi prorsus habebis,
Quem finit latus hinc, illinc a pondere filum
Distensum; dum namque latus stat sidus in ipsum
Directum, filum petet alti verticis oras
pagina 251
Pendes, atque apicem caeli transcurret eundo.
Nec Terrae spatium gemina inter puncta locatum
Ipse quaes propter montes, silvasque vetantes
Directa ratione viae deprendere mensum,
Sed variis opus idcirco ambagibus uti.
Principio sola sunt tibi longa, atque aequa legenda,
Ut campusve patens, vel stratum littus arenis;
Atque ea, signatas ulnis, pedibusve catenas
Recta extendendo, super aptendoque sine ullis
Flexibus in totidem metiri millia debes,
Quot liceat, libeatque. Atque ex hac altera nobis
Quaerenda est, quam proposui, mensura locorum.
Quantum hic consilii est? Quanti ratio ipsa laboris?
Tentandum, si fors transferre in carmina possim,
Exorandaque sunt, praesentia numina, Musae,
Ne me sponte sequi juga per montana, nivesque,
Praeruptasque vias, nemora et per inhospita nolint
Vadentem, hasque etiam super alto inscribere Pindi
Culmine mensuras, artemque ex ordine totam.
Scire licet triquetra in quacumque hoc esse figura,
Ut rerum sex de summa, quae constat et ipsis
Flexibus, et laterum costis, si terna patescant
Aut latere aut gemina haec cum flexu scilicet uno,
Cum latere aut contra duo flexus simplice, possis
Arte haud ignota Mensoribus, omnia quae sunt
Prendere praeterea, et sic sena elementa videre.
Quapropter cum tu tractum per millia certa
Jam noscas dimensus, ab hoc exordia duces
Inde oculis signans varios ex ordine montes,
In Boream calido qui protendantur ab Austro,
Aut contra a Borea qui protendantur in Austrum.
Horum apices ita sint positi, ut prospectus in alterum
A geminis pateat, surgentibus ante, sequentem.
His ita suppositis triquetram nunc concipe formam,
Finibus extremis quae tractus illius ante
Jam mensi, geminos habeat, metirier ipse
Quos debes, flexus, in primi vertice montis
Tertius extet; erit, latus ut deprendere utrumque
Possis in montem excurrens a finibus illis.
pagina 252
Extrue nunc aliam speciem, velut ante, triquetram,
Unus ad unum illum ut pertingat nunc quoque finem,
Alter at hunc primum praestringat acumine montem
Flexus, et alter item innitatur monte secundo;
Jam latus agnoscis, quod ab illo limite primum
Tollitur in montem, geminos servare licebit
Et flexus quoscumque; patescet proinde, quod optas,
Id lateris spatium, quod montem est inter utrumque.
Tres inter montes iterum educenda figura est,
Quam doceo, cujus latus unum, scilicet illud,
Jam patuit, quod montem est inter utrumque priorem;
Ex hoc, atque aditis a flexibus altera nosces
Jam latera; inter eos tres proin spatia omnia montes.
Hac ratione novas effingens inde figuras
Ad quartum, atque alios transcurres ordine montes.
Cunctorumque petes apicum intervalla per omne
Propositum terrae spatium. Cum denique fini
Accedes, facito, extremae duo puncta figurae
Ultima non gemino sint fixa cacumine, veram
Campi in planitie lati sita, detur ut illum
Tractum interjectum, numeris quem inveneris ante,
Passibus aptatis revera, ulnisque probare.
Ergo congruere haec ubi videris, est opus omnes,
Intervallorum sursum, deorsumque meantum,
Ut varii, haud aequo consurgunt vertice montes,
Obliquas series terrae demittere in aequor,
Atque aequare solo. Hoc facias, a monte minori
Si rectum extendas nec se attollente meatu,
Ductu, nec contra se demittente deorsum.
Hunc apice ex alio celso magis in subeuntem
Inferius, recto incursu via, quamque cadendo
Signaret corpus, superincidat; ecce triquetra
Prodit forma recens, hoc cujus tertius extat
Flexus in incursu notus tibi, namque sit inter
Exiguum, et magnum medius, rectumque vocamus.
Vertice verum alii constant in utroque minores,
Quos valeas, quanti sint, explorare, latusque
Hos apices inter notum quoque, quippe repertum est.
Invenies igitur, via quae subtenditur imo
pagina 253
Aequore procurrens, referatur qua latus istud,
Obliquum veluti projecta corpus ab umbra.
Haec iterum, atque iterum perage, intervallaque in aequor
Projice cuncta, nihil sursum, deorsumque relinquens.
Et jam, quod superest, spatia haec projecta, locati
Ipsi ut sunt montes, vario serpentia ductu,
Inque alias, aliasque plagas pergentia Mundi,
Nunc opus est partem convertere cuncta sub unam,
Qua medius caeli orbis ab Austro tendit ad Arcton,
Atque uno directa utrinque extendere ductu.
Propterea debes servare a monte priori
Quovis, quot gradibus, medium quem dicimus, orbis,
Seu mediae malis orbem illum dicere lucis,
Diversus declinet ab illo, qui meat alte
Per nostrum caput, atque sequentis montis acumen:
Tum sat erit, si concipias a monte sequenti
Planitiem sublatam alte procurrere in orbis
Planitiem medii, rectoqe secare meatu;
Nam triquetram cernas telluris in aequore formam,
Cujus flexus et hic rectus noscetur, et ille,
Quem monte in primo servaveris ; adde repertum
Jam latus, est inter montes quod scilicet illos
Projectum spatium: quare, quod restat, habebis
Illud item latus, a primo quod vertice in orbis
Planitie medii, et telluris in aequore tendit.
Sic faciens iterum binos, iterumque per omnes,
Qui superant, montes altos, humilesque vicissim,
Ipsaque prima etiam camporum, extremaque signa,
Denique pervenies telluris in aeque ad unum
Perpetuum spatium de primo limite summam
Protensum ad metam, mediaeque sub orbe diei
Uno eodemque situm, mensuraque certa patebit.
Ne tamen addubites, dabitur, rectene peractus,
Explorare, labor; proin sic age, limite utroque
De spatii pariter servetur Luna, Jovisve
De comitatu astrum, quodcumque est, cum subit umbram,
Ut sic percipias, an eadem prorsus in hora,
Quam media incipiens numeres a nocte dieve,
Lumen id a prima carpi videatur utrisque
pagina 254
Nempe locis umbra; quod in illo tramite nullam
Significet fraudem, nec ad ortum vergier illinc,
Hinc contra occasum, medio sed pergier orbe.
Gaudebis tunc incassum haud cecidisse laborem;
Namque operum in serio tam longa, difficilique,
Qui, licet exiguus, subrepserit, omnia prorsus
Disturbet malus error, et irrita reddat, et illud
Durum opus immani molimine rursus adiri,
Et refici cogat; velut in montem grave saxum
Quod vix truditur, et clivi prope culmen adeptum est,
Deficiente solo aut tenui prodente lapillo
In vallem celerans subito devolvitur imam;
Damnati flent, Sysiphium repetuntqe laborem.
At quod ad aetherii fines, quos diximus, arcus
Pertinet, hic itidem fraus nequa illudere possit,
Inspicere in motum, quicumque est, convenit omnem,
Accedit quo nempe polo, seu forte recedit
Stella micans (nisi tum geminis servetur eodem
Tempore forte locis ), diverso tempore namque
Non statione una caeli de culmine fulget.
Motus et hic certe duplex est, proditus alter
Jamdudum, quo quaeque videntur sidera ferri
Axe super (quo se convertit et annua Tellus)
Lenta tamen nimium: biscentum saecula gyrum
Conficiunt unum, deciesque his addita sena.
Proditus alter at est nuper, qui consit ab ipsa
Terrae motu, et diuturna lucis ab alto
Ad nos usque via; non se uno haec namque propagat
Temporis in puncto, spatia et simul omnia carpit.
Has ob res geminis, radius qui nostra lacessit
Lumina, ab obliqua fert ictum parte; videmus
Properea sidus, non qua regione lacatum
Revera tunc est, locus at, quem cernimus ipsi,
Per caelum se circumfert in marginis oram
Exiguae coni primo de segmine formae.
Tertius his addi quoque motus denique possit,
Haec reperit nuper quem nostra fagacior aetas,
Scilicet exiguum quo se polus ipse per orbem
Bis denos uno decerpto volvit in annos,
pagina 255
Nunc ad Solis iter propius, nunc longius adstans
Signiferum, vastoque ad consita sidera Mundo.
Hos igitur numeris motus comprendere par est,
Cum tuimur, quantum decedat vertice sidus
A nostro, variique situs discrimen adimus,
Ne spes sollicitos animos deludat inanis.
Ergo age, qui Boreae Gallorum primus ad oras
Protulit urbe gradum a regali mensus, eundem
Congruere octonis decies ad milla sena
Millibus adjunctis invenit, tendere et ultra
Plus quater ad centum quam passus, scilicet istis
Jam decies septem debes, atque addere binos.
Novimus at quoniam lentos nihil esse moratum
Sideros illum motus, mensura, necesse est,
Claudicet hinc paulum. Verum qui primus in Austrum
Incipiens illa mensuram duxit ab urbe,
Distenditque gradus in quinque (in quolibet uno,
Si quis erat, divisus uti vanesceret error),
Invenit medium a geminis utrinque receptum
Scilicet extremis gradibus, majoribus esse
Distensum paulo spatiis, quam parte repertus
Qui fuit algentis Cynosurae ad lumina versa.
Tum discrimine ab hoc menti facile incidit aequum
Terrai non esse globum, veramque repente
Exortum desiderium cognoscere formam.
Protinus hinc etiam falsa ratione putatum est
Idcirco a gemino compressam cardine terram
Esse, et plus medio tumefactam augerier orbe;
Quippe his servatis a rebus, forma profecto
Debuerat Terrae prorsus contraria reddi,
Nempe in utrumque polum quae paulo longior esset,
Et primum coni segmen, velut ova, referret;
Namqua curva magis frons Terrae est, nonne meatus
Sub Terram citius concurrant, conveniantque
In flexum, recta quos subtus ducere tentes
Aeque longorum geminis de finibus arcuum?
Atque ideo flexum hunc majorem mutua juncti
Non faciant? Quapropter eo minor esse profecto
Unius mensura gradus non debeat illic?
pagina 256
Ast in ea coni, quae sit de segmine primo,
Effigie, mage frontis curvato inflectitur arcu,
Qua de parte magis producitur; atque ubi distat
Planitie minus a recta, subtilior exit,
Et minor axis ibi est: ita ad axem crescere debent,
A majore gradus dum pergunt axe, minorem
Continui, minimusque gradus majore sub axe est.
Inde fit, ut Tellus, si in cardinem utrumque minores
Pergunt usque gradus, illac prodictior extet,
Haud secus ac ovum; sin ora augentur utraque,
Sit compressa, velut sunt poma, a partibus ambis;
Fit pariter, si distantum discrimina noscas
Mensurae graduum, formam ut deducere possis,
Terrai quae sit circum, compressane constet,
Longane, uter major nimirum, et quatenus axis.
Ergo ex servatis gradibus quoque, fraude retecta,
Compressam non parte polorum ab utraque putarunt
Esse; sed ex illa contra procurrere Terram:
Nimirum non tum stetit haec sententia primum,
Quippe aliquis jam contulerat, quod rebus in istis
Omnibus et terris tentatum, et tempore in omni est,
Et quod in Aegypto quondam, et quod nuper in oris
His Italis, Gallosque inter, Batavosque peractum,
Imminuique gradus hoc viderat ordine notos.
Quin fuit et Lunae servatos ante labores
De tabulis qui cognoscens, numerisque retentans,
Diceret haud aequis curvarier arcubus umbras,
Sed flexis ovi in formam, qua praedita Tellus.
Scilicet haec illis pugnabat, diximus ante
Quae fluere ex ipsa gravitate, itidemque voluta
Un sese a terra; proin hoc fuit, unde coactus
Est alios aliquis gravitatis quaerere fontes,
Atque aliam legem, et rationem, qua revoluta
Terra licet, possit longa consistere forma;
Nam visum est potius Terrae transire figura
Ante a servata ad garvitatem, quam gravitate
Ad Terrae formam delabier ante reperta,
Cum gravitas variis possit rationibus aeque
Aptari, at nequeat, quae jam servata, refingi
pagina 257
Forma, et non species ea, quae deprenditur, esse.
Certius ipsam igitur servandi exorta cupido est
Formam animis, curasque laboribus adjiciendi
Exhaustis alias; siquidem minus apta videri
Debuit umbra, jacit quam denso corpore Tellus
In Lunam; exigua est etenim pars illius orbis
Umbrosi, facies Lunae quo carpitur, arcus:
Ambiguam neque rem manifesto pandere quibant
Mensurae indicio, vel adhuc quaecumque recenti,
Et fida fuerant quantumlibet arte peractae,
Scilicet unius conclusae limite regni.
Namque propinquorum garduum discrimina tam sunt
Parva, ut in haec longe tenues nos ducere possint
Errores, quos unquam ulli vitare negatum est,
Utpote mortali quos non est prendere sensu.
Proinde Virum geminas visum est dimittere turmas,
In domitas alios aeterno frigore terras,
Aeternoque alios aestu exsuperante perustas,
Ut spatiis ita distantes ingentibus illi
Inter se, tantam sperent vitare sagaces
Servando, sunt quanta gradus discrimina, fraudem.
Quis memoret, quam dura locis utrisque laborum
Exantlata? Quibus sese immisere periclis?
Jam Laponum regna, ut vocitant, glacialia longe
Prima cohors adiit, quamvis et serior oris
Exisset patriis, gelida tamen ocyor istuc
Se retulit victrix, mensuramque extulit Ursa,
Vix tum iterum caelo sol ducere coeperat annum.
Non tot monstra tamen Minyis domitanda fuere,
Dum narent prima Aeetaea ad regna carina,
Fulvo surriperent ut clarum vellus ab auro,
Conspersum quamvis mare concurrentibus esset
Tranandum scopulis, efflantes naribus ignem
Et Tauri aeripedes subigendi, atque atra veneno
Ora soporifero vigilis religanda draconis;
Quot subeunda olli horrenti rerum aspera terra;
Et quot erat curis duras opus addere curas.
Lecta fuit sedes operi opportuna gerendo
Tornea, ad gelidae procul Urbs confinia Zonae,
pagina 258
Unde esse incipiunt hyberno tempore noctes
Perpetuae magis, atque magis, dum maxima senos
Exaequet menses, et lux quoque maxima senos.
Hic calcanda jacet fluvii cognominis unda,
Cujus mensurae visa est aptissima primae
Planities; sed enim fuerat nix saepe viai
E medio evolvenda recens, quaerendaque subter
Firma sola; algentes tractabat pellibus undas
Proin frustra defensa manus, nam immobilis haesit
Interdum; usque adeo saevit Jove frigida crudo
Tempestas hyberna, ut gens quoque nata sub illo
Aethere saepe gelu deperdat membra secante,
Et tanquam a bello truncatos praeferat artus.
Obsidione velut conclusa, arctataque parvis
Abdit se domibus brumali tempore torpens;
Nix superat, canoque sepultam pulvere condit.
Deficit unda fluens in potus versa manentem
In glaciem, silice et praedura durior extat,
Vinaque vincta gelu, ferroque secanda rigescunt;
Tantum, Bacche, tuo fera temnis frigora flore,
Hoc uno gelidis non stringeris aeris auris.
Postquam flumineo est cognita dorso
Illa prior; montes tum qua ratione adeundi?
Undique praeruptis sylvae stant montibus altae,
Verbera ventorum tantum frangentia ramos
Perpessae, nunquam flammas, duramque bipennem,
Obstructae nivibus, mortali fors pede nunquam
Tentatae. Jam sunt nudanda cacumina, caeloque
Illae ostentandae rupes, jam montis ad imam
Radicem aerii, Kittim dixere Coloni,
Haerendum est; illic fabricanda patentia sursum,
Pastorum de more mapalia, suspicerentur
Unde faces caeli, et sublimes verticis ulnae;
Et sunt multa locis aptanda, movendaque multis
Instrumenta gravi molimine, Daedalus ille
Praesertim multa quae fecerat arte Britannus,
Uranie cujus tantum est munita labore:
Ipsa gradus, graduumque dedit cognosse per arcum
Particulas senas decies in quolibet uno,
pagina 259
Atque harum totidem quoque fragmina particularum,
Quae non convexis nisi vitris cernere tantum est.
Nimirum, genus hoc, arcte conclusa supellex,
Ne quid in offensu vario, compage soluta,
Turbaretur, eos montes, praeruptaque curru,
Sive levi potius scandebat culmina cymba,
Consimilis cervo quam bellua juncta trahebat,
Ocyor at multo, multoque ferocior illo,
Perque nives, glaciemque, per horrida saxa volabat.
Indigenae, rude vulgus, iners, nullisque javare
Consiliis, operisque potens, cum saepe viderent
Circum alienigenas fundi, atque, ut sacra ferentes,
Lente onus id vectare Viros, intus latitare
Numina credebant, Divum et procedere magnam
Matrem inter Gallos; namque illos stulta premebat
Relligio, exanimosque Deos, et inania signa
Thure coli, votisque jubens, et sanguine fuso.
Haud dimota minus tamen haec obstantia circum
Omnia sunt; quid enim obstiterit, queis gloria vires
Addit, et exagitat velut acri pectora thyrso?
Unius mensura gradus tunc prodita demum
Constitit, ipsa novem, decies et millia sena
Exaequans, passus si tollas inde quaternos,
Et decies septem. Doctae Dux signa cohortis
Jam movet; excedunt laeti glacialibus oris.
Ille nova te tellure, novi et sub tegmine caeli
Multa etiam solers servaverat, esset ut inde
Ditior ars, quae Naturae procul abdita quaerit,
Pendentis tractus virgae, cum tempore certo
Vibratur, longisque moras pro tractibus ejus,
Quaque via radii torpentes aeris auras
Desuper ingressi, et densatas frigore multo
Progrediantur, item stammarum innoxia caelo
Plurima per noctem spactacula, versicolores
Perque diem nubes, geminosque per aethera soles
Saepe, coronatosque, nec unam saepe per umbras
Fulgentem olim pulchra cum Colchide vellere rapto,
pagina 260
Finibus a gelidis Ursae, et regione nivali
Gaudentes socios praeclaro munere functos
Restituit patriae incolumes, caeloque tepenti.
Interea calidas Americae errabat in oris
Altera missa manus Comitum; terra illa, marique
Jactata Iliadas decimum protraxit in annum.
Vix fuit, ut magnam ad Quiti consideret urbem,
Atque ibi castra velut duro sub marte locaret;
Nimirum qua se flectit noctemque, diemque
Aequans, qui mediam Terram discriminat, orbis.
Tempore eodem illa caeli regione quis omnes
Aëris esse vices, atque una frigora, et aestum
Crederet, et mites una insedisse tepores?
Non procul aestiferi de littore gurgitis illic
Consurgunt vasti montes, quibus altior alter
In terris se nullus apex ad sidera tollit:
A Borea longo decurrunt ordine ad Austrum
Perpetui; medio est at quae ingens consita vallis,
Illa quidem centrum repetita in millia longe
Trans terrae vastas pariter distenditur oras,
Atque humilis quanquam prae verticibus praeruptis,
Tantundem super undisonum sustollitur aequor,
Quantum ipsi montes convexo ad sidera dorso
Se super evexere, minus subvecta nec alte est,
Aëriis quam quae magis Alpibus edita rupes.
Illi recta licet violenti ad verbera Solis
Perstent perpetuum procero culmine montes,
At quoniam et terrae procul a fervoribus imae
Eduxere caput, circum et tenuissimus aër
Obsedit, longeque levissimus, horrida semper
Regnat hyems glacie concreta, et frigidus annus,
Semper et aeterna nive canent obruta saxa;
Quippe prior superat, super et constructa vetustam
Incidit usque recent, cumulo proin crescere magno
Visa, locisque pedes multis assurgere centum.
Qui procul aspiciunt has alto ex aequore terras,
Mirantur certo praecingi limite montes,
Quem super omnia sunt candenti tecta pruina.
Interea immo dico languescunt Solis ab aestu
pagina 261
Ipsi, et dum pelago puppi fluitante feruntur,
Et post dum portus tetigere, obeuntque propinqua
Oppida; namque sero finduntur saxa calere
Ille, terraque hiat ventis, radiisque perusta.
At valle in media, qua sese viribus aer
Temperat adversis, hinc ardens, frigidus illinc,
Ver agitur; pulcher nec jam unquam vertitur annus;
Nam paulum Sol hinc se a vertice flectit, et illinc,
Perpetuumque dies alternans noctibus aequos,
Haud mutata, facit, caeli placidissima contstet
Tempestas, haec Elysii videantur ut esse
Fortunata loca, et campi, sedesque beatae.
Cuncta fovet Zephyris natura tepentibus, atque
De terra omnigenos simul omni tempore foetus
Fundit; opes verno proprias permiscet honore
Autumnus; pariter frondes, floresque virescunt.
Maturique vigent una super arbore fructus.
Visum his jamque locis mensuram inquirere primam;
Optima sed victu regio licet, optima certe
Tentandis non his fuit opportunaque rebus:
Nempe erat ille solo labor impendendus iniquo,
Ut strati per humum deberent pectore prono
Serpere multa Viri producto in millia tractu.
Protinus ad triquetras cum ventum exinde figuras
Aëre signandas liquido, incubuere quot acres
Aerumnae, Herculeis aucturae et viribus ingens
Nomen, et exhausturae odia imperiosa Novercae!
Illarum tantum flexus servare coacti
Montium in ascensu medio; quippe invia longe
Culmina erant glacie aeternae constrata pruinae,
Et non vitales aurae, aut spirabilis aether.
Quin saepe et mediis tentoria montibus olli
Figebant, depressa nivis plerumque ruina;
Pertaesos quoties illic haerere videres
Nequidquam, longosque dies trahere, atque morari,
Donec disjectis jam caelum purius esset
Invisis nebulis, sudusque vaporibus aer
Et caelum, et terras aperiret, et aequora, posset
Prospectus procul in montem ut de monte patere.
pagina 262
Aetherii demum ad mensuram scanditur arcus.
Protinus ipsa aliquam partim fecere labori
Instrumenta moram, queis sero haud fidere discunt,
Partim inter socios facile in diversa abeuntes
Discordes animi paulum, atque exorta simultas,
Tum fraudes etiam in servando saepe retectae,
Vitataeque modis variis, et proinde novata
Jam toties, iterumque opera instaurata, iterumque,
Omnia tentantes denos tenuere per annos.
Tandem inventa gradus longo quaesita labore
Mensura est; potuere haud corrumpere quidquam
Extinctae nondum, atque incertam reddere lites.
Rerum non inter certantes scilicet harum
Exitus ambigitur; quin major constat ab ipsis
Litibus orta sides; cavere utrinque sagaces
Quippe Viri, ne parte queant culparier ulla,
Neve sui, in vulgus patefacto errore, puderet,
Cum spectant animo de se infrendente triumphum.
Ergo gradus certis comprensi, suppositique
Denique terni sunt mensuris, et minor horum
Unus quisque gradu, gelidae qui subjacet Ursae,
Detectus; ratio compressae ab utroque polorum
Certius inde fuit firmata, receptaque Terrae.
Jam non ipsa dies securos prorsus agebas
Interea, genus hoc, in rebus, Gallia ; pubes
En iterum excitur florentia regna peragrans,
Inquiritque gradus in mensos ante, novaque
Te ratione, novis te totam denique subdit
Mensuris, quanta ad Boream procurris ab Austro,
Praetereaque gradus transversi indagine lustrat,
Expertis ne multa, via intentata videri
Ulla queat; rursusque polis utrisque repertum est
Arctari terram, medioque tumere sub orbe;
Nec quovis tum de tentamine non tumor iste
Perceptus, prorsus dubitandi ut copia deesset.
Secura tamen hic num constes undique mente?
Ambiguam vel adhuc quod reddat, sollicitamque,
Scilicet est aliquid: graduum non ordine eodem
Inter se crescunt collatae, vel minuuntur
pagina 263
Mensurae, debent quo crescere, diminuive,
Si sit ubique aeque densato corpore Tellus.
Tunc etenim primam praeferre e segmine coni
Extra debebit speciem, certoque tumore
Sic flecti, e geminis gradibus queiscumque repertis
Ut valeas totam numeris cognoscere frontem.
At vero a geminis collatis mutua nunc his,
Nunc illis gradibus, non certa atque una tumentis
Formae, at dissimilis ratio diversaque prodit.
Adde et, post etiam graduum quaae mensa suere
Diversis spatia in regionibus, ipsa figuram
Efficere hanc varie diversam, dissimilemque,
Seorsum aliis eadem ut gradibus collata tuaris.
Scilicet Oceano in magno qua se Africa terra
Trans nigos longe Aethiopas protraxit in Austrum,
Occiduoque bona lassatos aequore nautas
Spe reficit, pontoque repente immittit Eoo,
Sidera servatum summo labentia caelo,
Gallia, missus in has Civis tuus iverat oras,
Praesertim Lunam ut posset, Martemque rubentem,
Tempore quos aliis alii regionibus uno
Servarent, velut in Terram deducere Caelo,
Carmine non magico, aut cantati turbine rhombi,
Sed procul obliquis aspectibus, unde pateret,
Interjecta forent quot milla descensuri:
Ergo etiam nactus facile opportuna locorum,
Ipse gradum terrae sub millia nota recepit
Dimensus, nostrasque libens transmisit ad oras.
Tempore quanquam illo Domina Romanus ab Urbe,
Ut solet, aeternis flectebat legibus Orbem
Doctrina Pater effulgens, et Numinis instar,
Ad mores Populos, ad munera dia vocabat;
Tu tamen induxi, vel ab his decus, inclyte Silvi,
Vellet ut ipse suo curis adjungere regno,
Induxti, quas ornat, et evehit, artibus aequum
Ingenuis. Ergo auspiciis illius in ingens
Ipse Viros immittis opus: vidi ipse moventes
Arma novo, constata recens, ut idonea bello;
Vidi, cum egressos longo vetus Appia colles
pagina 264
Usque sub Albanos ductu via mensa teneret.
Protinus in montes duro subiere labore,
Et juga nubiferi, qua celsior, Apennini
Lustravere: vagos octo post culmina donec
Extremum ad superi demiserit aequoris oras,
Queis sedet antiquis urbs longe cognita fastis,
Et celsas praefert turres, prope terminus olim
Italiae. Madidis constratum ibi littus arenis,
Multaque directo distensum in millia tractu,
Aptatis, nuper velut Appia, subditur ulnis.
Illic tum media servatur sidera ab urbe;
Quae pariter media servantes sidera Roma,
Cum rediere, viros conspeximus, inter utramque
Arcum, quantus is est, caelestem ut prendere possent;
Et saepe adfuimus noctuque, diuque sagaci
In caelum cum mente aciem obvertentibus acrem.
Ollis sic plusquam graduum mensura duorum
Littore ab Adriaco Romana ad culmina ducta est,
Quanquam parte sui parva, at contractior illo
Protinus alteruter tum constitit, ante per oras
Quem Galli patrias signarunt, quemque prope aequo
Distantem spatio Boreae de cardine prendas.
Ex his tute queas facili cognoscere pacto
Tellurem non prorsus ea constare figura,
Quam gravitas exposcit in aeque corpore denso;
Ejus nec facies, circum ut tornata, videri
Jam queat, et parili ratione inflectier, aeque
In spatio circum distante a cardine utrovis.
Propterea mensis cum Terrae inquirere formam
Tentamus gradibus; revera quid sit id ipsum,
Quo nos mensuris tum tendimus, inspiciendum est.
Scilicet haud haec est, qualem spectantibus offert
Terra sui speciem, variatam montibus altis,
Et late campis discretam, et vallibus imis.
Haec si namque foret, nunc ille brevissimus, alti
Inflectunt qua se colles, gradus esset, et ulnis
Vix tribus interdum porrectus; at abforet omnis
Aequa in planitie campi tumor; eque supinis
Contra frons Terrae cava vallibus efficeretur .
pagina 265
Certam exin nobis fieri non posse figuram,
Quam memoro, terrae quis nesciat, undique campis,
Atque jugis, variis et vallibus interruptam,
Saepe et pro vario mutatam tempore? rupes
Quippe cadunt aevo, valles opplentur, et ampli
Desidunt campi, eductove cacumine surgunt.
Illa neque esse potest Terrae quaesita figura,
Quae fieret, valles si montibus aequarentur;
quippe incerta foret, nos utpote quam variare
Arbitrio nostro possemus, multiplicique
Deprimere hic montes, illic educere valles
Limite; quandoquidem infinitae continuato
Esse queant ductu formae, et sine flexibus ullis,
Ad quas haec redigi Terrae frons aspera possit
Demendo, quantum libet, addendoque vicissim.
Praeterea nec ad hanc tali ratione redactam
Possemus gradibus mensis pertingere formam;
Quippe gradus cum mentimur, quae pondera deorsum
Deducit via de tenui pendentia filo,
Recta ad quaesitam Terrae cadat illa figuram
Est opus; ast eadem num recto incurrere possit
Descensu in talem, modo quae constata, figuram,
Depressis conflata jugis, et vallibus alte
Sublatis? Siquidem velut undique pondera tendunt
Quaelibet in partes terrai totius omnes,
Sic quidquid varium Terrai in partibus extat
Texturam propter raram, densamque, necesse est,
Immutet varie, qua corpora sponte feruntur
Lapsa, viam magis in densum et detorqueat augmen.
Proinde etiam asperitas istam facit extima Terrae
Incertam, variamque viam, quod noscere possis,
Ut docui, memori recolas si mente, sub altos
Declinent filo ut pendentia corpora montes.
Sed jam age, quaesitam nobis cognoscere figuram.
Punctum finge aliquod terra super; illud ad Austrum
Sic iter, algentem vel ab Austro flectat ad Arcton,
Imprimat ut gravitas ictus, ubicumque locorum est,
Desuper insistant, erit hoc iter, orbe diei
pagina 266
Quod mediae per dimensos prodire necesse est
Nempe gradus, Terrae ob scabram quod proinde figuram,
Intus multiplici variataque viscera textu,
Atque huc, atque illuc ductu curvatur iniquo,
Et varie undanti deductum tramite serpit;
Propterea par est ipsa hac ratione rearis
Undantem Terrae faciem, quam quaerimus, esse;
Idque tibi gravitas varii ob discrimina textus
Suadeat, idque gradus servati, ut diximus, una
Non bene pro quavis concordes cumque figura,
Insinuent, dubiosque fugent de pectore sensus.
At quia per terras extrinsecus asperitates
Quae sunt, vanescunt prope Terrae ad totius auctum,
Credibile est etiam discrimina tenuia textus
Esse ea sub terris intrinsecus, atque figuram
Propterea turbari adeo non posse, polorum
Ne regione ea sit paulum compressa, tumensque
In medio, curva hic mage scilicet, et minus illic.
Non tamen idcirco prorsus verissima fronis
Quaesitae species unquam limesque patebit
Quacumque in regione suus, cum quilibet ille
Inflecti varie diversis possit in oris.
Protulit ipsa gradus sic Itala terra minores,
Nam gemino hinc illinc consurgit ab aequore semper
Altior, et medio praecingitur Apennino;
Propterea in vastos hinc illinc pendula filo
Deduci paulum debebant pondera montes,
Majoremque arcus ideo comprendere tractum
In caelo, et gemini disjungere verticis oras,
Debuerint ut proinde gradus minus esse patentes.
At contra illorum magis amplam Gallia praefert
Mensuram, quoniam calidae de parte diei
Pyrenes vastis finitur montibus, in quos
Pondera tum deducta arctabant aetheris arcum.
Propterea nobis semper mage cognita constet
Ut facies Terrae, sedesque haec alma patescat,
Esset opus tractus mensuris ire per omnes,
Atque gradus, quaque ad Boream conversa, vel Astrum,
Et qua Memnonia tendit de sede cubile
pagina 267
Solis ad Hesperium Tellus queiscumque sub oris,
Prendere; pro quavis demum regione repertus
Crescentum gradum, et minuentum surgat ut ordo.
At longum est opus, et nobis post longa manendum
Saecula, venturo si quando id prodeat aevo.
Interea paucas, at quas servavimus, omnes
Aptamus graduum mensuras vi gravitatis
Perfacile expositae, et probe consentire videmus
Inter se aptatas. Fundata est vi gravitatis
Scilicet haec Terrae moles, conflataque forma,
Et maris, et terrae; quanquam et rerum Arbiter amplae
Compagi formam quamcumque inducere, Mundum
Cum strueret, potuisset; at, ut Faber, aut super undas
Labentes, aut forte vias cum fornice pontem
Erigit inflexo, speret retinere tenaci
Calce licet pondus lapidum, tamen ipse figuram
Inducit, qualem consistere posse fine ullo
Ante putet vinclo, proprioque ut pondere tantum
Sciliet in sese niti putat; Arbiter, inquam,
Sic quoque Telluri talem conflasse figuram
Creditur, aequali qualem in se pondere partes
Libratae poscunt, compressam ab utroque polorum,
Ut docui, et paulum regione tumentem.
Nunc circumfusas mecum te transfer ad auras
E terra, breve constat iter, superamque fluentis
Inspice naturae quoque frontem, cortice quali
Includat Terram, num se conformet, ut illa,
Atque adstricta velut vestis se inflectat in artus?
At non huc gradibus, non huc conscenditur ullis
Mensuris. Quod non oculis, manibusque valebis
Subjicere, omni alio valeas neque prendere pacto,
Hic etiam inniti gravitatis viribus ipsis
Quis vetet, et facili sic illuc scandere clivo?
Nimirum videas extrinsecus aera posse
Non alia fundi fictum, comptumque figura,
Exornat quam qua Tellus sese ipsa revolvens,
Vel si alis, propior quae sit tamen; utpote terram,
Et mare cum late cingat complexibus arctis,
Et parvo assurgat cumulo liquidissimus aer,
pagina 268
Quippe gravis, formamque ideo a gravitate receptet.
Namque, assiduisque licet conatibus instet
Nesciat, assidusque licet conatibus instet
Sese evolvere, et in spatium distendere majus,
Constringi tamen usque sua sub mole, premique?
Usque adeo premitur deorsum, arctaturque, prope imam
Ut qua planitiem ponti demissior aer
Contingit, tanto sit pondere, pondus ut aequet
Argenti fluitantis, et undae more liquentis,
Quod digitos quater in septem susupendere possis
Inclusum vitri recta impedente columna.
Et licet aurarum calor augeat exsiliendi
Conatum; calor ast idem, et quae caetera circum,
Si constent eadem, densabitur aura premente
Plus aucto supera pro pondere, quoque tenetur,
Decrescet spatium pro ponderis ipsius auctu.
His tibi jam claris subjunctis rebus, et ipsa,
Quam tu cumque velis, gravitatis lege manente
In spatiis Terrae a medio variantibus, illuc
Pervenies numeris, quaerendique arte recenti,
Ut videas, progressus in aere rarescendi
Qui sit, dum sursum cumulatum mente sequeris.
Invenies igitur, gravitas dum constet ubique
Non mutata caput super altum, eademque per omne
Aerium pelagus, binis si partibus aura
Decrescat, qua densa, aliquo super edita tractu
A nobis, opus esse, ut partibus ipsa quaternis
Decrescat duplici in spatio, bis deinde quaternis,
Deinde bis octonis, sese si scilicet ipsam
Terno attollentem, spatioque sequare quaterno.
Ordine quo possis invento pergere tutus,
Innitique auris levibus, sursumque volare.
Haec lex est, gravitas ubi constans, unaque ubique
Scilicet: at spatiis eadem in se pro repetitis
Si decrescat, uti vere decrescere certum est,
Lex parvis ab ea paulo diversa vigebit
In spatiis; magnum in magnis discrimen habebis:
Tum quoque rarescent quatuor jam partibus aurae,
Jamque novem, bisque jam rursus, ut ante,
pagina 269
In spatiis, non ut tamen ante a fronte petitis,
Sed Terrae a medio, et crescentibus ordine longe
Inter sese alio, nimirum terna struantur
Post bina ut spatia, et succedant sena repente;
Ordine quo numeri cum progrediuntur, eosdem
Dicimus harmoniae de nomine, quippe ubi primi
Quae ratio est ad eum, qui tertius, aequa sit illi,
Quam discrimina habent, rationi, nempe prioris
A subeunte secundo, et ab excipiente secundi:
Qui melicos certe concentus efficit ordo.
Hinc tibi si fuerit geminis servata vicissim,
Quam varie sit densa locis liquida aura; valebis
Hanc aliis queiscumque locis, cognoscere densam.
At geminis servare locis discrimen in aura
Densata, facile est; praelongo nesciat istud
Quis bene servari vitro, quo plusve, minusve
Consurgens liquidi argenti suspensa columna
Desuper aurai compressae pondera, vimque
Signat, quamque locis densata quibuslibet extet
Rarior inventa est sic partibus aura quaternis,
Quam nos inter, ubi est educta ad millia septem.
Perge vices per quadruplices ita semper in altum,
Septenis septem cumulata prioribus addens
Millia, si gravitas constans sit, credere certe
Difficile est, quam tum longe tenuabitur aer.
Scilicet obruimur tanta a levitate fluentis.
Fama Repertorem ludi, quem Schachida dicunt,
Monstravisse refert olim, quam protulit artem,
Regnatori Indo; belli simulacra placebant,
Et nigrae, canaeque acies, variataque miro
Praelia consilio, et pugnacis nomina buxi,
Motus, insidiaeque, armorumque usus, et ordo.
Non Rex ingenium infoecunda ornavit, uti mos
Pluribus ets, tantum laude; at, pete, dixit, habebis
Praemia, quae cupias. Voti hic praesetulit esse
Callidus exilis, munusque exposcere visus
Pertenue: optarem, Regnantum maxime, dixit,
Tot cereris mihi grana, quot hac ratione putentur:
Princeps haec unum sedes (albasque, nigrasque
pagina 270
Quadratas tabulae sedes monstrabat, ubi ambae
Institunt acies, et noto limite pugnant ),
Altera bina ferat, tum tertia quattuor, octo
Quarta, et sic duplici crescant repetita per omnes
Grana coloratas vice sedes, quolibet octo
Quae sunt in latere, et toto non aequore plures,
Quam decies senis adjunctae quattuor, extant.
Rex inopem ridens animum tam parva petenti
Annuit. Ast inita porro ratione Ministri
Per numeros, adeunt illum, attonitique fatentur:
Non si vel toto dominetur solus in Orbe,
Posse reum exsolvi promissi; haud esse per amplum
Navigia oceanum segeti satis ampla serendae,
Omnia gente procul si conducantur ab omni.
Rex stupet, atque viri magnum admiratus acumen
Regni consiliis ratus est ingentibus aptum;
Proin opibus donatum in publica munera rerum
Detinuit, nunquam et propria dimisit ab aula.
Tanta vi numeri cumulantur progredientes
Ordine vel duplo: quot erunt, si quadrupla constent
Perpetua incrementa, velut consurgere nuper
Per rarescentes dixi auras? Millia si per
Quinque animo subeas sursum, et ter dena, videbis
Mille, hunc quam nostrum, mage partibus aera rarum.
Surge, age, et ulterius; bis millia confice centum,
Et super adde decem, quantus, quantusque repente
Prodibit numerus? non illum efferre valebis
Voce, sed exscribens per signa decemque, novemque
Elicies, Arabum fuerunt quae more notari.
Scilicet haec fiunt, ut paulo finximus ante,
Si gravitas sursum non sit mutata: profecto
Sed mutatur, uti docui, numerisque notantur
Diversis paulo spatia ipsa, minusque repente
Progredieris, at immensum tamen; utpote si tu
Millia sublimi post octingenta volatu
Tum quoque dena quater scandas, tam rarus ibi aer
Fundetur, vix ut decies sub sena reduci
Signa queat: numeris quae nomina reddita tantis?
Verum a servato diversus cernitur ordo
pagina 271
Ordine descensus interdum, pondera vivi
Sursum cum ferimus vitreo conclusa cylindro
Argenti, atque alia densarier aura videtur
Tum ratione. Aliquis dum montem scanderet altum
Paulatim, supraque maris consisteret aequor
Sex pedibus decies; quae lympha argentea vitro
Clauditur, ipsa aliquem descensum prodere coepit,
Scilicet hanc digito partem decerpsit ab alto,
Quae de bissenis pars unica partibus extat.
Tantundem dorso conscendere montis eodem
Pergit; et est digiti nondum pars altera visa
Descensu confecta novo; nisi donec et uno
Hos decies supra fenos pede celsior esset;
Conscensisque aliis decies sex, jam duo deerant
Scandendi, digiti rursum ut pars aequa vacaret.
Hoc igitur, quantum valuit tentare, probavit
Ordine depressas argenti mobilis undas
Usque viae magis alta petens; quin credidit istis
Sublimes se posse etiam deprendere tractus,
Evecti queis consistant supra mare montes,
Queis aliusque alio vincatur vertice vertex.
At variantia dicendum haec discrimina posse
Ponderis aurarum producier a calefactis
Hic prope nos auris varia ratione, Calores
Scilicet et terra clausi ( mons plurimus unde
Saepe ignem eructat ), locaque aeris ima vapores
Replentes tepidi, et reflexos multiplicatae
A terra ob radios vires, et densior aura
Suscipere apta magis, captumque fovere clorem,
Efficiunt, magis haec loca celsis ima calescant,
Illic ut nivium sit, durae et grandinis ortus
Tunc etiam, cum nos fervente exurimur aestu.
Propterea esse aer prope nos pro pondere densus
Non queat aggesto, constante nec ordine tractus
Sublimis minui, nec, quae servata, manere
Quoque loco possint, et tempore; tempore quovis
Nam regione calor varie mutatur in omni.
Ast aliquo a terra tractu procul, aequa per auras
Temperies est, quo nequeant hae scandere causae:
pagina 272
Ordo propterea et progressus certus ibidem
Rarescentibus est mutato a pondere in auris.
Multi hunc distendo distendunt aere multa
Progressum longe per millia, currere tantis
Quippe volunt spatiis fusum mare mobilis aurae
In coelum, terrae prope sint ut tractibus altis
Dimidiae paria; at nobis propiore videtur
Esse opus aerios constringi limite campos;
Auris quandoquidem Soli circumsitus aer
His levibus occurit, sursumque volentes
Ire aequa retinet vi, nitentesque refrenat,
Inque vicem simul his ipse interrumpitur auris.
Namque quis esse suum magnum neget aera Soli
Praeterea, immensis et fundier aetheris oris?
Indico primum maculae sunt lucida Phoebi
Turpantes ora, et quaedam velut aere in illo
Nubila suspensa, et faciem radentia diam:
Indicio candens porro est lux illa, tenebris
Quae Solem ossusum, et subjecto corpore Lunae
Obstructum penitus nobis, complexa coronat.
Esse sed hunc nobis magis indicat aera vastum
Lumen id, in caelo quod dudum aspeximus alto,
Cassino monstrante, via quod spargitur orbis
Signiferi, eque loco grajum sibi nomen adeptum est.
Hoc sub signifero longum distenditur orbe
Lumen, et occidua de parte, et solis eoa,
In speciem rhombi, pelusiacaeque per alta
Procurrit lentis, quam spectes e latere ipso
Transversam; supremus apex nunc profugit ejus
Centum a Sole procul gradibus, nunc pervenit idem
Vix decies ad quinque; et longa brevisque vicissim
Bellantis veluti comparet lancea Phoebi.
Debile lumen id est, via qualis candida lactis,
Conspicuum nec idem patet omni tempore nobis.
Non igitur lucem hanc cernes, si vespere summo,
Vel nondum rosea Tithoni conjuge cani
Exoriente, eadem non caelo ita perstet in alto,
Ut superet nebulas, fuscantesque ima vapores:
At perstat, superatque umbrantes ima vapores;Note: 1275
pagina 273
Si procul altus apex a Sole excurrat utrinque
( Aevo quod certo, quod certis accidit annis ),
Et plaga, quam Phoebi currus perlabitur, orbis
Si tum signiferi nostrum minus extet ad aequor
Obliqua, ante suos quam jungere quadrijugos Sol
Incipiat, vel post quam solverit imus anhelos.
Signifer orbis enim diversos efficit ipsam
Terrae ad planitiem flexus; nobisque, borea
Qui regione sumus Mundi, aequantemque videmus
Tempora non paucis distantem tractibus orbem,
Signa quidem, vernum quae circa Vellus utraque
Parte micant, obliqua nimis nascuntur eoo
Littore; non ideo propera eluctantur ab imis
Telluris nebulis, clarumque educere possunt
Non subito jubar in fusca caligne mersum;
Ast eadem occiduis occumbunt recta prope oris.
Contra quae oppositam circumdant lucida Libram,
Obliquant se signa cadentia, at alta oriuntur.
Idcirco e nostris regionibus aeris illa
Non bene conspicimus Phoebei lumina caelo
Edita, ni vernae per suda crepuscula noctis,
Et matutinis Autumni divitis horis.
Omnia in adversi contraria partibus Austri
His, opus est, fiant. Quae vero Aequante sub orbe,
Vel prope sunt gentes, rectus queis signifer orbis
Occumbitque, oriturque, vident hanc tempore lucem
In quovis, dum se distendat cuspide longa.
Hanc vero lucem exortam de parte quis illa
Ambigat aurarum, quae sit mage crassa, potensque
Deorsum occursantes radios convertere pulsos,
Augmine vel proprium majori effundere lumen ?
Ipse suum jam Sol quia circa vertitur axem
( Ejus ut a maculis patefit, quas cernimus omnes
tempore circuitus facere aequo, et volvier uno
axe super, varias quanquam, et sine lege coortas
ex improviso, certa nec lege obeuntes),
atque suum fecum quia pertrahit aera raptans,
ipsum hunc compresssam sese constare necesse est
in lentem, propter majorem particularum
pagina 274
Nisum de medio fugiendi limite gyri;
Propterea nobis oblique ut visa sub illa
Debeat, ut docui, rhombi apparere figura.
Corporis utque sui partem quae rapta per orbem
Est latum, ad nos Sol convertit, ita aera quanto
Plus a se projectat agens, accedere nobis
Plus facit, interdum transmittat ut oscula Terrae
Contractu aetherio; quod fit, cum cernimus auras
Eductas gradibus novies ab origine denis.
Si vel adhuc magis excurret, convestitet omnem
Lux ea tellurem circum, quo tempore quidam
Undique dissusus tota de nocte videri
Debebit splendor tenuis: mirantur agentes
Excubias proin interdum, vel longa viarum
Carpentes noctu: cur nox hac suscior illa,
Scilicet haec formas varias distinguere rerum
Cur sinat, illa nigris aeque omnia contegat alis:
Ignorant, id qua possit contingere causa.
Aeris hujus at hic num meta, et terminus haerens,
Ipsum quo monstrant oculi finire? Profecto
Idem et adhuc, nequeant oculi ut pertingere, pergit
Rarior, atque ideo subtili corpore caecus
Aetheris intervalla per ardua continuatur
Edita fors ultra longe Saturnia regna.
Hoc caudata probent ingentibus intervallis
Astra evecta procul, quorum praebentia caudae
Nubila fumantis speciem, sursum aere eodem
Tolli credible est ( ratio tibi vera probari
Quae post efficiet ), quo pacta noster et aer
Nostros scilicet hinc sustollit ad alta vapores.
Sic itidem noster, qui circumfunditur, aer
Altior est multo, quam queis reflectere lucem
Quit spatiis: statuunt hos ipsa crepuscula fines,
Quae Solis lux sunt ad lumina nostra repulsa
Corpore ab aerio: brevia, atque fugacia cum sint
Illa, quater denis non plus quam millibus alte
Posse repulsantes inventum attollier auras,
Quin denis tantum his spatiis, si forte repulsu
Bino ad nos dubiam credas descendere lucem.
pagina 275
Aura at quae radios nequeat convertere deorsum,
Officione alio monstret se impervia visu?
Ejus an in vasto pelago non innatet illa
Lux insueta, novo Boreae quam nomine dicunt
Auroram? Re tam tenui se sustinet ardens.
Hic me par etiam peregrinam hanc dicere lucem,
Qualis, et unde suos descendens hauriat ortus,
Queisque magis, Terrae, an Phoebeis debeat auris.
Illa quidem rubeos Tithoni conjugis ortus
Visa polo plerumque refert: solet altivolantis
Principio ad Cauri regionem fumidus ingens
Spectari globus; ejus humo pars conditur ima,
Edita pars sese post paulo lumine tingit,
Et nitet, interdum fuscas, clarasque vicissim
Distincta in zonas; multiplex proditur inde
Formarum ratio scenae variantis ad usum,
Ludicra gaudentis velut in spectacula Caeli.
Funditur in spatium globus ille, locisque recurvus
Rumpitur in variis limbus, lucemque profundit
Eructans, ut si retro incendia volvant
Flammarum: surgunt alternis, intereuntque
Ex improviso radii, rectoque columnas
Stare situ videas, seu paulum forte reclini
Lucentes alte super atro fornice nixas.
Saepe illae educto protensae culmine longe
Contingunt nostri supremas verticis oras,
Et coeunt illic multae et tentoria castris
Formant in speciem, fulgentemve igne coronam.
Et si tum radiis vis insit magna, videbis
Sanguineo aerios tingi fulgore vapores,
Nubilaque, et montes, et sylvas, consitaque arva,
Et pavidas urbes populi inter densa rubere
Murmura, distinguique vias, et moenia laevas
Umbras projicere, et tenebras discedere noctis.
Ista minax species finitur denique luce
Innocua, placidaque, poli sublimis ad axem;
Ut si illinc versa vice rerum nuncia Solis
Prodire, et Mundo roseos ostendere vultus
Diva velit, thalamisque senis frigentibus illas
pagina 276
Praeferat iracunda nives, brumalia regna.
Haec multi radiis Solis tribuere, putantes
Esse vel a nivium cumulatis montibus, illis
Sive repercussos a densis aeris auris,
Nequidquam. Quoniam nimis alta conditur ardens
Terra Sol mediae brumali tempore noctis,
Tempore quo septem quoque saepe arsere Triones,
Ut nequeant illuc radii pertingere missi.
Frustra alti accensos evulgavere vapores
Ursas sub gelidas simul undique convenientes;
Nam neque vim tantam cogi illuc posse vaporum
Credendum est, uno ignescant qui tempore in ingens
Distensi caeli spatium, ut de parte videri
Terrai magna possint, nimiumque remota,
Nec tantum educi posse in sublime volantes,
Longe ut praetereant fines, qui sustinet illos,
Aeris: hos fines distendi posse probatum est
Vix ad dena quater nimirum millia, nuper
Ut docui; ast ardens Aurorae tollitur illa
Flammantis species (praesertim totius ingens
Europae populis conversis lumina ad Ursas
Cum micat, et Boreae haud soli videre coruscam
Indigenae) plus quam sexcenta ad millia sursum,
Alteraque interdum his cumulata, atque altera centum
Praeterit; invia sunt quae regna vaporibus imis.
Ergo cum possit tanta ad spectacula Caeli
Terra nec ima ullos, neque suppeditare paratus
Imus et ipse aer; quid summus possit inani
Assimilis, subtili imbellis corpore, inersque?
At fors possit, ubi introrsum quid desuper haurit,
Foecundoque sinu caelestem percepit auram,
Scilicet illam ipsam, phoebeo funditur astro
Quae circum, ut docui, atque apparet saepe sub orbe
Signifero, cujus formam, loca, tempora dixi.
Illius ut pars densa solet protendier ipsam
Ad Terram interdum, procurrere forte vel ultra,
Fiet, uti fines ea transmeet aetheris illos,
Terram in vicinam gravitas quibus incipit esse
Major paulatim in Solem gravitate remotum.
pagina 277
Tum subito, si praesertim cumulatior illic
Forte sit, in Terram properat phoebeius aer
Avulsus parte haud modica de corpore magno,
Ut rupes de monte, novique fit incola regni.
Nostra dat aura locum celeri; tum densior obstat,
Innectitque moras sensim, cursumque refraenat:
Aura retenta fremens ferviscit, laesaque tristes
It velut in flammas irarum; saepe sed, ante
Quam coeptet motu interius flammescere diro,
Alterutrum projecta polum petit, ob fugiendi
Vim medio a motus, peragit quem Terra, diurni,
Quae motu hoc languente polum languescit ad ipsum,
Ob calidas itidem, magis et sub Sole tumentes
Auras, inque polum proin ob declivia utrumque.
Dum petit ille polos, interdum concipit aer
Ardorem, interdumque polis procul editus ipsis,
Aut quoque post multo depressior, insinuatus
Auris interius terrestribus, atque deorsum
Descendentibus hoc citius, quia pondus ob auras
Has alienigenas increscit convenientes.
Haec si percipias bene cuncta, resolvere possis,
Quaecumque aspicias, cum septem arsere Triones.
Inter hyperboreas primo, occiduasque videri
Incipit illa plagas ad Caurum fumida nubes,
Nam Mundi pars illa die conversa cadente est
Phoebo, et phoebigenis mage densis aeris auris:
Et globus est, nondum concepto expanditur igne
Quandoquidem, terrae super auras fusa per orbem,
Haud secus ac olei undas gutta tenacis:
Post haec aspicimus lucentes marginis oras
Nigrantis guttae, quia pars magis apta cremari,
Imbuiturque prius quae flammis, altior extat
Ad caelum conversa, aliisque obstructa latescit
Inferioribus, et sistentibus undique visum:
Tantum igitur fili apparet lucentis imago
Circum oras, ubi praeter ea impedientia nigra
Corpora subtiles expansae nant quoque partes.
Tum varios illic fuscos, clarosque videbis
Alternatim orbes, cum decidet altera major
pagina 278
Massam massa super, guttam ut super altera gutta:
tum limbum illius brevioris fumida oportet
Hujus pars transcurrat, et illud corpore nigro
Excipiat lucens filum, post proferat igneum
Ipsa suum pariter, qua circum desint, orbem.
Sed raro sit, uti plures sic accumulatae
Usque magis lato distensae coepore guttae
Desuper adveniant; idcirco non erit unquam,
Ni raros, paucosque, queas ut cernere claris
Hos intermixos nigrantes orbibus orbes.
Praeterea caeli non longo tempore prima
Permanent haec species, nam sive absumitur illa
Fumida materies, seu sese distrahit a se
Mutua, divellitque, incendi protinus ardor
Comparet, radiique erumpunt, haud secus, alte
Ac per constratas nubes cum funditur alma
Solis lux imo nigrantum nubium hiatu
Eluctata, vias loca per caligne densa
Distendit longas, et claro tramite signat.
At quae non vasto nimium se corpore deorsum
Praecipitant guttae, varias formae columnas
Dicendum est; siquidem casu producier illo
Debent, nam crassae quae sunt mage, ad ima revolvunt
Se partes loca, subtiles retinentur in altis
Ordine quaeque suo, tenui pro mole, locatae.
Deorsum ipsas nostri si circum verticis oras
Labuntur; graciles magis, apparere necesse est
Altius, et summa inclinare cacumina sese
Inter, ut in medio coeant, formamque coronae
Praetendant, aut fixa altis tentoria stellis.
Sic etiam longo si consita robora cernas
Ordine, vel tristes praecelsa fronte cuperssos
Hinc illinc tractu campis protendier aequo,
Extremae longe quae sunt, conjungere ramos
Inter se apparent nexos, truncisque coire.
Postremo rubeus color ille, et sanguine splendens,
Qui sylvas montesque, paventesque imbuit urbes,
Illa continctis a luce vaporibus ortum
Non referat, caelo obscuro, noctisque per umbras?
pagina 279
Sic etiam caelum, multo si foeta vapore est
Aeris aura, rubere videmus, purpureoque
Limine contingi nubes jam Sole sub undas
Aequoreas lapso, fessos solvente jugales.
Nunc, quibus aspicere est ea rubro incendia caelo,
Tempora temporibus conspectas Solis ob auras
Vulgatis quam conveniant, pariterque revertant
Utraque, ne certae possis te opponere causae,
Percipe. Si fastos, rerumque antiqua revolvas,
Aurorae persaepe leges conspecta Borae
Lumina, quaeque metus pavidis expresserat olim,
Nomina non eadem luci sunt indita: caelum
Scilicet aut ardens, pollutum aut sanguine diro,
Forte vel armatas contis, pilisque cohortes
Praelia miscentes dicebant, tristia proinde
Vulgus in attonitum fundebant omina vates.
Mactabant populi pecudes, stratique per aras
Numina placabant votis, donisque Sacerdos
Lenitus meliora Deum spondebat ab Aere;
Haec, inquam, priscis quanquam olim lumina saeclis
Prodita, visaque sunt, non omnibus emicuere;
Nimirum saeclis lucis vestigia nulla
Comparent aliis, ut tum neque visa, neque illa
Nota fuisse putes. Quibus at conspecta fuere
Temporibus, jam non una ratione quotannis
Lumina fulserunt, modo rarave, nullave prorsus
Prodibant, modo creba, suique feracia longe.
Ergo si repetas e prodigialia volvens
Tempora, quam docui, lucis quoque signa notabis
Tunc quaedam per Solis iter conspecta, suasque
Effudisse comas Phoebum magis orbe sub illo.
Praeterea tria sunt, quae propter quolibet anno
Res redeunt faciles luci, adversaeve Boreae:
Nimirum Soli accedens, seu Terra recedens,
Ipsaque hyperboreae regio telluris ad auras
Conversa has Solis densas mage, vel mage raras.
Postremo terrae polus idem, aut obvius auris
Incurrens, sulcansque mare illud ut aerea prora,
Aut retro incursu absistens, velut ultima puppis.
pagina 280
Quod primum est, Terrae non aequo pendet ad orbe,
Annua quo Solem cingit: quod deinde secundum,
Obliquo a positu deprendes Solis ab orbem
Terrai magnum; nec enim protenditur aer
Ex omni circum phoebeus parte, sed ipsum
Trajicit obliqua Tellus regione meando,
Bis ternis conversa polum nunc mensibus istum
Ipsius in faciem, totidem nunc mensibus illum.
Demum, quod superest discriminis, axis ab ipso
Exoritur flexu terrestris, quo sect orbem
Annua Terra terens magnum; nempe annuus iste
Si gemina Terrae cursus sit parte retextus,
Una per aequantem pars orbem recta feretur,
Quae celerare facit motum, aut tardare diurnum,
Vimque auget, minuitve illam, quae projecit hinc, atque
Illinc in geminam regionem utinque polorum
Hanc alienigenam phoebeae lampadis auram:
Altera pars cursus Tarram protrudit in illo
Aetherio pelago, per ut undas truditur alnus.
Ergo tempora queis aptae, facilesque per annum
Res, genus hoc, una coeunt, et mutua jungunt
Auxilia, invenies magis illa splendida luce
Sithonia, tantoque magis, quo fortior inde
Advenient causae vis, et numerosior una.
Quae cum conveniant, quantumlibet aucta, minuta,
Et variata modis multis, mutataque rebus,
Vero quis dubitet conjungi ea denique nexu?
Nobis Sequanicis quae prodidit omnia ab oris
Maeranus Sophiae cultor, verique minister,
Ingeniique sui fulgenti lumine claram
Extulit, ut cunctas per gentes nota clueret,
Auroram; cui vix olim nomemque, locusque
Constiterat, nunc est ortus, patefactaque causa,
Nunc nihil ambiguum in rara aut mirabile luce est;
Ille ut proinde queat ( sileat licet invida Fama
Caetera, quae saeclis longe noscenda futuris
Transmisit) censeri inter memoranda Virorum
Nomina, Naturae qui fuerunt pandere claustra
Aerea, nec victi rerum atra nocte recedunt.
pagina 281
Hac tibi subjuncta Borealis origine lucis,
Et spatio, quo se tollit celsissima, quo tu
Millia pertingas post septigenta superne
Accumulata; nimis non hos excedere fines
Aera cognosces nostrum, at solaribus auris
Finiri circum, atque inducto ut pariete claudi.
Progressus pariter, quo tenuior usque fit aer
Surgendo, sisti sub eodem limite debet.
Quantum et compressus foret aer hic prope, si nil
Officeret semper sursum ulteriora petenti,
Tantum comprimitur revera, ponderis ejus
Phoebeo supplente vices super adveniente
Aere, et usque magis dilatari impediente.
Sic intra clausum thalami penetrale videmus
Aera compressum nihilo minus esse, superno
Non interrupto quam aere continuetur;
Nam retinet fornix, quantum retineret id ipsum
Aeris aggesti podnus super accumulatum.
Non nostri perstant fines tamen aeris idem
Ad Solem mutante situs tellure, modo ipsa
Nam Soli propior, modo contra abductior extat,
Et nunc densatis magis illius innatat auris,
Nunc mage laxatis; proin et sua densior illic,
Et compressior est, hic contra rarior aura,
Et sublimior est eadem, mutataque semper.
Progressus quin ille prius turbetur in auris
Nonne opus aeris, quam summi limitis oras
Contigerit scandens? nonne impellantur utrinque
Mutua contiguae, diversoque ordine motae,
Semper et extremis pugnent in finibus aurae?
Nam qua non multo est solaris densior aer
Aere terrestri, tardari debet, et a se
Discerpi victus multis in partibus, atque
Commisceri alii, diversaque jura subire,
Telluremque sequi, et leges turbare receptas.
Quod superest, quoniam varie facit aera densum,
Ut docui, gravitas, ab ea quqoue manet, oportet,
Mobilitas, qua se resonans fluida aura propagat.
Ergo auras facili se mobilitate cientes,
pagina 282
Seque propagantes fluctu non simplice circum,
Unde suus gemina sensus fit in aure, sequamur
Mente agili, nam non oculis ea pervia vis est.
Aura sonum circum fundit, cum nempe frementi
Concutitur motu, trepidatque reciprocus aer,
Cujus particulae, quibus est vis indita sese
Compressis dilatandi, in spatia arcta premuntur,
Inque vicem saliunt, expanduntruque repulsae,
Et mediis velut unda frequens se suscitat auris.
At solet unda fluens sese ulteriora propagare
In loca, demittens partem, quae se altius ante
Intulerat, tollensque profundam, quaeque quieta
Ante fuit: moti pulsus sic aeris ultra
Extenduntur, ubi constrictae dissiluere
Particulae, in spatiumque breve adduxere patentes,
Immotasque alias prius, exteriusque locatas.
His vicibus, veluti vibratur pendula virga,
Nexibus inter se vibratur particularum
Sic aer variis, et itus, reditusque repente
Multiplices peragit, finesque extendit eundo.
At quae mobilitas vibrantum particularum est?
Quove modo fluit ex ipsa gravitate? Profecto
Pendet mobilitas aurai a corpore denso
Scilicet, et sese dilatandi, exque plicandi
Nisibus assiduis: hoc porro pendet utrumque
Desuper incumbente aurarum a pondere; quare
Mobilitas etiam; proinde a gravitate receptat
Vires ipsa suas. Numeris effere retectam
Hinc liceat; siquidem postquam cognoveris, aer
Quantum densus is est, ejus si aequare frementis
Pondus comperias argenti pondera vivi,
Quod se ad bisdenos digitos, septemque per altum
Eduxit vitri tubulum; prope mille videbis
Ire pedes sonitus aurarum tempore perquam
Exiguo, quod nimirum pars una sit horae
In decies senas partes divisae, iterumque
In decies pariter senas pro qualibet illa.
Atque hoc a vario tentamine constabiliri
Percipies, si fors ire in tentamina rerum,
pagina 283
Vel, genus hoc, cognosse aliis tentata libebit.
His a principiis sonitus ad caetera defer
Munera te, cunctosque aurarum conjice motus
Vocales; rapiunt memet majora, viamque
Dfficilem ostendunt: intenta percipe mente
Tu tamen, et durum tecum partire laborem
Me sine, verba cadant ne si irrita, protinus artem
Causeris nostram, nec idonea carmina damnes,
Cum tu non eadem, qua polles, mente sagaci
Excipias, subeasque, animo vigilante, tuaque
Proin pereat culpa nostris vis indita dictis.
Sic pila non dextrae mittentis, at excipientis
Saepe errore cadit, socio transmittere Lusor
Nimirum debet jactu longove, brevive,
Novit ut ille brevi spatio, aut colludere longo,
Excipere atque oculis illic, manibusque cadentem.
At licet audaci jam tum transmittere jactu,
Cum contra expectat facilis manus, exque pedita,
Quaeque repercutiens, quacumque ea parte volarit,
Audaci pariter jactu, longeque remittat.
Expertum sic cum nostris rationibus esse
Te rear, atque agili posse undique mente subire,
Effice, ne prorsus temeraria nostra videri
Ars queat, et vano contendere ad ardua nisu.
Quas pote, majores proin exere pectore vires.
Ergo etiam hic Terris Caelum conscende relictis,
Et nunc haec, desulter uti, nunc illa repente
Mecum sidera adi, praesertim errantia lusta.
Contemplator ibi in multis quid rebus agatur
A gravitate, per aetherias quae funditur oras.
Primo materies fulgenti Solis in astro
Quam sit densa, Jovisque etiam, terraeque videndum in
Corpore, Saturnique, quibus parere videmus
Astra alia inflexis medios obeuntia gyris.
Proin si diversis obeantur corpora circum
Corporibus diversa, opus est cognoscere quaeque
Et spatia a medio, et volventum mobilitates,
Tempora nimirum, quibus unas clauditur orbis;
His etenim a rebus videas constare duabus
pagina 284
Vires; a medio nam debent tractibus istae
Respondere suis, repetitis et semel in se
Temporibus, sed quae versa ratione, putentur.
At si aequare velis sese inter mutua tractus,
Tum vires varias, quae volvunt corpora in orbes,
Insuper ad tractus debes expendere, sed qui
Sint, semel in sese repetiti. Proinde necesse est
Tum quoque corporum item circa se versa trahentum
Corpora materies, quae viribus aequiparari
Jam queat ad tractus collatis scilicet aequos,
Materies, inquam, duplici hac ratione putetur,
Quae ratio constet repetitis tractibus in se
Et semel, et rursum repetitis, at semel ipsis
Temporibus, sed quae inverso sint ordine nexa.
Jam cum Solem obeant medium Titania circum
Astra, Jovemque sui Comites, ut Delia Terram,
Saturnumque sui, cumque horum et tempora constent,
Et spatia: ad vires cujuvsis, materiemque
Exin pervenies, et, quae discrimina, nosces.
Tum vero moles astrorum inquire, quod ipsis
A spatiis Terra distantum pendet, et auctu,
Quo nostris extendi oculis servata videntur.
Materie porro percepta, et mole vagantum
Astrorum, invenies, ea tum quam densa vicissim
Constet; materies queis major namque, minorque
Est moles, mage densa aliis sunt, raraque contra
Sunt mage, materies quibus est minor, amplior auctus.
A terra jam si ponas consurgere Solem,
Undecies Terrae quantum axes mille profundae
Metirentur (uti ponunt, qui caetera tentant
Eruere intervalla illinc), hac arte videbis
Majorem mille, et biscentum partibus esse
Materiem Solis prope, quam tibi, magne Deorum.
Juppiter, et plus quam tibi corpore cedere Patrem
Dimidio; tenuis vel ab hoc quam Terra recessit!
Victa quater centum prope partibus. Inde repertis
Molibus, accedes ad corpora densa ; decemque
Quos, genus hoc, numeros Phoebus, prope Juppiter octo,
Sex Saturnus habebit; at his praestare repertum
pagina 285
Tellurem, quoniam est decies compacta quaternis.
Illis praeterea possis in quattuor astris
Noscere, quae constet facie in cujusque superna
Quaelibet inter se gravitas collata vicissim;
Namque ea materiae bene congruit, et repetitis
In sese a medio spatiis, ast ordine verso.
Quapropter facie in Solis si vis gravitatis
Mille ferat partes, decies feret in Jove partes
Octonas, decies prope Terra est, hic ubi noster
Afficitur sensus, Telluremque excipit aer.
Ne vereare tibi secreta his prodium,
Viribus et quantis, et quanto corpore constent
Scilicet. Idcirco subeundae num mihi poenae,
Concilio admissus Divum quas garrulus olim
Dicitur in stygiis persolvere Tantalus umbris,
Dum lymphas inhians, et poma fugacia captat
Nequidquam? num propterea ne numine laevo
Aspiciat me Saturnus, neu Juppiter a me
Avertat, placidos quanquam, inclementior ignes,
Formidem? Morer anne tuos rubicunde furores
Marsque, Venusque tuos, polluto qualis amore es?
Vestra etiam jam sigura via ad secreta daretur,
Tentarem vel Lemniacis comprendere vinclis.
Nec clam adeo nobis furtive, Caducifer, ires.
Scilicet illa aliis incerta errantibus astris
Omnia sunt; aditus nondum illuc stant patefacti,
Quippe carent famulis Dominos prodentibus: horum
Deprensae tantum sunt moles, utpote pendent
Quae spatio a servantum, et visae molis ab auctu.
Haud tamen idcirco est, nequeas ut credere, Terrae
Cum nimium ad Solem sit, saturnique, Jovisque
Parvula materies, Veneris, Martisque quoque esse
Fors magis exiguam, multo illis quippe minorum.
Hinc facile efficies, prope librae examine possis
Ut Solem hinc, illinc errantia sidera cuncta
Pendere, non longe secus, ac quae parva movemus
Inter nos facili molimine corpora, eorum
A spatiis inquirentes, et pondere noto,
pagina 286
Quo commune loco medium gravitatis inesse
Debeat, et quantum de corpore quoque recedat.
Ergo age, finge animo, quod fors vix accidat unquam,
Cuncta tamen finge astra simul, quaecumque vagantur,
Deflexisse latus phoebeae ad lampadis unum;
Solis tum medio gravitatis ab ipso
Distabit paulum puncto, nam major ibidem
Quanto est materies, tanto hoc vicinus olli est;
Nec turbet quidquam, medium dicantur obire
Quin Solem, in mediumque suis contendere circum
Flexibus errantes intra vacuum aethera stellae.
Tam tenui pariter deprensos mole Cometas
Scire licet, vix ut Solem deducere possint,
Et commune quod est, medium gravitatis ab ipso
Vix distet Solis medio, nisi forsitan horum
Orbis in immensas nimium cum ducitur oras,
Cumque una constat tam multi e parte recessu
Illo in longinquo, simul addita materiai
Materia ut faciat longe discedere punctum
Id, commune quod est, medio de corpore Solis.
Parvula sic quanquam, quae nec lassate ferentes
Forte queant digitos, longe procul addita vecti
Ingentes possint convertere pondera moles
Oppositas, montesque etiam, Terramque movere.
Jam si, quidquid agant immenso sidera tractu
Edita, fixa velut quae caeli in fornice constant,
Negligere ipse velis, nihil inde ut turbet, oportet,
Commune hoc Solisque, Cometarumque, vagantumque
Astrorum punctum, fixum, immotumque vel esse
Constituas semper, vel, si moveatur, eadem
Usque via recta, et cursu sibi labier aequo;
Scilicet ut vera, cum de communis agebam
Puncti natura medii, ratione probavi.
Jam quoniam positus sese inter semper eosdem
Haerentes caelo conservant undique Stellae
In speciem; punctum id dicendum est stare quietum
In speciem; nam si moveatur tramite recto
Perpetuum, caeli nos partem semper ad unam
Accedamus, et hic sentiri saecula post tot
pagina 287
Accessus si longa queat, confusa tuamur,
Quae modo fixa, locis inter se sidera versis,
Multa magis, quam sint, vicina, remotaque multa,
Vanescentia multa, nova exorientia multa.
Hoc medium circa punctum commune necesse est
Corpora cuncta, quibus nempe est commune, moveri
Perpetuo, et nullo capere ullam tempore pausam
Posse; etenim vires, sese quibus inter aguntur,
Vel si alio quovis starent expertia motu,
Mutua pulsarent, et in illud cuncta cierent.
Si nunc vel nullos confingimus esse Cometas,
Caetera vel turbare nihil, quia forte tributi
Aeque sunt circum, atque aequali nomine pollent,
Sol minimo motu circa commune feretur
Id medium; circa sed Solem caetera turba
Astrorum, non, ut positum, superaque receptum est,
Signabit primas coni de segmine formas,
Verum longe alias implexas, inque peditas,
Compositasque; etenim quas Sol, et quodlibet astrum
Efficerent singillatim, commune obeundo
Usque sibi punctum, coni de segmine formas,
Perturbant aliae hinc vires, atque hinc aliorum,
Difficilesque alios texunt, variosque meatus.
Hoc certe exiguum est discrimen tempore parvo,
Crescit labente, et diuturno tempore magnum est.
Propterea tabulae, queis Caeli condimus acta,
Et leges servamus, in annos saepe recudi
Exposcunt longos ( aliter non vera profantur );
Illi dum numeris adeantur scilicet orbes
Difficiles, curvaeque viae flectantur, uti sunt,
Corpora quas varie varias projecta per oras
Conficiunt, dum se retrahuntque, trahuntque vicissim.
Verum has scire vias, atque omnes noscere flexus
Tam varios, ortos rerum a gravitate vicissim,
Humanae positum est vim supra mentis, et ultra
Obtutus animi, saltem majoribus ipsi
Auxiliis donec firmentur, ut aucta potestas
Mentis, et inventrix animi vis illa sagaci
Excutiat motu, et modo quae sunt invia, lustret.
pagina 288
Jam nunc, quidquid in his est artis opisque, feraci
Obruitur rerum numero, dum viscera tentat
Intima, multiplicique opera, longaque laborat,
Quasque suo nequeat dum res comprendere textu.
Corpora terna etiam, quae se ad se mutua ducunt,
Ducunturque, ubi rem generatim expendere coeptes,
Nodus non simplex et inextricabilis ambit,
Praesertim res ad privas cum veneris inde.
Unum ex his longe si vincat caetera corpus
Mole sua, veluti Terram Sol, et famulantem
Telluri vincit Lunam, venietur ad ipsos
Implexos Lunae motus, solvique tenaces.
Monstrum aliquod Tellus olim cum vasta tulisset,
Arcadiumve suem, Nemeaeve leonis hiatum,
Hydram aut multiplici vallatam peste, biformes
Tauros, Harpyas, Pythonaque, Geryonemque,
Fama est exciri solitos Heroas in arma,
Insuetique ingens belli tentasse periclum,
Ut bene moratli possent de stirpe mereri.
Multos at ferro projecto saepe tulisse
Vix sua membra domum exundantia sanguine multo,
Et laceros artus, disfractaque saeviter ossa:
At contra horrendo, atque informi corpore nulli
Haerebant ictus, discussaque tela cadebant.
Arte nova nova monstra ollis subigenda fuere.
Jam quoniam pugnas post Herculis, Aeacidaeque,
Post armorum, magicis quae fusa caminis
Cyclopum et validis fuerant fabricata lacertis,
Omnia sunt terris late portenta perempta,
Vel vasti tantum montes, terraeque remotae
Hoc terrore scatent, ut nos vitare queamus;
Est alio conversa Virorum illa inclyta virtus,
Et diversus agit flagrantia pectora fervor:
Contendunt mentis nunc viribus, atque procellas,
Ventorumque domos, adeuntque tonantia magni
Regna Jovis, Martemque domant, pennisque fugacem
Mercurium arripiunt, te, Phoebe Sagittifer, alto
Audaces curru spoliant, adimuntque Jugales.
Sola triformis adhuc hominum Dea vincla recusat;
pagina 289
Vertit se in formas varias, varioque meatu,
Multiplicique via multorum elabitur arti.
Illi, de capta veluti, persaepe triumphos
Concinuere, sed est tenui sublapsa volatu
Lubrica; cumque novam jactanti voce vocassent
Ad praedam socios, nusquam praeda illa reperta est;
Tantum fixa pedum levium vestigia quaedam;
Illusique recessere. Irritata sed istis
Plus acuit virtus sese, atque audentior urget
Magnum opus. Haud longum fors, auguror, arte latendi,
Obstandique tua laetabere, Diva triformis.
Est qui te nimium latebrosa indagine cinxit,
Arctavitque tuos fines, intraque coegit
Cedere sollicitam, jamjamque extrema timentem.
Ille docet, queis tu possis tum denique vinci
Insidiis, et nuda viris impune videri.
Ille novo obsedit monstrum insuperabile bello,
Scribere quod mi animus festinat, tantaque cinctis
Tot veterum Heroum gestis opponere gesta.
Nil usquam in rebus, nisi Tellus, Lunaque tantum
Si foret, exererentque suas si mutua vires
Pro spatiis in se repetitis usque minutas,
Et si tum oblique a recto nectente meatu
Projiceretur in adversas simul utraque partes,
Protinus excurrens atque haec, atque illa figuras
Signaret circa punctum commune orientes
Coni e segminibus, mediumque immobile staret
Hoc punctum, aut recta motu procederat aequo
Semper, ut a jacto nimirum corpore Terrae,
Et Lunae, suerint qui motus protinus orti,
Inter sese illos aequales, oppositosque,
Sive nec oppositos fingas venisse, nec aequos.
Praeterea oppositus projectus corpora ferret
Si recta a medio, jungit qui corpora, tractu,
Primaque mobilitas si aequaret mobilitatem,
Quam motu sibi quodque aequaliter accelerato
Ob gravitatem illam ex illa regione cadendo
Confectum post dimidium tum denique haberent
Commune ad punctum spatium; aequo verteret orbe
pagina 290
Sese, quodque suo, punctum hoc immobile circa,
Majori, cui materies minor, orbe minori
At contra, cui nimirum cumulatior illa est.
Jamque extra positus qui bina haec corpora longe
Spectaret, properans utrumque videret in orbes
Ire suos; at qui supra consisteret horum
Alterutro, haud proprios motus sentiret, at omnes
Qui fiunt, extra corpus transferret in alterum,
Appareret et hoc majori flectier orbe,
Unius ut radius spatio se extenderet omni,
Quod geminum corpus jacet inter, dimidiosque
Amborum simplex aequaret hic orbium hiatus.
Sic geminae tranant cum motibus aequora puppes
Oppositis, aliam citius properare tuetur
Nauta, suos motus nam motibus illius addit.
At si et projectus vis paulum obliqua veniret,
Ipsaque mobilitas esset diversa priore,
Aequi non orbes, paulum sed ab orbibus aequis
Distantes primo coni de segmine formae
Inter se similes fierent, similique locatae
Ordine circa ipsum punctum, commune quod extat,
Quod pariter focus orbis et hujus, et illius esset
Qui tum unum incoleret cornus, se crederet ipsum
Immotum, pariter molem et se cernere volvi
Diceret alterius tantum, velut illius illic
Ipse focum eficeret gyri, qui tempore eodem
Majori, quam sit revera, ducitur arcu.
Porro sic positas moles, sic se inter agentes
Mobilitate pari regionem projice in unam:
Quid fiet? Medium gravitatis progredietur
Illuc aequali lapsu, imter corpora at una
Est ratio, prior et species servabitur omnis,
Et motum circa punctum, at velut ante, ferentur.
Nunc age, finge loco corpus consistere quovis
Exoriens aliud, quod pertrahat, atque trahatur,
Materiaque sua longe quod vincat utramque;
Proin faciat regione sibi constare propinqua,
Quod gravitatis erit punctum inter corpora terna;
Sol collatus ut est ad terrae, et corpora Lunae.
pagina 291
Tunc in idem gravitas coget deflectere motu
Punctum a directo, quod erat commune priorum,
Atque viam intorquere, et iter signare recurvum.
Et si quod spatium est inter duo prima, minus sit
Usque adeo spatio, quo distat tertia moles,
Ut prope vanescat collatum, conveniatque
Ut punctum in medium penetrans, in seque retractum;
Hoc ejus spatii punctum commune feretur
Ternorum circa punctum, et flectetur in orbem
Aut aequum, aut ovi similem, si, nempe quod orbis
Ille vel iste petat, puncti ejus jactus habebit.
Qui stet in alterutro geminorum corpore proinde
Prospiciens longe positam, quae tertia, molem,
Credet eam volvi, sese orbis stare focorum
Non aequi alterutro, media regione vel aequi;
Revera tamen interea tum maxima moles
Conteret exiguos circa commune meatus
Ternorum punctum, similes tamen omnia visis.
Reveraque itidem via, quam percurrit utrumque
E geminis, circum undanti sinuabitur arcu
Citra, ultraque orbem, quo corpora juncta mearent,
Commune et ritu paulum fluitabit eodem
Propterea punctum amborum. Sed quid queat ista
Turbare ad sensum serpens via, conque voluta
Omni cum motu circum collata, viaque?
Ille tibi motus, quo corpora bina vicissim
Sese ea respectant, turbabitur, atque meatus,
Quo punctum inter se circa commune volarent,
Invertent formas, seseque novo ordine flectant,
Prendier haec sensu ut variantia possit ab illis,
Desuper alterutro qui vitam corpore ducunt,
De Terra incertos ut Lunae est prendere motus.
Ergo hos incertos, age, motus, nitere, certa
Si ratione quaes, et veris prendere causis.
Ipse tuo certe ingenio confisus, et arte,
Rebus in his longo qua mecum exercitus usu es,
Discutere horrentes adeo [caliginis] umbras
Connitar, tamque implexos dissolvere nodos.Note: 2015
Atque haec me temere aggressum non esse videri,
pagina 292
Spero equidem, efficies: duri non parva laboris
Laus est, si nequeant grandes reprendier ausus.
Principio si vis, qua Terra, et Luna trahuntur
In Solem, foret aequa atque aequis per loca distans
Cuncta intervallis, quid eas turbaret euntes?
Quippe fit, ut turbet, quia nec sunt tramite in uno
Semper, ut obliquae nequeant non mutua vires
Esse, nec inter se vario non vergere flexu,
Aeque nec distant a Sole, trahantur ut aeque.
Atque mage ut valeas turbantes noscere vires;
Quae Terram via recta, et Solis lampada nectit,
Illa tibi Terrae gravitatem in lampada Solis,
Fac, referat; fac deinde, in lampada Solis eandem
Quae Lunae est gravitas, referat vis scilicet illac
Ducta, meat qua Solem inter, Lunamque locatus
Trames; at hoc eadem tum sit contractior, et tum
Longior, hic contra trames cum [longior], atque
Cum brevior fuerit, quem dixi, tramite ducto
A Sole ad terram : Lunai nam gravitatem
Haec referens debet via respondere viai,
Quae Solem est Terramque intersita (nempe refertur
Qua Terrae gravitas in Solem) scilicet illo
Ordine, quo semel haec in se repetita locato
Respondet spatio claram inter lampada Solis,
Lunaique globum, in sese quoque sed repetito;
Nimirum gravitatis uti natura reposcit.
Hanc porro Lunae gravitatem ita nempe relatam
Dissolve in geminas, quarum directa sit illuc
Altera, dirigitur quo tractus, corpora nectit
Qui Lunae, et Terrae pariter; pars altera at illuc
Contendat, quo Tellurem, Solemque meatus
Conjungens medius. Quae vis est prima, prope aequat,
A Terra spatium est quod Lunae, et turbat eandem,
Atque auget Lunae gravitatem in corpora Terrae:
Altera Telluri partim est communis; at hujus
Discrimen quod erit Terrae a gravitate, venire
Turbantum in partem causarum debet, idemque
Discrimen (facile ut Mensores noscere possunt)
Respondet triplici spatiorum disseritati,
pagina 293
Phoebea queis Luna a lampade, terraque distat.
Concipere ut valeas haec pronius, eja age, magnam
Finge globi faciem, quae Terrae transeat altae
Per medium, mediumque sui imo in Sole recondat:
Haec facies prope plana a Terrae transit ad orbem
Luniferum.Tum Luna, sui quacumque sit orbis
In regione, velut directo a Fratre petatur
Teli ictu, faciem pariter quod transmeat illam.
Rectum iter hoc teli, faciem est, Lunamque quod inter,
Discrimen monstrat spatiorum, Luna recedit,
Terraque queis a Sole procul; proin virium et illud
Discrimen, quod jam docui, deprendere possis
Triplo ex hoc inter Lunam, faciemque meatu;
Directumque in eam partem sit, oportet, id ipsum,
Parte in qua Luna ad faciem collata moratur.
Nunc hoc, nunc illud sic in latus aera carinae
Armatae obvertunt, ut ab hoc latere impetit hostis,
Aut illo, saevos et oberrans dirigit ictus.
Omni Lunigeri tractu namque orbis in illo,
Qui jacet a facie partes ad Solis, oportet,
Luna magis vicina trahatur fortius, ipsa
Quam Tellus; proin deserere hanc contendat, et alta
Diffugere a facie ad Fratrem, jungique vicissim.
Orbis at oppositum per tractum Luna recedet,
Quam Tellus, a Sole magis; minus inde trahetur
Propterea, a Terraque relinqui invita videbit
Tantundem, quantum procul ipsa optaret abire,
Viribus exterius si tum raperetur ab aequis.
Idem turbati tum fient denique motus
Quolibet in Terrae pariter, Lunaeque meatu,
Quo circa punctum raptae commune feruntur,
Qui fierent, immota foret si Terra, neque ullus
Fulgeret usquam Sol, neque solas Cynthia vires
Sentiret, spatiis in sese pro repetitis
Quae minuuntur, at et geminas has insuper, unam
Scilicet in Terrae directam corpus, et ipsum,
Crescentem, ut spatium, directamque alteram in oras,
Collata ad notam faciem quas Luna peragrat;
Quamque aeques noto, ut docui, cum triplice tractu.
pagina 294
Quae superest, communis erit vis, proptereaque
Non inter sese Lunam, Terramque meantem
Perturbans; Terraeque orbes, Lunaeque vicissim
Caetera turbati simili ratione ferentur,
Ut nihil intersit, soli si denique Lunae
Attribuatur, ab ambarum quod motibus exit.
Turbantes geminas has Solis dicere vires
Possumus, et Luman proprio de tramite agentes:
Quarum praeterea quae est altera, proderit ad res
Non paucas velut in geminos disjungere ramos,
Nempe iterum haud simplex in bina retexere filum.
Una igitur pars est, tractum quae devenit illum
Recta super, Terrae, et Lunae qui corpora jungit;
Altera in hoc ipso tractu est: pars prima propellit
Lunam in circuitum, cum transit scilicet illa,
Quam finxi, a facile ( quo sunt loca, dimidiato
Lumine queis Phoebe hinc, atque illinc clara renidet )
Ad loca, quae constant suprema, atque infima, fulget
Tota quibus, vel caeca silet, conjuncta ubi Terrae
Dicitur; acceleratque ea motum causa, suis ut,
Quam pro temporibus major tunc area fiat,
Et prope quadrijugos pro bigis ut Dea scandat;
ast eadem pars prima retardat circumeuntem,
Ad latus alterutrum cum ex his jungentibus itur:
Altera pars retrahit Terrae de corpore Lunam
Vi primae officiens a fronte, adversaque prorsus.
Altera vis, geminas quam nuper solvimus ipsi
In partes, ea tota locis extinguitur illis,
Fulget dimidia tantum queis Cynthia fronte;
At subito redit in lucem, atque adolescit eunte
Ulterius Luna, loca dum jungentia tangat,
In quibus illa quidem vis fiet tripla prioris,
Sedem ubi nempe velut regni, soliumque locavit;
Et sua crescet item pars prima, per omne sed istud
Non spatium (paulum decedit nata parenti),
At spatium per dimidium, quod totius orbis
Disecti pars octava est, proin dicitur Octans.
Illic maxima fit, propriique in culmine perstat
Imperii tantum; porro decerpitur aequo
pagina 295
Descrescens damno, atque ima ad loca summaque nulla est:
Altera pars vero crevit tunc, aeque et illic
Totam vim; contraque minor, minor usque recedit
Ad latera ipsa; quibus vanescens excidit omnis.
Haec, loca proin propter laterum, exsuperetur, oportet,
A prima vi Solis, et unae haec utraque juncta
Pertrahat ad Terram Lunai corpus ibidem:
Inde recedendo tenuari differitatem
Hanc opus est; cumque ad quinos sit denique ventum,
Terque gradus denos, eadem jam desinit omnis;
Exaequatur enim vis prima, atque altera pars, quae
Protinus incipiet jam hoc limite praetergresso
Exsuperare aliam, tanto plus, Cynthia quanto
Illuc accedit, quo fulget tota, latetve.
Atque ita major ibi duplo, quae distrahit, exit
Vis vi, quae Terram contra impellebat ad imam
Illic, dimidiam quo monstrat Delia frontem.
Sic vario hinc illinc fiunt discrimine pugnae,
Multaque sic varia succedunt foedera parte.
Tunc itidem ambarum contra conjuncta potestas
A Terra retrahet Lunam; totumque per orbem
Plus est, quod retrahet, quam quod trahet, et quia major
Est arcus, per quem retrahens agit illa potestas,
Et quia conatus retrahendi fit quoque major.
Sed quid praeterea faciant hae, percipe, vires.
Prima quidem vis, alterius parsque altera, cum sint
Directae ad terram, vel contra, non pote quidquam
Immutare modos, queis area verritur aeque,
Nec celeres Lunae multum turbare meatus;
Quod prior alterius porro pars turbat utrumque:
Ipsa quidem tardat motum a regione silentis
Lunai, donec quarto haec se proferat arcu.
Est tamen extremum minima haec ad limitem utrumque,
Maximaque in medio, veluti stet culmine summo;
Deinde loco a medio simili auget pars ea motum
Lege, prius qua carpebat, dum lumine pleno
Luna micet; rursus minuit, dum rursus aditur
Alter ab adverso medius locus; accelleratque
Rursum itidem, redeat dum ad nota silentia Phoebe.
pagina 296
Sic clivo ex alio descendit, et insilit altum
Alterius clivum qui collis, desiliturus
Porro, et dein alio subiturus, it impare gressu,
Descendit celeri, tardo subit, inque pedito.
Proptereaque locis lentissimus ille, necesse est,
Existat motus, contraque celerrimus idem
Pro variis. Verum est, veluti jam diximus ante,
Ad Terram gravitas minor his, et major in illis ;
Vi siquidem gravitas a prima augetur in illis
Vanescente alia, sed in his contraria prorsus,
Triplaque vi primae haec fiet; decrescere triplo
Propterea hic gravitas, plusquam illic crescere debet.
Fiet at hinc (aequum vel si deberet in orbem
Luna sua a gravitate rapi, ob jactumque priorem)
Orbis ut a geminis, quae turbant, iste prematur
Viribus, et speciem sese conformet in ovi,
Nempe locis laterum paulo productior extet,
Inque locis aliis se finibus inferat arctis.
Quandoquidem (rerum paria extent caetera circum)
Mobilitas cum major inest, mediumque petendi
Conatus minor; arcus item, quem mobile signat
Corpus, erit minus incurva ratione reflexus.
Quapropter Lunae flexus minus orbis, oportet,
Illic sit, quo tota latet, vel plena refulget,
Et gracilis magis, et parti compressus utraque;
Nam tum est liberior Lunae fuga: plus fugit ille
Ut duro puer a Domino, qui callibus exit
Obliquis, rectosque capessit, Crescere debet
Haec fuga principio, porro decrescere furtim
Furtim aucta gravitate, et mobilitate minuta,
Ulterius donec tandem fugere impediatur,
Et rursum incipiat Telluri accedere Luna,
Atque sub imperium Dominae fugitiva reverti:
Semper quoque loco laterum qui vertitur ordo.
Primo itidem accessus augentur, tum minuuntur
Furtim mobilitate aucta, et gravitate minuta.
Accessus proin deinde recessibus immitantur;
Hic sit nempe locis, et summo, et transitus imo.
Proinde accedendi queis major causa locis est,
pagina 297
Illa magis distant a Terra ; contra ubi major
Causa recedendi, minor est distantia ibidem.
Haec eadem quoque causa facit, cum Lunifer orbis
Debeat a prima non aequus origine gigni,
Sed species fieri coni de segmine princeps,
Continuo ejusdem ut mutetur tempore forma,
Sic tamen, ut si sint rerum paria omnia circum,
Luna silens, vel plena micans minus esse remota
Debeat, in medio secta quam fronte renidens.
Nunc orbis locus a terra sublimior unus
Longe extrans, cur non mundi prospectet easdem
Perpetuo partes, at ad has vertatur, et illas,
Quaerendum est; quin, quo praecesserit inclytus harum
Monstrator rerum, et rationum Inventor, eundum.
Ipse igitur primo discrimen virium earum
Inquirens, fieret per quas immotus, et idem
Mobilis orbis, uti, quem Lunae conterit astrum,
Haud temere esse orbem confingimus, extudit istud
Arte sua, spatiis bis crescere pro repetitis
In sese; porro in numeros, ut vincla coegit
In sua, quas vires addi, demive necesse est,
Orbis ut immotus (sit qui aequo proximus orbi)
Mobilis exoriatur; iter quoque deinde peregit
Oppositum, vertitque vices, et mobilis orbis
Motu ex proposito discrimen venit ad ipsum,
Eduxitque animo relegens, quod corpus in orbem
Pergeret immotum, si in sese pro repetito
Decrescens spatio vis exagitaret, iturum
Jam per mobile iter, si vis non illa maneret,
Verteret et morem, quo se circum undique fundit.
Debet enim jungens vicina, remotaque in orbe
Quae loca sunt, tractus procedere, sive retrorsum
Verti, ut vis agitas mutatur plusve, minusve
Illa, quae immotos deferret corpus in orbes.
Nunc vis illa prior, gravitati qua fit adauctus,
Alteraque alterius pars, qua decerpitur inde,
Cum non mutentur spatiorum more recepto,
Efficiunt, Lunae vis tota ex omnibus una
Conveniens non pro spatiorum illo ordine constet,
pagina 298
Proptereaque loci pariter brevis atque remoti
Mutetur plaga, quae secum ipsum deferat orbem.
Utraque juncta simul geminarum effecta, meante
Infra, vel supera Luna, quod diximus ante,
Assueto reddunt gravitatem more minorem,
Majoremve, illa ad latera obverasste vicissim.
Quod tollunt, duplum est, quam restituere quod istic,
Majoremque etiam fiunt ea furta per arcum.
Tum variatur et hic gravitas, variatur et illic
Mensura, quam quae est spatiorum certa, minori.
Nonne vides igitur, quod opus, cum dempseris illic,
Quod tum exit, minus immutari lege recepta;
cumque hic addideris, magis immutarier illa.
Proin loca conjungens vicina remotaque tractus,
Luna illic versante, antrorsum progredietur,
Hic Luna versante, retrorsum deproperabit:
at citior progressus, et est spatiosior. Omni
Ergo circuitu confecto, signa secundum
Signiferi provectus erit sublimior orbis
Mobilis ille locus. Sed erat, quae rodere posset
Viscera Avis reparata ligati ut rupe Promethei,
Caelestum non quod furto decerpserit ignem,
Sed quod adhuc tanti deerat pars ultima furti:
Nimirum motus minor hic discrimine duplo
Prodibat numeris, quam servaretur. Ubique
Tollere pugnatum e medio discrimina tanta.
Conditur in latebris jam frustra his, castaque lucis
Ne nimium fidat Trivia, ur Mortalibus extet
Invia, neu caeco educatur capta recessu;
namque iterum numeros, iterumque, ut retia lata,Note: 2280
Praetendut; jamque arte domant, reteguntque latentem,
Deprenduntque vias omnes, fraudesque retexunt.
Nunc geminis haerendum in nodis, Lunifer orbis
Quos facit hinc illinc, secat aequor grande meantis
Dum circum Terrae, partimque extollitur alte,
Conditur atque humilis partim, subterque latescit,
Interea flexu non inclinatus eodem.
Nam vis illa prior cum sese dirigat ipsa
A Luna ad Terram, positus conservat, uti sunt,
pagina 299
Orbis Luniferi, neque flexu hunc commovet ullo.
Altera vis non est Lunae distensa per orbem,
At per eum, magno quem signat Terra meatu;
Propterea propria Lunam deducere tentat
Usque a planitie, semperque inferre recentem
Inque aliam, inque aliam; quae iter amplius illud
Terrai magnum secet una, qua prius, ora,
Ipsi nec flexu inclinetur, quo prius, uno,
Ast alio, atque alio pariter, flexuque, locoque.
Si nunc tractum illum tenuem, quem tempore perquam
Exiguo pergit, dum fertur Luna per orbam,
Componas alio cum tractu, tempore eodem
Vis ea quo Lunam ducit, reperire profecto
Tunc erit, et quantum nodus mutetur uterque,
Et quantum varient inter gemina aequora flexus.
Scilcet inventum est illa procedere nodos,
Qua sunt signa, plaga quoties Luna ipsa moratur
Alterutrum e geminis inter latus orbis, ubi ore
Dimidio fulget cum transmeat, inter et ipsum
Nodum, qui alterutro huic lateri vicinior extet;
Et regredi nodos, contraque incurrere signa,
Cum fuerit ratione alia quacumque locata.
Qui laterum jungit loca, sese quique per ambos
Extendit nodos, tractus ratione secant se
In medio obliqua prope semper, conficiuntque
Hinc illinc acie flexus sese inter acuta,
A latere ast alios obtuso culmine hiantes;
Atque ita dividitur non aequas quattuor orbis
Lunifer in partes: cum pars subtilior harum
Lunam haber utralibet, per signa secunda feretur
Nodus; ab his retro contra conversus abibit,
Obtusos intra cum flexus illa vagatur.
Et quonim hos intra mora longior, intervallo
Retrorsum proin nodus eat majore, necesse est.
Nodi, circuitum cum denique Luna peregit,
Apparent retrogressi, denisque quotannis,
Atque novem pergunt gradibus; denisque prope annis
Atque novem toto circum sese orbe revolvunt.
Atque haec per numeros posita retione oriuntur,
pagina 300
Haec caelo servantur item; proin vera videtur
Haec ratio, circa Terram qua Luna cietur
Per varios motus ; queis nunquam cum sibi constet,
Ut docui, possit constare an tempore, gyros
Quo peragit circa Tellurem? Nonne necesse est,
Nunc brevius, nunc fiat idem diuturnius, ut sunt
Turbantes circum causae, et sunt caetera circum?
Esse vices etiam diversas adjice cunctas,
Non aequis spatiis ad Terram Sole manente,
Non Terra ad Lunam, non orbis partibus hujus
Solem uno posit, et caeli spectantibus oras.
Omnes sed varios me Lunae evolvere mores
Jam piget, errantemque sequi, vicibusque agitatam
Perpetuis, duroque diu insudare labori.
Ex his jamque potes facili tu noscere pacto,
Unde sit, ut varium consuerit Luna vocari
In caaelo sidus, quo deinde a nomine vulgus
Detulit imperium Triviae, instabilesque potenti
Subjecit Dominae res, assuetaque novari.
Propterea quia quidquid habet mare, terra, vel aer
Naturam praefert variantem, multiplicemque,
Tellurem, pelagus, dixere, atque aera Lunae
Subjectum, quae clausa illo et sunt omnia gyro.
Proinde mari faciles ventos, caelique nitorem
Nauta soluturus patrio de littore longum
Dum sedet expectans, in mensura tempora Lunae
Quattuor inquirit; nam credit quattuor illis
Temporibus Lunam caeli convertere mores,
Non aliis, tunc imbriferas dispellere nubes,
Ventorumque feros compescere posse furores,
Inque aliud differt spes tempore tempus ab uno.
Propterea neque nos fieri quoque tempore credunt
Aegrotos alio, tantum illo solvere morbos
Se, vel adaugere, atque exanguia linquere membra
Expirantem animam: aetates cognoscere Lunae
Mos erat idcirco medicam exercentibus artem,
Opportuna dare ut non laevo pocula possent
Tempore, felicemque horam, aut praedicere tristem.
Non nisi servato mandantur tempore Lunae
pagina 301
Semina proscissam in terram, non messis in arva
It flaventia, non ad robora dura bipennem
Admovet agricola, aut fructus ex arbore carpit,
Non herbas, floresque movet missurus in urbem
Villicus ignarus: corrumpi haec omnia credunt
Nam secus, et celeri interitu sublapsa necari,
Et damnum spreta se credulitate manere.
Interius cancri Luna crescente putantur
Crescere, echinorumque genus, conchaeque sub undis,
Ostreaque, et quidquid vestitur cortice duro.
Forsitan id fiat, quia Cynthia praestat amicam
Lumen, uti captare cibum, et pinguescere possint,
Namque die torpent, epulas de nocte requirunt.
Visa movet stomachum plerisque, et molle cerebrum
Luna: vomunt captis cum magno saepe dolore,
Et somnos adimi, desideriumque ciborum
Saepe queruntur; at hoc quaedam conjucta nitori
Illius species a mente apprensa videtur
Efficere, ut visa quosdam nuce concutit horror,
Aut oleo apposito stomachi fastidia surgunt.
Namque hos a claro percussos verbere Lunae,
Si non advertant animum, haud aegrescere cernas.
Creditur ipsa etiam vulgo magica orsa juvare,
Thessalicas et anus splendenti luce potentes
Efficere ut valeant in aves, et in ora ferarum
Converti, et latum deferri nocte per orbem.
Stultita sed nostra sua quia construit artes
Mens magicas, aliquas dum scilicet esse fatetur,
Errorem ex animis tantum haec prudentior aetas
Dispulit, evellens fagis volitantibus alas,
Concilioque sacras nocturno diruit aedes.
Creditur in mentes quoque Lunae extensa potestas,
Nam mentes plerumque etiam variae videmus
Humanas, ipsumque animi versatile nostri
Consilium, ingeniumque volubile prorsus, et exlex.
Praesertim quos incessit vesania jugis,
Aut brevis illa itidem lymphatos, irave torquet
Praecipites, quatit aut incertus pectora moeror,
Dicimus hos Triviae contactos esse flagello;
pagina 302
Hinc animos furor omnis inundat, et Evius Evan,
Saevities, et triste odium, et rationis egestas.
In caelum evehimus sic crimina, transferimusque
Nostra, nec, unde ortus ducunt, auctusque, videmus
Illa, neque e medio conamur vellere corde.
Scilicet infontes videamur ut esse, bonique,
Non tamen, ut simus, contendimus: O mala mentis
Libertas! Quidam ignotus nos perculit ardor,
Protinus aetherio percussos credimus oestro,
Nosque Deum monitu velut insanire putamus:
Tunc inimicitiis contendere, ad arma volare,
Et miscere venena, et ficta incessere culpa,
Et consanguineo turpari sanguine saepe
Fas, justumque videtur, et aras vertere Divum.
Talia qui damnant, nimium in contraria sese
Convertunt plerumque, nec agnovere, feroces
Cum videant alios furere, incusentque, furore
Opposito se proinde rapi, pariterque nocenti.
Quin etiam interdum sapientibus esse negatum est;
Scilicet in furias flagrante quiescere Mundo,
Nec flagrare itidem, parilique ardescere motu,
Esse quidem trunco propius, lapidique videtur.
Cecropidem leges mulctabant, si quis in unam
Non partem civis secesserit, arma movente
Hinc illinc populo civilia, spectaritque
Interno patriae lacerari viscera bello
Immotus, tulerit nec opem, quam credidit aptam.
Ac male quam mixtus furibundis, quamque locatus
Difficili statione foret pacatus, inermis,
Et sapiens inter stulta, irrequietaque corda,
Clarus ut noscas, age, percipe, fabula quondam
Quod facile in terris vulgata, et credita profert.
Nimirum prisco sapientes tempore, sudo
Sub Divo vixisse homines, cum lactea forsan
Flumina manabant rivis, et roscida mella
Sudabant sylvae, cum nullo agitante tumultu
Aurea per laetos florebant saecula campos.
Sidera namque ferunt tum quendam, aviumque volatus
Perdoctum vidisse, brevi fore, ut horridus imber
pagina 303
Decidat, atque nova quem forte asperserit unda,
Excusso cogat velut insanire cerebro.
Horruit, et mundo vulgavit triste periclum,
Nequidquam, nam nullus erat tum cognitus Augur.
Cavit at ipse sibi, atque illo adventante subivit
Antra die, caecosque aditus, terramque profundam.
Ecce tonante ruit caelo pluvia unda profuso,
Irriguique natant campi, montesque superne
Evolvunt rapido torrentes gurgite lymphas.
Jam mortale genus, latis errabat ut arvis
Securum, subito madefactum est rore, novoque
Correptum pariter morbo; jam protinus omnes
Bacchantes latis homines excurrere campis,
Quassare et capita, et truculentas mittere voces.
At Sapiens terra latitans, ut nubila sensit
Disjecta, et caeli speciem rediisse serenam,
Prossilit in superos, et luci redditur almae.
Spactaclum infelix! Furiis immanibus omnes
Vidit agi; quae tum monstra ac portenta notavit!
Hunc vexare timorem, illum ambitione domari,
Istum et avaritia, et viso impallescere ab auro,
Multos ira, odiis, caecaque libidine multos
Correptos, spes ante oculos, et gaudia vana,
Et dolor, et lacrymae, et tristes nova nomina curae,
Omnia turbarum plena undique, et omnia victa
A ratione repulsa, in eo confusa tumultu.
Dum stupet, et sana se solum mente potiri
Laetatur; laetum sinere illi haud esse: repente
Ad monstrum veluti vis undique circumfusa
Irruit irridens hominum, atque huc pellit, et illuc,
Et vice mutata malesanum hunc incita clamat,
Jamque in dura parat detrudere vincula captum.
Ille malum miserans tantum nunc increpitabat,
Nunc frustra revocabat ad amissam rationem,
Et bona praeteritae repetebat perdita vitae.
Acrius urgebant illi, circumque premebant.
Quid faceret? Vitam intutam sibi ducere durum,
Irrisamque fuit, cunctorum et ferre furores:
Scilicet haud illos proprium cognoscere morbum,
pagina 304
Stultitiamque suam caecos perferre libenter.Note: 2485
Illic forte lacus pluvia collectus ab unda
Nuper erat; mediam sese projecit in undam,
Involvitque luto turpi; stultissimus unde
Prodiit, atque hilaris nimium ratione relicta,
Stultorumque a concilio plaudente receptus.
Proin Sapiens inter mortalia secla relictus
Nullus erat, prolem semper genuere Parentes
Insani non dissimilem, atque antiqua Nepotes
Semper in humano renovant deliria corde.
Quidnam etenim nostris medium est in rebus, et aequum?
Quae studia inter nos versamus, non ubi multam
Nostra habeat partem vesania consiliorum?
omnibus in rebus virtutem audire, sequique
Semper quis suevit solam, solaque moveri?
Protinus invadit quaedam vis fervida pectus,
Qua rapimur, magnoque obstantia quaeque fragore
Dejicimus, non vitamus, non arte movemus.
Vel fuerit ratio, quae nos commorit, eandem
Cur furor insequitur plerumq., atque omnia turbat?
Ut Leo Marmaricis escam dum quaerit in arvis,
Inserviscit, et ex oculis micat acribus ardor,
Proterit et sata, Pastoremque interficit ipsum,
Dispergitque pecus. Cur non Pax oscula jungit,
Pax bona, praesentum pax munus amabile Divum?
scilicet humanae status optimus est Rationis,Note: 2510
Pectore pacato constans, vultuque sereno:
Tunc nihil exagitit rerum, quaecumque quietis
Advenisse queant, solido nil pectore stantes
Concutit: usque procax, fac, turba irrideat; ipsi,
Lantrantis vocem catuli ut bos fortis eundo
Temnit, eo properant, quo lumen ab aethere dium
Extulit, immotis Virtus et fulsit ab astris.
Mors atra horribili semper circumsita luctu
Nil habet, impavidos quo terreat: omnia solvat
Vitae claustra, animi nequeat corrumpere pacem.
Quidquid fata ferant, fatorumque Arbiter, ultro
Excipiunt, aequa subeuntes funera mente,
Et duros vitae, quos jussi cumque, labores.
pagina 305

LIBER SEXTUS

Alma quies, durae statio placidissima vitae,
Proposita est votis hominum, semperque laborum
Jactantes inter fluctus, curasque petita;
Attamen ignavae diuturna per otia vitae
Haud cessare homines juvat, et languescere semper:
Quoddam pondus inest animo, cum torpet, inerti,
Quod deponere quaerit, et ipsam taedia vitam
Lassant nil rerum peragentem; proinde teneri
Optat, et usque aliquo contendere vires.
Nil dare, quo possint exerceri, est sinere illas
Diffluere, et propria fraudari sorte vacantes.
Scilicet id volunt Naturae providus Auctor,
Ut nostra nunquam cessemus ab utilitate;
proinde voluptatem duro immiscere labori
Collibuit quandam, quae nos invitet, agatque
Ad bona nostra trahens, blando avellatque sopore.
Ergo sagax lassos, defecturosque labore
Natura ad requiem vocat, et dulcedine spargit
Otia, et insuerto somnos rigat alma lepore:
Otia post, somnumque, ardorem suscitat ipsa
In membris, animoque, ut possit utrinque capessi
Intermissa opera, et labor opportunus adiri:
Propterea facit et luci succedere noctem,
Aestatique hyemem. Tamen ipsi cura laboris
Est prior, humc proprium nobis Mortalibus esse,
Perpetuumque jubet, propterque hunc otia nobis
Instituit: quare nulla est humana, vacare
pagina 306
Debeat ut curis aetas. Juvenesque, Virique
Emeritos fore se sperant, cum ruga notarit
Ora, atque imbelles ierit per tempora cani:
Spes juvat haec; verum nunquam nova cura, laborque
Deficit; et si fors amoti a rebus agendis
Tunc fuerint, taedetque sui, miserumque, dolensque
Incusant aevum, nec vitam agitare videntur.
Agricola incurvo terram molitus aratro
Aestivos soles ubi condidit, otia captat
Stratus humi, somnumque brevem, laetusque peracto
Noctis circuitu redit ad sua munera, et herbas
Evellens canit, et ramorum culmina stringens,
Taurorumque regens juga duro innixus aratro.
Idem etiam pressus longaeva aetate sub alta
Deciduos fructus legit arbore, lac premit, uvas
Colligit, et crates de vimine texit ad ignem:
si nequeat, querula moribundum voce vocat se.
Usque adeo dulcis labor est, ingrataque nobis
Otia, cum non sunt multo interrupta labore.
Quin et nobilior quo sit, jucundior omnis
Est opera, haec quanquam lasset magis: ire per altum
Mente juvat caelum, juvat ima in viscera rerum,
In Superumque domos, atque insinuarier artem,
Fataque, Naturamque, et eo lassarier ausu.
Me quoque causarum lassat labor, et juvat idem,
Me quoque Musarum, studia haec sociare vicissim
Durum et dulce simul, curisque adjengere curas,
Et veluti geminum fragili mare findere puppi.
Jamque opere assiduo vexatus nocte, dieque
Interdum laudare meo, atque optare quietem
Coepto animo. Quae sollicitae tum oblivia vitae
Vel prope Tiburni resonantes ducimus undas,
Vel juga Telegoni qua se frondentia tollunt!
Quqam campis hilares late expatiamur apricis!
Umbrosumque juvat nemus, et lustrare perennes
Lenis aquae rivos, et musco consita saxa,
Et pastorales audire per arva cicutas
Silvestrem tenui modulantes carmine musam,
Et solis tenerum narrantes montibus ignem,
pagina 307
Festivumque diem, et spectacula rustica adire.
At non et curas ludis miscere severas
Innocuis, et bella novo constata tumultu,
Consilia aut inter Reges agitata morari,
Ambitione procul, procul aulae mobilis aestu,
Pectore propterea laeto magis, exque plicato;
Praesertim nitidi si soles, sudaque caeli
Tempestas animis Zephyrorum mollibus auras
Mulceat, et volucrum cantu, et redolentibus herbis.
Has tamen inter opes naturae, deliciasque,
Nec longum, assueti reviviscit cura laboris,
Et desiderium causarum; jamque novatas
Acrius ardet mens illuc convertere vires,
Quam taedet torpere diu, et languere vacantem.
Ergo age, quod superest, mecum hic delabere motus
Ad tenues Lunae, queis sese corpore paulum
Nutant huc illuc librat: lustrabimus inde
Deductae paulum pariter quoque pondera Terrae,
Dum fit, uti luces aequantia noctibus omni
Tempora praecedat anno; veniemus ad aestus
Protinus aequores: et caudas esse Cometis,
Et qua, dicemus, finat ratione: videri
Denique si quidquam gracitati possit obesse,
Inquiremus, et id, quodcumque est, disjiciemus
Auras per vacuas, tela ut mucrone retuso
Irrita saepe volant rapidis ludibria ventis.
Confer ad haec cupidam, vacuam sed caetera mentem.
Diversa ut Lunae gravitas in lampada Solis
Diversa super orbe suo regione locatae
Mutari ipsius vires facit, et variari;
Partium ita ejusdem gravitas diversa trahentem
In Terram, diversa figuraque, materiesque,
Efficiunt, semper faciem convertat ut unam
Terrae Luna; licet quid in hoc appareat exlex.
Cum tuimur Lunae faciem, nos semper easdem
Conspicimus maculas fundi super, exiguoque
Vibrari tantum motu deprendimus ipsam,
In latus occiduum, vel eoum scilicet, oras
Atque in hyperboreas Ursarum, Austrive calentes.
pagina 308
Namque aliquo maculae quae tempore conspiciuntur
In media Lunae regione, videmus easdem
Tempore post alio regione recedere paulum
A media; paulum quae limbo accedere visae,
Aut illinc paulum dimotas deinde tuemur,
Aut nusquam, aversa jam Lunae in parte latentes.
Haec est parva tamen variantia, vixque, peritis
Ni vigilans oculis observes, aspicienda;
Ipsaque proin species Lunae haud mutata videtur.
At neque vel prorsus si mutaretur, in orbem
Visa suum verti, fors multum id denique nostra
Referret, colimus qui terram; prosit, et obsit
Solis id Lunae Cultoribus; inde tuentur
Namque alii tellurem, immotum semper ut astrum
Ingens, ni quantum nutare videtur; eidem
Nam Terrae tribuunt motus, queis Lunam agitari
Cernimus; et, visum nisi densus sistat is aer,
Aspiciunt nostro motus super axe diurnos.
Horum et pars astrum superis hoc verticis oris,
Aut prope, pars tantum Mundi super aequore lato,
Pars medium secto super extans corpore cernunt.
Ast alii, quibus est ad nos loca versa negatum
Incolere, haud ullo prospectant tempore Terram;
Ut nec ab Europa boreae contraria quimus
Astra videre, nec his subjecta ingentia regna
Nobis conspicuos unquam aspexere Triones.
Multi et spectatum peregre ibunt, oppositasque
Iuvisent gentes, tranantes aequora vasta,
Et magnos montes, et sylvas trajicientes,
Narrabuntque domum spectacula mira reversi,
Augebuntque etiam miracula tanta, velut mos
Est a longinqua procul adventantibus ora.
Forsitan et supera credunt de gente potentem
Tellurem (velut et Phoebi coluere sororem
Qui quondam) magnamque Deum vocitare Parentem
Consuescunt, et vota ferunt, et tempore certo
Conjunctae veniunt diversa a parte quotannis
Nos veneraturae, majora ut numina, turmae.
Haud secus ac Arabum sitibundos, advena fines
pagina 309
Multorum adjuncta sibi, Traxque, Syrusque, caterva
Trajicit armatus, rapturum et distinet hostem,
Ut videat vatis cunas simul atque sepulchrum,
Fatales orbi cunas, fatale sepulchrum
Vatis, erythraeae pollutae cujus arenae
Nomine, divinus patrias rediturus ad oras.
Saepe illi vultum spectabunt Solis ab astro
Hoc tanto obtectum, nostro tunc aere denso
Fracti divers circum ratione meantes
Ibunt in varios radii, pulchrosque colores,
Proinde colent alto superam Thaumantida caelo.
Haec illis monstrabit iter fax maxima in undis
Aequoreis, plusquam nobis Cynosura, Heliceque;
Fixa manens etenim, qua sint regione, docebit,
Quoque loco positae volitantes per mare puppes.
Hoc igitur, Lunae facies quod versa videtur
Usque eadem ad Terram, tentant deducere multi
Illius a gemino motu, qui tempore eodem
Conficitur, nam se proprio super axe revolvit
Ipsa semel, Terram dum circum fertur in omnem.
Et certe hic geminus si Lunae corpora volvens
Motus, quisque sibi semper pede curreret aequo,
Non celerans, tardansque vicissim, et Lunifer axis
Effert Luniferum quoque semper rectus ad orbem;
Tum Terrae puncto a medio quae tramite recto
Ad Lunae medium duci via fingitur, ipsa
Usque locum Lunae in facie tranaret eundem;
Proptereaque videns Lunam alto in vertice stantem
Aspiceret semper facie ad se vertier una;
Non ita, spectantis fuerit translatus in ortum
Si locus, occasumve; etenim mutabitur unam
Ad Lunae faciem positus; proin ipsa, vel illud,
Vel latus hoc paulum retegetque, tegetque vicissim:
Vertere sic latera, et nutare videbitur illo
Tempore, in occasum quo rubro transit ab ortu.
Et quia si Terram de Lunae corpore spectes,
Aspicias binis gradibus comprendier omnem;
Ille gradus nequeat binos excedere nutus,
Qui siet. Quin in Boream nutabit ab Austro
pagina 310
Tum quoque Luna, vel a Borea dum migrat in Austrum.
Sed quoniam Lunae mediam non motus ubique
Est sibi par circa Tellurem, ut par sibi constat
Alter, Luna suo quo circumvolvitur axe;
Punctum illud debebit idem, quod diximus esse
In Lunae facie trajectum a tramite recto,
Mutari, quantum gemini discrimina motus
Poscunt, quae gradibus par est comprendere multis.
Scilicet haec ratio jam credita, vertat eandem
Cur ad nos faciem, famulantum more, potenti
Adstant qui Domino, paulum et cur Luna tremiscat.
Sed praeterquam quod latera hoc mutata tremore
Solis his causis bene non aptare valebis;
Num tibi mens facile haec conjungere tempora possit.
Ut nihil intersit, quibus et se Luna revolvit
Axe super proprio, et Tellurem menstrua lustrat?
Fortisan hic nunquam aequali fit tempore Lunae
Circuitus: certe quisque horum dissidet unus
A multis: varianter enim turbantur ab ipso
Sole, aliisque etiam longum post tempus ab astris,
Quae Solem circa medium errabunda feruntur,
Saepe peregrinis itidem, ignotisque Cometis.
Quin si forte velis mediam de pluribus unam
Mensuris variis mensuram fingere motus,
Ut fingunt, mediamque vocant, qui sidera norunt;
Cum ficta quid perficies? An cernere, quidquid
Fingere collibuit, possis? In saecula longa
Quis tibi servari vel eandem spondeat aequam,
Scilicet ut causas ob tantas insinuari
Nullum ne possit discrimen, tempore longo
Multiplices ob circuitus quod denique tantum
Augeretur, uti Lunae foret altera prorsus
Nunc facies, quam quae tum primo tempore visa est?
Dicendum est igitur Lunam vel habere suarum
Partium inaequalem textum; circum esse figura
Vel non conslatam simili sibi; parte sit, omni
Ut gravitas non aequa, nec aequo momine pulset.
Nam si concipias ictam procedere Lunam,
Ut cursu partes aeque distante ferantur
pagina 311
Omnes inter se; quo coepit, tendere, perget
Partibus haudquaquan conversis, nec revolutis.
Interea gravitas in Terram flectere cogit;
Fune Magister equum nitentem pergere recta
Ut medius tenet, ille orbes iterumque, iterumque
Agglomerat circum, et videt omni a parte moventem.
Si tunc a terra Lunae per corpus agatur,
Qua medium est, moles faciens binasque paresque
Planites quaecumque, trahanturque a latere omni
Haud minus hae moles aequaliter usque, necesse est
Seravto jam Luna situ descendat eodem
Partium, ut ante fuit, super axe revolvere nec se
Incipiat quoquam. Gravitas in parte sed una
Si major sit, erit pars ut magis ista deorsum
Descendat, Lunam et se circa flectere cogat.
Hac modo, quae gravior, partem ratione locari,
Fac, reputes, latere ut gravitas aequalis ab omni
In Terram rapiat; cum deinde recesserit illo
Luna loco haud mutata suis in partibus, ipsum
Quod terram punctum prius aspiciebat, abibit,
Aspicietque aliud; circum at nova puncta manebit
Jam non par gravitas, cum nec globus illa, nec aeque
Densa sit; ad punctum subito venietur, ubi istinc
Pars gravior, levior pars illinc altera constet.
Propterea assidui conatus exorientur
Partibus ad positus se primos restituendi.
Cum paulum Luna a statione recesserit illa,
Hic erit exiguus conatus, crescet at idem
Aucto pro spatio, donec tum denique major
Conatu fiat perstandi una in ratione.
Quare non positu nimium discedere ab illo
Luna queat; plus, sive minus sed abire necesse est,
Ut fuerit sua mobilitas majorve, minorve.
Quapropter faciem semper convertit eandem
Ad Terram, nisi se quantum in latera utraque vibrat,
Paulum nempe, suo tenues dans corpore nutus.
Sic quoque cum lapidem non omni a parte rotundum,
Aut ferrum aequoreis projectum mergimius undis,
Volvitur in fundum haud libratis partibus, et se
pagina 312
Incipit in gyros hac illac vertere frustra;
Dimotae redeunt nam partes, ad mediumque
Se subito flectunt: sic non nisi nutat eundo.
Jam videas, quare res haec, contingere dico
Quam Lunae Terram cingenti, astrisque secundis
Fors aliis, medium Jovis et cingentibus orbem,
Saturni et medium; Solem cingentibus ipsum
Non contingere item possit primoribus astris;
Quae tantum colere, et Regem revereri obeundo
Velle videntur, at officium servile recusant.
A varia gravitate petes discrimen idipsum
Pro longe vario spatiorum nempe recessu.
Nimirum cum pars in tracto corpore major
Una est, ut corpus se circum cogere verti
Fortius acta queat, si tentes altius ipsum
Evehere e medio corpus, decrescat eundo
Cum gravitatis, decrescet item vis partis in axe
Vertendi corpus; demum si maxima constent
Intervalla, magis partis tenuata, magisque
Vis ea majoris cum vi exaequabitur omni
Circum aliarum, ut non ullo convertere motu
Ipsa queat corpus, variosque inducere nutus.
Quare si corpus non extra exceperit ullum
Circa se motum, non illam flectere sese
Propter vim partis poterit. Primoribus astris
Proin longe evectis medio de Sole, necesse est,
Non inferre queat motus id scilicet ullos;
Ut veluti Proceres Domina videantur ab aula
Disjuncti procul, audentes proin regia jussa
Negligere, ast alios adstantes ad sua cogant
Imperia: id notos aliis namque indere motus,
Ut docui, possit, Lunae velut, atque Secundis
Saturnique; Jovisque astris, quia cominus adstant.
Atque his principio si extrinsecus additus esset
Semper multoplices in gyros se glomerandi
Impetus; inducens partes libramen in omnes
Vis ea paulatim, seu tardans, sive secundans
Impressos motus, faceret tum denique, ut illi
Circuitus, axemque super, totumque per orbem
pagina 313
Qui fiunt,uno prope tempore conficerentur;
Propterea ut parvo sit opus discrimine densa
Astri in materia, sive in variante figura.
Quare nonne vides, rerum ut Natura reposcat
Ipsa, ut Luna sua facie se vertat eadem
Perpetuo ad Terram? Proin ut quoque credere possis
Perfacile, assimili circum vertigine volvi
Saturni, atque Jovis Comites, id lumina quamquam
Nostra sibi nequeant supponere, ni Comes unus
Saturni, extremo qui desuper ordine perstat,
Forte per ambages, genus hoc, rem prodere tentet.
Semper, cum proprii venit ad loca certa meatus,
Saturni eoa cum nempe moratur in ora,
Deficit ille, et se quaerentes ludit acutos
Quamquam oculos : hujus jam non erit invia certe
Defectus ratio, vultus convertere eosdem
Illum ad Saturnum si concipis, eoaque
Propterea cum Saturni de parte vagatur,
Semper idem latus ex illa convertere parte
Ad nostros oculos; tegere illud namque videbis,
Plusquam aliud quodcumque latus, caligine posse
Offusa maculas, neque nostros inde lacessi
Posse oculos; proin ex illa regione latere
Ut sit opus nobis frustra inspectantibus astrum.
Tum regione loci mutata, corporis ipso
Et latere, extemplo sub lumina nostra redibit.
At quid Saturnique, Jovisque sequacibus astris
Ex aliis porro conjectes, fulgere luce
Dum variante vides in partibus orbis eisdem?
Forsitan hoc circa sese glomerata revolvi
Indicet illa, nec una intro convertere semper
Se facie ad prima, et dominantia sidera, proinde
Densa aeque mole, ac prorsus constare rotunda.
Sed si nec prorsus tornata mole, nec aeque
Esse velis densa, variantibus haud male circum
Id referas maculis; velut in Jovis ore videtur
Multiplex, variosque situs formasque receptans
Fascia, quae varia lucem quoque parte retundit.
Jam veluti ratio, qua Cynthia vertit eandem
pagina 314
Ad Terram faciem, comites quoque possit ad omnes
Perfacile induci; cur non et caetera multa
His tribuas pariter, fieri quae diximus ante
In Luna, positus dum mutat, tempora, motus?
Quin plures illic causae sunt, mutua turbant
Nam se praeterea, vicibusque ita pluribus errant.
Utque in lunigero supera jam diximus orbe
Mutatos nodos, eadem non perstet in ipso
Et res, et ratio Saturni scilicet augmen
Amplectante orbe, et nusquam tangente rotundum,
Qui mediis constat suspensus ut annulus auris?
Nonne etiam in Terra similis res, causaque perstet,
Cum sit plusquam alibi sublata aequante sub orbe?
Innumeras jam si Luna pro simplice lunas
Perpetuo sese tangentes ordine volvi
Concipas circum Terram, cum quaelibet harum
Nodorum positum mutet, videatur, oportet,
Annulus ut quidam circum (quanquam ipse solutis
Partibus inter se est ) totum se ferre per orbem;
Atque ille, haud aliter nodos variare, videntur
Quam varie in Luna mutari simplice nodi.
Nunc aliquo facias compingi glutine Lunas,Note: 360
Ut solidus, nullaque fluentes in parte sit orbis;
Mutabuntur item nodi, non prorsus ut ante,
Majorem cum pars haec poscat, at illa minorem
Motum; sed motus tamen, ut fuit ante, manebit,
Qui medius certe, qui scilicet inter utrumque est,
Nempe magis, celeremque minus; namque ocyor ille
Quantum hunc impellit, tantum tardatur eodem.
Hos ergo in motus Saturnius annulus ibit;
Proptereaqoe locis, secat illud queis iter ingens
Falciferi Patris, it retrorsum, ut Lunifer orbis.
At si Lunarum distensior annulus ille
Introrsum sit, uti corpus tum denique ad ipsum
Pertingat, circumque infixus adhaereat arcte;
Tunc quoque mutantur nodi, sed lentius; omnis
In toto namque hic partit se corpore motus.
Nunc, ades, ad Terram in media regione tumentem
Verte animum, inscriptumque puta, quantum potes, amplum
pagina 315
Esse globum; quidquid superabit materiai,
Aequantem excretum, circumductumque per orbem,
Annulus illud erit, Terrae velut additus ipsi.
Hujus quapropter nodi, loca nempe, vicissim
Queis via Terrai magna illa, secantur, et aequans
Orbis hic inter se, debebunt quolibet anno
Ire retro, atque eadem non unquam sidera caeli
Rspicere, at sensim mutare, sed ordine semper
Signorum adverso, seque in contraria ferre.
Tempora propterea facientia noctibus aequos
Esse dies, redeunt non, cum rediisse videtur
Sol ad eas caeli partes, quas liquerit anno
Anteacto, verum prius, ut praecedere paulum
Idcirco dicantur ea ipsum tempora Solem.
Nodorum hunc igitur regeressum Lunaque, Solque
Viribus efficiunt obliquis in loca circum
Edita Telluris, magnoqne tumentia gyro.
Sed plus Luna facit longe, longeque propinqua,
Quam Sol, qui spatium interjectum immane relinquit.
Hunc numeris qui tentavit deprendere motum
Vis utriusque simul conjuncta effecta requirens.
Nempe ubi se in medio majora minoribus aequant;
Particulas decies quinas aequare quotannis
Repperit, illarum tenui quae ex ordine constant,
Nempe gradum decies si sena in fragmina scindas,
Atque iterum decies in senas quaeque resolvas
Fragmina particulas. Servato inventa probantur
Haec caelo; decies quinis his namque videmus
Omnia particulis revera quolibet anno
Sidera ab ingressu veris, nodoque prioris
Disjungi, et rubrum decedere semper in ortum.
Proin modo ab antiquo diversus Signifer extat,
A Tauroque Aries, Polluce, et Castore Taurus,
Hi Cancro expulsi, et sic Vellere denique Pisces
Phryxeo: verum constant, quae tradita primum
Nomina sunt, Ariesque suis proin cornibus usque
Ver apert, proin Libra pares examinat horas
Autumni: geminis annorum haec millibus acta.
Hac ratione itidem caeli non partibus haeret,
pagina 316
Queis quondam cardo, atque eadem non sidera signat.
Et veniet tempus, quo jam Polus ipse minorem
Paulatim magis usque remotus deserat Ursam;
Non tunc conspicienda sit ut Cynosura per aequor
Amplius undisonum nocturno tempore nautis.
Demum haec cuncta loco referentur versa priori
Post decies sena, et biscentum saecula lapsa.
Non sat erat tamen hos motus pro quolibet anno
Astrorum, medii qui sunt, reperisse, sed ipsa
Vestiganda itidem discrimina cuncta, venirent
Quae Sole obliquos Terrae flectente jugales,
Et Luna flectente suos. Servare licebat
Orbem Luniferum praesertim, cum suus ille
Ascendens nodus, qui dicitur, utpote Luna
Scandente in Boream, primi secat Arjetis astrum,
Longius a terra media, qua ducitur aequans,
Flectere, decedat quam signifer orbis eadem,
Quinos quippe gradus Zona a torrente remotum.
Contra, idem tetigit cum Librae examina nodus,
A media proprius Terra, quam signifer orbis,
Abduci, quinos nimirum a limite Zonae
Interiore gradus distantem; ut proinde sit omne
Discrimen minimi pariter, summique recesus
Denorum graduum a media Tellure tumenti.
His a diveris repetendo flexibus ergo,
Mutaque signorum, et numerorum oracla movendo,
Anni regressus censerier incipientis,
Verus et inde potest servari, sidera fixa
Qui defert, motus. Non scilicet illa moveri
Apparent aliter, detectum quam fuit istis
Revera numeris nota ob discrimina certis.
Tam bene servatis oracla ea consona rebus.
Nunc locus est late undisonos maris ire per aestus,
Oceanique statos immensi visere motus,
Temporaque, et vires, et agentes aequora causas;
Neve fluentibus, et refluentibus avehar undis,
Vestris me audentem manibus sustollite Musae,
Naturae quae jam mores didicistis, et artem.
Aequoris aestus item causis quoque pendet ab isdem,
pagina 317
Luna quibus turbatur.Uti non aequa moventem
In Solem gravitas Terrae, Lunaeque meantum,
Collatam Terrae Lunam turbare videtur;
Sic et inaequalis gravitas, quam Terra recepit
Partibus in varis non aeque a Sole remotis
Adducere, statum perturbat partium earum
Inter se. Lunae vires quoque viribus adde
Phoebeis similes, sed plus turbare valentes,
Utpote quae Terram spectat vicina, facitque
Intervallorum discrimina partibus ejus
Majora. Haec tolunt ergo a libramine vires
Et Lunae, et Solis concussas aequoris undas,
Et motu impellunt vario, quem dicimus aestum.
Sed prius ad causas quam labar, dicere par est
Quid fiat, motusque, ut sunt, evolvere cunctos,
Et seriem veluti gestarum pandere rerum.
Tunc effecta suis tribuentur cognita causis
Perfacile: haud illas opus est finxisse, potentes.
Sed cognoscere et hic, quae pluribus ante repertae
In rebus jam sunt nobis, variisque per artem
Nexibus, et varia ratione aptare, modisque.
Scilicet in partes ternas tribuenda putamus
Effecta, in falsis quae cernimus omnia campis.
Prima diurna feret pars, altera menstrua porro,
Tertia postremo feret annua; qualibet illa
Nempe die ut fiunt, vel quovis mense, vel anno.
Quaque die pelago bis crescens alta patenti
Tollitur, et toties decrescens desilit unda.
Cumque tumens crescit, non summo in culmine pendet
Ante, orbem mediae supera quam Luna diei,
Aut subter mediae noctis trajecerit orbem.
Inque vicem cum descendit, non ante profundos
Pervenit ad fines, eoa prodierit quam
Luna, vel occidua sese demerserit ora.
Temporis hoc itidem momentum pendet utrumque
A positu Lunae ad Solem. Intervalla necesse est
Temporis, undarum quae sunt intersita magnis
Fluctibus, et minimis, nimirum cum meat ipsa
Luna extra aequantem luces cum noctibus orbem,
pagina 318
Prorsum inter sese non esse aequalia; eoque
Tempore praeterea geminos neque surgere cursus
Aequoris exundantis ad aequum culmen, at oras
Integere impariles vario discrimine; ut illo,
Abluit Europae qui lambens littora, ponto
Undas majori sit opus cumularier auctu,
Nimirum cum Luna terens Borealia signa
Conspicui sese per caeli sustulit oras;
majorique itidem, pedibus contraria nostris
Demisit cum se, et de parti claudicat Austri.
Denique quanque die surgit velocius aequor
Insiliens, lapsis descendit lentius undis.
Mensura nunc quae sint, genus hoc, effecta canamus.
Primo Luna meat cum vel contraria Soli,
Vel conjuncta, magis moti tolluntur aquarum
Fluctus, quam latus excurrit si utrumque, tumorque
Hoc minimus parvo post tempore, maximus illo est.
Praeterea magis alta tenet cum Luna recedens
A Terra loca, (si constent aequalia circum
Caetera) crescentes undae minus inferviscunt,
At mage, cum nobis loca per vicina vagatur,
Et pariter magis, aequantem cum laeta per orbem
Exagitat bigas, quam cum extra excurrit utrinque.
Porro intervallum, geminos quod temporis extat
Inter eos, sibi qui succedunt mutua, cursus
Integram post quamque diem, sit majus, ubi illa
Caeca silet, vel plena micat. Diuturnius ac tum
Multo tempus erit pariter, quod furgerit, ex quo
Illa altum ad mediae lucis devenerit orbem
Scilicet, ad cursus primi, qui est maximus, horam.
Postremo sunt haec in moribus annua moti
Oceani. Magis exsiliens turgescit in illis
Temporibus, luces queis fiunt noctibus aequae,
Cynthia si fratri conjucta, oppostave flectat,
Quam cum Sol tetigit caeli vertentia signa.
Tum quoque concussum convexius insilit aequor
Terra a Sole minus discedente, atque remota,
Quam cum se in spatis errando dimoverit alta.
Scilicet haec servata diu, longosque per annos
pagina 319
Collecta, et certo demum firmata Virorum
Judicio, motus qui magni exquirere nuper
Oceani voluere, atque ejus noscere mores
Instabiles; varios proin portus, multaque ponti
Littora lustratum fluctus adiere sonoros.
Jam quoque praecipua his communibus adjice quaedam:
Nullis de genere hoc agitari scilicet aequor
Fluctibus, exiguum quod sit, quod et undique clausum,
Nullis atque lacus omnes quantumlibet amplos:
Majores undas cumulari ad littora porro,
Qua ruit angusto constrictus gurgite pontus,
Euripisque furit, quam qua distenditur ingens
In pelagus; tum saepe illic consurgere visum
Quinque pedes decies, et longo excurrere tractu
In terram: locaque esse, anni ad quae tempore certo
Advenit undarum nullus tumor, advenit anni
Tempore verum alio (Batsham dixere vocantes
Tonchini portum, quo non fluit aequor inundans,
Aequalis cum lux fit noctibus alma diei,
Non refluit, Luna opposita, aut loca versa terente
Ad Solem): esse etiam portus, et littora multa
Quo veniunt plures, quam bini, abeuntque vicissim
Fluctus quaque die, sine lege et tempore certo:
Praeterea ventos, tempestatesque fluentis
Perturbare vices ponti; nam saepe retardant,
Saepe moras adimunt, minuunt quoque saepe, vel augent.
Haec sunt, quae Veteres Naturae arcana putarunt
Invia, quae propter, si vera est fama, fluenti
Mersit se Sapiens ponto, dum littora maestus
Lustrat ad Euboeam refluo spumantia fluctu,
Quem non perciperet prorsum, ut caperetur ab illo.
Hic furor interdum sublimia pectora vexat,
Ut, ni cuncta suae possint supponere menti,
Indignentur, uti rerum de jure suarum
Depulsi. Cur non videant, quam parva supellex
Perceptorum animo? quantis Natura per omnes
Sit foecunda modis res undique, quas tamen ipsis
Prorsum ignorandum est? quae tanta insania notis
Ut paucis prima in Naturae fronte locatis
pagina 320
Debere ignotum nobis nihil esse putemus?
At multi causas tot rerum quaerere nuper
Tentarunt acri ingenio, plausumque repertis
Deinde suis hilares, frustra tamen, ingeminarunt;
Instabili fundata solo nam machina, visu
Quanquam pulchra, trahat rimas, casumque, necesse est.
Denique qui reperit gravitatem, hic cuncta peregit
Ut Coelo, Terraque, ita magni in gurgite ponti,
Omnes undique res, hoc certo ut pondere, firmans.
Scilicet, ut supera docui, ut Sol ipse Sorori
In Terram vires, gravitatemque auget, ubi illa
E latere excurrit, minuitque exinde vaganti
Duplo plus imos orbis, summosque per arcus;
Sic etiam Terrae diversis accidit ipsis
Partibus ob Solem pariter, Lunamque trahentem.
Quae Lunae, aut Soli Telluris subjiciuntur
Partes, aversa vel contra fronte latescunt,
Has partes, veluti Luna super ipse probavi
Praetereunte sui haec orbis loca, perdere oportet
De gravitate aliquid, contraque acquirere, denis
Hinc novies gradibus cum distant; proptereaque
Ut librentur, eae niti se tollere debent,
Deprimere hae: tum se quia vertit Terra rotatu
Continuo, situs ad Solem, Lunamque trahentem
Continuo mutatur; ac ratione fatendum est
Nunc has nunc illas liquidas consurgere circum
Partes, et nunc has et nunc demittier illas;
Littore proin uno non una stare fluentes
Undas planitie; sed terrae unoque diei
Circuitu, varias, summas percurrere, et imas,
Allabique ideo pontum, contraque relabi.
Quin alio hoc possis summatim noscere pacto.
Telluris partes, queis Titan, Lunaque recta
Desuper impedent, plus, quam Terra ipsa, trahentur,
Qua media est, et plus media haec, quam denique partes
Retrorsum positae; proin debent anteriores
Scilicet a media Tellure assurgere paulum
Partes, posticis medium et deducere Terrae
Paulum corpus ab his proin tota tumescere utrinque:
pagina 321
Quae sunt ad latera, interius ratione prementur
Obliqua partes; facient proin augmina primis.
Ut tamen has singillatim cognoscere causas,
Atque minutatim possimus, percipe primum,
Rebus in his fieri quid debeat, aethere sidus,
Lunave, Solve, unum si fulgeat, ipsaque constet
Circum tota liquens Tellus, et tempore puncto
Possit ea fingi forma, quam postulat ipsum
Libramen, possitque aliam quoque tempore puncto
Induere, ut motus nil turbent ante recepti;
Tunc adjuncto alio quid in istis accidat astro,
Quid Terra partim solida constare, quid ipsis
Undis ad primum subito haud parentibus ictum,
Propter inertem vim, mutari quaeque vetantem.
Principio Luna nitente adducere Terram.
Terra liquens possit non amplius esse rotunda,
Longior hinc illinc sed se producet, ut ovum,
Et Lunam, qua longa, videbit, scilicet illuc
Longae directo, quaecumque est, axe figurae.
Atque huius jam certa per artem inventa figurae
Natura est, oritur quae coni a segmine primo,
Si vestigia linquat, ubi est super axe rotatum
Majori circum. Quare pars altior illa est
In terra, summo cui supra in vertice Luna est,
Inferius vel sub pedibus; depressior ora
Illinc Telluris circum usque recedet utrinque.
Illa aliis humilis mage erit quapropter, eoo
Quae videt, occiduoque lavantem gurgite Lunam:
Sic quoque, si Sol est, qui pertrahat, illa necesse est
Longa sit in Solem simili constata figura.
Sed quia vis Solis longe longeque remoti
Vi Lunae minor est proprios, sit licer ipsa
Sole minor: tumor ille exortus Sole trahente,
Quam quem Luna facit, multo minor extet, oportet.
Denique conjunctis amborum viribus una
Quid fiet? Partes si Terrae prorsus easdem
Commoveant, aut oppositas; super axe tumescet
Illas directo Terra, oppositasque per oras;
Namque axes geminis prognati viribus illis
pagina 322
Efficiunt unum, qui tanto est longior, axem,
At cum axes utriusque obversi ad sideris oram
Non jam conveniunt, verum inclinantur utrinque
Mutua, et efficiunt sic quattur inclinati
Inter se flexus obliquos, proinde nec aequos;
Maximus ille tumor flexus jacet inter acutos
Undarum, at verso in Lunam vicinor axi,
Fitque axis Terrae hac media regione tumentis.
Tres igitur. Genus hoc, axes distingue, vocaque
Lunae axem, Solisque axem, Terraeque tumentis.
Nunc illum Lunae immotum constinge, tuaque
Mente sequens alios circum, quocumque ferantur,
Percipe, quos habeant et ad illum, et mutua circum
Respectus, positusque, vices quae cuique, modusque.
Jam cum Luna silet, coeunt, ut diximus, omnes,
Exinde immoto phoebeius axis ab axe
Disjungi, et procul occiduas se ferre sub oras
Continuo, donec recta ad latera ipsa secentur:
Axis ad occasum quoque Terrae avulsus abire
Principio; sed cum discesserit intervallo
Aegre aliquo, verum haud longo (cum scilicet a e
Multo phoebejus properans velocius axis
Digressus sit quinque gradus, deciesque quaternos )
Restrorsum sua facta modo in vestigia fertur,
Et redit in Lunam, et Lunai jungitur axi
Tum, cum transversi media phoebeius ille
Se posuit regione loci; qua deinde relicta
Pergit ad oppositam quia Solis protinus axis,
Ipse quoque a Luna rursum divulsus in ortum
Progreditur; multum non longo at tramite; rursus
Namque gradus relegit; cumque oram venerit ille
Prorsus ad oppositam, Lunae hic componitur axi.
Hae redeunt quoque deinde vices, phoebejus in orbem
Axis dum procedit, et altera dum loca visit
E latere, atque ex his Lunae dum transit ad axem.
Adversa idcirco summi duo puncta tumoris
Continuo huc illuc a Lunae duplice puncto
Subjecto oppositoque abeunt, redeuntque vicissim,
Et citra excurrunt bis toto mense, bis ultra;
pagina 323
Maior et excursus tum sit, polientior extat
Cum Phoebi vis ad Lunae collata vigorem;
Ocyor atque locis idem est excursus in illis,
Queis adversa meat Soli, conjunctaque Luna,
Nec non et quarta queis orbis parte recedit;
Proinde locis mediis, in parti scilicet orbis
Qualibet octava, motus lentissimus exit.
Jam manifesta vides, quare advolvantur aquarum
Majores cumuli ad portus, longeque propellant
Littoream multo venientes agmine arenam,
Cum Soli conjuncta silet, vel splendida tota
Cynthia nocte micat; fraternis viribus addit
Ipsa suam quia vim validum, et situs axibus idem est.
At minor aestus erit, medio cum fecta nitebit
Corpore, ibi alter enim sustollit, ubi altera fluctus
Deprimit, auget et haec, ubi decutit ille vicissim,
Mutuaque adversis pugnantes viribus obstant,
Impediuntque; quod est discrimen, denique solum
Apparet, quantum Phoebo pollentior ipsa est
Nempe mari Luna in tollendo, aesque ciendo.
Sic gemini adversis venientes partibus arcto
Tramite si currus nectuntur, et axibus haerent
Impliciti extremis; saevi insonuere flagello
Protinus aurige, et stimulant clamore jugales,
Verberaque ingeminant, quippe aemulus ardor utrumque,
Et furor exagitat; denum qua fortior urget
Quadrupedum vis, itur, iterque id carpitur una
Tantum, quo superans vis fervida raptat equorum.
At quia materies vi praedita semper inerti est
Omnis, aqua in subitam nequeat se vertere formam,
Quam poscunt, rerum quae sunt praesentia; motus
Nam remanent prius impressi, turbantque recentem:
Pendula virga velut vibrata haud sistitur imo
Desuper adveniens puncto, sed surgit in arcum
Oppositum contra gravitatem, quo prior urget
Impetus; usque recens gravitas demum addita vincet.
Inde sit, ut motus, quos diximus ante, fluentis
Omnes Oceani contingant serius, ipsae
Quam notae poscunt causae, et discrimina quaedam
pagina 324
Praeterea irrepant, tibi quae memorabimus infra.
Denique Terra liquens quamvis, ut finximus ante,
Undique jam non sit; dubitesne, ea fluvida partim
Cum sit, quin poscat librari, et proinde figuram
Induere hanc ipsam, quam circum tota subiret,
Si nihil officeret solidum restansque superne?
Perfacile evolves jam tutemet, exque plicabis
Omnia rebus in his memorata effecta, diurna,
Menstruaque, annuaque his causas aptare repertas
Si tentes Quid enim? non causis cernis ab istis,
Aestifer ut bis quaqiue die consurgere motus
Debeat in pelago. bis et idem ponere aperto?
Ut tumor adveniat postquam orbem Luna diei
Transierit mediae, mediae infra noctis et orbem?
Ut mare demittat se contra, inviserit ortus
Postquam obitusque eadem? momentum hoc pendet utrumq.
A positu Lunae ad Solem variante; tumentis
Nam quoniam Terrae modo ad ortum flectitur axis,
Et modo ad occasum; maturior accidit idem
Fluctus ad occasum, sed contra fluctus ad ortum
Serior; illud, ubi laterum ora enaverit; ast hoc,
Postquam delituit, vel Cynthia tota refulsit.Note: 750
Non causis quoque cernis ab his, cur debeat esse
Aestuum inaequalis geminorum mortus, ab orbis
Finibus aequantis cum distat Luna? diurno
Tunc motu non Luna orbem contundit eundem,
Ac ipsi oppositum punctum, quo scilicet errat
Ex ortu occasuque alias trans aetheris oras;
cuncttisque ad Boream regionibus, ipsa Borea
Si per signa meet, supra caput altius ibit,
Oppositum id punctum quam porro scandere possit,
Ipsa ubi se mediae demisit noctis ad orbem;
Ille tumor debet proin altior esse sequente.
Quid memorem, cur Luna ferat conjunctave Soli
Majores aestus, oppostave. quam loca pregens
Per laterum hinc illinc? et cur non maximus aestus
Fiat tempore eo, sed qui post advenit, alter
Vel post hunc, porro sive alter? Tute quod ipse
Percipas, si vim possis cognoscere inertem,
pagina 325
Quae vetat, ut subito causis obtemperet unda:
Sic venit a media quae luce, calentior hora est,
Plusque dies post solstitium infervescere suerunt
Aestivae, plus post brumam crudescere noctes
Hybernae: medios praevertit causa tepores.
An doceam, Luna a nobis abeunte remota
In loca, cur aestus longe, longeque minores
Procurrant ? Spatio ignores decrescere vires?
At cur progrediens aequantem Luna per orbem
Majores fluctus extollat, et arctet inundans
Littores nautis plusquam ullo tempore arenas,
Protinus haud illo pateat, quo caetera, pacto.
Est, super alterutro qui Lunam proinde polorum
Cardine perstantem fingat, mutarier undas
Et cum percipiat tum non debere, tumorem
Sed constare parem, qua Terrae ducitur axis;
Cardine disjungit paulum, parvasque creare
Tum noscit debere vices, nam parvus ibidem
Cum Terra simul est tumidarum gyrus aquarum:
Quapropter quo Luna polo vicinior uni est,
Sive aequante magis quo deducetur ab orbe,
Aequoreos aestus tanto vult esse minores,
Verum quantumvis mutari tum minus aequor
Contingat; tamen esse loco haud quocumque minores
Debebunt aestus. Aequantem quae loca longe
Prospiciunt orbem, veluti nos, maximus aestus
Abluet haud alio nimirum tempore, quam quo
Luna aequante procul tantundem abscesserit illo,
Si queat, orbe ; tumor nam tum, qui maximus, illins
Praeterit: at tumor hic certe haud pertinget eodem,
Luna iter aequantis medium cum conteret orbis.
Sed loca conradet supposta. Ergo incipit orbem
Deserere aequantem si Luna, atque usque recedit,
Aequoris unda loco debebit major eodem
Surgere perpetuo, dum fiat maxima, Luna
Aeque dimota: plus ipsa abeunte, poloque
Accedente uni, decrescere, diminuique
Paulatim, donec mutari desinat aequor,
Nec subeat perstante vices in cardine Luna.
Note: 326
Concipe propterea Lunam super orbe vagantem
Aequante; in Terrae tunc oris omnibus aequum
Temporis est spatium, quo Cynthia transit ab ortu
Ad caeli culmen medii, et quo volvitur ex hoc
Culmine in occasum, seu supra, sive sit infra.
Quare inter geminas refluentes, atque fluentes
Undas, tempus item par intercurrat in omnes
Undique terrarum tractus, et uterque sub uno
Maximus undarum tumor accidat orbe, necesse est.
At cum Luna terit dextros, laevosve meatus
Orbe aequante procul, loca cuncta aequante remota
Orbe procul pariter supero non aethere cernunt
Aequa et supposito ducentem tempora; quare
Aequoris unum inter curcum, geminosque recursus
Tempus alium cursum: et qui maximus extat utrinque
Praeterea geminus tumor, infra nempe, supraque
Consurgens, aequante aequaliter orbe remotus
Atque hinc atque illinc, non tramite fertur eodem
Quaque die, sed diversos procurrit in orbes,
Et loca continuo mutat; nec qua regione
Fit prior, hac ipsa fieri queat alter in ora.
Jam primum si post cursum, primumque tumorem
Ex improviso Lunam cessare movere
Confingas maria, illa in se suspensa recumbent,
Atque cadendo ultra procurrent impete coepto,
Et se demittent plus, quam libramina poscunt,
Atque iterum exsurgent, iterum labentur eisdem
Usque locis, et itus aequali tempore fient,
Et reditus, et ubi est prior horum, ibi et alter, et alter:
Sic etenim impressos conservat inertia motus.
Porro suspensas aequante sub orbe moranti
Redde suas Lunae vires; bene congruat istis
Vis, quae servat iners motum; nam tempore, et orbe,
Convenietque situ; proin incrementa sequentes
Usque ferent primis vires; atque omnia reddent
Majora. Aequantem at contra si Luna sit extra
Orbem, quidquid erit post factum a viribus ejus,
Vi pugnabit inerti, ipsi non orbe, locoque,
pagina 327
Tempore non concors; hinc cuncta minora, necesse est,
Utpote turbata, et sese inter dissona, fiant.
Summi non aliter pendentia culmine templi
Aerea demisso cum pondera fune moventur,
Ut populum festis cieant ad sacra diebus;
Quique suo impulsus si tempore transmittantur,
Nimirum nova vis cumulabitur usque priori,
Quae celeret lapsum, quaeque altius efferat aera:
tempore sin alio, atque alia de parte lacerti
Impellant, funemque trahant, licet usque valentes,
Imminuunt motum tamen, excursumque, sonumque
Impediunt: vires adversis viribus obstant.
E laterum cum Luna locis movet aequoris undas,
Tam certa adstricti non aestus lege videntur,
Ut sunt cum movet ex aliis, sublimibus, imis.
Exlex ipsa etenim ferri illa Luna videtur
Orbis parte sui magis, ulla quam regione.
Quare etiam antiquae signantes cuncta tabellae,
Lunai quae sunt variis in moribus, omnes
Immane errabant, confectarentur in arcu
Dum Lunam gemino hoc; alia regione nec omnes,
Nec nimium, fraus forte illis tum siqua subesset.
Porro, plus debent sensum turbantia cuncta
Afficere in parvis rebus, quam grandibus; illis
Nam facile emineat, quod in his vanescat; in aestu
Illa ideo apparent parvo, in majore latescunt.
Tempore quo Phryxi Vector, vel Libra comantem
Fert Solem, motum Luna a latitante sit aequor,
Sive etiam tota a rutilante tumentius, ille
Quam cum per Cancrum, perque Aegocerota vagatur;
Tempore namque illo saltem vicina vagatur
Luna tibi aequanti (ciet unde valentius) orbi;
Ast alio procul excurrit quoque, signaque lustrat
Hyberna, aut aestiva; ideo minus incitat unas.
Attamen haud subito summi, vim propter inertem,
Adveniunt aestus, minimive, ut diximus ante,
Summus erit minimusque sed alter deinde, vel alter.
Denique cognosces quoque fluctibus augmina reddi
Illis temporibus multo majora, quibus Sol
pagina 328
Aspicit oppositam sibi, conjunctamve sororem,
Ipsi si Soli proprior sit Terra; propinquo
Nam magis e spatio trahit ille, magisque valenti
Tecum conspirat vi, Cynthia .Caetera solves
His facile exemplis, his causis, siqua per annum
Praeterea sint, vel mensem servata, diemve.
At non a causis his cernes, ocyus unda
Cur saliat, quam desiliat; non pondus aquai
Libratae id peraget; per oesdem crescere namque
Temporis ipsa gradus, per quos decrescere debet.
Proinde maris vas est spectandum, atque ipsus ora,
Hoc ubi servatum est ( illo nempe aequore, rauco
Quod late Oceani perfundit gurgite Gallos.)
Unda fluens totum per Terrae vertitur orbem
Semper in occasum; sed quae pars tendit in Austrum
Arentis Libyae, cursum interrumpit ab Indis
Oceano venienti; ergo novus aestus, oportet,
Post Lunam exoriatur eo, quod nomine dicunt
Atlantis, vasto in pelago, motumque sequatur
Quo rapit illa, occasum: sed sistitur aestus
Finibus objectis Americae, nec valet ultra
In mare porro aliud disclusus ab aggere Terrae
Irruere; at retinetur, et omnia littora circum,
Qua patet, inque tuas effusus, Gallia, late
Objectas oras, cessat descendere lentus
Tam subito, modo quam conscenderat altus inundans.
Aequora parva quidem, vel quae sunt clausa, lacusque
Nullos ferre queunt procursus, atque recursus;
Namque opus est, uno sese unda hic efferat, illic
Tempore desiliat, simul utraque proinde receptet
Longe diversas agitante a sidere vires.
Poscit at hoc tractum vastum maris, atque patentem;
Namque brevis si sit, gravitas in finibus unis
Decrescens, crescensve, in finibus aequoris aeque
Decrescet, crescetve aliis; discrimina nulla
Proin suberunt, ut, aquis sunt, libramina tollant.
Aestuat in cumulum majorem ad littora, et intra
Euripos, lato exsurgens quam gurgite fluctus;
Advenientis enim tum sistitur impetus undae,
pagina 329
Proptereaque prius quam sese victa resolvat,
Accumulatur: ubi sed leni littora clivo
Ascendunt, faliens late distenditur aequor
Per Terrae spatia ampla, et rauco advolvit arenas
Murmure; post labens per jugera multa resorbet
Laevia saxa: novis albescunt littora spumis.
Tum quoque si scopulos circumflectatur oberrans
Hic atque hinc aestus, procurrunt frontibus undae
Adversis ccursantes, et murmura magna
Edunt impulsu valido, ingeminantque tumores,
Protinus et vasto labuntur pondere deorsum.
Sic plerumque furit, qui te, ampla Britannia, pontus
Distinet a Gallis: nautae at sua tempora norunt.
Hunc humiles tumidum Belgae vidistis adire
Vestras saepe domo,. fora reddere vasta, viasque
Undique, sublimes immissum evertere muros,
Naufragioque novo miseros involvere cives,
Et pecora, et timidos fugientes ante colonos
Praeripere, et vastas etiam prosternere sylvas,
Et praedam omnigenam. Neptuno inferre sonanti,
Ac dape squamiferis peregrina occurrere monstris.
Accidit, ut certus Lunae situs excitet undas.
Sustineatque; brevi cum scilicet altera cursu
Advenit, altera post mage longa ambage vagata,
Cum parat illa prior jamjamque recedere, praesens
Impedit, et retiner, proinde ut compareat undae
Nullus itus, reditusque. Sed his nova deinde reperta
Est ratio multo solertior, unaque forsan
Vera; etenim rebus servatis congruit una.
Scilicet id pelagus, quod ab orbe aequante sub Arcton
Extensum est, duplo sed plus prope currit in Austrum,
Aestu inferviscit, boreali in margine, nullo,
Tempore nimirum, quo Luna aequante sub orbe est;
Magnus namque tumor qui tollitur, omnis in Austrum
Tunc effunditur; ex alia proin aequa manebunt
Aequora parte: situm sic illum scilicet esse
Tonchini referunt portum, quo tollitur ullus
Vix aestus, certos et norunt littora fines.
Sunt alii portus, sunt littora multa, sinusque
pagina 330
Trans freta, trans scopulos positi, longeque remoti,
Pertingunt quo quaque die ternique, quaternique
Aestus, atque etiam septeni: pluribus illic
Diversis fluit unda viis non tempore eodem
Insinuata; prior quare hinc transcurrit, at illinc
Posterior, sequiturque alia, atque alia ordine certo.
Sunt etiam putei, sunt quaedam flumina, constant
Telluris queis secreti trans viscera ductus
Ad mare, saepe die quae crescant, et minuantur,
Atque fluant, refluantque; at non stata tempora servant;
Nam varii, per quos ea transit ab aequore causa,
Calles sunt, variaeque viae, incertique meatus.
Aequore verum aliae longe prope cardinis oras
Sunt utriusque vices; ibi supra, infrave moratur
Multos Luna dies semper; semel itque, reditque
Proin mare quaque die: communi caetera deduc
A causa, et supra positis rationibus apta.
Ast illo magni fiunt quoque in aequore motus
Propterea; quoniam sive acta sit aestibus unda,
Seu ventis, leviterque polo propulsa propinquet,
Continuo admota ad partes sese applicat illas,
Queis minor in Terra se circa motus eunte est;
Cumque suum servet motum, quem coeperat illo,
Quo fuerat dimota, loco, transcurrit in ortum.
At contra ex ipso venientes cardine fluctus,
Partibus occurrunt quoniam velocius actis,
Destituuntur ab his semper, retroque relicti
Ire sub occasum comparent. Insula monte
A glaciali avulsa illic dum saepe per undas
Innatat, ad Zephyri sedem, seu flectit ad Euros.
Aequoreis in aquis pariter quoque cernere saepe est
Cursus huc illuc diversos, flumina vel quod
A terra impellunt; vel ab imo orientia fundo;
Concitus aut aer in ventos desuper ortos,
Aut sub aquis etiam; nam quidam et ventus aquarum est,
Ebullit per quem veluti, et versatus ab imo
Pontus agit spumas; terrae sit et unda tremore
Ut tremat assimili violentis acta procelis,
Externo quas non agitari flamine cernas.
pagina 331
Nunc liquidas undis mecum te transfer ad auras
A liquidis, aestumque hujus quoque nosce elementi
Instabilis, quique a causa gigantur eadem
Aerio tumor in pelago circum undique fuso.
Aer cum fluidus sit, ut unda, quis, aera, pugnet,
Aestum percipere ob causas gravitatis easdem
Ne credas, similique huc illuc more cieri?
Credidit atque aliquis, multo magis esse videret
Lymphis cum tenues auras, rarasque, tumenti
Desuper attolli tanto plus gurgite tractas;
Scilicet Oceani pedibus si libera denis
Unda fluens se sustollit, debere fluentem
Aera se pedibus decies attollere mille.
At vera id nequeat ratio suadere profecto,
Quae quanquam longa deducta ambage labori
Subtrahitur nostro, ducique in carmina nescit,
Certa tamen nihilo minus esse videbitur, illam
Si bene pernoscas, et tutemet ipse revolvas:
Monstrabit siquidem, nihil hic discriminis altis
Esse locis, tumeat sublata val unda, vel aura;
Nam si materia constaret Terra fluenti,
Assimilique sui, velut aer, tota, et abiret,
Quidquid praeterea est, seseque reconderet imum
In medium, in sese conducto corpore; corpus
Hoc ipsum conductum in se, in medioque receptum
Gignendis faceret nihil aestibus, et variandis
Aera per liquidum, nusquam velut esset; et illa
Materies, quam tum, ut sola,.perstare videbis,
Aestiferis aeque se motibus exagitabit,
Quamtumvis denso constet, raroque vicissim
Corpore, nimirum vel diffluat unda, vel aura.
Huc possit ratio, si certam evolvere calles,
Ducere te; fatis est regionem ostendere Veri
Nam mihi, cum nostris loca sunt impervia musis.
Errat praeterea, qui hinc ventis construit alas;
Exorietur enim tam parvus in aere motus
Tam late aeriis a parte patentibus omni
In campis, nequeat qui nostrum impellere sensum.
Nempe est ventorum Sol causa potentior auras.
pagina 332
Discutiens radiis: stabili pater Aeolus illinc
Lege movet turbam mira levitate valentem:
Quam tibi postremo rationem carmine pandam.
Praetereaque alias, propter quas aeris ingens
Hoc liquidum variis mare curritur undique ventis
Jam quia inaequalis gravitas ciet aequoris undas,
Et ciet aerias: cur non et pondere vivum
Comprimat argentum diverso, dum salit alte
Longo suspensum in vitro? discrimina nempe
Sunt tenuissima in hoc mutato pondere, totum
Scilicet ad pondus confers si corporis illa.
A Terrae gravitate etenim sic exsuperatur
Haec Solis, Lunaeque trahentum, ut mille minorem
Centenis decies repetitis partibus esse
Dicendum sit; et hinc sursum quo scandere vivum
Debeat argentum, vel quo demittier infra,
Tam parvum constat spatium, ut nec cernere possis,
Ulla nec ratione ullam sentire per artem.
Nec maris aestus item revera perciperetur,
Ni deberet in hanc extrinsecus unda figuram
Verti, quam, si Terra liquesceret omnis, haberet,
Dimidiaeque tumor nisi respondere profundae
Deberet Terrae, et spatii pars tantula magni
Esse, atque idcirco possit quae magna videri.
In Jove, qui Lunas circumfert quattuor, inque
Saturno, cui quinque adsunt, majoribus illud,
Si quod sit, vicibus diffusum exaestuat aequor.
Languidior multo, quam nobis, Solis erit vis
Longinqui; sed tot Lunarum corpora, ab una
Omnia praesertim fuerint cum parte locata,
Vel partim opposita, possint ut jungere vires
Viribus, immanes cursus, pariterque recursus
Undarum parient. Quanto Jovis intimus ille
Desuper incumbet Comes impete, transitus ad quem
Tam brevis est, Jovis aedifices ut si tria sursum
Corpora, transcurras! Tum quot mutabitur aestus
Et vicibus, cum sub Luna mare quaque tumescat!
Multa Jovem medium praecingens Fascia semper
Apparet: memorent dictae rupe latentem
pagina 333
Hac cinxisse Deum Nymphas, quem lacte capella
Paverat implentem vagitibus aera blandis,
Quos dirus Pater audisset, Matrique dedisset
Aeternum vulnus sub pectore, ni Curetes
Armati in numeram pulsassent aeribus aera,
Magna et pernices plausissent voce choreas.
Continuo species mutator, crebraque saepe,
Raraque sit, modo juncta, modo et divisa videtur
Fascia; fors ejus quia labens littora fluctus
Integit Oceani, retegitque exinde revertens,
Et colles aperit submersos, tectaque in auras
Insula multa redit, scopulique cacumina tollunt,
Claudunturque lacus, et montes continuantur.
Mutari at species posse has Jovis aere verso
Credible est etiam.Terram velut obsidet aer,
Cur non ipse Jovem, cur non convestiat astra
Errabunda alia, et similem praetendat amictum?
Scilicet in Mundo Natura haud protulit unam
Usquam rem, nisi fors portenta informia quaedam;
Nulla avis est, similis cui non sit plurima, nullis
Proinde suum phoenica vetus conspexerat aetas
In sylvis, unum quem finxerat esse; nec ulla
Est fera, non arbos usquam, non herba virescit
Una genus. Multi genus unum nos sumus omnes
Inter nos similes, nisi Pyrrhae ad saecula scandas.
Nostrum multiplicant distantia sidera Solem.
Unica cur igitur Tellus sit et unicus aer
Noster hic? assimilis non circum errantia fusus
Cuncta sit astra? licet non inde lacessere nostros
Ipse queat sensus, nihilo tamen at minus idem
Indicium dat saepe sui: sic candida visae
Idaliae Veneris turpantes ora, genasque
Sunt maculae quaedam; quaesitae deinde sed illo
Sidereo in vultu nulla sunt arte repertae.
Hinc ortam potuere Viri neque cernere litem;
alter ob has visas etenim id se volvere sidus
Pugnabat tribas in sese, denisque bis horis:
Alter quinque dies, et bis consumere denos
Uno in circuitu; quoniam huic, quodcumque per unum
pagina 334
Esset forte diem mutatum, non nisi gyri
Esse videbatur tantum pars unius; illi
At post exactum alterius pars addita gyrum.
Cur non et Lunam quidam circumfluus aer
Obtegat? Indicium dare quoddam errantia dicunt
Sidera; visa suam nam sunt mutare figuram
Interdum, pariterque suos mutare colores
Pallida, cum propius Lunae accessere, latere
Jamque parant; visa et contactum fixa sub illum
Intremuisse etiam turbata sidera luce,
Objecto veluti tunc aere transpicerentur
Incolumes ad nos radios transire vetante.
Praeterea toto Phoebus cum deficit orbe
Luna interjecta, qui tum illam lucidus ambit
Annulus, aeris progignier illius auris
Creditur. At si vel longe tenuissimus illic
Perpetuo circum amplexu dissunditur aer,
Cur vaga non semper mutent frontemque, coloremque
Astra suum, cum sunt Lunae propiora, magisque
Multo etiam immutent, quam cum immutasse feruntur?
Sidera cur paulum turbato lumine raro
Fixa tremant? Porro noncerto limite, uti nunc,
Finitam, ambiguo paulatim at lumine carpi
Circum oras, sit opus, Lunam tuearis, et illic
Paulatim, quae sunt discrimina lucis et umbrae,
Confundi, et crepera natura utramque subire,
Cum tamen excipiant nitida umbras lumina densas,
Demum in sideribus, siquae sunt forte colorum
Servatae, lucisque vices, non causa valebit
Eduxisse alia, ut Telluris protinus aer
Mutatus circum, ut fallentia saepe tuborum
Vitrea septa? Aer Solis quoque nonne nitentem
Concinnet, cum Sol obtecta luce laborat,
Annulum, ut amissae parva in solatia formae?
Et tamen (a vero quantum deducere possunt
Jam praecepta animo, et temere insinuata volenti
Judicia!) invenies, qui juret in aere Lunae
Cernere se nubes, tempestatesque sonoras,
Fulminaque, albentesque nives et grandinis ictus:
{(335)}
Mirum, si nequeant, quae sunt majora, videre
Idem illic, urbes, classes, hominesque, ferasque!
Num tamen idcirco privanda est tegmine prorsus
Luna suo, careatque fluenti ipsa unica amictu?
Quin mage sese aliis pudibunda involvere quaerit.
Funditur haud certe circum illam, noster ut aer,
At tegit, immensum late velut aequor aquarum,
Paulatim quod non sursum tenuetur eundo,
Aeque densata consurgat at undique mole,
Et non ambiguo, sed certo limite constet.
Scilicet in medio facies est aspera Lunae
Laevis at extremo comparet margine circum.
Credere sed tantum non esse in margine scabram
Difficile est: quare dicendum illa aequora densa
Conspecta obliqua extremas ratione per oras,
Quidque inaequale est, tegere, aequalique videri
Undique propterea finitam lumine Lunam.
Sic fundi aspertias, si nostra haec aequora recta
Despectes, apparet; at asperitate carere
Creditur extensum circum undique finibus aequis,
Obliqua pelagus si fors ratione tuaris.
At tollas aliis, crinitis aera certe
Tollere sideribus non possis, aera quorum
Crines constituunt ipsi, et coma lucida circum.
Nudis hic oculis etiam dignoscitur aer,
Corpore qui, circa quod funditur, amplior esse
Ter decies saepe est conspectus: cernimus ipsum
Quin quod et in medio corpus, nucleumque Cometae
Dicimus, haud solidum est, at ut aer crassior extra
Nec bene finitus, nebullarum more, remotis
Insedere procul quae vallibus, altaque condunt
Culmina villarum, et frondentes per juga sylvas.
Quapropter quoniam tam clarus conspiuusque est
Aer hic, caelo cum lux est orta Cometae,
Mirantum ut soleat convertere mentem oculosque,
Et terrere Virum, diro vlut horribilique
Spectaclo, proprius quod nos contingere credant
Mortales; usus, exortus, et rationes,
Edere, queis fiat novus hic, tanusque paratus,
pagina 336
Et longo par est per cuncta excurrere versu.
Permultis suus hic Terrae datus usibus aer
Scilicet est, aliisque suus quoque proficit astris
Aer, si quis is est, errantibus: haec sed ab illo
Commoda percipimus nostrae non ultima vitae,
Nobis distribuit quod lucem, quodque calorem
Undique; tamque bonas terram res spargit in omnem.
Si radios aer, et spicula dia reflectens
Abforet, haud aditus, referataque septa domorum
Vel mediae lux alma diei transgrederetur,
Oppositus radios nisi sol immitteret intro
Directos, nimiumque fugaces: caetera semper
Torperemus, uti tenebroso in carcere clausi.
Quidquid se radiis opponeret, ilicet umbras
Cimmerias inferret, ut alti culmina collis,
Exigua ut nubes, paries, frondosaque sylva.
Ex improviso tenebras offunderet atras
Horrida nox, vix Sol occumberet, ulla nec esset
Aurora ante ortus almae praenuncia lucis;
Sed subito foret a tenebris ad lumina clara
Migrandum. Tum quis vibrators luminis ictus
Nulla per aurarum defensi tegmina ferret?
Aestivos media ferimus vix luce calores,
Nam magis impellunt directius advenientes
Ex alto radii; brevior via namque per auras
Tunc est obstantes, atque undique disjicientes:
At cum longior est, ut mane, aut luce cadente,
Aut etiam mediam per brumam, obtunditur illa
Vis acris, longeque venit languentior ad nos.
Quanto percuteret proin impete jacta sine auris?
Esset et in quanto degendum frigore contra
Quo non lux Solis pertingeret? ipse calorem
Aer servat enim nobis, quo vita fovetur.
Omnis nox igitur gelida magis algida nocte
Brumali foret, atque domus foret omnis ut acri
Condita de glacie. Nimium dum comprimit aer
Luminis ardorem, bibit ipse, et servat eundem,
Inque loc huc illuc, in egentia tempora defert
Impediens, magno ne magna ad frigora ab aestu
pagina 337
Migremus subito, contraque a frigore ad aestum
Immodicum nimio, mediis extremaque jungit.
At quanto magis est distensa illa aura Cometis
Utilis! immenso cum tractu a Sole recedunt,
Ut fugiant nostros oculos, penitusque latescant,
Exciperent paucos, qui non disrumpere possent
Noctem, tam longe radios, lumenque profusum
Pertenue; idcirco ne commoda deficeret lux,
Usus erat, partes circum dispersa per omnes
Ut sit materies ea late vasta, potensque
Arripere, et radios deducere praetereuntes
Tam magno in spatio, venarique undique lucem,
Et distensa velut captare in retia raram.
Reveraque illos per tractus aura Cometae
Ulla a parte premi nullo queat aere Solis;
In immensum proin fundier, et capiendae
Tenuibus ut maculis fines distendere lucis.
Inde fit, ut caeca pars nunquam nocte prematur
Ulla; sed, ut Terrae, cum nubes lampada Solis
Eripit ex oculis, non deficit ipsa profecto
Alma dies, quam tunc defert circumsitus aer,
Jam non praestet idem vastissimus ille
Nunquam luce carens aer? non arceat umbras?
Nam, quanquam solidi pars corporis una Cometae
Solem habet aversum, lucem latere haurit ab omni
Nimirum immissam late cingentibus auris,
Nullaque proterea noctis discrimina sentit.
Hinc ratio patefit, cur non, ut Luna, Venusque,
Apparent vario pariter sic ore Cometae:
Non horum faciem nos inspexisse queamus
Intectam densa semper caligine; vertum
Illuc forte oculis nostris via siqua daretur,
Haud equidem partem, quae Soli obvertitur, esse
Opposita multo mage clarum perciperemus.
Qui penetrant in eam recti trans nubila tanta,
Languentes radii nimirum sunt, vincere longe
Qui nequeant alios, qui per latera omnia fracti
Detorquentur, et oppositae dant lumina genti.
Illic nulla quidem proin nox; at sidera nusquam
pagina 338
Propterea populi poterunt nocturna tueri,
Clara neque his Mundi tam pulchri scena patebit.
Aspiciant tantum pallentis lampada Solis
Unica de toto miseri spactacula Caelo:
Solos in Mundo proin sese vivere credant:
Ut Rex oceani divisum forte patenis
Qui scopulum incoleret, quo nunquam accesserit hospes,
Non alias usquam sua classis adiverit oras,
Solum se toto dominari audiret in Orbe.
Cum nimium Phoebo admoti accessere Cometae,
Deberent lucis violento ardere furore,
Si non densus eos radios infringeret aer.
Nonne vides, quantum primo Sol debilis ortu est?
Longius illud enim paulo, atque implexius ad nos
Tunc iter aerium est: jam quid foret, haec via mille
Si spatiis, quam nunc ips est, productior esset?
Et tamen in multis tantundem est saepe Cometis
Hoc nostro protensior atque implexior aer.
Horrendum ante alios nostri videre Parentes
Usque adeo in Solem demitti, ut abesset ab ejus
Biscentum spatiis minus, ac nos, impete flammae;
Mille quaterdecies proin partibus acrior illic,
Quam regione hac in nostra, et ferventior esse
Debebat splendor radiorum, quique rubentis
Ferri ad fervorem tam saevas mille caloris
Adjiceret vires, et mille iterumque, iterumque.
Haec qui pervidit numeris, ratus ipse propinquo est
Revera tantum Sole incaluisse Cometam,
Exceptumque ideo semel illo in corpore magno
Servari voluit per saecula longa calorem.
Omnis enim calor in majore tenacior auctu est.
At clypeum aurarum contra ictus lumins acres
Non vidit, partim quae sistunt lucida tela,
Partim rejiciunt; ideo moderantior ille
Debuit esse calor, neque tantas edere vires.
Hic igitur calor e vicino Sole receptus
Servaturque diu, et defertur ab aere vasto
Avia per loca, quo discedunt quippe Cometae
Protinus a medio fugientes Sole; fine ista
pagina 339
Namque ope semoti a radiis et lumine amico
Obsepti horribili frigerent denique bruma.
Temperat hinc hyemem reliquus calor aeris illam,
Ut calefactus et hic per lucis tempora noster
Aer egelidam noctem, et facit esse tepentem.
Quapropter denso protensoque aere, tarde
Qui per vasta loc excurrunt, opus esse Cometis
Nonne vides, ut distribui bene luxque calorque
In spatia, et longe distantia tempora possit?
Quodque vices redeundi, iterumque a Sole abeundi
Ingentes peragunt, caudatos esse Cometas
Dicemus, vicibusque carent quod caetera tantis
Astra vaga, haud ullis ea caelum verrere caudis.
Dum loca discedens Soli vicina relinquit
Quisque Cometarum, et Phoebei trajicit auras
Aeris, et tenum semper magis aethera tranat;
Aetheriae partes, primo quies densior extat
Natura, atque aliae porro, quies rarior ipsa est,
Et magis atque magis superis subtilis in oris,
Propter et incursum findentis ut aequora prorae,
Et propter gravitatem in magni corporis augmen
Praetereuntis, adhaerescunt properantibus auris
Circum astrum affusis, facile illabuntur et intro,
Immixtaeque novi regni interiora pererrant.
Hospes ibi assuescit paulatim moribus illis
Materies; semperque magis fugiente Cometa
Ob mitescentem sit ibidem densior aestum.
At diuturna ubi se porro fuga magna revolvit
In Solem, et coeptant paulatim cuncta calere,
Persentiscit et ipse novam jam vim radiorum
Aer; se partes evolvunt protinus, inque
Antiquam redeunt molem, primasque figuras.
Quin propiora alique Soli ad loca, quam quibus ante
Intro immigrarant, devectae, se mago raro,
Quam fuerint prius, in latera omnia corpore fundunt.
Propterea Solis longe magis aera densum
Se circa inveniunt, et vi majore valentem
Ejicere et longe sursum protrudere victas.
Hinc ergo aetheriis facile expelluntur ab auris,
pagina 340
Et celeres saliunt sursum; velut aere nostro
Impulsi sursum sumi graviore feruntur.
Idcirco opposita Solis de parte tuemut
Ducere fumantes tractus, caudamque Cometas.
Quo propius soli accedunt, hoc longior exit
Cauda minax, crescit quoniam calor, et magis aer
Densus ibi est Solis ; quapropter major earum.
Est numeros Solem fugientum particularum.
Cum porro incipiunt averti et abire Cometae,
Ille tamen sequitur sumus, quia protinus uno
Non possunt omnes exire in tempore partes
Insinuatae olim; velut igni admota propinquo
Fumant ligna diu, neque tempore jactat in uno
Omnes ex sese, quae bulliat, unda vapores,
In quos paulatim debet calefacta resolvi.
Verum illi quanto in spatia ulteriora recedunt
Decrescente calore, et rarescentibus auris
Phoebeis circum, sumi minus effluet usque,
Tractu et se brevior distendet cauda minori.
Ergo alia astra carent caudis vaga, quod regione
Aeris, in qua sunt, phoebei semper in una
Perstant se circum volventia: materiemque
Illam exhalantem si primitus insinuatam
Forte recepissent, atque illis rejicere oris
Possent, a primo jamdudum tempore cunctam
Ex se effudissent, prorsusque effoeta recentem
Non jam concipere, atque iterum profundere possent,
Ut faciunt moti spatia in diversa Cometae.
Jam positus repetas caudae a rationibus istis;
Quippe ejus positus diversos esse videmus,
Diversoque vocamus eam proin nomine: caudam
Praecipue, insequitur cum caudae more Cometam,
Dicimus, at barbam, currit cum prima meatus
Illius in partem m quo tenditur, anteriorem;
Demum est caesaries, cum circumfunditur, una
Aut nimium est de parte brevis: tamen usque necesse est,
Quo sit cumque loco, quod nomen cumque reposcat,
Illa situ ad Solem, quo ut semper eodem
Perstet, ut oppositas nimirum pergat in oras.
pagina 341
Barbigerum est igitur sidus, cum a Sole recedit,
Caudatum, cum tendit in ipsum, denique crines
Fundit, ubi aut tenues curtatur sumus ob auras,
Exiguumque brevis sit ob aestum, aut nostra Cometam
Versatur Solemque inter cum Terra, vel ille
Solem ultra eductus cum paulum de latere uno
Flectit, ut et nobis fiat contraria cauda,
Ceu Soli, in medioque sit astri a corpore opaco
Obstructa, aut nebulae densa caligione tecta,
Postremo cum nos inter Solemque Cometa est,
Si tamen inde queat nostros impellere visus.
Prorsus at opposiats Soli ne rere sub oras
Directos longe caudam protendere tractus,
Quin paulum declinet in illam plusve minusve
Nempe viae partem, motu quam deserit astrum
Obliquo, partemque itidem curvetur in illam,
Plus, ubi proximior Phoebo via veritur ejus,
At minus, ut sese in longinqua loca abdere tentat.
Thure age Panchaeo fumantem percipe acerram:
Si stet, odoratam laquearia fundit ad alta
Surgentem recta nubem; quae et recta manebit,
Illam si recta sursum deorsumque movebit
Sacrificus; circum sed si celer egit eandem
Obliquans, videas retro se extendere sumum;
Nam quaevis saliens recta pars, desuper illi,
Unde emissa, loco impendet; locus ipse sed omis
Est aliusque aliusque; nec aedificata superne est
Propterea pars una alii, retroque relinqui
Plus opus est, quae sit prior, et sublimior; et si
Longior est fumi species, curvabitur alte,
Lentius exsurgunt quia primae denique partes,
Quam quae sunt igni propiores; namque volando
Altius, inveniunt plus impedientia motum.
Propterea remanent humiles magis, insiluissent
Quam si aequo semper motu. Tum curvis, oportet,
Sit vapor ipse ferens sursum se, tergaque vertat
In regionem illam, quo fumans fertur acerra.
Flexu ex hoc speres deprendere tempora, sumus
Queis falit extremas solido de corpore ad oras;
pagina 342
Propterea expendens, quantum dimoverit illo
Sidus se puncto; recta quod subjacet alto
Caudae apici, quantumque sit ista parte viai
Temporis absumptum, credas ascentibus istud
Non male fors tempus deberi conficiendis,
Impediat si nil nimirum; motus ut aurae
Officere aetheriae queat infinitus, incitat illam
Qui ferri in gyrum, velut astra errantis circum,
Ambire et solem; quoniam vel flexus ab isto
Crescit ut a vento, adverso qui flamine spirat,
Vel decrescit, ubi puppim velut aura secundat.
Illud at hic falsa ferri ratione videtur,
Quod perhibent, nempe avulsos a sidere sumos
Impete phoebeae transferri lucis ad oras
Oppositas Solis: tenui lux corpore longe est,
Quamlibet atque leves res ullo haud concitet ictu;
Quid? dare perceleres in motus ut queat? Illi
Nam celeres constant fumi, cum nempe Cometis
Vicini, nec adhuc sese inflexisse videntur.
Nostri si tenues volitantes aere fumi
Percussi a radiis Sole exoriente profusis
Impulsus nequent ullos sentire, neque ullos,
Quos videas, ire in motus; perniciter ire
Cur poterunt illic, praesertim ubi vincere debent
Oppositam quoque vim gravitatis abire vetantem?
Praeterea cur non caudas errantibus astris
Tunc adnectendum foret omnibus, ipsa vapores
Cum queat illorum quoque lux jactare superne,
Et secum abripere, et distendere per regiones
Illas, quas caude visus majore Cometa
Trajicere insignis, praelongo et verrere tractu.
Postremo neque post tergum deflexa vaporum
Illa columna foret, curvataque vertice celso,
Ut docui; abducti motu celerente volarent
Quandoquidem fumi sursum, cum corripientis
Vis lucis non tam spatio decresceret illo,
Quam gravitas contra officiens, caudaeque cacumen
Proin, aequo quam si motu irent, altius effet.
Interdum caudis tractus nigrantior ire
pagina 343
Longis, sulcus uti tenuis, filumve videtur:
Falleris, hunc ejus projectam corporis umbram
Si credas, quoniam non tam queat illa videri
Longa, sed a spatio semper subtilior esse,
Et demum in puncti extremum finire cacumen:
Tum quoque lucis eo fractae vis atque reflexae
Aere, quae sparso collustret lumine fumos,
Omnes impediat prorsus, dispellat et umbras:
Praeterea vel si non dispellatur, et ejus
Jacta retrorsum illic sit corporis umbra, videri
Attamen a nobis non jam queat, ire per axem
Quae medium debet fumi, proin condier ipsa
Dispersa in cauda, et sepeliri in lumine circum:
Denique non tractu distincta est simplice semper
Cauda, at multiplici maculantur lumina sulco
Interdum; tractus medio neque semper in axe
Ille oritur: varia vidi regione locorum
Quaque die positus mutantem; tempore parvo
Post etiam gemini conspecti, qui quoque lata
Multavere situs in cauda: denique Soli
Cum jam vicinum caudam protenderet astrum
Praelongam, quini supera nigrescere visi,
Hoc genus, et multo mage densa extendere fila,
Cum cauda flexu sese intorquentia eodem.
Credibile est non hos loca luce carentia sulcos
Esse, queant reliquo nam circum lumine vinci,
Et circumposito claro velamine condi,
Sed mage fumantes, et nigros proinde vapores,
In nos conversa qui caudae a parte ferantur:
Pingibus educti fors illi corporis ejus,
Aeris aut crassis surgunt regionibus imi.
Sic cum nostra furunt incendia, depopulantque
Annosas sylvas, piceo de cortice fumi
Surgentes, flammas inter lucemque, videntur,
Et nigro clarum conspergunt aera tractu.
Plures sunt, cum plus Solis calor auctior urit.
At mutare situs quod cernimus, indicat esse
Illorum prima impressos in origine motus,
Scilicet ipsos se volvi super axe Cometas,
pagina 344
Ut super axe suo sese vaga sidera volvunt.
Praeterea exortam urentis prope lampada Solis
In loca mox caudam longe disjuncta abeuntem,
Quanquam eadem in speciem sit, at isdem partibus unam
Ne perstare putes; verum discindier usque,
Ut tractam per humum vestem, et dispergier auris
Percipe phoebeis parte involventibus omni.
Exhalans circumpositis nam rarior auris
Est sumus, proprio proin quem cum sidere motum
Percepit, sejunctus ab illo amittere debet
Protinus: ipse foret quin si quoque densus, ut aura est,
Perderet extemplo; clara ratione repertum
Est siquidem, si forte globus moveatur in aeque
Densatis auris, alio aut quocumque liquore,
Obsisti contra tanta vi, decutere omnem
Quae motum queat hunc breviori tempore, quam quo
Curritur id spatium, quo ter distendier auctus
Ille globi possit. Quare cum tantulus auctus
Fumantum constet nimirum particularum,
Omnem momento debent in temporis uno
Perdere, quem motum per iter tenuere Cometae,
Et servare alium tantum, quo scandere pergunt,
Aurarum dum librentur cum pondere eodem.
Aurarum offensus circum vel si abforet omnis,
Et pacto incolumes possent quocumque vapores
Exire, et sursum vacuis illabier oris,
Tum gravitas cadere hos demum compelleret intro,
Et circumlabi, velut aer undique fusus,
Longe et magnificam caudae dissolvere formam,
Nam pollens longe gravitas per inane Cometae est.
Dicendum est igitur mutare, novosque Cometam
Induere ornatus caudae, veteremque per auras
Spargere phoebeas, nullam perstare, nec unquam
Desinere esse aliquam. Non solis in aere debet
Materies ideo concrescere major, et isti
Non aliis fumi accedent errantibus astris,
Molem ut paulatim majorem ea ducere possint;
Namque ea materies est aere Solis ab opso
Hausta, atque ex una quantum ejus parte Cometae
pagina 345
Emittunt, alia tantundem a parte receptant;
Perpetuoque ita circuitu Natura gerit rem;
Haud secus ac alias gyro res cernimus isto
Versari, atque illinc repariri damna, profusae
Sunt ubi opes: recipit, quos reddit Terra, vapores,
Aequora fluminibus non exsaturata redundant,
Illinc his quoniam vis suppetit omnis aquarum.
Quapropter quid erit, cur credas, quod fuit olim
Vastam cooperiens, et mergens undique Terram
Diluvium, ex propriore ortum traxisse Cometa,
Qui dum transiret propter nos, liquerit unam
Abreptam caudae partem, bos linquit ademptam
Interdum in spinis velut, aut in rupe capella,
Atque illam in magos sese vertisse liquores
Protinus, et Caelo Terram texisse cadente?
Tantula res tantos possit progignere motus?
Vel parva apparent trans magnam sidera caudam;
Est opus, ut constet tenuissima proinde, nec ingens
Possit diluviun, fuit illud quale, creare.
Sic quoque ne credas, ingens cum machina Mundi
Debeat extremo flammas perferre furentes
Exitio, ex aliquo id propius veniente Cometa,
Qualis ab igne rubens Solis redit, exoriturum;
Quandoquidem nimios radios arcere Cometam
Diximus, ingenti quia circum est aere septus.
Denique ne credas in dulcia pabula Soli
Ob lucem effusam exhausto se ferre Cometas;
Tam tenui lux est, immensos ista per annos
Effusa ut lato minuat vix pollice Solem
(Rem porro a veris repetam rationibus omnem);
Proinde Cometarum quid opus tam corpore magno,
Tam lautis epulis, quid tanto denique sumptu?
Vastus praeterea suus aer undique lucem
Colligit a stellis jactantibus aethere in omni,
Abraditque vagis idem quoque plurima ab astris,
Ipsum quae recidunt in Solem, non secus ac quae
Sunt in eo maculae, forbentur ab illus aestu.
Hac ratione tibi rerum stat summa perennis
Paritbus in magnis, nec eget, quae corrigat, ulla
pagina 346
Auxiliante manu, et deformia multa reformet:
Nil ibi culpandum, nil est deforme, nec errens,
Ut solet in multis, quae nos componimus, esse
Molibus, atque ideo quae poscunt saepe refingi.
Transitus at propior nobis cum forte Cometae
Accidere interdum possit, quoque multa venire
Inde mala in Terras inerdum posse videntur.
Fumantis caudae pars ejus in area nostrum
Insinuata, venenifero nos laedere possit
Contactu, pestemque feram, atque immittere clades,
Et fata conficere, et campos vastare feraces:
At queat et contra succis vitalibus auras
Replere, et longe mortis differre furores
In viventia saecla, atque herbis addere vires.
Posstit et hoc fieri, ut vicinus calle Cometa
Deflectat proprio, et faciat deflectere terram;
Mutua namque trahunt inter sese, atque tahuntur,
Et faciat, Tellus ut se, vel ut ipse sequatur
Tellurem Comes, et mutato protinus orbe
Diversi procul abscedamus, circuitusque
Aethera per magnum diuturnos conficiamus.
Proinde Cometarum credunt de stirpe fuisse
Nunc aliqui Lunam, et Saturnum quique, Jovemque
Quattuor observant famulo quae sidera ritu,
Et temere excurrisse illac, poenasque dedisse
Protinus, aerata religata ut compede circum.
Quin ex impulsu valido (et si vastior ipse
Sit multo Terra, percussaque Terra resultet,
Haud secus ac vitrum, vel ebur) sic crescere Terrae
Possit mobilitas, atque impetus exsilientis,
Sidera fixa queat procul ire invisere ut hospes,
Et contundat iter coni de segmine forma
In prima nimium gracili, seu forte secunda
Semper hiante, magis vel ea, quae tertia, hiante,
Ut nunquam ec illo redeat post exul hiatu
In Solem, lucemque suam, neque nota revisat.
Jam si in nos cursu directo impingeret alte
Adveniens celeri, et praegrandi mole Cometa,
Omnia conquassari in puncto tempore prorsus
pagina 347
Deberent, vasto tremere omnia victa fragore,
Omnia confringi, in montes maria insiluisse,
Campique in putres huc illuc undique multos
Fragmina deciderent huc illuc undique multos
Dispersa in cumulos temere: atque agnoscere multi
Nunc, genus hoc, rentur cumulos, latera ardua montis
Cum videre, superque aliis consurgere stratis
Strata alia aut lapidum, aut variantis plurima terrae
Multis interrupta locis, productave flexu
Incerto: non artis opus, sed fortis id esse
Ut videatur, et antiqui vestigia Mundi
Diruta, et ingentes projectae forte ruinae.
Posset ab impulsu Tellus super axe revolvi
Tunc alio incipere, atque aliis infigere punctis
Sorte polos, alia et converti mobilitate.
Fors ideo ad partes Americae visitur illas,
Quae non plus Austro, quam Galli, sive Britanni
Accedunt Borae, queis non tam frigidus aer,
Horribili glacie cumulata, astrictaque multa
Insula; et ipsa ideo per regna Japonia, dicunt,
A torrente plaga quanquam distantia paulum,
Frigora crudescunt scythicas imitantia brumas.
Nempe putant Terram per saecula longa propinquis
Se vertisse polis; proin sic induruit olim
Nixque geluque illic, mutato ut cardine porro
Ponere naturam nondum gelida ora priorem
Quiverit, et magnos nivium, demittere montes.
Possit item fieri, ut dimoti praecipitemus
Directa regione viae, Solemque petamus,
Absumatque sua nos flamma voragine volvens.
Si cladis genus hoc, aerumnarumque timendum
Nobis est, aliis plus omnibus ille minari
Visus erat, spaciem horribilem qui protulit olim
Terris ( bis septem prope lusta abiere ) Cometa;
Nam Terrae prope iter non tum illa parte vagantis
Contigerat; quanto subito turbata tumultu
Tellus, isset ea si tum regione, fuisset!
Credere verum illinc Terris venisse ruinas,
Aut instare novas, venturaque fingere corde
pagina 348
Sollicito, nimis et tam rara timere pericla,
Desipere est, instent cum tot propiora, premantque
Undique Mortales. Novit, cum condidit orbem,
Ille Opifex rerum, Mundi suprema Potestas,
Facto quid sit opus, bene uti partita vicissim
Maxima sint, quae sese huc illuc corpora volvunt;
Quodque sua, alterius sine noxa, ut lege teneri,
Atque loco possit, tantosque innectere motus.
Hinc videas, quare cum sex errantia circum
Sidera deproperent, orbem prope quodque per aequum,
Una et planitie pariter prope cuncta locentur,
In spatia errantes adeo diversa Cometae
Dispersi varium percurrant undique Caelum;
Nam cum circuitu bis in omni semper ad aequos
Prveniant tractus spatiorum a Sole, profecto
Difficile esset, uti semper vitare valerent
Incursum inter se gemini, cujusque nisi esset
Orbis planities alia regione locata,
Atque alii inclinata nimis cuicumque; per aequor
Unum nam si omnes irent (nisi forsitan orbis
Orbem alium cingens prorsus concluderet intra),
In geminis punctis orbis quicumque secaret
Orbem alium; quare toties totiesque secando
Multiplices per circuitus occurreret astro
Perfacile astrum aliud, perturbaretque, vicissim
Turbaretur item, atque illata incommoda ferret.
Quapropter tantum cum distent avia longe
Per loca dimoti, dispersique undique Caelo,
Scire licet sic Naturam vitare tumultus
Horrendos, atque insolves voluisse Cometas
Labi, et civili non astra involvere bello.
Postquam per Caelo sumus, et per multa vagati
Sidera, nec multas non Terrae et adivimus oras,
Cunctaque diffusam gravitatem in corpora vulgo,
Queis sint cumque locis, invenimus, et sua jura
Fiximus, et mores, et qua quid lege geratur,
Quod superest, quamvis lustrantem talia mecum
Te reor ambigua non jam consistere mente,
Certa solo stabili tua sed vestigia figi;
pagina 349
Attamen haud operae pretium non esse putarim
Multa refellere, quae positis rationibus ante,
Et nostrae possint gravitati obstare videri,
Deque via veluti spinas exscindere cunctas,
Vel paulum ne te properantem forte morentur.
Illa quidem magicis velut artibus edita constant
Omnia; namque procul prospecta, haud vana videntur,
Et terrent animos simulacris grandibus; at, si
Accedat propius ratio, evanescere debent.
Jamque horum quaedam ante mihi dimota profecto
Sunt, ubi visa fuit res poscere, nempe ubi dixi,
Ad loca cur Soli veniens vicina trahenti,
Astrum, vi quamvis illic majore trahatur,
Debeat incipere in regiones ire remotas;
Corpora cur gravia, a vicino parjete quamvis,
Cum prope lapsa cadunt, rapentur, nec tamen imam
Terram non feriant, ut non raptata, ferirent;
Atque alia e genere hoc, quae sunt permulta, videbis
Esse suis prolata locis, penitusqua repulsa:
Porro quae superant, imbellia multa videntur
Partim tela, neque hoc certamine digna retundi;
Id genus est, audis saepe harum vociferari
Quod rerum ignaros, Lunam, dum transmeat inter
Tellurem Solemque, ubi plus raptatur in istum,
Quam contra in terras, in eum debere trahentem
Aut cadere, aut ibi plus a Terra abscedere multo,
Quam cum se prorsus loca per contraria volvit,
Ducit ubi simul ad Terram Sol, Terraque raptans.
Hoc fiat, nisi se cum Terra Luna quotannis
Convertat circa Solem, proin vim fugientem
Ipsa habeat; qui vi Terram non deferit, atque
Non ruit in Solem. Tantum, cum prima vagtur
Per loca Luna, fugam gravitas ea vincere paulum
In Solem debet, fuga vincere sed gravitatem
Paulum, ex opposita cum fertur parte; fit ergo,
Quod supera docui, gravitas ut utroque locorum
Sit paulo minor in Terram, quam debeat esse.
Id genus est etiam, quod jactant, nostra trahentem
Si maria in Lunam tollantur, cum ciet aestus,
pagina 350
Attolli debere magis, mais usque, trahenti
Accedunt quoniam Lunae sublata, suasque
Percipiunt vires majores, donec in ipsam
Demum abeant: id fiat item, nisi Terra trahendi
Praedita majori sit vi, quam Luna, nec unquam
Attolli possint maria, a gravitate nisi illa
In Terram valida, vi raptans Luna minori,
Demat in his, aliisque aliquid regionibus addat,
Ut proin librari non aequo pondere possint;
Idcirco tollantur et hic, labantur et illic,
Ponderis haud aequi donec discrimina pensent.
Partim at sunt potiora alia, et rem credita totam
Conficere, et magnam valida vi vertere molem:
Quippe putant, gravitas si sit per corpora late
Diffusa; atque ad se pellantur cuncta vicissim
Undique, perpetuisque accedere nisibus instent,
Omnia conjungi, et confundi fixa trahendo
Debere inter se, et cum nostro sidera Sole.
Verum hac absistant ratione, immania quam sint
Si videant spatia illa, a se queis fixa recedunt
Sidera, et a nostro queis absunt edita Sole.
Sunt ideo forsan vasta in regione locata,
Ne gravitas facile arripere, atque adducere possit.
Per spatia haec gravitas nam cum decrescat, uti lux,
Par si forte habeant ea pondus sidera Soli,
Vis inter Solem, quodvis et mutua sidus
Vi tanto Terrae in Solem minor esset (at ista
Quam longe condat tenuissima prae gravitate,
Scilicet in Terram, qua nostra hic corpora aguntur!),
Quanto phoebea lux tenuior illius extat
Sideris. Immensum nonne hinc discrimen habebis?
Quandoquidem gravitas si cuncta hic corpora cogit
Per ter quinque pedes labi, quo tempore vibrat
Vivida sese agitans nostra uno arteria pulsu,
Jam quot erunt anni, quot saecula, mutua queis nos
Haec cum sideribus gravitas compelleret ire
Per ter quinque pedes? Et si contracta fuissent
Jam spatia haec per tot, quot constant millia Solem
Inter, nosque, tamen non percepisse queamus;
pagina 351
Ingens nam Terrae, quo magnum obit annua Solem,
Circuitus quid jam est ad caeli sidera fixa,
Cum nequeant positu illa suo mutata videri?
Adjice, sublato quod vultu, nocte serena,
Ignibus innumeris tibi Caeli fulgurat ardens
Scena, sed excrescit numerus, si vitrea septa
In longo conclusa tubo obvertamus, et ille est
Major adhuc numerus, si moles vitrea multo est
Apta magis; quin innumeras superare necesse est,
Quae nullis oculis valeant, nulla arte videri,
Per Caelum stellas spatio majore remotas.
Quare conspicimus quae jam nos sidera cumque,
His alia ulteriora putea consurgere, rursus
Ulteriora aliis alia, et sic ordine longo
Praeterea spatiis majoribus usque remota.
Idcirco oppositas hinc illinc cuncta trahentur
In partes; vires ideo elidantur, oportet,
Oppositae inter se gravitatum, immotaque prorsus
Sidera sint. Tantum quae Mundi in finibus ardent
Extremis, paulum medio accessisse necesse est;
Sed neque sidera nos datur haec, neque cernere motum.
Cum nequeant multi gravitatem in corpora fusam
Omnia percipere, et quid constet, cum fateantur
A se non penitus cognosci posse, neque unde
Adveniat, rerum a numero secludere certant;
Praesertim quoniam spatio discurrere inani,
Nulla et re media, distantia nectere cuncta
Corpora non possit, nisuque agitare valenti;
Cum nisi permultis rerum contactibus, ullae
Transmitti nequeant disjuncta in corpora vires.
Ergo qua tot res peragi, tantasque per omnem
Undique materiam clara ratione probatum est,
Ipsa tamen gravitas nobis erit inficianda
Propterea, quoniam ejusdem natura latescit,
Ut si res extent ideo, quia novimus ipsi?
Num bene naturae ratio non reddita rerum
Idcirco, quia cum gravitatem denique ventum
Est ad communem, gravitatis reddita non sit
Ipsius ratio? Nili fons invius olim.
pagina 352
Ignotusque fuit; Nilo quis proinde feraces
Non retulit terras Aegypti, ipsumque fluentem
Ullis ire locis, ulloque subire negavit,
Qui subit obstantem septeno gurgite pontum?
Tempora signantem molem noctuque diuque
Cum quis nosse cupit, quae sese ob pondere versat
Suspensa, aut chalybem contortum, ubi noverit intus
Volventum gyros numerumque, modumque rotarum,
Si non praeterea naturam ponderis ipsam
Aut evolventis se vires exque plicantis
Pertingat chalybis, se caetera scire, movetur
Daedala queis moles, aut inficiabitur artem?
Etsi non videas medios in corpora funes
Distendi a gravitate, quibus disjuncta trahantur;
At non propterea nequeat tamen insinuari
Perfacile hoc animo, jamdudum ad prodita nobis
Munera corporeae naturae accedere munus
Posse modo inventum hoc, ut tendat in altera quodque
Corpora corpus, iners quanquam, atque his jungier usque
Nitatur, sed non ingratis, vique coactum;
Ut faceret, si vel sunes, vel sentiat ictus;
At veluti sponte, atque illectum ut amore, volensque;
Sponte quoque extendi veluti vult, nec penetrari,
Motibus et nullis, nulli pugnare figurae.
Sin gravitatem et adhuc tamen ipse hoc ordine perstas
Velle movere, locoque jubes decedere primo,
At saltem gradibus consistere posse secundis
Quis vetet, hisque pares quis census abnuat olli?
Nempe illam proprium si corporis esse repugnes
Munus; at esse putes in res extrinsecus omnes
Inductam summi arbitrio, imperioque potenti
Artificis, talem voluit qui cudere Mundum,
Qualis is est, et non alia ratione ciere
Auctificos motus, quam qua vis illa reposcit.
An pudeat diam hic pro causa adsciscere legem?
At quocumque velis alio dissolvere pacto
Naturam, venies ad quosdam denique fines
Extremos, queis consistas, ut reddier ulla
Non queat ulterius ratio, nisi sola voluntas.
pagina 353
Sic et ab impulsu peragi qui singula rentur,
Si causas iterumque roges, iterumque priores,
Tandem pervenient, ut non penetrabile corpus
Dicant esse, unoque simul non posse teneri
Bina loco: sed et hujus item si exordia quaeras
Officii, quo confugient? ad corporis ipsam
Naturam nempe, ad Domini vel jussa potentis.
At cur astra, obeunt quae caelo errantia Solem,
Perpetuos glomerent sua per vestigia gyros,
Nec fluidus, per quem nant, aether denique longos
Carpendo motus paulatim extinguere possit?
Nimirum spatii nihil usquam prorsus inanis
Si foret in rebus, stipata sed undique in aequis
Materies spatiis consisteret omnibus aeque,
Aequaque iners itidem vis omni in corpore inesset,
Quis tum vel gigni motus, vel si editus, idem
Non cito compesci, penitusque perire valebit?
Ejaculata cavo vix glans erumperet aere,
Protinus effuso loca per circumsita motu
Imbellis caderet; longoque ex tempore gyros
Sic etiam, inceptos vix primitus, astra fuissent,
Quae vaga sunt, oblita; sed et gignuntur, et orti
Perstant saepe diu motus, seque aethere volvunt
Praesertim vasto incolumnes, nihil inde videre
Scilicet ut longa decerptum aetate queamus.
Corporibus debes proin mixtum agnoscere inane
Esse, atque aetheriis late diffundier oris,
Astra pati offensus ubi non deprendimus ullos.
Alma licet lux, et phoebeius imbuat aer
Illa loca; usque adeo tenuis natura utrinsque est,
Distare a spatio nihil ut videantur inani.
Sed qui corporibus late spatia omnia complent,
Et spatii rentur naturam, et corporibus unam,
Idem multiplici cunctas res vortice volvunt,
Et causam gravitatis in his, motusque vagantum
Turbinibus statuunt astrorum, et quidquid ubique est.
Sed, genus hoc, vortex nec jam queat esse, nec, esse
Si possit, longos valeat durare per annos,
Nec, si duret, erit, notis ut deferat astra
pagina 354
Legibus. En bellum transfertur in hostica castra,
Dum procul a nostris inimica avertimus arma
Finibus. In rebus primo locus esse videtur
Nullus vorticibus, circum quibus astra ferantur
Errabunda; etenim non possint ire Cometae
In partes, ut eunt, omnes, latera omnia Mundi,
Neu minus et contra, quam caeli signa secundum,
Trans et utrumque polum: in regiones saepe vagantum
Astrorum veniunt, transcurrunt saepe vel infra.
Proin si turbineis vaga motibus astra ferantur,
Hi quoque turbineo motu raptentur, oportet.
Non igitur posunt concepto perge cursu;
Raptatosque illos cogi, quo turbinis urget
Vis ea, deducique suo de tramite cernas;
Cum tamen usque suo properent impune meatu.
Quod si quemque velis penetrari vorticis aestum
Vorticibus variis, et turbine semper in uno
Pluribus esse locum, proin turbine quemque Cometam
Ire suo; tam diversos involvere motus
In spatiis isdem, atque una regione quis ausit,
Tantum nempe sua fretus ratione? quis omnes
Certos in caeco versari posse tumultu
Asserat; atque uno pariter debere, suoque,
In tot vorticibus, pulsari quemque Cometam,
Deduci et proprio nusquam, et deflectere cursu?
Nonne hoc a vera demum ratione remotum est
Haud minus, in nostro pariter quam si aere fingas
Flumina materiae totidem procurrere, quot sunt
Diversi rerum projectarum aere motus?
Cumque lubet lapidem varianti emittere nisu
E funda, magis ut procurrat saepe, minusve,
Praesto materiem tibi protinus esse ferentem,
Partitis velut officiis, non quamlibet, at quae
Id peragat tantum, quod ea ratione jubetur,
Non alia, solumque illum quae deferat ictum?
Sed jam, si libeat, constantem concipe summam
Vorticibus totidem, quot toto sidera caelo
Fixa micant, proprio et dominari in vortice Solem:
Cur sibi non fuerint damno, exitioque vicissim
pagina 355
Tam varii motus? Turbarier, inque pediri
Debebant occursantes in finibus altis
Paulatim, multique a multis vincier, atque
Confundi, fieri junctis et omnibus unus?
Ultimus hic perstare diu tamen haud potuisset;
Nam per se confusus, et in sua concitus isset
Pernix exitia: adversis offenisibus inter
Se partes aliquid de motu amittere primo,
Et detorqueri varie, et confligere semper;
Crescere pernicies paulatim, et in intima labi,
Demum magna quies, et iners stipata jacere
Materies. Porro quam non diuturna fuisset
Vorticibus parvis in magno vortice clausis
Aetas, ut Jovis, et Saturni creditur esse,
Et Terrae vortex in mago vortice Solis!
Nam cum in circuitus alienos ire necesse
Sit, retro quae sunt partes, subterque locatae,
Inveniunt, propriis obstent quae motibus extra;
Ergo aut sistuntur, vel quo non convenit ire,
Concitae eunt, aliasque suo immiscere tumultu
Gaudent, et varia pellunt regione, feruntque.
Sic in fluminibus quoque reddi his parva secundis
Tempora vorticibus, praesertim ubi flectitur alveus,
Cernimus; intereunt vix orti, impletque cavatos
Protinus unda sinus, quos fecerat ante retorta.
Praeterea vortex aliquod consistere tempus
Possit, si libeat, qui se aequos flectit in orbes;
At compressus ab hac, et ab illa parte tumescens
Quid dubites, quin se cito per se destruat ipsum
Nectens ipse moras, et miscens cuncta tumultu?
Demum turbineos ut jam et consistere motus
Largiar, et longos convolvi posse per annos;
Num tibi propterea his peragetur, quidquid ubique
Conspicimus fieri Terram Caelumque per omne?
Ut diversa forent, quam nunc sunt, omnia vulgo?
Principio vortex si deorsum corpora cogit
Delabi gravia in Terram, et subtilis eodem
Pellit materies, quae circa vertitur axem:
Cur sunt in punctum medium directa, nec ipsum
{(356)}
Terrae pulsa petunt axem propiore meatu
Omnia? Cur pelagi se flectunt aequora in orbem,
Atque obeunt axem nec circum quasque per oras,
Ex una planam faciunt neque parte figuram,
[Scilicet] in Boream Tellus qua tendit ab Austro?
Quandoquidem corpus, quod circumfertur, ab orbis
Quodque sui medio tentat sugere, atque repellit
Introrsum, quae sunt conatu versa minori.
Id videas, haec structa tibi si machina constet:
Vitreus aptatur globus, ut super axe revolvi
Te versante queat, lympha tamen ante repletus;
Frustaque, quae possint extare natantia, rerum
Clauduntur, sucata tamen, ne mersa latescant.
Immoto hoc vitro super undam educta natabunt;
Non ita si celeres coeptes agitare per orbes;
Descendentia paulatim coguntur in axem
Nam medium, non in formam stipata pilai,
Sed ducentia se in longam teretemque figuram.
Praeterea hic mirus, qui Terram circuit aether,
Unde venit rebus gravitas, ut corpora deorsum
Possit trudere agens, debet majore profecto
Mobilitate rapi, quam qua se Terra revolvit
Axe super; super et Terra volvente locatum
Corpus de medio conatum profugiendi
Concipit, exiguum prae nisibus at gravitatis,
Nam prope tercentum decedit partibus ille.
Ergo hic ut fugiens gravitatem exaequet eandem
Conatus, sese convertere corpus in orbem
Debebit circum Tellurem mobilitate,
Quae bis ob octonum velocior incrementum
Scilicet est illa, qua sese corpora volvunt
Illic in Terra, quo latior ambitus extat.
Proin et adhuc aether majori mobilitate
Se convertere debet; at conatibus ipse,
Dum fugit a medio, si corpora deprimat intro,
Et cadere in Terram cogat, quanto magis illa
Trudat agens secum, directoque impete raptet?
Impete quo sylvas, turres, et celsa domorum
Culmina humi, totas etiam prosternat et urbes:
pagina 357
Omnia quin avulsa fero tum flamine secum
Corripiat. Fors propterea sed flamine ab isto
Interius prorsum penetrari corpora dictant,
Sentiri aetherius ne impulsus possit, et ingens
Plaga, nec avelli quidquam, raptumque moveri.
Verum quae projecta cadunt, deorsumque revertunt,
Cur ea non penetret quoque tunc, adeatque sine ictu?
Cur latere hoc tantum, cur hac regione resistat
Materies? Mireris aquam, quae pondera ligni
Vi depressa vomit sursum, levioraque rerum
Caetera, ni videas prono quoque flumine ferre,
Verum ea, praecipiti quanquam amne, immota natare.
Utque haec materies cogit deflectere Lunam
Circum, cur etiam non circum haec corpora pellat?
Vel cur non Lunam deorsum deturbet, ut illa?
Demum, quod superest, totus cum vorticis aestus,
In quo versatur medius Sol, et vaga circum
Sidera, converti super uno debeat axe
Illo ipso, Solem qui trajicit; omnia certe
Sex vaga debebunt quoque circa hunc sidera volvi;
Cur igitur vario declinant omnia flexu?
De mediique abeunt, quo vis properantior, orbis
Aequore, et huc illuc tentant diversa meatus?
Praeterea qua tum poterit ratione figuram
Astrum unumquodvis de coni segmine primam
Signare, et facere, ut respondeat area semper
Temporibus? qui propterea vult ire fluentem
Sic in vorticibus stipatam materiae vim
Scilicet, ut, quidquid clausum quocumque sub arcu est,
Directosque inter geminis a finibus arcuum
Ad Solem, et medio coeuntes Sole meatus,
Par et semper idem sit, porro quamlibet arcus
Mutetur; siquidem si fiat hic amplior, atque
Ad Solem flexus tanto diductior, una
Curtari laterum debebit semita duplex,
Quantum opus est; contra his protensis longius, arcus
Fit brevior, flexusque adstrictior, area semper
Constet uti sibi par; procul a ratione vagatur,
Talia qui fieri putat, inquam, posse: quis aequo,
pagina 358
Materiae dedit, ut partiri limite campos
Inter se valeat? Se, quo monstrante, peritam,
Mentis inpos cum sit, tam doctae reddidit artis?
Scilicet impulsu id solo, plagaque geratur?
Tum, si vicini sic possit motus et orbis
Mercurii, qui non turbatur ab interiecto
Astro alio, constare, queant consistere motus
Astrorum, quae sunt porro superedita, et orbes?
Materies defert quae Martem, extenditur ipsum
Non usque ad Solem, sed Terrae clauditur inter
Atque Jovis fines; jam si par area Martis
In Solem protensa sibi sit semper in aequo
Tempore, non poterit Terrae par esse, neque almae
Quae teritur Veneris curru, aut pernicibus alis
Mercurii: aptatum sic astrum caetera ob unum
Turbentur: properent plus, quam properare videmus
Saepe ea, vel cunctentur, ubi est mora nulla citatis.
At quidam in pelago voluit primum esse locatum
Astrum ibi turbineo, gravitas ubi particularum
Extiterit minor; illud enim conscendere sursum
Debuit, atque suos celerans transcurrere fines,
Seque in particulas graviores mergere porro;
Tum cogetur ab his, advenerat unde, reverti
Compulsum; rursum salit, et descendit, ut ante,
Post etiam rursum; sic pausa est nulla meandi:
Has sine fine vias relegit, semperque revolvit.
Interea in gyros circumvolventibus ibit
Flexum a particulis; tum si, quo tempore gyrum
Conficit, hoc et itus etiam persolvat, et illos
Reflexum reditus, signare videbitur ovi
Ductum iter in speciem, per idem et se volvere semper.
Tempus at id gyri brevius si constat, idipsum
Ire iter antrorsum spectabitur, ire retrorsum,
Si contra gyri tempus diuturnius exit.
Tanto sed quid agit rerum molimine? semper
Labendique vices, faliendique esse necesse est,
Nec minui, neque postremo finire fluenti
Illa in materie, quae quiddam e motibus aufert
Continuo obsistens? veluti vibrata per auras
pagina 359
Virga suos demum procursus pendula sistit.
Accidet et porro, sursum deorsumque meantis,
Propter densatas non aeque in vortice partes,
Astri ut non aliter varientur mobilitates,
Quam res poscat, uti respondeat area semper
Temporibus, conique e segmine conficiantur
Tantum orbes primo? neque quidquam motibus ulla
Obstet parte ratis, aut exeat ordine certo?
Nonne vides, quantas fingendo cudere leges
Mens debet, varie queis densae sint celeresque
Pro spatiis partes, astro et pro quoque novatae
Diverso? varie commutat quodlibet astrum
Nam spatia, a Solis quibus imo limite distat.
Astrorum inter se varios jam confer et orbes;
Scilcet efficies nunquam hic, ut tempora constent,
Et spatia inter se, ut debent constare vicissim,
Conferri in sese repetita ut tempora possint
Cum spatiis at bis repetitis scilicet, ante
Ut docui; quoniam ut quaevis diversa fluentis
Crusta velut, quae et se circumfert, materiai
Tali lege queat flexos finire meatus,
Est opus, in sese repetitae mobilitates
Pro saptiis ut decrescant crescentibus ipsis.
At cum particulae constent in vortice quaeque
Natura simili, quam longe mobilitates
Ordine pro spatiis diverso progrediuntur!
Progressus erit hos reperire, ubi quamque fluentis
Materiae crustam subtilem finxeris esse,
Interior celerans tantum quam crusta propellet,
Quantum a contigua tardabitur ipsa superna.
Ut faber occurrit lapsuris aedibus, atque
Tecta novat, mutatque trabes, lapidesque revolsos
Inserit, et ferri nectit laxa omnia nodis;
Sic fabrefactum opus hoc, qua parte est rima reperta,
Cura Virum reficit, sed inanis; plurima mutant
Nequidquam, quoniam faciendos omnis inepta est
Materies prorsum auctificos ad vorticis aestus.
Jam cum consimili a natura particularum
Vortex confieri non possit, qualis egemus,
pagina 360
Dissimiles ad particulas tum protinus itur,
Quae nequeant aeque densarier, et celerare.
Densior in spatio est Soli propiore locanda
Materies; quod qui possit? cum densior omnis
Majores medio fugiendi a vortice nisus
Concipiat, rarasque loco deturbent ab alto,
Et sese statuat per se in regione superna.
Praeterea loca cuncta carent quia prorsus inani,
Turbineo primus quod ab aestu Fictor abegit,
Jam quid densius esse potest, quid rarius illic?
Omnia sunt stipata aeque, majorque minorque
Particula esse potest, ut non quae densior extet
Materies alia, neque contra rarior ulla.
Sic male compacti primum, licet ipsa favere
Visa fuit fortuna novis, post saepe recusi,
Primum et tentati leviter, sed deinde inimica
Saepe lacessiti, et quassati vi rationis,
Denique turbinei prorsus cecidere tumultus.
Jam quid materia est subtilis, et aetheris aura
Illa levis, quae trans impervia cuncta meabat,
Impulsuque potens cuncta omniparente struebat?
Quid tria sunt elementa illa, unde exorta putatum est
Omnia scobs, agilesque globi, molesque striata?
Sciliciet in putres resoluta abiere ruinas
Et spaciem praebent magnam, ut Carthaginis altae
Illa diu per humum vestigia visa; vigentis
Urbis enim motus, populique ferocia bella,
Et vires, et opes repetebat mente viator,
Orbia et imperium jam totius affectatum.
Successit Gravitas, submisit et omnia victrix
Protinus, atque alte caelo sublata refulsit
Sola potens ima, et media, et conjungere summa.
Jam quibus ipsa ratis immensum temperat orbem
Legibus, in lucem nobis non invida claram
Extulit, et rerum communia foedera pandit;
Nec levia inducit nos per vestigia tantum,
Magnarum defert sed prorsus in intima rerum,
Et, quae nativa sunt obsita nocte, recludit
Funditus, et tenui dat quaeque evolvere filo,
pagina 361
Contemptimque sinit nil jam transcurrere, fidens
Scilicet ipsa sibi, et rerum secura suarum.
Humanae non haec simulacrum, ut plurima, mentis,
Ingenioque refert sua non exordia nostro:
Inventa est nobis, non edita; rebus ab ipsis,
Quas agitat, versatque, educta est scilicet, atque
Prodita, et hinc cupidas in mentes insinuata.
Procedit velata caput, vultusque nitorem
Obtegit, et nostris animorum obtutibus arcet;
Vim tamen esse suam monstrat, propriumque vigorem,
Quo procul inter se distantia corpora nectit.
Sed num cuncta sibi subdat, dominetur et una
In rebus? Cieat, quotquot sunt, undique motus
Sola omnes, nihil ut constet jam denique quovis
Vel tenui in spatio mutatum, in corpore quovis,
Quod non ipsa sua moderatrix conficiat vi?
An potius vires diversa a stirpe receptans
Sit veluti quidam dissusus in ardua ramus
Sidera, praeterea tamen ut se multa propagent
Radice hinc illinc ramorum brachia ab una,
Quaeque suas referant vires, disjunctaque praestent
Officia, unde in res varii sint germina motus,
Et varii pariter nexus, ut denique possit
Multiplex adeo consurgere, certus et ordo
In magnis, minimisque, et grandia, parvaque prendat?
Stipite nimirum vis diffundatur ab uno
Irrorans veluti vitalibus omnia succis,
Rebus et auctificos motus dans, exagitansque,
Adducens, removensque, ligans, solvensque vicissim,
Non temere, at legum ratio velut ipsa reposcit
In paucis nota, in cunctis certissima rebus.
Jam tu, quaecumque es, quae vires una profundis
Tam varias, tanquam foetus, Vis alma, feraces,
Salve mira opifex Mundi, o communis origo
Foederis, omniparens et amor, rerumque voluptas,
O elementorum Venus, o Natura capaci
Cuncta sinu capiens, vel quo tu nomine dici
Cumque velis alio, non grandibus impare factis.
Nos tibi subjicimus sed inertia corpora tantum,
pagina 362
Et Mundum hunc spatiis distensum, dispositumque.
Tu ne te Mundo longe meliore regendo
Immiscere velis; mentes contingere nostras
Interius nequeas; animi tua jussa recusant.
Attamen est aliquis quoque mentibus impetus, et vis
Indita, non qualis late per corpora fusua est,
At quadam tamen inflectens ratione, agitansque
Interius nostros animos, ut protinus inde
Possint tam varii gigni sub pectore motus.
Sed penetrare animis animorum impervia nondum
Contigit, et seriem arcanam cognoscere morum,
Excutere et latebras omnes, motusque repostos.
Tempora forte manent nostros ea fausta Nepotes.
Se produnt aliqua, at longe modo tenuia nobis
Indicia, ista sequi, quaesisse et proderit olim
Plurima; nunc sat erunt faciendo in postera saecla
Augurio, et tanta spe mentibus alliciendis.
Principio si mens animantum bruta videtur
Esse aliquid majus, quam quod de corpore ducit
Exortum, vires sentire ad multa trahentes
Quis dubitat? Propriae quaerunt cur commoda stirpis?
Quid teneram matris compellit ad ubera prolem?
Implumes avium quid hiare coegit ad escam
In nidis foetus, quid matrem ferre labores,
Inque fovere diu, blandirier, atque tueri?
Verna parat fieri cum primum mater hirundo,
Fictile sub trabibus sibi par sobolique ferendae
Condit opus: condunt de spinis undique lectis
Alcyones, scopulisque infigunt tecta sub altis
Usque adeo mira compagine nexa, resolvi
Ut nequeant undis, nec adiri; condit et altis
In ramis Philomela suos de cespite nidos.
Has artes sub quo primum didicere magistro?
Unde et inexpertae norunt, quid postulat usus?
Cur similes faciunt, quas jam fecere parentes,
Atque pares operas? Non haec vis insita quaedam est,
Ultro quae trahat huc indocta atque inscia corda?
Mutat avis peregrina plagas, quaeritque tepentes
E gelidis oras regionibus, eque tepore
pagina 363
Immodico fugit in desertos ante recessus.
Dum migrat, pulchrum liquido deducitur agmen
Aere, ne nimium venti, nubesque morentur.
Quis docuit Mensor pulchras aptasque figuras,
Excipisse quibus ventos et nubila possent?
Quis Terrae faciem in tabula descripsit, ut illic
Opportuna sibi legerent loca traminte certo?
Quidam quo raptat vigor intus, pergitur illuc
Scilicet, et varios tentant exinde volatus.
Inspice pulvereos per campos ordine longo
Formicarum acies; segetem sectantur in arvis,
Atque onera important scrobibus, praedamque cavatis;
Fervet opus, releguntque viam, repetuntque laborem.
Sed tanto fera parva quid efficit utile nisu?
Prospicit illa hyemi, longum qua languida torpet,
Plurima cum nullas hyemes, neque viderit ulla
Frigora? Nimirum sibi longo accommoda somno
Tecta parat, segetemque locat, quam corpora possit
Sternere parva inter, brumam et defendere membris.
Neu tumeat faciles terra seges abdita in herbas
Eruptura, illa corrodit parte, futurae
Qua latet effigies in parvo semine aristae.
Haec tu scire putes animantem, et noscere cuncta
Mensibus aut paucit prognatam, aut forte diebus?
Nempe rapit quidam has, et, quo rapit, impetus, itur.
Quae vomit e parvo, net aranea, corpore fila,
Retiaque intexit liquidis pendentia in auris.
Hinc illinc videas affixo ut fune teneri
Saxa inter ramosque leves, velut alta tenetur
Ad scopulos puppis circum religata manentes.
Artis opus mirae; circumplicat orbibus orbes,
Alligat et, radiis ex omni parte profusis
Ante, tenax filum: extremis rarescit in oris,
Densior in medio, pellucida quae plaga confit,
Sed duri mage sunt in summo fine rudentes.
Expectat sic densa leves in retia muscas.
Piscibus exemplum capiendis unde, ferisque
Sylvicolis, avibusque homines nos hausimus ipsi.
Illa sed unde hausit? Proprio talem extudit artem
pagina 364
Ingenio? An potius quidam ingens impetus intus,
Quod facit, id cogit facere, impellitque sequentem?
Non ego praeteream, qui nobis ferica fila
Donant, et pulchra faciunt in veste nitere,
Innocuos vermes, teneris qui cura puellis
Praecipua, inde sibi ut peplum, pallamque receptent.
Tempus ut advenit, cibus et maturuit aptem
In succum interius, splendentia corpora densis
Attollunt ramis; illuc namque impetus ire est;
Oraque multiplici convertere ut ebria gyro
Incipiunt; quaque ora feruntur, succus in auris
Fila in tenuia flavescens deducitur; ultro
Paulatim in tereti concluditur ille sepulchro,
Et clausus quoque pergit opus, dum scilicet omnem
Evomuit succum, atque exanguia membra reliquit,
Acceptura novam porro rediviva figuram.
Quae facitis ceras, et mella liquentia, parvae,
Vos ego apes sileam? quando divinius esse
Ingenium, et rerum fato prudentia major
Creditur in vobis. Plebs duro nata labori est
Atque operis, sexuque caret; stirps mascula, fuci,
Rarior est, multo sed foemina rarior, una
Saepe genus magno in populo: Rex credita piscis
Haec fuit agricolis; Reginae nomine verum
Dignanda est mater, regnum hoc muliebre feratur.
Nullum fervet opus sine matre, aut publica tangunt
Commoda; projiciunt ingratam tum quoque vitam:
Ipsa movet, regit ipsa, et pacis et arbitra belli.
Mel de flore legunt, scrutari florea norunt
Septa, ubi congesti succi, dulcemque liquorem
Protinus educunt sugentes, oraque complent;
Cercus, et norunt, quo florum stamine pulvis
Haereat: his ergo se desuper applicat ales
Staminibus; circum et se pulvere tingit odoro,
Accumulatque, impletque sinus per crura cavatos.
Saepe init et bellum pugnax genus; aspera retro
Pro cauda est acies, jacit unde in vulnera virus.
Hanc etiam in sucos vertunt, ut inutile coeptant
Hi genus esse, suo genitali munere functi.
pagina 365
Fundendoque petunt fraterno a fanguine laudem.
Jura vetant nil proficere, atque labore alieno
Pasci, et non partis per sese accumbere mensis.
Arte favus mira compingitur, et licet ollis
Haud ulla artifici tractetur regula dextra,
Appositis tamen et flexus novere, modosque
Senorum laterum; spatia implent cuncta, caventque,
Nusquam ne constet cerae parcissimus usus.
Tum quoque pro vario cunabula semine condunt;
Plurima, parva tamen, queis sexus nescia partu
Immittatur apes; magis ampla et rara virili
Pro stirpe; augusta surgunt rarissima mole,
Parvula queis mulier, soboles regalis, alatur.
Scit mater, nunquam confundit provida cunas.
Vere novo incipiet sedes animantibus arcta
Esse, neque immensas capiet domus; ergo colonos
Decernunt alias quaesitum emittere sedes.
Tunc subito possis magnum exaudire tumultum
Exortum; erumpunt densae plaudentibus alis
Unam observantes, quae foecundissima, matrem;
Non odio huc, vel amore, sed utilitate trahuntur.
Omnia quae peragi si docta mente fateris,
Et populo quaecumque alia admiramur in illo,
Falleris; impellunt constanti lege valentes
Interius vires, quas nobis noscere non est,
Impulsus illae excipiunt, ultroque sequuntur.
Quid jam aliud vulpis dolus, insidiaeque luporum,
Quidve canum furor in cervos, cervique timores,
In teneram accipitris quid mens inimica columbam?
In nemora ire mihi nec jam vacat, inque profunda
Oceani, et, quae vos agitis, spectare, leones,
Atque ursi, tigresque, et corpora vasta elephantum,
Et mutae Protei pecudes et suamea saecla,
Vos rhombi, vos delphines, vos grandia cete;
Quam varias vires in vobis, quam simulantes
Optima consilia, et rationes esse viderem!
Exuere ast omni vos tamen hic ratione
Consilioque ausim, dum pelli viribus istis
Suspicor ignotis; quoniam cum viribus istis
pagina 366
Et ratio queat esse aliqua, et mens sponte receptans
Impulsus, ferrique videns, quo fertur, et optans.
Quis neget igniculos nobis rationis inesse?
Et tamen impulsu trahimur persaepe valenti,
Dum, bona quae remur, sequimur; cum scilicet illuc
Experiamur agi ut naturae a pondere quodam.
Has primum ingenitas in nostris mentibus intus
Sentimus vires; inde esse, et vivere quemque
Allicit; et miseram quanquam, duramque trahamus
In luctu vitam, tamen esse, et vivere dulce est.
Notitiis trahimur rerum quoque, veraque nostri
Exoptant animi, et dulcedine tangimur horum
Mira, nescio qua; de veris exoriuntur
Vera alia, et cupido se nexu in pectore jungunt.
Excolere in tacita res longum, et volvere mente
Ignotas, non sit propius propiusque locare,
Ut possint a mente rapi, junctaeque teneri?
Porro ob conjunctas majorem extendere nisum
Possumus, atque alias adducere longius, atque
Porro alias, semperque novas adjungere vires.
Quae semel arripuere animi, retinere tenaces
Contendunt; exin fiunt constantia quaedam
Rerum judicia, et fluxerunt protinus usus,
Et varii mores: ea si quis vellere tentat
Ex animis, vitam prorsum ipsam evertere ab imo,
Naturamque alio convertere velle videtur.
Ordinis hinc animis, Pulchrique, Bonique cupido est
Indita, justitiae vel corda injusta leporem
Agnoscunt. Virtus fert ludem, et honesta probantur.
Ipsae etiam mentes intra se nonne trahuntur
Mutua? Cur igitur solas tam taedeat esse?
Cur sociale genus sumus haud deferta per arva
Dispersum, vel per sylvas, vacuosque recessus?
Unde tot in populos, tantasque coivimus urbes?
Unica non homines junxerunt mutua vitae
Subsidia inter se, neque magni commoda coetus;
At quoque posse loqui, atque aliis expromere sensa,
Atque aliorum etiam cognoscere, et inde moveri.
Finge aliquem solam placidi inter veris honores,
pagina 367
Et melicos inter cantus producere vitam,
Mollibus in stratis jucundos carpere somnos,
Auratamque domum, laxosque habitare penates,
Affluere atque esca regali, deliciisque;
Num minus exagitet quaedam vis insita mentem,
Et faciat, vitam socialem ut protinus istis
Praeferat? Haud ulla est sociis sine pura voluptas;
Crescunt, cum sociis partimur gaudia nostra,
Curaque dividitur narrata, minusque dolores
Saevire, inque animos incumbere moeror et angor.
Praeterea et laudem, et famam captare, decusque
Unde sit? Ex ipso vitae socialis amore
Non fluat? Ambitio non vires exerat illinc,
Qua primi in rebus contendimus omnibus esse,
Et praeferri aliis, regnare, atque esse potentes;
Quod solis petere haud unquam, neque nosse liceret.
Postremo nexus inter corpusque animamque
Cernimus esse aliquos, et mutua foedera quaedam.
Ulla neque apparet, potuit quae jungere causa
Naturas tam dissimiles; id praestet utrinque
Inditus, hinc animis in consona corpora quidam,
Illinc corporibus quidam conatus in illas,
Ut vita, atque omnis quoque vitae hinc prodeat usus.
Jam quid opus tam distantes contingere sese
Naturas? Per vim sine tactu mutua possunt
Officia exercere suam, et communia quaeque
Efficere. At, genus id, multas cognoscere vires,
Quotquot sunt, ullas et earum prendere leges
Non opis est nostrae forsan, praesentia quamvia
Omnia sint, atque intra nos peragantur, et ipsum
Afficiant sensum; neque jam deprendere motus,
Id quoque u liceat, sat erit, qui scilicet omnes
Interius varia in nobis ratione geruntur,
Cum volumus, cupimus, gaudemus, percipimusque;
Compositi nimirum motus sunt; proinde necesse
Hos foret in motus alios iterumque, iterumque,
Inque alios motus dissolvere, donec ad ipsa
Prima retexendo sit ventum elementa; vicissim
Tum conferre elementa iner se, quoque geratur
pagina 368
Ordine quid rerum, qua quid quoque lege, videre
Nec tamen interea nostrae, quae libera, mentis
Vim secludere ab his, dominam ast adsciscere talem,
Arbitrio mens ipsa suo ut quascumque movere
Se queat in partes, et quoslibet edere motus:
Texere post contra, ad motusque redire priores
Esset opus, quales nos intra percipiuntur.
Ipse sequens at se sensus fugit, undique nodos
Nectens difficiles, magnoque volumine rerum
Implicat, ut proprias nequeat cognoscere vires.
Nobis hunc tenuem nostrum lustare profecto
Difficile est mundum, et, quid simus, scire; videmus
Caetera, sunt oculis at nostra impervia nostris.
Non ideo tamen est, ut vitae debeat omnis
Cursus sorte regi, et quocumque impellimur, ire.
Vis etiam in nobis (Rationem dicere suemus)
Quaedam se prodit moderandae aptissima vitae;
Humani haec veluti currus Auriga videtur
Frena regens, et, recta, movens, qua semita ducit.
Illius impulsus aliis secernere oportet
Motibus, atque sequi solos; properare secundis
Scilicet his liceat, spatioque excurrere jusso
Securos; aliter transverso plurima calle
Obsistunt, longaeque morae, certisque periclis
Obsita sunt loca; quam triste et quam lugubre nostri
Spectaclum tum fiat, ubi, cum maximus Orbis
Consonet, hic tenuis discors, exlexque feratur.
pagina 369

LIBER SEPTIMUS

Hactenus, exagitent qua vi se grandia Mundi
Corpora, quo constet nimirum Terra vigore,
Et Sol, et circa medium astra errantia Solem;
Nunc almae vires ad lucis progrediendum est,
Fulgentisque novos ritus, moresque videndum
Naturae; neque enim peragi ordine cuncta putare
Possumus illo uno, nec quae constare tuemur
In magnis, subito ad tenues transferre licebit
Res itidem, ad magnas ut contra a tenuibus ire
Nec licet: e genere hoc discrimina plurima certe
In rebus vulgo agnosces, Naturaque cautos
Hic jubet esse suis exemplis. Crescere corpus
Humanum si forte velis, ut tangere nubes
Vertice possit, et ut faltu conscendere montes,
Aequoris et latas pedibus transire lacunas;
Esset opus, plusquam in proceris artubus alte,
Ossibus ut crassis, nervis concrescat et auctum,
Et late plantas distendat, crura, humerosque,
Pectoraque, ut liquidis consistere possit in auris
Mole sua, neque tam vastum solvatur ob augmen,
Proin olim secunda tulit quos terra Gygantes,
Qui vitae poterant se se exercere per usus,
Credibile est multo compactos crassius artus,
Membrorumque toros habuisse, exposcere nostri
Corporis, ut nunc est, ratio quam nota videtur,
Consuetusque modus, qui vitae aptissimus extat.
Rara ideo in Mundo sunt portenta, magisque
Vulgata in fastis, quam rebus forsitan ipsis,
Maximus est elephas inter terrestria vulgo
pagina 370a
Omnia [saecla], sed et latas imitata columnas
Crura gerit, magne moli substructa ferendae.
At duplos et adhuc hic si excrevisset in artus,
Plusquam dupliciter lata et distenta fuissent
Crura; secus molem haud possent fulcire minantem,
Et tum fors vitae non usibus apta fuissent.
Aere sed quoniam est gravius tamen unda elementum,
Monstra ibi nant majora; queas ibi grandia Cete
Nam vastis scopulis et montibus aequiparare.
Corpore pro tenui majus fera parvula pondus
Ferre queat, quam bos nitens, aut fortis equi vis.
Cum ruit in terram ventis evulsa columna,
Per fora, porticibus vel qualis visitur altis,
Frangitur; exigua cum quae mole, resistat.
Et puer imbelli labens pede saepe, nec ullas
Emittit lacrymas, neque ludo absistit inani;
Quassata at gemitu, atque infracta voce queruntur
Ingentem saevire Viri per membra dolorem.
Si struere incoeptes navim, ut prope dupla sit ejus,
Quae nunc oceani ruit atros maxima fluctus,
Omnia conduplicans, costas, tabulata, trabesque,
Non illam fluctus visuram rere marinos,
Scilicet ante sua solvendam ad littora mole.
Et parvas aedes, quas laudas, undique pulchras
Esse videns, solidasque, ampla si mole referre
Omnia consimili tentes; nec pulchra profecto
Consurgent vacuis, nec firma palatia in auris,
Incumbentibus a ventis ductura ruinas,
Aut tonitru a quassante, et humum obtectura patentem.
Imperia ipsa solent, nimium cum grandia, labi,
Semper nec proprio sine possunt crescere damno,
Ni simul exaucta leges ditione noventur,
Et populi mores, et regni forma regundi.
Rerum ita ne pariter mirere in viribus esse
Quiddam, ut nec possint a magis parva referri,
Magna nec a parvis contra, quaecumque geruntur.Note: 65
Parva quidem tenuisque suis quoque viribus acta est
Lux, ut corpora magna suis; ast ordine longe
Diverso, atque aliis consistunt legibus illae.
pagina 371
Omnia quae pariter nobis quoque dia Viri mens
[Extudit] exquirens, e magnis addidit ingens
Inventum inventis, quin inter caetera summum,
Quaecumque anteactis jamdudum aetatibus usquam
Prodita sunt; quid enim mirum magis, egregiumque,
Aut majore quid est in veri luce locatum?
Jam sua lux, [splendorque] suus, nitor esse colorum
Rite suus dicetur, et omnia, quae radiorum
Sunt cumque, apta oculis sunt et quaecumque ciendis.
Hunc sequar egregium Mortalem proin praeeuntem
Luce sua, clarum non plausu ad sidera inani
Tollere contendens nomen, sua sed vigilante
Excipiens animo, atque observans aurea dicta,
Musarumque ferens aeterna in templa sacerdos.
Tu mihi Calliope huic alii concede labori
Pervigiles animos, da pulchram pandere lucem
Carminibus, quae sint ipsa dignissima luce,
Atque haec sparge novo, quae dicam, blanda, nitore:
Scilicet hanc de te spem tandem concipere ausim,
Praemia ne longo tua sint non aequa labori,
Calliope o requies curarum, hominumque voluptas.
Primum igitur, constent luci quae reddita, dicam,
Munera, qua nobis possint ope deinde patere,
E quibus et par sit demum ipsa educere causis.
Corpore cum radius fugit a lucente profusus,
Si nihil obstet iter facienti, rectus abibit,
Semper et immensas transcurret rectus ad oras.
Hunc tibi jam rectum persuadent multa meatum.
Limina trans patulasve fores, rimasve, sedentes
Forte domi, cum prospicimus, non ulla videmus
Corpora, ni quae sunt oculis in tramite recto
Cum nostris, adituque patenti: caetera murus
Obstruit, atque sita e latere hoc tegit omnia, et illo.
Cum sequitur recta lumen, quod nocte Viator
Dum graditur gelida, prospexit, pervenit illuc,
Quoque tremens caleat, considit laetus ad ignem.
Cum radium Solis clausum in penetrale receptas,
Aspicis aerio volitante in pulvere rectos
Signari longo lucente in tramite tractus.
pagina 372
Num tamen haec ratio est tam certa, ut sidere possis?
Lucis nempe viam quonam explorare queamus,
Rectane sit, modulo? Nam quae res cumque videtur
Recta, sui mittit speciem hanc ad nos ope lucis:
Proin ope cujus erit, recta haec videatur ut esse?
Sunt haec deinde brevi a spatio repetita viarum
Judicia, et sensus tam parvo in tramite falli
Possit perfacile; ut si spectans desuper undam
In puteo, facies num plana sit, aestimet ipsis
Tantum oculis, rectam prorsus, planamque putabit;
Et tamen illa golbi pars est tenuissima magni
Extima, quem faceret tellus, si tota nataret.
Sic queat ingentis pars curvi parva meatus
Esse iter id lucis, quod nostris sensibus ipsi
Subjicimus, nec, ut apparet, proin pergere recta.
Haec sunt atque alia e genere hoc nonulla, fidem quae
Servatis minuant, ne possint condere certum
Nobis indicium veri, quam quaerimus, in re.
Sed si praeterea ratio subjungitur istis,
Indicia ut testis firmantur teste recenti,
Illa etiam tum pondus habent; simul agmine juncto
Educunt, claro et perfundunt lumine verum.
Scilicet haec ratio est patefacta, aptataque multis
Jam supera rebus, cum dixi prorsus inertem
Materiam esse omnem, cumque hac vi cuncta teneri
Illo nempe statu docui, quemcumque tuentur.
Vis radium haec semel emissum de lampade, recta
Aequalique fuga fert, nec se flectere quoquam
Per sese sinit, et cursus mutare tenorem
Primi posse, nisi adveniat vis extera mutans,
Causaque de coepto decedere tramite cogens.
Proin quoque per sese diffundi lumen oportet,
Si nihil obsistat pergenti, per loca longe
Immensa, et spatii tractus sine fine vorare.
Propterea a nobis spactari sidera possunt
Fixa, licet nostras superent distantia cunctas
Mensuras, loca nam lumen media omnia tranat.
Hinc quoque sit, vigor ut lucis minuatur eundo
Pro spatiis in se repetitis; lucidus ingens
pagina 373
Namque globus, circa medium qui funditur ignem,
Si multas aeque crassas, omnique rotundas
Ex parte in facies, quarum ambiat interiorem
Perpetuo exterior, desectus mente putetur;
Tempore quae se uno dissundet in interiorem
Lux faciem, se se diffundet in exteriorem
Dein aliam ipsa eadem, atque aliam dein usque remotam,
Abductamque magis; facie quapropter in omni
Densa magis lux est, quo sit minor ipsa, vel ejus
Quo minor est, mediam qui findit, maximus orbis,
Quo minus aut spatium a medio est in se repetitum.
Quam tibi rem supera quoque dixi, quam quoque tentans
Deduxi loquerer, circum spatiis quae funditur amplis:
Nunc quantum est opus, ut possis reminiscier, edam.
Nocturnae a flamma remove candente lucernae
Paulatim ipsum te, peraratae verba papyri
Donec vix possis agnoscere; deinde recede
Tantundem, aut tantundem iterum; an sat lumina bina,Note: 165
Ternave erunt, eadem ut valeas deprendere verba
Vix oculis? Bis erit binis, ternisve ter usus.
Propterea ob lucem longe, longeque minutam
Nos oculis stellas non usurpare valemus
Exiguas, lux inde oculos licet ingrediatur;
Proinde neque apparent abducti a Sole Cometae,
Ni disposta tubis luci dent vitra vigorem.
Et quia directo lux fert se tramite, fiet
Illud, quod vulgus miratus saepe, foramen
Per tenue occlusi thalami dum forte tuetur
Transmitti radios, pingique in parjete parvas
Objecto rerum effigies, quae extrinsecus extant,
Inversas tamen, et pendentes culmine deorsum,
Inferius caelum, terram super, aequora, campos,
Tectaque parva, sed ut vacuas revoluta per auras,
Et montes, sylvasque extantes stipite crebo,
Et contra deorsum frondoso vertice versas;
Laevaque item, quae dextra manent, qua dextera, laeva;
Cum grege pastores per ripam fluminis errant
Laevam intra thalamum, loca vere dextra tenentes:
pagina 374
Cunctaque sunt propriis fucata coloribus apte;
Lucis enim radii, veniunt qui rebus ab ipsis,
Trajiciunt dum tenue foramen, mutua sese
Invertunt ratione situs, vicibusque locorum
Mutatis muro impinguntur; proinde necesse est,
Res ipsae videantur ibidem, ast ordine verso.
Amplius est illud sed si tibi forte foramen,
Tota adaperta domus vel, quantum est lata, fenestra,
Nusquam illa effigies rerum, picturaque muri
Apparet; radii per quodvis trajicientes
Nam punctum, species totidem fecere, quot illa
Tum fuerint puncta; hinc orietur plurima rerum
Effigies simul expressarum, at conteget alteram
Altera; confundunt mixti proin cuncta colores,
Picturam et delet picturam copia rerum,
Non secus ac muro si nil pingatur in illo.
Arctius at quo sit, parvo et magis orbe foramen,
Et quo longius effigies sistatur ab illo,
Hoc eadem est distincta suis mage partibus, ast et
Lucis inops tanto magis, et languente nitore.
Corporis at longe quae lucidioris imago est,
Solis uti, ex alto subiere foramine magnum
Densi cum radii templum, clausive theatri
Introjere aedem, distincta, et vivida fiet.
Objecto quae si sistatur in aequore recta,
Praeferet aequi orbis speciem, atque aequaliter oris
Extensis circum claudetur: at aequore si tum
Excipiatur in obliquo; de segmine primo
Forma erit haec coni, radiis qui consit ab ipsis;
Et gemina hinc illinc de parte excurret in ovum.
Effigie has maculas etiam super ore natantes
Phoebeo videas; et subter praetereuntem
Mercurium, Veneremve, adeo distincta figura est,
Observes, nec non et Lunam congredientem,
Libantemque suum damnosa per oscula Fratrem.
Quin vel non alio spoliatum lumine templum
Si sit, et angustum quod erat nimis ante, foramen
Latescat paulum, scateat lux major ut inde,
Ire pavimento simulacrum mobile Solis
pagina 375
Aspicias super, ut medium cujusque diei
Noscere momentum possis, distendere longa
Si facias, Auster Boream qua prospicit, aera.
Nam matutinas, vespertinasque per horas
Citra abit, atque ultra species nitidissima Phoebi;
At super aere meat, medium cum tempus utrinque est.
Felsina, jamque tuum longe isto inclaruit aere
Templum, et, Roma, tuum, qua scilicet admirande
Termarum visuntur adhuc vestigia, tanti
Parvula pars operis, quod nomen praetulit olim
Caesaris augustum: hic defessus pondere rerum
Herbis imperii mutavit frena colendis,
Dalmaticoque libens sudare est visus in horto.
Post et magnificis saepe haec adjuncta potentum
Cernuntur domibus decora, et sunt publica tecta
Interdum hoc laudis titulo exornata recenti
Innumeros inter, perrara volumina, libros,
Naturaeque exquisitas res undique et artis.
At quia trajiciens radius sublime foramen
Recta pergit, uti docui, a quocumque profectus
Puncto Solis, erit, flexum ut metirier ejus
Possis illud ad aes, tam qui nempe altior intus
Ducetur, quam qui depressior, inde utriusque
Prendere discrimen, nostrique a verticis oris
Quantum limbus et hic Solis tum, distet et ille,
Lampadis et visam, quae sit, cognoscere molem
Aetheriae, et vario ut mutetur tempore, et ejus
Ad nos propterea accessus, contraque recessus,
Signiferique locum, quo sit pro tempore quovis
Lucida Phoebi fax; quin ipsum ducere possis
Signiferum in terra, circum et signare meantem,
Et quanto Aequantem flexu inclinetur ad orbem;
Brumam, et Solstitium praesertim, et bina per annum
Queis parilis lux sit nocti, si tempora ponas,
Inde petas festosque dies, normamque quotannis
Fastorum, et sacris praescribas tempora rebus;
Ut non dedeceat jam laxis talia templis
Addere, Naturaeque altos imitarier usus;
Namque colit Caeli in templo Natura Tonantem.
pagina 376
Hac ratione etiam cadet umbra a corpore semper
Oppositam luci in partem, atque aversa feretur,
Et faciet projecta super laevi aequore, si non
Excurrat procul, ut videamus, quale sit ejus
Corporis extremum filum, quae reddita circum
Forma: at si nimio fax lucida lata sit auctu;
Quantumvis protensa parum, non margine nigro
Desinet umbra tamen; sed qua sit transitus illinc
In lucem, ignores; paulatim quippe sit umbra
Densa minus, viso et nusquam discrimine, fallit.
Propterea, hoc genus, incertam dixere vocantes
Pene umbram: fit nempe locis, pars unde videri
Ardentis facis una queat majorve, minorve,
Non fax tota, etenim tunc umbra ea definit omnis.
Inde vides aquilas, aut amplo corpore cygnos
Caelum per sudum terra procul altivolantes
Projicere umbrae nil telluris ad aequora posse:
Posse alias tenui constantes mole volucres;
Dum pennas agitant agiles virgulta per ima,
Sectanturque herbas, dispersaque semina campis.
Hac itidem a ratione suos Ars protulit ortus,
Quae facie in quavis una sic corpora pingit
Omnigena, ut faciem trans ipsam nempe videntur,
Quaeque locis variisque suisque, ut postulat ordo.
Concipitur siquidem series permulta viarum
Rectarum, ex oculo quae tendunt ad loca rerum,
Quas faciem ipsam ultra fingis constare; notantur
Puncta hac in facie trajecta a quaque viarum:
Esse ea pictarum loca rerum puncta necesse est.
Te directa etiam lucis via pertrahet illuc,
Ut noscas usum, tibi quem caelestibus apta
Instrumenta dabunt, metandique eminus artem
Campos, atque alto surgentes culmine montes,
Signandique vias horarum Sole diurnas
Indice, signandi nocturnas indice Luna.
Aut quocumque alio, quod cernere possumus, Astro.
Tutemet adde alia e genere hoc permulta, videntur
Quae tranante viam pendere a lumine rectam.
Jam radios uno non tempore cuncta volare
pagina 377
Per loca: prima prius sed adire, sequentia porro,
Dicendum est; quo vis rationem praeter inertis
Ducent servatae te res quoque (namque valemus
Subjicere id sensu, et diuturnum lucis euntis
Nosse iter): ars operae multae tamen, ingeniique
Haec praestantis erat: ratio illuc altera defert
Nos Comites per bis geminos Jovis: altera motus
Fallentes sequitur Stellarum, tempore multo
Advenientem ad nos ob lucem, oculoque tuenti
Impressum a terra ob motum: ratio utraque nos haec
Edocet, ire locis diverso tempore lucem
Diversis, celerique fugae loca, tempora confert.
Quam tibi dum nostro conor rem pandere versu,
Ut possis adhibere fidem, ne singula mecum
Scrutari pigeat, quae sunt opus, atque ita multis
Multa quidem, quae sunt noscenda, evolvere dictis,
Tenuia praesertim rerum; nam certior omnis
Est ratio, tenues quoque solveres undique nodos.
Primo dum Comites illi Jovis orbibus astrum,
Quisque suis, obeunt, Soli cum parte feruntur
Aversa, densam saepe illabuntur in umbram,
Deficiuntque, velut defectu Luna laborat
Saepe suo, cum Terram obiens umbram illius haurit.
Crebrius ast aliis sublimibus imteriorem
Has opus est subiisse vices, et adisse laborum
Plus multo; in famulis tanquam ipse Vicarius esset.
Conficit ille orbem geminae prope tempore lucis
Quemque suum, multoque Jovi vicinor ipsi
Cum sit, non adeo cursum obliquare valebit,
Ut latescentem nimis umbram vitet; in ipsam
Propterea gyro semper devolvitur omni.
Ex quo detecti Comites sunt aethere in alto,
Servatum est, omnes subeant qua lege labores;
Ast in iis neqe lex bene, nec deprensa laborum
Tempora, ubi constant rari mage; tempora tantum
Propterea in propriore datum est, et prendere legem.
Jamque aliquis motumque Jovis, Comitisque recensens
Circuitus, inter binos quoscumque labores,
Videat aequales non lapsus temporis esse,
pagina 378
Sed varios cursum ob varium Jovis, et numerorum
Cogendos facile idcirco sub vincla: Jovem nam
Immotum aequali si cursu fingis obiri
Astro illo a famulante, videbis tempore certo
Deficere hoc, atque esse aequalia tempora semper
Debere inter se, queis quisque absolvitur orbis.
Fac nunc ire Jovem, et simul umbram proinde moveri
Aversam Soli similes, quos ille, per orbes;
Intimus ille unum peraget Comes ante meatum,
Quam motam interea rursum illabatur in umbram.
Aequali semper motu si Juppiter iret,
Proinde suam aequali si motu ferret et umbram,
Esset par itidem tempus, quod nempe peracto
Addendum gyro foret, assequeretur euntem
Ut Comes ipse umbram; quare intervalla laborum
Aequa forent etiam semper; sed Juppiter aequo
Cum non decurrat collustrans undique Solem
Motu, at lentior extet, ubi est disjunctior illo;
Temporis intervalla, quibus Comes advenit umbram
A media ad mediam, non esse aequalia possunt.
Cumque Jovis motus noscantur, quaque retardet
Lege viam, celeretque, patescunt certa profecto
Intervallorum discriminis temporis, in quo
A media mediam semper Comes ibit ad umbram.
Obstat at hic, notae cum jam Comes intimus umbrae
Jungitur, ejusdem nunquam nos posse laboris
Principum, finemque videre, sed unius unum
Seu finem, seu principium; cum nempe tuemur
Principium, tegitur Jovis ipso a corpore finis,
Principium tegitur, cum finem cernimus; hoc fit
A spatiis nimiumque Jovi nimiumque propinquis.
Inter at ingressus umbrae, egressusque necesse est
Esse aliquod discrimen, ad illam nam jacet orbis
Interior flexu vario; si scilicet ille
Est Comes in nodis, qua lata est, praeterit umbram,
Sin procul, oblique de parti praeterit una
Excurrens: tempus proin longius effluit illic,
At minus hic, varieque minus; paria omnia quare
Introitum, egressumque inter, non tempora constent;
pagina 379
Certum nec possit servando tempus haberi,
Quod medium est, mediam quo tam Comes occupat umbram.
Quidquid inaequale est sed et hic, quia pendet ab orbia
Illius positu, certa sub lege teneri
Debet; at hunc positum potuit cognoscere certa
Quis ratione, recens fuerit cum cognitus ipse
Paucis ante Comes lustris, paucique notati
Illius varii, tam parvo tempore motus?
Haec tua jam demum mens pervigil aspera rerum,
Cassine, edomuit; leges ea fixit eunti
Huic Comiti, tabulisque novis inscripsit, ut inde
Praedici possint medii ipsi pene labores.
Attamen et suberant discrimina tum quoque quaedam
Temporis, ut numeris semper quid fraudis in illis
Saepe retentatis esset tamen: illius usque
Prodibat praecox labor, aut cunctantior omnis.
Vera sed et porro patuit discriminis hujus
Et lex et ratio; defectus nempe praeire
Servatum est, cum Terra Jovi subit, atque propinquat,
Differrique, illa procul a Jove deinde remota.
Non subito luci referendum progredienti
Id fuerat, tractu sit ut ocyor in breviore,
Serior in longo? Facile hinc minus esse videbant
Temporis a tactis umbris, seu forte relictis
Umbras ad tangi conspectas, sive relinqui,
A Jove Terra minus cum distat; debuit illa
Propterea tum res properantior esse videri.
Protinus aera quidem tabularum prima recusa,
Cunctaque sunt Terrae spatia illic enumerata,
Quae veniunt et ab his discrimina temporis ejus.
Jam quae maxima sunt, bis septem poscere visa
Particulas decies de senis simplicis horae;
Tempore proin tanto magni de finibus orbis
Ad fines alios, quo Tellus annua fertur,
Transit lux medio transcurrens. Rebus in istis
Omnia tum numeris mage convenisse reperta,
Non res ista tamen curas exemerat omnes;
Nempe videbantur tribus in comitantibus astris
Esse aliis alia ob missam discrimina lucem,
pagina 380
Quam par sit; quiddam contingere et interiore
In Comite interdum, quod quae sunt consona, turbet.
Lucis quippe viam (via si majorve minorve
Efficit id lucis) Telluris non variari
Solum ob mutatum positum debere, sed ipsum
Ad Solem Jovis ob positum quoque; namque recedit
Plus etiam a Terra, cum plus a Sole recedit
Juppiter; unde trium demive addive necesse
Tum foret, aut quatuor discrimina particularum,:
Eruta de tabulis veros sed prima labores,
Interdum, spretis aliis, discrimina signant;
Quare lucis iter non esse videtur eorum
Causa, sed interdum tabulis fors tempora jungit.
Verum si Comites alios contingeret usque
Respondere suis, neglecta luce, tabellis,
Interior vel si a ratione recederet illa
Nunquam, lucis iter qua primo nempe notatum est;
Tunc equidem, dum carpit iter lux aurea, legi,
Quam doceo, subici lucem debere negarem:
At quia neglecta hac saepe illic lege, fit, horae
Dimidiae qui sit par, error, et hic quoque raro
Incisae rebus bene consensere tabellae,
In quibus est lucis magnum, non omne, viarum
Discrimen; Comitum certe debere aliorum
Motibus in propriis impar quid inesse, fatendum est,
Majus uti multo sit eo discrimine, quod lux
Efficeret properans per tot diversa locorum;
Motibus inque ipsis primi, interiusque locati
Impar esse aliquod quoque, quod discrimina lucis
Illa aequet saltem, loca quae mutata sequentur
Ad Solem Jovis: haec propriis in motibus ergo
Utrisque imparia, ut dico, turbare meantis
Possint in speciem lucis tempusque, viamque,
Congruere ut tabulae possint quandoque videri
Veris jam rebus neglecta tramite lucis,
Congruere at nequeant non jam ipso tramite lucis
Neglecto, fraudes praesertim si cumulentur.
Contra si non lux per tempora multa profusa
Iret, opus nobis esset reperire recentem
pagina 381
Causam aliam, interni incrementa, morasve struentem,
Ut dixi, in motu Comitis, Terraeque, Jovisque
Pro spatiis inter sese; ut propioribus istis
Praecurrat visus labor, at cunctetur eisdem
Contra in diductis: num tam Jove Terra remota,
Et tam parva queat Comitum hoc invertere motus
Ordine? Nonne situ Terrae in quocumque ferentur
Omnimodis illi? Quidnam hic extundere possis
Confingens, quo non lucis via certior extet?
Praeterea non sat semel est iterumque videndis
Scilicet his caelum servasse, at tempora longa,
Multiplexque opera impendenda; ut plurima postquam
Per servata ieris, res et collegeris omnes,
Errorum uberior longe si copia constet
Tramite neglecto lucis, non esse profecto
Hunc bene neglectum noscas, non tempore puncto
Per loca multa ad nos proin lumina lucis adire.
Sic quoque si, quae habeant congesti pondera nummi,
Explorare juvet, non privum examine quemque
Tentes; invenias siquidem discrimina saepe
Esse aliqua: at cumulo simul omnes exige in uno,
Ponderis ut quantum pretiique in quoque receptum,
Constituas, nummo; licet aurum dextera saepe
Praecidens paulum, quod ferro percutit, erret.
Jamque aliquis longa haec tentavit sedulus arte,
Inque magis tutas vel adhuc exinde redegit
Interni tempus Comitis, motumque tabellas;
Atque hunc, atque alios, ut eorum tempora constent
Et motus, ad nos paulatim lumine misso
Ipse docet debere regi, jamque omnia prorsus
Accidere, almae quae via lucis tanta reposcit.
At quare plus hoc astrum, quam caetera, lucem
Significet spatiis non uno tempore ferri;
Et cur significet Terrai pro variato,
Non Jovis, ad Solem positu, nunc percipe paucis.
Nempe alia Astra suos peragunt discrimine motus
Majori, quam sit, quod misso a lumine confit;
Id minus at solo discrimen in interiore est,
Motus quam lucis, loca qua diversa teruntur,
pagina 382
Queis distat medii Tellus de lampade Solis.
Illa Jovem, ut totidem Lunarum corpora, cingunt,
Impulsusque a Sole alios aliosque receptant
Atque alios inter turbantes mutua sese:
Hos astrum interius persert quoque; sed minus errat;
Ocyor ejus enim sit gyros, et a Jove major
Ipsum illic retinet gravitas diffusa propinquo,
Et minus est obliqua, tegens vicinus umbra.
Illic propterea sentiri posse necesse est,
Quae sunt particulae bis septem simplicis horae,
Tempora nimirum, mutatis debita luci
Quae Terrae spatiis; at non ea tempora posse,
Debita quae luci Jovis, ob mutata locorum
Ad Solem intervalla, ipsa exaequare quaternas
Particulas vix hic possint, confundere motus
Ut facile has varii valeant, atque abdere paucas.
At Comitum poterunt aliorum motibus ipsis
A variis longe majoribus omnia prorsus
Integri, et offundi, quae tempora debita luci
Et Jovis, et Terrae spatiia ob mutata videmus.
Bis septem e decies senis cum simplicis horae
Particulae spatio magno illi, Terra quotannis
Quod mutare queat, tribuantur; dimidiatis
Tractibus his septem reddentur tempora tantum,
Hoc genus; a medio radii proin Sole fluentes
In Terram debere suos deferre necesse est
Ictus hoc ipso quoque tempre, simplicis horae
Scilicet octava est quae pars prope: scindere perges
Ut loca, sic lucis tempus quoque scinde meantis,
Sed jam multa locis exposcere tempora multis
Tranandis lucem, ex alia regione petendum est,
Nempe a Sideribus, quae fixa vocavimus, altis,
Propterea quae deprensum est quotannis.
Ut primum veterem renovavit Sarmata Caeli,
Desuetumque modum, et mortalia pectora raptis
Solis videbatur, magnum dum fertur in orbem,
Debere efficere, ut non unis conspicerentur
Sidera fixa locis, sed mutarentur in uno
pagina 383
Anni circuitu positus sese inter eorum.
At non has Stellas positus mutare notatum est
Protinus; exigno proin vastum hunc aequiparare
Usus erat puncto, tellus quem conficit, Orbem,
Illis confertur dum cum distantibus Astris,
Ne subito ratio illa trahat vix orta ruinam.
At post convertis oculis ad Sidera multa,
Directisque tubis immotis, vitrea septa
Queis sunt, esse aliquem servatum est denique motum
Exiguum, quovis sese anno restituentem;
Nempe caput cuncta Astra ad nostrum accedere vis,
Visa recedere post nostro de vertice cuncta.
Porro hic deprensus tamen altis motus in Astris
Discors esse tot e Terra prospectibus acta;
Proinde videbantur pessum tunc omnia verti.
Scilicet a mota si Terra Sidera fixis
Cernimus alta tubis, debebunt ipsa videri
Illa in planitie positos tunc ire per orbes,
Quae paribus spatiis disjuncta sit undique magno ab
Aequore, quo Tellus fertur circum annua Solem.
Qui cunctarum orbes Stellarum (has excipe, si quae
Ipso signiferi fulgere in calle videntur)
Prospecti obliqua ratione magisve minusve
Debent in graciles magis aut minus ire figuras,
Quae referant formas de coni segmine primas.
Atque ipsa apparent revera Sidera tali
Deferri motu, ratio haec quem postulat. Ille
Attamen hoc uno distat, super axe minore
Quod cum eadem sita prospicimus, majore necesse
Prospexisse foret formae super axe locata,
Inque vicem majorem axem mutare minori.
Illinc nempe suo lux Sidera jacta videtur,
Deberet quo post menses effulgere ternos,
Motus hic a mota si Terra duceret ortum.
Interea cum sic ratio turbata jaceret
Motibus ignotis, tuus, ampla Britannia, civis
Dignus ob hoc signis ardentibus addere nomen,
Et caelo sacrare suum, servaverat illos
Longo instans operi curaque expenderat acri
pagina 384
Haud frustra; magno merces fuit aequa labori,
Vel si Tellurem ob motam distantia longe
Sidera non facarent diversos pro regione
Aspectus varia, docuit tamen ipse, meante
Terra, et non uno luce illinc deveniente
Ad nos momento, tales debere videri,
Quales in quovis apparent sidera motus:
Nimirum loca multa oculus si mutet, et ipsa
Lux pro motu oculi immensum non concita currat,
Immotam rem stare loco non posse videri,
Quo stat revera, at progressam, qua regione
Progreditur spactans oculus: proin effice longum,
Qui medio pateat, tenique foramine tantum,
Transpectumque tubus tibi supra, et praebeat infra,
Ast idem latere ex omni sit caetera clausus;
Tum sic dirige, uti res fulgens transpiciatur:
Transpicietur ea e regione, foramina constant
Qua sita, quis dubitet? Servamus certa plagarum
Sic loca, cum caelum longe metimur, et astra,
Divisis vel cum signamus jugera campis.
At nos ut moti possimus cernere, quod sit
Immotum, trans illa foramina, num manifestum
Non erit, haud debere tubum convertier illuc?
Pars etenim lucis jam primum ingressa foramen
Non poterit transire alio, sensumque ferire,
Deproperante tubo interea, sed proinde relicta
Retrorsum paulum latus allidetur ad unum.
Excusso sic cum volucrem transfigere ferro
Venator celeres quatientem fortiter alas
Optat, pennigerumque in corpus dirigit ictum,
Dum volat emissum telum, praetervolat ales,
Et primum mortis linquit terga timorem;
Ille videns culpatque manus, arcumque trementem
Inscius; ipso etenim praecurrere debuit ictu,
Posset ubi fieri celeri celer obvia ferro.
Ut queat illa igitur lux pertransire foramen
Inferius, tubus ad partem inclinarier illam,
In quam defertur, tantundem debet, ut intra
Particula ipsa tubum medium transcurrere possit,
pagina 385
Et medium inferius pariter tranare foramen,
Et nusquam detenta oculum ingrediatur hiantem.
Rem situs iste tubi monstrat; directus at in rem
Non est, sed partem, ut dixi, inclinatus in illam,
In quam tenditur; ipsa igitur regione videtur
Non vera, propriaque, sed in anteriore locata.
Hoc etiam facili possis cognoscere pacto
Expendens, non intra oculos iter esse meantis
Lucis idem, plagae regionem et prorsus eandem
Interius fibras tenues, nervumque agitantis,
Immoti cum sunt oculi, vel mobilitate
Correpti cum sunt tanta, ut cum mobilitate
Illa queat lucis conferri: si religatam
Forte pila in navim de littore projiciatur
Saxea, fucatis tabulis super incita gyro
Multiplici, qua pergit, iter signabit, ut ante,
Directum, opposito lateri dum deferat ictum;
At si navis eat ventis impulsa, videbis
Non in idem lateris punctum se impingere volvens
Saxum, sed puppi loca quae propria ferire,
Atque suum tabulis super obliquasse meantum,
Tum lateri innixum nautam si laeserit ictus,
Ille regens oculos, via qua signata, manumque,
Littoris haud veram, pila venerit unde, notabit,
Inscius ast aliam, anterior quae sit, regionem;
Ludentemque videns diversa culpat in acta
Innocuum Juvenem mirantem, atque increpat ardens,
Fundit et in ventos minitantia verba ferentes.
Sic et ab impulsu radii mens nostra viaque
Intra oculum celerantem alias determinat oras,
Unde putat lucem mitti, non unde movetur
Revera, anteriusque, nec ad sua rem loca defert;
Plus defert, celeret quo plus oculusque, tubusque,
Atque hic tum magis in latus inclinetur; uterque
Si nimium at tenui, pro motu lucis, agatur
Mobilitate, tubum percurrit tempore quo lux,
Accidat ad sensum ut non motus noster, oportet,
Tum visa a veris loca non distare putemus;
Usque adeo exiguum spatii discrimen id extat.
pagina 386
Quin spatii ex ipso possis discrimine, et ipsa
Obliqua a regione tubi deprendere, quantum
A celerante oculi pernix fuga lumine distet.
Percipe nunc oculum Terra in peragtante locatum
Obverti in sidus quodcumque; tuebitur ipsum
In regione alis, quam qua micat, utpote in illo
Tramite promotum in speciem, qui tramite Terrae
Distet ab ingenti spatiis aequalibus; et cum
Continuo rectos commutet Terra meatus,
Dum post integrum loca gyrum prima revisat,
Siderei illa loci species defertur in orbem,
In medioque locum verum circumdat imago.
Et quavis quia Terra prope aeque concita fertur
Tempestate anni, proin illa est semper imago
Equali spatio a vera statione remota,
Si spatium hoc nempe in tracta capitur, ab illa
Aeque disjuncto, quae defert orbita Terram,
Cum Terraque oculum tam longe prospicientem.
Propterea circum apparens locus implicat orbes
Distantes aeque motae Telluris ab orbe;
Obliqua quos cum longe ratione videmus,
Praemonstrant primam coni de segmine formam.
Jam quoniam quidquid variam est, dum Terra peragrans
Commutat caeli aspectus, in calle locatur
Illo, qui spatiis longe disjungitur aequis
A Terram Solemque una nectente meatu;
Et quoniam quidquid varium est labentia propter
Lumina per caelum lucis, stat tramite in illo,
Aeque a Terra qui distat tramite, tangens
Quo via dirigitur, nimirum circumeuntis
Terrae orbem tangens, inter quam rectus, et illum
Est flexus radium; nonne est opus ob rationem
Tramitis hanc, axe majori appareat esse,
Axe quod appareret ob illum forte minori
Nectentem, ut dixi, Terram, Solemque meatum?
Ac tum servatum quod convenisse nequibat,
Nunc bene congruere, atque aptari proinde fatendum.
Quae si contuleris, consensu quaeque teneri
Invenies, quem fors nunquam procuderet, arcto.
pagina 387
Interdum tamen est discrimen tenue notatum,
Reddere diversis quod Terrae aspectibus actae
Forte queas, totam et rem causae jungere utrique:
Utraque causa etenim circum facit ire videri
Orbe super sidus, qui coni segmine formam
Praeferat e primo; sed eo discrimine tantum,
Altera ut haec faciat causa uno certa teneri
Tempore cum loca, causa prior tres differat illa
In menses peragranda locorum puncta; sed una
Conjunctae faciant causae, haec ut tempore quodam
Finat in medio, magis incipientibus illis
Mensibus, aut contra vicino abeuntibus; harum
Major ut alterutra est nimirum causa, minorve.
Nunc age, si noscas ex his quoque mobilitatem
Luminis esse illam, Jovis e famulantibus Astris
Quae nuper detecta: reposcere tempora multis
Multa locis dubites tranandis denique lucem,
Corpus ut omne aliud, spatio quod fertur in ullo?
Scilicet apparens altis hinc motus in astris
Quadraginta aequat prope partes earum
Senarum decies, in quas pars quaelibet una
Dividitur, pars nempe, gradus quam continet unus
In decies senas itidem divisus; an ergo
Mille quidem decies non partibus ocyus ire
Deprendas lumen, quam Terram, scilicet illud
Par spatium spatio, quod obit circum annua Tellus,
Tempore non alio percurrere, partibus extet
Quam decies quod mille minus labente per orbem
Unum anno; paulum quod simplice distet ab hora
Propterea, decies quinas quod scilicet horae
Aequet particulas, binasque his insuper addat.
Illi at par spatium, quo Terra a Sole recedit,
Tempore lumen idem percurrit, quod prope constet
Pars octava horae; atque id tempus diximus ante
Phoebeis radiis spatium hoc tranantibus ipsum
Deberi. Ergo eadem Phoebae, Sidereaeque est
Mobilitas lucis. Nec jam nunc credere mittas,
Tempore non fundi spatiis, ur caetera, lucem,
Corpora, cum variis adeo haec rationibus inter
pagina 388
Sese, et tam vario pariter tentamine rerum
Constiterint? Raro errori bene congruit error.
Inspice ab his, luci quam magna et mira meanti
Reddita mobilitas, ut saepe fefellerit, ejus
Mensura in spatiis vario tentamine quae sit
His Terrae exiguis, quaerentes: Vosque putastis
Pulchrorum Socii studiorum, in tempore puncto
Propterea subitum diffundi lumen, Etrusci.
Scilicet hic Terrae, quam lata est, totius omne
Intervallum oculi citius transcurritur ictu
A radiis, nequeas ut sensu hoc prendere tempus;
Quandoquidem Terris si Terras multiplicatis
Accumulates, donec bis finiat ultima denas,
Pernix in spatio tanto lux missa volabit,
Tempore quo vibrat sese uno arteria pulsu.
Hoc adeo celeri lucis Natura meatu
Nimirum valeat nobis cavisse videri,
Turbari sensu ne res errante per omnes
Vita queat; siquidem si non tam mobilis esset,
Non illic ullum corpus, quod nempe movetur,
Aspiceremus, ubi est, sed quo fuit ante, profundi
Cum radii coepere, loco, qui nostra cientes
Lumina percellunt; at lumina si moveantur
Nostra, hand hos intra via erit directa, neque ictus
Res in eas directus item, ut paulo ante probavi,
Unde fluunt radii. Conjungi saepe necesse
Hunc foret errorem primo, atque excrescere tali
Foedere, saepe quoque aut partim adversarier ipsi,
Aut prorsus proin aut minui, aut vanescere prorsus.
Aequo cum motu, pariterque cientur eandem
Res, oculusque plagam spectantes, error uterque
Mutua destruitur; sic non est cernere, motum
Terrae ob communem, terrestria corpora circum
Ire, oculus parili circum namque impete fertur.
Quos at habent oculi proprios, aut corpora motus,
Usque adeo ad lucem lenti sunt, error ut ullus
Non cadere in sensum possit; cum vix quoque tractum
Tam tenuem ipse animus prendat, quo emissa sagitta
Evolet, aut praeceps per caelum fulmen agatur
pagina 389
Tempore, quo celerat radius de corpore missus.
Vix animo videas flexum illum, quem facit errans
Lux nostrum ob motum, quamvis pernice feramur
Campis alipede, aut spumoso gurgite puppi.
Omnia quapropter terrestria corpora, nostram
Cominus afficiunt quae vitam, non regione
Apparent alia, quam vere qua sita constant.
Ast extra Terram a nobis quae corpora distant,
His causis perquam paulum abducuntur ab ambis
Errorum, quoniam quod diximus esse secundum
Jam genus illorum, vix partem, tertia quae sit,
Aequet particulae, quae ex illis scilicet una est,
Unde gradus consit; spatio deducere corpus
Aegre illo possit, decies quod partibus extet
Mille minus spatio, quod nos corpusque sit inter.
Qui Venerem colit, aut propiore a Sole perustum
Mercurium, quoniam paulo velocius ibit,
Majorem paulo hunc, quam nos, at semper habebit
Exiguum errorem: tum si quis forte Cometae
Convertit glebas habitator, crescere talem
Cerneret errorem, quantum impetus ipse propinquum
In Solem augetur, si praeter lampada Solis
Densatas posset quoque sidera cernere ob auras.
Rere itidem tenuem, quem primum diximus esse,
Errorem. A luna momento temporis ad nos
Lux volat; ex aliis cunctantior accidit astris;
Ut disjuncta magis sunt; Saturnique remissa
Corpore, dimidium, super horam, conterit horae;
Tempore quo tenui quam tractu progredietur
Saturnus? Vicina magis quae sidera Soli
Sunt alia, excurrunt citius; breviora sed illinc
Lucis sunt spatia; error adhuc tenuissimus iste est
Propterea. Immensis spatiis quae deinde recedunt
Sidera, transmittunt ingenti tempore lucem;
Sed quia sunt immota, vel, est quicumque, videri
Non valet a nobis illorum motus, oportet,
Nullus de genere hoc primo exoriatur ut error.
At magnum lucis forsan mirabere tempus,
Quo venit a quovis ad Terram sidere fixo.
pagina 390
Illa quidem (quorum bene congruit annuus error
Emissae tantum rationi lucis, ut ulla
Altera non turbet ratio) fateare, necesse est,
Sidera non Terrae mutari aspectibus ullis:
collatur Terrae proin ad spatia annuus illa
Jam nihil est motus, superat nec jam ulla videndi
Propterea ratio nobis, quantum alta recedant.
Sed motu fingamus ab hoc discriminis esse
Tantum vera inter loca visaque, quantula pars est
De senis decies, in quas pars scinditur una
De decies itidem senis, gradus unicus unde est;
Sidera prae tractu distabunt, annuus orbis
Terrai quo latus is est, non terque, quaterque
Aut decies, aut terdecies iterumque iterumque,
At mille in tractus repetitis tractibus illis
Bis centum; lux et cum lati permeet ejus
Orbis dimidum, parte horae, ut diximus ante,
Octava, plusquam post annos sidere ab alto
Perveniet senos eadem. Jam sidera cum sint
Exigua ingentem dispersa per aethera quaedam,
Quae trans vitra etiam vix grandia conspiciantur,
Tamque leve ex sese videantur fundere lumen,
Lumen ut hoc decies sit centum e millibus una
Ejus pars lucis, qua, sunt quae maxima, fulgent,
Plus ea dicendum est aliis disjuncta profecto
Esse, ut mille queas abducta ea credere saltem
Id genus in spatia: annorum sex millibus ad nos
Propterea demum adveniet lux inde profusa,
Tantam perque viam tam pernix tempore tanto
Ibit. Si voluit Naturae providus Auctor,
Ut primum hunc orbem, et caelestes condidit ignes,
A primis visa ut subito Mortalibus essent
Sidera praeclaro mundum exornantia cultu,
Debuit hunc ad nos tractum replere creata
Luce itidem, qualis manasset sidere ab ipso
Praecedentia post annorum millia sena.
At contra saeclis si retro a pluribus una
De tantis caeli sit fax extincta micantis,
Fiat, uti fulgentem et adhuc, rutilamque tuamur.
pagina 391
Difficile haec tamen est animo ut primum insinuentur
Forte tuo, subitam tibi cernere cum videaris
Rebus in his lucem terrestribus, assuetusque
Credere sis itidem subitam: sed define prorsus
Mirari, genus id, volvens exempla per usus
Vitae multa tuos servata, expostaque sensu;
Ut sonitus, qui se haud momento fundit in uno
Per spatia: ipsum abiit fulmen, cum signa tonante
Fulminis audimus caelo: vox missa per auras
Saepe et adhuc resonat, clauso procul ore vocantum:
Quod si posset ad occasum vox missa sub ortu
Longe exaudiri, quam saepe audire liceret
Vocem vel causam orantis, vel ad arma cientis
Forte Viri, quem jam nox viderit una diesque
Exanimem! Quid? Si de Luna, aut mittere Sole
Vocem aliquis, fixo aut quocumque a sidere posset?
Scilicet assueti sumus a terrestribus uno
Cernere corporibus momento temporis ire
Lucem, atque haec adeo clara dat imagine corpus
Percipere, illud uti revera extare putemus
Tunc, oculis cum subjicimus, digitoque valemus
Monstrare extento; teneris quin discit ab annis
Cum luce ipsas res mens jungere nostra ciente
Sensum, hoc extantum ut rerum certum ese putetur
Officium; hinc novitas percellit mira legentes,
Corpora, quae fuerint, nec jam sint, posse videri.
Quin animi inter se nosce contraria nostri
Judicia, et secum pugnantia rebus in isdem:
Scilicet audimus cum lucem diffugientem
Exiguto tot vasta per intervalla viarum
Tempore, miramur pollentem mobilitate
Tanta, et vix adeo pernicem credimus esse;
Ex alto contra cum sidere saecula eunti
Multa audimus abire, licet cita constet, ut ante,
Miramus nimium lentam tamen, et cunctantem:
Nempe minus re, quam spacie, sensuque movemur.
Tot certis sed cum rationibus undique septum
Jam sit iter lucis, quam dixi tempore egere,
Ut procul adveniat, neque parti possit ab ulla
pagina 392
Convelli, tamen ignaro non talia vulgo
Persuadere queas: quid enim? quia cernere primo
Possumus exortu surgentis lumina Solis,
Atque oculis subito referatis cuncta tuemur
Undique, vel magno longe distantia tractu,
Sidera uti majora, simulque minora, venire
Confestim radios ullo sine tempore retur.
At cur non oculis referatis, lumina quae jam
Advenere, receptemus de sidere jacta
Jamdudum, atque adstant confecto denique longae
Quae tracta vicina viae, ingressuraque, si nil
Impediat, vel palpebras tactura levi ictu?
Sic qui fluminis in torrentem decidit alveum,
Extemplo madefit lympha, quae non salit alte
Tum de fonte procul, sed quae jam eruperat ante
Illinc, spumosoque ruit propter pede lapsa.
Hoc quoque, cum Solem in rubicundo cernimus ortu,
Accidit; in sese Tellus dum volvitur, ejus
Dimidium nunc hoc, nunc illud luce rigatur
Solis perpetua, radiorumque istud inundans
Excipit e caelo torrenti lumine flumen;
Propterea vix nos ista de parte subimus
Obversus oculis, impellunt lumina clara
Protinus, haurimusque diem, Solemque videmus.
Hactenus esffusam lucem loca tempore multo
Lustravi per vasta, eadem nunc percipe, quam sit
Prorsus pertenui, et subtili corporis auctu.
Forte putes, id si flumen de Sole veniret
Emissum radiorum, et tantas funderet ille
Ex se lucis opes, fieri debere minorem
Ipsum perpetuo fontem, ut tum denique prorsus
Effuso exhaustus vanescat lumine Phoebus.
Si mille undecies cumulans Terrae orbibus orbes
Hunc alii super imponas, tamen ultima Tellus
Nondum continget Solem; tam grande rotundum
Ergo si capias spatium hoc, quod Terra quotannis
Conterit excurrens caelo, includasque sub amplo,
Quantum est cumque, globo; Terrai corpore major,
Quanto erit hic, numeros ad quantos insiliendum est!
pagina 393
Nimirum decies centena ad millia postquam
Ventum erit, haec repetes decies in millia centum
Altera; et hunc omnem numerum tot nempe per auctus
Exortum bis adhuc deciesque augere necesse est.
Et quia lux quavis octava pervenit horae
Parte fluens ad nos ex ipso Sole; fatendum est
Tempore tam parvo repleri luce recenti
Tam magnum immanemque globum, ut pars nulla sit hujus,
Usurpare queas quam sensu, quae sine lucis
Constet particulis vel pluribus, atque videre
A qua Solem ipsum non possis irradiantem.
Hic pronum jam sit, tanta unde effunditur usque
Materies nitido libata e corpore, Solem
Percipere imminui paulatim, et quamlibet amplum
Debere extingui, nec longo tempore demum.
Verum si contra repetam, sine fine secari
Corpora posse, quid est, quod tum secludere nosmet
A vera ratione queat, dum quamque putamus
Materiam tenuem, quantumlibet, exiguamque
Posse replere loci spatium quodcumque patentis,
Ut pars nulla vacet, quam sensu prendere possis.
Nam numero quocumque immenso vasta locorum
Si spatia ipse seces animo, pars ultima nostros
Infra ut sit sensus; possis hoc findere parvam
Quamvis materiem numero quoque, particulasque
Has intus vacuas tumida distendere fronte,
Unam dum secti partem circumtegat, una
Quaeque suam, spatii, locaque omnes omnia demum.
Sic igitur quavis tenui quantumlibet amplum
Materia saptium compleri possit, uti pars
Nulla vacet, noscas quam sensu, propositaque
Major, et hinc videas digito non amplior uno
Quae sit materies Solis (quis sentiat illic
Tantula tam longe res an perstet, pereatve?
Cum neque multa etiam spatiorum millia tantum
Educta a nobis acie usurpare queamus)
Tantam posse tamen vim lucis suppeditare,
Tam vastum in spatium ut per saecula plurima manet.
At lux non adeo subtili corpore multis
pagina 394
Esse videtur; eo nam corpore plurima rerum
Efficit, et quid non validis impulsibus urget?
Concutit illa oculi fibras, motumque propagat
In cerebrum, et mentem simulacris excitat ipsam:
Illa fovet plantas, et laetis frondibus ornat
Educto sylvas succo, produxit clara cana
Cessit hyems glacie, et produxit clara dierum
Tempora ver, timidasque novus calor allicit herbas,
Et sustollit humo, ut florescant undique campi.
Quid non fit radiis speculi a laevore cavati
Conjunctis? Subito violenta incendia surgunt,
Usti abeunt lapides in calcem, it fusus in auras
Ipse adamas: ferri, argentique, aurique potestas
Difluit in guttas extemplo versa liquentes;
Protinus in ceneres vertuntur robora dura;
Denique lucis vi solvuntur cuncta coactae,
Nec, quod restet, habet tum natura ipsa, potenti,
Qui penetrat nexus, radio, laxatque tenaces.
Sulphureus pulvis si terra conditur ima,
Ut penetrare tamen radii, immittique valentes
Possint, vix isti cumulum tetigere sepultum,
Concutitur tellus accenso protinus igne,
Finduntur lapides extrorsum, moenia, turres,
Correptaeque Urbes magno cum murmure in auras
Tollunturque, ruuntque, avulsaque fragmina montis
Dissiliunt: tenui concinnent corpore tantas
Aerumnas radii, tam diras saepe ruinas?
Adde, quod in calcem multa, in cineremve soluta
Irrumpentibus a radiis magno agmine, plus sunt
Pendere post inventa, ut et essent ponderis aucta
Parte sui decima; sit at unde hic ponderis auctus.
Ni radiis intro immissis, interque sepultis
Corporis exusti venas? Jam pondera quanta
Ejus lucis erunt, quae totum compleat illum
Tam vastum, immanemq. globu, que fingimus amplum
Telluris duci medio de Sole per orbem,
Seque novet semper per saecula longa fluendo?
Tantarum at rerum quas diximus, unica causa
Cur lux sit, causas prior ipsa nec excitet omnes?
pagina 395
Scilicet in quovis sunt partes corpore parvae
Viribus instructae variis sese inter, ut extant
Inter se variae res, impulsusque, situsque:
Stant plerumque tamen libratae, compositaeque
Longa pace; sed exterius si forte quid adsit
Ad eniens, quod vel paulum libramina turbet,
Incipiunt vires agere, et placida otia longe
Dispellunt, gliscit furor, insurguntque tumultus
Protinus, et magni ferviscunt denique motus.
Excitat ipsa quidem vires lux, particulisque
Inducit motum tenuem; tum caetera vires
Conficiunt ipsae, et momento temporis acres
Motibus insultant, et turbis omnia complent.
Sic declive nimis celsi latus Appennini,
Aut hinc Alpina atque ollinc divortia aquarum
Qua pendent, magnosque ipsa a gravitate supinum
Dispositas late per dorsum disque tributos
Ostentant lapides, sed eos tamen usque minores
Quo mage celsa loca, atque alta in regione lapillos,
Demum et subtilem summo sub vertice arenam;
Si super alta petens avis advolet, aut leporis pes
Transeat, aut spiras convolvat lubrica serpens,
Commotae incipiunt provolvi subtus arenae,
Dumque ruunt, parvos pelluntque feruntque lapillos,
Majores hi deinde agitant, post denique magni
Impelluntur, et in praeceps fit dira ruina.
Aspicias lapides ingentes edere saltus
Per montis devexa, et deorsum volvier actos
Cum strepitu horrisono; subjectas proterit Urbes
Interdum casus, ruiturisque imprimitur vis
Moenibus illa furens; tum si super incidat aequor
Suppositum accelerans lapis, in spumantibus undis
Excitat improvisum ut ab atro turbine nimbum,
Obruit et cana involvens aspergine montem.
Horribilis longe strepitus, tantaeque ruinae,
Anne avis, anne lepus, serpens an causa sit una?
Haud certe; quid enim possit? sua rupibus altis
Indita sed gravitas, suaque undis, causa profecto est,
Sed suspensa prius, tacitae tum longa quietis
pagina 396
Otia disrumpens, tenui quanquam excita motu.
Sic fieri quoque, cum radios vi cernimus in res
Iruere ingenti, motusque exsurgere miros,
Multa elementa tibi demonstrant notitiarum,
Hoc genus; et primo, ut memini, jam diximus ante,
Viribus interis oritur qui in corpore motus,
Non facere, ut puctum medium gravitatis agatur,
Verum hoc stare, ut erat, nec ab aestu pellier usquam;
Diximus et, corpus cum corpus percutit alterum,
Illud quam motus partem deperdit, eandem
Esse, aliud quam corpus in ipso percipit ictu,
Istius et motus amissi, sive recepti
Mobilitatem aequam non esse in utroque, minore at
Corpore majorem recipi, majore minorem.
Hinc petere indicium manifestum possumus, an, qui
Exoritur motus quovis in corpore, ab ictu
Prodeat externo, internis an viribus idem:
Proin fatis est, medium punctum commune, videre,
Quod gravitatis erit, pellatur an anterioris
De regione status, an contra perstet eadem.
Incurrit cum lux in corpora, corpora quanquam
Convertit subito in cinerem, calcemque perusta,
Aut cogit resoluta liquescere, non tamen illa
A regione, ubi erant, videas impulsa moveri
Propterea; internis agitantur viribus ergo,
Et tantum internas educunt lumina vires.
Quin petere indiciunt possis a legibus isdem,
Addere non radios in corpore pondus adusto;
Nam radii decimam si partem ponderis aequant
Molem introgressi, proprium quia perdere motum
Omnem jam sit opus, debent protrudere corpus,
Oras, quo tendunt, in easdem, mobilitate,
Quae decima ipsorum est tantum pars mobilitatis;
Tunc igitur corpus totam transcurrere Terram,
Ultra etiam Lunam contendere tempore perquam
Exiguo debet, sextae quod partis in hora est
Pars decima: at corpus cum non videamus abire
Lucis ob impulsum, neque tunc excurrere quoquam
Vel paulum, sed, ut ante, sua regione teneri,
pagina 397
Confiteare, opus est, vel in id cum lumine corpus
Immissam esse aliquam rem, quae concrescere pondus,
Quippe gravis, faciat, veluti vapor, aut aliud, quod
Aerio pelago circumnatat, aeris aura
Densior aut ipsa re frigescente coacta,
Corpore vel contra rem quandam exisse solutam,
Quae levitate sua gravitati obstabat, ea omne
Pondus ne eliceret, quam tellus nempe repellat
Sursum continuo, atque in caelum cogat abire.
Corpora cum teneant radiis impulsa loco se,
Jam quid erit, magis ut subtilem luminis esse
Naturam ostendat? Plumamve, levemve papyrum
Expande ad Solis lucem ex oriente profusam;
Parte quidem quaque octava pulsabitur horae
Continuo a tota mole adveniente profusi
Luminis, ex ipso Sole ad nos usque ruentis.
Et tamen immotam videas, perdentibus omnem
Lucis eum motum radiis: sed finge moveri
Per decimam digiti tantum illo tempore partem;
Scilicet hoc spatium quam longe dissidet illo
A spatio, quod nos inter solemque receptum est,
Tam procul a plumae expositae, vel forte papyri
Distat materie spatium diffusa per ingens
Lucis materies; quae si densetur in aequum
Sive locum plumae seu chartae, pluma, vel ipsa
Tanto densior est contracta luce papyrus:
Densior ast et adhuc est multo luce per illud
Revera spatium, quo terra a Sole recedit,
Dispersa, quanto hoc nimirum est amplius ipsa
Aut pluma, aut charta, qua crassa est. Si bene nosti
Quantus sit digitus, si quam sit crassa papyrus,
Plumave, collatae spatiis ingentibus illis,
Percipies, tenuis quam sit lux, quamque minuta.
Hoc alia multi vincunt ratione, tuentur
Dum radios penetrare domum trans tenue foramen
Occulsam, vario exterius de corpore missos,
Arctum nec per iter confundi mutua, et una
Misceri, opposito sed res in parjete veras
Pingere, quales sunt, nec detorquere meatus.
pagina 398
Verum quam tenuis lux sit, plus prendimus illinc,
Immanique modo tenuatam findimus ultra.
Crescit in immensum sed adhuc quoque nostra profecto
Vis rationis, eum si plumae, sive papyri
Imminuas motum, decima quam parte cieri
Fingebas digiti, donec non posse videri
Id spatium incipiat nobis; quoque crescere quantum
Efficies, si pro pluma, tenuique papyro
Res capias tenues multo, nubila, sumos,
Sithoniae aut unde Aurorae deduximus ortus,
Altior hac nostra quae quanto, et tenuior aura est!
Omnia quae tamen haud impulsu lucis aguntur
Per spatium, quod nos sentire aut nosse queamus.
Nunc ea contradens numeris, atque ordine certo
Multimodis versans credi vix posse videtur,
Et tamen educes, digito plus esse sub uno
Materiae, qualem nos contrectare solemus
In terra, veluti lapidis, lignive, vel undae,
Quam quantam possit fulgenti effundere ab ore
Sol per saeclorum decies tot millia centum,
Sunt quot arenarum corpuscula, saepius omnem
Quae Terrae faciem late tegere undique possint.
Forte adeo tenuem rem tam velociter ire
Posse aliquis miretur, ut ire ostendimus ante;
Nam projecta levis vi multa pluma repente
Decidit, et magnos eludit languida nisus:
Obstat at ipsi aer pellendus; age aera tolle,
Quidquid et officiat currenti, protinus ictu,
Materia cui sit minus, ocyus ibit eodem;
Majorem nam particulae tum quaeque receptant
Cursum, cum numeros minor est in corpore earum.
Rebus ab his patefit, quam Mens sit provida summi
Naturae Atrificis, qui, transitus ut radiorum
Sit facilis lucis per tot diversa plagarum,
Corpora per diversa etiam, per et aera, et undas,
Vitra per, et gemmas, tam mira mobilitate
Tam tenuem lucem donarit; mutuus hinc fit,
Occursus ne sit radiis, et viribus ipsi
Mutua ne propriis turbentur praetereuntes:
pagina 399
Lumine praeterea fit, uti foveamur ab almo,
Utque oculis subito res intueamur apertis,
Atque ut ne fibrae laedantur, et exurantur,
Ne discindantur fata laeta, at alantur in arvis.
Jam nunc officium hoc geminu quoque percipe lucis,
Quod nos reflecti, et refringi dicimus, esse.
Nempe fit, ut radius tunc reflectatur, eatque
Retrorsum, ad fines geminorum ubi corporum, ut undae,
Contiguaeque aurae venit aeris, ulteriusque
Non meat, et prima a regione haud corporis exit,
Proin redit atque viam retro sibi construit illic:
At si transiliat fines, alioque receptus
Corpore progrediatur, iter torquebit in ipso
Ingressu, vertetque plagam, infractusque meabit.
Hic tamen ut varias valeas inquirere leges
Hujus, et illius fractu, flexique meatus,
Duc puncto ex illo, quod in ipsis finibus haeret,
Quodque petit radius, non parti tramitem ab ulla
Prorsum inclinatum ad faciem, quae corpora nectit,
Ast alte, interiusque meantem in corpus utrumque.
Duc quoque planitiem, quae tramite constet in isto,
Atque etiam in radii venientis recta meatu.
Altera tum radii reflexave, fractave semper
Hac in planitie jaceat via, opoetet: ab illo
Quamlibet eductam tunc orbem concipe puncto,
Planitieque in ea positum, dicatur ut axis
Ejus, qui puncto stat rectus trames eodem.
His actis, radius qui tum reflectitur, orbem
Illic trajiciet fugiens, ubi distet ab axe
Tantundem, adveniens quantum distabat ab ipso;
Proin fugiens veniensque ad eum inclinabitur aequis
Flexibus, aut ad eam faciem, quae corpora finit.
At radius si frangatur, distabit ab axe
Egrediens plus aut minus, ingressurus in orbem
Quam distabat: et hoc certa fit lege, videndum
Quam mihi post paulo est: sic cum facis ingredi ab auris
Aeris in vitrum, plus intra accedit ad axem,
Deque tribus, quas nuper habebat in aere, binas
Servabit spatii partes, queis distat ab illo.
pagina 400
Sed primo, alterutro pro corpore concipe inane,
Unde means radius quodvis in corpus agatur :
Ejus pars semper, reflexa, repulsaque retro
Una salit radii, pars altera corpus adibit
Mersa novum: jam si tum venerit ille per axem,
Pars saliens axem releget quoque, mersaque coeptum
Ante sequetur iter, neque ab axe recedet eundo.
At, si cum radius venit, inclinetur ad illum,
Aeque itidem rediens pars inclinabitur, at non
Introiens aeque, sed plus accedet eidem.
Accessus jamque iste a re tibi triplice pendet,
Natura primum a radii, tum corporis, in quod
Mergitur hic, ipsa demum a regione meatus.
Ergo age, naturam primum hic agnoscere lucis
Incipe; non aliud nostro, inter plurima, saeclo
Prodiit, inventum praestantius, uberiusque,
Quo nitidum lumen, caeli fulgentia dona,
Findimus in proprios, septena elementa, colores,
Versamusque manu, facilique reteximus arte.
Cum radius lucis veniens per inane receptat
Corpore sese aliquo parte inclinatus a una,
Ingressus profert variorum fila, colorum,
Quorum alia accedunt medio magis aut minus axi,
Perstandique via retinent non omnia in una
Aequam vim, varie at mutandis motibus obstant.
Quae semel invenies fila immutasse meatum
Plus aliis, semper plus immutare videbis,
Semper uti privis aliorum accessibus aeque
Sit cuiusque minor, majorve accessus ad axem ;
Omnia proin aequa inter se ratione recedant.
Praeterea quae juncta jubar, clarumque nitorem
Efficiunt fila, invenies disjuncta colorem
Certum, quaeque suum, dare, non mutabilis ut sit
Natura, atque a re vertenda movendaque nulla.
Quae minus accedunt axi, tu fila notabis
Esse rubra, at violam quae, pallentemque amethystum
Pingunt, plus aliis flectunt se, axique propinquant :
Inter quae series variorum pulchra jacebit
Filorum, possis numero quae prendere nullo,
pagina 401
Continuata, quibus vires sunt, atque colores
Distantes ita, vix discrimina vicinorum
Sensu ut percipias, saepe et fallaris; at ipsos
Distingui tamen in spatio majore videbis.
Praecipua inter eos septem discrimina constant,
Et totidem veluti species hoc ordine cernes,
Rubra prior species, aurata luce coruscat
Altera, tum flavo distincta est tertia cultu,
Latior at media tractus regione virescit ;
Qui post consequitur, quia caeli caerula pingit,
Illinc nomen habet; qui porro est splendor, ab Indis
Dicitur, illa ferax quo nempe est terra; renidet
Ultima tum species violae pallentis amictu.
Inter se sed uti rubra sunt diversa, suoque
Cum fini fila accedunt, contingier auro
Paulatim incipiunt, et in id transire, rubenti
Sic opus est aurum paulum tunc esse nitore;
Post suus est auro verus color; inde videbis
Hunc magis atque magis flavescere; nam minus esse
Aureus incoeptat, mage flavus, denique flavus
Iste color; sic et flavus mutabitur, et sic
Porro alii. Privos haec fila retexta colores
Reddere quae doceo, si jungas bina vicissim,
Plurave commiscens pariter, color exorietur
Tum novus, aut uni primorum, simpliciumque
Septem consimilis prorsum, aut diversus ab iilis,
Quaedam ut lex nobis porro dicenda reposcit.
Omnia si demum conjungas fila, reditur
Candens ad radii jubar, albentemque nitorem.
Corpora jam facile est ex his cognoscere nobis
Debere haud alio prorsus perfusa videri
Cuncta colore, ferunt quam quem commixta, lacessunt
Corporea a facie cum sensum fila repulsa ;
Posterius longo ut clarari carmine debet.
Hic animadverte interea, certasque refracti
Has radii leges memori sub pectore conde :
Primum, in planitiem mediam duo corpora utrinque
Jungentem diversa (locum pro corpore inanem
Supposuisse queas uno) superincidat ictu
pagina 402
Obliquo radius, nunc et transmigret ad illud
Corpore ab hoc, nunc corpus in hoc transmigret ab illo;
Nempe iplos flexus, quos tum concinnat et axis,
Et radius citra procurrens, fractus et ultra,
Mutua conspicies se permutarier inter:
Nimirum flexus, veniet cum corpore ab illo
Corpus in hoc radius, si sit, fuit ante refracti
Qui radii, dum corpore ab hoc migrarat in illud,
Nunc etiam fiet, fracta ut sit luce vicissim
Idem, quem primum radio in veniente notaras.
Praeterea, facito, obliquus de corpore crasso
Transmittat radius subtile in corpus, ut unda
Aut vitro in tenuem et distantem paulum ab inani
Aera (namque magis facilis servantibus exstat,
Certior et multo, genus hoc, tentaminis usus,
Quam contra, in vitrum si transmittatur ab auris)
Egredicns fractusque, magis distabit ab axe
Tum radius: sed adhuc erit amplior iste recessus
In filo violae speciem referente, nitorem
Quam rubrum: et spatium in partes si dividis illud,
Quo filum sese rubicundum avertit ab axe,
Septenas et bis denas: erit, ultimus ille
Qui violas praefert color, ipso ut distet ab axe
Parte magis, genus hoc, una. Quapropter oportet,
Inter ut hunc summum, quod erit, minimumque recessum,
Discrimen, spatii tantum pars una sit ejus,
Septem et bis denas quod continet, ipsa recessit
Quo spatio lux prima rubens; discrimina partem
Caetera sunt per eam mediorum fusa colorum.
Primus id inventum qui profert, ille coloris
Quem cujusque ferat numerum natura, recenset;
Ipsa in natura radii quem nempe receptum
Esse putat, non possit ut haec, trans corpora certa
Quae constat, ratio, mutato corpore verti ;
Et putat hanc legem deberi versicolori
Perpetuam luci, propriamque coloribus ipsis.
At radios referunt quidam non lege teneri
Hac stabili, sed pro transmissis altera quaedam
Foedera corporibus sanciri, aliosque novari
pagina 403
Interdum numeros, et fines esse colorum ;
Rara sed ut constent violatae haec crimina legis.
Fac radius varie nunc inclinetur ad axem
Ingrediens, quoque iter filis mutabitur ipsum
Ingressis varie; quanto inclinatur et ille
Jam magis, hoc etiam mage fila infracta feruntur,
A veterique recens plus distat semita ductu;
Semper at inter se discrimina certa manebunt.
Quod superest, nunc excipiens fac denique corpus
Diversum constet, diversis fila, necesse est,
Viribus infringat, mediisque abducat ab oris,
Plusve minusve axis, nimirum ut densa requirunt
Corpora: at hic tantum tamen excipe corpora, quae sunt
Sulphurea longe natura, atque unguine multo
Praedita; nam si sunt haec aeque densa, refringent
Plus radios; quin densa minus quoque saepe videbis
Filorum seriem plus detorquere meantem.
Si radius fugiens de corpore tentet inane
Elabi in spatium; tunc ejus flexibus aequis
Pars radii incurrens redit una, ast altera transit,
Inclinatus ubi est non jam nimis ille (rediret
Quippe aliter totus): dum transit, frangitur, atque
Infractus medio tantum decedit ab axe,
Quantum opus est, ratio ut constet, quae debita binis
Inter se est spatiis, radius queis distat ab axe,
Dum citra veniet, post ultra fractus abibit.
Nullus at esse potest rationi tum locus, intra
Si nimium radius meet inclinatus; abire
Proin nequeat fractus; certi quapropter oportet
Sint, genus hoc, fines: nimium inclinatus ad illos
Ergo si veniat fines, non frangitur, ille
Sed resilit totus porro, prorsusque revertit.
Limitem et invenies hunc ipsum, totus abire
Quo coeptat retro primum, regione meantem
Si statues adeo obliqua, deductus ab axe
Ut quo intervallo est, vinci minus orbis ab axe
Coeptet dimidio intervallum hoc, vincier illo
Quam deberet idem spatio, distaret ab axe
Quo radius, si jam fractus tranaret inane ;
pagina 404
Quod fieri ut possit, ratio manifesta refellit.
Ergo prior qui sic deducitur, ille reflecti
Integer incipiet radius, venientia ad illos
Caetera tum fines radiorum fila nequibunt
In vacuum penetrare, suosque immittere tractus.
Proin quia fila, quibus violae est ab imagine nomen,
Plus aliis, rubicunda minus franguntur, oportet,
Continuo radii si flexus imminuantur
Ad faciem, postquam filorum videris omnem
Exivisse diu seriem, tum denique primus
Deficiat violae ille color, totusque reflecti
Refractis aliis, et carpi parte colorum
Agmen ab hac coeptet; saltuque abit inde fugaci
Indicus, exsiliet post qui caelestis habetur,
Tum viridis, tum flavus, et aureus; ultimus extat,
Qui rubicundus, adhuc; sed et hic socia agmina junget.
Limitem eum scire hoc etiam tentamine, fili
Cujuscumque libet, quovis in corpore possis.
Effice, ut hoc filum faciem conradat eundo
Corporis internam variantibus obliquatum
Flexibus; invenies siquidem tum denique flexum,
Quo paulo major filum per inane revolvat
Alter, cumque ipsum quaesito in limite rere.
Has tibi ut ex aliqua possim res ponere parte
Ante oculos, flavi per Tibridis inspice ripam
Effusos pueros; illi persaepe lapillis
Projectis findunt constratae marmor aquai:
Tum siquidem aspicias crebro resilire repulsu
E lymphis lapidem, repetitaque verbera dorso
Inferre undisono, et multos procul, usque minores,
Donec paulatim vis desinat, edere saltus.
Scilicet id fieri cognosces, cum lapis ictum
Obliquum nimis a dextra jaculante recepit.
Protinus idem etenim liquido sorbetur hiatu,
Si venit ex alto, et graviores imprimit ictus :
Ut varius plagae obliquatae hic sit quoque limes,
Pondere pro vario, forma, impulsuque lapilli;
Hic etenim majora viae declivia poscet,
Ille minora, levi ut se possit tollere saltu,
pagina 405
Protinus et fundum non devolvatur in imum.
Cum petet at radius jam non, ut nuper, inane,
Ast alio immigrans aliud de corpore corpus,
Semper erit quoque, pars una ut reflexa revertat ;
Et, si non omnis reflectitur ille, profecto
Altera semper erit confringi debeat ut pars.
Si veniat minus a frangente, ut ab aere in undas,
Corpore, fit medium, rectumque accessus ad axem,
Fitque recessus, ubi contra commigrat in illud,
Quod minus infringit, liquidas ut in aeris auras
Ex undis; magis infringens at densius extat
Corpus, et infringens minus, extat rarius: ergo,
Denso si tantum tollas de corpore, quantum
Materiae in raro est, fit idem, ut si transeat illo
Corpore tantundem de rarescente in inane
Immissus radius; namque ob discrimina densae
Tantum materiae radii franguntur, et illa
Si crescant, crescit fractus, tortusque meatus,
Et si decrescant, decrescit; corpus utrumque
Postremo si sit densum aeque, desinet omnis
In rectum, qui fractus erat flexusque meatus.
Hoc reflexa etiam pars cum discrimine crescit,
Et contra minor est, quae transit, pauperiorque;
Quanquam itidem ratio crescens obliqua meandi
Efficit hoc ipsum, certusque est hic quoque flexus,
A quo nil radii coeptet transire, sed omnis
A facie exsiliat retro, prorsusque remigret.
At si non duo jam diversa, at plurima constent
Aeque distanti sese excipientia fronte
Corpora, quae radii transmittat quodlibet unum
Refracti filum; e postremo prosilit ipsum Note: 1425
Denique non alia prorsus regione viai,
Quam qua erupisset, si primo a corpore tantum
Corpus in extremum dimotis protinus isset
Tot mediis; siquidem spatium, quo distat ab axe
Egressus radius, duo postquam corpora tantum
Transiit, illud idem est, quod jam foret, omnibus ante
Transmissis aliis, quotquot sunt; utpote ab horum
Tot spatiis magis aut minus excurrentibus, atque
pagina 406
Distensis, ipsum paulatim denique confit.
Sed jam, quae docui, genus hoc, tu plurima sensu
Confirmare queas ipso, penitusque videre.
At lucem experiens cave, ne lux altera saepe
Ignarum fallat; proin omnem excludere debes
Lucem, praeter eam, quam res tentare per omnes
Aggrederis. Te clausum ergo in penetrale recepta
Haud amplum linquens, quod pertransire foramen
Lux possit; tum prorsus et hoc rota contegat intus
Aerea, quae limbo non pauca foramina circum,
Et non aequa gerat, queat ut conversa meatum
Majorem radiis saepe, et praebere minorem :
Aspicies etenim, sole irrumpente foramen;
Protinus interius tractu distendere recto
Se tenuem radium, celeremque repente subire,
Cum via facta, et in oppositum se impingere murum.
Aspicies etiam, venienti laeve metalli
Si speculum objectes, radium a laevore reflecti,
Quamque viam signat veniens, quam deinde repulsus,
Utramque ad speculum inclinari flexibus aequis;
Circum et si vertas illud, mutarier ambos
Advertes flexus, pariter perstare sed aequos.
Pro speculo opponeus undam, resilire videbis
Ex undae prima facie quoque flexibus aequis
Partem haud exiguam lucis; vel si ipse metalli
Pro speculo capias vitreum, obvertasque, remitti
Solis ab hoc binam speciem miraberis, alteram
Extra de speculi rejectis aequore primo
Constructam a radiis; ast alteram ab insinuatis
Interius, tum depulsis a fronte secunda.
Distabit laevus limbus dexterque figurae
Hujus et illius mage, quo sit crassius illud:
Quin si non spatiis aequalibus undique distent
Inter se facies, poterit majore vicissim
Disjungi tractu gemina almi solis imago;
Quin et adhuc distat majore, obliquior ictus
Quo lucis speculi super incidit aequor utrumque.
Dum radius prope rectus adit, si subter habebit
Obtectam vivo argento crystallina moles
pagina 407
Planitiem, prima reflexam a fronte necesse est
Conspicias speciem languentem, pallidulamque;
Ex alia veniens vivo fulgore micabit.
Si tum convertas speculum, inclinatior ut sit
Lux veniens rediensque, nitorem augere prioris
Incipies, clarumque secundae carpere lumen;
Donec ab obliqui nimium regione meatus
Illa micet puro nitidissima lumine Solis;
Quandoquidem radius reflectitur uberiori
Vi lucis, crescit ratio cum obliqua meandi,
Sorbeturque ab eo tum corpore parcius intro.
Si vitri argentum subter detergere vivum
Collibeat, magis ipsa et adhuc minuetur imago
Altera, proin prorsus quoque desinet, asperiorem
Si vitro reddas faciem, unde emittitur, illam;
Nam tum sparguntur radii sine lege remissi,
Solaque proin remanet, tum primae frontis imago.
Utque scias radios, varie cum corpora densa
Mutantur, tantum reflecti posse; priori
Deterso vitro, laevique in frontibus ambis,
Vitrum aliud subter compone, et junge vicissim,
Posterior cujus frons scabra, atque aspera constet;
Tunc etenim effigiem tueare necesse secundam est
Evanescere; nam primi frons altera vitri
Non revomit radium, velut ante, sed alteri habendum
Tradit eum vitro, postica a parte quod omnem
In latera huc illuc tum distrahit, utpote scabra.
Omnia quae tentans cum tu experiere, nitore
Solis ab instabili turbaberis in peragendo;
Nam quia continuo per caeli templa movetur
Fulgida Sol, una radius regione viai
Transmissus non perstabit, facietque, movenda
Saepius instrumenta loco, quibus uteris, ut sint :
Propterea multi ut tam crebra incommoda vitent,
Dant, operam, prius ut quaedam confecta per artem
Machina sit, clausa quae ponitur apta fenestra
Exterius, propterque foramen; semper eadem
Quandoquidem radium regione haec dirigit intro
Immittens, et currentis quasi sisteret alte
pagina 408
Solis equos, ac frena teneret, nomen adepta est.
Nempe supinatum, reclive et machina portat
Haec speculum, sed quod non unquam flectere tali
Se cessat motu, ut, quos haustos Solis ab alta Note: 1515
Lampade, reflectit radios, quia semper ad aequos
Exsiliunt flexus, quos cum venere, habuerunt,
Cogat adire via haud mutata, et semper eadem,
Qua libeat, loca clausa: potes quos deinde receptos
Intra alio a speculo quodvis convertere flexos Note: 1520
In latus, atque plaga quacumque inferre cupita.
Hac ope tu radios facili plus flectere pacto
Quoviscumque queas, praedictaque cuncta tueri,
Nec non et facili quoque pacto expendere fractos,
Praecipueque videre, tenorem semper eundem
Servari a radiis accessus inter ad axem,
Illi cum migrant liquidas ex aere in undas,
Aut quaecumque alia in liquentia, durave contra
Corpora, sed luci sunt pervia quae subeunti.
Ne tamen interea ad sensus traducier ipsos
Atque ad opus, neu te procul a ratione querare
Divelli: fecere fidem rationibus ipsis
Sensus, mensque horum vario sinc claudicat usu.
Ergo par melicos quoque ad haec inferre lepores,
Versarique diu, neque longo absistere versu.
Hic age, proin mecum vas effice, concava constet
Cui sursum facies, formaque excide pilai
Dimidiae; supremum orbem, prorsusque supinum
Ejus, nec declivem usquam, pertranseat aeris
Lamina, et in partes geminas, et dividat aequas.
In medio tu lamellam hanc pertunde, meare
Illac possit uti radius, cavaque antra subire.
Cum subiit, signa punctum, quo incurrit, ab axe
Et quanto distat spatio (confingimus illum
Esse axem deorsum recta loca ad ima cadentem
Lamella a media); tum vas puer impleat unda,
Aut quocumque liquore alio; frangi ipse notabis
Jam radium, et mutare viam, atque accedere ad axem;
Signa itidem punctum, in quod decidit, et metire,
Quantum sit pariter spatium, quo distat ab axe,
pagina 409
Et quantum hoc spatium primo vincatur ab illo.
Tum radium variis obliquum flexibus intro
Atque iterum atque iterum repetens immitte, cavoque
Egere vase liquorem, atque ingere rursus eundem;
Semper erit, radii spatium, quo distat ab axe,
Refracti primo a spatio vincatur ut aequa
Parte sui, vinci qua parte est ante notatum.
Si mutes at deinde liquorem, densior ut sit,
Major erit radii tum fracti accessus ad axem;
Sed quanto major semel est, constabit eadem
Hac ratione sui, si flexus ingredientis
Aut facias minui, aut quantumvis crescere lucis.
Denique si formam crystallo des, aliive
Praeduro silici, sed qui pelluceat, illam
Nimirum, qualis vacuo est a vase recepta,
Proque liquore silex pellucidus ipse sit, esse
Inter se spatii rationem semper eandem
Agnosces radiis immissis corpus in unum
Quaviscumque plaga; mutato corpore tantum,
Ut varie hoc densum, est spatia immutata videbis.
Inter jam lymphas speculum nunc pone liquentes,
Quod fractum excipiat radium, exceptumque repellat ;
Percipies et iter, claras quo trajicit undas
Ille repulsus, iterque reversus quo volat auris,
Et quantum a recto egrediens decesserit axe.
Sic etiam radius crystalli corpora postquam
Ingressus trajecit, et ipsis redditur auris,
Deprendes spatium, quo detorquetur ab axe.
Atque inter fracti spatia, incolumisque meatus
Hic perstare pares positus, quoque, ut ante, videre est,
Inversa ratione tamen, quia vertitur ordo;
Tunc etenim lux de raris ad densa meabat,
At contra nunc de densis, in rara revertit.
Denique cognosces, quid erit, si corpora multa
Idem, trajiciat, multisque anfractibus erret
Distortus radius varie; ut si, vitrea postquam
Tranarit loca, sese oleo demergat, et unda
Post oleum, tum clara adamantina saxa pererret,
Succina tum demum raras emergat in auras;
pagina 410
Scilicet illud erit, quod, si de corpore vitri
Protinus aerias immissa redisset in auras
Lux, foret, et non se per confraga multa tulisset,
Lassassetque diu; jam paulo ut diximus ante.
Corpora praeterea duo sunt, quae rebus in istis
Praesertim magni refert cognosse, meantis
Inflectunt ut lucis iter, vitrum, undaque; quippe,
Dum pluit, unda parit, variisque coloribus Irim
Imbuit; at vitrum distantia cernere rerum,
Et quae sunt infra sensus dat tenuia nostros.
Ergo cum in vitrum radius migrabit ab auris,
Fit minus omne illud spatium, quo distat ab axe,
Tantum parte sui, quae tertia; at ibit in undam
Cum lux, pars quarta e spatio dematur, oportet
Quod majus manet hic, quia vitro est rarior unda.
Et quoniam docui radios debere refractos
Plurima disiungi variorum in fila colorum,
Inquires certe, radium cum quodlibet ire
In corpus facies, ubi sint ea fila, nec usquam
Plerumque invenies: mea ne fallacia proinde
Dicta putes, age nunc, nequeant cur saepe videri,
Evolvam causas, quaeque ars adhibenda, colorum
Ut septem pateat series ea pulchra, docebo.
Primo trans faciem si lux est fracta, remotis
Protinus illa locis erit excipienda, colorum
Septeni ut possint oculos perfundere fuci;
Namque opus est longum filis iter ire retextis,
Disjuncta ut prorsus sint, et discreta vicissim;
Nam cursus breve cum spatium, atque in origine prima est,
Non tibi tunc, arctata nimis constrictaque, seorsum
Fila videbuntur flexus prope verticem, eundo
Increscit spatium, et latescunt fila colorum.
Lux ea praeterea perquam subtilis, oportet,
Sit radii, ingreditur qui corpus, transque foramen
Exiguum illabatur; in amplo concipiendum est
Nam radio plures radios, ut quilibet horum
Debeat in septem diffindi fila refractus:
Et quamvis filis radii cujusque locus sit
Corpore in excipiente suus, tamen accidet, ut sit
pagina 411
In statione una radii color unius aureus,
Alterius viridis, ruber hujus, caeruleusque
Illius, atque ideo permixtis pluribus una
Nil possit nisi lux candens nativa videri.
Extremo tantum prodibit margine in uno
Et ruber, et flavus vix tum color, alter habebit
Pallorem violae margo, et vix caerula caeli
Tum referet; quoniam misceri fila nequibunt
Illa, et quae partem tendunt mage fracta sub unam,
Opposita et quae fracta minus sunt parte relicta.
Ast ubi caveris haec, tibi adhuc turbantia paulum
Sunt quaedam, e medio quae tollere, si pote, debes.
Haec a diversa fiunt regione plagarum,
Unde fluunt radii, toto qui Solis ab ore
Emissi veniunt (nequeat subtilis haberi
Tam radius, quem non componat innumerales
Undique de tota decerpti lampade solis);
Namque rubens filum radii, qui venerit uno
Phoebeo a limbo, viola miscebitur ejus
Pallidula persaepe, alio descenderit illinc
Qui limbo ejaculatus, itemque aliis aliorum
Missorum e medio mediis tingetur ibidem
Filis, ut nequeant dignosci proinde colores.
Adde quoque, ipse suos si puncto mitteret uno
Tantum Sol radios, quia plures inde veniret,
Haud fore, ut excepit vitro, frons utraque cui sit
Inter se distans aeque, non fila colorum
Confundant, aliisque alia involvantur in uno
Juncta loco; siquidem radius, qui fronte priore
Vitri dividitur, quoque frangi a fronte secunda
Egrediens debet, partemque revolvere fila
Rursus in oppositam, quae proinde per aera ductu
Debebunt aeque inter se distante meare;
Sed situs hunc subter pacto frangetur eodem
Alter item radius, rarasque emittet in auras
Haud alia regione viae sua fila colorum.
Quapropter per quae color illius indicus, hujus
Per loca diffugiet violae color, et simul ibunt
Caeruleus, viridisque amborum; ita junge sequentes.
pagina 412
Tum junctis radiorum alia addere fila queamus,
Ut sic omne loci punctum dein omnia fila
Excipat, radium candentem nempe, paremque
Incolumni radio cuicumque per aethera fuso,
Quippe ex multorum compactum, compositumque
Collectis filis, unoque in fasce plicatis.
Propterea radios, quales sine cernere vitro
Debes, aspicies trans vitrum, quamlibet illi
Fracti et divisi sint; tantum ad limitem utrumque
Exiguo pauci in spatio, tenuesque colores
Apparent; illinc purus rubor, inde rubore
Flavescens lux mixa, trium post lumina, post est
Juncta quaternorum; viola hinc sine labe, sed ipsi
Finitimus nitor accedit, post alter et alter;
Vix animadversos tamen a candente nitore
Sejunges; adeo parvo discrimine fallunt.
Aeque dimotis conclusa a frontibus ergo
Nil peragant cum vitra coloribus in faciendis;
Incoeptum est vitris, quorum inclinata sit omnis
Inter se facies, genus hoc, in rebus abuti,
Praecipue ternus cui flexus, ternaque tantum
Procurrit frons in longum, nos Prismata Graja
Voce vocamus, at hoc triquetrum seu dicere vitrum
Carmine, si libeat, seu forte triforme queamus.
Proh! quantas manibus versata haec vitrea moles
Notitias nobis rerum, quantam intulit artem,
Dum lucem dissolvit, et in septena coegit
Stamina partiri, et proprios disjungere cultus,
Multiplices quanquam invitam et dediscere fraudes!
Haud ego praetulerim, quidquid fabricasse sub antris
Fertur Lemniacis olim faber ille Deorum
Mulciber artifici, qua cudit fulmina, dextra,
Fictis fas veras si res componere rebus.
Atque hanc pro meritis inter fulgentia nostri
Signa poli sublatam alte, caeloque locatam
Non procul Andromedae, neque Persei vindicis igne,
Vulgarem, nova si confundere tempora priscis,
Et si nostra in eam transferre inventa liceret
Aetatem, Bereniceo qua vertice crinem
pagina 413
Abstulit ille Conon, caelique in fornice fixit.
Non hic cum fila erupere a fronte secunda,
Inter se possunt aeque distante meare
Ductu, in quam primo regionem scilicet ibant;
Non etenim, ingressu quantum detorta, revolvunt
Se tantum egressu; varie inclinata priori,
Qua venere, plagae proin egrediuntur in auras.
Si, quam sunt primo in partem detorta, in eandem
Post quoque franguntur, multum discedere fila
Tum poterunt a se, et seorsum monstrare colores.
Quare tum quodvis cum filum debeat oras
Diversas petere egrediens, quam quo prius ibat
Nondum contacto vitro, geminoque recedat
Illinc bis fractum spatio; diversa feretur
Plus aliis violae lux pallida, rubraque contra,
Nempe minus, clarae proin utraque frontis ab uno
Vel simul exierint puncto, diversa petentes
Disjungentur, et vitro si longius ipso
Excipans, pariterque situ, pariterque colore
Distabunt, oculosque lacesset quaeque sua vi.
At si aequo propius sistas, a se omnia fila
Cum nondum fuerint spatio disjuncta, fit, omnis
Ut color in medio permixtus praeferat albam
Tum speciem, extremo sed limite utroque prope umbra
Fundatur lux versicolor; rubra scilicet illinc,
Hinc violae fulgens ritu, et prope utramque colores
Permixti varii, quo diximus ordine nuper.
Atque haec interdum multos res visa fefellit;
Nam speciem, vitrum prope, protinus excipientes,
Et tingi umbrarum tantum ad confinia lucem,et
Omnia praeterea cernentes alba, putabant
Gignier ex umbrae permixa luce colores;
Et quia miscetur varie, variare nitorem.
Attamen et speciem cum longius excipis illam,
Exortis nimium ne fide coloribus ejus;
Nam mage quid fallax est, quam natura colorum
Concipe enim, tantum, quae fila rubentia multa
Omnibus in radiis toto de Sole profusis
Adveniunt, parvi stipata foraminis unum
Note: 414
Endogredi punctum; se mutua proinde secando
Aequore in objecto rubicundum protinus orbem
Formabunt; alios diversa foraminis orbes
Per puncta efficient itidem, quae rubra meabunt,
Fila alia. Idcirco de cunctis orbibus istis,
Qui tot erunt, quot eo sunt parva foramine puncta,
Quorum hos atque illos imposuisse necesse est
His super atque illis, multo distensior orbis
Efficitur, multoque rubentior; in medio lux
Vividior tamen; at limbo langeuentior omni est.
Ergo hic filorum fractus, vitroque maniplus
Emissus triquetro, quia detorquetur in omni
Aeque parte sui prope, rursus in aequore recto
Depinget speciem simili, velut ante, sub orbe.
Sic age, de radiis violam referentia fila
Selige cuncta, parique itidem collecta sub orbe
Trajice vitro illo triquetro; magis ista refracta
Aequa in planitie distabunt longius illinc,
Nimirum quo venissent, nisi fracta fuissent:
Haec igitur regione suum se flectere in orbem
Debent diversa, quam qua sunt rubra locata:
Sic quoque cuncta suo viridantia fila maniplo
In media statione suo sese orbe coercent:
Filorumque aliis implentur ab orbibus omnes
Qui superant tractus a summo margine ad imum:
Atque ita fit series non interrupta colorum
A rubo ad volam. Species stat longa columnae
Aut trabis, extremis finita in partibus orbe
Dimidio inflexo; procurrunt utraque recta
Sed latera, atque orbes omnes radentia tangunt.
Jam quia non parvi sunt orbes quique colorum,
Et contra parvo fracti discrimine distant
Finitimi, non quisque suo se fine tenebit,
Sed spatia alterius pervadet multa, superque
Fundetur, spatia interea et sua tincta videbit;
Fraternoque velut confundent foedere fines.
Qui rubet, et violas simulat, dumtaxat in ora
Extrema suus est, puraque in luce ibi fulget:
At turbati alii: medio sed in orbe videtur
pagina 415
Quisque suus magis esse, suoque micantior ore,
Quo non finitimi hinc illinc pertingere possunt.
At qua orbes stringent latera excurrentia, purus
Quisque, suaque color specie (non incidit illic
Orbi orbis), sed erit tenuis tamen, atque videri
Vix poterit, raris ea sparsis per loca filis.
Jam velut haec tibi sunt praescripta, ita facta notabis
Revera, bene si tentare ea noveris ante.
Ne varie mixto fallaris saepe colore,
Neve animo illudant, gemino qui fonte tumultus,
Ut supera docui, manant, turbantque nitores
Fucatos, gemina geminos hos arte, necesse est,
Tollere conteris, quantum nempe ipsa sinet res.
Quandoquidem ampli sunt, debebunt orbibus orbes
Imponi; sed sunt ampli, et quia multa foramen
Puncta gerit, nec jam paulum dimota vicissim;
Et quia discurrunt diversis Solis ab oris
Missa plagam fila in diversam, disque trahuntur.
Primo proficies, iterumque iterumque foramen
Si tenues, et puncta olli non multa relinquas,
Ac tum longius a vitro excipiatur imago;
Nam tenuati orbes a sese mutua longo
Discendunt spatio diversi, abeuntque vicissim.
Ne nimium, nimiumque tamen tenuare foramen
Proinde velis, rara advenient nam fila colorum.
Neu nimium longo tractu quoque distet imago,
Debile plus aequo nam prodit denique lumen.
Porro proficies, aloque a fonte tumultus
Vitabis, vitrum si citra ultrave triforme,
Opponas aliud, quod parte ab utraque tumescens,
In speciem lentis, transcurrere munera Solis
Dia sinat; nam quae de tota lampade Solis
Advenere excerpta colorum fila, vicissim
Singula cum varie discendat, lente necesse est
Transmissa, et bis fracta ad se adducantur, et uno
Conveniant spatio in tenui, propiusque locentur,
Quodque suo junctum generi, pecudumque aviumque
More gregi haerentum proprio, turmaeque suorum.
Tunc igitur species confit non celsa columnae,
pagina 416
Non trabis a variis dubio discrimine fucis
Tinctae, sed brevior multo, atque adstrictior, atque
Clarior in septem notos, certosque colores,
Quidam ut funiculus divisus: floribus illum
Nuptae sponte velint vernis praeferre puellae,
Et crines redimire suos, strophioque nitorem
Addere, post sese in Nympharum inferre catervam.
Cum divisa semel fuerint ita fulgida fila,
Nequidquam rursus speres ea posse retexi.
Propterea speculis et flectas, atque reflectas,
Infringas triquetris et vitris, atque refringas,
Non variata manent, propriosque invicta colores
Servant et propriam vim, qua detorta recedunt.
Ergo cuique colorem intrinsecus indidit illum
Ipsa, et vim certam filo natura nitenti;
Extrorsum haud igitur tunc advenit aut color, aut vis,
Vitrea tranantur cum a lumine septa; videtur
Nullus quin alius filis modus accidere unquam,
Tantum at fila modis septenis esse vicissim
Per sese discreta; super si namque papyro
Funiculum excipas, factoque foramine filum
Unum aliquod transire sinas, solumque subire
Alterius jubeas vitri loca dura triquetri.
Et solum infringi; frangetur quodque sua vi,
Quodque suum educet, qualis fuit ante, colorem:
Et quamvis una, parilive viaque plagaque
Nunc rubicundus eat, viridis nunc, caeruleusve
Trans vitrum splendor; viridi munus attamen ille,
Caeruleo viridis refringitur; et rubicundus
Qui fuit ante, rubet quoque tum, viridisque virescit,
Caeruleus, qui caeruleus jam venerat, exit.
Ergo prius vitrum, radium dum frangeret, illi
Si varium induxisse modum, et tinxisse colore
Diverso potuit; potuisset nunc quoque vitrum
Hoc aliud viridi de luce effingere rubram,
Flavam, et caeruleam, quae sunt et cumque colorum
Caetera; vel contra de rubra, caeruleave,
Aut alia quacumque, alias quoque, in ordine quot sunt
Septeno, formare, modove invertere demum
pagina 417
Quocumque, et mutare. Colorum vel simul omnem
Si recipis speciem, dimota nempe papyro,
Vitro isto super, ast alia ratione locato,
Compositum quam qua primam est, ut longa colorum
Incidat in longum series, projactat eandem
In latus infractam rursus; nam cum rubicundum
Frangatur lumen viola minus, illa, necesse est,
Ad terram videatur ut inclinata; sed usque
Longa erit haec series, ut jam fuit ante, colorum,
Parte nec ulla alia latescens crassaque crescet;
Quod fieret, siquisque color transimissus in auras
Sese in septenos alios mutare valeret.
Proin vitrum trans se radium non tingit euntem,
Verum dividit, et postquam diviserit omnem
Fractum in nativos prorsus certosque colores,
Nil erit, ulterius quod dividat; et licet istos
Trans se aliud frangat, jam non transformat, ut ante.
Sin transformet, ibi non est color ultimus ille,
Editus ast aliis commixtis; nam velut alba
Lux radii venit a confusis mutua cunctis,
Sic a confusis binis, ternisve, coloris
Effigies oritur quaedam, quae saepe referre
Unum e nativis poerit: conjungere flavum
Sic si caeruleo tentes, viridantia cernes,
Quae fient, jam non aliter, viridantia quam sunt
Illa loca, in media quae sunt regione colorum.
Ergo ita compositum si pertransire colorem
Claustra vitri efficias triquetri pellucida, abire
In sua conspicies divisum elementa repente
Flava, et caerulea: at media fac transeat ille,
Qui viridis fulget parvae in regione columnae,
Nil perages; unum viridemque tuebere semper;
Quandoquidem nihil est, concreverit unde, nec ulla,
Queis constet, fucata sui primordia novit.
Non cuicumque tamen vitro his aptissima rebus
Natura est, siquidem divisos ante colores
Transmissosque iterum, multi videre revolvi.
Nam si concludat turgentes aere bullas,
Atque alienigenas vitrum res, parte nec aeque
pagina 418
Densa compactaque sit omni; transgrediuntur
Dum radii, ?, pari nec ducta ?
Huc illuc via multa, suas nec quodque sub oras
It filum, in quas debet; at has modo spectat, at illas
Protinus obversum: quid mirum proinde, priori
Si disjuncta aditu coeant post, conveniantque
Binave, ternave in egressu? Ut serpentia latas
Flumina per terras, varios et habentia fontes,
Et varias huc atque illuc adeuntia gentes,
Attamen ambages post magnas denique multa
Occurrunt multis permiscentque agmina aquarum.,
Congestumque simul portant vectigal in aequor.
Sic quae prodibit de flava caeruleaque
(Quae variis ibant maeandris intus, et una
Conjungi poterant iterum, nectique vicissim)
Extra lux viridis constabit, missaque vitrum
Rursus trans aliud sua stamina bina retexet,
Flava, et caerulea. At si sint purissima vitri
Corpora, qualia habet, terrasque Britannia in omnes
Cocta suis mittit fornacibus, omnia cernes,
Quae docui, atque rudi facies quoque cognita vulgo,
Et pueris pariter mirantibus, atque puellis,
Ut ludum ostendes facilem, et spectacula grata.
Omnibus a filis candorem existere junctis
Inter se, nitidumque jubar jam noscere possis,
Si dicenda velis tentare, itidemque colorum
Immutabile ab his munus quoque discere rebus.
Cum triquetro e vitro speciem septemplice fuco
Finxeris, objecta tum collige lente receptem,
Ut distracta prius coeant modo fila, brevique
Ut puncti in spatio jungantur; candor ibidem
Protinus apparet, nec jam nisi candida lucet,
Haud secus ac primo radio percussa papyrus.
Collibeat sed si lenti admovisse papyrum,
Ut super excipiat nondum conjuncta colorum
Fila, eadem incipiunt dignosci certa vicissim.
At si dimoveas contra, a candente recedens,
Quo sunt juncta, loco, rursum apparere videbis
Illa eadem, verum inversa regione locata,
pagina 419
Alta prius, demisa manent nunc, imaque summa;
????????????????????????????????????
Nec tamen immutant se fila secantia vires
Naturamque suam. Chartam lux candida rursus
Imbuat admotam; prope lentem pone, quod obstet
Dein filis, veluti lamellam, aliamve papyrum,
Sed cui sit, quantum par est, tam tenue foramen,
Illac ut nequeat filum transire, nisi unum.
Uno igitur filo egresso quocumque, videbis
Hunc solum, qua candor erat regione, colorem.
Atque id lamellae sursum, deorsumque foramen
Si lente moveas, ut possint omia fila,
Nunc hoc, nunc illud, transmitti, transque meare,
Nunc hoc, nunc illud filum apparebit ibidem.
Rego et cum veniunt simul omnia, quodue suam vim
Servat, ut est, quamvis ibi candens lux videatur:
Singula namque, una cunctorum impulsibus inter
Se junctis, nequeunt seorsum apparere, suaque
Discerni forma; debent proin cudere quandam
Notitiam in nobis communem, et suppeditare
Non alium, nisi quem lux poscit candida, sensum.
Paulatim sed si sursum deorsumque foramen.
Non moveas, dextra verum celerante, colores
Nunc hos, nunc illos quanquam transire necesse est,
Nec chartam imbuere una omnes; tamen esse videtur
Candor ibi, languens verum, et pallentior, ante
Quam fuit; ipsi etenim celeri ratione colores
Cum sibi succedant, fit, uti, quae plaga prioris
In nostras acies advenit, tempore puncto
Deleri nequeat, sed duret, deinde sequentis
Altera dum veniat, porro altera deinde sequentis,
Septima et extremi demum; sensum simul omnes
Propterea impellant, ut candor percipiatur;
Sensus enim in nobis non interrumpitur iste,
Quanquam interrupti veniunt, fugiuntque colores:
Haud aliter, quam ligna rotes si ardentia circum,
Tum via curva simul succensa videbitur omnis.
Sed magis ut firmem naturam, vimque colorum
Servari in candore, age chartam, fila ubi cuncta
pagina 420
Conveniunt vario inter se venientia flexu,
Hac illac inflecte movens; nunc illa, necesse est,
Nunc obliqua cadant magis haec; nunc proinde ruborem
Aspicias, aliis obliquior ictibus ictus
Rubri cum fuerit fili, et spatiosior idem;
Nunc alio trahitur violae lux pallida motu,
Scilicet obliqua cum silum hoc incidit ora.
Adde, quod, albentem si filis omnibus una
Commixtis alio transpectes denique vitro
In charta speciem, divisos protinus, atque
Longo dispositos tractu tueare colores,
Est opus: at contra tractum si transpicis ipsum,
Quem prius eduxti de vitr, in fila retextum
Transpicis hunc, inquam, simili ratione locato
Si vitro, mixta in eandorem fila coibunt.
Nam vitrum hoc aliud, quod primum struxerat illud,
Destruet, et junget divisos ante colores.
Praeterea hoc peragunt multi, ut duo viva duobus
Transmittant triquetris radiorum spicula vitris,
Quorum unum dum sursum aciem convertit acutam,
Alterum eam deorsum vertat: geminamque colorum
Sic speciem adverso forment in parjete pictam.
Sed situs atque ordo prorsus diversus utrique est;
Altis huic viola est, rubet illi fulgor in oris,
Huic contra rubicunda, illi lux pallida in imis.
Tum super imponi faciunt sic mutua, rubrum
Congruat ut violae supraque infraque; necesse est
Quippe ita confundi jam binos quosque colores,
Praeter quam, medii qui sunt: hos proinde virentes
Conspicies nimium: crescit viror ipse virore.
Jam superimpositos transcerso conspice vitro
Tractus a latere assistens, tum protinus illi
Disjuncti inter se prodibunt, seque secantes
Mutua, communis medius color extat utrique,
Quattuor oppositis extremi in partibus ardent,
Nam violae color a rubro mage fractus abibit,
Nec statione una poterit, velut ante, videri.
Hac parva tibi jam subiisse ab imagine possit,
Si quando varia cogi de gente superbum
pagina 421
In Thracem vidisti acies, unde horrida bella
Sanguineusque instat Mavros, effervere signis
Agmina quaeque suis, et versicoloribus armis,
Nempe hac caeruleas, hac rubras ire phalanges,
Hac canas, viridesque; suo quamque ordine ferri,
Et glomerare suos motus, et inire figuras;
Interdum et si forte ausint confundier omnes
Una omnes, atque hac illac discurrere mixtim;
Classica concinuere, ducum vox effera crudo
Imperio intonuit, ruit ad sua signa repente,
Et locat armorum noto sese ordine miles:
Apparent propria certae in legione cohortes.
At quid fiat, ubi non omnia fila vicissim,
Sed quaedam miscentur, habe. Lens fila papyro
Jungat in objecta jubar efficientia, ut ante,
Obstruat at lamella, foramina multa tamen quae
Interspersa habeat, perque haec transimittere fila
Tu facias, [quaecumque] velis, et sistere bina,
Ternave se charta; de binis queislibet istis
Aspicies aut de ternis, quis surgat ibidem
Tum color admixtis, de septem scilicet uni
Num similis, contrave; illum similem esse profecto
Constabit, multum si non sint bina remota
Inter se, tractu in septeno nempe; referre
Nam medium debent; sed multum bina remota
Si fuerint, nec jam medium simulare valebunt,
Nec quemquam e septem nativis denique fucis.
Juverit hic etiam, quantum, cognosse, recedant,
Alter ab alterius quavis regione, colores
Oblonga in specie, et regio quam cuique sit ampla.
Illum igitur tractum in partes si dividis octo
Omnem; pars harum tantum una rubebit, et una
Aurea erit, scindis si in partes tresque decemque;
Cunctis flavescet de septem partibus una;
Unaque erit de sex viridis; parilique subibit
Caerulea extensa intervallo; deinde novenis
Indica lux unam de partibus arrogat; at quae
Limite in extremo est, dupla distenditur ora,
At fors illud erit rebus mirabile in istis;
pagina 422
Congruere haec lucis nempe intervalla videntur
Vocum intervallis, unde eduxere lepores
Organici melicos, artem et fecere canoram.
Nam si per duplicem tractum, quo longa colorum
Est series, chordam extendas quamcumque rubenti
Productam a latere, et signes, cuiusque coloris
Respondens ubi sit limes; jam limite chorda
Discreta est vario, spatiis quibus ipsa tremiscens
Tot variata, dabit totidem discrimina vocum
Illa eadem, repetunt iterum assurgente, iterumque
Quam voce, ediscunt qui primum hanc flectere cantu.
Et quoniam illo ipso tantum discrimine consit
Omne melos, quod vel digitis, vel pectinis ictu,
Setisve, aut pinnis salientibus, aut animae vi
Elicimus; pariter simili a discrimine quondam
Spes exorta melos fuit elicuisse colorum,
Qui varia inter se mixti ratione salirent,
Harmoniaque oculos possent mulcere tuentes,
Nequidquam, similia non inde exorta profecto est
In nostris oculis, fit in auribus undem voluptas,
Nec captum visum est turmatim currere vulgus
Ad mutum genus Harmoniae, cantusque colorum,
Fucatumque melos, ut currere saepe videmus,
Et repsere cavi late spatia ampla theatri,
Plaudereque ad numeros sidium, vocumque liquentum;
Dispar sensus enim est oculorum prorsus ab illo,
Qui geminas aures insedit, proinde nec aequas
Exposcit causas, animum percellat ut aeque.
Quis quibus a silis porro color exoriatur
Commixtis, ratio quaedam est quoque pervia nobis
Scrutandi: in partes septem proin unius orbis
Divide iter flexum in gyrum, respondeat harum
Quaelibet ut puri spatio cuiusque coloris.
Parti cuique sui nomen signare coloris
Inscribens calamo circum peragrante memento.
Ergo has tu partes, filorum ut pondera quaedam
Concipe. Quapropter cupies quae fila vicissim
Miscere, ipsorum medium commune, necesse est,
Invenias gravitatis; in id tum totius orbis
pagina 423
A medio puncto rectum protende meatum,
Et pergens excurre ultra, dum transeat oris
Inflexis circum; jam pars trajecta coloris
Inscriptum quod nomen habebit, is exoriturus
Est color: a medio quae tum est distantia puncto
Illius medii gravitatis, fulgida quam sit
Lux ea, monstrabit, quam vivo perlita fuco.
Nimirum rear hoc fucatae lucis in orbe
Omnem particulam, ut vim quandam, percipiendam
Esse, ad se medium punctum quae pertrahat orbis;
Illuc dirigitur proin, qui duo puncta meatus
Mutua nectit, ubi est ejus natura coloris,
Viribus a mixtis qui, vis ut tertia, prodit,
Metiturque novam vim, quanto et polleat ictu.
Si septem exoptes omnes miscere colores,
Omnes percipies aequatas undique vires
Orbem pertrahere, et medium gravitatis habere
Orbe itidem in medio, quo candor proinde refertur.
Est tamen hic quiddam, quod non ratione tenetur
Hac ipsa, sed subtrahitur, longeque recedit.
Non permixta dabunt gemina, atque aequalia fila
Scilicet ulla tibi candorem; frontibus at quae
Orbe super distant adversis, edere certe
Hunc debent; medium siquidem gravitatis eorum
Orbe coit medio: et violae lux mixta rubore
Elicit hand ullum septeno ex ordine fucum;
At diversus ab his prodit; tamen arte, necesse est,
Quam doceo, hac ipsa e septenis prodeat unus.
Scilicet hic ratio fallax est, caetera tuta.
Jam mens rebus in his cum tot tua per rationes
Undique, totque tui sint per tentamina sensus
Deducti, neque jam septenis esse repugnes
Implexos radios filis, vis atque potestas
Queis alia, atque alia est longe, naturaque distans,
Quaelibet at nullis rebus variata, modisque,
Nullas passa vices, nulla mutabilis arte;
Tu facile hinc vario cur sint imbuta colore
Corpora, quaeque suo, cognosces. Corpora certe
Omnigenam excipiunt filo septemplice lucem;
pagina 424
At non omnigenam revomunt, non fila remittunt
Omnia. Septenis jaciant ex omnibus unum
Si filum, haud alia perfundi luce coloris
Apparere, nisi hac, possint; cum plura repellunt,
Vi majore quod est, atque uberiore repulsum,
Imbuit; aut si vis jactis est pluribus aequa,
Ille color, qui fit mixtis his pluribus, exit,
Corporeamque super frontem distenditur extra.
Corpora nec jam alio posse illustrata videri
Esse colore, redit quam qui dispulsus in auris
Ipsorum a facie, manifestum hoc percipe pacto.
Pannum extende rubentem, et fac, superincidat unum
Nunc hoc, nunc illud silum, qua diximus arte
Lumine per vitrum diviso; protinus omnes
Nunc hos, nunc seorsum praeferre videbitur illos,
Quos recipit pannos fucos, quos proinde remittit.
Languebunt alii tamen omnes sex; rubicundus
Vividus unus erit; viridis sed vividus unus,
Si viridis fuerit panno frons ante; per omnes
Hac alios una te fer ratione colores.
Ergo super viridem pannum cum fila, rubrumve
Seorsum missa cadunt, conctorum pars resilire
Cogitur una, sed haec de rubra fronte rubentum
Major erit, major viridi de fronte virentum.
Jam quae corpora sunt candentia, nonne videmus
Rejicere ubertim debere a se omnia fila,
Et, quae corpora sunt contra nigrantia, nullum?
E certa nequeat natura proinde colorum
Esse niger color, et candens; hic namque colores
Colligit una omnes in se, caret omnibus ille:
Cur caret? Idcirco quia, quos excepit, eosdem
Intra se retinet corpus: proin solis ad ictus
Aestivi citius, quam corpora cana, calescit.
Quin chartam radiis collectis lente tumenti
Exponens nigro servantem sensa colore,
Aspices, qua est cana, repellere lucida tela,
Qua nigra, exuri, doctis nec parcere sensis
Vim lucis validam: praeclare dicta calescunt
Protinus, et celeri tolluntur in aera sumo;
pagina 425
Nam, qua cana, statim non ire sub intima perfert
Reflexos radios, nec vulnere laeditur alto.
Quin magis expellunt quemvis, quae cana, colorem,
Corpora, quam proprium, quae sunt una illita fuco,
Nam minium, et canam si rubra ad fila papyrum
Exponis, videas illam, magis esse rubentem,
Quam minium; quare si fila rubentia cana
Agmine majori saliant, quam fronte rubenti,
Quanto majori salient, quam fronte virenti
Herbarum, clamydisve aurata, puniceave?
Ergo quaeque suum cum sint magis apta colorem
Corpora, quam quemvis alienum ad rejiciendum,
Candida reddendis sunt longe aptissima cunctis.
Propterea radiis eadem est natura propulsis
A rerum facie, quae Phoebi a fronte profusis
Esse observantes cognovimus. Ipse triformi
Nempe albens corpus vitro si transpicis, albens
Apparet, quamquam radii quocumque fluentes
A puncto in sua fila abeant; nam fila necesse est
Punctorum filis aliorum jungier una
Diversis aliis; radiis non proinde vacabit
Confusis genere ex omni locus omnis ibidem.
At si candenti confinia nigra colori
Constituas, debet variorum limite summo
Filorum quaedam tum simbria multa videri,
Vel mage fractorum, vel item minus, ut sita nigra
Sit facies, vel de parti, lux frangitur in quam
Trajiciens, vel ab opposita; nam partibus albi
Corporis extremis veniunt quae, disque trahuntur
Fila, aut in nigros fines infracta ferunutur,
Nulla ubi sunt, queis se confundant, caetera prorsus;
Aut contra mage se retrahentia, quae mage frangi
Possunt, extremo linquent in limite sola,
Fracta minus quae sunt, alio haud confusa colore.
Sic fucata illos signabit simbria fines
Alba et nigra inter loca; sic ubicumque minorem est
Transitus ad lucem, duci quoque simbria debet,
Non tam clara tamen, neque vivo tincta colore;
Nam quae fila locis a splendidioribus adsunt
pagina 426
Fracta magis, cum detortis minus, eque minori
Lumine diffusis filis commixta (vel haec tu
Conversa statuas fieri vice), cana profecto
Non poterunt fieri; nequeunt namque omnia jungi,
Sed quem par mixtis, ostendent esse, colorem.
Si triquetrum trans vitrum itidem tueare papyrum,
Cujus dextera pars minium, violamque sinistra
Hinc illinc referat, medius stet limes utrique;
Atque ita si vertas vitrum, sustollier ut res
Infractis filis videatur; laeva videri
Pars mage sustolli chartae, quam dextera, debet,
Ut si revera sit in illo limite scissa.
At vitrum si tu triquetrum sic deinde revolvas,
Ut rem fila magis depressam ostendere possint;
Quae viola est, minio depressior apparebit.
Quapropter videas rufis magis hic quoque filis
Infringi, violae faciunt quae fila colorem.
Hoc discrimen idem cernas quoque, si penetrali
Clausus in obscuro figas in parjete eandem
Partim puniceam chartam, partimque rubentem,
Quam tamen obvolvas transverso stamine nigro
Atque [iterum], atque [iterum]; tu lychnum accende papyrum
Immittentem in eam sua tantum lumina, quae trans
Obversum tubulum excurrant, est caetera clausum.
Exin ipse alique spatio decedere pergens
Objice crystalli lentem, quae colligat illinc
Emissos radios, collustrataeque papyri
Distinctam effigiem post sese formet, oportet.
Ergo, haec effigies quam sit dimota, requirens,
Candentem abducas tabulam, contraque reducas,
Donec splendidior super, et distinctior illa
Incidat (agnosces quod nigri a staminis una
Ductibus illapsis; nimirum clarius ipsum
Qua regione queas stamen deprendere); ductus
Staminis ipsus tum clare cernere quibus
In rubea effigie, diductior ipsa tabella
Paulo cum fuerit; sunt at quae stamina parte
Tunc in purpurea, contra confusa videbis.
Adducta lenti tabula mutabitur ordo,
pagina 427
Et fient clara hic, illic confusa vicissim.
Purpurea effigies igitur vicinior exit,
Quam quae est rubra; vides proin inter lucida fila,
A rebus quaecumque oculos emissa lacessunt,
Puniceis rubicunda minus detorta meare.
Quod superest, quoniam nihil est, quod pectora possit
Ambigua in veri luce uberiore locare,
Excerptae quam si varia res parte, modoque
Multiplici inter se collatae mutua, easdem
Nos ad notitias non uno tramite ducant;
Haec quoque, quae rerum, genus hoc, dicenda videntur,
Percipere aequo animo, mentemque advertere debes.
Nimirum, veluti quoque lucis diximus ante,
Rerum itidem mixtos septenos percipe sucos
Candorem efficere; at permixti non simul omnes
Si sint, verum aliqui, quendam formare colorem,
Qualem a permixtis formari nempe necesse est,
Qui sunt a Phoebi decerpti crine fluenti.
Hanc tu fucato varie tentare queas rem
Pulvere, commiscens una, versansque vicissim,
Post servans, quid fiat, et incidat inde coloris
Quae species nostrum ad sensum, quae forma lacessat.
Rerum harum inventor tentavit primus, et omni
Propterea hac voluit nos cura exsolvere solers.
Ille colorato vario de pulvere, ut esset
In speciem similis de septem quilibet uni,
Excerpsit partes, quantas par esse putavit
Pro fuco cuiusque, et versans miscuit una:
Ac tum cernere erat cinerum, lapidisve colorem
Contusi, nec non et nostris ut in unguibus albet
Murinus, coenosus, et a candore nivali
Distans; quandoquidem si candidus ille fuisset
Commixtus pulvis, jecisset quaelibet ejus
Ad nostras facies pars ubertim omnia fila;
At quia quaeque suo ejusdem pars tincta colore est,
Omnia non mittit, sed quae sua, caetera sorbet;
Proterea languens species est, quamlibet alba.
Ut tamen albescat magis, et splendescat abunde,
Fac Solis radius mixtum immittatur acervum
pagina 428
Tum super; hoc etenim, quod deerit, lumine vivo
Pensabis; nitidae lux aequa papyro.
Sed quas miscuerit tentans res, et quota, dicam,
Miscenda illarum pars sit cuiusque; libebit
Ut tibi si tentare, oculisque exponere cuncta,
Res aptas sine fraude queas praescire, modosque.
Partem unam minii confunde, et quinque viroris
Ex aere educti, color ut murinus in oras
Prodeat; utraque enim varios res ista colores
In sese cohibet; tamen, id splendentius ipsum
Quo minium sit, erit miscendum parte minori.
Assimili ratione simul miniumque, quaterque
Tantundem miscens montani caerula viri,
Purpurei quiddam cernes, fuscique coloris:
Auri sed postquam pigmentum, aerisque virorem
Addideris; non purpureum remanebit, at illud
Fuscatum penitus: minio sine deinde sed istam
Rem melius, certamque magis, notamque probabis.
Auri paulatim pigmento purpura quaedam est
Adjicienda nitens, et lumine splendida vivo,
Qualem saepe adhibent Pictores: desinat illud
Dum flavescere jam, trahere incoeptetque ruborem
Pallentem ante oculos: tam tenuiter at rubicundus
Eluitur vel adhuc rubor, aut aerugine in illum
Immissa cumulum viridi aut de monte petito
Caeruleo fuco: cineris color inde patebit,
Excisique recens ligni, pellisque per artus
Extensae humanos, non splendeas, attamen albus.
Pulvere de quovis pars hic quota debeat esse
Dicere difficile est; genus unum, pulvis eandem
Cum vim non habeat lucis, propriique coloris:
Pars minor aut major sed erit de pulvere quovis
Hic adhibenda, magis quanto lux viva minusve est.
Cunctis rebus ab his certa ratione profecto
Deduces, varia rerum de fronte colores
Qui saliunt, unam naturam prorsus habere,
Atque illos, solis quos ore reteximus haustos;
Nempe color suus est, et constans omnis ubisque.
Quid magis incertum contra, variabile, fallax
pagina 429
Creditur, atque adeo quod vanum, et constet inane,
Quam late fusi per corpora multa colores?
Non minus ast ad res trahimur plerumque colore,
Addimus atque illinc pretium: sic scilicet ipsa
Judicia in nobis pugnant, dissentit et ullis
Non animus rebus tam crebro, quam sibi, noster.
Gemmea fors primum commendavere colores
Saxa, ut post essent digitis gestata Potentum,
Et potiora inter muliebrem credita mundum.
Forsan et argento laus hinc est maxima, et auro,
Ista altricis uti prae terrae saepe feramus
Jugeribus, saepe et vitae; nam fulgida propter
Isthaec infidis animam committimus undis,
Atque aliis alacres ultro queiscumque periclis:
Auri ne splendor minuatur, parcit abuti,
Nec stomacho rabiem, cute nec dispellere avarus
Frigora vult; metuit cunctos, terraque recondit.
Foemineo in vultu suavis color excitat ignes,
Et qui est caeruleis, vel nigris splendor ocellis,
Et qui candida staventes per colla capilli
Intextis fluitant nodis, auroque revinctis.
Hinc placuisse studens fallendi protinus artem
Edocta est mulier; frontem linit, oraque fuco,
Et fuscam faciem, et vergentes occulit annos.
Quin et amicitas color unus conciliasse
Dicitur interdum; virtutem nempe putamus
Pulchra sub specie, vultuque latere decoro.
Ostendit quidam aspectu, quia deficit ipsi
Et color, et pulchro veniens de corpore virtus.
Propterea in nostris quoque vestibus addimus auro
Argentum, clarosque alios, rutilosque colores,
Ingredimur cum conventus, spectacula, pomas,
Atque ideo a sociis plausum, et speramus honores.
Suavius incolimus fulgenita marmore tecta
Diversus vecto procul oris, textilibusque
Picturis exornata, et laquearibus aureis.
Quam sensu per res inducimur uno,
Bruta ut saecla solent animantur; invertimus omnem
pagina 430
Sic miseri naturam, et nostra haud vivimus arte.
Si quicumque color perfunderet unicus omnes
Undique res, uno si nos et picta colore
Cuncta videremus, quae mundo corpora constant,
Haud [secus] ac faciunt arquati, lurida circum
Omnia cernentes, discrimina perciperemus
Vix, cinctis quae sunt late rebusque, locisque,
Et semper similis mundi taederet amictus:
Diversa at quoniam late depicta videmus
Omnia lice, fit, ut menti jucunda voluptas
Incidat, et magni placeant spectacula mundi,
Scenaque tam vasti semper variata theatri.
Hinc est pulchra dies, nostris velamine dempto,
Quandoquidem ante oculos terram, mare, nubila profert
Tot mutata modis, radiisque tot illita lucis:
Nox quoque pulchra, aperit quia caelum et lucida signa:
Nocte dies tamen est multo jucundior ipsa,
Quod longe varios praemonstrat amica colores.
Praeferimus ver autumno, brumaeque nivali, et
Mensibus aestiferis, quia plus variante colore
Vestit humum: matres obeunt, hilaresque puellae,
Insultantque leves prato, et solantur amorem:
Tunc etenim quidam diffunditur undique risus,
Laetaque naturae tum passim gandia gliscunt,
Tum Venus exercet pecudes, volucresque, ferasque,
Cumque colore novo soboles nova prodit in auras.
Est animi in nobis index color, ira rubentes
Efficit, intus edax odium a livore, latensque
Invidia arguitur, pallor designat amorem,
Et desiderum, quidam oris gaudia splendor.
Hinc ars est varios animorum noscere motus
In nobis, et naturam, et deprendere mores.
Est regio in terris, quo cum locus inter amantes
Non datur alloquio, Mulier transmittit habendum
Florum fasciculum, multa prius arte colores
Intexens varios, digitisque loquentibus aptans;
Spem, [desideriumque], timores exprimit, iras,
Crudelemque vocat, nocturnaque somnia narrat,
Et, rata sint, poscit; qua porro conveniatur
pagina 431
Arte, docet, demum amplexus, atque oscula mittit.
Ingeniosus amor, Veneris qui furta ministris
Floribus instituens affectus, verbaque pingit.
At ne, quos praefers aliis, debere colores
Per sese credas praeferrier; omnibus aequa est
Natura, et nullum commendat, pulchrior ut sit,
Gratior et nobis; sensus discrimina noster
Ista parit, varia pro re, pro tempore, et usu,
Pro regione loci varia. Nos turpia fuemus
Aethiopum, quia sunt fusca, et nigrantia membra,
Dicere, et haec pueris monstramus, ut horrida longe;
Illi horrent, vultumque avertunt, tartareisque
Erupisse putant specubus, stygiaque palude.
At suus Aethiopi est color optimus; illinit hic se
Contuso carbone, nigrantior ut sit, eoque
Pulchrior interdum: cum candida nostra tuetur
Ora, Erebi lantos undis nos autumat esse.
Ne tu forte putes poenam his, scelerisque luelam
Esse colorem atrum, neu fastus Cassiopeae
Objicias populis; nam poenae quod genus istud,
Quae placeat? Num poena sit et candentibus esse?
At neque fuscari tantum propioris ob ictus
Solis eos credas; non tam nigrare videmus
Quippe alias gentes, quamvis par serveat aestus,
Atraque nec membris inducitur undique pellis.
Efficit ast urens aliquid sol: inspice gentes,
Quae subeunt medio paulatim a Sole rigentem
Ursae axem; semper cute candidiore nitere
Progrediens videas, obeundoque ipse nitesces,
Atque erit ursorum timeas ubi corpora cana:
Adde soli naturam, adde aeris, atque alia adde,
Quae valeant nigrum facere, et servare colorem
Omnia. De nigris ibi nigra parentibus exit
Progenies nigros itidem paritura nepotes,
Ex albis hic ut veniunt genitoribus albi.
At si forte venit soboles his nigra, vel illis
Candida, portenti genus, alte alicunde receptam
Materno esse animo formam dixere, uteroque
Cum coeptant fingi, tinxisse tenerrima membra.
pagina 432
Hinc maculas etiam, quae saepe in vultibus extant
Humanis, alias repetunt, vel poma, vel uvas,
Vel villosa suis referentes tergora longe.
Suadent propterea, ditescere prole Parentes
Pulchra si cupiunt, juvenes ante ora decoros
Ut faciant obversari, pictisve tabellis
Ut Veneris spectent, aptos et Adonidis artus.
Contendunt hanc vim Matris transferre animantum
Ad brutum pariter genus; et si proinde catellos
Formosos nasci cupiant, atque addere tauris
Si speciem, vel equis orituris denique raram,
Profecisse putant deducta hinc scilicet arte.
Quin et aves quibus est studium nutrire canoras,
Quas fortunata de valle Canaria mittit
Insula, uti laeto soboles ea pulchrior ortu
Adveniat, venerem exercentes vere tepenti,
Et blandas molli versantes pectore curas
Pingunt, et pennis miscent variantque colores
Multiplices, tales ut pulli deinde creentur.
Atque ita componat plumas natura imitatrix.
Quidquid id est, ne multa statim, cave, prodita credas;
Nam crebro, nusquam quae fiunt, facta feruntur.
Scilicent approperat qui causas reddere rerum
Cunctarum, quidquid vulgi sermone feratur,
Arripit, et credit, tum causam quaerit, et instat
Noctes, atque dies in terram lumina figens;
Non res, non rumor vulgi ille expenditur ante;
Nam metuit, ne si dubitet, nescire putetur.
Crebro itidem causis, quae fiunt, attribuuntur,
Quae nec sunt causae, nec possunt esse profecto,
Sed causa; tantum quia praecessere, putantur.
At cave praesertim, ne rebus nomina saepe
Confundas, nequeasque ortas distinguere ab uno
Notitias sonitu, turbes at plurima vocis
Incetra ratione: color sic mente receptus
Quid nisi sensus is est certa ratione moventis
Sese animi? Proin cum nos rubrum, purpureumque
Dicimus, est animae diversas percipiendum
Esse hoc notitas; in nostris esse colorem
pagina 433
Nos oculis porro cum dicimus, esse putandum est
Hoc simulacrum intus certum, fibraeque tremorem
Concussae. Quid sunt at clara in luce colores.
Quam, quae jam docui, lucis tot fila retextae?
Hi sunt, quos aufert nobis nox atra, diesque
Clara refert: demum cum nos haerere colores
Percipimus rebus, nil percipiamus, oportet,
Fraudem ut vitemus, nisi partes corporis una
Non textas ratione, ut fila reflectere possint
Idcirco varia, inque acies immittere nostras.
Vulgus at haerentes hinc rebus percipite sse,
Interiusque etiam clausos, altosque colores,
Et veluti quandam sese disfundere formam,
Aut involventem fucatam corpora vestem,
Non abeunte abeat quae lumine, nec veniente
Adveniat, sed non possit sine luce videri.
Et quia naturam distinguere corpora fuco
Sic videt, et credit; distingui nostra colore
Officia, atque artes hominum vult. Purpura vestit
Induperatores: color agmina signat amica,
Atque adversa virum, distantque colore profanis
Sacrifici, et qui sunt divina ad munera lecti,
Quique Magistratus, gerere, et qui condere leges,
Juraque qui diae praescribcre Relligionis,
Quique docere rudes, qui sancto vivere ritu.
Num tamen infundit mores color, interiusque.
Naturam immutat? Num docta pudicave praestat
Pectora propterea, vitaeque a sorde remota?
Si niveus candor circumtegit, horrida vel si
Pallia demittuntur, erit, cur credere possis
Sanctam obvolvi animam? Nimium ne crede colori :
Res infida quidem est, pulchro sub cortice amarum
Saepe latet, tegitur saepe et sub floribus anguis,
Atque errasse lupi sub ovilla pelle feruntur.
pagina 434

LIBER OCTAVUS.

Vicina quondam Nympham de rupe vocantem,
Fertur, et in teneros amplexus ire parantem,
Ah miseram, sprevisse puer Cephisius: ille
Latratus audire canum, tantumque ferarum
Nota sequi cupidus vestigia. Nympha sed amens
Interea durae riguit moerore repulsae,
Saxum facta, loquax tamen, atque audita remittens
Ultima verborum: nec tum quoque sortis iniquae
Hujus cum miserebat; erant sibi spicula cordi,
Solaque montanis in saltibus excita praeda.
Illimem tame nad fontem lassatus ab aestu
Ut stetit, et pura vidit se pronus in unda,
Extemplo Juveni vultus placuere decori,
Atque ardentia candenti duo lumina fronte,
Effusique levi Zephyro per colla capilli,
Collaque, pectoraque aestivos captantia ventos:
Atque putans undae ripis latitare sub udis
Venatorem alium, frustra malesanus amavit.
Sic in eum spretae cecidit vindicta puellae,
Assimilique, ut erat par, poena est tortus amoris.
Tum miser ah saevos circum latrare molossos,
Tela jacere, feras transire impune sinebat,
Oblitusque sui simul, et se fixus in uno.
Denique erat tanto quoniam impar ipse dolori,
Ad vitreum, vertente Dea, flos constitit amnem. Note: 25
Infelix fatum puer evitasset iniquum,
pagina 435
Si vocemque suam cognosset rupe remitti,
Credita quae Nymphae jam vox fuit, unde superbo
Dicitur intumuisse animo, suaque ora, peribat
Quae demens, nitida simulata referrier unda.
Scilicent hoc animi est exemplum non sua, seque
Agnoscentis, et extra se plerumque abeuntis
Propterea, neque post in se redeuntis, ubi omnes
Nascuntur motus varii, ne cernier a se
Ipse queat, nimium quoniam diffunditur extra.
Inde leves curae surgunt, et inania vota,
Et varii irrepunt intro, incertique tumultus
Humanam speciem turbantes, in pecudumque
Vertentes morem, aut in truncos, seu fera saxa.
Qui lateat se nempe, quid optet, quidve sequatur,
Nesciat; atque suum quid sit sperare, fruique,
Scire, et velle suum qui non consideret intra,
Decidere humana fatearis mente, necesse est,
Bellua fiat uti demum, stipesve, lapisve.
Excutiat qui se contra, vestiget et omnes
Insinuans aditus, si fors se frugis inanem
Inveniat, vitiisque gravari, et vivere nullis
Liberum, et crectum rebus, sed compede multa
Adstringi, imperiisque urgeri haud mollibus usque;
Improbat, atque horret, sua tristia, duraque damnat
Servitia, ereptum sibi se suspirat, et illam
Libertatem animi sublatam; vincula rumpit
Porro, et se vitiis depulsis vindicat audax.
Sin vero pulchra noscat virtute potiri,
Et pravis animum nunquam turparier orsis,
Officiumque sequi; gaudet se teste, magisque
Hinc desiderium pulchri, et succedit honesti,
Quod videt, et cujus naturam percipit intra.
Tum sibi se socium non displicet esse; nec usquam
Effundi res in varias, nec quaerit abire
A sese nimis; intus habet, quo gaudeat, et quo
Contentus degat, pulchraeque agat otia pacis.
Quam contra infelix, quae turpis, vita! Necesse est
Semper adesse sibi, fugere et se semper, et omnes
Quaerere, quae sibi se rapiant res, distineantque.
pagina 436
Protinus hinc animo surgunt fastidia solis ;
Nam tum in se redeunt, proin rebus disque sipari;
Disque trahi variis contenditur; alea pernox
Hinc placet, et ludi, pompae, convivia, cantus,
Et rumor populi, plausus, furor, atque tumultus,
Quidquid et affectus in nobis excitat ipsis,
Quorum ope nos nobis condi datur, atque latere.
His magis at turpes fieri tum proinde necesse est,
Augeri et causam celandi nosmet, et usque
Crescere; semper ut hinc crescant vitia, inque valescant,
Dum rapere in praeceps mortalia pectora possint:
Paulatim assuescunt nam turpibus, et mala semper
Agglomerant majora; sui fuga major in horas
Propterea: jam cum demum ad turpissima ventum est,
Cum nequeant proprio a conspectu semper abire,
Incipiet longo minui tunc horror ab usu
Duritie inducta: non jam rerumque suique
Taedet, foeda sui non vulnera percipiuntur,
Paulatimque magis sua, quo majora, placere
Inceptant commissa; et jam tum plauditur, ingens
Jactaturque scelus, sceleri et poscuntur honores.
Quod procul a nostris avertat conscia factis
Mens, et se speculo veluti, in se flexa, tuatur,
Ne sinat illapsa corrumpi labe decorem.
Ut Matrona solet; pulchro quod ab ordine aberrat
Scilicet, et pravum est, aut hilum claudicat, aufert
Inspectans, mutatque, et corrigit omnia solers,
Prodeat ut cultu non injucunda venusto.
Attamen in speculum hoc irrepere fraus mala nostrum
Saepe solet; nam de parti nos istud amoris
Vertimus, et tuimur, cupimus quos cernere, mores.
Proin omni debemus idem convertere parte
Undique, lustrantes et nos latus ire per omne.
Interea haec manant vitae unde exempla regendae,
Primum erit hic, speculi quae sit natura, videndum,
Et quam diversi mores, radiique reflexi
Quid vario faciant de corpore, multaque porro
His alia addendum radiorum munera, multas
Atque remigrandum, quas scilicet ante probavi,
pagina 437
Ad vires lucis, quid ab his et deinde sequatur,
Quosque ferant nobis usus, inquirere pergam.
Irrita, tu facies, ne ventis verba profundam.
Multarumne ferax minus est, multosque per usus
Deducendarum rerum, quam caetera, lucis
Officium facie de corporis exsiliendi,
Quodque minus praestet jucunda, et idonea vitae?
Principio facies si laevis, planaque constet
Corporis; incurrens retro convertitur, itque
Haud aliter radius, faciem quam corporis ultra
Si puncto ex alio venisset, tamque remoto,
Quam citra res est revera lucida jactans
Tela, atque hujus item prorsum e regione locato.
Propterea in speculis, quae constant plana, videmus
Res, ut si starent ultra; seseque tueri
Qui cupit, et proprios in eo cognoscere vultus,
Ante oculos rectum opponit; nos flumina nobis
Proin etiam, si non cursu turbentur, et aura,
Reddunt, et tenues rivi inter saxa, lacusque,
Et putei illimes, tum cum sitibunda locamus
Desuper ora, pares prorsus, nisi dextera quod quae
Sunt nobis, illic apparent dextera contra.
At speculum obliques si planum, parte patebit
Quod jacet obliqua, et si vertas denique circum,
Res omnes positas circum tueare, necesse est.
Exiguoque tubo speculum si mobile claudas
Exiguum, sed uti liber sit de latere uno
In speculum radiis per hiantia claustra receptis
Ingressus, nulli tum visus cuncta videre
Ipse queas, claususque domi, quaecumque, tueri,
Exterius peraguntur, in ipso et multa theatro
Servare, et juvenum nutus, hilaresque puellas,
Plaudentesque viros, et cui quis serviat haerens
matronae, et cui quae nimium exornata nitescat,
Cedentesque sua quid agant de sede mariti.
At specula inter se varie inclinata vicissim
Aptans, res, facies, quantumvis multiplicari,
Ut pro simplice saepe decem, centumve tuaris,
pagina 438
Atque ita scenaï speciem producere possis.
Tum duo si specula adversis sita frontibus extent,
Continuo, effigies repetita sit effigiei, et
De speculo in speculum sine fine resultat imago,
Infinitaque fit series, si forte locetur
In medio corpus; sed non est cernere certe
Infinitam; etenim capite ipse obstabis, ut ultra
Non possint numerum species excurrere certum.
Jam quibus est facies speculis non plana, nequibunt,
Res, ut sunt, simulare, sed augent, imminuuntve,
Aut alia immutant variae ratione figurae,
Ut situs est oculi nimirum, et corporis, atque
Ejus uti sunt inclinatae mutua partes.
Praeterea quaedam specula, ut concurrere possint,
Efficiunt, radii, quaedam, ut discurrere contra:
Infinita tamen constant discrimina eorum,
Quippe infinita ratione inflectere possis,
Et, quascumque voles, speculis inducere frontes.
At certae quaedam frontes sunt, nosse ut ab ipsis
Et species quantum mutari debeat omnis.
concava sic, pars nempe globi quae parva cavati
Sunt, specula, a puncto radios distante fluentes
Reflecti, jungique una fecere; vocamus,
Id, quo junguntur, punctum (succenditur ardor
Namque ibi saepe) focum; fumare ibi plurima cernas.
Ergo aliquod lucens si punctum ita distet, ut inde
Emissi radii regione plagae prope eadem
Ad speculum properent, ferventque prope aequa meando
Inter se spatia, excussis, retroque repulsis
Fit focus a speculi tantum laevore remotus,
Quantum pars quarta est spatii, quo extenditur ille
Per medium globus, unde fluit conflata figura.
At si dum veniunt, densentur spicula lucis,
Jungentur propius reflexa, focoque locabunt
Se mage vicino: contra quocumque fluant si
Rarescentia de puncto, punctumque nitenti
Interea accedat speculo; focus ipse recedet
Continuo; donec regionem hoc occupet illam,
pagina 439
Primum stare focum qua dixi, parte remotam
Crassi nempe globi quarta: tum quippe repulsi
A speculo radii jungentur, ubi infinita
Transabiere loca; inter sese aequalibus ibunt
Nimirum spatiis, densoque aeque agmine pergent.
Quod si porro et eam regionem denique punctum
Transcurrat, citraque propinquius adsit, abibunt
Illi inter se rarescentes, disque trahentur.
At quae sunt radiis, genus hoc, discrimina, planum
Cum feriunt speculum? Si distent advenientes
Aeque inter sese, distabunt effugientes
Aeque itidem inter se: sin, aut concurrere puncto
Cis speculum a posito facias, exire videbis
Trans speculum a pariter posito; aut concurrere quoddam
Trans speculum ad punctum facias, concurrere cernes
Cis speculum ad punctum, sed tantum parte modo ista,
Illa nuper erat quantum de parte remotum.
Denique quae fors est radiis convexa propulsis
Ad specula? Adveniunt cum per loca cuncta maniplo
aeque densato, post plagam rarior exit
Per loca diffugiens radiorum lucidus ordo;
Ut si de puncto prodirent interiore,
Crassi parte globi quarta quod distat ibidem.
Hoc dici possit focus, at vice fungitur ejus.
Rarescens magis usque locis si tum accidat agmen
Luminis ad speculum puncto, quod sit vicinius illo,
Esse globi quarta docui quod parte remotum.
Postremo radii densentur si magis usque,
Cum veniunt, ultra partem ut concurrere quartam
Illam deberent; porro in sua terga redibunt
Haud ideo semper non agmine rarescente,
Diductoque locis, veluti communis origo
Ultra illam pariter partem foret. At venientes
Si punctum hoc una spectassent; mox redeuntes
Complessent semper spatia aeque lata locorum.
Sin mage vicinum spectassent denique punctum,
pagina 440
Densati magis usque redissent, atque vicissim
In se inclinati, concurrentesque coissent,
Fecissentque focum ratione hac scilicet una
Verum, alia cum sit ratione vicarius omni.
Quod sic nempe globo conflatis in speculis fit
Convexisve, cavisve: sit ipsum hoc certius, atque
Verius in speculis, quibus uno e segmine coni
E tribus exorta est quocumque externa figura.
Tunc etenim sensus prorsum non occulit ullum
exiguum errorem; quem non discludere totum
A speculi facie potes, orbe quod exit ab aequo.
Jamque cavis speculis radios si jungere solis
Tentes, aetherium succendes protinus ignem,
In terramque feres audacis more Promethei,
Hoc nostro quantis potiorem viribus, et quam,
Ut supera docui, subito omnia conficientem?
Horum ope vel magnis immissum classibus ignem
Moenibus ex altis referunt, urbesque solutas
Obsidione gravi, jam non ad littora, ut olim,
Hectoreo facibus delatis hostica cursu:
Fama Syracosium quod fors non vera profatur
Pro patria fecisse Senem, cum puppibus illud
Romuleus Ductor pelagus contexeret, acri
Clauderet et longum bello, circumsona late
Arma ferens contra partes fortemque secutos
Adversam; interea pugnabat desuper ille
Ingenio plus, quam validis gens tota lacertis,
Dum nova continuo repararet machina bellum.
At nunc hostiles imitato fulmine caeli
Moenibus arcemus classes. Convertere tantum
Tum specula esset opus fulgentia Martis ad usus,
Gorgoneos vultus aliqua regione crearet
Cum natura iterum, monstrumque repente sub auras
Anguicomum in lapidem convertens cuncta veniret,
Contra quod Pallas speculo donaret et ense
Persea, posset uti non visa abscindere colla.
Hoc genus armorum potius tua, Mater Amoris,
Sit tua, dum laedis mortalia corda, supellex,
Inque Cupidineo moveant incendia bello.
pagina 441
Scire licet tamen hic conflata incendia saepe
Esse cavis speculis etiam sine Sole duobus,
Innumerabilibus frustis concreta minutis
Quae fuerint, variisque inter se flexibus aptis;
Diffusi radii nam de carbone rubenti,
Quo focus unius congesto, atque accumulato
Fervebat speculi; tunc ejus fronte repulsi
De nitida speculum denso magis agmine adibant
Alterum, ab hoc iterum ut collecti et convenientes
In regione foci, positam hic absumere possent
Ligni forte struem, validasque attollere flammas.
Si quis se speculo adsistens variante tuatur,
Parva sui de convexo referetur imago,
Recta tamen; contra magnam resilire cavato
Aspicies, ut te valeas conferre colossis
Immanes vultus, immania membra gerentem,
Non minus at rectam, si sis vicinior. Ejus
Ipse globi mediam cum pervenis ad regionem,
Cujus nempe globi est speculum pars, tota videtur
Confundi penitus; sed si plus inde recedis,
Rursus prodit, at inversa revoluta figura.
At quae aliae speculis objectae res, tibi longe
Aëre pendentes comparent, nempe reflexi
Queis radii coïere locis, rerumque figuras
Efformant varias, simulacraque inania pingunt.
At quae sunt aliae speculorum denique frontes,
Coni, aut pyramides nimirum, sive cylindri,
Quaeque itidem innumerae sine lege, et nomine constant,
Deformant res mille modis, claudasque figuras,
Detortasque, et distentas, et flexibus aptas
incertis faciunt, et monstra informia reddunt,
Ut pueri paveant, suaque horrescant simulacra.
At pariter, quae sunt longe deformia, contra
Reddi pulchra queant; ut si pingatur imago
Horrida distortis membris, rictuque ferino,
Qualis Erinnyos est, speculum et prope tale locetur,
Ut reflexa alio radiorum lumina nectat
Ordine, quo deceat nimirum, pulchra repente,
Apparet facies, seu Diva potens Amathuntis,
pagina 442
Sive puer Veneri nimium dilectus Adonis.
Ludicra sic speculis tibi mille effingere possis
Illorum pro natura, flexuque, situque,
Et magicas insons imitari protinus artes,
Seclaque, mutatae quibus in nova corpora formae.
Caelo etiam speculis interdum luditur ipso;
Nam si corpora sint tenues suspensa per auras
Parvula grandinis, et subter laevissima longe,
Subter et occiduis Phoebi, ut venere, repulsos
In nostras acies, aliumque effulgere Solem
Efficient, caeloque novam exardescere lucem.
Sic pariter memorant nubes speculi vice functas
Interdum, visamque maris tranquilla per alta
Esse urbis positae trans ardua culmina montium
Effigiem; nubes radii namque urbe sub altas
Immissi, rediere obliqui, et in aequora lapsi,
Atque repercussi rursus, non ordine rerum
Turbato, magnae speciem tenuere priorem
Urbis, et hanc Nautis mirantibus ostendere.
Illi percussi novitate hac inscia corda
Credunt proinde coli neptunia regna marinis
Gentibus, atque domos fabricari, templaque subter,
Et fora, porticibusque amplis innixa theatra,
Sirenas, Proteos, Glaucos, Tritonas in alto
Esse salo populos, Nympharum et nomina mille.
Nunc age, quid fiat, cum lux in corpora non jam
Laevia, sed quibus est frons aspera, scabraque contra,
Missa cadit, quid fiat, habe. Lux funditur omnes
Protinus in partes illinc, locaque omnia circum.
asperitas quid enim constat, nisi continuis frons
Flexibus interrupta, plagas et versa sub omnes,
Proptereaque plagas reflectens lumen in omnes?
At non omne tamen lumen, quod venerat, extra
Ejicit; in multis anfractibus inque cavernis
Illius pars magna perit pulsa, atque repulsa,
Atque breves iterans saltus, flexosque meatus.
At quaecumque salit lux scabra a parte, necesse est,
Dimidium circum sese diffundat in orbem
pagina 443
Et fugiat sursum, atque oblique per latus omne;
Namque aciem in quamvis oculi valet insinuari,
Quae sita sit circum, citra illos scilicet orbis
Dimidii fines; neque enim transcurrit et ultra,
Obstat enim parti pars altera continuata,
Atque intercipit audentem transcurrere lucem.
Praeterea quae lux e parte remittitur una,
Dimidium non est aeque divisa per orbem,
At recta exsiliens major vis luminis extat.
Namque oculo hac, illa circum regione locato,
Quo minor apparens est auctus partis, eandem
Seu quo conspicias obliquior, accidit inde
Hoc lucis minus ad sensum, et mage languida vis est.
Sic mediam cum luce pilam Sol irrigat, illa
Quam quoque tu spectes Solis regione nitentem,
Comparet discus veluti, qui lucidus aeque est
Undique; quandoquidem quas partes augmine cernes
Aequali, aequa etiam conspergi luce videbis.
At mage quae limbo pars, hoc genus, aequa propinquat,
Obliquam magis, et majori esse augmine oportet
Revera; quare revera quae spatio sit
Pars distenta aequo, lucis minus ejicit a se,
Nam quo obliquior est, apparet mole minori.
Non hoc corporibus tantum, quae scabra repulsant
A sese radios, verum et quae lucida vibrant,
Est contingere opus: tuimur cum lampada Solis
Nostra colorato defensi lumina vitro,
Aequus ubique nitor disco in rutilante videtur.
Propterea quae pars prope limbum cernitur aequa
In medio positae parti, vi lucis eadem
Impellit nostras acies, et percutit aeque;
At pars illa quidem non est, ut cernitur, aequa,
Sed major tanto, quanto est devexior; ergo
Vis lucis viso, non vero, pendet ab auctu,
Cum minuatur, ubi pars est obliqua tuenti.
Hoc animadvertas itidem, quod diximus ante,
Quanto plus radios mittente a corpore distas,
Imminui plus quam tanto vim luminis ejus,
Nimirum spatiis in sese pro repetitis:
pagina 444
Nec non et reflexa, velut quoque diximus ante,
Vim lux imminuit spatiis (si caetera circum
Sint paria) abductum quibus est, quod lumina mittit
Ex sese corpus diffundens, Solis uti fax,
Nimirum his spatiis in sese pro repetitis.
Exin percipies, lucis, quam corpora reddunt
Lumine collustrata uno, pendere vigorem
A spatiis hoc ad lumen, nec molis ab auctu
Non etiam visae pendere; est molis hic auctus
Quandoquidem nexus cum tractu, conque ligatus,
Quo nos distamus, qui cernimus, obliquâque
Cum regione situs; sic ut quo obliquior hic fit,
Amplior et tractus sese repetitus in ipsum,
Apparens nobis minor hoc sit corporis auctus.
Hinc videas, quare errantis cujuslibet astri
Sole globus collustratus splendescat in omni
Aeque parte sui, medium prope, vel prope limbum,
Seu pleno circum orbe micet, tergove tumenti,
Seu sinuet falcis sese de more cavatae;
Et cum dimidia est Luna, aequa luce nitescat,
Qua si plena foret, de tanta ibi fronte niteret;
Et videas, lucis vis imminuatur in astris
Qua ratione vagis, dum Terra, aut Sole recedunt;
In variis atque esse nitor quis debeat astris
Inter se; diversa tamen frons possit eorum,
Et circumpositus similis non omnibus aër
Turbare has ipsas rationes, nec dare lucem,
Quae pro jam positis deberet fulgere rebus.
Inferior quibus est, quam nobis, interiorque
Ambitus, ut Veneri idaliae, Atlantisque Nepoti,
Ultra cum Solem sunt, tota fronte coruscant,
Sed nimium a Terra distant simul: inter at ipsum
Cum Solem, Terramque meant, propiusque vagantur,
Non poterit nobis, qua pars est clara, videri,
Nempe retro positis; locus ergo est inter utrumque,
In quo majori comparent vivida luce,
Quam quocumque alio: hic inter loca constet, oportet,
Caeca silent quibus, et nitido quibus orbe refulgent.
Invenies ipsum, si quaeras, qua ratione
pagina 445
Fiat, ut apparens partis sit maximus auctus,
Scilicet illius, quae in disco est lucida, partis.
Tellurem hanc etiam reflexae lumina lucis
Mittere dicendum; ex obscuro cernere eandem
{Illa}, clara diem qua fert, si parte queamus,
Impare non aliis fulgentem luce tuamur.
Atque hoc multiplici possis cognoscere pacto:
Cum tu vincta aperis nocturno lumina somno,
Exorto jam sole, tuum lux illa diei
In thalamum irrumpens per rara foramina, reddet
Astrorum totidem species, similesque nitores.
Cum nitet alma dies, lunam aspice, confer et agris,
Collustrat quos sol, et montibus; illa profecto
Non jam lucidior, non esse micantior istis
Apparet; quare montes, campique videri
Si possent procul ex altis, et lumine cassis
Nempe locis; clara sic luce, ut luna, niterent.
Denique de terra reflexam cernere lucem
Luna dat ipsa, novis cum caelo cornibus errat;
Nam praeter partem, quae splendida sole propinquo est,
Quod reliquum est ejus, lux quaedam pallida tingit.
Atque haec, quod nisi lux de terra jam queat esse
Assurgens? etenim cum nos solemque sit inter
Tum prope luna, videt phoebeo lumine terram
Fulgentem, pleno velut orbe, et percipit illinc
Haud aliter lucem, quam nos de lumine lunae
Percipimus, cum plena micat; quin latior extet
Mensura cum terra quater distenta quaterna,
Quam luna, hanc ipsam majori lumine tellus,
Quam contra terram conspergit luna, quaterno
Lumine nempe quater. Sunt mutua munera utrinque,
At quanto donat potiori foenore Luna,
Et quanto Terrae mage dona haec splendida nostrae,
Praesertim brumae per tempora, consita canis
Cum nivibus tegitur lateris pars ampla Borei!
Nam tum Luna, satis si caelo educta superno est,
Assueto magis est accepta argentea luce,
Majores saliunt namque a candore nitores.
Hanc aliqui Lunae conspectam in corpore lucem,
pagina 446
Cum nondum ad radios fuerit mens versa repulsos,
Ingenitam dixere olli, propriamque dicarunt,
Ut nunquam toto spoliari lumine possit.
At spoliatur ea de parte, ubi crevit, et errat
Cornibus obtusis, qua Terram parte tuetur
Nocturno prope contectam velamine totam;
Nam prope vanescit tum lux ea; Terra aliorsum
Nempe jacit lucem, non qua se Cynthia flectit:
Illi non igitur propria haec, nativaque constat.
Ob Solis radios a Lunae fronte repulsos
Non una ratione queas dignoscere, rerum
A duris, quae sint ibi fluvida, densaque raris;
Fluvida enim lucis minus a se, raraque pellunt,
Tum quia pars introrsum obrepit, tum quia frons est
Scabra minus, nequeat lucem ut disperdere circum
Undique, sed junctam loca versus certa repulset,
Ad nostrum raro pertingat ut agmine sensum.
Sic maria haec conspecta procul de vertice summo
Collustrata minus campis et montibus esse
Apparent; proin in Luna maria esse putamus,
Esse lacus, camposque, et se volventia campis
Flumina; signamus fines, et nomina cuique
Nostra damus, regesque novos, nova ponimus illic
Imperia. Excoluisse fuit caelestia quondam
Quaeis labor, et duram in caelum procul isse per artem,
Naturaeve viam reserare et pandere multo
Certius, atque alios breviori ducere cursu,
Proinde sui memores post se fecisse merendo,
Illic nomina sunt, illic discreta quieti
Famae regna habitant, aeternaque saecula condunt.
Arbitrio regum praeclaro fulgere honore
Quemvis posse putem, atque opibus, vitaeque beatae
Muneribus, sed non famae sua nomina posse
Sacrare aeternae, non immortalia vitae
Percipere hinc decora, atque omnes transmittere in annos.
Ipsi {ca} nec reges valeant sibi; commoda cuncta
Mors rapit adveniens; pulchri elabuntur honores
Protinus, et tituli non jam auribus observantur:
At valeant sacri vates, et templa tenentes
pagina 447
Edita doctrinae, victuris indere fastis
Nomina; quod fulvo munus pretiosius auro est.
Atque utinam, veluti sunt munera parca Potentum,
Illi sint pariter victurae laudis avari,
Nec profundere saepe velint, nec reddere saepe
Indignis, bene sed tantum laudare merentes;
Plus optanda forent aliis haec praemia vulgo;
Utraque et auxilio sibi tum, decorique vicissim,
Regum illinc foret, hinc Sapientum magna potestas.
At cur non pariter palantia sidera nobis
Diverso frontis rutilare nitore videntur,
Ut Luna? est etenim diversa fronte putandum
Esse eadem exterius, raro, densoque vicissim,
Et fluido pariter variata, et corpore duro.
Ut noscas simul immixtorum fila colorum
Quid faciant, {superà} doctus reminiscere; lucis Note: 510
Agnosces jubar efficere, et candentia tantum
Lumina, ut et vario prodire a pulvere dixi
Commixto inter se; quapropter clara vagantum
Luminis est species astrorum corporibus, cum
Lumina, qualia sunt, nequeant discreta venire
Edita longarum trans intervalla viarum.
Plurima praeterea de caelo exempla reflexae
Ipse queas lucis petere, et refracta tueri
Illic lumina item; verum tot abire necesse
Non est in spatia, et vasto discedere tractu
A terris, nostro vel ab aëre; plura videmus
Nempe, repercusâ prope nos spectacula luce
Quae sint, fractâque itidem, et mage forsitan apta
Quae sint, ut lucis pateat natura meantis;
Praesertim tali cum sese ab origine jactet
Ipsa Iris, variosque trahat de luce colores,
Exemplumne queat pulchrum mage suppeditari,
Quodque mage ardentes noscendi exsuscitet aestus?
Quare age, quae vero nobis jam proditur ortu,
Praeferat unde suos rerum pulcherrima fucos
Iris, habe,pluviumque Jovem, atque tonantia saepe
Regna Jovis specie cur inter nubila amoena
Perfundat. Ratio est horum tam certa profecto,
pagina 448
Irim ut qui nunquam vidisset, dicere, qualis
Surgere deberet caelo, cum spicula Phoebus
Vibrat in adversas undarum lucida guttas,
Ille quidem posset, quae plurima diximus ante,
Edoctus, lucisque vias, et munera noscens;
Amplius exortam nec jam Thaumante putaret,
Junoni famulam nec iter consternere ab alto
Aethere labenti; sed veram cerneret artem
Naturae, qua dilabi sit multa necesse
Protinus ex oculis miracula, difficilemque
Dissolvi, qui dignus erat jam vindice, nodum.
Pulchra fit Iris, ubi est adversum roscida nubes
Educta in Solem, radiisque objecta per auras
Plurima gutta cadit pluvias, vel spargitur humor
Fontibus erumpens, humectat et aëra circum
Rorans; semper eam curvarier orbis in aequi
Aspicies arcum; per Solem, oculumque meatus
Et qui rectus eat, medium ejus trajicit orbis.
Sed non integer est, neque junctis clauditur oris
Orbis hic; at neque dimidium plerumque tuemur
Ejus; ab hac tantum nam parti deficit idem,
Quanto Sol Terrae supra micat altior aequor.
Iste coloratis septem distinguitur arcus
Ductibus, haud aliis quam, queis collucet imago
Vitrum post triquetrum, et diverso haud ordine nexis;
Stat ruber in summo, violae imo in margine fucus.
De medio in terra puncto altas orbis ad oras
Si tractum gradibus caelestem dinumerare
Collibeat, quam sit nimirum iste amplus; oportet,
Ut binos gradibus denis quater, unius et pars
Tertia quae est, addas; at qua distinguitur arcus
Ductibus ardescens septenis, latus ibidem est,
Quanta est pars gradibus quarta unius addita binis.
Exterius rubeus splendescit vividus ille
Limes; at interior, violae qui luce refulget,
Haud, ubi desinat, agnosces, nam rarior usque
Attenuatur, et in nubem dispergitur ipsam.
Si pluvia uber erit, phoebeosque omnis ad ictus
Exposita, aspicies alia simul Iride caelum
pagina 449
Pingier, exterior cui sit, proin amplior arcus.
Ista pares praefert etiam, quos illa, colores,
Ast et pallidulos, inversoque ordine flexos:
Extimus híc violae color, at ruber intimus extat,
Interiorque sui medio tam distat ab orbis
Puncto limes, uti decies numerare queamus
Quinque gradus, partesque duas de partibus, unum
Queis findis, ternis: si ternos jungere pergas
Deinde gradus, partesque duas itidem unius addas,
Limitem ad extremum violae pertingere speres;
Quanquam et hic effusae, vanescentisque supernas
Paulatim it violae limes commixtus in auras.
Jamque horum ut varias possis cognoscere causas,
Expendisse viam, et penitus vidisse necesse est,
Quam radii, qui tum guttam impinguntur in unam
Quamlibet, efficiunt, ac signant intus et extra.
Principio forma se flectit gutta rotunda
Omnis aërio tractu, circumque tumescit,
Ut pila, quandoquidem liquidis est partibus undae
Mutua vis quaedam, qua se conjungere tentant,
Conque ligare; ideo foliis quoque juncta tenetur
Gutta, suo compressa licet sit pondere paulum.
Dimidia est igitur pars guttae desilientis
Exposita ad solis radios, latet altera contra.
Hi partim redeunt post ictum, ubicumque rotundam
In guttam incurrant, septenaque fila reportant;
Partim intro subeunt compti quoque, compositique
Omnigenis filis: filum intro quodque receptum
Recto calle meat, pertingat donec ad oram
Adversam, qua tum pars libera prodit in auras,
Introrsum pars ad flexus reflectitur aequos,
Aequalemque viam primae legit; advenit oras
Rursus ad extremas, partimque per aëra, ut ante,
Contiguum fugit, et partim interiora regressu
Rursus adit subito, callemque prioribus aequum
Signat: ita innumeros saltus novat, atque novando
Carpitur, externis nam delibatur ab auris.
Ex his ante alios radii cognosce meatum,
Incidit in medium qui guttae culmen, aditque
pagina 450
Rectus aquam: quae pars redeat, vel progrediatur
Ejus cumque, plaga remanet, qua venerat, una,
Nimirum medium quae punctum trajicit orbis;
Nam radius subit has, subit illas rectus et oras,
Nec proin solvitur in variorum fila colorum.
Ast alii, medium qui sunt hunc inter, et illos
Extremos, radunt qui guttae denique fines,
Ad faciem veniunt obliquo calle liquentem;
Propterea quae pars intrat, frangatur, oportet,
Inque retexatur sua septem fila, meatum
Intorquentia non una vi, nec regione:
Parsque horum, quae de gutta post effugit, aequo
Flexu infringetur, quo scilicet ante, subibat
Cum guttam; quoniam chorda intra quaelibet orbem
Extremis flexus facit ambis partibus aequos;
Utque obliqua via est proin egredientibus, illis
Sic fuit ingressis. Filum quapropter in auras
Egressum debet quttae inclinarier aeque,
Ac prius, endogredi cum jam tentabat in undam.
Proin intercipiens radiis iter omnibus, unum
Si jubeas tantum in guttam transire, videbis,
Qua primum elabi molitur parte, resolvi
Filorum in seriem, queis non reflectier intra
Contigit; inter se quae rarescentia tractu
Post aliquo, notam speciem formare valerent,
Vitrum ut post triquetrum, si sat splendoris inesset.
Ex {a?ia} guttae fronte, ut reflexa fuere
Intus fila semel. series post altera prodit
Filorum, quae plus e jam disjungier est par,
Et notam speciem septem formare colorum.
Sic alio atque alio guttae latere altera porro,
Alteraque exibit, post plures nempe repulsus,
Filorum series, notaeque effingere quibunt
Se totidem effigies, sed languidiore sequentes
Lumine, rarescunt quoniam magis usque colores,
Splendorisque tot in species vis magna profusa est.
Nunc aditus radiis ex omni parte patescat
Innumerabilibus, confertoque agmine inundent
Dimidiam guttam; jam filis fila, necesse est,
pagina 451
Concurrant his illa, coloresque uniter apti
Omnigeni nequeant vires educere seorsum,
Ut videantur, et hos possis distinguere ab illis.
Quae nunquam reflexa exibant fila, per omnes
Continuò tractus sese confundere debent
Immixta: at reflexa semel, vel saepius intra
Guttam quae fuerint, aliqua regione videri
Discreta inter se poterunt, qua fila coloris
Unius uberiora meant, atque agmine longe
Densato; color ut vivus consistere possit.
Haec plaga diverso certe diversa colori est.
At bene, quod doceo, ut pernoscas, perspice filum,
Quod medio ingreditur guttam vicinius axi,
Quodque repercussum semel intra erumpit in auras.
Flectitur {iugrediens}, paulum tamen, atque revertit
Paulum diverso reflexum calle, meatus
Quam prior est; regioque viae, discurrit in auras
Qua porro elapsum, paulum inclinata quoque extat
Ad regionem illam, qua discurrebat id ante.
Has geminas tu deinde vias, quarum altera lumen
Sistit ad ingressam, post egressum altera defert,
Productas recta distende, occurrere ut ultra
Percipias guttam, et flexus formare cacumen.
Paulatim medio fac ab axe recedat ad oram
Intrans alterutram sursum, deorsumve; sit isto
Tunc iter obliquum pacto magis intorquetur, et intrat
In guttam deducta magis via, quoque reflecti
Debet lux, punctum mutatur, quoque revertit
Tractus, quoque situ post exit, quaque recedit
Deinde plaga: his rebus mutatis omnibus, illum
Mutari pariter flexum fateare, necesse est.
Certe illum agnosces, solerti singula mente
Si nectas, primo crescentem; proinde viarum
Protensarum inter ductus majora relinqui
Tum spatia, atque plagas magis a se avertier ambas.
At via quandoquidem, tumida quae confit in unda,
Paulatim decrescit, erit, decrescat et illud,
In quo lucis iter reditum mutatur ob unum.
pagina 452
Angulus idcirco, quem diximus, ille, meatu
Qui pendet semel a reflexo, bisque refracto,
Cum radius certum ad spatium decessit ab axe,
Pervenit ad summum crescendi culmen; at illo
Dimoto vel adhuc radio mage, carpitur augmen
Paulatim, contraque revolvitur, et minor usque
Fit flexus, filumque, quod exit denique lucis,
Tum minimum discurrit ab axe plagaque priori.
Ergo illa regione situs, ubi crescere flexus
Desinit, et minui inceptat, permulta, necesse est,
Exire inter se spatiis distantia fila
Pene aequis; nam multi aequantur pene ibi flexus:
Quandoquidem, quod saepe vides contingere rebus
In variis, cum res ad summos pervenit auctus,
Nec manet, ante suis quam porro damna vicissim
Succedant incrementis, discrimina quaeque
Incrementorum tenuantur in infinitum;
Donec vanescant crescendi in culmine summo:
Sic vel solstitii, gelidae vel tempore brumae
Cum calidi crevere dies, noctesve rigentes,
Multorum prope sunt discrimina nulla dierum
Inter se, prope noctium item discrimina nulla.
Horarum numero aequali componitur omnis
Noxve diesve etenim, mediae hinc quae est proxima, et illinc
Unicaque haec summo revera in culmine constat:
Virgaque decurri quae curvos pendula in arcus,
In medio quamquam nimium properare videtur,
Cum parat ascensum in descensum vertere, torpet.
Quapropter quae fila erumpunt, angulus impar
Cum sibi continuo est, nimium rarescere debent
Inter se, magis et disjungi semper eundo
A gutta, ne nos ictus sentire queamus.
Contra quae veniunt {illo} de limite, flexus
Est ubi maximus, ut docui, procedere debent
Aequis inter se spatiis, densataque ferri
In longos pariter tractus, longeque ferire
Vi multa sensum: radios hos dicere proinde
Fortes, pollentesque queas, sensumque movere
Aptos, et varios in mentem immittere motus,
pagina 453
At cum fila duos intra sunt passa repulsus,
Angulum ea exposcunt minimum, ut pollentia constent.
Qui veniet radius medio vicinior axi,
Exibit medium vix inclinatus ad axem:
Quapropter sese via quo secat utraque puncto,
Angulus efficitur, vix angulus ut videatur,
Tam diductus hiansque, prope ut sit trames uterque
Ductus in oppositas oras: abductior axe
Continuo veniat radius; tenuabitur idem
Paulatim, certo sed limite decrescendi,
Flexus; post iterum distractis amplificatur
Cruribus: ergo illo dum perstat limite, multa
Prodibunt extra fila efficientia sensum,
Atque sua nostros vi percellentia visus.
Sic cum fila etiam post quotviscumque repulsus
Exsolvunt sese gutta, erumpuntque tenaci,
Flexus erit minimus quidam, vel maximus illo
In decrescentum crescentumque agmine, binae
Quos fecere viae primo, extremoque meatu.
E genere hoc igitur minimus, vel maximus idem,
Non erit, ut fiat tantum angulus, est ubi nullo
Guttam intra saliens via fili nota repulsu.
Nam cum principio (disjungi coeptat ab axe
Cum radius) nimium nimiumque sit arctus utrinque
Flexus in oppositas partes qui vertitur, idem
Tum magis atque magis spatio latescit hiante,
Seque ipso crescit major sine limite, donec
Perstringat guttam, quem tu dimoveris axe,
Paulatim radius; tum fila egressa, necesse est,
Omnia rarescant passim, et tenuentur eundo.
Haec animo postquam perspexeris omnia, sensus,
Namque potes, testesque naturae consule sensus;
Hinc pete suppetias rationi, et fide ministris
Praesertim hic oculis. Solidum crystallina moles
In pondus conflata, et ab omni parte rotundum,
Pendeat ex alto laqueari, laxaque constet,
Qua pendet, domus, et seclusa a luce diei.
Ex una tenuem sed rima admitte comanti
A sole excerptum radium, et converte, prope axem ut
str.454.
Irruat in vitrum; tum deducatur ab axe
Paulatim, donec terga effugientia radat.
Protinus aspicies a prima fronte repulsam
exclusamque aditu sese convertere partem
Retrorsum radii; pars uno excepta meatu,
Et nusquam reflexa, bis at refracta colorum
In seriem discerpta videbitur ire latus post
Oppositum vitri: semel et reflexa sua se
Constitui regione, sua, bis, terque, quaterque,
Atque iterum atque iterum pariter reflexa, suosque
Septenos latus in varium deferre nitores,
Sed tenues demum, vanescentesque repulsus
Post multos: nocet hospitii mora major eisdem.
Praeterea moto radio tuearis, oportet,
Quamque suo seriem filorum excurrere motu:
Opposito prior in regionem parjete eandem
Semper it, et nunquam sua se in vestigia volvit;
Altera per murum medio decedere ab axe
Pergit tractu aliquo, coeptat tum deinde reverti,
Haud secus, ac meta contacta, axique propinquat.
Altera sic pariter series, atque altera porro
Ordine perpetuo procursus atque recursus
Quaeque suos faciet. Quo coeptat quaeque redire
Limite, limes erit, flexus quem maximus ille
Efficit, aut contra minimus, quem diximus ante.
Jam tum te jubeo vigilem servare, retrorsum
Uno quemque situ non incipere ire colorem
Qualibet in serie, sed cunctos ante, rubentes;
Postremo, pallent violae qui more, referri.
Hos poteris signare situs, ubi quisque reverti
Qualibet in serie coeptat color ordine certo.
Tunc age majorem clausum in penetrale meanti
Pande aditum radio, tota ut crystallina moles
Protinus immisso lucis torrente rigetur:
Lumine tota domus circum perfusa nitebit.
Sed quos ante situs signaveris, iridis illos
Aspicies fulgere coloribus, haud aliis, quam
Quos mutare viam cernebas nuper ibidem.
Debilis aut ea lux si sit tibi lapsa colorum,
pagina 455
Signati ut nequeant muro infixique videri;
Ipse acies muro admotus converte nitentem
Crystalli in molem; molem intra protinus illos
Deprendes, frustra quaesitos ante, colores,
Sed quos non illinc dimotus cernere quibis.
At mage, tenue domum radii cum lumen adibat,
Discreti fuerant, distinctique ante vicissim;
Nam modo vel propria cum sunt in sede locati
Miscentur filis alia de parte remissis;
Sed sua vis major, longeque potentior illic
Exsuperat, speciemque dat illa noscere tantum.
Pondera quapropter vitri pendentia cernens
Undique conspicies pulchrae Thaumantidos ora
Plurima, sed geminis inerit laus major, honorque,
Ortus quae ex uno ducunt, binoque repulsu.
Quod nos hic solidi tentamus mole rotunda
Crystalli, pariter bulla tentare queamus
Crystalli, gremio laticem quae claudat; at istic
Praeterea fierent trajectus caetera paulum
Turbantes, radius dum vitro transit in undam,
Eque unda in vitrum, numerusque excresceret iridum
Ingens, ductantum denso sese ordine circum.
Vel non clausus item valeas haec cernere caeli
Tegmine sub claro tentans, sed lumina circum
Cum multa adveniant a terra atque aëre missa,
Non bene distingui poterunt, velut ante, colores.
Attamen appensam dum bullam mobilis auris
Sustinet, adductusque facit conscendere funis,
Est locus, incipiat violae quo purpura primo,
Succedentia tum, quae caetera fila, videri
Post alia haec atque haec, cernuntur ut iride prima:
Post et adhuc bulla sublata celsius, ipsi
Comparent iterum rubri, viridesque colores,
Atque alii; ducit proprios viola ultima sucos,
Iridis ut fieri cernas super ore secundae.
Haec ad rorantes pluvio nunc aëre guttas
Quam facile est transferre, et in illis Iridis ortus
Noscere! ab hoc primum patuit tentamine certe
Et res et ratio paulatim, adapertaque tota est.
pagina 456
Multarum haud primum rationes noscere rerum
Posse datum est nobis, post in discrimina notas
Ducere; quid tali mens unquam more videret
Res nova nam, tentes quam prendere non habet ullum
Quod latus arripias; aliarum proin ope rerum
Quaerenda est: igitur vario torquenda paratu
Est natura diu nobis prius, ut sua prodat
Consilia, et multos saepe inducenda per usus,
Omnis uti demum ratio patefiat aperte.
Ingenio mens freta suo non commovet ullas
Instans res; superant illae invictaeque rigescunt;
Deficiunt vires, nec acumen proficit acre,
Nec numerus contendentum, seseque juvantum.
Haud aliter, quam cum sunt pondera magna movenda,
Non valeant homines manibus convertere solis;
Ut si forte ingens sit humo attollenda columna,
Aut moles Libycis excisae montibus olim;
Surgere per for a nunc quales Romana videmus,
Et campos Urbis late exornare patentes,
Grandes relliquias veteris monumentaque luxus:
Fac subeant homines, manibusque, humerisque movere
Contendant, vanos spectator rideat orsus,
Quanquam illi in lucta valeant, nervisque, lacertisque,
Atque toris, cunctique humeros pectusque nitescant:
Non fatis esse queant pauci, multique coire
Non possint, unaque omnes contingere molem,
Ut moveant; ideo non simplex machina saepe
Aptanda est, cunei, troleae, funesque voluti,
Atque adhibenda alia instrumenta, aliique paratus;
Erigitur victo sic demum pondere laxum:
Atque ita saepe levi peraguntur maxima nisu.
Scilicet hoc rerum est ire in discrimina, et usu
Multiplici tentare, quod optes, exque periri;
Quippe aliter vanos contendes edere motus
Ingenii; longe siquidem subtilior ipsa est
In rebus natura suis, et acutior, omnique
Argumentorum procul astu libera fertur,
Et, genus hoc, artes eludere callida novit.
His igitur vitri a bullis fecere sagaces
pagina 457
Ad guttas, pluviamque gradum; per roscida nempe
Nubila multiplices duci debere colores
Videre, et pulchra depingier Iride caelum.
Quaevis gutta facit, qua flexus maximus extat,
Aut minimus, pulchra luce apparete nitentem
Irim non unam:fit ab uno nempe repulsu
Vividior longe, a gemino pallentior illo.
At quas multiplices porro genuere repulsus,
Aut vix, aut nusquam comparent; debile namque
Lumen adit nostros visus, neque percutit ictu,
Quem sentire queamus, et internoscere multis.
Quare oculus quoties illa in regione locetur,
In quam mittuntur densati quique colores,
Spectet eos, opus est, gutta in mittente nitores.
Protinus hinc ratio patefit, cur orbis in arcum
Flectitur Iris, et incurvo se tramite ducit;
Fila etenim fuci cujusque, valentia quae sunt,
Illa exire plaga debent, formare necesse est
Quam certum, ut docui, cum prima, qua prius illa
Advenere, plaga flexum. Jam finge recentem
Duci acies nunc per nostras a Sole meatum;
Hunc etiam simili pollentia fila secabunt
Flexu; quandoquidem intervallo cum via duplex
Inter se distat parili (ut, qui sole profusi
Sunt radii in guttam, atque oculum) quae tertia utramque
Trajicit (a gutta ut filorum sunt tibi ductus),
Flexus hinc illinc jacet inclinata sub aequos.
Quapropter si tu fingis, tantum esse coortum
Sic oculo in nostro flexum, quantum esse necesse est,
Qui post regressum debetur maximus unum
Filis, quae rubra sunt; vel contra post geminatos
Horum regressus minimus; rubraque ista per orbem
Circa oculum duci fila, immotumque meatum
circa, quem radii de sole in nostra profusi
Lumina conficiunt; circum signabitur arcus
Per pluvias nubes rubicundus. Fila per orbem
Cum circumduci finges, describier auris
Finge etiam coni faciem; guttasque putato
Omnes, quae jactant rubeum, educuntque colorem,
pagina 458
Apparere super facie illa, et proinde videri
Aequali a medio coni axe recedere tracta.
Proin et dispositae comparent orbis in arcum,
Orbis, quem medium nimirum trajicit illa,
Quae solem atque oculum nectit via, continuata.
Sic alios etiam, quotquot sunt, flectere debes,
Fleximus ut rubeos, super Iridis ore colores.
Haec via, quae nectit solemque, oculumque, necesse est,
Cum super occasum, super aut Sol editus ortum est,
Protinus ut subeat terram, seseque sub ejus
Visceribus condat caecis; proin illius orbis
Quod medium est punctum, terra quoquo crede latere.
Quapropter, terra extantem quem conspicis, arcus
Partem dimidiam non totius expleat orbis.
Dimidiam exaequat partem, cum lumina mittat
Ex humili nimium Sol exoriensve, cadensve;
Nam via tum terram conradit desuper aequam,
Et medium id punctum supera in tellure recumbit.
At si Sol oriensve prope, occumbensve sit ipso in
Margine telluris, caelique, e vertice montis
Spectans oppositam in vallem, quandoque nitentis.
Plus quam dimidium miraberis Iridis orbem.
At quae celsa petunt aurarum, altoque volatu
Longe abeunt fretae volucres pernicibus alis,
Interdum totum videant de nubibus orbem
Pingier, atque Irim sua jungere cornua plenam.
Tu quoque conscenso ramorum culmine summo
Arboris, est ad rorantem quae consita fontem,
In guttis vacuas dispersis subter in auras,
Sole novo integrum despectes Iridis orbem,
Aut prono jam Sole, tuis ut transitus hujus
Fulgori sit sub pedibus, ramique, comaeque
Non ire impediant, neque latus stipes inumbret.
Si movearis, erit, nova semper ut Iridis ora
Aspicias; quoniam, per solem, oculumque meatus
Qui transit, mutatur, item mutatur et ille,
Intra oculum certo qui flexa hunc trajicit ipsum:
Tute per hunc ipsum vel si {more re} meatum,
Haud minus ille quidem mutabitur; aëra tranat
pagina 459
Diversum, atque aliis occurrit in aëre guttis.
Proinde Iris sequitur, qui te fugit, et fugit ipsum,
Contra qui sequitur, nec eo transire sub arcu
Cuiquam contigerit, nec pulchros tangere vultus.
Jamne vides, quare in pluvia, quam Sol fovet almis
Adversus radiis fecundans, nascitur Iris?
Quare etiam Soror interdum germana per auras,
Si pluvia uberior, si claro pervia Soli,
Nascitur, et fucos fert multo pallidiores?
Denique vividior cur, qui rubet, omnibus extat,
Languidiorque aliis contra, de nomine dictus
Qui violae color est? Qui flexus in Iride prima
Maximus est rubro, cunctos est maximus unus
Inter; at est minimus rubro qui deinde colori,
Omnium erit minimus, super Iride nempe secunda
Quotquot sunt; igitur qua se rubicundus in ora
Collocat, haud ulli e serie advenisse licebit
Atque immisceri, rubeasque retundere vires:
Aureus ast ubi sit, rubro datur esse colori,
Quamvis uberior, constetque valentior aureus
In ditione sua; flaventes inter, et aurei,
Et rubei irrepunt; potior flaventibus at vis.
Denique qua violae funduntur, fundier illa,
Parte minore sui tamen, omnes est opus ora.
Languescunt violae proin, pallescuntque per auras;
Praeterquam quod lux quoque per se pallida earum est;
Quapropter debent cum fuscis aëris auris,
Nimbosoque die confundi, atque imbribus atris.
Omnia quae potis es, magno, minimoque docemus
Que nos de flexu, magnorumque et minimorum
De vario inter se discrimine, et ordine eorum,
De varioque situ, varia et ratione colorum
Tentatis rerum innixi successibus, una
Ambiguum nec proinde animum res ferre per istas.
{Propterea} fatis est, si noveris ante, sub undas
Quod ruit ex auris, quantum interiore meatu
Flectatur, medias nimirum accedat ad oras
Filum lucis; ab hoc etenim constare necesse est,
pagina 460
Si bene rem subigas numeris, quis debeat ille
Angulus esse, facit cujusvis quem via fili
Duplex et gutta subeuntis, et egredientis
Post quotcumque moras intra, quotcumque repulsus.
Per numeros orietur item. quantum ampla colorum
Crassaque sit species in quavis Iride cumque
Attamen hic par est praenoscere, cuilibet Irim
Esse suam solis puncto, quod spicula jactat
Lucida; proin Irim, quae cernitur, innumerales
Congestas simul esse; minus distincta oculorum
Unde venit species: et cum Sol corpore lato
Occupet id caeli spatium, comprendere possis
Dimidio quod nempe gradu; quae cernitur Iris
Quaelibet, est isto mensurae latior auctu,
Ac foret, in punctum si Sol se cogeret unum.
Per numeros itidem diversos esse colorum
Cognosces positus prima super, atque secunda
Iride debere, inversoque has ordine tingi;
Nempe hanc interno, externo illam ardere rubore.
Denique per numeros (quid non hac arte patebit?)
Quantus erit, statues, ut lymphae in corpore nuper,
Sic in materia qua tu vis cumque tumenti.
Flexus maximus ille, in gemmis scilicet, aut in
Crystallo, aut olei claro in splendore rotundi,
Aut succis aliis, rore et cujuslibet herbae.
Protinus hic miram rem percipe. Corpora cuncta
De genere illorum, quae pellucere videmus
Nimirum, tali frangendi praedita constant
Vi radios tumidum tranantes augmen, ut ipsi
Reflexi semel efficiant, qui maximus ille est
Angulus: ast adamas radios infringere suetus
Longe aliis mage, sic frangit violenter, ut ante
Perveniatur ad extremum summumque cacumen
Praedurae guttae, quam flexum maximum ad illum:
Proinde hunc non faciet post unum adamantina gutta
Regressum: quare si caelo adamantinus imber
Decideret (quod tum fiet, tibi, Juppiter, illo
Cum penetrare aditus, obstructaque claustra libebit,
Ut turrim Acrysii quondam aureus imber adisti),
pagina 461
ornaret vultus non Iris prima decoros,
Nec pretio crines sibi posset fingere tali,
Ut possit vitro, electroque, oleoque nitere.
Multi illam in multis revera fulgere rebus
Interdum videre; ut sparsas rore per herbas
In pratis, cum Sol caput effert mane recenti,
Roscidus humor enim radios infringit, ut imber;
Et cum transpicitur quoque parvae pulvis arenae
Ad solem vitro convexo; ut caetera multa
Praeterea, postquam radios hausere, nitescunt.
Interdum quoque Luna sua curvarier Irim
Luce facit; sed rara quidem spectacula caelo
Haec tuimur, quoniam reflexaque, fractaque saepe
In guttis nimium tenuantur languida per se
Lumina, nec splendior nisi pallidus imbuat Irim,
Quae nequeat nostros plerumque lacessere visus.
Si fluitent vacuo pendentes aëre guttae
Diverso ex humore, magisque minusque vapore
Sulphureo albentes, phoebeam ut frangere possint
Non aeque lucem, varios sese Iridis arcus
Aspicias circa medium unum inflectere punctum,
Arctos hos, illos amplos, extraque meantes.
Maximus ille etenim fieret qui flexus in omni
Humore, aut minimus, non par foret, et varianti
Gigneret eductos sursum regione colores.
Porro particulis volitantibus aëre forma
Si varie confletur, uti diversa priore
Sit, qua gutta fuit; flexi orbes aethere multi
Jam poterunt ipsa Solis de parte videri,
Atque illum spatio late circumdare magno.
Saepe natant caelo compressae grandinis auctus,
In medio quorum paulum nivis undique clausum est
Non pellucentis, glacialis lamina cingit
Scilicet extrorsum, cohibetque ut parjete vitri:
Parjetis est facies inter sese utraque certo
Flexu inclinata. Haec corpuscula grandinis ergo
Cum sita sunt sic nos inter solemque, nitores
Lucis ut ex ipso venientes sole refractos
Introrsum flectant, et nostra ad lumina mittant;
pagina 462
Lucentem ducent circum, claramque coronam
Undique, non vero flexam tamen orbe, sed ovi
Ad speciem accedente, ut terrae obliqua manebit.
Hac quoque nocturnos ornabit Cynthia vultus
Crebrius; haec caeli nimirum nostra carebit
Cum pars luce alia, lucentem ubi cernimus orbem.
Nunc age, cur radiis oculorum ambage refractis
Fiat, uti videamus, et ipsas quatenus intus
Effigies rerum turbet divisa colorum
Multiplices lux trans aditus in stamina septem,
Percipe, nam par est usus perquirere veros,
Et caecas penitus sensus penetrare latebras
Illius, per quem in natura cuncta videmus,
Grataque tot per quem rerum spectacla patescunt,
Scilicet innumerûm specie mutata leporum.
Ergo ubi vitaï sensus tam commodus extat,
Forma globi est oculo prope, convestita tenaci
Exterius tunica, quae qua est de parte sub altis
Anterior sita palperibus, pellucida constat,
Nec trans se radiis iter obstruit; illicet illi
Exiguum subeunt intro nigransque foramen;
Cui dedimus nomen pupillae; exinde meandus
Est Crystallinus humor, et exsuperanda tumentis
Hinc illinc veluti lentis via, dura profecto;
Incolumes radios nec enim sinit ire, sed illos
Frangit in ingressuque sui simul, egressuque;
Sic frangit tamen, ut qui devenere fluentes
Uno de puncto, punctum jungantur in unum
Dein oculi parte in postica convenientes,
Et positarum extra rerum simulacra struantur:
Pingitur in fundo nimirum plurima rerum
Effigies, quas nos tuimur, sed vertitur ordo
Et loca vertuntur, veluti jam diximus ante,
Vitrea lens clausum in thalamum simulacra meare
Cum faceret rerum: tuimur tamen omnia recta
Haud minus; ipsa etenim radios mens docta secari,
Nempe docet natura, revolvit cuncta, situsque
Ad proprios, ad vera refert loca quasque figuras;
Sive quod interius motus utrumque recepti
pagina 463
Distinguens latus, assuevit quem dicere ab una
Dextrum parte, putat dextrum, oppositaque sinistrum;
Judicioque suo longos constante per usus
Externis junxit sic partes partibus illas,
Quasque videre situ ut positas non ambigat apto.
Tunc igitur rerum effigies distincta videtur,
Puncto omnes radii cum conciliantur in uno
Uno ante a puncto digressi, vel prope punctum
Quae simulet, simul exigua in regione locantur:
Horum namque situs si sit distensior, atque
Amplior, ex uno venientia lumina puncto
Luminibus puncto ex alio venientibus illic
Ponentur super, et partem cum parte figurae
Confundent; simulacra incerto ut limite constent.
Hoc vitium est oculis, nimium crystallina quorum
Lens tumet, a fundo nimium vel distat, ut ante
Jungantur radii, quam fundi in parjete sistant.
Tunc opus est res ad visus adducere nostros,
Aut aegros oculos vitris fulcire cavatis,
Disjungantur uti radii plus inde fluentes:
Namque ita plus spatii ad coëundum a lente requirunt.
Est oculis itidem vitium, crystallina forma
Cum fuerit laxata annis, nec, ut ante, tumescens,
Quantum opus est, nec, ut ante, a fundi limite distans;
Incurrunt fundo prius ipsi namque, vicissim
Quam coëant, radii; confusa apparet imago
Propterea, nisi quae longe distantia rerum
Monstret; namque minor radiorum hinc angulus exit;
Proin cito convenient: vitris quoque fessa juvetur
Convexis oculorum acies, ut muneris unam
Tunc obeant, quam lens debet crystallina, partem.
At quibus et turgescit, uti turgere necesse est,
Distat et a fundo crystallinus humor; in ipso
Pingetur fundo rerum distincta figura.
Atque ut propterea propiora, remotaque possint
Idem oculi aspicere, et sensu pollere valenti,
Ipsius facile immutari forma situsque
Humoris debet pro re, quae cernitur; ipse
Proin ut funiculis oculi suspenditur arce
pagina 464
In media, possunt qui tendi plusve minusve,
Aut paulum adduci quoque, deducique vicissim.
Distantum rerum, vicinarumque fluentes
Per radios igitur fieri tum debet imago,
Parvarumque itidem, ut puncti nigrantis in alba
Signati chartae facie, in regione locare
Quam possis illa, sensus quam, resque reposcunt.
Forsitan at mirum videatur, cur ita rerum
Distincta effigies fieri queat, in sua fila
Cum confracti abeant radii, variosque colores:
Quin duplex causa est, obsistere quae videatur,
Ex uno egressi puncto jungantur in unum
Ne punctum radii, distinctaque fiat imago:
Primo, vel fuerint ejusdem fila coloris,
Cum tumidam lentem transmittunt, fractaque ad axem
Inclinantur, erit, multa ut vicinius axi
Occurrant, ut multa remotius, ipsa tumescit
Si veri lens more globi, nec prorsus in uno
Conveniant puncto, at spatio quod latius extet;
Qui situs amplior est, quo lens patet amplior ipsa.
Praeterea quae sunt diversi fila coloris,
Ut minium, et violam referentia, tardius illa,
Ocyus haec coëunt; quare rubra omnia puncto
Vel si conveniant uno, non ulla profecto
Altera convenient, sed circum sparsa nitebunt.
Jam primum, gemina tolli ratione, quod obstat,
Posse putes; alia vel lentem inflectere forma
Si detur, quae fila uno egredientia puncto
Cogere non aliter, quam punctum possit in unum.
Si defuncta tamen natura hac parte fuisset,
Fila alia haud possent, alioque fluentia puncto
Unum itidem jungi in punctum, pariterque coïre,
Circum aliquem diffusa sed irent quaque per orbem:
Vel si detur eam non densis partibus aeque
Lentem conficere, at paulatim progredientem
Ad medium spissare; etenim subeuntia fila
A latere, ipsum axem deberent ante secare
Quae citius, quia tunc per quae densissima non sunt,
{Crustarum} sola labuntur, confracta meabunt
pagina 465
Ipsa minus, quam cuncta aeque densissima si sint,
Proptereaque ipsi paulo quoque serius axi
Occurrent, quo nempe occurrunt caetera fila,
Quae minus a latere adveniunt, medioque propinquant.
Natura in nostro crystalli humore videtur
Hanc artem tenuisse; etenim compingitur idem
Crustis, quae densae ad mediam mage sunt regionem.
Attamen haec quoque sunt, quae filis de genere uno
Prosint, ast aliis contra obsint; praetereaque
Prosint tantum uni rerum spatioque plagaeque,
Mutatis contra rerum spatiisque, plagisque
Obsint, ut prorsus non unquam his omnibus aptes.
Proin jungenda simul lux sparsa jacebit in orbem.
At porro, nulla tolli ratione, quod obstat,
Posse putes, etenim mutari non queat ipsa
Filorum natura, quibus discrimina tanta;
Quidquid enim generi filorum conferat uni,
Hoc alii officiat: si puncto jungat in uno
Illud, nempe aliud diverso jungat, oportet.
Quin si tenue, oculi quod ab ipsa nempe figura
Promanat constet discrimen, quidquid et ipsum est,
Prorsus corrigere hoc, et tollere tenue queamus,
Alterum erit, quod obest, majus tamen, atque opis expers.
At non idcirco, si cunctas vertere mentem
In res sponte velis, nequeas agnoscere rerum
Distinctas intra effigies debere videri.
Egressi radii de puncto quolibet uno,
Scilicet in punctum non possint jungier unum,
Atque adeo parvum circum effundantur in orbem,
Ut tamen effigie rerum sit major earum
Orbis hic, exigua quae nobis mole, sed ipsa
Distincta nimis, apparent, velut augmen arenae,
Et fibrae, atque pili tenues: lux scilicet orbis
Illius in medio longe densissima constat
Prae luce, inflexas est quae diffusa per oras;
Proinde magis nervum pollens, sensumque movere.
Fac reputes orbem fieri, medium occupet ejus
Ut punctum, quidquid filorum in luce virentum est;
Caetera tum quae sunt aliorum fila colorum
pagina 466
Distendent orbes majores desuper, ipsi
Ut distant magis a media regione virentum.
Fila igitur medio reperiri cuncta necesse est
In puncto; extremas sed vis decrescit ad oras,
Majorique minor spatio est vigor, atque potestas:
Quin infinite minor est; proin unica possit
Sentiri, medio tantum quae plaga fit orbe.
Et licet ad medium hoc veniant quoque non sua fila,
Ex aliisque cadant diversa fluentia punctis,
Non tamen illa prior turbari possit imago. Note: 1245
At si trans tenebras prospectes undique densas
Clarum lumen, erit, multo ut videatur ob istos
Majus aberrantes radios, mutare figuram
Qui poterunt etiam, et falso celare sub orbe.
Sic abducta procul fax caeca nocte rotundis,
Et multo apparet majoribus obsita flammis;
Propterea ut credant persaepe incendia magna
Grassari celso nemorosi in vertice montis
Cernentes longe pueri, cum plurima lampas
Disrumpens tenebras manibus praetenta feratur,
Ostendatque vias, tutosque ad lumina calles:
Sic et Mercurio sidus, Venerique dicatum
Cornua cum falcemque gerit, sua cornua, falcemque
Orbe tegit claro: sic late sidera fixa
Cum non sint tenui (tam distant edita) puncto
Majora, at longe puncto majora videntur;
Propterea ut multi hoc abrepti errore oculorum
Sidera metirentur ea amplo corpore quam sint:
Quanquam etiam augenda visus in imagine nostri
Partem habeat quandam, fibrarum qui tremor intra
Exoritur, siquidem concussis hic tibi fibris
Consensere aliae, et loca se movere propinqua.
Nunc locus est memorare artem, admovisse remotas
Cui nostris oculis licuit res: vitrea septa
Ut sint clausa tubis, et queis variata figuris:
Quid lucis fila efficiant, iterumque iterumque
Franguntur certa cum lege, atque ordine certo:
Quid juvet, aut obsit:quid primo rebus in istis
Tentatum, quid deinde, adjunctum denique quid sit,
pagina 467
Mutatumque novis inventis, omnia pandam.
Sensimus extemplo jam tum sustollier, atque
Plus quam praepetibus procul ire per aëra pennis.
Panditur illa ingens caeli domus, altaque nobis
Cominus apparet; discedunt moenia mundi;
Inde novi patefacti ignes, novus ignibus ordo:
Inde etiam sensus infra deteximus ipsam
Naturam, neque parvarum spectacula rerum
Miramur minus, atque animantum tenuia structa.
Quare ades; evolvam miram tibi protinus artem,
Naturae fines quae laxat, et undique pandit.
Neve jube, vel in haec {vario}, vel in illa morari
Digressu interea, et nugis avertere mentem;
Namque obsunt veris interdum ludicra rebus,
Ingratasque moras objectant ambitioso
Ornatu, cum sit praesertim mens tua nostris
Jamdudum musis, genus hoc, assuetaque causis,
Quas doceo; tu proinde leves hic neglige cultus,
Quasque Atalanta vices habuit, nunc cautus omitte.
Illa levi cursu dum pervolat, atque sequentes
Se vicisse procos dum jam putat; ecce volutus
In latus excurrit globus aureus, {?ilicet} ardet
Conspectum, fidensque suis legit avia plantis;
Dum legit, extratque; a tergo praeterit alter:
Tum subito haec citior ventis et fulminis igne
Evasura prior subit: at provolvitur alterum
Ante pedes malum, cum jam jam proxima meta est;
Haud minus illa tamen sectatur capta nitore,
Digrediturque via; metam tenet alter, et ipsa
Interea sine honore sinu mala aurea portans
Sub juga conjugii nequidquam ditior ibit.
Ut primum inventum est aptare, et claudere longo
Vitra tubo (septem quater ex quo tempore lustra
Praeterire), inter non tum nisi bina ferebant;
Nimirum vitrum convexum in vertice summo
Aptabant, ast in fundo vel utrinque cavatum,
Vel minus ex una convexum parte, cavatum
Quam parte ex alia. Jam quae his discrimina vitris,
Accipe: convexum vitrum quos excipit ante
pagina 468
Se radios, post se jungit; frons utraque cui si
Aequo sit convexa tumore, et tela ferantur
Inter se radiorum aeque distantia, ibidem
Post jungentur, ubi est, si continuata per orbem
Sit convexa figura suum, medium illius orbis.
Hic locus ob lucis vires, densataque tela
Officium nomenque foci tulit, atque vigorem;
Quae supera in speculis ratio est jam prodita nobis.
Hic medius focus est; densatur nam venientes
Si radii, citra focus horum fiat, oportet,
Sin regione illa rarescunt forte, fit ultra.
Punctum hoc, unde fluunt, quo fit vicinius, ille
Jam magis atque magis vitro a frangente recedit,
Donec ea sistat punctum a regione, remotum
Hinc sit ut a vitro tantum, quantum focus ipse,
Qui medius; nam tunc ille infinita remotus
Longe abit in spatia, et distantes egrediuntur
Aeque inter sese radii, seorsumque feruntur.
Sin et adhuc punctum tractu breviore locetur,
Inter se radii tumido de corpore vitri
Disjungentur, erit nec jam, quo tendere possint,
Conjungique, focus; sed erit tamen, unde videntur
Directi effugere, ex alia jam parte receptus:
Certe fictus is est, dicique vicarius idem
Possit propterea, seu forte precarius, ipsis
Ut quoque de speculis non multo diximus ante.
Ast ea si fuerit lens aeque concava utrinque,
Luminaque inter se parili distantia tractu
Excipiat, faciet porro mage lata meare
Perpetuo, ut citra focus ille precarius extet,
Atque cavi distet quantum medium illius orbis.
Hic focus est itidem medius; venientia nam si
Lumina latescant, magis egredientia vitro
Latescant, facientque focum hunc accedere lenti.
Paulum accedere sin ad se venientia fingas,
Ut tamen a se egressa recedant, sit focus ille
A vitro abductus nimium, longeque remotus.
Jam nunc finge magis multo ad se accedere prima,
Directa ut media sic in regione coissent
pagina 469
Circumducti orbis, post aequo fracta meabunt
Inter se spatio, et focus ille vicarius ibit
Tractu infinito, ut non usquam appareat esse.
Se densantia adhuc magis illa venire putato,
Post quoque densari, quamvis minus, atque videbis
Conduci, tandemque foco se jungere vero.
Atque haec per numeros generatim solvere possit
Omnia, nimirum cava, vel convexa figura
Vitri quam sit, ubi cognôris, quamque remotum
Punctum, quo tendunt radiorum tela, vel unde
Ipsa fluunt, dabitur fictum, aut deprendere verum,
Qua maneat regione, focum, qua parte locetur.
His tibi subjunctis, quem primo diximus ipsi
Inventum esse tubum, gemino tum corpore vitri
Munibant; convexa parum lens scilicet alta
Extabat de parte, in res conversa videndas:
Interioris erant cava vitri septa: prioris
Qui medius focus est, longe deductus abibat
Introrsum; vitri distabant septa cavata
At propius, pariter focus hujus fictus eadem,
Verus et illius juncti ut statione cubarent.
Ad sensum hinc multo veniebat major imago,
Quam sine subsidio tali conspecta fuisset,
Et mage clara, sua mage item distincta figura.
Nam si de puncto radii qui quolibet uno
Fluxerunt, veniant oculorum ad nostra prope aequo
Inter se spatio distantes lumina, ut ipsos
Dein in fundo oculi cogat crystallinus humor,
Distincta a nobis tum percipietur imago.
Exceptos nunc ante tubi convexa refringit
Lens, mittitque, foco proprio ut jungantur; at illi
Agmine densato inter se, lentisque petentes
Alterius loca ficti foci, quae diximus, illa
Franguntur rursus lente; haud conducier exin
Debent, ast aequo distantes ordine ferri,
Ut totidem veluti fasces de lente cavata
Aeque densati radiorum progrediantur
In sensum, quot ea sunt in re puncta videnda.
Quare oculum introeunt, quo debent, limite quique
pagina 470
Inter se positi, distincta ut fiat imago.
Quin oculis variis varie potes instrumentum
Aptare; introrsum si lentem namque cavatam
Trudas, ut radii punctum in distantius, ejus
Quam fictus focus est, tendant, discedere paulum
A se debebunt egressi, languida quantum
Lumina, quae nequeunt longe sita cernere, poscunt.
Sin lentem extrorsum detrudas, ut radii, cum
Erupere, meent conversi mutua paulum
Ad sese, opposito visus medeare labori,
Aetas quo plerumque senum inclinata tenetur.
Commoda propterea vitae hac de parte minora
Decerpunt anni nobis; ars erigit aevo
Labentes oculos, et miro robore fulcit,
Verum sic aliis succurrere sensibus aegris
Nondum est arte datum; non tanto haec proteget unquam
Nos clypeo, possimus uti vitare senectae
Omnem ictum, lapsos sensim irrepentis in artus,
Atque hebeti constringentis torpore cerebri
Duratas fibras, vitalem et sanguinis auram.
Scilicet illam artem stulte moritura propago
Optemus; referunt usam qua Cholchida quondam,
Effoetum ut virides revocaret corpus in annos.
At toties fieri major debebat imago,
Majus erat quoties spatium, convexa sui lens
Quo spatio a regione foci, quam quo cava distat:
Hac tibi quod facili ratione ostendere possim;
Egressi radii diversis corporis oris
Lumine cum jam oculos claro pepulere, ibi tantam
Formant effigiem, fit eorum quantus in ipso
Angulus humenti crystallo, nempe secantum
Hinc sese atque illinc dextris, orisque sinistris.
Angulus huic par est alter prope, qui sit in ipsa,
Nempe tubo admoto, convexa lente, secantur
Primam in qua radii sese inter, deinde cavatam
Cum lentem tetigere, magis rarescere multo
Mutua jam debent, ut si discedere puncto
Ex illo incipiant prope, ficti ubi conditur ejus
pagina 471
Ora foci, quare tanto plus lumina nostra
Intrabunt rarescentes, seseque ferentes
Oblique, distat mage quanto a lente cavatâ
Lens convexa, focus quam fictus scilicet ipse;
Seu prope communi lens haec convexa focorum
A regione magis quanto removetur: utraque
Et quia qui veniunt radii de parte, refracti
Omnes exterius sunt, perstant inferiores,
Qui subter fuerant, et qui super, esse superni;
Proinde suo sic ipsa situ remanebit imago,
Ut si tantum oculis spectasses, recta stabit.
Intra sic oculum cum rerum crescat imago,
Pallidior fieri debebit, ni quoque crescat
Lux oculum ingrediens a rebus; copia nam par
Lucis debilitatur, ubi loca per magis ampla
It diffusa; sed huic facile est occurrere damno;
Namque tubo fit, cum spatiis ut lux quoque solis,
Uno tot radii de puncto quolibet intrant,
Orbem quot possunt pupillae trajicere arctum:
At cum vitra tubis inclusa adjungimus; illi
Jam tot erunt, possit quot lens transmittere euntes
Convexa: at quanto haec pupillâ est amplior ipsâ?
Exin quin poteris, quanto convexa patere
Debeat haec circum spatio lens, noscere; namque
Pupillam toties debet comprendere, vitri
Trans septa haec quoties conspecta augetur imago:
Atque haec tum fiet sic lucida, claraque prorsus,
Ipsam si vitris sine perciperemus, ut esset.
At si non ea lens spatio, quo debet, aperta est,
Arctior at paulo; poterit sat clara videri
Haud minus, imbuerit rem si lux plurima, imago.
Arctior at multo si fiat, pallida rerum
Effigies confit visarum, offusaque nocte,
Expers nec vitio constabit machina turpi.
Incuset rerum tum forsitan inscius artem,
Cum manus in culpa siet, atque indocta mali mens
Artificis, qui turbet opus plerumque, laborem
Ad durum nisi contulerit, mentemque peritam,
pagina 472
Consiliumque sagax; animi nam perficiuntur
Plus ope cuncta, feri quam motu corporis ullo;
Inde regi validum quin debet corpus, et inde
Omnibus aptari, ne diruat omnia nitens:
Ut quondam Herculei remos fregere lacerti;
Tentarent canos quoties impellere fluctus,
Cum Minyae prima ruerent vada salsa carina.
At vitium no deest, geminaque haud commoda parte est
Machina; parvam etenim demonstrat corporis ejus,
Quod tuimur, partem, neque certo hanc limite finit.
Nam rarescentes radiorum e lente cavata
Egressi fasces multi exta lumina nostra
Hinc illinc cecidere, atque in latera omnia circum
Frustra abiere; aliud neque tum jam corporis ejus
Aspicere est, nisi puncta, illi quibus exsiliere,
Queis directum iter in pupillae tenue foramen
Perpaucis certe. Punctorum sic mediorum
Irrumpunt fasces integri, claraque puncta
Sunt ea propterea, at positorum ad imaginis oras
Carpuntur, semperque magis libantur, ut orae
Confusae fiant circum, et lucem usque minorem
Exhibeant, et paulatim vanescere pergant,
Donec deficiat non certo limite lumen.
Esse sed haec artis, quaecumque est, exorientis
Et fors et ratio debet, ne protinus illa
Pertingat propriae summa ad fastigia laudis;
Praeferat exortu sed multa informia primo,
Quae labente die paulatim perpoliantur:
Quaedam proinde loco moveantur, et adjiciantur
Quaedam, et multiplices varientur multa per usus.
Quare sunt gemina haec vitata incommoda porro;
Dimovere cavam nam lentem, atque inseruere
Convexam, quam cum prima sic nectere visum est,
Inter uti positus primam foret atque secundam
Communis focus; a puncto sic corporis uno
Quolibet emissi radii hac regione focorum
Junguntur, porro rarescunt, denique tractu
Aequo inter sese stipati a lente propinqua
Erumpunt, subeuntque aditum, quem pupula pandit,
pagina 473
Congesti totidem in fasces, sunt puncta quot illa:
Ast ipsi conventuri erupere vicissim
Fasces, contenduntque sui densarier omnes
In regione foci; qua si regione locetur
Ipsa adaperta acies oculorum, una excipit omnes,
Excipit, et partem non parvam corporis haurit.
Margine praeterea certo distinguitur illa
Effigies, si, qua focus est conjunctus uterque,
In regione tubi, et radiis coëuntibus una
Formatur species, orbem tu scilicet aptes,
Inque feras, media pateat, quam lens est altera lata;
Namque, ibi conjunctis radiis, datur exitus illis,
Qui vacua hac orbis coëunt in parte, negatur,
Qui coëant alia, et possint confundere fines.
Quapropter certo, et claro fit limite imago,
Nec pallescenti paulatim desinit ora.
At tubus, e genere hoc quoque, quod reprendere possis,
Quiddam habet, atque novum vitium prodire videtur
E vetere, abscisso velut hydrae e vertice vertex.
Usque tamen leviora manent incommoda, quippe
Profecisse, eadem minuendo, semper oportet,
Et semper majora minoribus immutando.
Haud facile est subito vitia omnia vellere prorsus:
Ramus ita avulso de ramo suppeditatur
Exoriens, iterum ex avulso provenit alter,
Atque alter, donec cesset pubescere stipes.
Efficit, inversas ut formas percipiamus,
Iste tubus: fasces quos colligit altera vitri
Emittitque a se lens, omnes mutua flectunt
Introrsum; proin qui demissior ibat, in altum
Insilit, et contra delabitur altus ad imum.
Hoc quoque devites tamen, interponere lentes
Tum tibi si libeat geminas, armare quaternis
Arte hac proinde tubum, geminus bene congruat omnis
Ut vicinarum focus una, conveniatque;
Tertia nam tum lens distantes excipit aeque
Inter se radios, distantes quartaque mittit
Aeque etiam inter se; proin, ut fuit ante, figura
pagina 474
Haud minus adveniet distincta, oculumque lacesset.
Ast ipsi fasces postquam junxere foco se
Communi mediarum, abeuntes mutua franget
Tertia lens, facietque aequo post currere tractu:
Quarta sed {infractos} iterum se jungere coget;
Flectet in oppositas sic partes, ante secunda
Quam qua flexerat. inversoque invertet eodem
Ordine; restituet lateri proin omnia vero.
Tunc in ea coëuntum oculus regione locatus
Omnes hos fasces simul excipit, effigiemque
Auctam, et finitam haud incerto limite cernit.
Hic quoque jam fasces coëuntes denique in ipsa
Pupilla, flexu sese inclinare vicissim
Majori tanto debent, quam quem sine vitris
Conficerent radii, quanto vicinior extat.
Qui lentes inter geminas focus anteriores
Communis jacet, internae vicinior, inquam,
Quam primae externaeque; igitur sic noscere possis,
Metirique augmen, dimensus ut ante figurae es.
Cumque voles, oculis variis ut idoneus extet,
Hunc fecisse tubum; potes aut protrudere ternas
Introrsum lentes, aut contra extrudere easdem;
Fascium enim qui sunt radii, tunc egredientur
Aut rarescentes inter se mutua paulum,
Aut se densantes contra, ut diversa tuentum
Lumina nimirum succurrier aegra reposcunt.
Quin extrudendo, deducendoque valebis
Illos dimoto quantumvis jungere tractu,
Effigiemque super tabula, vel parjete longe
Pingere, praesertim nimium si fulgida sit res,
Obsitus et tenebris locus, in quo pingitur illa.
Sic spectare licet claros et noscere vultus
Solis, eoque super maculas numerare repertas,
Mercuriique orbem tranantem cernere subter
Interdum, Lunaeque ora obscurata latentis,
Cum parte ex aliqua Solis jubar invida carpit.
Jam quia sunt rerum caelestia quaeque rotunda,
Nil refert, videas, inversa, an recta; licebit
Atque ea proinde tubo, cui bina est utraque lens, et
pagina 475
Convexa, aspicere, ut mos est adeuntibus astra,
Et cujusque locum, et motum, et lustrantibus augmen.
Intus cum radii de puncto corporis uno
Quolibet emissi coëant simul, ante secundam
Quam lentem tangant; ibi si subtilia fila
Tendantur, debent nimium distincta videri,
Et partem visi tegere intus corporis unam
Debent: propterea fila haec subtilia quodam
Instrumento aptant, cocleis ut scilicet extra
Conversis ad se possint accedere, possint
Inque vicem quovis dimota recedere tractu:
Tractus et hic, motusque illorum, per coclearum,
Qui fiunt, orbes vertendo dinumeratos,
Noscantur: fila interdum haec subtilia certos
Inter se ad flexus figunt transversa, secentur
Ut puncto in medio. Quantum hac ratione juventur
Utrâvis caeli Mensores in capiendis
Astrorum spatiis, motuque, et mole, referre
Difficile est: novisse datum callentibus artem
Uranies, purosque dies, noctesque serenas
Late per superas cupide ducentibus oras,
Resque novas illinc animo excipientibus acri,
Quas tum per terras evulgent protinus imas,
Et caeli condant fastos, veraque receptent
Historia, tam quae jam praeterlapsa retrorsum
Tempora, quam quae sunt aevo volvenda futuro.
Sed jam posse tubis (geminis seu lentibus illi,
Seu sint bis geminis instructi) forte rearis,
Quae tu conspicias, augeri corpora molem
Haud secus in quamvis, ac si tribus illa recedant
Passibus, aut ulnis, inter quae millia multa
Sunt, et quae medium mare vasto interluit aestu:
Nam tantum cum res oculorum in imagine crescat,
Quantum prima suo superat lens orbe secundam,
Orbe, in quem circum deberet continuata
Flecti; si, genus hoc, orbem sine fine secundae
Imminuas, tergoque suo haec magis usque tumescat;
Primae orbem at facias grandescere, vixque tumere
Hanc exaequato prope tergo, fiat, oportet,
pagina 476
Ut sine fine etiam rerum grandescat imago.
Verum an tunc eadem pariter distincta manebit
Claraque, quantum opus est? confusa nec omnia cernes?
Lens convexa quidem, quae prima est, jungere dixi
Quam radios quovis emissos corporis uno
De puncto, non tam bene jungit, prorsus in uno
Ut puncto coëant, at circumfunditur orbis
Pro puncto (fieri crystalli humore docebam
Nuper ut a nostro), commisceturque vicissim
Parti pars; haec confusae rata causa figurae est.
Cumque minus lens curvatur, quae prima, magisque
Est extensa super patefactaque, crescere debent
Ipsi orbes radiorum, et crescere proinde tumultus.
Quod certe nequeat vitari, si simulacra
Augeri libeat longe, et grandescere rerum.
Altera lens etiam faciens res crescere visas
Errores faciet radiorum crescere : quare
Major ab hoc etiam crescet cum mole tumultus.
Praeterea augeri quia primae lentis hiatus
Rerum ipsa debet cum mole, extendere forsan
Si nimis hanc libeat, tantus debebit hiatus
Esse, globum ut superet lentis quoque, nec fatis orbis
Integer esse queat. Quantum at dispergier inde
Esset opus radios! quod ne contingere possit,
Nunc lens prima globi parvo de segmine confit.
Si, quod difficile est, vitris tamen indere talem
Contingat formam, faciat quae jungier uno
In puncto radios de puncto corporis uno
Emissos; illos an erit vitare tumultus
Propterea ut possis? radios ita flectere vitrum
Nam si deberet digressos corporis uno
E medio puncto, medio ut post jungier axe
Deberent itidem; certe no flectere posset
Sic alio egressos e puncto, et cogere, ut una
Hi coëant, verum latera ad sua quemque remittet.
At quia diverso radii sunt deinde colore;
Diversosque pati debent trans vitra meatus;
Errorum uberior multo est haec causa priore.
Propterea quamcumque voles inducere vitris
pagina 477
Formam, semper erit, radii ut frangantur in orbem,
Nec valeant puncto conjungi prorsus in uno;
Unde venit species rebus confusa, neque error
Parvus is est, etiam exiguis in rebus, at auctus
Ingentes facit, et magna ad discrimina ducit.
Sidera sic, caelo quae fixa vocavimus alto,
Cum longis spectata tubis sunt, parte videntur
Caeli extensa aliqua, tenui tamen atque minuta,
Ast aliqua, et nobis non vera mole patescunt.
Atque eadem minimum nequeunt excedere punctum,
Cum lens prima nigro fumi fuscata vapore est;
Errantes radios ut sic obtundere possit.
Praeterea ut valeant aeque distincta videri
In magnis simulacra tubis, simulacra, necesse est,
Ista tubis augmen ne cum crescentibus aequum
Accipiant; horum multo minus incrementum
Sed sit, uti numeri est, in sese qui repetitus
Evaleat cum mole tubi componier illa:
Sic duplo fiat si rerum major imago,
Majorem prima molem quater esse necesse est,
Aut novies etiam, ter eam si increscere cordi est.
Ipse tubum sed jam producas, atque secundam
Non mutes lentem; quod molis, imaginis illud
Augmen erit; nec non quoque tunc excrescere primae
Tantundem pariter debebit lentis hiatus,
Constet imago eadem ut tunc aeque clara; sed orbes
Dilatantur ab hoc auctu, queis fila colorum
Sparguntur diversa foci in regione; necesse est,
Confusa effigies ideo, turbataque fiat.
Quare adhibenda alia est, oculo adducenda, secunda
Lens, ut ab hac visae minus extet imaginis augmen,
Ipsa sui proin exposcit minus augmen hiatus;
Quodque tubo producto accessit, id inter hiatus
Dispertito ipsos, atque inter imaginis auctus,
Ut crescens non clara minus distinctaque constet.
Si vitrei conflata globi de segmine forma
Non bene junctorum radiorum, et proinde tumultus
Unica causa foret, diverso increscere moles
Ordine deberet visarum tum nova rerum,
pagina 478
Quam quem jam docui, et facilis medicina clueret,
Scilicet errores quae partim tolleret illos:
Primum nempe quod est vitrum, si lamina duplex
Id foret, inque sinu puras includeret undas;
Nam tunc errores vitrorum erroribus undae
Pugnarent, nec non prope pensarentur utrinque.
At quia de varia filorum provenit error
Natura, haud possis alia meliore mederi
Huic ratione, tubo quam, jam diximus, arte
Producto; quanquam nimium cum longa fit hujus
Moles, fit nostro pariter male commoda ad usus,
Denique nec pro re tractanda movendaque nostra,
Tantum at iners ad rara velut spectacula moles.
Quid Newtonus in his, quid mensa illa inclyta, rebus
Ingeniumque sagax, naturaeque artibus aptum,
Extulerit, si vos scitis, vos dicite Musae,
Ad vestrum nova si delata est machina montem,
Certius atque illinc terram, caelumque videtis.
Sin latet et nondum perspecta est, ipse ego vester,
Si libet, antistes, Pindi ipse ad culmina primus
Deferam, et aonii suspendam parjete templi.
Hanc teneris manibus noctu versate diuque
Gaudentes, et ad hanc doctum quoque dicite carmen;
Praecipue laudate Senem, immortalia post tot
Munera, divino qui nos hoc munere ditat.
Lentes hic vitreas, refractam jungere lucem
Quae possunt, mutare cavis, queis jungere lucem
Reflexam liceat, speculis aggressus; ita ipsa
Lux siquidem nequeat diversa in fila resolvi,
Rebus et inspectis exinde inferre tumultus.
Felix docta jamque exitus orsa probavit.
Jam senas, vel quinque tubus porrectus in ulnas
Uberiore sua vi longe vincere possit
Illos, qui varia refringunt lumina lente,
Vel centum moles sit partibus amplior horum.
Quae primum ars olli prolata est, tempore crevit,
Venit et ad summum crescendi tempore culmen.
Quanquam tempus edax rerum est, atque omnia vertit,
Haud minus at primos tempus dat et artibus ortus,
pagina 479
Et magna incrementa: Virûm praestantia tempus
Ingenia exacuit, fecundat, alitque, sub auras
Educitque animi foetus, tollitque recentes,
Rebus et affundit sua veris lumina tempus.
Sed quae forma tubis, genus hoc, inductaque primum
Qua ratione fuit? Speculi est inserta cavati
Scilicet in fundo moles; proin altus hiabat
Vertex, perque suum lucem immittebat hiatum
Ad speculum, quae de speculo resilire repulsa
Tentabat subito, et punctum commune petebat
Quoddam, quod parta crassi orbis parte recedit,
Sive globi, cujus speculum de segmine factum est:
Hic prope verûm aliud speculum opposuisse necesse est
Exiguum, sed quod capiat densissima lucis
Spicula, cui facies plana, inclinataque constet
Flexu, quem gradibus metiris quinque, quaterque
Denis, ut radii reflectier in latus unum
Inde tubi possint: vitreis hos lentibus alter
Excipiebant ibi tubulus tribus, atque refractos
Sic etiam spectantum oculis mittebat habendos.
Corpora erant auctu distinctaque, claraque magno.
Ut referunt, fuit illa cavi crystallina primo
Materies speculi, vitrumque triforme secundo
Pro speculo fuit, at facies cui recta vicissim
Est gemina, inclinata sed aeque tertia utrique,
Exciperet radios ut earum scilicet una
Omnes in sese rectos prope, proinde nec ulla
Fractos parte prope ad declivem mitteret intro
Frontis planitiem, resilirent unde repulsi,
Transque duarum aliam recti, illaesique mearent
Frontem agressuri, parvoque immittere possent
Sic sese tubulo, rerumque inferre figuras.
Sed quia crystalli speculo est frons bina cavato,
Bis revomit radios: non omnes ergo, necesse est,
Contendant unum in punctum, et licet utraque flexu
Diverso curvaretur, non talibus ausis
Profectum est, eadem loca adirent ut radiorum
Projectae species: totus vitarier error
Non poterat certe, non tali vincier arte.
pagina 480
Aequatas porro triquetri distendere frontes
Usus erat vitri, et consternere, perque polire;
Quod quam difficile est factu, durumque, profecto
Tentantes novere, opera qui scilicet ista
Saepius effusos frustra indoluere labores.
Praeterea per tot trajectus luminis atque
Tentatos aditus, radiorum pars bona abibat
Errabunda, viamque alias torquebat in oras
Huc illuc, vario turbans fulgore figuram,
Ut posset neque clara, neque haec distincta videri.
Quapropter speculumque cavum, planumque nitenti
Conflavere ex aere: ea lecta est massa metalli
Scilicet, ut posset crystalli more poliri.
Omnia sed nec erant domita his incommoda rebus:
Transversa regione sitûs, fundoque minoris
Adsistens oculus tubuli uno prospiciebat
E latere, atque plaga res inquirebat in illa,
Qua non sunt; igitur non molem dirigere illuc,
Non patulum norant convertere molis hiatum
Extemplo; longa ista mora, et fastidia longa
Lassabant oculumque nihil cernentem, animumque.
Propterea haec alio fabricari est machina ritu
Coepta novo, atque aliis praelata est omnibus una.
In fundo speculum quod diximus esse cavatum,
In medio terebratur, ibique foramine parvo
Panditur in gyrum: summo at quod vertice parvum
Huic tunc oppositum est molis regione patentis
In media speculum, non plana, at fronte cavata est,
Et multo magis ipsa cavata est, interioris
Quam speculi frons sit: parvi focus interiore
Praeterea a speculo plus, quam suus ipse, recedit.
Interiori itidem rimae subnectitur alter
At parvus tubus, intus habet qui non nisi binas
Sic positas lentes, minus ut convexa sit illa,
Quae propior speculo, pauloque tumentior altera,
Atque inter sese spatio breviore locantur,
Exquirunt quam quod gemina intervalla focorum.
Jamne vides, quod iter peragant, qui a corpore viso
Mittuntur radii? subeunt illi agmine magno
pagina 481
Os molis patulum, atque incurrunt laevis in aequor
Oppositum speculi, redeunt exinde repulsi,
inque minus speculum densati incurrere certant;
Convertuntque viam rursus, rimamque rotundam
Trajiciunt, geminisque illapsi lentibus ultra
Transcurrunt, objectum oculum tum denique pulsant.
Ordine dispositi sed qui sese inter adibunt
Tunc oculum radii? quis erit situs, et plaga cuique?
Corporis egressi de puncto quolibet uno,
In regione foci, speculo qui confit ab amplo,
Junguntur radii, postquam incurrere; repente
Incipiunt ab eo discedere, nempe, minoris
Ante focum speculi quam praeterlabier ipsi
Possint; deinde minus speculum sic excipit, atque
Pellit, uti faciat densari mutua; jungique
Inter se cogat, trans ipsum nempe foramen,
Hauriat ante prior nisi lens: atque ipsa refractos
Inclinat magis, et spatio breviore coërcet,
Atque coire facit citius, quam tangere possint,
Est sua quae medii ora foci, sed tangere possint,
Cum coëunt, est alterius quae lentis ibidem
Ora foci medii; quare lens altera fractos
Mittet distantes spatiis aequalibus omnes
Inter se, atque oculi faciet sic claustra subire;
Unde fit, ut docui, rerum distincta figura.
Utque oculis valeas variis aptare, necesse est,
Possit ut adduci paulum, contraque reduci
Majore e speculo speculum minus, atque reflexi
Proin radii inter se minus, aut plus forte vicissim
Inclinari, ut deinde refracti lentibus intrent
Sic oculum, atque levent aegrum, qua parte laborat.
Quin abducendo speculum minus efficis ista
Hoc ratione etiam, nimium ut vicina queamus
Transpicere; ex ipso vicino corpore namque
Qui veniunt radii speculo majore reflexi,
Junguntur spatio mage longo, conveniuntque.
Corporis a puncto sed jam quocumque remoti
Cum veniant radii per magnas aëris oras,
Inter se spatio debent prope tendere eodem;
pagina 482
Proinde sat est, uni quid eorum cuique, secunda
Cum lente egreditur claras eductus in auras,
Accidat anfractus post omnes, prendere, ut inde,
Quae cunctis plaga sit, facile educamus, et inter
Fasces quis constet flexus, quis imaginis auctus.
Inspice proin radios qui corporis egredientes
Punctis e variis regionem incurrere magni
In mediam speculi deberent, si terebratum
Non foret, et si non obstaret euntibus, ante
Quod speculumque aliud fugiunt: exinde remissi
Protinus adversis de partibus advenientes
Occurrent, et se flexu majore secabunt.
Illinc profugiunt in primae corpora lentis,
Frangunturque ab ea, plus et densarier inter
Se, quam cum fugerent ipsi a se mutua nuper,
Coguntur; porro lens praeripit altera, plusque
Inclinat fractos, et adhuc vicinius una
Copulat, et flexu, vel adhuc majore reclinat.
Sic oculo tum nos admoto prendimus omnes.
Jam quoniam se bis per iter secuere vicissim,
Non inversa venit, rerum sed recta figura;
Et quoniam cepit terna augmina flexus eorum,
Ingens, quas tuimur, rerum fit imaginis auctus.
Jam tubus e genere hoc te per caelestia ferre,
Haud secus ac alii, queat, amplum et pandere mundum,
Si geminas inter lentes, ubi jungitur omnis
Cum radio radius, qui puncto advenit eodem,
Et puncti fit imago, loces tu scilicet orbem,
Interius qui sit vacuus; quod cernitur intus,
Ut bene distingui haud confuso limite possit;
Praeterea quoque fila loces subtilia, ut ante
Diximus, ut valeas mensuras prendere certas.
At tubus hic alios superat, longeque relinquit
Omnes post sese, nequeant in multa retexi
Stamina quod radii; nequeunt hi nempe resolvi
Reflexi, atque sui diversos prodere mores.
Proin queat augeri multo magis, et simul ipsa
pagina 483
Effigies non confundi, distincta sed esse.
Attamen hic aliquid culpes quoque, nempe nitorem
Non specula ipsa diu purum servare valebunt;
Quandoquidem salibus, quadam et rubigine fusca
Turpantur, clarumque jubar texere metalla,
Impediuntque, aciem species ne clara lacessat.
Praeterea quamvis non jam specula ista retexant
Pulsantes radios, at lens geminata retexit.
Adde quoque errores, speculorum ex orbe cavata
Huc infert quos forma, rotundaque segmina, lentes;
Ut puncto ex uno digressi corporis unum
Non bene conjungi radii, et concurrere possint
In punctum. Certis hinc prendere finibus auctum
Est opus, et speciem quavis grandescere mole
Haud sinere; haud sit enim distinctaque, claraque semper.
Proin nobis praeclusa tubos spes condere tantos
Posse, ut res, quarum cupidi nimis esse videmur,
Ostendant unquam, Lunae super orbe nitenti
Scilicet ut, si sunt, animantes conspiciamus,
Et formam, et varios motus cernamus eorum,
Noscamusque domos, et culta ligonibus arva,
Et valido ventorum agitatas verbere quercus;
Mercuriique itidem, Veneris, Martisque tuamur
Haec super ore eadem, diversa aut multa notemus
Nostris a rebus; nec tu quoque magne latescas
Juppiter, aut Saturne, tuusque ille annulus ingens,
Vestraque, quotquot sunt, famulantia sidera circum;
Atque ita distantum longe sit nuncia rerum
Lux cita, plusque illic, quid fiat, quidve novetur,
Quam trans oceanum, trans alpes, scire queamus.
At magis haec multo est spes irrita propterea, quod
Esse ingens moles speculi deberet, ut ipsum
Tot caperet radios, quot grandem ad imaginis auctum
Sunt opus; hac etenim longe excrescente, necesse est,
Ne sit clara minus, radios ut ahenus orbis
Excipiens speculi pupilla major hiante
Tanto sit, major quanto debebit imago
Esse, oculo quam si rem prospiciamus inermi,
Scilicet, ut supera jam paulo ostendimus ante.
pagina 484
Jam nos velle puta quiddam ipso in corpore lunae
Aspicere haud aliter, quam passus mille remotum
Si foret a nobis; fieri tum major imago
Deberet toties, quot millibus edita luna est:
Illa sed a nobis tot milibus edita distat,
In quot pervenies, denos quater, et biscentum
Si numeros repetas numeros per mille; necesse est
Proin speculum toties pupillae prendat id orbem.
Ast in directum pupillas ordine longo
Si statuas centum et denas quater, unius aeques
Vix spatium pedis; hinc speculi, quod quaerimus, augmen
Quingentos et mille pedes exposcere nosces.
Quod qui jam constare queat, qui jungere moli
Vertendae huc illuc, rebusque aptare videndis,
Idem etiam montes possit jactare per auras,
Incessuque gravi tellurem agitare trementem,
Inserere in nubes caput altum, atque aequora late
Uno vasta gradu distento transiluisse.
Hac ratione velis sed si Jovis inspicere astrum,
Qui bis mille locis plerumque remotior extat,
Quam luna a nobis; speculum ad sex millia centum
Expandi id certe deberet, nec minus amplum
Esse, e bisdenis quam terrae partibus una est.
Nostram huc anne putes operam pertingere posse?
Quam tum longa foret moles, quam vasta tuborum,
Conjecta ipse animo longe, quantisque columnis
Fulciri id pondus nubes superantibus altas
Deberet. Jam nunc quantum insanire fatendum est,
Se vidisse ferunt qui lunae fulmina nigris
Nubibus ejaculata, ruentesque imbre procellas?
Miremur porro, si prisca fuisse vetustas
Vulgârit, qui nubiferi de rupe Pachini
Viderit in Libyco candentia carbasa classis
Aequore, sidonias altae ad Carthaginis arces?
Ast non est in eo prorsus spes omnis adempta,
Possit ut in luna res quaedam magna videri,
Urbs velut ampla, velut constratum classibus aequor.
Fors manet haec nostros olim fortuna nepotes,
Ut videant et adhuc magis aucta hac arte tuborum
pagina 485
In lunae facie quaedam mutarier annis:
Nempe novas urbes condi, veteresque perire,
Commutare suos, diverso et labier alveo,
Inductasque mari quoque terras, et mare terris.
Quae cum contingerint, uni referenda profecto
Cuncta Repertori fuerint, qui protulit artem,
Cernereque edocuit reflexos per radios res
Certius, inque novos, dixit, conscendite mundos,
Armaque suppeditavit, et instrumenta volandi:
Sic et Daedala procul evolat Icarus arte,
Et quos occidius populos deteximus oris,
Inque dies alios reperimus, sic damus olli,
Qui prior intactum, atque ignotum proscidit aequor.
Inserere ast etiam docuit ratio ipsa, vel usus
Haec specula exiguis tubulis, queis cernimus, infra
Nostros quae sensus rerum tenuissima constant;
Lentium in his, vitrique sed est communior usus.
Hinc longe nobis jucundus et utilis extat
Naturam parte hac alia prospectus in ipsam.
Juverit idcirco, genus hoc, quoque nosse tuborum
Quam variae partes, qui sit modus. Est tubus, una
Cui tantum vel lens, vel vitri parva rotundi
Est inserta pila; est itidem cui vitrea septa
Plura aptantur: ubi est lens unica, ponitur ejus
Propter conspicienda focum res; scilicet illinc
qui puncto radii tunc emittuntur ab uno,
Ipsorum postquam vitro confracta potestas
Est a trajecto, spatio sese inter euntes
Aequali visum feriunt, oculoque recluso
Succedunt densi: distincta ita confit imago.
Praeterea adductam tum nobis esse putandum est
Tam prope rem, quam si nudus consisteret illa,
Qua lens in regione, oculus; proin corporis ipsa,
Parva licet frons sit, magnum grandescit in auctum:
Nec tamen hanc si nos oculo intueamur inermi
Tam prope, tunc aliud quidquam possimus ibidem,
Quam speciem incertae et confusae cernere molis.
At tubuli, plures lentes quos claudimus intra,
pagina 486
Quid prope sunt, nisi quos supera jam diximus esse
Pluribus instructo vitris, longeque tuentes,
Inversos tubulos tamen? hic convexior extat
Lens, quae prima, ad rem quaeque est conversa propinquam;
Altera lens propior non tam tumet, ut neque porro
Altera, quae media interdum in regione locatur.
Hic quoque perfacile est cognoscere, quidquid oportet,
Ut distincta simul rerum sit, et aucta figura,
Scilicet ut supera jam dictum est; clara sed esse
Non poterit, limen nisi de flammante lucerna
Excipias lente exterius, nimiumque coactum
Rem super immittas, vel solis lumina densa
Projectes in rem speculo, vel ad aëris auras
Candentes spectes, pulsataque moenia sole
Ipsam convertens rem, si pellucida constet.
Semper et ut species permagno possit adauctu
Crescere, convexam lentem nimis esse necesse est,
Quae prior, exteriorque, focumque adstare propinquum.
Proin speculum si jam pro lente adhibere cavatum
Hic tentes, nimium certe, nimiumque cavare
Tum sit opus, grandi tenuem rem crescere mole
Ut faciat, parvumque ideo struere, atque locare
Rem prope: at offensum radiis redeuntibus ipsa
Res faciat, speculum siquidem tegat, et sinat ullos
Non oculum radios impellere posse reflexos,
Vel longe paucos, nec quos sentire queamus;
Nec facile ipsam rem luci, quam debet habere,
(Obstet idem speculum nam partim) exponere possis.
Saepe tamen speculis nihilo minus utier ipsis
Hic opus est, verum planis, varieque locatis,
Corpora quae multa possint inspergere luce
Tenuia detortâ, vel quae convertere possint
Quo radios vis cumque eruptos lentibus, atque
Projicere, et quovis rerum deferre figuras.
Sic quoque in obscuro thalamo si adjungere rimae
Exili tentes tubulum hunc, extraque fenestrae
Adfixum speculum sic vertere, solis ut ictus
Exceptos intro rimâ transmittat aperta
Scilicet in tubulum, quam dum lux fulgida tranat,
pagina 487
Incidat in clausam tenuem rem, protinus umbra
Hujus adaucta fugit, thalamumque irrumpit in ipsum;
Excipitur nivea si jam super illa papyro,
Corporis efficiet simulacrum grande pusilli,
Tanto grandius id, quanto est distantius; istic
Contemplere suas partes, seorsumque figuras
Omnes ignotas prius, et tueare animantis
Parvula membra, suos et motus denique, et usus.
Hoc genus, instrumenta, fuit qua impervia quondam,
Naturam patefecerunt, artesque, dederunt,
Ejus multiplices admissi ut conspiciamus,
Spectemusque novo veluti miranda theatro.
His si Democritus fulsisset lumina quondam,
Se sua visurum corpuscula prima putasset,
Plausissetque sibi, velut esset legifer ipse
Naturae, proprio quam scilicet esse videret
Exhaustam ingenio, nequidquam; nam didicisset
Observans iterum, atque iterum producier usque
Naturam, semperque sui majore latere
Parte, magis atque magis procul esse exordia prima.
Quis memoret, quantum perceptum hinc utilitatis,
Quantis notities hominum est exaucta repertis,
Corpora dum nova sunt detecta, modique recentes
Omnibus in rebus, species, formaeque animantum,
Ignotaeque diu partes in partibus ipsis
Exiguis tenues, iterumque iterumque minutae,
Et motus, et concursus, et dispositurae,
Et ductus varii, varii per singula nexus;
Unde aliis in rebus item ratione coortis
Assimili similes licuit cognoscere mores.
Sanguineum laticem per venas ire recentes
Usque in circuitus, fundique a corde per artus
Undique diversos; recipique ex artubus in cor
Cernimus in ranis, aliisque animantibus istud
Cernimus, exilis quibus, et pellucida pellis,
Prospectumque negat non viscera in intima nobis;
Atque iter id nostri firmamus proinde cruoris
Esse, ut nuper erat sola ratione retectum,
pagina 488
Utque erat anteactis fors ignotum omnibus annis.
Corporis exanimi tenues evolvere fibras
Jam licet, et ductus omnes, nexusque vicissim
Jam modo {nevorum}, et venarum certior extat,
Contortique harum flexus, membranaque multa
Inducta huc illuc; cordos, cerebrique latebras
Excutimus, cujusque et adimus in intima sensus;
Intuimurque itidem corpuscula rubra cruoris,
Qua sint forma, auctu, concursu, concilioque.
In nostris quot multiplices deprendimus usus
Visceribus, quot sunt ad vitam inventa tuendam,
Quot morbos ad pellendos, aegrosque dolores?
At quot adhuc superesse videmus, quo neque vitris,
Increscant quorum mage vires, est adendum,
Quotque infra submersa manent, atque obruta longe,
Atque, ut nunc, longe semper submersa latebunt,
Quae nec adhuc constent primordia, plusque elementis
Distent a primis, quam magno a corpore contra?
Nostrorumne aliquis quae sint discrimina novit
Artuum, ubi varius secernitur humor, et exit
Sanguine de nostro, sudor velut, atque saliva,
Saccatusque liquor, rigat et qui viscera succus;
Quique vapor nervis excurrit, si tamen ullus
Excurrit nobis quem non vidisse potestas,
Nec vigilis ratione ulla deprendere sensus,
Denique quem laticem loca turgida semine multo
Ejiciunt veneris blando irritata furore?
Nuper in hoc vasti magno velut aequore ponti
Innumeram nare, et provolvi turbam animantum
Vitrea spectarunt multi trans septa tuborum
Scilicet undanti serviscunt agmine vermes,
Quorum non populum solis deprendere possis
Ipse oculis, adeo tenues sunt, exiguique,
Seque esse ingentes sunt protinus admirati
Tam parvis mundos animantibus, haud aliter quam
Usque adeo natura locorum est indiga, ut illic
Constituat sobolis viventia corpora multae?
Inde seri genus humanum voluere putantes
pagina 489
Plerique, et primos hominem de vermibus ortus
Ducere; verum aliquem tam turpi ab origine nasci
Fors puduit, reperitque novos animantibus usus.
Sed, quid praestet ab his, videat Natura, Animantum
Alma parens, nisi fors caveas hic ipse animantum
Credere de numero sese versantia quaedam,
Turbine ut in magno, et caudam ducentia longam
Corpora, praeterea brevia ipsa, rotundaque prorsus.
Non aliis in rebus item pertingimus in tam
Tenuia? viventum corpuscula nonne reperta
Sunt quoque, queis acies ferri vel summa sit ingens
Atque patens campus, quo possint exspatiari
Effusa, et faciles huc illuc edere saltus?
Jamque quot in foliis, in truncis, inque medullis,
In succis itidem, saxisque rigentibus, atque
Inter arenarum cumulos, glebasque feraces,
Si bene transpicias, animantes vivere noscas,
Solis vix etiam possis ut prendere eorum
Saepe oculis mundos, quos incoluere recepti?
Sed quae finis erit? num in vita hi denique constent
Extremi, ut jam non infra decurrere possit
Natura? illi ipsi parvi sibi sint animantes?
Illi alios tanto post se videre minores
Fortasse, atque alios isti sine fine; quis ausit
Immensae rebus naturae ponere fines?
Quin etiam, quo plus descenditur, est reperire
Illic quaeque magis genera esse feracia multo,
Immensoque magis numero florere minora.
At quibus in parvis parvos animantibus artus
Seorsum etiam aspicere est, oculos, os, pectora, colla,
Atque pedes, gemini saepe et discrimina sexus,
Et varios motus, ut edant, {sugantve}, quod uni
Cuique est dulce, ineant itidem ut connubia laeti,
Ut sobolem gignant teneram, et sua secla propagent,
Si cupidi instamus scrutari, et tantula scire
Ardemus; jam quae tumefacta abscesserat ante
Lustrato a caelo, spatia et peragraverat orbis,
Impigra mens, amplam dum prospicit in ditionem
Naturae hanc aliam, et vastos sine fine recessus,
pagina 490
Protinus ignaram sese fateatur, oportet,
Notitiaeque suae nimis arctos conscia fines
Esse, breves sensus, artem et quamcumque pusillam.
Verum age, res alias trans vitrea septa tuere;
Inspice et in flores varios, in semina frugum,
Arboris in gemmas, in frondes, in lapidesque,
Terrasque, atque sales; quam tum mirabere parva,
Quam pulchris constructa modis, variisque plicata
Omnia! quae stant arte, sed ars procul invia nobis,
Quantumvis tenuis pars quaeque appareat ingens;
Scilicet haud valeas artem illam prendere quam sit
Subtilis; nil tam minimum est, sit ut illius expers,
Quin magis in tenui propriam vim, juraque servat.
Conspice jam porro nostras quaecumque per artes
Condimus, argento veluti signa aspera, et auro,
Aut sculptos caelo latio, grajove lapillos,
Quos gerimus digitis inventos saepe sub altis
Ruderibus, pretium et mirantes addimus ingens,
Gemmasque in faciem distinctas, exque politas
Multiplicem, ferrum rodenti et cote subactum,
Subtilique acie finitum, haec omnia vitris
Transpecta, et multis proin late partibus aucta,
Absona jam videas, informia, scissaque multis
Cuncta viis, neque non huc procurrentia, et illuc,
Denique ni rectum, nil planum, laeve, nec aequum.
Quanto igitur sensus acuas magis, illa profecto
Naturae tanto magis admirere venustis
Compta modis opera, et multam deducta per artem:
Contra quae condunt homines, fateare, necesse est,
Tum magis atque magis primo decedere cultu,
Et speciem, crassis quae sensibus obvia, pulchram
Ponere paulatim, et demum in contemptibus esse,
Haud secus ac umbras longe et vestigia rerum.
Nonne vides igitur, vel ab ista parte tuaris
Naturam, qua nos infra descendit, et amplam
Esse, et magnificam nihilo minus, immensamque,
Quam late aetherios supera dum construit orbes,
Et vastas mundi sese distendit in oras?
pagina 491
Nos velut in media rerum regione locati,
(Quanquam hic quid {mediu} constet, summumque vel {imu}?)
Quo jam cumque oculos sursum, deorsumque movemus,
Vertimus atque animum, mirandaque, magnaque vulgo
Omnia conspicimus, nostros fugientia longe
Omnia conatus, aciem exsuperantia nostram;
Scilicet attonitam ut series rerum utraque mentem
Hinc illinc distenta pari ratione relinquat,
Et fassam nihil esse suis non altius orsis.
pagina 492

LIBER NONUS

Pectora saepe Virûm furialibus incita taedis
Corripit Ambitio, atque in caedes, bellaque mittit
Tristia, tartareo subigens, domitansque flagello,
In patriae excidium terrae, generisque ruinam
Humani, cupiunt dum regnum in caetera soli
Praeripere, et toti leges imponere mundo,
Eoosque jugo populos terere, occiduosque.
Quamquam clara quidem species haec, magnaque vulgo
Apparet, titulisque viros praestantibus ornat,
Invehit inque domos superûm, et sublimia famae
Templa super; tamen est injusti plena furoris,
Degener, et pulchra procul a virtute remota.
O utinam labens humana in pectora morem
Verteret ambitio, multoque opulentius atque
Majus in imperium compelleret excita ferri;
Nempe genus nostrum certatim extollere ut omnes
Contendamus, et id longe validumque potesque
Efficere, uni alias res supposuisse minores,
Atque ita prorsus opes communes amplificare.
Hanc soli novere viam, et tenuere, profusis
Muneribus quos interdum sapientia ditat,
Illustres animas, raras tamen: artibus illi
Scilicet inventis, educta et lampade clara
Doctrinae vitam collustravere locantes
Altius humanam: patuit natura repente
Perdomita, et generis distentum est undique nostri
str. Note: 493
Imperium res in varias, quas flectere nostro
Exin arbitrio datur, atque inducere flexas,
Quo libet, et nostras quoque vertere in utilitates.
Nempe hoc Naturae dominari est, scire, quid ipsa
Moliri queat, et languenti adjungere vires,
Et multis aptare modis, facilemque movere,
Et vexare reluctantem, et torquere silentem;
Tum vice regnandi versa parere docenti,
Omnia servare, atque imitari, atque omnia adire.
Extemplo spoliis vitam ditamus opimis,
Commodaque inferimus mortali plurima stirpi;
Imperio veluti naturae, opibusque potiti.
Europae magnas oculos circumfer in urbes,
Et qui sint mores, cultusque, et vita, recense;
Inspice tum populos alio procul urbe locatos
Trans Calpen longe, vastae regionis alumnos,
Incultae tamen, illa hominum sylvestria secla
Inspice, et a nobis quae sint discrimina, nosce;
Et postquam nos more Deorum, more ferarum
Degere eos, miserosque nimis, nos esse beatos
Agnôris; certe non caelo, auraeque salubri,
Corporibusque sitis circum, glebaeve, vel undae
Id referes, sed queis florescimus artibus, atque
Doctrinis: haec de victâ sunt arma recepta
Naturâ, his opibus crescunt aeraria captis.
ergo, quisquis is est, cupidus dominarier, instet
Hic superare alios, atque his praecellere gestis;
Sic sua perpetuae contradat nomina famae.
Non tantum meruere decus, qui Conditor urbium,
Aut Lator legum, Patriae Pater, atque malorum,
Quae diuturna premant, vindex, non Induperator,
Hostibus incutiens gelidum per membra timorem,
Et pacem per bella petens; meruere sagaces
Quantum Inventores rerum: benefacta propagant
In genus omne hominum; non his gens proficit una,
Una brevi non urbs; omnis sed et orbis, et aetas;
Vi sine perficiunt, sine turbis gaudia nostra,
Multorum neque tristitia grandescere quaerunt;
Depressisque aliis non extolluntur, at omnes
pagina 494
Extollunt simul, et factis laetarier omnes,
Et pollere suis gaudent: sic luminis almi
Sol effundit opes in terram prodigus imam,
Et fovet, et cunctis dat vitam rebus, et auctum
Jamque horum tentata virûm, confectaque bella,
Exuviaeque triumphales, et adorea multa
Dum canitur nobis, utinam sint carmina digna,
Cedro digna, die non interituraque longa,
Ne meus Aeacides alium sibi poscat Homerum:
Certe ego non alium Aeacidem, non altera poscam
Pergama: erunt nostris decora hinc magis ampla Camoenis.
Et jam, quod superest, praeter, quae diximus ante,
Munera lucis: habe praeclarum ante omnia munus
Hic aliud, rerum multarum unde extat origo.
Nempe fit, exsiliant radii ut de corpore quidam;
Quidam introgressi subeant in viscera caeca.
Munus id obstructum, ac longe longeque reductum est
Sensibus a nostris, variorum tota colorum
Quanquam surgit ab hoc ratio, queis corpora fulgent,
Et nobis ea cuncta esse hinc fucata putandum.
Eductum id claras nunc denique venit in auras
Illa mente Viri, qua nil solertius usquam est,
Propositumque alte, claraque in luce locatum.
Lucis particulae dum frontem ad corporis unam
Perveniunt aliae atque aliae sese excipientes,
Reflecti faciles nunc sunt, retroque repelli,
Objecto nunc sunt faciles in corpore mergi.
Quin una atque eadem hic mutatur particula aequum
Post intervallum spatii, et post temporis aequum,
Ut, modo quae facilis fuit immigrare, repente
Post fieri facilis retrorsum debeat ire,
Post iterum immigrare, iterum resilire, vicesque
Nunc has, nunc illas repetat sine fine; secundos
Nunc nisus, nunc oppositos intendit eundo
Scilicet; hasque vices, sive exoriantur ab ipso
Corpore mutatô, in quod tenditur, exoriantur
Mutata seu luce ipsa, quae tendit, inesse
In radio lucis revera plurima rerum
Demonstrat apte servantibus; agnoruntque,
pagina 495
Qui bene servarunt, ipsa intervalla, reflecti
Vel queis est facilis lux, vel queis mittier intro,
Tam brevia esse, ut si venientia fila colorum
Sint media auratos inter flavosque nitores
(Adveniunt liquidas cum nempe alicunde sub auras)
Intervalla eadem non sint majora, sed aequa
Pene ipsi digiti parti, quem nempe novenas
Postquam in particulas, decies et scideris octo,
Mille seces iterum quamque in tenuissima frusta.
At variant variis pro filis ipsa colorum,
Pro vario pariter quod initur, quodque meatur,
Corpore, pro vario filorum denique flexu.
Fila extent primo varia, et paria omnia circum
Caetera; quae fuerint tunc intervalla, notatum est,
In sese repetita, iterum repetitaque, chordis
Respondere illis, semel in se sed repetitis,
Quae chordae melici sonitus discrimina reddunt.
Corpora sin varia, et circum paria omnia constent
Caetera, dum in corpus radius de corpore migrat,
Intervallorum tractus prior intervallis
Post aliis distabit, uti distare necesse
Est utramque viam trans corpus utrumque abeuntem, et
Quae cadit in fines, et quae jam fracta mearet,
A regione, inquam, media distare necesse est,
Tranat eos fines quae recta, et dicitur axis.
Denique si varii flexus, et caetera circum
Sint paria, hoc fieri non possit, carmine veram
Intervallorum ut mensuram exponere sperem;
Sed quocumque modo tentandum est indice versu
Si non effari legem, tamen edere quiddam
Huc spectans. Vires animi tu intende sagacis,
Ut quo te inducam prorepens, quo licet, illic
{Insistas}. Flexus radii quo adstrictior illam
Ad faciem fuerit, majora exurgere contra
Intervalla opus est, quoque amplior ille, minora.
Jam si illa resilit radius de fronte, reditque,
Exoriuntur eo tunc intervalla repulsu
Non alia, in corpus, quam quae intra exorta fuissent,
Si flexu ingressus radius penetrasset eodem.
pagina 496
Quae primo fuerint, eadem intervalla manebunt,
Dum radius per corpus idem longinqua meabit
In spatia. Incipiens jam primo nunc cape cunctos
(Ordine quemque suo nascentem, et progredientem)
Intervallorum numeros a tempore, quo se
Mutavere vices, radius transmissus et ante
In faciem incurrat bina inter corpora fusam;
In facili vice regressus erit impare quovis
Pro numero, quovis at pro non impare contra
In vice transmissus facilis; sin ante reflexus
Sit radius, numerus par quilibet ille vicissim
Pro regressibus est, et pro transmissibus impar.
Plurima servavit, qui leges repperit istas;
Attamen harum aliquam rationem praeripuisse
Crediderim illum animo, et ductum in tentamina ab ipsa,
Quid sit servandum, ut jam sciret, quidque videndum,
Quam non prodidit, at solum observata reliquit;
Veri quandoquidem nunquam simile esse putandum est,
Cum genus hoc, leges implexaeque, inque plicatae
Sint adeo, et longa tot rerum ambage latentes,
Tantum ex servatis quisse illum has prendere rebus;
Quamvis, perceptae cum sunt, firmarier ipsis
Possint exemplis, certa et ratione patere.
Indupedita etiam nimium haec tentamina constant:
Nos, queis simplicior modus est, ratioque, legemus
Prae multis, verum, ut possimus pandere, quid sit,
Pleraque, quae congesta premant nos, praetereuntes.
Namque solent, congesto ut pondere, plurima mentem
Opprimere, et veri quaesitos condere fontes;
Haud aliter quam, cum nimiis se frondibus arbor
Induit, et viridem ramorum protulit audax
Luxuriem, nequeas pubentes cernere fructus,
Promissisque novi spem pascere grandibus anni;
Omnes illa etenim sub densis occulit umbris.
Ac nos inde gradus ad consequa multa feremus.
Jamque age, per variae subtiles materiaï
Lamellas, radios lucentes transpiciamus.
Lentem igitur latam, sed cui convexa, tumensque
Utraque sit minimum facies, tu delige, qualem
pagina 497
Saepe tubis primam longis aptare solemus.
Crystalli utrinque aequati super aequore laevi
Hanc compone, ut non nisi puncto id tangat in uno:
Aequatam crystallum inter lentemque relinqui
Aëriae tenuem lamellam tunc opus aurae est,
Quae quo plus medio a puncto disjuncta recedit,
Crassior est, quantum deposcit nota rotundi
Nimirum ratio, qua lens inflexa, tumoris.
Nunc thalamo occluso, rimaque patente fenestrae,
Ut supera docui, trans et mittente receptam
In triquetrum vitrum lucem, super excipe lente
Disjunctos radios alia, quae scilicet illos
Protentos arctet, certoque nitore colores
Finiat. Oppositum chartae super incidat aequor
Illa, ut funiculi, species, mediumque foramen
Parvum ibi sit, per quod filo extet transitus uni,
Cui vis cumque uni, nunc huic, nunc scilicet illi,
Converso paulum quod vitro immittere possis.
Filum id procurrens jam cujuscumque coloris
Irruat aequatam recta regione cadendo
Crystalli in faciem; medium si tum prope punctum
Inciderit, qua subtilis gracilisque fit aura
Aëris intercepta, videbitur ire per ipsam
Lamellam, nitidae transmissum in turgida lentis.
Inciderit sed si medium non tam prope punctum,
Scilicet internus paulo est ubi crassior aër,
Non transisse, retro verum exsiluisse videbis;
Crassior ast et adhuc paulo si lamina constat,
Trajiciet rursum in lentem, contraque revertet
Rursum, si vel adhuc quoque paulo crassior illa est.
Et sic deinde vices mutabit pro ratione
Aërio tractus, qui sit tranandus, ut illac
Transeat, ast istac nequeat transire, iterumque
Transeat, atque iterum nequeat transire repulsum.
Tum si crassa locis quam lamina constet in illis
Omnibus invenias; certa intervalla videbis,
Queis transit lux, aut resilit, metirier illa
Ut possis facile, et vero cognoscere tractu.
Altera post veniant, atque altera fila oculorum
pagina 498
Diversa objectae transmissa foramine chartae,
Diversa agnosces esse intervalla, colori
Cuique sua: in filis majora rubentibus esse,
In violam filis imitantibus esse minora,
Illa tribus numeris, binis haec posse referri:
In mediis filis media interponier; ut sint
Non alio inter se, quam quo super ordine dixi,
Scilicet organicis cum chordis aequipararem.
At si inter lentem, et crystalli corpora clara
Aëre pro tenui, facias, aqua ut insinuetur,
Humens non eadem dabit intervalla videri
Lamina, quae prius, inter se licet ordine eodem
Constent, at primis tantum distantia filo
Uno in quoque, velis ut si tres reddere partes
Illis, haec partes sit habere necesse quaternas;
Est etenim tanto lucis subeuntis in undam
Accessus rectam ad regionem major ab auris.
Sic alios etiam possis inferre liquores,
Est supera positam per multa inquirere legem,
Et tentare diu, num vera sit exque periri.
Denique crystallum vertens, lentemque, subire
Si radium facias obliquum plusve minusve
Aëra ad internum, rationes esse videbis
Intervallorum variatas, ut modo dixi
Inter se radii diversos poscere flexus.
At non tam facile est postremam ostendere legem,
Conque probare, repercussae quae vincula luci
Nectit, et ex dictis manifestam educere rebus.
Scilicet arte nova est utendum, his machina rebus
Inducenda recens; alio aggrediendaque nobis
Est natura opere; insidias velut, armaque duri
Saepe novant hostes, quibus expugnare profunda
Praecinctam fossa, scopulisque minacibus arcem,
Et valide multo defensam milite possint.
Convexam ex una crystallum confice parte,
Parte cavam ex alia, sed convexaeque cavaeque
Aequus partis uti sit scilicet, unde figura
Est inducta, globus, quem, qui prior ista peregit,
Quinos ipse pedes a puncto educier oras
pagina 499
Fecit ad extremas medio, atque inflectier extra.
Argenti partem convexam cortice vivi
Intege, ut ex alia speculum proin parte nitescat.
His actis, clausum in thalamum per tenue foramen
Immissus radius, facito, excipiatur, ut ante,
A triquetro vitro, septemque in fila colorum
Solvatur fractus, qui postquam lentis, ut ante,
In septa inciderint, transmitte foramine chartae
Filum unumquodvis seorsum, speculumque cavatum
Mitte super, positum e regione, et quinque remotum
Post chartam pedibus, quot in illo finximus orbe.
Cum radius recta a speculo excipiatur, oportet,
Retro parte sui repetat majore reflexus
Rectum iter ad chartae, devenerat unde, foramen.
Sed quia praeter eos radios, quos pellit ad aequos
Retrorsum flexus speculum, hinc dispergit, et illinc
Quosdam diffusos circum, non cuncta redibunt
Fila foramen ad id: spargentur dissita quaedam,
Et tenui obversam diffundent luce papyrum,
Quae prima speculi a facie rediere; secunda
Sed quae de facie venient, ambire foramen
Aspicies medium diversis orbibus, atque
Prodere se varie, suaque intervalla docere.
Concipe jam reddi partem, quae recta revertit,
Qua venit quoque recta, via; hanc, dum trajicit intrans
In primam speculi faciem, constare necesse est
In vice trajectus facilis, constare secunda
Post facie facilis regressus in vice contra,
Atque iterum facilis trajectus in vice primam
Ad faciem, cum par spatium sit, et omnia circum.
At quae pars radii redit inclinator, aequum
Nec spatium, nec flexus erit, nec caetera circum.
Ad primam redit a facie dum proinde secunda,
Intervallorum numerum debes dare filis
Diversum, quam quem venientia nuper habebant.
Uno quod filum sic deficit intervallo,
Aut uno augetur, rursus remeare necesse est
Retrorsum prima a facie, at quod forte duobus
Majus, vel minus est, liquidas transcurret in auras,
pagina 500
Atque illa oppositam continget parte papyrum;
Quod tribus, immerget rursum se; quodque quaternis,
Emerget: potes alternans sic ire per omnes
Tu numeros, progressa, regressaque fila recensens.
Quae numero crescunt, fila, aut minuuntur eodem,
Aequalem radiis cum rectis condere circum
Debebunt flexum; sed quae sunt recta, foramen
Trans medium chartae currunt, abeuntque per auras;
Proin quae obliqua, cadent chartam super, a medioque
Distabunt tantum, flexus quantum ille reposcit.
Jamque colorato se circum flectere gyro
Aspicies, idem queis flexus; proinde nitere
Annellos circum plures, minus hos, magis illos
Amplos, at non se tangentes; annulus inter
Nam feritur gmeinis obscurus queisque propinquis,
Illo nimirum, quo, quae rediere, coissent
Fila situ circum, si non regressa fuissent.
Expers lucis erit prior annulus ille, foramen
Tangit qui medium circum, discrimen ob illud
Unius intervalli, exin clarusque nitensque
Propter discrimen geminorum inflectitur; exin
Obscurus rursum sinuabitur, ob tria nempe
Intervalla illo in discrimine, deinde videtur
Fulgere circum alius, circum nigrescere porro,
Atque alius porro splendescere; denique multi
Sic nigri, clarique sequi, tangique vicissim,
Donec languescant clarorum lumina, nigris
Dignosci ut nequeant, et sint nigra omnia circum.
Jam cum conspicias annellos lucis et umbrae,
Metiri possis, ampli quam quilibet extent,
Ex hoc et possis cognoscere, cuique quis extet
Flexus, quae radiis via per crystallina septa.
Nunc reputans ubi cognôris, trananda fuisset
Quae via, servassent eadem intervalla meando
Si radii, quae nuper habebant ante repulsum,
Et quibus idcirco tum flexibus esse, viasque
Revera; sed tum contra bene cuncta profecto,
Hoc posito, inter se respondent, illa manere
pagina 501
Post regressum eadem nempe intervalla, fuissent
Quae filis, alio exterius si e corpore in istos
Venissent flexus, proin et confracta meassent.
Quapropter bene jam deducas rebus ab istis,
Esse eadem post regressum intervalla, refractis
Quae fiant filis; quantum et sint longa ea (constent
Caetera si paria), a flexu pendere, reflexi
Sive ipsa a facie radii sint, sive refracti.
Jam si, qua speculi crassa est, crystallina moles
Mutetur, cernes mutari non minus ipsos
Tunc ampli qua sunt, annellos ordine eodem,
Et ratione una. Varias inducere pergas
Si porro formas speculo, distendier illos
Aspicies tantum, quantum lex ista reposcit.
Tot bene clarata rebus jam lege videbis
Hoc quoque firmatum: cum discessere meantes
A facie radii semel, atque abiere remota,
Ut libet, in spatia, haud mutari prorsus eundo,
Ante vices quae jam fuerant, manet una viaï
Dum plaga, filorum nec iter torsere nitores.
At quod in annellis mirum tibi fors videatur
Aeque a lamella formatis undique crassa,
Scilicet est, peragunt majorem obliqua meando
Quae tum fila viam, non pluribus intervallis
Esse affecta, magis sed paucis, recta minorem
Quam quae tum tenuere viam; quia majus id extat
Intervallorum obliquantibus incrementum,
Quam quod erit longae incrementum nempe viaï
Praeterea facile est cognoscere, cur rubicundi,
Quam violae qui sunt, gyro majore patescant
Annelli; siquidem cum sint majora rubentum
Filorum intervalla, viam obliquare necesse
Est rubris magis, ut numerus decrescere possit
Intervallorum. Revera si super illam
Crystallum speculi facias diversa colorum
Seorsum decidere, haec modo fila, modo illa, videbis
Amplis, quod doceo, discrimen in orbibus istud.
Legibus ex istis quanta, et quam pulchra sequantur,
Quae cupidus facili venari indagine possis!
pagina 502
At praenosse licet tamen id, mirabile longe
Quod fuerit, qui naturae miracula nescit,
Aut bene non animo perlustrans volvit inerti:
Scilicet in rerum numero non corpus habebis
tam densum implexumque, suis quod partibus ausit
Luci obstare levi, hanc ipsam transire vetando.
Omnes usque adeo, quae texunt corpora, partes
Sunt tenues, semperque foramina pervia multa
Undique habent, per eas aditus sit apertus ut omnis,
Et trajecturae via semper libera luci.
Corpora quapropter, quae constent partibus istis,
Non interruptis spatio seu prorsus inani,
Sive alienigenis repleto rebus, at aeque
Undique dispositis, lucem transmittere debent,
Nec radios intra possunt torquere receptos.
Propterea non sunt revera corpora opaca,
Quantum in se est, sed opaca videntur, partibus extant
Cum non texta aequis, quia lux in viscera lapsa,
Accidet, ut partim semper frangatur, itemque
Flectatur partim, haud aequales particularum
Objectarum ob contextus, interque sitarum.
Omnis nam varia haec pars corporis ingredientem
In sese radium detorquet, et egredientem;
Crassius ut si sit corpus, directa meare
Lumina non possint intra, et transmittere clara
Oppositam ad faciem, purasque emergere in auras.
Hinc tenues quae sunt lamellae e corpore quovis
Pellucent, paucis nam lux anfractibus errans
Non tam lassa venit, summasque emortua ad oras;
Ut facile agnoscit, qui res supponere visu
Exiguas gaudet brevium trans vitra tuborum.
Corpora quapropter non pellucere videmus
Crassa, et dissimili quae scimus praedita textu;
Ligna vides ut opaca, quia haec variantibus ipsis
Fibris non aeque contortis, conque volutis
Texuntur, tubulisque haud uno humore repletis,
Verum mille intus conclusis undique succis.
Propterea et pelles animantibus, ossaque, dentesque,
Et venae, et teretes nervi, et sunt viscera opaca.
pagina 503
Marmora opaca etiam vario quae pulvere arenae
Constant, ac succi variati glutine nexae.
Adde metallorum genera omnia, quae liquefacta
Flammis mota fluunt, post frigore dura rigescunt,
Multaque sese intra spatia intersepta relinquunt,
Quae faciunt parte ex omni ut videantur opaca,
Quae modo opaca minus sunt visa, ubi nempe fluebant.
Multaque praeterea sunt, quae transmittere lumen,
Cum liquefacta, queant, nequeant durata vicissim,
Cera velut, pinguisque animantum e corpore succus,
Aëriis quoniam implentur frigentia bullis,
Intra quo glaciem dispersus clauditur, hic fit
Clara minus glacies; proin nix quoque prorsus opaca est;
Nubila quina junctis exorta vaporibus undae,
quantumvis levia, et vacuis pendentia in auris,
Solem ipsum, caelumque tegunt caligine caeca;
Namque liquorem aër, inter liquor aëra rumpit.
Plena globis pariter crystallus inanibus, aut qui
Aëre turgescunt, trans sese corpora inumbret,
Et faciat nec aperta nimis, nec clara videri.
Quin quae pellucet crystallus pura nitensque,
Vertatur si trita in fragmina, pulvereumque
In cumulum, quid tum in medio nisi multa relinqui
Intervalla vides? cumulus proin confit opacus.
Tutemet ante oculos sed uti proponere possis
Rem facile, et quonam id fiat, cognoscere pacto;
(Ex alieno etenim temnis sapere ore, minusque
Notitiarum ex auditis, quam sensibus hauris)
Elige crystalli lamellas undique puras,
Atque inter sese obversis sic digere multas
Frontibus, ut geminis juxta queiscumque locatis
Amplum interceptum spatium sit; transpice porro
Sic totam trans congeriem; tu corpora nunquam
Ultra quae sita sunt, acie usurpabis acuta,
Congeries fit opaca etenim, sensumque retundit.
Insertis aliis spatia illa patentia sed si
Replere instituas lamellis, vitraque jungas
Vitris continua; illa omnis tum vitrea prorsus
pagina 504
Congeries subito incipiat splendescere luce
Transmissa, referetque, quid ultra fiat, et extet.
Lucis namque viae reflexaeque atque refractae
Tolluntur, queat ut transire impune recepta.
Undanti facie, crispatoque aequore vitra
Sint ea; plus torquent lucem, et sunt prorsus opaca;
Ipse linquens jam si coeptes infundere vitrum,
Et flexus aequare cavos, frontem aut sinuosam,
Congruat ut sinuosae aeque, componere fronti,
Vanescent transmissurae tum obstantia luci.
Consimile est multis hoc rebus, quae madefactae
Aut unda, aut oleo minus esse videntur opacae,
Quam prius; infuso mage denso namque recenti
Humore e medioque expulsis protinus auris,
Res minus inter se variae sunt dissimilesque.
Praesertim in madida hoc videas contingere charta,
Quae subito pellucet, et ultra corpora monstrat.
Usque adeo certum est ideo non corpora opaca
Esse, quia oppositae lucem tenuere retrorsum
Particulae, verum ob refractas, atque reflexas
Usque vias, queis materiam fit per variatam
Ut commutet iter lux; proin pellucida debet
Lamina subtilis cujusvis corporis esse,
Et facili radios transmittere parva meatu.
Quaerenda a notis nunc legibus, eque ruenda
Jam ratio, quare exterior quae lamina vestit
Corpora diversae naturae, fila colorum
Ad nostras acies diversa remittat, ut inde
Miremus, tot diversis circumlita fucis
Omnia, tam varia et naturam ludere scena.
Proinde uno textu quae paulo crassior extet,
concipe lamellam, cujus fila omnia primam
In faciem incurrant parte advenientia quavis.
Quoque in filorum genere uno, haud omnibus una
Cum vicium tum sit ratio, verum altera perstent
In vicibus facilis transmissus, altera contra
Regressus facilis; trans debent mittere sese
Quaedam, ast et quaedam reflectere; proinde lacessat
Integra lamellam cum lux, genus omne colorum
pagina 505
Trajiciet circum, et circum genus omne redibit;
Nimirum ut facies crystalli cernere utrumque
Prima dat, in multis servatum rebus et ante est.
Nunc ea fila, intro quae sunt illapsa, recense,
tamque puta crassam lamellam scilicet, unum
Filorum ut decies mille intervalla meando
Interius subeat genus, et tenuem tamen illam
Tu numero vel adhuc in tanto dicere possis.
Unius atque ut sunt paulo diversa coloris
Fila inter sese, paulatim nam color unus
Migrat in alterius formam, diversaque paulum
Filorum natura in finibus unius errat,
Esse prope effigies videatur ut una coloris;
Sic una in specie distabunt fila vicissim,
Intervallaque proin majora, minoraque habebunt;
Ut si aliis mille haec decies sint, debeat unum
Addi aliis, minuive, aliis duo, terna, quaterna,
Illis plura tamen, species quibus est nova filis.
Ergo cum faciem lamellae fila secundam
Tangent, multa vice in transmissis, multa regressus
In vice erunt cujusque unius fila coloris:
Sit par summa prope ut redeuntum, et trajicientum;
Atque ita, ut in prima facie, sic deinde secunda
Nonne vides fila omnigena, ante, retroque meare?
At nunc lamellam tenuari finge, coloris,
Non nisi purpurei ut filis tranantibus unum
Intervallum extet, pro cunctis scilicet unum
Purpureis; quoniam tam parvum purpureorum est
Intevallorum discrimen, millibus addas
Pauca ut ci decies, tria, sena, novenaque nempe,
Magnum haec in numerum postquam diverseris illum,
Uni intervallo, vix possis prendere quidquam,
Adjunctum quod erit; tum quantum proinde necesse est,
Absit, ut idcirco geminarier intervallum
Illud idem queat, atque ex uno surgere bina?
Jam quid fiet? erit, filis sors omnibus una
Ut sit purpureis, mutata nam vice cuncta
Retrorsum redeunt, vicinis fors quoque filis
Unum intervallum est istud; proin illa reverti
pagina 506
Tum cernes etiam; at fors accidet, aurea fila,
Rubraque non unum numerent sibi, sed minus uno
Illud sit; quare ulterius procedere pergent
Non vice mutata; tenuis tum lamina pellet
Purpurea uberiore colorum fila retro vi,
Porro quae propiora; sed aurea, rubra contra
Efficiet transire, et fundi protinus intra.
Auge tum paulum lamellam, crassior ut sit,
Et filis unum intervallum pro rubicundis
Comprendat; poterit tractu isto prendere bina
Tum pro purpureis; quare rubicunda reverti,
Purpurea introrsum contra transire necesse est.
Si jam lamellam pergas augere per omnes
Intervallorum numeros; venietur et illuc,
Scilicet ut filis viridantibus intervalla
Non nisi sint tribuenda decem, uno et rubra minuta,
Purpurea aucta uno sint; proin viridantia cunta
Transmittentur, at et contra rubicunda redire, et
Purpurea aspicies. Qua crassa est, denique nota
Lamina si fuerit, naturaque materiaï,
Qua compingitur illa, per has, paulo ante probavi
Quas leges, illuc poteris pertingere, fila
Ut noscas, quae quotque pares aliosve reposcent
Intervallorum numeros, quae proinde habitura
Transmissusque vices facilis, facilisque regressus.
Misceri varie inter se diversa videbis
In transmittendo tum fila, vel in redeundo,
Infinita prope ut species oritura colorum
Ante oculos tibi sit, formasque habitura recentes.
Scilicet haec fient, crescendo lamina donec
Omnigenûm possit reflectere fila colorum.
Qui princeps nobis haec repperit, ille revinxit
Crassarum numeris discrimina lamellarum
A minima incipiens, quam possunt omnia fila
Trajicere; et seriem variorum hac arte colorum
Eduxit, qui de regressibus exoriuntur,
Lamellamque, suo cuivis quae crassa colori,
Aëris, aut vitri, aut purae respondeat undae.
Septenas, genus id, series numeravit, et omnes
pagina 507
Descripsit tabulis: prima a nigrantibus umbris
Incipit; hinc series sensim inclarescere pergens,
Et per caeruleum, albentem, flavumque nitorem
Transit, et auratam per lucem, perque rubentem:
Altera habet series violam, quemque India mittit
Fucum, et caeruleum, flavumque itidem, auratumque,
Et claro fulgore rubentem, coccineumque:
Tertia purpureum dat, eoa et gente remissum,
Caeruleumque etiam, viridem, flavumque, rubrumque,
Mixtum et caeruleo rubrum quoque: quarta colorum
Agmen agit, prope caeruleo perfusa virore,
Simplex inde viror, flavescens inde subibat,
Lux rubra postrema est: paulum viridantia profert
Caerula, quae quinta est series, finitque rubescens:
Sexta itidem paulum viridantia caerula profert;
Deinde rubescentem pariter dat cernere lucem:
Ultima vicinas primum est imitata; sed albis
Praeterea fuci succedunt deinde rubentes.
Noscere si crassas serie pro quaque libebit
Lamellas, quae sunt concretae tenuibus auris;
Mille, age, finde secans in millia particularum
Latum unum digitum; denas largire priori
Particulas, genus hoc, seriei, deinde secundae
Bis denas; decies tum ternas, atque quaternas,
Atque etiam quinas tribus excipientibus apta.
Quinque ferat, deices et senas sexta, feratque
Ultima septenis decies septem accumulatas.
Sin constet lamella ex unda, aut corpore vitri,
Majores digiti tum partes effice tanto,
Illic quanta inter numeros est quattuor et tres,
Hic ratio numeros tres et duo quanta vicissim.
At ne tu numeros, quos nostro in carmine saepe
Audis, incipias hic fastidire moleste,
Ut procul abductas sensu res, seque gregatas,
Et sine vi nostros animos agitante, sine ullo
Impulsu, sine pictura, sine corpore, prorsus
Propterea exanimes, et musis prorsus ineptas;
Omnia enim numeris fiunt, quaecumque videmus;
Propterea non vox, non est sapor, aut color ullus,
pagina 508
Non animi affectus numero sine; dulcia vincta
Carmina sunt numeris; numero stat blanda voluptas
Omnibus in rebus; numeros cognoscere proinde
In rebus cur displiceat tam multa gerentes,
Undique diffusos, nectensque, et retinentes
Omnia? Suspectae numeris sine sint tibi causae,
Finibus incertis saltem ambiguisque vagantur
Tum tibi, constringant numeri quas limite certo:
Proin bene, qui potuit numeris res prendere, novit.
Hi tibi dant igitur numeri, quos lamina praefert
Desuper a rectis radiis percussa, colores.
Lamellam sic aëriam, quam clausimus inter
Vitra, aequatum unum, convexo tergore turgens
Ast aliud, subeant radii si desuper, et tu
Aspiciens varie te sistas, nunc prope recta,
Nunc loca paulatim commutans longius, omnes
Se circum series annellis flectere cernes,
Nun has, nunc illas, et tot praeferre colores.
has etiam series sibi tum succedere cunctas
Agnosces, si vel puerorum more tumentem
Pingui infles bullam ex unda per arundinis oras
Excisae patulas, super et considere laevi
Excussam facias tabula, quo pervia motis
Non domus est auris (aurae disrumpere possunt
Protinus): undosam tum contemplere tumentem
Pelliculam, dum paulatim tenuatur, abitque
Pondere fusa suo deorsum; nam flectitur ordo
Circum annellorum varius; de vertice summo
Exorti incipiunt subito descendere, ut ipsa
Unda fugit tenuans se desuper usque, facitque
Post aeque inferius se crassam scilicet, altis
Ut fuit ante locis. Series contraria certe est
Haec illi, quae fit gemina inter vitra, colorum;
Nam minus ad crassam lamellam hic pergitur usque,
Dum rumpantur aquae septa attenuata tenacis.
Jam liquet hinc ratio, quare subtilia rerum
Quaedam diffundant variatos per loca fucos;
Ut suspensa vomens quae texit aranea, quaeque
Longa nova attolunt se veste, et tenuia fila
pagina 509
Quaeque inspergitur arboribus lanuginis umbra,
Quaeque genis juvenum pubentibus, effusique
Alba puellarum lambentes colla capilli;
Nam prope consistens si figas lumina, possit
Non permixtorum retegi vis multa colorum.
Sic etiam, albentem quam dicimus esse, per altos
Effusam scopulos agitato gurgite spumam
Si prope spectemus, spectaclum quaeque colorum
Parvula bulla dabit multorum, quod dare pinguis
Unda inflata solet; spatio confunditur omnis
Haec series tamen e longo; proin candida spuma est.
Inde sequi facile est rationem, ut noscere possis,
In qua corpora re distent, quibus unus et idem
Semper inest color, et quibus immutatur, et unquam
Non stabilis manet, at pro lucis vertitur oris.
Invenies siquidem expertus, si fortior adstet
Lamella infringens radios, et corpora circum
Fundantur multo minus infringentia eosdem,
Unos quosque ipsi stabiles constare colores,
Et mutato oculi positu haud mutarier illos;
Instabiles contra fieri, si debile robur
Frangendi radios lamellae est, quam sita circum
Corpora sint nimium fregisse potentia lucem;
Nempe color converso oculo tum vertitur illic.
Utraque et in promptu est ratio; quae lamina lucem
Fortiter infringit, mergit nimis, et facit altam
Ire viam, rectaeque accedere: proinde, vel intret
Quantumvis obliqua ea lux, sua non via multum
A rectis intus distabit tramitis oris:
Non ita, cum tenui radios vi lamina frangit:
Frangit in oppositam nam partem a tramite recto;
Quare obliquius est multo, et productius intus
Lucis iter; quo fiet, uti color alter et alter
Tunc oculo obliquato hic, et compareat illic.
Sic illa aurarum tenuissima lamina vitris,
Ut docui, geminis intersita, non habet unum,
Te mutante situs, in eadem parte colorem.
Auris insinues sed si pro tenuibus undas
In medium, natura quibus mage densa, potensque est,
pagina 510
Quamvis instabiles quoque tum, tamen esse colores
Instabiles minus aspicies; contraque manebit
Una horum species prope non mutata, liquenti
Aëre si distenta natet lamella, vel undae,
Vel quaecumque alia est natura potentior auris.
Propterea tenerae inflectentes colla columbae,
Caudaque pavonum, cum pennis astra lacessunt
Expansis illi, et miro intumere decore,
Quandoquidem varios coram mutare colores
Cernuntur, nitidisque etiam mutare puellae
Vestibus, ornantur queis festa luce per urbem;
Scire licet collum, caudam, vestemque vel auris
Tenuibus interius, vel prorsus inanibus esse
Contextas spatiis, quae densior undique cingit
Materies: alio quocumque in corpore contra,
Quo color unus inest, neque flexu pendet ab ullo
Luminis, aut oculi, natura est particularum
Densior, et tenui praecingitur aëris aura,
Aut res siqua alia est subtilis, raraque circum,
Aut spatio, quo languidius nihil extat, inani.
Praeterea quoque scire licet, quam crassa sit omnis
Pars ea multiplex, quaevis qua corpora constant,
Corpora diversos a se mittentia fucos:
Hoc facile ex ipsis annellis nosse colorum
Possis, in quibus est lamellae cognitus auctus.
Sed quaedam tamen ante tibi vidisse necesse est.
jam si concipias subtilem excurrere quavis
Lamellam de materia, neque crescere, nec, qua
Crassa est, imminui, verum aequo excurrere ductu,
Atque unum tribuas huic tantum proinde colorem;
Undique dissectam tum multa in fragmina fingas,
Aeque crassa tamen, velut ante, ut fragmina constent
Omnia; nonne vides debere haec cuncta colorem
Servare illum ipsum, quem non divisa ferebant?
Quare pulvereum vel si tenuissima frusta
Congeris in cumulum, cumulus dimittet eundem,
Quo nuper fuerat lamella imbuta, nitorem.
At sunt lamellae, velut ipsa haec fragmina, partes,
Corpora queis constant; quapropter corpora eodem
pagina 511
Tinguntur, quo tincta foret lamella, colore.
Praeterea his aliis in rebus fragmina possis
Lamellae multis quoque partibus assimilare
Corporum, uti pictis per caudam, aut colla volucrum
Pennis, quae varios varie conspecta colores
Praebent, ut varios varie quoque lamina visa.
Ergo subtilem lamellam imitata pilis est
Pluma suis: qui per teretes excrescere fibras
Debent, per graciles folia ut tenuissima ramos.
Lamellam hanc itidem quoque tela imitatur Arachnes,
Nec non et mutant cum serica fila colores.
Adde, quod in lanae, vel ferum splendida texta
Si facias olei, vel aquae penetrare liquores,
Obscurum ducunt quemdam fuscumque colorem;
Ut sit, ubi subeant idem intra vitra liquores.
Clarescunt eadem porro siccata, nitentque,
Ut prius, immisso geminis velut aëre vitris.
Auri praeterea subtilis bractea, quaedam
Vitraque picta solent alios reflectere, contra
Mittere trans se alios, veluti lamella, colores.
Denique pulveribus tritis, per quamque minutis
Pictores alios novere inducere fucos;
Nempe minus crassae contrito in pulvere partes,
Tunc opus est, fiant, speciemque, ut lamina, mutent,
Lamina quae fuerit subtiliter attenuata:
Idcirco herbarum flores plerumque virentum,
Si folia ipse teras, pellucent, sive coloris
Immutant quacumque alia ratione nitorem.
Sic etiam varios si commiscere liquores
Incipias, oritur species diversa coloris
Interdum: quod qua causa, ni forsitan ista
Contingat? quod et hinc salium corpuscula mixta
Exercent vires, quod et illinc, et sua mutant
Pondera, naturam, molem, aut tenuata vicissim,
Ante coloratus liquor, ut pellucidus esse
Incipiat, sive aucta una et concreta vicissim,
Ut nunc in fucos jam pellucentia nuper,
Ducier aspicias: salium penetrabilis extat
Nimirum natura, et solvens multa, secansque,
pagina 512
Multaque dimittens, et jungens ante soluta.
Praeterea si jam, quae fiant aëre, quaedam
Expendas, valeas sublatos noscere primo
Sudam non turbare diem, noctemve vapores
Posse, etenim non sunt nisi corpora tenuia longe,
Quae nequeant retro radiorum pellere tela;
At jungi inter se cum jam coepere per auras,
Et densos formare globos, dareque imbribus ortum,
Perque omnes medias paulatim excrescere moles,
Efficiunt nubes, visus quae sistere nostros
Possint, et varios ex se jactare colores,
Ut densatorum varia est natura globorum.
Humor enim qui pellucet, queat an ratione
Ullâ aliâ tot se nunc his circundare fucis,
Nunc illis, quam quae molis diversa globorum est?
Nunc ut, quam crassas habeant quaecumque minores
Corpora particulas, itidem quoque scire per illos
Annellos possis, partiti quos sumus ante
Multas in series, harum reminiscere; nosces
Unum quandoquidem non saepe redire colorem;
Cumque color redit unus et idem, qui fuit ante,
Esse tamen clari non aequo luminis ictu
Pollentem, neque non diverso cum comitatu
Se praecurrentum radiorum, sive sequentum.
Ex quo conjectes, series quae debeat esse
E notis, certum quae fucum deferat, et quam
Crassa ibi sit, fucum quae mittit lamina quemvis.
Coccineus, ruber, auratus, flavusque secunda
Stant serie, si sint puri, largique colores;
Hos et prima bonos series et tertia reddat,
In prima nisi languidior sit flavus, et ipsi
Tertius aurato et rubro nisi misceat ordo
Caeruleum quiddam, quiddam et violae pallentis.
Quod viret in quarto, clare viret ordine; nusquam
Purior iste viror tamen et fulgentior extat,
Tertia quam quem dat series: hoc tincta videntur
Herbarum folia et plantarum verna virore;
Harum sunt quoniam saturi, largique colores;
Et cum jam coeptant frondes marcescere, et herbae,
pagina 513
Lux in flaventem convertitur illa virorem
Multarum, in flavum prorsum, auratumque colorem
Multarum, aut rubeum; quin lumine lumen in alterum
Itur ab uno, ut succus ab illis evolat humens,
Particulaeque coloratae stipantur, et una
Fors quoque concrescunt constrictae glutine denso.
Jam viridis color ille uno ordine stare colores
Indicat, in quos paulatim immutatur abitque;
Qui quamvis non sint saturi plerumque, tamen sunt
Saepe quidem saturi magis idem et floridiores,
Quam recipi in quarto ut fulgentes ordine possint.
Jam qui caerulei sunt, purpureique, secunda
Esse queant serie, vel in excipiente; at in ipsa
Conspicias tantum, cum pura luce refulgent;
Esse videtur uti verno florentis in horto
Nempe color violae; permixta ast unda nitentis
Expresso succo violae, percoctaque leni
Igne diu, donec, quod sit dilutius, ipsum
Mel referat, nec non acido et dein mixta liquore,
Vertitur in rubram speciem, at permixta liquore
Diverso, ut {lotj} est, viridem dat cernere formam;
Nam perfusa liquor cum corpora solvat acescens,
Solvat et attenuet, liquor et contrarius illa
Spisset, et adstringat, series si forte secunda
Purpuream violae lucem cohiberet, acetum
Attenuans partes converteret in rubra lympham
Lumina, quae primo stant ordine; partibus illis
Contra spissatis, foret ordinis ista secundi
Lux viridis, verum tum non tam pura niteret
Lux rubra, et viridis, revera ut pura videtur.
Haec bene constabunt, violae si purpura tertiam
Exornet seriem, nam tum quae rubra secundo est
Ordine lux, viridisque sequenti, cernitur esse
Servatis similis prorsus, quas coximus, undis.
Purpureo proin siqua tamen tibi corpora fuco
Sunt saturata magis, minus ipsa rubentia contra,
Quam viola, in serie bene erunt statuenda secunda.
In numero rerum sed nondum vidimus ullum
Corpus, cui saturus magis hic color haereat, ipsi
pagina 514
Quam violae constanter; ob hanc rem qui color extat
Purpureus satura mage luce, minusque rubente,
Dicitur esse color violae purissimus, atque
A re nomen habet simili, quanquam magis ille
Purpureus, serie quem cernimus esse secunda, est. Note: 850
Caeruleus in primo jam qui color ordine languet,
Esse color verus caeli, aurarumque videtur;
Nam primos, cum sunt rarique levesque, vapores
Tam parvis noscas concrescere partibus, illi
Ut nequeant nisi caeruleos hos mittere fucos:
Nondum etenim in densas nubes potuere coire,
Et nebulas, alios nec proin jactare colores
Non tam languidulo constantes lumine; quare
Caeruleus cum sit primus color, incipit a se
Mittere quem tenues vapor exhalatus in auras,
Aeris hic puri color est, caelique sereni.
Ante alios clarus longe et nitidissimus extat
In prima candor serie; minus esse videtur
Sed qui splendidus, immixtos gerit ille colores
Ex omni serie, quotquot sunt, scilicet omnes.
Candor hic est, suemus cui tradere sensa, papyri,
Hic undae spumantis, et hic nivis, atque pruinae,
Atque capillorum, queis colla senilia spargit
Longa aetas; nec non genus hoc quae cana videmus
Caetera, candidaque atque albentia corpora multa.
At prima candent ratione metalla, nitore
Quae fulgent rutilo, velut est argentea massa.
Nonne vides, cunctis extat quod densius aurum,
Bractea si fiat tenuis, transmittere lumen?
Atque metalla alia a succo candente soluta
Pellucere, vel in vitrum conversa vicissim?
Proin quae candida sunt, et opaca, a pondere solo,
Densatis nec habent hoc tantum a partibus; auro
Essent quandoquidem mage pellucentia denso;
Sunt eadem sed opaca ideo, et sunt candida, molem
Scilicet ob certam, queis constant, particularum,
Quae nitidum jactent candorem luminis a se.
Nam si fors aliqua ratione hoc accidat, auctu
Illae ut mutentur partes, mutabitur illa
pagina 515
Tunc etiam species alios induta colores;
Quod calybe ignescente vides, et saepe metalli
Fusi in supremo faciei cortice, quadam
Sive in pellicula, quae supra adnascitur, illud
Incipiet postquam nativo frigore stringi.
Praeterea ut candor qui rerum est fulgidus, ille
Fortior est, quam qui de pellucentibus extra
Lamellis resilit, sic multo fortior idem est
Exsiliens fronte a quavis splendente metalli,
Quam vitrea de fronte, undosaque, aëriaque.
Nec videas, cur non possint, densissima quae sunt
Corpora, si partes habuere repulsibus aptas,
Lumen id omne, quod incurrit, reflectere, proinde
Lucenti mage, quam quidquam, candore nitere;
Densi ubi quandoquidem refringens corporis est vis
Major, ibi uberior radiorum copia debet
Esse reflexorum; facies proin splendida longe.
Multaque praeterea sunt, queis haec vincere possis
Conjectans, fusis liquefacta metalla metallis
Si miscere velis, atque inspectare colorum
Mutatam speciem, conflare aut corpore quovis
Haec alio, ut partes alia sint mole, locoque.
Sic color attritis albentum, conque minutis
Partibus in nigram prorsus convertitur umbram
Degener; in serie quoque prima ut nempe videmus
Nigra loca albenti subito contermina luci.
Ut tamen invenias, quam crassis partibus extent
Alba metalla suis, frangentes id pete solers
Inspiciens vires cujusque. Hae scilicet essent
Argento in vivo, si pelluceret, ut unda,
Tantae, ut si radius septenis distet ab axe
Partibus ante aditum, non post nisi debeat illis
Introrsum valide infractus distare duabus.
Hujus quapropter partes, queis exsilit idem
Ille color, qui de bullis resilire videtur
Undae, tantundem crassas minus esse necesse est
Partibus ipsius pinguis, quae inflatur, aquaï.
Denique corporeae jam partes esse colore
Pro nigro debent, quam pro quocumque, minores;
pagina 516
Nam quae sunt paulo majores, lucis habebunt
Plus quam sufficiat, nigrae videantur ut esse.
Sed magis exiguas libeat si ponere paulo,
Quam satis est, possint albam ut reflectere lucem,
Lucem et caeruleam, quae languet in ordine primo;
Tunc erit, ut lucis tam paulum mittere possint,
Ante oculos nobis sit opus consistere ut atras;
Omnis et internis tum partibus insinuata
Ad varios saliet lux undique dissita flexus,
Debeat extingui ut demum, nec reddier auris
Ulla; nigras ideo tantum spectabimus umbras
Corporis ex omni, quaecumque est, fronte, situque.
Inde soluta igni, putrefactave corpora, partesque
In tenues divisa, nigrantia facta tueris,
Et speciem nigris a frustis omnia nigram
Accipiunt: vestes sic luctus signa daturas
Fuscamus; quoniam tam parvas frustula nigra,
Tam multas abeunt in partes, corpora possint
Ut super extendi facile, et partes mage crassas
Omnes imbuere, et nigro contingere fuco.
Praeterea super aere teras si corpora vitri
Aspera mordenti intercepto pulvere arenae,
Dum laevis vitri facies, aequataque fiat;
Aspicies demum tenuatis partibus omnem,
Quae prius alba fuit, nigram consistere arenam,
Pulverem et e vitri decussum et fronte metalli
In cumulos circum tenuem diffundier atros.
Corpora propterea Phoebi magis igne calescunt
Nigra, atque ardescunt citius; quod possit oriri
Partim a multiplici spatia intra angusta refracta
Luce, atque admissa; partim quoque particularum
Tenuium ab attritu facili magis, atque tremore.
Denique scire licet, cur accidat, atra propinquet
Saepe ut caeruleae species, et caerulea atrae;
Si tu nempe albam diffundas luce papyrum
Corpore de nigro reflexa; candor ibidem
Tunc, erit, obscurus quidam, et prope caerulus extet;
Nam prope caeruleam speciem stat in ordine primo,
Quae nigra est species; proinde hac, quam quilibet alter,
pagina 517
Caerulus uberior color est permixtus in ora.
Forsitan et fieri ventura aetate valebunt,
Hac nisi facta tenus sunt, vitrea septa tuborum,
Per quae parvula nos in corpora transpicientes
Diversos auctus noscamus particularum,
Diversi in rebus venerunt unde colores,
Cujusque et molis discrimina percipiamus;
Ostendant nam si simulacra ingentia rerum,
Nimirum quam res, adeo majora, repente
Conspiciantur uti quingentis molibus auctae
Res ipsae, non jam positae pede longius uno
A nostris oculis non arte valentibus ulla;
Sperem tum fore, nos servando perveniamus
Demum ad particulas rerumque elementa, valentes
Incipiunt primi diffundier unde colores.
Sed si millenos jam terve quaterve per auctus
Vitrea septa queant res amplificare, videri
Omnes particulae fors possint, unde colores
Exoriuntur, eas praeter, queis corpora constant
Nigra, queant nulla retegi quae scilicet arte.
Ergo dicta mihi quae sunt super, omnia posses
Prendere per, genus hoc, tubulos, et sensibus ipsis
Subjicere, et dubiae curas dispellere mentis:
Quod si contigerit, nil jam rear amplius esse
Ulteriusque oculis tentandum: haec ultima certe,
Quam possint sensus oculorum tangere, meta est,
Ultimus hic homini a natura terminus haerens,
Ne queat, has infra res, in penetralia labi
Illius, et secreta opera, et potiora tueri
Particularum in particulis, quas nosse locatas,
Et textas, ut sunt, quid jam foret, inde orientes
Res multas nisi nosse, et rerum munera multa,
Quae nunc spectamus mirantes, ambiguique;
Non exinde queant etenim reflectier ulli
In nostras acies radii, non ulla venire
Lumina, rerum ita nec parvarum sensus oriri
Ullus, notities animo quoque surgere nulla;
Pellucent siquidem haec corpuscula inepta colori
Nunc opus est causas tantarum inquirere rerum,
pagina 518
Et cur se radii recta regione propagent
Per vacuum, cur frangantur, saliantque, vicesque
Cur redeant illis frangendi, atque exsiliendi.
Congerere exemplo formicae, atque undique multa
Hac cumulare tenus contendimus: utitur illa
Collectis tantum comportatisque; neque ultra
Urget opus, neque de sese rem conficit ullam:
Contra quae solers contexit aranea telas,
Moribus in propriis habet, ut quodcumque movendo
Construit ipsa operis, de se evomat, educatque
Pectore, dives opum propriarum; quae tamen, illac
Vel tenues parvus si pennas concitet ales,
Paulum commotis post discerpantur et auris,
Multa opera, et filis perquam subtilibus apta.
Non ita nos certe finxit natura: ministrat
Sed dum intra, quodcumque opus est rationis ad usus,
Res quoque nos voluit multas extrinsecus ire
Quaesitum, ratio subigat quas deinde receptas,
Vertat et in varios cultus, formasque, modosque,
Seque exerceat intus, eoque nitescat ab usu.
Propterea et legisse extra, et post lecta necesse est,
Conditaque interius multam versare per artem.
Daedala talis apum soboles per florea rura
Omnia vere novo circum delibat, aditque,
Mellis dona legens, proprio sed et unde labore
Efformare queat ceras; opere omnia fervent,
Consurguntque favi miro ordine, mellaque cellis
Funduntur: sic et convectis undique rerum
Nos opus est spoliis nostri nunc viribus uti
Ingenii, intra nos ea volvere: nempe operaï
Hoc summum humanae est, natura hoc ipsa reposcit.
Quare age, lectas res acri a ratione subactas,
Mutatasque animo par reddere rursus in auras,
Et rerum veras effari et prodere causas.
Principio tamen hic liceat praemittere, lucem
Non ipsam, ut sonitum, tremulis educier undis
Auraï aetheriae, neque pressas aetheris auras
Esse; vel hoc multi quamquam statuere, vel illud,
Nomina magna, Viri, et post se tradenda dedere.
pagina 519
Scilicet hoc radii recta regione meantes,
Si bene rem pendas, utrumque evertere debent.
Aequoreas etenim prope cum consistimus undas,
Aspiciemus eas, angusta per ostia latos
Cum subiere sinus, omnes discurrere circum
In partes, vertique, et littora lambere flexa.
Aspiciemus item convertier aëris undas;
Ut cum trans altum pulsantur tympana murum,
Aerave, percipias sonitum cis ipse locatus;
Inflectuntur enim fluitantes ad latera aurae,
Et retro positas aures sensumque lacessunt.
Cur quoque non itidem lucentes aetheris undae
Si quid obest, inflectantur, neque tympana possis
Trans murum pariter pulsata, nec aera videre?
Materies an pressa fluens non undique debet
Prosiluisse, plagas nec in omnes tendere lapsa?
Constent inserto fac subter aperta canali
Dolia, non subito Bacchi liquor effluet illuc,
Quo tibi collibeat patulum vertisse foramen?
Hoc non ipsa facit ratio manifesta patere?
Si rectam seriem deducas forte globorum;
Primum quo pellas, cuncti procedere debent:
Sed si unum cingant alii sex, senaque constet
exin junctorum series, exortus ab illo
Motus inire plagas sex tantum, nec simul omnes
Quibit; at ex uno fugiens lux concita puncto
In loca cuncta ruit circum diffusa, plagasque:
Aetheris et partes quoniam ratione locantur
Revera inter se confusa, et massa globorum
Ingens constructa in partes se distrahit omnes,
Non erit, ut possit recto procedere motus
Tramite, sed variis torqueri flexibus hinc atque
Hinc debet; soboles veluti ramosa per auras
Arboris; atque ideo sese convertere tortos
Aspicias radios huc illuc luminis almi. Note: 1075
His tibi semotis a veri limine rebus,
Quid superest porro, nisi lucem dicere motu
Esse vaporem acri lucente a corpore missum,
Pertenuem, et validis expansum viribus extra?
pagina 520
Quod fit enim, radiis cum accenditur ignis in unum
Collectis, horum naturam deliquat esse
Igneam; id ex aliis pateat quoque rebus eundo
Per varias ita res, et protinus {evolüendo}.
Cum sunt jacta semel corpuscula parva vaporum,
Hoc genus, in vacuum, recta regione meabunt,
Quandoquidem constant vi non expertia inerti:
Nec minus et debent coepto procedere cursu,
Corpora vel per iter veniant obiecta, neque ullas
Ferre moras, quoniam tam tenuis, tamque minutus
Est vapor, et tam sunt quoque pervia corpora, tamque
Plena foraminibus quavis de parte viisque,
Nil plerumque moram ut facere, aut inflectere possit.
Quod tamen inflectit coepti de tramite cursus,
Quodque moram struit interdum, vis est ea certe,
Vis quam particulae, queis obvia corpora constant,
In lucem exercent pellentes, sive trahentes;
atque ut par uno est in corpore particularum
Natura, uno in quoque pares sunt corpore vires.
Viribus exstimulata aequalibus oppositisque
Proin lux cum fuerit,nusquam intorquere meatum
Cogitur, aut ullos obices tolerare morasque.
Corporis interni vel septa foramina si sint
Undis materiae fluidis queiscumque, vapori
Lucis uti sit iter rumpendum, non plaga cursus
Tum quoque mutari poterit: mutabitur una
Mobilitas propter restantem undam, atque morantem.
Sed super a dictis in eodem corpore non est
Mobilitas lucis mutarier ut videatur;
Proinde patent intus vacua intevalla viarum,
Nulla fluens ut sit, quae repleat, unda; vel ulla
Si sit, in his undae vacua intervalla viarum
Extent particulis, per quae via libera luci.
Illa vacent vel si non prosus denique, at intra
Ipsa luce magis subtilem pone fluentem
Materiem; immensum subtilem scilicet ipsa
Luce, mora ut brevior sensu sit percipiente
Omnis, nec possis, quantum obstat, cernere; nonne
Cum tenuis lux immensum sit, ut ante probavi,
pagina 521
Immensum vel adhuc sit tenuior unda, vacanti ut
Aequiparanda sit ista loco, proin nulla putanda?
Hinc juvat ad causas se reflectentis adire
Luminis. Arripitur quod primum hic mente, videtur
Invictum multis, properantis lucis oriri
Munus id impulsu primas in corporis oras
Objecti, ut nequeat transire, et proinde reverti
Debeat, atque aequos retrorsum condere flexus,
Ut pila, ab adverso resilit quae parjete pulsa:
Sed contra certum ratione haud simplice vincas,
Nempe repercussos radios resilire sine ictu
Corporis in faciem, quaedam ut vis esse repellens
Debeat hinc, faciatque suos curvare meatus
Paulatim lucem, prope cum venit, atque redire
Non e contactu, qui scilicet obstet, at ante
Contactum hunc ipsum, vel postquam irruperit intro.
Evolat e denso cum lumen in aëra vitro,
Aeque illinc resilit, proinde ac properaret ab auris
Si densum in vitrum, vel paulo fortius illinc,
Fortius at multo, e vitro quam si intret in undas:
Num tenuis partes habeat magis aura potentes
Quam lympha, aut vitrum lucem a se projicere ictam?
Vel si habeat; quid erit, vel adhuc cur esse repulsus
Fortior hic queat in tenuatis aëris auris,
Aut prorsum eductae si sint de fornice clauso?
Tamne habeat partes, spatium est quod inane potentes?
Porro de vitro veniens si lumen in auras
Incidat obliquo mage flexu, quam gradibus quem
Exaeques denis quater, omne reflectitur inde;
Sin minus obliquo flexu cadat,exit in auras.
Quid facit obliquus flexus nunc iste, vel ille,
Istinc inveniat trananda foramina lumen
Ut prope cuncta, illinc restantes non nisi partes?
Praesertim cum si in durum ruat aëre vitrum,
Incidat obliquo quantumvis lux ea flexu,
Semper hians aliquid, quo protinus insinuetur,
Inveniat, subeatque novos pars magna meatus.
Hanc vitare potes neque vim rationis, ubi illum
Regressum non jam tribuas obstantibus auris
pagina 522
Aëris, at vitro, qua partes exterioris
Illius extremae sunt; idem namque manebit
Nodus in his etiam, non unquam {dissolüendus},
Partibus extremis vitri; cur deinde locata
Unda post vitrum, radius sorbebitur unda
Integer, aut illac non parva parte refractus?
Mutat an hic sese vitrum, faciemque retexit?
An potius pendent transmissus luminis, atque
Regressus a re, quae post est cumque locata?
Praeterea radium vitro in sua fila triquetro
Si diviseris ante, alio fac quemque colorem
excipias vitro, flexu uno eodemque cadentem;
Hujus enim faciem sic obliquare valebis
Vitri, ut caeruleum videas resilire colorem,
Dum rubra transmittit lux, atque immergitur intro.
Jam si transmissus fit vitri a fronte, repulsusque,
Incidere in partes restantes caerula fila
Fors ferat, in rimas contra rubicunda patentes?
Fors ferat at nunquam hoc, ubi se duo tangere vitra
Frontibus adversis facies; quia nulla reflecti
Fila queant illinc, sed, qua coepta est via, pergant:
Cur multa in solidas nequeant incurrere partes?
Praeterea bulla in pingui cur ducitur ordo
Multiplex variusque colorum? nonne videtur
Undique frons similis? cur haec jacit, illa colores
Aut hos, aut illos sorbet, vel denique nullos?
Pro crassa varie lamella num quoque constet
Partibus in facie varius situs, atque figura?
Deferat et radios fors tam bene, ut omnibus, uno
Qui sunt in genere, aut rimis transmittere apertis
Illic, aut duris incursibus hic resilire
Contingat? num lege ulla fors ipsa tenetur?
Laevia postremo quae corpora, perque polita,
Ordine non possent certo jactare repulsos
A sese radios, si frons percussa repellit,
Ut certo a speculis species salit ordine rerum.
Vitrea nam facies frictu, attrituque politur
Pulvereo; non est idcirco ut funditus omni
Asperitate vacet, neque sit via multa per illam
pagina 523
Planitiem distenta, sibi struxere cavantes
Pulvereae quam particulae, subter terentes:
Nam cavat abradens pulvis, licet usque minutus,
Atque aliqua usque sui linquit vestigia ductus,
Sensus haec quamvis lateant loca plena viarum.
Ergo si speculi reflectitur aequore lumen
Partium ab offensu, quia prorsus in aequore scabro
Partes sunt, alia nequeat ratione remitti,
Quam quae confusa est, et in omnes spargier oras,
Haud aliter, quam cum quavis de fronte resultat.
Quanam igitur speculum radios ratione repulset,
Quo venere, statim referantur ut ordine certo?
Scilicet est quaedam vis corporis undique totam
Per faciem distenta aeque, sublataque paulum,
Quam possint radii venientes ante subire,
Impulsumque pati retro, quam corporis ipsam
Contingant faciem, et redeant a partibus ictis.
Sed, genus hoc, tibi vim paulo post pluribus edam.
Et quoniam de non tactis resilire probatum
Frontibus est radios; filum, jam si accidat, ullum
Ut lucis solidam in partem quamcunque meando
Incurrat vitri, aut cujusvis corporis; illud
Reflectat sese, flexuque resultet, oportet,
Quo venit, proin huc, aut illuc scilicet extra,
Aut intra, pro fronte ipsa, quam offendet, agetur.
Sec paucis, rarisque, aut id vix accidat ullis
Lucis particulis, ut eos patiantur eundo
Offensus: siquidem in natura multa profecto
Corpora compactis inter se partibus haerent,
Et tamen illapsum transmittunt undique lumen,
Atque ita pellucent, vix quidquam ut credere possis
Interceptum ullis offensibus, extinctumque
Esse, et pulsatis tumulatum partibus intra.
Proin etiam quae sunt pellucida corpora, luce
Non tamen integra, solidis haud illa putandum est
Partibus officere, et quosdam retinere, sub auras
Ne redeant, radios; sed tum spatia illa necesse est
Inter particulas tranandi corporis extent
Diversis alienigenis hic rebus et illic
pagina 524
Consita, diversas proin vires esse meantem
Flectendi radium, refringendique; reflexi
Quapropter varie quidam, varieque refracti
Interius radii non jam prodire sub auras
Incolumes possunt, et tanquam errore viarum
Decepti lassantur, et imminuuntur, et illis
Tandem evanescunt obeuntes in labyrinthis.
Rara potes magis hinc cognoscere corpora, quam nos
Credamus vulgo, crebrisque intersita rimis.
Undai latices auro tibi sunt leviores,
Partibus ut denis decedant atque novenis
Ponderis; idcirco tantundem sunt mage rarae.
Ast itidem quoque tam rarum deprendimus aurum,
Ut facile argentum admittat sub viscera vivum,
Elabi trans se tacitam et non deneget undam:
Namque cavo includunt undam auro, deinde prementes
Guttis exsudet sensim erumpentibus aurum
Efficiunt sic, ut nullo findatur hiatu.
Quare auro solidi spatii minus esse putandum est,
Intus quam vacui, re quam restante carentis.
Idcirco quo lympha vacat, repleta liquenti
Quam quo est materie moles ipsius, oportet,
Usque adeo spatium sit majus, debeat auctu
Se quater ut {siltem} super illam educere deno,
Fors et adhuc longe, longeque educere possit.
Jam quicumque potest rationem extundere mente,
Ob quam rara adeo liquidae natura sit undae,
Sed minus in spatium nulla cogenda tamen vi;
Ille potest etiam tali ratione putare
Aurumque, et gemmas, atque omnia corpora vulgo,
Esse quidem vel adhuc longe mage praedita raro,
Quantum collibeat nimirum, molis adauctu,
Pellucente {sa?is} spatii ut sit corpore inanis,
Undique qua radii possint transire meantes;
Nam lucis {radius} directas tramitis oras
Undique percurrit, vel, cum deducitur illinc
Vi quavis, alio, sed recto tramite pergit
Corpora trans densa et pellucida, trans adamantem,
Trans vitra, atque undas, nec non distantibus itur
pagina 525
Sic spatiis: apti ast adeunti haec corpora luci
Qua ratione aditus constent, et progredienti
Apta via, haud facile est comprendere; non tamen omnis
Est ratio praeclusa, queat quae pandere verum.
Ut super ostensum est, de certa particularum
Mole suus rebus color advenit: inter easdem
Jam si particulas recipi intervalla viarum
Tanta putes, vacua ut constent spatia aequa repletis,
Deinde has particulas aliis quoque partibus esse
Compositas, spatio ut medio exaequentur inani,
Porro alias aliis contextas semper, ut aequum
Pleno sit spatio spatium, quod inane relictum est,
Donec pervenias solida ad corpuscula demum
Ultima, siqua tamen sunt, et non texta elementa:
Et si tres, genus hoc, in corpore particularum
Esse gradus certo reputes, descendere ut infra
Non valeas; illud vacui plus corpus habebit
Quam solidi, septem nimirum partibus; inde
Si quatuor gradibus minuatur particularum,
Materies minor est spatio ter quinque vacante
Partibus, at minor est denis ter, et amplius unâ
Adjuncta, si forte gradus comprendere quinos
Ipse velis, vel si ad senos decurrere tentes,
Corporis illius constabit materiaï
Tantum tertia pars et sexagesima; prorsum
Per loca dispersum nihil est nisi caetera inane.
Sic et adhuc poteris sine fine in corpore quovis
Materiem labefactare, exiguamque putare
Usque adeo, offensum ne luci nectere possit.
Vel quamcumque aliam rationem condere tenta
Propterea; non una tuo se proferet apta
Ingenio: sed quae revera constet in ipsis
Corporibus textura, modus qui partium, et ordo,
Ut latuit semper, semper fortasse latebit.
Est igitur quaevis aditus in corpora luci
Liber, uti partim possit transire meando;
Est et vis privis manans de partibus ipsos
In radios, aliquo tractu ante exercita, eorum
Inflectens varie cursum, faciensque reflecti,
pagina 526
Aut etiam infringi, et diverso tramite mutans
Diversis pro rebus iter, ductusque viarum.
Una etenim vis est his cunctis motibus apta.
Nimirum lux e vitro quae transit in auras
Oblique veniens, quantum non obstet, ut illuc
Transeat, adveniat si porro obliquior, ipsa
Non jam transit, ut ante, sed exsilit inde repulsa;
Quae modo frangebat proin vis obliqua cadentes
E vitro radios, porro pollentior exit
In radios magis inclinatos, frangere tantum
Quam quos possit, uti toto retro agmine jactet.
Praeterea alternis lux trajicit, atque resultat
Vitri e lamellis subtilibus, undarumve,
Scilicet ut, crassae qua sunt, augentur; ob hanc rem
Vis eadem est, quae pro crassa reflectere debet
Lamella radios, vel trans se mittere fractos.
Postremo facies recipit quae corporis in se
Frangendi vires majores, uberiorem
Ipsa potest etiam radiorum vim procul a se
Rejicere, atque omnes retrorsum cogere verti.
Una igitur vis est, lucem quae mutat euntem,
Quo vis cumque modo mutet, quo tramite cumque.
Hinc tibi reflexae, et refractae munera lucis
Cernere erit, de qua nascantur origine cuncta.
Concipe propterea properantem luminis unam
Particulam, faciem ad certam dum tendit, ubi sint
Inter se diversorum confinia corporum
Hinc illinc, et non pollentum viribus aequis:
Particulam circa hanc diffusum concipe porro
Mente globum, vim qui referat, quaecumque sit, omnem,
Atque extendatur, quantum haec extenditur ipsa.
Parte globi plus dimidia dum lumen ab illa
Dimotum est facie, neque vim sentire recentem
Coeptat adhuc; pacto nequeat mutarier ullo,
Dum properat, quoniam vis aequa in corpore eodem est,
Undique et aequalem nisum exerit, oppositumque.
Vix alio globus ille immergi in corpore coepit,
Librari ulterius vires non posse fatendum est,
Et nisus, quicumque fuit, non permanet aequus
pagina 527
Ad faciem rectas in partes oppositasque.
Imparium neque jam cessant discrimina virium
Ante, natet rursum quam corpore totus in uno
Ille globus, qui particulam circumdat, eadem
Procedente novum sub corpus, vel redeunte.
Nunc age, eam lucens se rectis inferat oris
Particula in faciem; tum quod de viribus omni
Convenientibus exoritur de parte, vel ultra
Particulam impellet, quo scilicet ibat, et addet
Currenti stimulum, vel motibus ante receptis
Coget in oppositos motus, sed forte minores,
Nempe addens motum, seu demens progredienti,
Majores vel forte; priores decutit illos
Proinde a particula paulatim; sistitur ipsa
Demum, et retrorsum subito conversa recedit,
Majoremque capit redeundo mobilitatem,
Donec ad extremas veniat discriminis oras,
Acquiratque locis, quantum ante amiserat, îsdem:
Ut grave corpus ubi in superas impellitur oras,
Ejus mobilitas paulatim eliditur omnis
A gravitate, retroque fugae convertitur ardor
Continuo increscens, donec quae perdita primae est
Summa, locis îsdem reparetur, mobilitatis.
At si se lucens obliquis inferat oris
Particula in faciem; bifidum dissolve ruentis
Motum, rectus uti partim sit, tramite partim
Aequali semper distans a fronte; meatus
Non hic ob adjunctas vires mutabitur illas;
Unica quae recta est, pars immutetur, oportet,
Non aliter, modo quam docui; si nempe secundis,
Qua via, motus item concrescat viribus, ipse
Conjunctus socio cum motu, quem modo findens
Disjunxi, mage tum directior ibit, ab illa
Decedens facie, atque introrsum proin via rectis
Finibus accedet: quod fit, cum transit ab auris
Lux densum magis in vitrum, nam frangitur intro,
Sin contra adversas ob vires lentior ille
Motus sit, neque retrorsum tamen obvertatur
Ob non aequales vires, sed languidiores,
pagina 528
Conjunctus socio cum motu obliquior intro
Excurret, quoniam et fronti vicinior esse
Cogetur, rectaque mage a regione revolvi:
Ut fit ubi a vitro tenues lux transit in auras.
Curvus in ingressu motus fit uterque, vel extra,
Introrsumve tumens, donec pila tota sub illam
Descendat faciem, pila, convestire nitentem
Quam finxi tibi particulam, atque includere lucis.
Si demum oppositis extinctus viribus ille
Vertatur retro motus, curvabitur idem
{Cunjunctus} socio cum motu, ut diximus ante,
Atque extra via curva sinum convertit hiantem,
Terga intro tumida, et pariles excurret in arcus
Hinc illinc, donec globus ille emerserit omnis.
Idcirco rediens quia lumen flectitur aeque,
Et reparat totam redeundo mobilitatem,
Ad flexum saliet, quo scilicet incidit, aequum.
Atque hic ut parili resilit lux incita flexu,
Sic intro cum illapsa meat, conservat ad axem
Accessus medium, vel ab illo lege recessus
Constanti, immotaque, neque hujus fracta tenorem
Infringit, quovis flexu inclinata viaque.
Unde hoc constiterit, longe monstrare Camoenae
Possint, mensuras non te deferre per omnes:
Tutemet ipse tamen per te tibi suffice, jam quod
Est reliquum, numeris assueta mente modisque.
Clausum parjetibus geminis velut, atque remotis
Aeque inter sese, neque mutua reclinatis
Sit spatium quoddam, punctis et in omnibus ejus
Sint vires, et agant recto ipsa ad puncta meatu,
Atque pares intervallis aequalibus extent,
Mutenturque illis mutatis ordine quovis.
Ingrediantur id in spatium jam mobilitate
Puncta pari duo, diversas sed euntia in oras:
Illa quidem spatio dein egredientia eodem
Mobilitate nova, non hac tamen impare pergent.
Atque hoc, ni pigeat, fluat ex quo fonte, docebo.
Hinc sua nempe trahit primordia: mobilitatis
Est incrementum repetitae scilicet in se
pagina 529
Tale, ut id et spatio pariter respondeat, et vi,
Vi quae agit, et spatio nimirum, per quod agit vis.
Jam me per sentes sequere, et rem fortiter urge,
Nec lassare via, quae veri ducat ad oras,
Quamvis clivosa, scruposaque, inque pedita:
Scilicet haud facili possis quoque tendere gressu
Sublimis properans ad summa cacumina montis,
Qui superet nebulas, fuscantesque aethera nubes,
Prospicere unde queas circum, longeque videre
Plurima, quae mundi possint occurrere scena,
Cum patefit, cum pulchra sui spectacula praebet.
Atque hoc, quod dico, spatium simile esse putato
Illi, per quod agunt in parvula progredientis
Lucis inaequales vires corpuscula, quippe
Ipsum parjetibus conclusum concipe binis
Aequali late distantibus intervallo
A facie, tanquam limes quae corporis haeret,
Nempe ab ea tantum hinc pariter distantibus, atque
Illinc, a medio quantum globus ille tumescens
Excurret puncto, quem lucis finximus ante
Circum particulam fundi, et vestire nitentem.
Nunc cum eadem post egressum par illa supersit
Mobilitatis, agit quae lucem fronte secunda,
Percipies facili pacto, venientis ad axem
Collatis intervallis atque egredientis
Inter se radii, et collata mobilitate
Tota, quae nova nunc, et quae praecesserat, horum
Percipies, inquam, rationem etiam esse vicissim
Utrorumque parem collatam; proinde necesse est
Aequales cum sint in cunctis mobilitates
Particulis, quibus est eadem natura, sub oras
Quasviscumque ierint ingressae, ut par quoque constet
Intervallorum ratio, quae diximus, illis
Isdem in particulis, sintque ordine semper eodem,
Nec varia inter se variis pro flexibus extent.
Percipies etiam radium, trans corpora mittit
Cum se multa means, sortitaque mutua fines
Distantes aeque, atque unas distenta sub oras,
Densa modis variis, minus haec, magis, ut libet, illa
pagina 530
Denique ut egressus medio distabit ab axe,
Sic debere etiam, si primo a corpore ad imum
Transierit subito, parili quoque ab axe recessu
Distare, accessuve; quod a regione fit una
Quandoquidem in corpus radio ingrediente secundum,
Id fit ab opposita radio egrediente, peritque
Propterea: quod item struitur sic corporis ipso
Tertii in ingressu, transmisso hoc corpore porro
Destruitur; sic et quartum, sic caetera nullum
Discrimen faciunt radii in regione meantis.
Haud aliter quam forte talento ditior unum
Si fiam ob jactum, et tantundem ditior ipse
Tu quoque, detineat sed te tamen alea pernox
Praeterea paribus variantem impendia lucris;
Par utriusque fuat, quantumvis empta labore
Impare, mi parvo victoria, sed tibi magno.
Ex his jam facile est cognoscere, mobilitate
Nos constare sua, dum mutat corpora, lucem,
Ut quanto minor est medio distantia ab axe,
Major mobilitas tanto sit; proinde citata
Trans mage confringens corpus mage diffugit ipsa
Lux, at corpus idem motu transcurrit eodem,
Quantumvis vario flexu introgressa feratur.
Propterea lux est inter nos ocyor, ipsa
Quam sit in aetheriis, ad nos dum labitur, oris
A sole et stellis, quoniam plus corpora nostra
Refringunt illam, in regione levissima quam qua est,
Si qua est aura super; nostrumque per aëra primo
Incipiet celerare, parum tamen, ut neque parte
Increscat quae sit te mille e partibus una.
ast altis citior, longeque fugacior ibit
Corporibus: liquidis accedet tertia in undis
Cursus pars, raris quem tum peragebat in auris;
Dimidia trans vitra means properantior ibit
Parte, et adhuc gemina trans durum adamanta volabit.
Verum in corporibus varia haec quaecumque nitentis
Lucis mobilitas fuerit, mutarier unquam
Non queat in nostris oculis, eademque manebit;
Quandoquidem, ut nuper docui, nihil efficit ingens
pagina 531
Tot rerum series mediarum, ut corpus in imum
Ne ratione pari, ac sublatis, ingrediatur,
Corporibus mediis, proin aequa et mobilitate,
Ac si oculos subeat, cum primum a Sole profugit.
Jamne coloratas septenae percipis ire
Lucis particulas, diverso ut quamque meatu,
Cum nova diviso transmittunt corpora tractu,
Sic quoque diversa fugiendi mobilitate?
Utque nitens violae mutari plus via debet
Trans mage confringens corpus; debere fatendum est
Sic celerare magis, cunctosque anteire colores;
Trans minus infringens contra praevertier illis,
Atque aliis citius rubicundo hic lumina ferri.
Harum sed quae sint discrimina mobilitatum,
Non sinat ipse adeo pernix agnosse volatus:
Si tamen est aliquis servandi haec, unicus esset
Hic modus, haec ratio, perquirere, quantus ab altis
Sideribus constet, qui in luce est, annuus error,
Atque hoc diversis in septem quaerere filis
Scilicet a triquetri discretis corpore vitri;
Error debet enim citiori in lumine quoque
Esse minor; sed et hinc discrimina mobilitatum
Tenuia sunt adeo, ut nulla ratione videri
Possint, et vigiles nostros impellere sensus.
Hoc statui tantum, et decerni possit in istis;
Quae ratio est inter quocumque in corpore cursus
Filorum, gemina componi scilicet unam
Ex ratione: regit purum trans aethera cursus
Altera labentum filorum, ast altera ad axem
Accessus varios, subiere ubi lumina corpus.
Hoc igitur nequeat fieri unquam, ut mobilitatum
Una tibi ratio diverso in corpore perstet.
Sic neque fortis equus parili vorat impete campum,
cum silice est multa, vel molli stratus arena,
Duratove solo, vel per declivia montis
Cum properat, salebrisque viam contundit iniquam.
Quin hac ocyor ille, jugis effudit in altis
Quem dura e duro conceptum semine mater,
Illac qui tener est campestribus editus arvis,
pagina 532
Et circo opportunus, Olympiacoque labori.
Nunc age causa subit vicium quaerenda, colores
Quas ineunt varii: simul haec quaesita feret nos
Luminis ad tenuis rationem illius, in auras
Quod se diffundit varie, et volat undique nullis
Legibus adstrictum, seu frangi, sive reflecti
Cogatur radius, nempe ut possimus ab uno
Quoque loco circum salientem cernere lucem
E speculo, aut nitidas subeuntem desuper undas.
Quaesitis quoque plura datur reperire, sagaci
Si quaeras animo: sic et venator in alto
Dum nemore inquirit leporum vestigia nota,
Saepe fugat capreasque leves, damasque paventes,
Excitat aut latebris surgentem in cornua cervum:
Sic et humum forti duram dum vomere vertunt
Agricolae, sedemve oleis, aut vitibus altam,
Palladiive parant, lenaei aut muneris in spem;
Argenti atque auri interdum videre repente
Pondera ferro inter glebas pulsante revolvi,
Gemmarumque iterum fulgorem luce cieri
Immissa, et veteres in apricas reddier auras
Thesauros; stant attoniti, versantque, leguntque,
Gaudentesque humeris onera insperata reponunt,
Atque lares praeda angustos praedivite complent.
Ipse petas vicium lucis discrimina vel de
Corpore, trajicitur quod ab alma luce, vel illo,
In quod tenditur, aut ipsa tum denique luce.
Et quia lucis ubi corpus quodcumque nitentis
Particula ingressa est, a crasso corporis ejus
Dependet spatio, aut quod curritur intervallo,
Ut subito resilire, vel illam exire tuamur,
Non erit, ut pendere vices a corpore possint,
In quod tenditur, et mores hi ducier illinc.
Ergo ipsi, reperit qui princeps, tradere munus
Hoc libuit spatio, quo se lux concita defert,
Exposuitque modum, vicium a quo constet origo.
Corporis ingressu in primo lux incutit, inquit,
Ut sonitus, tremulos motus, qui se ocyus illo
Corpore, quam tenuis pellens lux ipsa, propagant:
pagina 533
Hujus particulae proin summo in limite quaedam
Egressurae, illa constant in parte tremoris,
Conspirare sui quae possit cursibus, ictusque
Adjicere; opposita quaedam sunt parte, suaeque
Officiente viae; facili egrediantur, oportet,
Illae propterea, facili hae ratione revertant.
Addere item hic possis, tremor ut fit lentior omnis
Dum coeptat, vel item dum desinit, ocyor idem
In medio, sic exortu vel fine tremoris
Particulas lucis multas venisse, necesse est,
Et subito resilire repulsas, sive meatum
Inflexisse intro, parvo pro tempore rebus
Nondum mutatis; debent proin flexibus aequis
Reflecti, certa vel contra lege refringi;
Quippe manent celeri momento eadem omnia circum.
Verum quae in medio paucae venere tremore,
Quandoquidem citus est, confestimque omnia mutat
Mutatus, tenues fugiunt sine lege per auras
Particulae huc illuc, jactantur et undique, lucis.
Difficile hos tamen est animo insinuare tremores
Corporis a luce impressos, qui nempe secundent
Ejus nunc motus, nunc adversentur eunti:
Nam cur tum corpus non et restaret eidem,
Restandoque citam tardaret, corpora multa
Post trajecta ut non refringi posset ibidem
Tantundem, primo quantum lux frangitur; esset
Languida at innumeros post flexus, postque repulsus,
Digressuque alios, post multa obstantia rerum?
Hoc neque praeterea credendum est, esse tremorum,
Filorum quot sunt discrimina, corpore in uno,
Ut sit cuique suus filo tremor, innumerali
Omnes propterea numero, passimque sub omnes
Undique directi simul uno tempore partes,
Nam spatii puncto videas quocumque meare
Omnigenos radios, et quavis ire sub oras:
Sic ubi stillicidi lapsu percussa frequenti
Aequora strata lacus, turbantur motibus undae
Incertis, numerus quanquam haud immensus earum est;
Sic sonus incertus vocum quoque, si simul aures
pagina 534
Percellent nostras, subeantque uno ordine sensum.
Quare, quod superest, sunt ipsae denique lucis
Particulae, per quas vicium discrimina constent;
Haec diversa queat quoniam textura creare,
Proin illas varie spatia ut trajecta meantes
Quaelibet afficiant; diverse sola refringi
Jam neque mobilitas faciat, sed et amplius ipsa
Lucentum natura ita distans particularum.
Hae si sunt aliis compactae partibus infra
Perquam pauxillis, non aequo mutua nexu
Undique conjunctis; dum motum alicunde receptant,
Haud illum excipient aequalem, disque tributum
Aeque per partes omnes, elementaque cuncta,
Sed magis hinc, illinc minus, ut varius sit ubique.
Particula idcirco debebit mota vicissim
Expandique, in seque trahi, et disjungere paulum
Inter sese elementa sua, et conjungere porro,
Atque ita vibrari: geminisque reciprocus iste
Limitibus motus finitur, lentus in ipsis,
Particulaeque aliquo formam proin tempore servans.
Particula idcirco geminis his apta figuris
Extremis, nunc huic, nunc illi scilicet, uno
Vim variam debet sentire a corpore, proinde
Nunc transire alio, nunc retro concita ferri.
Tantum cum fuerit mediae cita forma figurae
Particulis illae sine lege, sine ordine circum
Undique sparguntur; sed ratas esse necesse est.
Hi poterunt notus mutari saepe tremores
Pro re, mutato nimirum corpore, flexu
Mutato, variosque modos pro sorte subire
Ipsarum inter se diversa particularum.
Hac ratione queas melius dissolvere, quidquid
Multarum vicium discrimina multa ferebant
Durum, atque implexum, cunctosque abscindere lucis
Dispersae nodos, varieque per aëra fusae.
Demum quod superest, aliud quoque percipe munus,
Servantes luci quod inesse agnovimus almae,
Ejus et ad causam, quartum licet, aggrediamur,
More quidem certi non unquam abscedere nostro;
pagina 535
Nam non propterea tentemus in ultima rerum
Delabi; haud etenim sub nostros ducere sensus,
In numero rerum quae constant, cuncta valemus:
Confingens quae mente velis si forte feraci
Cudere, et ambiguas causis adnectere causas,
Quas non natura tute edocearis ab ipsa,
Quam procul a vera rerum ratione recedes!
Haud ita, naturam si quaerens, sensibus uti
Constituas, et ab his rationum ducere pondus,
Et paulum proferre, et certos figere gressus.
Prendere quanquam ipsi non possunt omnia sensus,
Certior haud ratio tamen est, et pulchrior ulla
Rerum in natura quaerenda: haud omnia subdit
Mens sibi, et extremis abstitit sobria causis,
Arripit at, quae sunt propiores, et mage certae,
Naturamque videt, quantum sinit ipsa videri.
Sic et Apelleae, quas est mirata vetustas
Ante omnes, aevum tulit id quascumque, tabellae,
Extremus quamvis operi labor abforet, atque
Exiguas non ars absolveret undique partes,
Rerum at naturam referebant pulchrius ipsam:
Proin mage jucunda spectantum et imagine veri
Fallebant oculos, quam quaelibet altera, cui tum
Addere tentarat summum extremumque cacumen
Pictorum nimia in parvis industria rebus.
Quare diffringi lucem quoque quid sit, et istud
Dehinc, causa qua fiat, habe: cognoscere vera
Jam poteris supera dictarum consequa rerum.
Particula ut lucis nimium vicina trahenti
Materiae vires ejus praesentit, et intro
Aut flectit cursus, aut retro diffugit acta;
Sic quoque cum radius vicini corporis oras
Extremas volucer prope radit, sive capillum
Propter, sive aciem labens decurrit acutam,
Debebit vires illinc sentire propinquas,
Et mutare vias, et notos flectere cursus,
Introrsum pergens, seu contra, plusve, minusve,
Ut plus, sive minus prope res sita; longius at si
Sit paulo, flexu turbabit lumina nullo.
pagina 536
Cum turbat, varie debet diversa colorum
Stamina commutare, vices quibus, atque potestas
Diversa est: jamque haec revera cuncta videbis
Observans, ratioque haudquaquam discrepat a re.
Si facias clausum thalami in penetrale subire
Exiguum lucis radium, tenuemque capillum
Ingresso objicias; mage, quam par, ampla capilli
Umbra jaci, verum non tam condensa, videtur.
Quandoquidem partim radius deducitur extra
Divisus, sinat ut latam mage pandier umbram,
Partim intro raptatur, uti quodam imbuat illam
Lumine pertenui, tenebras et diluat atras.
E latere admoveas radio si forte nitenti
Ferri aciem, videas nitidum se inflectere tractum:
Dein ipso in radio si ponas, terminus umbrae
Qua fuerat, sese ostendet non una colorum
Fimbria, quae nequeat discerni, si prope ferrum
Umbra cadat tabulam super; at si abducta tabella est,
Saepe triplex conspecta, et adhuc numerosior illa.
Hanc etiam circum species umbrosa capilli
Multiplicem pariter parti monstrabit utraque.
Horum clara tibi ratio, manifestaque pandit
Immutare viam radios, cum corpora propter
Currunt, plus istos, minus illos, ut radiorum
Natura est varia, et varia est textura colorum.
Ergo cum radius cultro, objectove capillo
Integer occurrit, multiplex fimbria circum
Umbram exit, tractuque nitet variata colorum.
Fimbria prima, umbraeque propinquior, interiori
Visa fuit limbo violae velamine tingi,
Coerula tum saturo simulat, tum lumine claro:
In medio subeunt virides, flavique nitores,
Exterior demum rubro exornatur amictu.
Altera contiguo tunc excipit ordine primam:
Hanc quoque contiguo sic ordine tertia porro:
Ambae caeruleae introrsum, exteriusque rubentes,
Pallidulae tamen, et fessos monstrare colores
Vix possunt; sed languidior, quae tertia, multo est.
Fila igitur lucis varie fucata fatendum est
pagina 537
Diffringi varie; proin non aequaliter umbrâ
Distantes retinere situs: hinc simbria servat
Cunctorum ductus distinctos prima colorum.
Ast aliis ductus mage lati mutua sese
Confundunt super impositi, tantumque videri
Extremis licet; ut fieri quoque diximus ante,
Post triquetrum vitrum prope si sistatur imago
Discretis nondum, abductisque coloribus a se.
Praeterea (servans haec nosces) magna capilli,
Et chartae si sit nimium vicinia, nulla
Fimbria conspicietur; ab ipso deinde capillo
Sed prius amoveas digiti quam parte papyrum
Umbrae occurrentem quarta, jam prima videri
Incipiet, variosque nitens monstrare colores:
Tertia et amoveas nondum sed parte, tueri
Post primam tractum obscurum, nigrumque licebit;
Altera deinde suos exortus fimbria ducit,
Dimidia digiti cum nondum parte recessit
Umbra; uno at nondum digito, tibi jam nova surgit
Obscuri species tractus, atque omnia finit.
Tertia tres digitos vix non sibi denique poscat
Fimbria, possit uti languentem mittere lucem.
Ast intervallis species majoribus haec est
Clarior, atque oculis longe manifestior omnis.
Qua tamen inter se mensura fimbria triplex
Primo lata fuit, tunc et latescit eadem
Mensura inter se, et parili simul ordine crescit.
Lata haec ipsarum spatia, imbrarumque, receptae
In medio quae sunt, in se repetita videntur
Respondere sitis inverso more modoque
Non aliis numeris, quam quos natura priores
Edocet incipiens a simplice, semper et ultra
Simplice paulatim ad quovis discrimine surgens.
Scilicet haec fieri servatum est omnia, senis
Bis pedibus procul a rima distante capillo,
Amotaque pedes ternos ter ad usque papyro.
Post binos, ternosve pedes nunc accidat albens
Admissus radius, qua nigrans charta foramen
Tantum pandit, uti totum transmittere possit:
pagina 538
Cultri acies peracuta tamen conjuncta superne
Integat hoc partim parvum, occludatque foramen
Parte patens alia, radii qua pars quoque tantum
Transmissa, atque alia candente excepta papyro
Efficiet geminos lucis procurrere tractus
Utrinque a medio distentos, atque imitari
Protentis caudis lucentes nocte Cometas.
Et quia directi lux illaesique nitoris
Vivida candentem illustrans puramque papyrum
Caudarum premit hoc potiori lumine lumen;
Hac quoque fac rimam in charta, qua transitus extet
Directae radii parti, quam denique vestis
Excipiat pulla, atque obtundat luminis ictus:
Caudarum tractus remanent tum denique clari.
Omnia consimiles constant, discurritur aeque
In longum latumque, atque aequo lumine gaudent.
Pollent hoc nimium, spectant qua parte foramen
Vicinum, et lucem directam transgredientem,
Distentique vigent vix pollicis intervallo
Dimidii: minui porro vis fulgida, demum
Evanescere, ubi spatii pars quinta peracta est
Illius, quo cultri acies distabit acuti.
Ullane jam queat hac ratio manifestior esse,
Diffractos radios qua noscas flectier istam
In partem tantum, quantum illam, scilicet aequis
Corporis imperiis adducier, atque repelli.
Nunc geminas cultrorum acies adducere sensim
Incipias ad se, radius dum transmeat illac.
Pollicis incipient vix tum distare vicissim
Parte una quater e centenis; e regione
Qui radius positas res recta nuper adibat,
Atque hinc, atque illinc geminos disjungitur unus
In tractus: media umbra manet jamque amplior, ipsis
Usque magis cultris ad se accedentibus: at sunt
Luminis {a?ctati} tractus mage; nempe patescit
Queis magis umbra, locis hi diminuentur in illis:
Donec cultorum in contactu denique lucis
Desinat haec species bifidae, et nox omnia velet.
Quae detorta minus pars luminis, interiores
pagina 539
Et caudarum oras tingit: majore meare
Nonne vides spatio a cultris debere, videri
Vixque umbra incipiet media, id quod majus habetur
Tum spatium, partem prope pollicis unius illam
Prendere, quae tum pars octingentesima constat?
Inflexum magis est, propius quod currit acutam
Praeter cultri aciem lumen, caudaeque remotas
A media partes illabens imbuit ora.
Ante accedentes acies quam mutua possent
Umbram inter geminos caudarum immittere tractus,
Fimbria terna etiam hinc atque illinc ordine visa
Est gemino, quae, quo thalami majore foramen
Distabat spatio a cultris, ipsumque patebat
Quo minus, at radii ut ne fulgor adire vetetur,
Vividior, certisque suis ornata colorum
Prodibat fucis; nimis ipse patere foramen
Nam si forte velis, tam lato fimbria tractu
Haec sit, et illa, queat super ut distendier unam
Altera, confusisque simul quoque tertia constet
Limitibus, nec jam possint nisi continuatum
Quantumvis variae inter se dimittere lumen.
At contra thalami perventum est imminuendo
Rimam, ut languenti haud incertum lumine saepe
Quarta sui daret indicium, inciperetque sub auras
Fimbria prodire, atque suos monstrare colores.
Ast adducendo post ad se mutua cultros
Continuo, major procul et distinctior una
Quaeque, propinquabat fini tamen: exterior jam
Prima perit, media post quae regione renidet,
Interior demum: tum sese lumen utrinque
Longum extendebat tractu uno et continuato,
Disrupto porro, medium intrans abscidit umbra
Ipsa itidem crescens, donec lux omnis abiret
Conjunctis cultris, in chartamque irrueret nox.
Auctus quaeque suos sumebat fimbria tantos,
Ut radii, interior steterat queis fimbria, lato
Bis decies fierent magis augmine, tempora agente
Tunc illa suprema, uno quam scilicet illinc
Amoto cultro. Quapropter, fimbria prima
pagina 540
Quo constat, lumen cultri transibat acutam
Oram praeter, uti digiti distaret ab illa
Plusquam parte una e centenis bisque quaterque;
Altera quo constat, distaret longius: intervalla
At breviora, suos radiantia lumina tractus
Cum fundunt, similisque sui cum immissa nitet lux.
Si geminos cultros, quorum rectissima constat
Cuique acies, facias sic inclinarier inter
Sese, ut supremum, quo se tetigere, cacumen
Hinc atque hinc flexum perquam concinnet acutum,
Admissumque sinas radium transire; papyro
Protinus exceptum, digito non amplius uno
Distante, aspicies tractus conflare colorum
Inter se reclinatos, umbramque secundum
Distendi rectos, neque tum latescere eundo,
Dum forment parilem occurrentes mutua flexum.
Nec jam ultra possit procurrere fimbria, flexus
Scilicet oppositam ad partem, sed desinat illic.
Longius objecta sed multo fronte papyri
Jam dilatantur tractus, jam fimbria flexum
Amplior ante ipsum est, post flexum pergit et ultra
Se magis amplificans, et pandens omnis utrinque.
Quapropter radii cultrorum trans freta lapsi
Accessu inter se cultrorum nil nisi tantum
Inflecti poterunt plus, deductaque papyro
Post super excepti ad sensum latescere tractus.
Praeterea serves, quod punctum linea signat
Mutuo in occursu hinc atque hinc obscura, receptant
Fimbria quam mediam prior, atque secunda, minore
In chartae a cultris spatio minus esse remotum
Cultrorum a puncto referente cacumina juncta,
In spatio majore, magis: quapropter oportet
Praeteriens aciem, quo conitat fimbria, lumen
Tunc supero a flexu ditet minus, et prope tranet;
Nunc tranet paulo jam longius, et mage distet,
Proinde etiam latere a cultrorum; fimbria quare
Diverso in spatio, diverso a lumine fiet;
In spatio majore, fit illo a lumine, distat
pagina 541
Quod magis a cultris, minus atque infringitur intro,
In spatioque minore, minus quod distat ab illis,
Et magis introrsum diffractum excurrit, abitque.
Tunc quoque latescens, aliaque abducta secante
Alterutra ex ipso concursu fimbria, ductu
Tali flectit iter, de secto tertia cono
Qualem conficeret species, quae accederet istic
Umbraï extremae infinite, projiceret quam
Cultri acies directa sui, atque accederet illic
Infinite itidem regioni, aequaliter umbris
Quae foret inclinata, ubi fit concursus earum.
Si radium triquetro discerpas in sua fila
Ante vitro, nosces, cujusvis corporis umbra,
Fimbria si inficiat, for, ut illo tincta colore
Tantum extet, cujus lux praeter corpus agetur.
Praeterea postquam septenas feceris istas
Inter se varias fuco septemplice, rubras
Inveniens aliis magis amplas esse, minores
Contra, quae violae pallentis lumine fulgent,
At medio medias fieri sub imaginis auctu.
Quin spatia inter se, atque ipsos quarumlibet auctus,
Vel prope, vel longe fuerint quocumque receptae
Forte loco charta nitida super, ipse videbis
Mutari simili prorsus ratione modoque.
Ergo rubens oritur queis fimbria, dum prope corpus
Transcurrunt radii, spatio majore jubentis
Accipiunt nutus, radii quam, fimbria pallens
Queis oritur violae in morem; proin longius illi
Auscultant, minimum qui sese infringere possunt,
Majoresque ideo tractus fecere prope umbram.
Quare cum radius vitro non ante retextus,
Integer adveniet, multiplex fimbria quae tum
Fiet, erit constans septem variantibus inter
Se varie mixtis, quot sunt ea fila colorum.
Quae prior interiorque nitebit, praeferet omnes,
Quot sunt, unum alio subito excipiente, colores.
Tanta inflectendi cum nempe a corpore constet
Vis ibi, possit uti septem disjungere fila.
Intimus est violae color, ipsamque excipit umbram;
pagina 542
Proin ruber extimus est, cunctique remotior umbra.
Altera post veniens, atque altera fimbria porro
In se omnes, ut prima, gerit, ratione colores
Confusa tamen immixtos; nam latior illic
Fimbria quaeque fuat simplex cujusque coloris,
Proinde aliis faciles {miscerier} omnibus omnes,
Communique suum condentes lumine lumen.
Scilicet haec ratio lucis causasque, ratasque
Noscendi leges, ut dixi, est {optim?;} cum non
Fingimus has quales possint fors esse, sed ipsas
Revera reperimus, uti sunt, subjicimusque
Sensibus, unde, fidem rebus tribuamus, oportet.
Sic pariter multas terrae qui viderit oras,
Tranarit maria, et montes superaverit altos,
Si referat caelique vices, positusque locorum,
Et passim varios usus, moresque, animantumque
Indigenûm formas, segetum nova nomina, terrae
Uberis ignotos foetus, plus credimus, atque
Suavius audimus, quam vitae desidis omnes
Abditus in patriis laribus qui duxerit annos:
Quanquam idem cupidos nos per miracula ducit
Plurima, quae variis fingat producier oris
Terrarum, referens Cyclopum horrentia saecla, et
Fervere foemineas ad Thermodoonta phalanges,
Strymoniasque viris bipedalibus aspera bella,
Indus qua Gangesque fluunt, inferre volucres,
Sirenum cantus, humana voce loquentes
Harpyias, Faunos, et semiviros Centauros,
Et canibus rabidis praecinctas inguina Scyllas,
Atque alia e genere hoc, nocturno tempore monstra
Sopitae quae saepe solent illudere menti.
Sic igitur leges cum sint, inventaque lucis
Munera, quae docui, finiri limite debet
Quodque suo, ne qua fors ambiguumque vagumque
Excurrat quid rebus in his, erretque; videtur
Et si aliquid certo deflectere ab ordine, possit
Comprendi ut facile, et veluti sua sub juga cogi,
Adstringique datis jam prima ab origine rerum
Moribus (arbitrio nos nostro inducere non quos
Tentemus, quibus elabi, exsolvique quid obstet?)
pagina 543
Naturaeque suae vinciri compede tantum.
Quod genus exemplum praesto facit esse eadem lux,
Quam docui certis refringi legibus omnem
Cuncta introgressam generatim corpora, quae nos
Rerum in natura servamus saepe, ratasque
Has ideo leges generatim dicimus esse.
Attamen esse aliqua inventum dein corpora, legem
Praeter communem frangendi, quae quoque quandam
Legem aliam norunt diversam, dissimilemque,
Difficilemque, queat ratio ut tibi protinus edi,
Constantem tamen usque sibi certamque, ratamque:
Nempe hac illudit crystallus, quamque vocamus
Montanam nos, quamque tuo de nomine, quondam
Ultima seu fuerit Thule, seu cognita nulli
Propter hyperboreas hiemes, pelagusque sonorum,
Nunc adeuntibus es nostris Islandia nautis.
Illudit paulum tamen illa, et sensibus offert
Vix aliquid, multum nisi servent; quippe lacessit
Tunc ita visum, animi mirantis ut excitet aestus.
Fissilis hic lapis est, et sic pellucet, ut unda
Illimis, vel crystallus de monte reflecta,
Sic perfert flammas, ut non pellucidus esse
Post nequeat, licet ignescat; nimioque calore
Vertitur in calcem, non funditur, exagitante.
Non frontem ipse diu, si maceret unda, politam
Servabit; paleasque leves, ut succina, frictus
Adducet, jungetque sibi, mersusque liquore
Quodam, a re fortem quem dicimus esse, tumultu
Ebullit valido, et turbas concinnat, ut ignis.
Quadratis plerumque solet sex frontibus esse,
Flexibus et solidis proin bis prostare quaternis:
Sed paulum obliquae quadratae sunt tibi frontes,
Et non, qua plani, aequales sunt undique flexus;
Obtusos gradibus septem decies servabis acutos.
De solidis flexus gemini, oppositique vicissim
His tribus obtusis facierum flexibus extant
Compositi; ast omnes alii sex fronte retusi
Sunt tantum ex una, sed frontibus exacuuntur
pagina 544
E geminis: facile in crustas diffinditur idem
Ad quodvis latus haud prona ratione locatas,
Ejus sed lateris distentas in regionem.
Exsurgens crustae facies nitida ipsa manebit,
Prorsus ubique tamen non aequa, sed aspera paulum.
Praeterea facile est etiam interradere mollem;
Durum opus at faciem prorsum est inferre politam,
Mollitiem hanc propter nimiam: vitroque polire
Tentabis lato melius, quam forte metallo,
Aut saxo super excurrens, poterisque cavatos
Radendo sulcos implere, et reddere laevem
Post oleove terens, aut ovi albente liquore:
His potis est opibus frons pellucere polita.
Nunc age, fac radium in quamcumque incurrere frontem,
Rectumve, obliquumve velis; tum protinus ipso
Ingressu in geminum discinditur unus; ut istam
Si trans crystallum perarata evolvere verba
Incipias, horum geminata elementa tuaris;
Atque in utroque manet par lucis copia seorsum.
Frangitur assuetis frangendi legibus alter,
Inter et accessus rationem servat ad axem,
Caetera transcurrens ut corpora servat: ut, ante
Quinis si spatiis distabat ab axe per auras
Illabens, nunc non nisi ternis distet ab illo:
Legibus insuetis at contra frangitur alter,
Et procul a socio oppositam frontem advena pulsat,
Tam procul a socio, pars quanta octava prope ejus
Est spatii, quo frons adversa a fonte recedit;
Inque plagam tendit semper deflexus eandem.
Si porro opposita facie egrediantur uterque,
Ut prius, assuetis rursus confringitur ille
Legibus, insuetis, ut dicimus, iste; feruntur
Propterea aequatis spatiis sese inter, et inter
Advenientis iter radii, si continuetur
Simplex ante aditum, primum ut fuit, ingressumque.
Quod mirere magis tamen, accipe; ponere tentes
Si crystallum aliam post, atque aptare priori,
Ut positus primis similes latera omnia servent;
Post etiam assueta radium se frangere lege,
pagina 545
Qui prius assueta se fregerat, insuetaque,
Qui prius insueta, proprium et retinere tenorem
Aspicies; ipsa radii quapropter inesse
In natura opus est, frangatur cur ea pacto
Uno pars, alio cur altera, semper eodem:
Quandoquidem modus hic si fors manaret ab ipsa
Crystallo, cur crystalli non deinde recentes
Id facerent etiam, radium cur frangere rursus
Quemlibet assueto ritu, insuetoque nequirent?
Sed quod adhuc mirere magis rarumque novumque,
Si modo quam prendi geminis a flexibus, una
Suppositae plaga crystalli non constet in ora,
Qua primae plaga constat, at illac forte novenis
Decedat decies gradibus, proin recta sit illi,
Esse vices radiis diversa lege refractis
Ilicet agnosces mutandas, ordine frangi
Scilicet insueto, assueto quem jam ante notaras,
Contraque assuetos ad ritus alterum abire.
Propterea neque dicendum constare priores,
In quos est lapide in primo divisus, ab auris
Qui radius labens advenerat, irrueratque,
Diversa radios natura: namque videmus
Unum ex his radium, quicumque est, posse refringi
Insuetis, suetisque modis, et vertere legem
Ergo non aliam rationem reddere possis,
Quam si concipias in lucis qualibet esse
Particula facies binas bis, saepe videre
Contigit ut Jani frontes: binae oppositaeque
Harum consimiles inter se mutua constent,
Contra dissimiles aliarum prorsus eaedem.
Proin ubi contigerint crystalli corpora primae,
Illas assueta confringi lege, quibus sunt
Certa plagam latera ad notam compôsta; sub illam
Et distenta plagam queis sunt latera altera, ritu
Protinus insueto frangi: cum deinde secundam
Perveniunt ad crystallum, positum esse volebas
Cui similem primae; non coeptum invertere ritum
Infractos iterum radios, ratione quo unâ
Inspectent latera ipsa plagam; sed vertere ritum,
pagina 546
Et mutare vices, cum obversa sit altera prorsus
Ad primam plaga, frons dispar quia vertitur istuc.
At si nec prima, nec item ratione secunda
Altera crystallus statuatur, at ejus ut extet
Obliqua ad primam plaga; de se reddere prolem
Incipiunt radii, binam tum quisque, duosque
Effundunt ramos, duo lamina, moribus inter
Se diversa plaga latera exponuntur eadem.
Protinus expositis tot luminis, exque plicatis
Muneribus, causisque, prope ipsis atque elementis,
quaedam adeundum alia est naturae effecta micantis.
Et primo nostros oculos percellit, et intra
Procudit speciem, mentemque exinde lacessit,
corpora quae subito tum percipit illita luce.
At qua sese illuc vi, qua ratione, viaque
Insinuet, nostraeque adeat penetralia mentis?
Corporis hanc agitat molem mens edita summâ
Arce velut; siquidem stans celsa in sede cerebri
Jussa dat, et recipit, varius quas nuntius extra
Res affer: illinc per corporibus undique partes
Fundantur nervi, rami velut, exorientes
Multi de paucis crassi minus, atque abeuntes
Post in fila, cutem per totam tenuia longe,
Et nostros late varios texentia sensus.
Haec via multiplex se regnum extendit in omne,
Hac abeunt, remeantque leves, cita turba, ministri;
Nam simul extera vis, nervorum texta coegit
Intremere impellens, aut mens simul ipsa moveri
Membra velit, quaedam subtilis sanguinis aura
Notum currit iter, vario aut molimine tensi
Sollicitant nervi nervorum summa, vel ima,
Externisque monent dominam de rebus, ut ipsae
Impellunt, vel membra agitant, ut, jusserit illa.
Ergo se extremae varie vibrare coactae,
Fibrae dant variis exortum sensibus intus.
Ipsae res primo revera non nisi tactae,
Corpore nempe suo, tactas sensum atque palati
pagina 547
Gignunt: tum sonitum concussas ire per auras
A rebus certum est ad tympana nostra sonoris,
Tympanaque, et nervos sub secreta aure trementes;
Postremo veniunt aurae de rebus odoris
Tenuiter emissae, naresque lacessere pergunt.
Unâ de tribus his par est ratione profecto
Et nostros oculos a re lucente moveri,
Rem videamus uti, quae nempe in luce locata est.
Qui visum fieri voluit, quia parvula longe
Corpora, quae seriem lucente a corpore longam
Ducunt, {pressa} premunt oculos, protentus ut illinc
Comprimeret baculus, rationem nostra ciendi
Lumina consimilem primae invenisse videtur:
Consimilem porro scimus voluisse secundae
Illum, qui lucem consistere dixit in undis
Aetheriis, sonus aëriis ut constat in undis.
Sed nec corpora pressa, nec est lux aetheriis unda,
Ut supera ostendi, verum a lucente profusa
Corpore materies nimirum, et semper inundans
Flumine abundanti circum loca cuncta, replensque.
Tertius ille igitur modus est, quo lumina nostros
Afficiunt visus, ut missi a rebus odores.
Quare cum radiis tot rerum obstantia vincens
Pervenit ad fibras, ubi pingi debet imago,
Cumque fugam plaga inflicta parat, hospitioque
Admissus salit huc illuc, hac mergitur illac,
Impulsus glomerans celeres, mixtosque repulsus,
Quandoquidem vis vi respondet mutua semper:
Fibrarum in minimis oritur par, oppositusque
Motus particulis; tremor ergo continuatus
Insilit ad cerebrum, et Reginae concutit arcem.
Atque ut multiplicis tot quae sunt stamina lucis
Mobilitate inter se distant, forsan et ipsa
Textura; debent diversos dissimilesque
Propterea in fibris oculi impressisse tremores,
Diversis cerebrum proin motibus exagitare,
Unde et diversae mente in vigilante genantur
Lucis notitiae variosque videre colores
Possimus, varios rerum distinguere fucos.
pagina 548
Cum varii certa miscentur lege tremores,
Harmoniae quoddam cur non genus exorietur,
Ut solet in sonitu, in sensu non simplice visus?
Utque trahunt animos mira dulcedine certis
Intermixta modis discrimina multa sonorum,
Mixta modis aliis quae fastidimus: ita ipsi
Si bene compositi sint, permixtique colores,
Allicient animos, perfundentque agmine amico;
Sin male, percellent ingrato lumina sensu?
Utque sonus cum fit, cujus tremor usurpatur
Saepe oculis partim, partim cognoscitur ipsas,
A quibus exoritur, per vires, et numeratur,
Jam licuit reperisse, quod aures allicit, esse
Non aliud, numeros {nisi}, quaedam certa tremorum
Quos nectat ratio inter se, facilesque, brevesque,
Et cito, diversos post ictus, convenientes;
Sic non posse negem rationem hanc esse colorum
Harmoniae, numeri quamvis, viresque latescant.
At quascumque velis has vires esse colorum,
Et numeros quoscumque, putem non esse profecto
Tam suaves per se, tam cordis adi intima labi
Aptos, ut sonitus, et mentes exagitare,
Protinus et varios sub pectore gignere motus.
Pratum, ubi pubescunt flores, armentaque late
Pascuntur, fluit irriguo et pede rivus, et umbras
Longe excurrentum nemorum ciet; adjice montes,
Montibus adjunctas urbes, tum nubila, caelum
Lumine diffusum verno, maria ipsa, lacusque,
Velivolasque rates, confertaque littora nautis;
Haec circumlatis oculis gratissima vulgo
Omnia sunt; campo nec non instructa patente
Agmina cum tuimur varios ineuntia motus
Armorum, et vultus peditumque equitumque feroces,
Nescio quae, vacua tum surgit mente voluptas,
Sed non tam multos propter variosque colores
Conspectos, quam propter eas res, propter et haustas
Illinc notitias tot in uno tempore rerum:
Nam si nil simulent ipsi, referantque colores
Quo vis dispositi tabulam super ordine, parca
pagina 549
Illinc tentemur moti dulcedine sensus.
Jam pronum tibi erit porro cognoscere, quare
Haud pauci, quibus est simplex natura, colores
Commixti possint unius gignere nobis
Notitiam, qualem naturae simplicis alter
Deferat in cerebrum prorsus diversus ad illis;
Ictus quandoquidem venientes tempore eodem
Diversi, possint medios aequare tot ictus:
Aeratis sic bina tubis pila pulsa per auras
Tanto disrumpat murum impete, disjiciatque,
Si sit inaequalis, quanto, par utraque si sit,
Sed medio molis simul utraque constet adauctu.
Utraque dum raptatur eadem mobilitate.
Viribus a geminis diversa corpus agatur
Si regione, uno medio tamen illud abibit
Motu, quo fugeret, si simplex tertia quaedam
Corriperet vis, ut nequeas distinguere prorsus.
Praeterea viridis color est gratissimus unus
Ante alios, oculosque levat persaepe dolentes,
Nam situs in medio est aliorum; nempe putandum est
Sensus plus mediis naturam aptasse sagacem,
Extremis ut utrinque minus sint rebus inepti.
Praeterea in tenebris si frontem in saxa, trabemve
Impingas, oculosque teras si forte, premasve,
Menti obversatur species inopina colorum:
Illo nempe tremunt violento concita motu
Fibrarum texta haud aliter, quam verus adesset
Si praesto color, et projecta luce feriret;
Et tremor ad cerebrum producitur ille animumque.
Quin solet externo sine motu saepe cerebri
In fibris tremor idem aliqua consurgere causa,
Et facere, ut praesto videamur saepe videre,
Quae procul a nobis sunt, aut non forsitan usquam.
Somnia sic ludunt animum, sic plurima obire
Officia, ire vias longas, risusque, jocosque
Nectere, venari, rixari, ludere, dulces
Scribere versiculos, versarier inter amicos
Credimus, immoti cum in stratis mollibus alto
Stertimus. Exagitat sic motam insania mentem
pagina 550
Multorum, Reges se saepe, Deosque putantum:
Soli bella gerunt, oppugnant cominus hostem,
Qui nusquam est, soli tragica ad spectacula currunt,
Et tanquam plenis populo sedere theatris,
Ridentque, plauduntque, furentis et Herculis iras
Spectant, et misere lacerantem Penthea matrem,
Insanaque suos aestus in imagine cernunt.
Sic etiam ebrietas malesana in pectore turbas
Concitat ingentes, lymphato in pectore; tellus
Vertitur ante oculos, seque ipsa elementa resolvunt,
Horrida tempestas furialibus omnia ventis
Vertit, et intorquent se res, geminantque micantes
Ante oculos, lapsus sunt undique, et undique monstra.
Tantum intra cerebri fibras exorta potest vis.
Hac etiam incolumes, sicci, vigilesque movemur;
Praesertim in tenebris per caeca silentia noctis
Mira videre facit rerum, atque audire; vagantes
Hinc occursantes lemures, larvaeque per aedem
Insuetos sonitus, per et atria nigra cientes,
Panesque, et Satyri, et Nympharum mille figurae.
Porro erit, efficiat lux ut plerum calorem, et,
Si violentior est, ignem, flammasque voraces.
Hoc quoque principiis, quae dixi, confit ab îsdem.
Lux in corpus agens refracta reflexaque crebris
Ictibus interius minimas huc dimovet atque
Illuc particulas urgens, celeremque tremorem
Incutit; exoritur tum mutua particularum
Mutato positu inter se, vis excita quaedam
Majores motus adjungens motibus illis.
Protinus a motu calor exit: fortior hic si
Ob validas fiat vires, magnosque tremores,
Usque adeo partes serviscent corporis omnes,
Candente ignis uti circum velentur amictu,
Paulatimque abeant in fumos, atque vapores;
Nimirum si materies queat illa resolvi,
Inque vaporibus et fumis flamma incita surgat,
Atque novae circum jaculetur lumina lucis.
Haec lambens alimenta sua in sese omnia vertit,
pagina 551
Et, donec superant in corpore pabula, flagrat:
Absumptis nova succedunt, nova flamma per auras
Continuo exoriens fumo surgente nitescit.
Quin tractus fumi extincta de lampade surgens
Ceratâ, aut piceâ, aut adipe, aut pingui oblitâ olivo,
Si flammam longe contingat, protinus illam
Suscipit, et sua labentem ad primordia defert.
At nequeant si forte in fumos corpora solvi
Texturâ minimas partes figente tenaci,
Exceptum retinent ignem tamen illa, diuque,
Quo majora, magis retinent plerumque, foventque;
Interius plures quoniam in majoribus ictus
Crebrescunt lucis loca subcava pervadentis,
Vibratasque agitat plures vis mutua partes.
Propterea validis fors viribus exagitatum
Corporis omne genus, quod fixum est, imbuere igne
Se queat, et rapidam in naturam vertier ejus.
Fors ferrum a fornace rubens, quod forcipe prensum
Ingenti nigrans Cyclopum dextera versat,
Non aliud jam sit, scintillans massa nisi ignis.
Fors ideo quoque Sol, et caelo ardentia summo
Sidera sunt solido constantia corpore, nostra
Ut tellus, aut praeterea vaga caetera quae sunt
Astra; sed illa suis agitata in partibus intus
Undique vibratae jactent ut lumina lucis.
Ipsa etiam quin unda, licet videatur inepta
Ignem concipere, et rutilo splendere liquore,
Igne tamen faciens crebro stillare per artem,
Figes in terrae quoddam genus, induat igne
Quod sese facile apposito, et vertatur in illum.
Haud minus idcirco nobis tamen esse videtur
Credibile hoc, in natura non omnia posse
Corpora candentem sese convertere in ignem;
Igni oportunum quin uno de genere esse
Undique dispersum corpus, passimque locatum
Omnia per spatia, et fibras, et viscera rerum,
In quod corpus agat lux tantum, et agatur ab ipso
Viribus internis, quod denique fiat et ignis.
Involvatque suo violento caetera motu
pagina 552
Corpora, divellat concussas undique partes
Dissolvens, circum et vivo convestiat igne:
Natura est vivi nimirum haec sulphuris ipsa.
Ut magnes chalybem trahit ad se, caetera quidquam
Corpora non agitat; sic lux fors sulphura tantum
Prendit, et adducit, partes et versat in omnes
Immotis aliis; atque ipsa a sulphure contra
Turbatur tantum, non circum caetera sentit.
Hoc saltem experti scimus, graveolentia multo
Corpora quae constante e sulphure, frangere lucem
Plus aliis in se subeuntem, ut diximus ante,
Plus iter et radii flexo mutare meatu,
Scimus et hoc, magis illa aliis a luce agitari.
Ut ferrum ignescat, violento exponier igni
Est opus, et duri ut flammescant pondera ligni,
Esse diu flamma debent contacta voraci:
At scintilla levis massam subito imbuit igne
Sulphuream, et flammas extemplo exsuscitat amplas.
Mixtum ubi sulphureum nitro et carbonibus atris
Pulverem ea attingit: miranda tonitrua circum
Aëre disjecto mirandis viribus edit,
Sub terraque quatit magnas, et diruit arces,
Et findit duros discluso vertice montes
Fragmina contorquens vastas disjecta per auras.
Ex his jam facile ut conjectes esse coactam
Sulphura lucem in se, densatamque agmine magno,
Sulphura pura; neges nam cur durescere figique
Ipsam, et mutari diversa in corpora primis;
Nuper aquam ut dixi fors figi, densam et abire
In terram, certa in glaciem ut durescit acutam,
Atque iterum a glacie in liquidam ut dissolvitur undam.
Corpora quae nullo prope sulphure praedita constant,
In sese possint sentire impune valentis
Ignis vim: cohibent intra quae sulphura, densis
Verum ita parjetibus conclusa, agitare negatum
Vel minimas ut sit partes, vel ponere motus
Ut vix conceptos illae jubeantur ob arctos
Fines, et vetita ob commercia partibus ictis,
Vix ea concipiant ignem, aut mutentur ab ipso.
pagina 553
Foristan idcirco est amianto innoxius ignis,
Undaque ferviscens, perstat tamen unda, calore
Nec pote majori semper ferviscere, quanquam
Ignem subjicias majorem semper aheno;
Nimirum certo calor undis limite constat.
Ergo siqua forent expertia sulphure prorsus
Corpora, non possent flammis corrumpier ullis
Unquam, quin ipsos speculo jungente coortos
Despicerent radios, neque lux deflecteret illac
Tranans dimota a rapido mutataque cursu.
Quis scit, an ardenti non talia corpora constent
Sole super, nequeat magnis fervoribus illa
Ut mutare furens, et solvere; pabula praestet
Quin pubentibus ut plantis, aurasque foventes,
Et rorem veluti fecundum, sylvaque multa
Sit super, alituumque, et corpora montivagorum
Quadrupedum, bipedumque, his ut patria omnia rebus
Sic vigeant, propriis ut sol sit terra colonis.
Utque scobem ferri vicinus turbat, agitque
Huc illuc magnes, immotae parcit arenae;
Sic elementum illud vi solvens cuncta voraci
Inter nos, motuque involvens exitiali,
Perniciemque ferens deprensis undique rebus,
Non alibi nisi ros, zephyrorumque aura faventum
Mollis sit, foetusque novos sustollat, alatque
Mulcens, rivus et ut sitientes irriget herbas.
Fors macularum etiam Solis genera altivolantis,
Illic quae nebulae constant, exordia ducunt
Ista a materie; nam multis saepe diebus
Vasti in tam valido perstant fervore camini,
Nec subito ut nubes aquilone hic disjiciuntur.
Corpora praeterea, quam nostra, tenaciam ulto
Illa magis si sint, ignes perferre valentes
Aetatem possint longam, neque solvier aestu,
Nam si Sol illic quanto violentior extat,
Corpora pollenti tanto mage praedita nexu
Quaedam sint, partes quam quo hic junguntur aquarum,
Illa fluant undae supera de more liquentis,
Et gelidi manent fontes, et murmuret aequor
pagina 554
Illisum; nec jam flores, arbustaque laeta,
Nec sata camporum vernent viridantia? demum,
Ut Tellus, ita Sol faciem non praeferat almam?
Difficile est animos tamen his assuescere vulgo,
Non nisi rem diram violentamque esse videntes
Ignem, atque admotum nullis prope parcere rebus.
Quippe vident, magnis si quando incendia sylvis
Gliscunt, proceras pinos, annosaque late
Robora, et aërias platanos, altoque cupressos
Vertice sublimes consumier, atque perire
Lucentes flammis circum involventibus, atque
Protinus in cineres collabi, nec sua Phoebi
Defendit laurum, aut oleam tutela Minervae,
Nec dodonaeas texere oracula quercus;
Montium honos antiquus abit, fugere Napaeae,
Et sua lustra ferae, sua nota cubilia linquunt:
Quaque diu umbra fuit, campi rediere patentes,
Et primum caelo ostendere cacumina montes:
Nil superest de tam claro nemore, atque vetusto,
Ni cinis huc illuc vento spargendus, et imbri.
Et siquando urbem et turrita palatia flamma
Corripuit, quae non dira et miseranda videntur?
Ignis opes populi violento turbine raptat,
Perque domos, per templa, per atria laxa vagatur
Dissolvens magno crepitu, horrificoque tumultu
Omnia, compages validas, tabulata, trabesque,
Atque intorta procul flagrantia fragmina jactans,
Praesertim furias vento irritante tumentes,
Et sic aerumnam longe, clademque ferente.
Marmora finduntur templis, ebur omne crematur,
Et liquefacta fluunt auri mixti argentique nitores.
Nequidquam lymphis superantem extinguere pestem
Plebs, proceresque ruunt, certatimque undique currunt
Auxilio: vix saepe queunt erupere tectis,
Et fugere instantes flammas: clamantque, trahuntque
Imbelles natos figentes vix pede terram,
Saepe etiam linquunt correptos; brachia tendunt
Illi infelices nequidquam; it nidor in auras
Membrorum, et mixti nimbo crepitante ululatus.
pagina 555
Ardens per conclave fugit lymphata puella,
Et varios iterat cursus, variosque recursus.
Tangat eam turbo dum flammeus, abripiatque.
Ponit atrox ea nec tempestas, dum sua restant
Pabula; propterea multis saevire diebus
Interdum magnas illa videre per urbes.
Ipsi quin cives circum discindere cuncta
Certant, et raptis vastare securibus, ultra
Suppeditent alimenta equitanti ne nova flammae.
Hoc fuit excidio quondam damnata Corinthus,
Cum sua fusa viis vidit commixta metalla
Currere: Byzanti fumantia moenia Thraces
Aspiciunt saepe, atque Euxini navita ponti
Prospectat procul involventes omnia nimbos.
At non flammarum spectaculum tetrius, et tam
Formidabile fert terras natura per omnes,
Igniferos prope quam montes, ubi nigra feruntur
Ostia Diris, et Enceladi cum Fratre Typhoeo
Immanes poenae, et Cyclopum horrentia claustra.
Testes Peruvii cultores, Japoniique;
Testes Trinacriae populi, qui cernitis igne
Aetnam exundantem, et minitantem incendia mundo;
Tu quoque Parthenope nimium vicina Vesevo
Testis es, ah quoties densa conspersa favilla
Horrificos inter sonitus, terraeque fragores,
Dum sursum projecta alto e cratere videres
Ire liquentia per caelum, et flammantia saxa, et
Mixta bituminibus, nitroque agitante metalla;
Omniaque ingenti per dorsum deinde revolvi
Proluvie, et densas Cocyti labier undas.
Igneus it late torrens, operitque feraces
Campos, et crassa valles ferrugine complet,
Cunctaque durata consternit, qua via, crusta.
Dum liquefacta meat massa ingens, restat eunti
Jam nihil: objectos lapides convolvit, et urit,
Proruit et muros, et sylvas proterit altas
Abscindens, raptansque suo fervore, levemque
Post linquens cinerem: procul o! armenta, gregesque ab-
ducite Pastores, si jam licet, agricolaeque;
pagina 556
Nulla mora est, instat tempestas ignea, vestram
Eripite ipsi animam, et corpus servate sepulchro.
Jam si forte recens ad littora pervenit horror,
Contactae subito serviscunt aequoris undae,
Infestasque velint demissae linquere terras.
Haec olim magnis populis, haec floruit amplis
Urbibus ora frequens: stabant hic Hercule structa
Moenia; tergemino veniens cum victor ab hoste
Per terras famae monumenta relinqueret omnes
Grandia: tartareis post eructata caminis
Omnia contexere ardentis flumina massae,
Et tumulo cives uno abscondere, domosque.
Jam subito in duram silicem concreta, recentem
Rerum ostenderunt faciem, sic finitimorum
Mentibus ut locus urbis, et urba ipsa inclyta demum
Excideret, siquidem inducto sub monte latebat.
Longa tamen proferre solet, quod conditur alta
Sub terra, plerumque dies. Sub viscera duri
Nuper montis itum est, et secto tramite, mirum!
Urbs antiqua, aevo non immutata reperta est,
Ast illapsa silex olim prope cuncta replevit;
Finditur ipsa tamen quaerentibus, eruiturque.
Paulatim serpit labor intra moenia ductus,
Qua licet; hanc urbem neque enim irrupisse per omnem
Posse datum est subito, vallabant undique plenam
Praeduri montes, interceptaeque ruinae.
Inventas ad tecta tamen regalia praedas,
Marmora, picturas, et ahenea signa, theatris,
Templisque, et domibus direpta, forisque, viisque,
Et quaecumque fuisse ad victum, ad sacra suppellex,
Ad varias artes: ludos, spectacula, pompas
Creditur, ad rerum privata et publica, vectant.
Parvis longa etiam, vilique in sede locatis
Aetas dat pretium, et praeclarum rebus honorem,
Dignae ut servari sint in penetralibus aureis.
Discimus hinc usus antiquos, discimus artes.
Atque utinam superis potuissent reddier auris
Omnia disjecto ferruginis objice durae!
Urbis, qualis erat, patuisset forma vetustae,
pagina 557
Extantesque domos licuisset, celsaque templa
Cumque suis gradibus, caveisque theatra tueri,
Et fora, diductasque vias, arcusque patentes,
Thermasque, circosque, simul per summa, per ima,
Exteriora oculos itidem, interioraque ferre.
Vos quibus antiquas res, quam cognoscere nostras,
Cura prior longe est, invento et plauditis agris
Semiruto muro interdum, saxisque {vetuitis},
Fragminibusque columnarum, et truncis simulacris,
Quanto vos fastu vestram imperioque per urbem
Ire videremus, quantos canere inde triumphos,
Prisces in prisca ritus quam velle novare
Sede, et adhuc non visa tamen quoque fingere rerum
Multa, et inauditos ut veros prodere mores:
Cuncta palam extarent, nisi quae corruperit ardor;
Et labefactarit largo olim flumine inundans,
Lignea structa, levi vel lanae stamine texta;
Praeferrent et cuncta modos speciemque vetustam,
Quae neque ab Arctois procul hostis barbarus oris
Proterere adveniens potuit, commota elementis
Terra nec ipsa suis quatere, atque evertere ab imo,
Decutere aut ventis, trifido vel fulminis ictu
Juppiter, aut nimbis late furialibus horrens,
Denique non longis aetas consumere saeclis.
pagina 558

LIBER DECIMUS

Queis licuit stabili vestigia ponere gressu,
Certarum et fixam rationum tangere metam,
Sunt spatia illa mihi longe confecta viaï,
Et lumen veris praetentum est rebus amicum,
Ut nequeant ire inficias, nisi pectora, contra
Queis sunt obfirmata, ferinoque aspera cultu,
Dignaque perpetua, cupiunt quam inducere, nocte.
At nunc multa mihi, quae non ita clara, supersunt
Evolvenda; movenda imis est, eque ruenda
Natura e latebris, et caligantibus illis,
Ad quae non detur, nisi longe assistere, lustris.
Hunc etiam juvat extremum imposuisse laborem,
Ad vires elementorum et primordia labi
Scilicet, unde omnis concreta, coorta que summa est.
Noscere quae quanquam certa ratione negatum,
Atque eadem veri jucunda luce rigare;
At fors non adeo nigrum velamen inumbrat,
Prospicere ut nequeamus, et acrem immittere visum,
Atque, intervallo vario quae proxima veris
Sint, et quae fieri non pugnent posse, doceri:
Non tamen ut valeas idcirco protinus illa
Verarum in numero rerum, unique ordine habere,
Nam fors illusus specie tunc avius erres;
Nec contra par sit contemnere, scilicet esse
Quae fors vera queant, vacua et dimittere mente;
Credendi variis at erit par utier illic
Normis, nec varia pendendam non rationes
Arte, fidesque minor vel major rebus habenda est
pagina 559
Ut fuerint ipsae res in splendore locatae
Nimirum vario, minus effulgente, magisve.
Siquid in his auctor valeat tamen, innitique
Nomine siquid sit magno, si fortior extet
Hinc ratio, validis tanquam vibrata lacertis,
Expertaque manu veniat si certior ictus,
Quis dubitet per et haec vasta, et male tuta locorum
Te, Newtone, sequi? cujus gradus altius ima
Infigi terra valeat? quis clarius unquam
Extulit e tanta rerum caligine lumen?
Inclyta quo tua mens prospexit cumque, nec ulla
Territa nigranti, nec victa refugit ab umbra,
Lux quaedam tanquam sublustri in nocte repente
Apparet, retegitque viam, qua accedere spes sit
Ad sacros propius rerum ortus, ad ditionem
Illam etiam immensam Naturae, abducta recepit
Quo sese magis, et longe secreta recessit.
Haec propter, vel si Gravitas educta per oras
Aetherias, lucis vel stamina dia retexta,
Vel nova materiae prius a te multa reperta
Munera non fuerint, haec propter sola, maneret
Ingens fama tui, et decus immortale laboris,
Pectora dum pulchro veri tangentur amore,
Doctrinae dum stabit honos, et gloria laudi.
Non mortale tibi ingenium, non pectora fraudi
Pervia, non talem vafra rear ambitione
Unquam inflexum animum, turpique cupidine fractum.
Humanis majora ipsum illexisse sequentem
Credibile est; quod iter ratio pandebat, adibas
Victor, praeteriens retrahentia caetera circum,
Sicanias tanquam immotus Sirenas Ulysses
Palladiis fidens monitis. Te legerat unum
Ante alios, cui prorsus opes effunderet amplas
natura; his tu hominum voluisti protinus omnem
Munificas agitans curas, ditescere stirpem,
Atque potestates nostrae distendere mentis
Usque adeo, nihil ut non vincere posse putantes,
Confisique ausu irrumpamus in omnia magno.
Proin etiam aggrediamur post te, quaecumque latere
pagina 560
Perpetuis voluit vel adhuc natura latebris;
Et nostro interdum pugnamus marte, sed armis
Instructi tectique tuis; se quisque valentem
Tanto sub clypei veluti septemplicis orbe
Haud minus esse putat, quam cui circumdare Achillis
Contigit arma, vel Hercules tractare sagittas
Immanes, Trojae fatum crudele ferentes.
Jamque per ambiguos calles, lucemque malignam,
Si non ad veri fines, ast ad loca sisti
Proxima certamus; minus ipse ignota movendo
Omnia, versandoque diu facis et subigendo.
Proin juvat huc etiam nostras inducere musas,
Quo tu cumque praeis, laetae audentesque sequentur.
Nonne hoc in rebus fit pluribus, ut videamus
Materiem trahere, atque trahi, gravitatis uti sunt,
Quas docui, vires, et queis magnesia pollent
Saxa, atque electri quae notae a nomine constant.
Non arcto nimium tractu distendere sese
Cernimus has vires: at sunt, quae non nisi parvo
Sic extenduntur spatio, ut percellere nostros
Id nequeat sensus, veluti lucentibus esse
Quas in particulis monstratum est, quaeque per artem
Mutantem saepe, et domitantem corpora flamma
Produntur varia rerum ratione modisque;
Scilicet ut fit, ubi quid fervet, bullit, acescit,
Solvitur effusum, disjungitur, atque abit a se
Divisum, sursumve volat, vel conciliatur,
Concrescitque cadens, quovis vel denique pacto
Mutatur mixtum, concussum, seu calefactum.
Aspicies parvas agitari, occurrere partes,
Impellique, trahique, fugam tentare, repelli,
Jungi, atque aptari nunc his disjungi, et abire relictas.
Proinde queas quasdam latitantes noscere vires,
Quae brevibus spatiis compellant parvula nexus
Corpora inire suos, et certa in vincula ducant.
Jamque has ut possis melius deprendere vires,
Mecum, age, rebus in his, quae fiant plurima, nosce,
Quam varia omniparens agitet natura, struatque.
pagina 561
Est quoddam salium genus, intra dolia crustas
Quod ducit, circumque cadis latera omnia vestit
Accrescens, longo Bacchum si tempore claudant:
De vini exoritur natura, glebaque circum
Fit lapidosa velut, quo vinum parjete stagnat.
Ergo sales prunis siccati, atque aëris auris
Expositi post, incipient humescere primo,
Deinde liquescere, et ut conspersi solvier undis.
At qua sunt illic undae ratione coortae
Tam subito? nonne e liquidis fluitantibus auris?
Particulas semper volitantes aëre aquarum
Nimirum sal iste trahit, densatque vapores,
Atque in se recipit, retinetque tenaciter haustos.
Natura ast adeo bibula caret aequoreus sal,
Atque alii multi, siccatique aëre perstant;
Undas quandoquidem nisu caruere trahendi
Vim certam cur ille tamen sal haurit aquaï,
Nec conviva satur sese rigat uberiori
Proluvie, postquam immaduit? quia deficit omnis
Ille vigor capta praeda, retinensque tenetur.
Quidve aliud jam sit, si non vigor iste trahendi est,
(Cum soleat parvo sustollier unda calore
In fumos) cur haec vinclis exire retenta
Non queat ipsa suis, agitante avulsa nisi igne?
Porro sive salis genus est, seu forte metalli
Caeruleam ostentans frontem, aut plerumque virentem,
Scilicet aut illud scabrae ferruginis instar
Prognatum a ferro, aut aeruginis instar ab aere,
Grajo deductum quod nomine compellamus
Chalcanthum; inde solet subjecto educier igne,
Quod vocitant, oleum: liquor est acerque tenaxque.
Hic quoque contacto fluidam trahit aëre lympham.
Sat sibi sed postquam detractam junxerit illinc,
Desinit; at retinet junctam, nec surgere posthac
Ni validis raptam flammis permittit in auras:
Idem nonne trahens ideo vigor inditus ipsi est?
Quin super hoc oleum si infundas fluminis undas,
Aspicias aliquo fervere calore liquores,
Dum se commiscent; motum calor indicat, atque
pagina 562
Motus eas vires, queis conjunguntur, euntque
Mutuum in occursum partes utriusque vicissim.
Hic liquor, hoc oleum, seu spiritus, undave fortis,
Ut dicunt, valido quae surgens ignis ab aestu
Guttatim e gelido defluxit fornice, fortis
Atque valens, ferri humectet ramenta, rigetque;
Haec solvens subito bullit fervore, cietque
Motum in particulis ingentem, dum sibi cuncta
Intervalla aperit chalybis, penetratque reclusos
Incurrendo aditus: ponunt non ante furores,
Quam terri partes a sese avulserit ipsis
Singillatim omnes, solasque ambiverit unda
Undique complexu valido secum fluitantes.
Jam non illa potest, poterat velut ante, calore
Tolli aliquo; magno vix ferrum liquerit igne.
None vides harum veras existere vires
Undarum in ferrum, ferrique existere in undas?
Istam praeterea fundatur si super undam
Nitri sal, pariter bullit liquor hospitis ejus
Adventu, sibi dum jungit, solvitque receptum.
Supposito tunc igne doma; nitri ocyor aura,
Quam solet, insiliet, partemque relinquet, inertem
Partem acidam ipsa sui, tantum sociata potentis
Parte acida undaï, quacum conjungitur illic
Arctius, et nequeat sat utrique quia esse ferendae,
Elabi propriam sinit, evehit hanc alienam
Ex oleo immisso, atque aequali pondere nitri
Flammis suppositis si educas scilicet auram
Hanc nitri, multis quae nitri spiritus audit
Compositus tenuem ob naturam, Garyophylli
Tum super aut oleum immittas, quocumque per artem
Aut aliud plantis extraxeris, eque animantum
Corpore; misceri simul incepere vicissim;
Jamque calent adeo vehementer, ut excita flamma
Protinus exsurgat; tanta est vis ista liquorum,
Tam ferus incursus violentusque. Ob rationem
Hanc itidem nitri compositus spiritus iste
Non abit in flammas consperso flore lyaei?
Non tonat extemplo, non fulmina jactat in auras
pagina 563
Horribili crepitu cum nitro sulphur et illo
Cum sale commixtum, quo crustas dolia ducunt?
Sulphur enim in nitrum, nitrumque in sulphur, in acrem
Immittens se utrumque salem quoque, sal in utrumque,
Impete praecipiti sic impelluntur, ut una
Protinus omnia eant in flammas, inque vapores,
Protinus atque abeant resoluta efflataque in auras.
Corpora cum lente solvuntur mixta, calore
Lente servescunt modico; ferventior uret
Hic tamen, haud adeo si lente solvier illa
Contingat; demum extemplo, quae mixta, soluta
Si sint, fit validus subito fervorque calorque,
Flammaque cum tonitru, cum fulminibus projectis.
Sic etiam exhausto, quantum licet, omnibus auris
Fornice sub vitri si spiritus, ut modo dixi,
Nitri compositus supra fundatur odorum
Garyophylli oleum, subitâ omnia discutiuntur
Exortâ flammâ, et claudens vas rumpitur ipsum.
Sulphuris et crassi quantumvis pulvis, et unda,
Ferri et scobs tenuis pariter mixta atque subacta
Si fuerint, aliquo post tempore massa calescet
Exagitante scobem jam sulphure, flammescetque.
Ad se sulphur item fumans trahit aëris auras
Alliciens circum; densantur protinus illae,
Et figuntur ibi coëuntes, vimque coërcent
Sese expandendi subito, velut ante solebant.
Certo quod possis tentamine saepe videre,
Aëra si longo claudas cum sulphure vitro,
Quod supra obstructum, subter mergatur in undam,
Separet externas auras quae inducta, prematque
Internas paulum; tum sulphur in aëre clauso
Accendas radiis speculi de fonte cavata
Conjectis super, aut commixta jam scobe ferri.
Ut docui; videas minui tum protinus intus
Auraï spatium, lymphasque in inane salire;
Figuntur siquidem, sobenturque aëris aurae,
Ut nequeant porro restare prementibus extra.
Propterea terrae scrutantibus abdita ferro
pagina 564
Fit subito interdum, ut vitaï copia desit
Emissos propter densantes aëra fumos:
Fit pariter, pereant afflati ut fulminis aura,
Quandoquidem subito circum constringitur aër;
Sulphura nam condi terris, extraque volare
Saepe opus est, variosque sales, variisque vapores
Omnigenos genitis intra expirare metallis.
Omnibus expensis ergo, quaecumque per artem
De genere hoc fiunt hominum, mirabile non est,
Terra ferax adeo cunctus cum rebus abundet,
Cur varios passim persaepe exaestuet aestus,
Partibus unde suis imis calor, unde claentes
Prosiliant fontes, medicusque ebulliat humor,
Causaque succendat quae montes ignibus altos,
Quaeque locis vim pestiferam progignat avernis;
Praeterea cur emittat Scaptesula flammas
Interdum subitas, aerumnososque vapores,
Atque graves nebulas, cur tellus mugiat alte,
Atque solo trepidante tremat, cur denique pestes
Exhalet calidas ventorum, aurasque necantes,
Typhonumque genus, versantesque alta columnas
Aequora cum sonitu, tempestatumque furores.
Subter sulphureo commixta metalla vapori
Quippe haec efficiunt; quandoque tonantia flammam
Concipiunt subito, et disjectant omnia circum.
Propterea tellus super intremit, atque vacillant
Concussi montes, vacuisque innixa cavernis
Culmina, saxaque trans aperit quassata viam vis.
Interdum vasto diducta patescit hiatu
Tum quoque, nigrantesque videtur mittere ab imo
Terra orco fumos, tenebrisque offundere caelum.
Hi tamen explosis saepe exhalare vapores
Possunt trans rarae permulta foramina terrae,
Atque improvisum nobis inferre calorem
Aëra mutantem subito, ducamus ut aegre.
Protinus auraï dempto libramine venti
Consurgunt celeri verrentes impete terram,
Et tempestatem concinnant undique diram
pagina 565
Cum sonitu horrifico; depugnant frontibus omnes
Adversis, velut Aeolio diffugerit antro
Turba ferox, longum impatiensque fremensque retenta.
Tum quoque turbinibus convolvier aëra diris
Aspicias; nam qua consumens aëra figensque
Ille vapor pergit, circum reparare ruinas
Aurae deproperant subitae, et loca inania replere;
Idcirco impellunt, impellunturque vicissim
In latus, et diro contortae vortice versant,
Et versantur, ut in medio proin perstet inane.
Propterea aequorei fluctus sorbentur aquarum
In vacuum, et magni lapides correptaque tecta,
Evulsaque imis sylvae radicibus alte
Exportantur eo violenter ab impete terris
Spargendae hac illac: intortis cuncta rigantur
Guttis in gyrum, et subvectis aequore arenis.
Fit, videatur uti saepe et succensa columna
Terris e nube inniti, et fulgere maligne,
Sulphureumque gravem circum demittere odorem.
Clamorem tollunt tremefactae ad sidera gentes,
Et votis diram avertunt lucemque luemque.
Fit quoque, sulphurei ut volitantes saepe vapores
Tempore praesertim, quo siccaque fissaque terra est,
Impingant acida in nitri corpuscula, et una
Commixti fervore novo magnoque calescant,
Suscipiantque ignem; fulgor fit protinus auris,
Et caeli hac illac volucri loca lumine tingit.
Fit tonitru, densae quod nubes commeditantur,
Tela trisulca Jovis fiunt, et missile fulmen,
(Proin etiam a terra perhibent quod saepe coortum)
Et quidquid liquidis succendi cernimus auris.
Nempe acidis itidem quoque foeta vaporibus aura
Aëris est, variis fervorem inducere rebus
Qui possint, ignemque; ideo est, ignescat ut auris
Aes facile in mediis ferrumque, ut flamma creetur
Flando, atque increscens sua flando robora sumat,
Igneus et noster cordis calor ut foveatur
Aëra ducendoque emittendoque vicissim.
pagina 566
Nonne vides igitur multis in rebus inesse
Principium quoddam, quod non movet ante quietas
Particulas, spatio quam cum breviore vicissim
Sunt positae; tunc hinc atque illinc excitat illas,
Et facit, occursent ut mutua, confligantque
Motibus adversis incurrendo, atque calescant,
Atque ita correptae violento denique cursus,
Concussae, fractaeque ex ictibus, inque minutae
Ut fumos flammamque exhalent, atque vapores.
Cum natat in lympha ferrum rodente solutum,
Ut neque particulas oculis discernere possis,
Seque gregare ejus fluitantes, si bibulus sal
Jamque liquens Bacchi e testis collectus odoris
Fundatur super, extemplo sale lapsa metalla
Deorsum praecipitant immisso, et libera vinclis
Densi more luti fundum volvuntur in imum,
Atque ita comparent forma, velut ante, recepta.
Nonne hoc est acidas undas magis esse valentes
Hoc sale quam ferro in raptando, proin veniente
Post sale, dimisso huc convertat vincula ferro;
Sic quoque dimittat ferrum, et magneta resolvat,
Aeraque prae ferro pariter contemnat habendo,
Praeque aere argentum (pretiosa ut Glaucus ahenis
Cum Diomedeis commutans spreverat arma
Inscius) argentum ferro tum denique vivum,
Aut ferro aut plumbo, pariter commutet et aere.
Quod sorbere oleum lymphas ex aëre dixi,
Sic sibi conjungit correptas, ut neque flamma
Avelli possint subjecta; lymphaque tarde
Ascendit fumans atque aegre, nam comitantur
Ascendentem olei sublatae denique partes.
Qui liquor a fumo hoc constricto deinde fit, idem
Ex oleo pariter constat, lymphaeque retecta.
Quid facias, lympham ut possis jam cernere seorsum?
Ferrum, aut aes, Bacchive salem, quem diximus ante,
Immerge, et rumpes connubia protinus illa;
Namque salem, ferrumve, vel aes dum corripit, undam
Linquit amicam, oleum: vidua ipsa relictaque prodit.
pagina 567
Aëre sic tenues undarum posse vapores
Linqui credibile est, queiscum conjungitur ille
Sublatis, alioque suam vim vertier omnem
Jam non mixti illi sustentatique, trahuntur
Inter se, nubesque apparent agglomeratae,
Deorsum et praecipitant in terram, densaque lymphae
Corpora conficiunt: pluvius cadit ilicet humor
Nubibus ex altis, sitientesque irrigat agros;
Proin et roriferis noctis conspergimur alis.
Commixtum salibus si vivum efferrier igne
Argentum facias, et post cum sulphure jungas,
Caerula ante oculos pictoribus utilis exit,
Nomine cinnabarim quam dicunt, massa; per ignem
Si deinde hanc torques viva ante in calce receptam,
Fortius argento quoniam calx sulphura vivo
Pertrahit, eripiet; sine sulphure tollitur alte
Argentum; fixo remanet cum corpore sulphur.
Fortem quam docui lympham dissolvere posse
Argentum, non ipsa ex auro arrodere massam
Circumfusa potest: alia est, quae combibit aurum,
Commiscetque sibi: regalem nomine dicunt,
Fors quia divitiis gaudet regalibus auri.
At non argentum queat haec libare vicissim.
Quare hoc? illa caret vi scilicet alliciendi
Aurum ad se, contra haec argentum. Si sale fortem
Conspergas undam, praesertim Juppiter Ammon,
Cui cunas nomenque sali dedit, unda repente
Regia fit fulvum figens mage avara metallum;
Ergo liquens propria argentum cum jam innatat unda,
Ereptumque doles; salis haec superinjice frusta,
Unda salem arripiens nodo dat abire metallum;
Protinus hoc moremque suum, suaque ora receptat.
Undis cur liquidis, qui baccis Paladis humor
Exprimitur, nequeat miscerier, et liquefacto
Cur nequeant ferro liquefacti pondera plumbi?
Nempe carent vi, qua raptent in mutua sese
Oscula? Cur aegre aes possis confundere vivo
Argento? tantum modice sensere vicissim
pagina 568
Hinc atque hinc duci. Cur sal diffunditur undam
Per totam facile, et viro corrumpit amaro
Aeque contactam, nisi quod traxere valentem
Mutua se per vim, natura convenientes?
Postremo nonne hoc manet de fronte, necesse est,
Quod vulgo perhibent, quae convenientia, jungi,
Disjungi contra, quae sunt diversa, calore?
His aliisque modis miscendo plurima rerum,
Hoc genus, atque aliud, torquendoque igne ministro,
Jam nihil invenies esse, ut facile evolet auris
Sublatum, quin id fixis quoque partibus extet,
Queis quocumque volat, sibi junctis adjicit alas;
At dimittit eas partes, jungatur amica
Si mage re, rapitur dum per sublimia: flammis
Illud sic oleum domitantibus effugit alte,
Sorbere ex liquidis undas quod diximus auris,
Immixtasque graves levibus sustollit in altum
Particulas, fixasque acidis; sed spiritus una
Si Bacchi sursum fumos emittat odoros,
Has acidas ad se partes trahit atque fluentes;
Ipsae adeunt solae, et comites post terga relinquunt
Deciduas subito, et nigras, et prorsus inertes.
Et quoniam, vocitant oleum quod sulphuris, extat
Huic oleo prope par natura; et sulphur haberi
Possit item geminis ut constans partibus illis,
His fixis, istis fugitivis, glutine amico
At simul aptatis ita, ut hae fugientibus istis
Effugiant etiam, raptataeque usque sequantur;
Sulphuris hinc certa in resina solvere florem
Si tentes, ignem et circumdare, ut efferat alte,
Invenies sulphur constare bitumine crasso
Quodam, quod totum flammae facile imbuat ardor,
Atque acidis salibus quoque, terrae et pondere crassae.
Et quia telluris foecunda hoc viscera foetu
Sunt acido, possit rebus communis origo
Hinc repeti multis, quaecumque exordia ducunt
E tellure, acida et multis haec mixta potestas
Rebus erit; sic si aut ferro, aut conjungitur aeri
pagina 569
Discurrens, quaedam ferrugo, ut diximus ante,
Prodeat aut aerugo, opus est, quam nomine grajo
Chalcanthum appellant, at si cum corpore terrae,
Cumque bitumine, sulphur erit, sin denique sola
Cum terra, faciat, quod nos vocitamus alumen,
Fors quia dat lumen rebus, clarumque nitorem.
Omnia non itidem, aut fors omnia corpora constent,
Quotquot sunt usquam, geminis his partibus una
Commixtis varie, et conjunctis foedere certo,
Saxa, metalla, sales, arbusta, animalia, ab alta
Quidquid et eruimus tellure, et cernimus extra?
Fixae ubi jam non sint partim, partimque volantes
Particulae, aut solidae partim, partimque fluentes,
Ut, res saepe sua qui solvunt arte, tuentur.
Hinc facile et salium quae sit natura patebit.
Particulas terrae siccatas quippe, et aquosa
Invenies acida esse sales corpuscula: jungit
Utraque se raptu inter se natura valenti:
Nec posse hanc terram dissolvi, copia ni sit
Tanta liquens acida, ut faciat dissolvere lympham.
Atque acidus sapor ipse movens, pungensque palatum
Attritu exoritur, quo fit, penetrentur ut intus
Linguae texta acidis a partibus, atque agitentur.
Sed junctae absorptis hae partes ante metallis
Non ita convellant linguam, at dulcedine saepe
Contrectent sensum; retinendas namque metalli
Versa ad particulas ea vis obtusior exit;
Et si acidi minus est, quam ut, quod componitur, unda
Dissolvi possit, proin linguae et texta movere,
Vis effoeta fit, et nullo tractare palatum
Quit sensu, ut nullus sapor illo a corpore manet;
Nam quod non valeat lingua, aut humente palato
Solvier, haud valeat sensum ullum inferre saporis.
Utque facit gravitas, pelagus fundatur ut omne
Tellurem circum, magis est quae densa gravisque;
Sic facere hic raptus quoque possit, aquosa superne
Particulis ut fundantur terrestribus (ut quae
Sunt mage compactae), salis et corpuscula fiant;
pagina 570
Nam secus haud acidae partes mediae esse videri
Possint terram inter, sal et qua solvitur, undam;
Nec sale de testis collecto acida extraheremus
Corpora tam facile, in queis nant resoluta metalla.
Utque globo in magno terrae graviora feruntur
Ad medium, fundumque magis volvuntur in imum
Pondera; sic salis in parvo quoque corpore possit
Materies magis in medium, quae densior, ire
Conniti, salis et, tellus ut parva, sit una
Particula in medium, siccis durisque coactis,
Et terrestribus et densis, at mollibus extra
Effusis, et quae sunt rara, humentia, aquosa.
Proptereaque sales longum durare videntur;
Aegre quandoquidem divulsis, nec nisi aquosis
Particulis, illos destruxeris, aut nisi faxis,
Ut mediam subeant non magno agitante calore
Hae molem, donec nimium discerpta minores
Haec in particulas, corruptaque, nigraque fiat,
Et penitus collapsa putrescat corpore toto.
Forsitan hinc propriam plantae, atque animalia formam
Servant, convertuntque in se succumque, cibumque;
Quandoquidem tenera ipsa alimenta, atque humida cum sint
Usque adeo possunt motu, atque fovente calore
Texturas mutare suas, ut denique fiant
Terra velut dura, et siccata, et densa, manensque,
Particulaeque tenens medium cujusque, liquenti
Obsita materie, velut in sale: si tamen esca
Non ita mutari valeat, collapsave fiat,
Quae terra in medio est, nec jam in se vertere possit
Extrorsum venientia, nec reparare ruinas,
Vitalis motus confunditur, omnia vitae
Claustra soluta labant corruptaque, conque liquescunt
Omnia fata {i jam} mortis falce recisa.
At nunc unde salis certae notaeque figurae
Particulis, unde et gemmis, variisque lapillis,
Corporibusque suae veniant, queiscumque, suasque
Unde habeant formas res, et discrimina quaeque
Formarum, si nosse voles, haec inspice mecum.
pagina 571
Solve, age, pauxillum salis amplo vase receptâ
In lympha; quamvis gravior sal exstet, in imo
Propterea fundo non permanet, undique in omnem
At diffundet aquam sese summamque humilemque,
Sparsus et aequali per totam mole natabit.
Disjunguntur enim salis omnes mutua partes
Inter se, quantum fluidum sinit augmen aquarum,
Disque trahuntur, aqua hanc ut praedam partiat aeque.
Tum liquor educto incipiat fumare vapore;
Jam supera, ut velo quodam, crustave manente,
Vel tenui frons obducetur pelle: subinde
Omnia frigescant; frusta in cystallina junctus
Non abnormes, at certas notasque figuras
Praetendet sal ipse sui; namque ante, coactus
Quam foret in glaciem hanc, et dum fluitaret in unda,
Distabant intervallis aequalibus ejus
Particulae, parili disjunctis ut ordine miles.
Ergo ut destitui sublatis coepit ab undis,
Vis sua particulas cognata ad foedera flexit,
Aequis in spatiis jam non aequis; vis ista, necesse est,
Junxerit idcirco certa has ratione modoque,
Quae jam absit si vis, absit lex omnis, et ordo.
Et quia crystalli, gelida ora Islandia longe
Quam mittit, partes radios ut more refringant
Insueto, unâ agitant lumen regione plagaque,
Credibile est molli cum semine formarentur,
Partes non solum dispôstas lege fuisse
Certa, ut sic certae concrescat forma figurae,
Sed quoque consimili, quo magnes tendit ad ursam,
More, latus certum certam obvertisse sub oram,
Esset cui lateri vis indita certa, plagaeque.
Ex his nonne vides certas inducere formas
Tellurem salibus, quotquot sunt, posse, suosque
Constantes dare queisque modos, notasque figuras,
Dum teneros foetus ea molli educit ab ortu,
Proinde genus varium vario distinguere cultu?
Sic etiam varias gemmarum existere formas,
pagina 572
Cuique suam? sua vis cujuslibet est elementis.
Propterea dum gemmifera in tellure seruntur,
Et certas facies multis debere lapillis
Reddier, et certos flexus, velut ante politi
Jam fuerint, factique manu, cognoscere possis;
Ut neque propterea nimium mirabile constet
Arboribus frondesque suas, floresque quotannis
Describi notos, speciem esse et fructibus unam.
Quos ducunt succos, dispergunt undique ramis;
Tum pars quaeque trahit, quae sunt sibi amica, suoque
Ordine, lege, situ, spatiis trahit, adjicit, aptat;
Propterea et primo surgens de stamine prodit,
Totaque nutritur, paulatimque augmina sumit.
Nonne etiam efficiunt, genus hoc, concrescere multa
In speciem, varios qui miscent arte colores?
Quae tunc ante oculos rerum miracula ponunt?
Sic ubi ferrea frusta nitri rodente soluta
Sunt humore, salisque madentia pondera ab unda
Tunc immissa super, qui jam intra dolia lectus,
Protinus effertur mixtus liquor, inque tumescit.
Post ubi jam ponunt aestus, et amica quies est
Reddita particulis, inceptat quaeque suam vim
Exerere, et socias partes, quas inlicit, aptat,
Et sibi conjungit, species tum vera videtur
Arboris; aspicies crasso consurgere trunco,
Diduci post in ramos, et brachia circum,
Sunt ramis frondes, sunt fibrae frondibus ipsis,
Sunt flores, sunt multa novi per brachia fructus.
Haec aliis, alioque liquoribus ordine mixtis
Perficiunt etiam, et vulgo miracula jactant
Formarum variarum; haec sunt omnia raptu
Multiplici, qui confusis sua dat loca rebus.
Sic etiam nostri nostro de sanguine libant
Artus, perque vias varias adducere tentant,
Quod proprium notumque sibi, dispendia penset
Quod sua, dimittunt aliena inimicaque longe,
Quae dimissa suos loculos tenuere, suumque
Hospitium: nervi sic nervis, ossibus ossa,
pagina 573
Sic venae rapiunt venis aptissima; carni
Additur id, quod alit carnem, quod viscera tantum,
Visceribus; cutis ipsa suis, unguesque, pilique
Assuescunt praedis; propria re, lege, situque
Omnia ditescunt: teneris nutrimur ab annis
Sic omnes, queiscumque datum e genere esse animantum,
Sic adolescimus, et plena jam aetate vigemus.
Inde extare etiam primordia nostra putandum est,
Et nostri hinc certam texturam stamina habere.
Infoecunda Venus, muliebri misceat aurae
Ni se mascula vis; genitales quippe liquores
Confusi simul et commixti mutua sese
Corripiunt in vincla, illa pars parte, plagaque
Tantum illa trahitur, tantum illo se ordine nectit.
Sic teneri fiunt artus, sic viscera, nervi,
Sic sensus omnes, sic et via certa cruori,
Et sic quodque suo genus e genere exit in auras;
Atque aquilas aquilae, leporem lepus, atque bovem bos
Progenerat, homines humana a stirpe creamur.
Constamus patrio, et materno e semine cuncti,
Proptereaque patrum in vultu, et vestigia matrum,
Inque oculis gerimus, vel avos simulare videmur
,Et vocem et motus itidem, distortaque membra
Majorum, et vires morborum, et semina multa.
Inde nothis etiam mixtum genus, atque figura est;
Cumque asinis miscentur equi, fit corpore equino
Progenies aurita tamen; pardique leaenas
Cum jam iniere, dabunt moresque modosque imitantem
Progeniem, et formas pardi simul, atque leonis.
Centauros ex hoc potuere effingere vates,
Ut simul humano et veterino semine cretos,
Semivirosque boves, piscesque a pube puellas,
Et Scyllam canibus praecinctam semimarinis,
Sphinges, et harpyias, ternaque a stirpe chimaeras,
Capripedes etiam Faunos, Satyrosque bicornes.
Ex hoc foeta itidem variantibus Africa fertur
Portentis; namque omnigenae cum flumina pastae
Conveniant ad rara ferae, ripasque frequentent,
pagina 574
Exagitante acri saturas, postasque calore,
Exercere vagam venerem ardent, atque ineundo
Commiscent genus. Hinc inserta toris alienis colla jubaeque,
Nec suffulta suis pedibus stant pectora, et armi,
Immansuetaque vox proprio non infremit ore;
Exsurgunt formae variae, semperque figuras
Illis serviscens lustris natura reformat,
Exustasque novis terorribus implet arenas.
Ut lymphâ trahitur sal, et sale lympha vicissim,
Sic quoque multa trahunt lympham, plusquam ipsa trahatur
A sese, veluti vitrum est: si vitrea duplex
Lamina namque a se paulum disjuncta, sed aeque,
Insistat labro, quod repleat unda; videbis
Undam imis vitri contactis partibus, ipsa
Vitra inter, subito consurgere, et altius ire,
Quam constrata labro sua sit frons, insinuatam;
Altius et tanto plus ire, et surgere sursum,
Utraque quanto plus accedunt vitra vicissim:
Ut si centenis digiti de partibus unâ
Distent, unda manet jam pollice celsior uno;
Sin hac dimidia, digitis prope lympha duobus
Insiliet; prope nam sublatae copia aquaï
Est eadem, et vitris prope vis manet una eademque.
Jam si unâ coëant haec parte, aliaque patescant
Paulum vitra, ingressae aeque non altus ubique
Est locus undaï, nempe hac celsissima surget,
Qua coëunt vitra et tenuissima, crassior exin,
Et fiet minus alta minusque, abeuntibus illis
A sese, certoque sinum curvamine flectet,
Tertia quod referat proscissi segmina coni.
Sic quoque conscendet gemina inter marmora lympha,
Proin et vi simili vitreae vis marmora pollent.
Ima tubi vitrei, cui nomen fecimus a re,
Nempe capillari, quoniam de more capilli
Est gracilis, liquidas si deorsum immergis in undas;
Unda tubum penetrans per se salit, altaque supra
Externam faciem suspenditur, altior usque
pagina 575
Propterea, tubus eat prope quo subtilior ille.
Proque isdem spatiis (latera hic quae concava claudunt,
Scilicet a medio puncto disjuncta, vicissim
Recta a se illic) idem locus esse videtur
Undae altus, prope quem gemina inter vitra notaras.
Omnia quae nequeas super incumbentibus auris
Largiri aëriis, varieque prementibus undam;
Namque sub exhausto prorsum auris fornice fiunt
Haec eadem, fieri mediis quae dicimus auris.
Alte deinde tubo pressum cinerem ingere lato,
Stagnantemque imas partes dimitte sub undam;
Continuo cineri paulatim infigitur ipsa,
Atque alii atque alii, consurgens; denique senos
Post, septemve dies, digitos ad terve quaterve
Ascendet denos, atque intervalla tenebit
Inter particulas humor, cineremque trahentem
Imbuet; humorem semper cinis inferiorem
Altior attollit sugens, avidusque bibendi,
quique est jam madidus, sicco non invidet undam,
Spongia quin etiam contactas evehit undas,
Et tota humescit paulatim; juraque raptat
Sicca ceres, variosque in mensa divite succos.
Cur ita non raptent animantum e sanguine partes
Illae, quas dici glandes voluere vocando,
Diversae succos naturae, ut cuique potestas?
Sic Baccho mixtas si panni limbus in undas
Mergatur, liquidas plus Baccho pertrahet undas,
Tresque altus digitos tantum undae rore madebit.
Ergo si invertas extrorsum e vase reflexum
Pannum, lympha cadet guttatim; seque gregare
Sic poteris geminos commixtos ante liquores,
Servorumque cadis plenis deprendere furta.
Sed jam iterum lati duplex sit lamina vitri;
Altera planitie jaceat telluris in aequa,
Altera at huic ipsi parte innitatur ab una,
Suspensa ast aliâ parte haud contingat; ut hiscant
Sic paulum inter se, mediamque attingere guttam,
Guttam olei, Hesperidum quod sudant aurea mala,
pagina 576
Admotam possint: non gutta quiescet, eodem
Praesertim fuerint si vitra humecta liquore;
Sed per se properabit eo, quo vitra vicissim
Concurrunt, spatia et celerans magis arcta subibit,
Scilicet unde magis compulsa trahetur, et a qua
Illam parte magis vis inclinata propellet,
Dum properat, fac vitra quoque illa parte recedant
Paulatim, cursus paulatim lentior exit,
Sistetur demum vitris distantibus aeque.
Haec ergo in spatiis brevibus viget, hisque minutis
Elicitur vis usque potentior, in minimisque est
Maxima, ut ipsam vim gravitatis vincere possit,
Ut docui multis exemplis, fornice scabro
Ut quoque gutta docet speluncae e fornice pendens,
Utque, tubos intra, circum oras celsior unda,
Concavaque in medio. Ast argenti pondera vivi
Sunt depressa oras circum, medioque tumescunt:
Forsitan a vitro minus illiciuntur, ab ipsis
Illa suis quam particulis; sed forsitan et vis
Est aliqua argentum de vitri fronte repellens.
Credibile est etenim, vis ut ducensque, trahensque est,
Esse repellentem, et retrahentem in rebus; in uno
Quin spatio quae res contendunt jungier una,
Res ipsae spatio mutato inimica repente
Est opus exercere odia, abducique vicissim.
Quod tibi ne mirum possit fortasse videri,
Rerum multa potes jam decrescentia nosse
Paulatim, donec nihilum veniatur ad ipsum;
Nec non a nihilo si tum quoque progrediaris
Excerpens animo, quiddam, quod dicere possis
Esse minus nihilo, exoritur, velut extet id ipsum
Opposita prorsus ratione, et crescat ab ista
Parte etiam. Sic, qui plusquam decoxit, ab amplis
Transiit ad tenues rebus, nullasque, nec istic
Constitit; opposita verum ratione putandi,
Quos debet, nummi, non quos habet, a nihiloque
Quantum absit, quantoque alieno proin sit in aere.
Nititur adversas dum Nauta in fluminis undas
pagina 577
Ire decemque urgens stadia unâ corripit horâ;
Impetus interea crescat torrentibus undis,
Et stadio prima obluctantem devehat hora
Uno tum duplici, triplici post, alterâ et alterâ,
Imminuatur uti progressus qui fuit ante,
Proinde novem primum, dein octo, post quoque septem
Percurret stadia acta ratis sudante lacerto.
Unda decem stadiis sed cum hora devehet una
Praecipitans, prorsus ripam spectabit eandem
Jam non progrediens ratis; at si crescet et ultra
Impetus ille ferens undarum, cursus et ultra
Decrescet nihilum: cum remige rapta retrorsum est
Cymba, et progressum mutare coacta regressu.
Accidit hoc itidem nostris in viribus hisce,
Esse repulsantes, ubi finem habuere trahentes,
Coeptant, oppositaque movent rem parte ferentes.
Ante oculos manifestum inflexi lamina ferri
Objicit exemplum; si ferri extrema vicissim
Ejus vi dimota recedant, utraque nisus
Eliciunt magnos contra, atque accedere tentant:
Si nimium accedant, discedere mutua pugnant,
Disjungique a se: nimirum, ut amica, trahuntur
Illinc, languidius tamen usque, propinquius ut sunt
Admota, hic raptus donec jam desinat omnis:
Ultra progressis coeptat tunc esse repulsus,
Contractisque magis spatiis magis imprimit ictus.
At contra in multis queat hoc contingere rebus,
Ut vice conversa spatiis quoque crescat ab arctis
Nimirum raptus, dilatatisque repulsus.
Mille tibi, genus hoc, odia enarrare vicissim
In rebus valeam, sed erit proponere sat nunc
Pauca, quibus per te cognoscas plurima notis.
Nonne repelluntur radiorum clara reflexa,
Aut inflexa prius, quam tangant lumina frontem
Corporis, ut docui? nonne hac ratione repulsa
A lucente globo phoebeaeae lampadis, aut a
Nocturna taeda aetherias didicere per oras
Lumina diffugere? ut fines egressa trahentis
Jam vis sunt, veluti dimoto carcere currus,
pagina 578
Erumpunt volucri diffusa per avia lapsu.
Nam quae vis radium reflexum pellere possit,
Possit item longe longeque propellere pulsum.
Nonne hinc aëris est etiam, et tam rara vaporum
Natura? e variis nam quae motu atque calore
Corporibus partes avulsae sunt, abeuntque,
Vix extra raptus fuerit confinia ventum,
Extemplo aufugiunt veteri de sede repulsae,
Et consanguineis abductae a partibus omnes,
Impete tam valido sua quaelibet in loca priva,
Ut vix sufficiat regio tunc ampla quietis
Fusa magis decies centenas mille per oras,
Quam fuerit, starent junctae cum corpore in uno.
Particulae fluido quae sunt in corpore, cum sint
Non adeo forti inter se compage ligatae,
Et nimium exiguae cum sint quoque, quippe agitari
Quae possint facile, et fluidum componere corpus,
Disjungi facile hae possunt quoque, disque sipari,
Et rarefieri, parvoque volare vapores
In tenues motu; nec non et frigore contra
Constringi rursus parvo, et densarier una.
Sed quae sunt crassa et facientes corpora dura,
Nec facile ut possint agitari proinde, nec a se
{Di?elli}, amplexu compactae, ut glutine forti,
Fortiter haerebunt, valido neque abire nisi igne
A sese poterunt, aurarum et condere fluctus.
Corpora de genere hoc idcirco fixa vocarunt.
Scilicet haec motu rare jam facta valenti
Aëra conficiunt verum, longumque manentem;
Quandoquidem duro nodo quae fortiter aptae
Particulae fuerant, semel ut sunt deinde solutae,
Protinus a se vi mira in spatia ampla recedunt,
Porro ut difficili raroque in foedera nexu
Conveniant, multae et coalescant corpus in unum.
Quippe ita servatum est, intra si vitrea septa
Clausa super, subter longo excipientia lymphas,
In queis mersa, tubo, servescere plurima rerum
Efficias, ut, quos carpis per dolia odorâ
Crusta obducta, sales, ubi Rhenus profluit amnis,
pagina 579
Ut lapides, qui praesertim concrescere suerunt
Vesica in molli, tum lignea texta, medullam
Quernam praecipue; clausa intervalla recenti
Aëre compleri servatum est protinus, inquam,
Submotasque locum subter, pressasque dare undas;
Aëra sic genitum perstare et tempore longo,
Condensans veniat dum causa alicunde, trahensque,
Sulphuris ut nidor succensi, ut fumida lampas,
Halitus ut calido ex animantum pectore creber.
Et quia particulae crassae magis aëris extant,
Avulsae crasso magis ut de corpore, quam qui
Consurgunt tenues liquida de mole vapores;
Est sua proin gravior, quam sit natura vaporum.
Humidus immixtis persaepe vaporibus aër
Propterea est levior, quam siccus et aridus idem.
Haec etiam debet, quam dicimus, esse repellens
Vis, quam propter aquae possint insistere muscae,
Et glomerare gradus, nec uti per sicca ferantur,
Humectos sibi habere pedes, nec rore retentos;
Propterea et latae vitrorum tangere sese
Non possint geminae facies, resupina supinae
Quamlibet incumbat; proin et quoque pulveris una
Particulae aggestae, ut coalescant corpus in unum,
Difficile est, nisi conflentur, lymphave madescant,
Exhalans porro quae vero glutine jungat,
Vitra unde, et solidi lateres consistere possint:
Vim quoque propter eam duo concurrentia lata
Marmora vix valeant nimium nimiumque propinquo
Accessuque premi inter se, amplexuque teneri;
Nec non et liquefacta super vix incidit aera
Gutta inimica undae, subito fracta omnia circum
Dissiliunt strepitu magno, aeraque disjiciuntur:
Denique propter eam vim lymphae, oleique liquores
Misceri nequeant, nec proinde madescere, quidquid
Unctum oleo est, olei aut natura pollet, uti pix,
Ut mollis cera, et quae caeterea pinguia multa
Corpora; e caelo magnus demittitur imber;
Ipsa volans ramove sedens contunditur ales
pagina 580
Guttis; at guttae se tergo obstante rotundae
Devolvunt; manet et super ipsas sic quoque frondes
Gutta rotunda; nequit diffundi quippe repulsa.
Audent propterea volitantes littore mergo
Quaesitum praedam spumantes ire sub undas.
Cunctis rebus ab his manifestum denique constat
Certas naturae peragentes munera vires
Esse in corporibus, motum ipsum quippe creantes;
Motus enim rerum servari non queat idem
In summa, neque materiae peragi omnia solo
Impulsu valeant; nec iners par omnibus est vis.
Proin debes, sese inter, agentes addere vires,
Corporibusque statum mutantes. Ni repararet
Sese motus ab his revera, opus esset, ut omnis
Deficeret paulatim, et natura ipsa periret.
Corpora post ictum, quibus est non summa potestas
Exsiliendi, aliquid de motu perdere debent;
Nec quod perditur, affusas id transit in auras
Mutatum, vere in nihilum sed abire necesse est,
Nam pariter spatio id quoque perditur ipsum in inani.
Ergo cum in mundo concurrant corpora semper
Corporibus, motus concursibus esse minores
Isti continuo deberent, denique nulli.
Quod quoniam fieri non cernimus, usque noventur,
Esto pus, hi motus aliqua vi; quod genus extat
Jam gravitas ipsi conjungens corpora terrae,
Compellensque avulsa, et terram, errantiaque alte
orbibus astra suis retinens, ipsosque cometas:
Quod genus et vis est, mirum quae partibus addit
Fervorem minimis, et motum, et saepe calorem:
Unde salit cor, atque animantum sanguine venae
Exsultant calidae, et ducuntur stamina vitae;
Unde quoque interior communis mater et altrix
Terra calet passim, unde ardescere corpora multa
Cernimus, et circum claram diffundere lucem,
Unde et Sol almum mittit cum luce calorem.
Quae tu si tollas vires, motumque caloremque
E rebus tollas; passim Sol, Sidera, Tellus
Frigerent, grandes torpentes undique massae;
pagina 581
Nusquam ortus obitusque vigerent, vitaque nusquam,
Tantum rapta suis fugerent ex orbibus astra.
Praeterea constat manifestum, has esse potentes
Contractis spatiis vires magis; ipsaque quanquam
Sensu usurpari gravitas non unius unam
In partem partis possit, quae parva sit, usus
Cedat et in nostros tractarier atque moveri
Perfacilis nobis, Terrae at totius in auctum
Ingentis, reddat nostris se clara videndam
Sensibus; increscit spatio tamen illa minuto.
Et quae non valeant se longo extendere tractu,
Plus crescunt spatiis Magnes pondera saxi
Correptis, et adhuc plus, quae vis nomine dicta est
Electri; pollens nimium in vicina, repellit,
Et trahit alternis, tonat, et sua fulmina jactat:
Ast et adhuc tractu vis illa coacta minori est,
Quae facit aërias partes, fumosque, vaporesque
Exire e rebus, facit et ferventia multa
Inter se commixta, esse et flammantia multa,
Et multo magis idcirco, pollensque valensque est.
Denique pertenuis lucis vis ad gravitatem
Collata, immane est, quanto pollentior extet.
Hoc lucis numeros super insiluisse videbis
Ad bis quinque notas, et adhuc magis, intulit usus
Quae ad nos olim, cum huc immigrastis in orbem
Nostrum Arabes, vestras una importastis et artes,
Sed plus barbarie legum nocuistis et armis.
Nam conferre queas lucis vim cum gravitate,
Particulae unius lucentis mobilitatem
Si spectes, curvosque sinus, quos efficiat illic,
Flectit ubi, vel frangit iter; si mobilitatem
Projectae spectes itidem, curvosque meatus
Materiae gravis, et referas res mutua utrasque.
Praeterea et constat spatiis se plurima in îsdem
Adduci raptu valido corpuscula, nullo
Plurima, vel contra opposita se avertere fronte.
Postremo notum claratumque hoc quoque constat,
Mutatis spatiis vires mutarier ipsas,
Sic nempe a raptu transiri saepe repulsus
pagina 582
Ad regionem, ex hac vel contra illius ad oram.
Haec tibi sunt elementa, quibus perquirere motus
Naturae valeas omnes, et cuncta videre
Omnibus in rebus, fieri quae cernimus usquam
Tam varia, et variis per corpora praedita formis.
Ante tamen, quam cum Natura congrediaris
Illius ad fontes, et rebus stamina prima
Ponentem aspicias; ipsa haec primordia rerum,
Quaerendum est, simili num sint vi, mole, figura,
Atque pari, an contra diversa, dissimilique
Omnia, uti rerum diversa effingere possint.
Quaerendum porro est, spatiis quae debeat esse
In primis vis, et postremis, scilicet illis,
Effugiant nostros quae sensus, vel quia parva,
Vel contra quia magna nimis, nec adire queamus
Servantes infra longe, suprave locata.
Jam non esse parem naturam principiorum,
Posse nec esse putant multi, non si velit Auctor
Consimiles prorsus geminas res condere; quippe
Desit tum ratio, quae sufficit, et geminae res
Discerni nequeant ullo discrimine notae;
Nec similis pars, quae Saturni in corpore constet,
Intra se quidquam, cur in Jove non sit, haberet,
In Venere, in Luna; nusquam ergo posset inesse.
At rerum variarum alii primordia contra
Contendunt paria inter se potuisse creari,
Et similem potius Saturni in mole locatam
Particulam dicunt, quia sic, quae condidit, almae
Menti collibitum est. Ficulno quid queat esse
In trunco, ut Faber esse deum, quam caetera, malit?
Plurima de genere hoc parti jactantur utraque:
Propterea verum an tanto e certamine prodit?
An potius, quanquam speciem doctrina dat amplam
Ista sui, et magno resonat clamore per aures,
Fruge bona careat prorsum, infecundaque nullos
Proferat in lucem foetus; ita Scylla decoram
Frontem oculosque gerens, vultumque, et virginis ora
Formosae, monstris uterum pubemque marinis
Cingitur: implentur latratibus omnia circum.
pagina 583
Post ergo ad sensus mentem vertere, petuntque
Proinde ex servatis rationum pondera rebus.
Natura simile esse vident nil prorsus in omni:
Nimirum non frons alta par ulla virescit
Frondi alii in sylva, glandi glans ulla, nec uvis
Uva per autumnum, flori flos tempore veris,
Nec guttam prorsus quit gutta referre liquentem,
Nec vultum vultus, vocem vox; omnibus extant
In rebus, bene si serves, discrimina multa,
Proin in principiis etiam, primisque elementis
Imparibus varie conjunctis conque ligatis,
Omnia quae constant, nequeant discrimina nasci.
Quam varias praefert varie conflata figuras
Murrhina massa, domus qua splendida, mensaque dives
Instruitur, quotque argentum aut induxeris aurum,
Quot ferrum in formas? quanta et variantia rerum
Visitur in pictis tabulis per templa, per aedes
Pulvere de mixto haud multorum nempe colorum?
De latere, et saxis constat, lignisque, quod ipsi
Aedificant homines; tamen alta palatia surgunt,
Magnificaeque domus, et turres, atque tabernae,
Atque casae, circi, delubra, fora, amphitheatra.
Sena elementa quater, quotquot sunt, omnibus usquam
Sufficiunt verbis, quotquot sermone sonoque
Expressere homines diverso, ubicumque locati;
Et tot concentus melici discrimina quae sunt,
Ex intervallis paucis venere sonorum.
Non igitur mirum videatur corpora mundi
Cuncta a principiis vel paucis posse, vel uno
Delabi; in rebus nosmet discrimina cum quae
Praesertim sentimus, ea intus cuncta genantur
Fibrarum impulsus diverso sensiferarum,
Qui vario tantum a motu, variaque figura
Extra corporibus de cunctis possit oriri,
Unde coloratae varie res sint, et odorae,
Et sapidae, duraeque, et molles, atque sonorae.
His facile adversam rationem evertere possis.
pagina 584
Verum ut percipias multo dare certius istis
Naturam indicium, sat erit, si expendere nisus
Illius incipias, queis quoddam tendit ad unum
Omnibus in rebus, simplexque, exordia prima
Ponere ubi coeptant, componens omnia certas
Scilicet ad formas, quanquam non possit ad unum
Id pertingere saepe; vetant obstantia circum.
Quam similes inter se frondes arbore crescunt,
Pomaque? quam similes guttae sunt? membra ferarum
Quam paria in quovis genere, humanique per omnem
Quam non dissimiles terram artus, oraque nostra,
Atque intra gerimus quae sub cute, viscera, fibrae,
Contextus, positus, motus, sensusque vigentes?
Parvaque disseritas, quae rebus proditur istis,
Forte oritur non distentis a partibus aeque
Propter diversasque plagas, variumque calorem,
Externosque ictus, morbos, circumque prementes
Multas res. Bene quam distantia corpora toto
Orbe vides nostrae in gravitatis legibus isdem
Convenisse, eademque esse omnia munera luci!
Oceani fluidae partes sunt, atque liquorum
Quisque sibi constat semper par, marmora semper
Dura, nitens adamas, atque aurum fusile flammis.
Quidquid dissimile est, coge unam in partem, aliamque,
Quodcumque est simile, et confer; jam protinus istam
Agnosces longe longeque excedere partem
Quovis in rerum genere uno; affectat eandem
Hanc igitur Natura viam; et quod distrahit inde,
Opposita propriis veniens ab origine jussis
Perfert, cum nequeat fundo mala gramina ab omni e-
Vellere, quandoquidem est horum infinita propago.
Hac ergo potius ratione est conjiciendum,
Cum genere in quovis videamus tendere ad unum
Naturam, genera et rerum distantia pauca
Cum sint prae humero cunctarum, haec ipsaque pauca
Cum vel adhuc magis exiguo discrimine distent
Inter se, si sint domita igne, solutaque magno,
Et prope conveniant, si, quo licet, usque resolvas;
Si vel adhuc infra nostra delabier arte
pagina 585
Jam liceat, tum quae poterunt minima esse videri.
Ad simplex aliquid descendent, forsan et unum,
Postremo, quod det rebus fundamina cunctis.
Progrediens ita nos Natura inducit ad unum.
Propterea visus rationes reddere privas
Privarum rerum labor irritus esse; putatum
Atque ideo est rerum cunctarum, non nisi pauca
Vestigenda animo, quantum licet, et statuenda
Principia, atque omnem naturam esse huc referendam.
jam tria revera sunt primum arrepta elementa,
Tres positae vires, fieri queis cuncta videbant,
Vis gravium rerum, et ferventum, et vis coëuntum.
Est ut materiem rerum diffusa per omnem
Vis gravium, sic et coeuntum, at proditur ista
Exiguo in spatio, ad contactum fortior usque,
Et tanto magis in contactu, ubi maxima, praestans,
Non quater, aut decies videatur, at infinite
Ut gravitatis, item in contactu, vincere vires:
Laxius idcirco, aut haerere tenacius inter
Sese particulas, rarum ob, crebrum ve putatum est
Contactum; primas certe minimasque creatas
Particulas solida constantes simplicitate,
Quo numero visum est, quoque auctu, quaque figura
Naturae summo Artifici, rerumque Parenti,
Aptanti rebus primordia quaeque cupitis:
Scilicet has aliis compostas partibus esse,
Quae non se punctis, sed totis frontibus apte
Contingant, nullo intersepto prorsus inani;
Infinita ideo conjunctae vi teneantur,
Et restent avellere se tentantibus extra.
Nulla ergo primae possint ratione secari
Particulae, nunquam molem, aut mutare figuram,
In mundo quod opus formas erat ad retinendas
Perpetuas; nam si verti haec primordia quissent,
Exorientia ab his deberent omnia verti,
Et non perstarent, nec terra, nec unda, nec aër,
Nec lux, ut fuerant, neque caetera corpora vulgo,
Antiquae sua nec servarent munera formae.
pagina 586
e primis hic conjunctis, unaque ligatis
Visae particulae coalescere deinde secundae,
Compactae longe primis minus, atque tenaces,
Utpote se punctis tangentes tenuibus, at non
Idcirco non compactae, longeque tenaces;
Quandoquidem pro mole et sunt ea plurima puncta,
Et qua contingi non possunt, sunt tamen omnes
Vicinae inter se frontes, pollentque trahendo.
Tertium ad his porro consurgere particularum
Conjunctis genus haud tam durum, conque ligatum,
Tangentum quoniam punctorum rarior extat
Jam pro materie numerus: sic deinde sequentes
Nasci particulae; perventum dum sit ad illas,
Munera quae luci sua dant, sua munera cunctis
Corporibus, quae se vario tentamine produnt,
Unde tot in mundo rerum diversa videmus.
Altera sed quae est vis, quam dixi in corpora ferre
Fervorem, non, qua constet ratione, docemur:
Sed quia sit motu fervor, mediisque tenetur
Rerum in particulis, magnas inter minimasque
Scilicet, et gravium quae rerum, et quae coëuntum,
Ut docui, fines stant intra, proin quoque visum
In mediis queisdam spatiis agnoscere certas
Esse repellentes vires, atque esse trahentes;
Inde queant motu partes turbante agitari,
Qui secus haud certe constet, nam sola repellens
Vis subito quasvis procul in spatia ampla fugaret,
Et vis sola trahens densaret corpus in unum.
Proin non haec rerum, gravium velut, et coëuntum,
Aeque materiem vis est diffusa per omnem,
Ast agitat varie variam, neque corpore constat
Mutato: fervet subito hoc cum corpore corpus
Hoc mixtum, sed non alio ferviscere cernes,
Lentius aut multo, ac languentius exagitari.
Deinde neque, ut gravitas, vis haec manifesta patescit
Ante oculos nobis; quis leges prodidit ejus
Ullas, quis victam in numerorum vincla recepit?
Exspatiatur adhuc vaga, jure solutaque ab omni.
pagina 587
Obtutus fugitat sed adhuc plus tertia nostros;
Evictum certa quin nec ratione probamus,
Constet an in rebus; sed fors existere tantum
Propterea dicta est, possint haerescere partes
Ut minimae inter se, in solidum et durescere corpus;
Nec nisi sit vis magna trahens, potuisse videntur
Aptari partes, et necti; glutine quonam
Ipsa quies proprio valeat, res prorsus inermis,
Quippe quietem aliqui nexus hos nectere rentur?
Impulsam partem num pars postica sequetur
Propterea tantum, quia forte quieverit ante
Utraque? Ramosis num sint elementa figuris
Porro, atque hamatis, possint ut nectier una?
Ipsa forent at cur durata elementa, quid ipsos
Efficit et ramos restare, hamosque rigere?
At non haec ratio firmari hinc nostra valebit,
Quod, quaecumque alia est, nullo consistere possit,
Quin quassata ruat, nisu, nec, mutua partes
Corporeae quoniam junctae sunt, esse trahenti
A vi connexas, certa ratione probatur.
Arreptum est igitur, duris composta videri
Corpora particulis, etiam quae fluvida constant,
Nam secus in glaciem non possent ista coire;
Quin etiam lucis duras debere quoque esse
Particulas, ut diversis diversa videri
Munera jam laterum regionibus indita possint;
Proinde, fuit nunquam penetrari ut corpore visum
Corpus; materiae nos hoc deduxit ad omnis
Munus, ut id nullam possit penetrarier ob vim:
Sic etiam munus, duris per cuncta repertis
Corpora particulis, hoc credimus omnibus esse.
Haud equidem pugnem non plus durescere parvas
Particulas, magni quam crassum corporis augmen;
At clare evictum pugnem non esse, minora
Intervalla ubi sunt, magis et contactibus ipsis
Res ubi continuae; duri plus esse rigoris.
Et quamvis solidae naturae continuatae
Notities nostra consurgat mente, suisque
pagina 588
Corpora particulis tangentibus esse coorta
Credamus subito, percussaque corpora tangi,
Nec non perpetuo extendi sua per loca tractu;
Attamen intenta repetentes singula mente,
Quaque haec notities manarit origine primum,
Judicio fultam instabili reperire licebit,
Scilicet ex illo jam tempore, coepimus esse
Cum primum, sensusque novos mentemque gerentes.
Inclusis utero materno infantibus usus
Omnis sensuum inest aliorum pene negatus,
Implicitusque; viget pro cunctis unus in omni
Corpore diffusus tactus, tactuque moventur.
Commotaeque manus, aliique obstantia circum
Senserunt artus, interque obstantia, et artus
Perceptum nihil est luctantes esse; sed artus
Objectis rebus contingier, inque pediri.
Notitia hinc animo prima insinuata recenti est,
Non interrupto extendi circumsita tractu
Corpora, posse loco neque in uno plura coire
.Multis deinde modis repetita haec una eademque
Notitia est animo, cum nondum luce moveri
Inciperet, nec odore, sonoque, sapore nec ullo,
Atque insculpta alte sola, et cum corpore nexu
Conjuncta invicto, ut disjungi nesciat unquam a
Corpore; proin omnis natura haec corporis una est:
Illas res alias post hanc in corpore sensu
Perceptas vario, naturae ut scilicet ipsi
Haerentes, et abire illinc, et posse redire
Corporeo sine discidio, at perstante putatum est
Natura. Sed post quaedam coepere recudi
Paulum notitiae, ut doctrinis excoluerunt
Sese homines, fuerunt in seque reflectere mentem.
Sic magnis in corporibus durisque, putamus
Quae pueri ductu distendi continuato,
Quaeque putat vulgus, ratio detexit hiatus,
Crebrasque immensasque vias, multosque meatus
Undique conversos; aditus lux namque patentes
Undique habet, debent atque esse haec tanta profecto
Intervalla, ut pars longe longeque supersit
pagina 589
Illa minor spatii, summa omnia materiai
Quod replet; neque enim rationem reddere possis,
Undique cur vitrum lux permeat, atque adamantem.
Sic quod continuum rimis per dura sine ullis
Corpora distendi rebamur, luce meante
Sublatum est; et ubique patet via pervia luci.
At quia nil pugnare repertum est, haud penetrari
Corpora remur adhuc (quod primum est mente receptum)
Particularum ipso in contactu: at corpora eodem
Si sensu, quo nunc, nos possent hoc sine partium
Afficere arrepto contactu; prosus eundem
Si non extemplo a rebus secludere, saltem
Esset opus tum judicium suspendere mentis.
Nam quoties quiddam consistere pluribus aeque
A causis possit, neque sit, commendet ut unam
Prae reliquis ratio, procul avius a ratione,
Seclusis aliis unam qui comprobat, erret.
Errat sit, sua qui quod tecta immota tuetur,
Immotas urbes, immota cacumina montium,
Immotum pariter quoque terrae existimat orbem;
Esset enim, terra vel mota, immota domorum
Haud jam tecta minus, montesque, urbesque, videre.
In minimis nunc si spatiis sit forte repulsus
Ingens materiae punctorum, sed minuatur
Protinus ut tractu paulum aucto, et desinat, atque
Vertat se in raptum subito, patet abfore verum
Contactum a punctis, at partes partibus esse
Non minus in spatiis haesuras, ut modo, parvis.
Nam positis, ubi sint raptus hinc, atque repulsus
Illinc, inter se punctis, fit motus ibidem
Nullus; at admotis paulum inter mutua sese,
Protinus exoritur vis magna utrumque repellens,
Quae vetat, ut possint accedere conjungique;
Contra at dimotis paulum, vis excita surgit
Magna trahens, nec abire sinit de limite noto.
Uno proin moto puncto, moveatur et alterum.
Sic admota manus lapidi cum finibus illis
pagina 590
Jam stetit, ad sensus spatium non accidit illud,
Quod superest, ac tum tentanti ultra ire negatur
Pellentes propter vires; proin exagitantur
Fibrae, et commoti sensus, perculsaque sensu
Mens, ut si lapidem revera tangeret ipsum.
An pacto hoc tenues in duro corpore partes
Haerescant, porro quaeremus; nunc manifestum
Hoc pateat, compage ex ipsa particularum,
Et qua duritie sunt praedita corpora, certam
Muniri non posse viam ad tangentia sese
Puncta, nec ad summos his in contactibus inter
Se raptus. Non mens hic tuto haerescere possit.
At, magis accedunt quo multa, tenacius haerent,
Pluribus et quo inter se partibus attinguntur:
Laevia sic facias duo marmora lata premendo
Contactus ire ad crebros, validisque teneri
Viribus inter se, quae longe increscere rursus,
Si premis ulterius congesto pondere, possunt:
Sic vivum argentum jam crassis aëris auris
Purgatum sublime queas suspendere longo
In vitro plus, quam externo quod cum aëre possit
Librari; sic saepe altum et sub fornice vitri
Omnibus exhausto suspendas aëris auris.
auris si libretur idem, vix praeterit alte
Ter denos digitos; decies ac scandere visum est
Septenos ita saepe; quod a contactibus ipse
Fors repetas crebris, disclusis scilicet auris,
Argentum vitrumque vitri; insinuata liquoris
Nam pars alta potest suspendi parjete scabro,
Atque aliam retinere tenax, aliamque propinquam:
Aut etiam longe subtilibus aetheris auris
Id tribuunt, quae trans illabi vitrea septa
Non possint clausis tum rimis, exteriusque
Incumbant pariter cum crassis aëris auris:
Deinde tubo facies submitti creditur alta
Propterea paulum concusso: non bene septis
Jam tum quippe viis, vitrum trans, irruit aether.
pagina 591
Verum, quidquid id est, raptu vel talia solo
Si tu forte velis peragi (quanquam insinuari
Vix queat in mentem, vim magni ponderis illam
Quamlibet angusto in vitro vi posse trahentum
Vinci ad se laterum), num fiat proinde, ut in ipso
existat raptus contactu, et particularum
Num sic excludas cuncta intervalla, minutis
Quin nequeat vel adhuc istis prodire repulsus?
Quandoquidem cum sunt illis in finibus inter
Nimirum raptum partes, interque repulsum,
Mutua tam valida possunt ratione teneri,
Ut fieri non sit mirum, quae facta videmus.
At geminas nimium fines adducere ad istos
Difficile est frontes persaepe; ita prominet ultra
Saepe aliquid scabrum, quod fines praeterit, atque
Proinde repulsatur, cum nondum caetera frontis
Venerit ad raptus ingentes appositae pars.
Quae si tu vincas obstantia, si prope fines
Hos facias amplam frontis consistere partem,
Protinus, ut valido junctae res glutine, stabunt.
Quare non adeo cernas manifesta, tenaces
Ipso in contactu positas res esse, trahentesque
Extendi vires contactum prorsus ad ipsum;
Namque eadem fiant etiam, si forte repulsus
Ipsa in vicina nimium regione locetur.
At si vestiges rem funditus, et rationis
Recto calle mees, contactu posse sine ullo
Constare haec melius cognosces corpora, uti sunt,
Nec partes haerere minus, nec proin penetrari;
Cunctaque materiae quae caetera munera constant,
Dissolves melius tantum uno, resque secabis
Omnes principio, quae jam per corpora fiunt,
Quam tribus, ut supera docui; tria namque sub unum
Dum coges, dabitur naturae copia major.
At ne forte putes, tali ratione viaï
Tramite me coeptae discedere, pressaque summi
Non servare Viri vestigia, quo duce terras
Hactenus, atque auras lustravi, atque ardua Mundi
pagina 592
Sidera. Si cursus distendere collibuisset
Incoeptos, neque jam fama, magnisque repertis
Contentus cessasset, in otia tuta recedens;
Scilicet ipse suum pergendo continuasset
Hac iter; ut densam per sylvam si voluisset
Spinas disjicere, et ramos removere, comasque
Obstantes, via se monstrasset lata patensque,
Qua properans penetrasset ad ultima Naturaï.
Et quisnam vires illas, quibus ad Erymanthus,
Lernave, Stymphalusve, jugis vel Maenalus altis
Pacatus, domita et totum portenta per orbem,
Herculeas vires reprendat, et inclyta gesta,
Evexit queis se cognata ad sidera virtus,
Si quid et, Aegides possit quod vincere, restet?
Processit per nota pedum vestigia, jamque
Hoc alter patefecit iter; discedere visa
Protinus ante oculos loca caeca horrentia nocte;
Innixusque aquilae ut pennis cum venit ad altos
Viribus integris fines, se robore coepit
Ipse movere suo, propriosque educere nisus:
Non mens, non animi deerant, non copia rerum,
Mentis opes; audax obstanti quaeque viarum
Disjecit; patuere aditus ad templa latentis
Intima Naturae, inductique per abdita gressus.
Tu quoque tolle caput felix Epidauria Cive
Terra tuo, primis teque urbibus insere, clarum
Propterea late posthac memorabere nomen.
Jamque agite, extremum hunc Musae perferte laborem,
Vulgantemque mei Civis me inventa per orbem
Ejus ab ore hausta, et mihi pectore credita amico
Laetae ad Parnassi supremum attollite culmen,
Et facite, ut tacitum pertentent gaudia pectus,
Cum leget ipse sua, et quoque tum probet, et mihi plaudat.
Principio cum quid molitur daedala rerum
Natura, ire gradus assueta est usque per omnes;
Nec queat extemplo se magno immittere saltu,
Paulatim sed progreditur gravis et pedetentim;
Scilicet augeri aut minui res quasque videmus
pagina 593
Continua ratione, neque unum acquirier auctum
Ex alio, quin per medios sit transitus omnes.
Hoc a natura ad credendum inducimur ipsa
Omnibus in rebus, quantovis tempore quas est
Cernere mutari: gemina non altior ulna
Arbor in ingentes protento stipite ramos
Crescit, et una nemus fit denique; tempore certo
Interea mediam molem quamcumque subivit.
Non valeat candens ferrum a fornace, rigentis
Aëris expostum flabris frigere, tepescat
Ni prius, immissum gelidis vel fluminis undis:
Perque gradus varii veniunt, abeunt et odores:
Paulatimque ingens sonitus vanescit in auris:
Atque gravis lapidis paulatim mobilitas se
Auget, vel carpit, dum desilit ille, salitve.
Sic quoque quid possit loca commutare remota,
Quin loca progressa convisat continuato
Intercepta?quid et distantia saecula jungat
Durando, mediis fuerit quin omnibus annis?
Quo vertas te cumque, genus permulta videbis
Hoc exempla, ratamque vigere per omnia legem.
Quin et si nostros recti pravique potentes
Contemplere animos; subito virtute nitere
Opposita vitiis longum stabulantibus intus,
Non erit, ut possint, neque contra pessimus ullus
Prodiit extemplo; paulatim ad utrumque venitur.
At nusquam hoc pateat clarum mage, perspicuumque,
Quam sua Mensores loca quae voluere vocari.
Crescere nos illic res cernimus aut tenuari
Ante oculos: nunquam, quae simplex linea, rectum
Interrumpere iter per se queat infinitum;
Nunquam, quae curva est, non ibit sive per orbes
Circum infinitos sua per vestigia semper,
Seu quoque per spiras accedens semper ad unum
Punctum aliquod, semperque una a regione recedens,
Sive per infinita extendens se loca ramis
Productis, ex infinito et saepe reductis
pagina 594
Aut hinc aut illinc: ductus non rumpitur usquam,
Non perit, atque locis oritur nec deinde remotis
Diversus; nullis per sese sistitur oris,
Quin eat, aut redeat vel ab ista parte, vel illa.
Eductae quodcumque viae est tum munus, et ipsi
Quae res cumque fuat conjunctaque nexaque, debet
Sic quoque vel minui vel crescere, nec dare saltus;
Quod genus est quoddam circa punctum revolutus
Et curvas tractus recta distentus ad oras,
Curvataeque viae flexus sinus, et plaga, motus
In quam dirigitur, nec non et caetera quotquot
Munera sunt, regione locorum pro variata.
At sunt, quae legi possunt inimica videri:
Quod genus esse putes crescentes vere tepenti,
Et tabescentes autumni tempore luces;
Nam quae lux sequitur, certa horae parte priorem
Exsuperat, contra sive exsuperatur ab illa;
Nec discrimina itum est per temporis omnia, quae sunt
In medio infinita, tot et sine fine dierum.
Revera at series est infinita dierum
In medio, totidem et constant discrimina vera,
Namque tua e regione dies vertuntur in omnem
Circum continuo terram; et diversa per orbem
Diversos habuere dies loca cuncta, tuam dum
Ultimus illustret regionem ex omnibus illis
Prorsum infinitis, quem quod succedere primo
Ipse vides, illi confers, vocitasque secundum;
Nam coit incipiens primi cum fine, sed ante
Finem hujus series infinita exorientum est,
Atque ante alterius finem infinita cadentum.
Tum quae perceleres res sunt, non cernere possis
Per cunctos transire gradus, subitoque videbis
Transmissas, jamque adversa consistere ripa.
Sic cum succendis congesti pulveris alta
Sub terra cumulos graveolenti sulphure foeti,
Nec mora, cum tonitru pernix rapit omnia flamma;
Et facit ingentes murorum dira ruinas;
At quamvis videatur, in uno temporis istud,
Non erit, ut fiat momento, namque propinqua
pagina 595
Pars prius arripiet flammam, pars altera porro, et
Altera, perque gradus celeres vis pulveris omnis
Extemplo; primoque ipsae ut flammescere partes
Incipiunt, dilatari nituntur, et ante
Vastas disjiciunt non moles, edita vis est
Quam magna a multis sese in spatia ampla ferendi.
Imum vix aperis lymphis in vase foramen
Contentis alto, magno erupere repente
Impete; non omnis tamen impetus advenit iste
Temporis in puncto, sed aquae fecere prementes
Continuo super, ut confestim crescere possit.
Lamina sic chalybis vi flexa, intortaque magnâ
Libera jam, buxive, eborisve volubile pondus
Continuo impellit; fuga crevit protinus ingens
A minimo incipiens motu; incrementa tueri
Non licet, usque adeo celeri ratione genuntur.
Evolat et subito sic arcu excussa sagitta
Fortiter intento, seseque in nubila condit.
Cunctis rebus in his omnem secludere saltum
Possis, quandoquidem tam parvo tempore fiunt,
Ut nequeas sensu progressum advertere inerti.
At lux dum resilit, tactaque a fronte revertit
Corporis, obluctans nostris rationibus edet
quendam, quem dicunt, saltum, quia rumpier uno
A puncto via coepta videtur protinus, atque
Verti mobilitas; sed non haec corporis uno
In puncto peragi, aut momento temporis uno,
Improvisa licet, cognosces, mente, revolvas
Si memori, quae dicta super, sentire propinqui,
At non contacti, lucem vim corporis, atque
Incipere inflecti ex illo, et signare meatus
Incurvos, queis paulatim defertur ad illam,
Qua dein progreditur, regionem, et mobilitatem.
Sentiri ut parvae moles, sic tempora parva
A nobis nequeunt, quantumvis partibus infra
Sint infinitis, neque sint ea parva profecto
In sese, nostris sed sensibus, ut quoque parva
Corpora plurima sunt, pedibus collata, vel ulnis;
Metiri nostro nam corpore corpora suemus
pagina 596
Cuncta, et res nostro quoque cunctas ducere sensu.
Propterea immensum Mundi est hoc Omne, quod omnes
Mensuras superat nostras, longeque recedit
Omni a notitia mentis quoque, forsan at ipsum
Collatum extra alii mundo fuat instar arenae
Pertenuis, quo quae vivant animantia, prendant
Vix orbem hunc sensu: quaevis fera parva, tumenti
Detegimus tantum quam vitro transpicimusque,
Ipsa quidem esse sibi non parva mole videtur:
Exigua est ingens sibi mundus gleba, ibi pugnat,
It peregre, et populi divisae ibi sunt ditiones
Innumeri longe positae, inter seque remotae.
Fors et adhuc constant genera infra multa animantum,
Quae neque ab his valeant tam parvis parvula cerni,
Quaeque sibi, ut nobis nos, possint magna videri.
Hac ratione potes quoque longum dicere quodvis,
Vel breve tempus; idem longum facit esse videri
A nostra numerus mente ingens notitiarum,
Quae sibi succedant, perceptus; at una rapaci
Dum cita mente volat, momentumque efficit unum,
Innumeras aliis animantum in mentibus ire
Seorsum notitias posse atque redire putandum est,
Nostrum et momentum proin aevum immane videri.
Propterea non est, quanquam mutantur in ictu
Plurima perceleri, mutari ut plurima saltu
Credas; at peragi pedetentim cuncta rearis,
Crescere vel minui pedetentim, cernimus usquam
Quae nos in rebus, capere incrementa, revolvi
Porro et per damna; et pedetentim mobilitatem
Proin quoque vel minui vel crescere, posse neque omne
Protinus extingui, quin cuncta impendia, quae sunt
In medio, subeat paulatim, posse neque omnem
Protinus enasci, quin per compendia cuncta
Transeat, atque gradus medios discurrat in omnes.
Huic ut principio subjuncto fidere certus
Si potes (et cur non possis, huc undique rebus
Omnibus inductus servatis?), cuncta profecto
Caetera, quae jam cumque fuant, manifesta patebunt,
Cunctaque jam certa ratione educere pronum est.
pagina 597
Concipe proin geminum corpus, praedura rigescat
Cui natura utrique, velut corpuscula prima,
Quae multi adscivere, rigent, et utrumque sub unam
Impulsum properet regionem, ast ocyus illud
Duplo, quod sequitur, tandem ut contingere fingas,
Et sibi praecurrens conjungere, protinus no
Plagae in momento, in contactu scilicet ipso,
Esset opus, quodam ut mutaret mobilitatem
Saltu urumque suam; nam pergere, quod sequeretur,
Ocyus, ut nuper, qui posset, segnius alterum,
E medio spatiis sublatis quin penetrentur?
Ergo cum pergant unâ post mobilitate,
Hoc ad majorem, prorsus mora nulla, salire
Debebit, modo quam fuerat, mora nulla, minorem
Illud retrorsum devolvi ad mobilitatem;
Nempe hoc dimidium acquiret discriminis, illud
Tantundem amittet; discrimen tempore in uno
Scilicet omne perit; sunt omnia protinus aequa.
Sin primo alterutrum immotum jam tum moveatur
Impulsu alterius, non crescere motus in illo
Paulatim valeat, verum simul omnis oriri;
Haud aliter quam vipereis e dentibus agmen
Non nudum, tremulis non artubus imbecillum,
Sed latis humeris jam pugnax, jam galeatum,
Protinus e terra vidit consurgere Cadmus.
Obvia sin geminis in praelia partibus itur,
Aequaque, par omnem subito evanescere motum.
Propterea, ut vitent saltum, haec durissima multi
Corpora secludunt a rebus: mollia dicunt
Esse ea; mutatum vi vel reparantia formam;
Paulatim nam sic impulsus excipiantur,
Et dum contactae pergunt concedere frontes,
Fiat, mobilitas pedetentim ut corpore toto,
Omnes perque gradus mutetur: sic quoque sese
Jam facili rentur ratione hoc prendere, quare
Impulsus cum vi major sine fine premente
Debeat esse, tamen non omne, quod efficit ille,
Esse infinitum videatur; proin grave ab alto
Decidere in terram demissum concipe corpus,
pagina 598
Plus feriet certe terram, minus alta veniret
Quam si per loca delabens, semperque minora
Quo spatia haec capias, leviorem deferet ictum.
At spatia haec possunt infinite esse minora
,Dum venias ad postremum, dum scilicet omne
De medio tollas spatium, dum pondere pressa
Tantum illo sit humus, jam non impulsa, jacente;
Ergo infinita debet grave corpus ab alto
Praecipitans imam terram vi impellere prae vi,
Qua premat immotum. Verum vis ista videri
Ex alia nequeat parte infinita; quod alte
Delapsum exiguum corpus nec vitrea saepe
Tenuia disrumpat casu sola, pondere magno
Quae super imposito, tantumque premente videmus
Rumpier interdum, et dispergi in fragmina mille.
His ita subjunctis, cum non sint corpora, dicunt,
Dura, haud imprimitur tota uno tempore plaga,
Ni primis in particulis minimisque, sub ictu
Quae tum paulatim cedendo, et percutientis
Carpendo nimiam vim corporis, efficiunt, sit
Haud sic effugiunt saltum tamen, omnibus esse
Qui si in particulis nequeat simul, attamen ipsa
Primarum nequeat non esse in particularum
Suprema facie, quae toto impellitur ictu,
Mutat et extemplo, quaecumque est, mobilitatem;
Namque aliud corpus penetrando frons subisset
Suprema haec primis contactibus, isset et ultra;
Quod quia non valeat fieri, discrimen, id omne
Mobilitatis, oportet, uti vanescat in ictu.
Propterea dispar nequeat Natura videri
Cum sibi, nec saltus notis compareat usquam
In rebus; saltum nec item impellentia sese
Edere jam, quanquam videantur, corpora possint.
Dicendum est igitur non sese impellere pacto,
Impelli vulgo quo remur, corpora, saltus
Ne subito exsurgat: prius ergo corpora sese
Quam tangant, jamjam vicina invertere coeptent
Mobilitatem ipsam paulatim, sitque receptum
pagina 599
Quaedam causa statum immutans, quamque ipse vocare
Vim possis, quoniam sine vi mutare nequiret.
Vis itaque haec, cum disjungat de corpore corpus
Oppositam mediis de finibus in regionem
Hinc illinc utrumque urgens, vis esse repellens
Dicetur nobis. His ergo nonne vides vim
Esse repellentem longe longeque minutis
In spatiis inter duo se pulsantia corpora,
Ante ad contactus ea quam pertingere possint?
Hanc tu deinde sequens rationem finge per istam
Posse repellentem vim certum mobilitatis
Discrimen penitus tolli, quo diximus ante,
Incursu; tolli per eam majora negabis,
Quae sunt infinita ultra, discrimina posse;
Ipsa minus deberet enim quin tollere eorum
Quam prius, idcirco, brevius quod tempus agendi est,
Et breviore minus fit temporis intervallo.
Ergo tempore quo fieret contactus utrinque,
Certum aliquid superaret eo e discrimine, tolli
Quod tum deberet momento temporis uno.
En iterum quem conamur vitare, redimus
Ad saltum. Quare talem inter corpora cuncta,
Particulasque repellentem vim semper {oportet} Note: 1590
Esse, ut discrimen, quodcumque est, mobilitatum
Omne, prius quam tangantur, restinguere possit.
Ergo interjectis spatiis sine fine minutis
Vis ea, quam doceo, crescet sine fine repellens,
Quam non ullum augmen, numerus non terminet ullus.
Haec queat una igitur vis infinita repellens
Particulas a particulis, dum mutua tangi
Deproperant, omnes jam prorsum excludere saltus.
Hanc igitur par est in cunctis esse fateri
Particulis, vasto quotquot sunt undique in Omni.
Ut magnis notum in spatiis gravitatis ubique
Diffundi vires, spatiis hic usque minutis
Sic opus est demum vires has, ante trahentes,
Pellentes fieri versa regione movendi;
Proin opus est quendam in medio consistere limitem
Inter utramque plagam. Quin et consistere limes
pagina 600
Non simplex queat hic; nam cum per multa, priusquam
Essent in tenues aurarum versa vapores,
Corpora, viderimus vi magna haerere trahente
Particulas, post disjungi pellente vicissim;
Terno opus est saltem mutari limite vires,
Et quo particulas sit transitus a gravitate
Sese ad pellentes aurarum, quoque tenacem
Transitus ad nexum sit ab auris, quoque tenaci
A nexu ad summum hunc infinitumque repulsum.
Multa expendendo quin mollia corpora, multos
Transgressus, genus hoc, reperire licebit, et ipsa
Limitum item loca multa, quibus mutarier inter
Se vires debent alternis; corpora namque
Mollia si tentes premere et densare, manebunt
Immota, ulteriusque coire negantia demum
In sese, vario proin cum densata modo sint
Plurima, cumque locis diversis particulae stent
Immotae spatiisque; loca et spatia ista tot illas
Multiplici signant mutatas limite vires.
In magnis spatiis late diffusa tenore
Vis uno est, sibi nam similis diffunditur illuc
Omnem in materiam gravitas; unoque tenore
In {spatiis itidem} minimis est, quippe minutis
His infinite crescens sine fine per omnem
Materiem; cur non similes quoque conjiciendum est
Hinc alias mediis spatiis per corpora cuncta
Vires? cum quae sunt in eis discrimina, possint
Diverso a positu punctorum cuncta venire.
Gaudet enim simili semper natura tenore.
Quare materiem constat vis una per omnem
Undique, pro spatiis quae sic mutetur, ut usque
Crescat in immensum constrictis, atque repellat,
Atque iterum renovata trahat, longamque novandi
Sese sic ducat seriem: mutataque multis
Se repetat vicibus, donec tum denique magnis
pagina 601
In spatiis speciem subeat constantior unam
Jam gravitas, spatiis jam languens pro repetitis
In sese, jam per caeli diffusa meatus.
Virium et haec quamvis possit natura videri
Ignaris animis compostaque, conque plicata,
Attamen assuetis varios cognoscere ductus,
Linea quos signat, contemplarique figuras
Mensorum variis sinuatas flexibus unas,
Perque vices multas, per nomina multa vagantes,
Non erit, ut nequeat simplex atque una videri.
Namque solent rectum tractum, et conferre recurvum
Inter se, et geminas oculis exponere nostris
Mutatas res Mensores, quarum altera sese
Dum mutat, proprio se mutet et altera more.
Rectam infinito extensam proin concipe ductu
Parte ab utraque viam; punctumque, ubicumque libebit,
Unum hac fige super, res unde exordia sumat;
Lineaque a puncto decurrens alterutram rem
Mutatam simulet, simuletur at altera recta
Finitaque via, et transverso flexibus aequis
Innitens primae positu, quam dicimus axem,
Scilicet hanc primam. Super hunc fac deinde moveri
Fingas, atque aequo semper discurrere flexu
Illam innitentem rectam quam diximus, ire
Scilicet aut sursum, res ut feret ipsa, deorsumve
Inversam. Incipiens a puncto nempe quod ante
Jam fuerat fixum, varie, ut mutabitur axis
Rem referens variam, facito, ut mutetur et illa
Flexibus incumbens rectis via, remque referre
Sic queat ipsa suam simul et respondeat apte;
Et capite ipsa suo, dum nunc longissima currit,
Nunc brevior, curvas designet tramitis oras;
Aequata haud aliter quam si volvatur arena.
Ut varie inter se fuerint res, sic quoque curvum
Hoc iter efficiunt varium, ut mutarier omnes
In formas valeat, recto et quandoque meatu
Extendi, raro tamen; ut ratione pari sunt
Collatae, veluti bina, terna, atque quaterna,
Multiplicive alia inter se res: una meatus
pagina 602
Sors nempe est recti, curvi infinita, nec ipsa
Non infinitis rebus prodire valebit,
Nempe ita collatis. Rationem nosse duarum
Proin si fors detur rerum, super axe manente
Tum statuas punctum, mutandi unde omnis origo
,Invenies curvum facile ipse deinde meatum,
Illam qui referat rationem, ubicumque loci sit.
Atque ea si ratio simplex sit, nec varietur
Ullo per sese saltu, quoque simplicis ille
Curvus ductus erit naturae, reddere saltus
Ut nequeat subitos, aut interrumpere cursum.
Et contra si fors detur cognoscere curvi
Naturam tractus, positumque, est qualis ad axem, et
Axis origo ubi sit, rationem tum geminarum
Inter se rerum, certumque tuebere nexum.
Altera si fuerit res infinita priori
Respondens, incurvus in infinita meatus
Diffugiet loca; sed cum res minuetur eundo
Altera, curva viae via rectae accedere debet
,Crescere vel si iterum coeptet, discedere ab axe.
Denique decrescens si demum desinat esse,
Atque iterum opposita, fieri quod diximus ante
Pluribus in rebus, ratione resurgere coeptet,
Atque adolescere jam rediviva, videbitur illud
Curvum iter accedens axem pertingere demum,
Atque secare, aliaque iterum discedere parte.
Curva revolvetur quoties via, trajicietque
Axem flexilibus maeandris, altera rerum
In nihilium toties merget se, et protinus ipso
Elapsa e nihilo, opposito tamen ordine crescet:
Ut postquam perventum ad inanem est aere profuso
Pauperiem, crescunt alieni protinus aeris
Nomina; ab hic contra trans nudam currere debent
Pauperiem, qui post rursum ditescere coeptant.
His tibi suppositis curvum nunc perspiciamus
Illud iter, spatiorum in quo omnes ponere possis
Inter materiae duo tenuia puncta jacentum
Mensuras illis pro viribus, esse trahentes
Quas, et pellentes contra jam diximus esse.
pagina 603
Concipe propterea de puncto quolibet axis
Flexibus eductam rectis discedere rectam
Parte ab utraque viam, nimirum infraque supraque,
Verum infinito distendi tramite supra,
Parte repellentes etenim simulabimus ex hac
Vires, ex alia contra inferiore trahentes.
parte ex hac ergo crus quoddam extendere debet
Curva infinitum via, quam nos quaerimus, atque
Illam infinitam propius corradere rectam,
Omnibus usque locis propius, sed tangere nunquam:
Descendensque locis magis usque recedet ab illa
Altis; jamque axem veniens secat, et fugit ultra
Praeteriens, aliamque in partem labitur infra,
Tum redit intorquens sese, mediumque per axem
Insilit, atque fugam molitur, at inde revertit
Non minus, atque axem rursum proscindit; ita undis
Errans innumeris effertur, deprimiturque;
Et breve per spatium toties transmittitur axis;
Donec crus ipsum pigeat demum ire, redire
Alternis, atque incipiat decurrere subter
Axem infinitum prope radens, usque nec ipsi
Non magis atque magis vicinum; accedere semper
Scilicet ut sit opus, sed non attingere; vel si
Attingat fors, et transmittat denique tactum,
Haud certe id faciat, ni post immensa locorum.
Haec quae sunt axem tot puncta secantia, raptus
Dicemus fines, et fines esse repulsus.
Limitum item gaudere queant ea nomine vero;
Namque arcus curvi supera simulare repulsum
Debent, at raptum parte inferiore locati;
Ut quae materiae quovis sita puncta sub arcu
Sint supero, pellantur, at inferiore, trahantur
Plusve minusve, alti ut ditabunt scilicet arcus.
Arcubus his varians cum constet, limitibusque
Natura, officium diversum corporis omne
Hinc proferre licet, qua vi, qua quodque sit arte
Conflatum, et dabitur, quae sint ea munera, quaeque
Esse queant in natura, cognoscere; curvae
Quaeque viae vigiles si munera pervideamus
pagina 604
Illius. Atque utinam valeant per cuncta sagaces
Ire animi, atque omnes, qui possunt esse, tenores
Prendere! ductu etenim Natura coercita ab isto est.
Non pote principio distendi continuato
Tractu materies, punctisque expertibus omni
Parte viget; quoniam cuncta inter puncta repellens
Cum vis sit, spatiis infinita usque minutis,
Materiae partes aliis non partibus esse
Compositae possunt; expulsae mutua abissent
Scilicet a sese subito, seorsumque manerent.
Seorsum proinde manent, et sunt sine partibus omnes,
Idque tenent spatium nequeat quod scindier ultra;
Nam si materies spatio non simplice constet
Ultima, uti spatium, partes ita habebit et ipsa:
Pellentes pugnant at vires; ergo necesse est,
Ipsa et ut in sese sit simplex, in spatioque.
Verum extensa tamen nos corpora credimus esse
Propterea, quoniam spatium, diffusa ubi puncta
Plurima sunt, triplices triplici de parte receptat
Mensuras; sunt longa ideo, lata, atque profunda.
Materiae at quaevis gemina inter tenuia puncta
Tantum stat spatii mensura, ut linea, longi,
Ipsaque materies multorum non nisi summa est
Punctorum, circum quae sint praecincta ab Inani
Singula; qua propter revera tangere sese
Non possunt, medium quoniam stat semper Inane.
Fors tibi difficile est sine partibus haec elementa
Concipere: an quidquam in rebus sine partibus esse
Vidimus? an partes aliis sine partibus ipsas,
In quas non valeant scindi, et sine fine secari?
Verum hoc judicium est nostris a sensibus ortum
Tum primum, cum nos vitales hausimus auras,
Ut docui, et longos firmatum deinde per usus.
Quod jam nunc rectam nos est opus ad rationem
Deferre; haec ratio non sensibus esse jubebit
Fidendum in rebus; quae sensus denique constant
Infra omnes: sensus usurpant corpora nostri
Tantum, haud corporibus quae sunt elementa creandis.
Vel partes habeant ea prima elementa, vel ipsas
pagina 605
Non habeant, scindi seu possint, sive repugnent;
Corpora semper erunt cum partibus, atque secari
Posse ea, dum poterunt cerni, noscemus. Ob illas,
Quare non opus est, extensa elementa profecto
Ipsa ut sint, quorum pars scilicet una sub ortum
Versa sit, occidui sub metas altera solis.
Undique punctum unum regiones spectat in omnes
Totum, diversis expers quia partibus extat.
Porro a simplicibus fiant ut corpora punctis
Extensa, et nequeant penetrari plura, sub unum
Nec cogi proin posse locum conjuncta, necesse est,
Vicina ut nimium pellant se, visque ea possit
Contractis spatiis esse infinita, repulsu
Ut puncti quamcumque refraenet mobilitatem.
Natura hinc igitur per se impenetrabilis omnis
Corporea est, nequeunt penetrari; scilicet omnia in
Corpore quae spatii sunt ipsius omnia puncta
Non tantum in sese sunt infinita, sed ipsis
Materiae punctis etiam collata, per unam
Quae faciem possint distendi corporis ejus
Quamlibet: occurant quare si corpora, queis vis
Pellens hoc ipso sit tempore dempta, trahensque,
Ne turbet, prorsum offensu, tum libera ab omni
Hujus et illius puncta inter puncta meabunt,
Non igitur penetrata; etenim infinita vacantis
Sunt spatii puncta, ut transcurri tot freta possint,
Proin infinite prohibentia, materiae
Ne se contingant praeterlabentia puncta,
Propterea ut nullo finito id tempore fiat.
Reddita vis pellens punctis nunc, tangier illa
Non tantum prohibet, verum et consistere propter,
Contractis nimium spatiis, mage proin penetrari
Ut nequeant. Aries jam moenia frangit ahenus,
Non penetrat, clausis jam portis ire nequimus,
Undaque non transit lapides, non vitra, nec aera;
At liquor insinuat se saxis almus olivi,
Occupat intra etenim intervalla, vacantia quae sunt,
pagina 606
Et non proinde suis oleum, aut penetrabile saxum est
Particulis, neque sunt Bacchi undarumque liquores,
Una quod valeant misceri, nec quia lymphis
Solvi quit {salium} natura, manentque priore
Lymphae auctu, aut aditus quia habent trans plurima texta
Argenti vivi latices: quae rapta trahendo
Sunt, adeunt, quae sunt adverso pulsa vigore.
Omnia at a minimis etiam insinuata fugantur
Particulis rerum, ut pariter consistere in uno
Non possint spatio, et contactu adjungier ullo.
Est etiam ut nimia quid jactum mobilitate
Transcurrat per multa brevi loca tempore, tempus
Propterea minuat, quo vis agit illa repellens,
Atque ideo possit trans corpora densa meare
Perfacile; ut lux est, quae saxa adamantia transit
Omni a parte means, veluti per inane, nec intra
Insinuata viam torquet, distortaque currit.
Haud igitur rectos res impedit ulla meatus;
Immensum hinc etiam spatiorum summa vacantum
Major erit spatiis in quovis corpore plenis.
Et quamvis vires possit sentire valentes
Vicinis a particulis lux, atque trahatur,
Praeterit interea tamen, atque celerrima labens
Non pote pulsari tot ab ictibus, ut deflectat.
Mobilitas minor at si luci impressa fuisset,
Huc torqueret et huc, dum trans adamanta mearet,
Aut vitrum, aut undas, iter ut vicinior esset
Aut huic particulae, aut illi, cursusque recursusque
Inflexos ageret, labyrinthi ut texta per alta.
Sic quodcumque aliud projectum in corpora corpus
Si polleret ea, quae summa est, mobilitate,
Cur non interius transmitteret, atque mearet
Illaesum, penetransque videretur penetrari?
Nulli etenim puncto puncta ulla occurrere possent,
Nec vires ullis turbarent ictibus; ictus
Nam celeri effugerent cursu, rapidoque volatur,
Nec mora tanta foret properantibus, ut raperentur.
Sic tantum si sit pila pernix aerea, murum
pagina 607
Non jam percutiat, non diruat, at sine noxa
Trajiciat; tanto si ferri nos quoque cursu
Interdum natura dedisset, ahena frustra
Ostia portarum starent, valvaeque, feraeque;
Obsisterit quid enim? vacua atque adaperta fuissent
Omnia: non postes lacrymans quereretur Amator
Occlusas de nocte, ferens ventosque nivesque,
Servorum aut manibus domini secludere possent
Thesauros, multisque recondere clavibus aurum,
Ipsi non montes sub duro viscere gemmas
Texissent, quin nos subito possemus adire,
Et spoliare avidi, nitidique redire sub auras.
Nec mirum tibi sit, cum magnos imprimere ictus
Corpora conspicias praestantia mobilitate,
Ictus imminui longe et vanescere demum
Debere, immensos si longe pergat in auctus
Crescere mobilitas; sic et jaculantia plumbum
Flammivoma aera videns, mage quo producere tentes
Longa, mage infestas impulsu inferre ruinas,
Fallaris, si distendi quantumlibet illa
In longum debere putes, quantumlibet ille
Impetus ut crescat plumbi ferus; incipiet nam
Longi aeris certum post tractum denique carpi
Maxima mobilitas, ictu et saevire minori;
Paulatim quoniam tunc aëris anterioris
Crescit obex contra plumbum, obtunditque furores.
Hinc facili ratione tuo potes insinuare
Hoc animo, non tam mirum, quod diximus, esse,
Credere uti renuas, vim crescere mobilitate
Aucta corporibus, dum fiat maximus ictus,
Post et adhuc crescente, ictum languescere, donec
Tanta ea sit, prorsus referatur ut iste senescens
In nihilum, utque illaesa meet trans corpora corpus;
Dumque repellentes coeptant obsistere vires,
Praetereat; duo sic inter magnesia saxa
Si magnes alius transcurrere tentet, utrique
Se latere obvertens inimico, haud ipse profecto
Transcurret, tenui dum mobilitate meabit,
Perque suum depulsus iter deflectetur, et illa
pagina 608
Exagitabit item pulsans, quoque ocyus ibit,
Concutiet magis; at transcurret denique, cursus
Si nimium pernix, longeque citissimus extet,
Ut neque turbetur propior, neque mutua turbet.
Rebus ab his partes finitas quodlibet in se
Corpus habere vides; quid enim est nisi massa natantum
Punctorum in spatio, et distantum mutua sese
Inter uti docui, pellentem propter eam vim,
Finitorum ergo, numeris quae prendere possis?
Quare infinitum non possint corpora findi:
Scilicet hoc munus spatii est, ad corpora quod nos
Transtulimus, medium distenta per omne putantes
Continuum spatium, rimas quia non licet ullas
Usurpare oculis, aut ullo subdere sensu.
Munus at hoc spatii, quid erit, cum nempe sit ipsum
Nil spatium, et munus nullum in se proinde receptet?
Esse potest si quod naturae munus inanis,
Hoc erit, ut valeant inter duo puncta locari
Punctum aliud, rursusque aliud, rursusque sine ulla
Fine aliud, numquam ut desit locus infinitis.
Proin infinite spatium quodcumque secari
Quamlibet exiguum cum dico posse, quid hoc est,
Illic posse dari infinitis quam loca punctis?
Nimirum haec dat habere potestas continuati
Nobis notitiam spatii; quod prorsus inane
Cernere cum nequeamus, erit, cognosse queamus
Scilicet hoc tantum, consistere corpus ibidem
Posse aliquod, certumque locum reperire modumque.
Sic Mundi extremas si quis procurrat ad oras,
Et jaciat telum, aut extendat brachia, abire
Concipimus telum, atque extendi brachia posse.
Brachia metiris porro, telique volatum
Passibus aut ulnis aequas, spatiumque per illud
Mensuris sic ire, licet sit inane valebis.
Nos ita notitiam spatii per corpora tantum
Quae sita sint usquam, vel possint esse, tenemus.
Materiae duo puncta locis constare necesse est
In geminis, ideo distabunt plusve minusve
Inter se, ut possint digitive pedesve locari
pagina 609
In medio interdum multi; quae nempe potestas
Est spatium, minui quod possit, et usque minora
Corpora, at usque tamen puncta infinita receptet;
Et contra augeri possit quoque semper, et intra
Se capere immani numero crescentia vasta
Corpora, uti nunquam non et sit pluribus aptum.
Decrescens haec, aut crescens sin fine potestas
Notitiam spatii parit, inquam, continuati,
Quod proin immensum, atque aeternum possumus ipsi
Concipere, ut quoddam rebus commune, creatae
Quae sint, hospitium, et valeant quaecumque creari.
Ast infinitas quamvis quodcumque secari
Non queat in partes corpus, consistere tanta
Punctorum tamen exiguo sub corpore quovis
Possit summa, eadem spatium ut divisa per ingens
Illud idem implerent adeo, tenuissima quaevis
Ut spatii pars non punctis quotcumque vacaret:
Finitum est etenim spatium, neque sunt sine fine
Hae spatii partes; immensis proinde necesse est
Hoc certe peragi, at infinitis denique punctis.
Nempe potest parvo quovis sub corporis auctu
Summa coerceri punctorum immensa, nec omnem
Non aequans numerum quemcumque; nova usque seri {na}
Puncta intervallis mediis quis posse negabit?
Ergo infinitas queis ausi admittere rebus
Materiae partes alii sunt, posse putantes
Non illas extare secus, facile efficietur
Partibus id per nos finitis, accumulatis
Quolibet immenso numero, et quantumlibet aucto.
Hinc uno pauca in spatio, seu plurima puncta
Constituent raras massas, densasque vicissim
Corporeas; et sic corpus quodcumque coactis
Densius a punctis fiet sine fine, minusque,
Ut contra fiet, laxatis rarius ipsum,
Et majus pariter fiet sine fine modoque.
Hinc videas moles quantumvis corporis extet
Dura, tamen nullum non cogi posse premique,
Quantum opus est auctis nimirum viribus extra.
Viribus at scimus restare prementibus undas,
pagina 610
Contrahere in molem nec sese posse minorem;
Et liquidas se proinde globis tangentibus undas
Si constare velis, non duplo densius usquam
Ullum tum posset lymphis {exidere} corpus,
Plus quia materiae, minus esset inanis in unda.
Jam vivum argentum non duplo densius unda est,
et gravius, verum decies quater; ipsa necesse est
Undae proin facies longe plus claudat inanis
In sese, quam materiae, neque mutua tangi
Propterea partes; sed vires esse negantes
Accessum validas illic, nostramque valentes
Vincere conatum: vincuntur frigore magno
Sed nostros saepe ante oculos, quia lympha priusquam
Durescat rigidam in glaciem, gelida ipsa liquensque
Contrahitur paulo spatia in breviora coacta.
Omnia cum possint igitur densarier in se
Corpora, nec certus densandi finis haberi;
Quamlibet exiguum valeant haec omnia Mundi
In spatium cogi totius corpora, totus
Mundus et ipse pila prorsus concludier unâ,
Qualem ludentes volvunt per strata viarum,
quamque levem digitis puerilis dextera jactat,
Ut non turbentur partes tamen, et sua servent
Inter se spatia, et rationes denique cunctas.
Si via curva, super quam diximus, imminuatur
Ipsa etiam, et tracta longe longeque minuto
Naturae referat vires, servabit eosdem,
Quos prius, ipsa locis contracta recentibus, usus.
Si sic revera contingeret omnia mundi
Corpora mutari, non nos discrimina tanta
Ullo vel minimum possemus prendere pacto
Mundi habitatores; spatiorum namque maneret,
Ut nunc est ratio: at nobis deprendere non est,
Hasne vices Mundus subeat; tamen esse putamus
Immunem; immotae a Natura namque videntur
Servari leges, queis primo floruit ortu.
Nunc cum materiae sint omnia praedita puncta
Viribus, illa statu per quas coguntur abire,
Est opus, ut semper sint apta ea puncta moveri,
pagina 611
Namque aliter vires essent hae prorsus inanes.
Motus utque opus est vires aequare moventes
Quolibet in puncto productos, sic erit ipso
In puncto quidam servandi nisus adeptum,
Qui sit cumque, statum, qui non mutabitur unquam,
Ni quantum vires poscent extrinsecus ipsae;
Nostra et iners sic materies existat, oportet.
Utque duo exagitant cum sese puncta vicissim,
Esse in utroque parem motum, oppositumque necesse est,
Hos ita servabunt agitata, agitantia ritus
Corpora, quandoquidem punctis conflantur ab illis;
Aeque proinde et agunt, et aguntur corpora partes
Semper in oppositas. Hinc illae denique leges
Fluxerunt, multo supera quas diximus, omnes:
Immutabile uti medium gravitatis, ut aeque
Mutatus (mutatur ubi) duo scilicet inter
Corpora qui status est, ut et illi denique motus
Orti ex congressu, varie qui corpora raptant.
Tempore quodque suo, spatiisque, et legibus îsdem.
Denique materiae quia non mutata fatendum est
Prima elementa tot ob constantem, perque manentem
Naturam rerum, quas semper cernimus unas,
Assimilesque sui, neque longo vertier aevo,
Quam bene convenient punctis haec ipsa elementa,
Quae formam mutare suam non posse necesse est,
Propterea quoniam sine forma, et partibus extant.
Virium ab illarum res pendent scilicet omnes
Lege, haec idcirco constans invictaque cum sit,
Res unas, similesque sui perstare necesse est.
Nunc ut multa strui, diversaque corpora possint
E punctis, opus est quaedam praemittere pauca,
Quos dixi, de limitibus, quae scire necesse est.
Limitum enim gemina est distans natura; priorque
Cum spatium ob crescens a vi pellente trahentem
Ad vim trajicitur; cum pellens ipsa trahentem
Excipiet contra, natura est altera eorum.
Ergo duo si respiciant se in limite primo
Puncta, statum per se nequeant mutare vicissim.
Extera vis et si coget mutare, resistent;
pagina 612
Namque et ab accessu prohibentur protinus ipso
Ob vim nempe repellentem, contraque recessu,
Vi subito exoriente trahente, ideoque priorem
Contendent postium, et stationem puncta tueri.
Nec possint loca, tranquillosque relinquere fines,
Extera ni cogat pellente hinc major, et illinc
Vis ducente, unum in motus queat ire nec ullos
Punctum, quin aliud moveatur mutua propter
Foedera; vis impressa uni, communis utrique est.
Scilicet hic nexus jungit per corpora partes,
Inde haerent valide res, ultae, unaque ligantur.
Opposita alterius ratio est at limitis; ista
Si duo puncta loces regione, immota manebunt:
Sed paulum si dimoveas, subito abripientur;
Tracta vel accedent ad se, vel pulsa recedent,
Adque alium extemplo motu celerante ferentur
Aut hinc, aut illinc finem, transgressaque demum
Incipient properae cursum tardare fugai.
Et si forte sequens curvae, quam finximus, arcus
Ipse viae talis sit, ut area clausa sub illo
Amplior anteriore fuat, fugat tota peribit,
Punctaque vertentur retro, et sic denique fient
Multiplices iterum cursus, iterumque recursus
Atque hinc atque illinc circum ejus limitis oras,
Queis modo constiterant. Arcui at si clausa sequenti
Area forte minor constet, neque tollere puncti
Jam totam possit tardantis mobilitatem,
Transcurretur item limes quoque tertius, ac tum
Incipiet celerans ad quarti limitis oras
Cursus; sic et itus reditusque fit amplior omnis.
Quin etiam primi statione in limitis extent
Si sita puncta, omnique repulsu major, et omni
Adveniat raptu vis, ut pertingere fines
Alterius generis sic possint illa, necesse est,
Deproperent exinde magis celerante volatu.
Hic itus et reditus jam nunc properantior, et nunc
Tardior, in rebus fervoris causa videtur:
Scilicet hac causa ferventia multa tuemur
Corpora, cum vario demersa liquore cientur.
pagina 613
Nec foret ulla quies unquam, si bina vicissim
In se puncta agerent, sed cum omnibus omnia certis
Viribus imperitent, et sint parere coacta,
Illi, ut erant, turbentur itus reditusque, necesse est,
Pulsibus adversis lenti, celeresque secundis;
Limitibus donec certis ea victa quiescant.
Porro scire licet non quemvis limitem eodem
Formari flexu curvae super axe viai.
Est, nimis axis ubi obliqua ratione secetur,
Est, prope ubi recta, longasque excursus utrinque
Fiat propterea in regiones tramite ab illo.
Illic perfacile est sita cogere puncta moveri
Parva a vi, spatiis auctis, vel forte minutis,
Proinde videbuntur vinciri haud glutine duro:
Ast hic cum sita sunt, contra compage tenentur
Dura; atque excursus quia curvi tramitis ille
Esse potest longus, quantum libet, haec quoque quantum
Forte velis, crescet vis punctis dura tenaxque.
Et quia multiplici via curva excurrere pacto
Possit ab axe, et se varios deferre per arcus,
Multiplex quoque vis durae genus est, variumque.
Sic primum genus est ubi limitis, esse repellens
Excursu poterit nimio procul editus arcus,
At non tam magno, qui raptum continet, arcus,
Quem porro excipiat discedens in loca vasta
Tertius, ipse etiam, veluti prior ille, repellens.
Illo igitur summa vi limite puncta resistent,
Ne compressa ad se accedant, itidemque resistent,
Ne quoque discedant, dilatenturque vicissim,
Non tanta sed vi, quae si vincatur, ut ultra
Transvectum punctum contingat limitis oras,
Tertius unde arcus distenditur in loca vasta;
Se puncta effugient subito, et sua vincla relinquent.
Sic tibi congeries filorum pressa negabit
Sese in se trahere, et spatium conducere in arctum;
Restabunt distenta itidem, tantumque resistens
Crescet vis, quantum distendens vis quoque crescet,
Donec ad extremum veniatur, filaque demum
Rumpantur, pereatque omnis vis ante resistens.
pagina 614
Sic aqua cum nequeat spatia in breviora coire
Pressa licet nimium, et nequeat distendere molem,
Igne nisi exagitante suas valido impete partes;
Jam tum se in tenues fugitat, pellitque vapores,
Qui spatium exposcunt exorti latius usque.
Sic itidem erumpunt variis corpuscula rebus
Tenuia, discurruntque velut de carcere lapsa.
Ut vernis odor e pratis, e lampade lumen,
Ut radii e Solis vultu erupere comanti.
At non particulae simul omnes prossiluere,
Ut subito ante oculos flos, lampas {dissolüatur},
Solque sui pereat siccato ut fonte nitoris;
Verum ut quamque tulit supremi ad limitis arcum
Major mobilitas magna virtute trahentem.
At si puncta illo spatio stent limitis, alter,
Atque alter prope sit cui limes, non ita certe
Magna requiretur vis, ut loca prima relinquant
Compressa, atque alio vicino in limite sese
Sistant, unde negent jam tunc immota reverti.
Mollia nonne vides ex hoc consistere multa
Corpora, quae nequeant primam instaurare figuram?
Illis in spatiis si contra puncta locata
Sint, ubi divulsis stet longe a limite limes,
Mutatis spatiis non paulum, limite limes
Mutari non possit item; proin puncta reverti
Debebunt illuc, unde abscessere, reducta;
Et quo pugnabant, ne deducantur, eodem
Nisu pugnabunt deducta, ut regrediantur.
Hinc tibi ab incursu sunt exsilientia multa
Corpora, quaeque suam reparant jam libera formam.
Haec tibi jam geminis pro punctis munera vera
Eduxi ratione; age nunc, quid plurima porro
Inter se faciant varie collata, tuamur
Paulatim, proin jam spectemus terna vicissim.
Fac duo puncta loces in primi limitis inter
Se spatio: sit et axe situm, fac, tertium eodem,
Quo tu cumque voles spatio: varie istud ad illa
Cum positum constet, diversa agitabitur a vi
Propterea, pelletur ab hoc, ducetur ab illo
pagina 615
Nam nunc commotum, nunc aut pelletur utroque,
Aut ab utroque simul ducetur. Vis sua quare
Inde recepta aequet seu summam virium earum
Exagitantum, ipsam seu tantum disseritatem.
Ergo semper ab hoc puncto si educere recta
Rectum iter instituas super axe, quod inde receptam
Vim referat, sursum deorsumve, ut forte repulsum
Punctum, aut attractum fuerit, signanda orietur
Culmine curva via extremo, diversa priore,
Quae geminis tantum est collatis edita punctis
,Atque ea bina ut erunt vicino vel sita puncta
Limite, vel variam avecto procul in regionem,
Sic via curva recens spatiis mutabitur ipsis.
Atque erit, ut facile hoc fieri queat, ut nimis ampla
Per loca vim ellidat pellentem ubicumque trahens vis,
Neutraque constanter compareat; illa per ipsa
Dum loca, dispositis alia ratione duobus
Punctis vis aliam vincet pellensve trahensve.
Tertii at interea puncti in distantia puncta
Mutua vis illo deducere limite, ut ipsa
Constat inaequalis, contendit; saepe sed iste
Nexus erit tam fortis, uti deducere nulla
Vis queat ad sensum, puncto quae manet ab illo;
Nam satis hanc ad rem fuerit, prior illa feretur
Quo via curva magis spatia in longinqua recedens,
Arcus semper uti flectantur ab axe minores,
Proin etiam ut vires spatiis tenuentur ab ipsis;
Quod tibi servatus Naturae suadeat ordo.
Proin binis valido vicino in limite punctis
Inter se positis, tum vis, quae juncta tenebit,
Vi major multo est, longeque valentior illa,
Quae distante fluit de puncto; proinde moventur
Hinc utrumque simul, sed eodem in limite perstant,
Nec spatia inter se mutabunt, sive recedent,
Seu contra accedent puncti distantis ad oras,
Quod tantum exagitat, quantum exagitatur ab illis,
Verum motus erit duplo cunctantior illinc,
Quandoquidem dupla est in punctis massa duobus.
Nunc si pro puncto hoc uno, longeque remoto
pagina 616
Bina itidem statuas in forti limite puncta,
Hanc aget in massam punctorum massa priorum,
Ut nequeat proprio decedere limite cogi
Haec facile, et positum inter se mutare receptum,
Scilicet haud aliter, quam si puncta ipsa coissent
In medio gravitatis, et unum denique punctum
Bina forent, atque hinc atque illinc, eque quaternis
Constarent gemina, at quorum diversa profecto
Lex esset, curvaeque viae variata figura.
Immane est, puncto hoc quarto accedente, recentum
Qui numerus legum cumuletur, quique viarum
Pro vario punctorum intervalloque, situque.
Crescere si facias ita puncta utrinque vel ultra,
Multaque pro binis statuas, quotcumque libebit,
Illarum immensa crescet ratione viarum,
Formarum et numerus, possent quae exinde venire
Diversum ob positum, numerandique obruet artem.
Tam varium in rebus jam, compositumque quid extat,
Ulli quod, genus hoc, nequeas supponere legi?
Atque hic magnesi solves miracula saxi:
Ad se illud calybem, non caetera corpora raptat,
Atque aliud magneta trahit, si versus ab una
Parte sit, opposita contra de parte repellit:
En îsdem in spatiis sunt vires illicientes,
Sunt exercentes odia, hostilemque repulsum,
Corpora sunt ad multa effoetae et prorsus inertes.
Adde his ad gelidas quod magnes vertitur ursas,
Quandoquidem occultis terrâ illâ plurima venis
Ferrea progenies educitur; haud tamen illuc
Vertitur, ut nunquam non et declinet eoas,
Aut etiam occiduas paulum deflexus ad oras;
Scilicet ut tellus aut laeva aut dextera ferri
Succrescit venis, quae sunt sine lege feraces
Hinc illinc; ideo haud aequus deflexus ubique est,
Una aut in regione plagas it semper in unas.
Denique contactum ferrum a magnete, sub Ursas
Tendit item, celsaque diu si in turre locatum
Perstiterit; siquidem ferri convertitur ordo
Punctorum, quem si reddas, ratione movendo
pagina 617
Desuper opposita magnetem, vis nova ferri
Amittentur, inersque, velut fuit ante, manebit.
Quare non opus his noscendis, exque plicandis
Tenuia perpetuo a magnete fluentia fluctu
Corpora, non opus est nucleum confingere magnum
Sub terra certis se cardinibus glomerantem;
Nostra sine his ratio expediet facile omnia prorsus.
Illa viae tamen, et discrimina multa modorum,
Multorum quae sunt punctorum pro varianti
Inter se positu, certis in tractibus extant
Non nimium magnis spatii, nimiumque propinquis,
Quos citra atque ultra debent vanescere cuncta;
Namque viis citra est vis infinita repellens
Omnibus, ast ultra vis omnibus repetito
In se pro spatio decrescens ipsa trahendo.
Plusve minusve quidem trahit ipsa, ut plura sub unam
Particulam sunt puncta, aut contra pauca coacta;
Una tamen lex ad spatia, immutataque perstat.
Cunctarum hinc igitur quae sunt discrimina virium
In variis rebus, parvis nos esse videmus
In spatiis; ultra quae res si abducere tentes,
Nulla quidem reliqua est, ni mutua vis gravitatis.
Ergo curva quibus spatiis via serpit, in îsdem
Vires, quantum vis, minui vel crescere possunt,
Vel mutare plagas; supera quae diximus ipsi
Accidere in variis rerum fervoribus, atque
Fermentis, motus et mixtorum, aestuque liquorum;
Unda alii plantas succi nutrire, vel artus
Possunt, non alii, sed carpere, disque sipare,
Unde est electris vigor, electrique fruuntur
Corpora quae simili vi, proinde id nomen adepta,
Effert unde niger sua demum robora magnes.
Ingens at spatium, quod et inter corpora nostra est,
Et terrae medium, quod et inter sidera caeli
Errabunda, ipsumque agitantem sidera Solem,
Sola tenet spatium hoc gravitas, et corpora jungit
Certa lege trahens, in sese pro repetitis
languescens spatiis; cui quae vicinior infra est,
Magnetis rapidis vis scilicet illa, reperta
pagina 618
Saepe est, ut licuit sensu explorare rapaci,
In se bis spatiis decrescere pro repetitis:
Atque ista imminuens tractus de parte sine ulla
Fine, ut jam docui, jura ad communia, vimque
Communem venies demum, munusque receptum
Tota in materie, quo non penetrabilis ipsa est.
Hac nos puncta tenus, quotcumque, expendimus uno
Axe locata super: jam nunc diversa seramus
Per loca. Principio punctum non perstet in axe,
In quo sunt alia inter se duo juncta vicissim,
Illud at inferius, suprave, ubicumque locetur;
Protinus exoritur seges hinc immensa modorum,
Et varii ratio fecunda hinc ordinis exit.
Illud ea si jam punctum tibi sit regione,
Unde cadens rectis super axem flexibus, axem
Perscindat medium transcurrens inter utrumque
Hinc atque hinc punctum trames, tunc aeque ab utroque
Distare, atque aeque pellive, trahive necesse est.
Jam via curva recens exorta a viribus istis
In magnis spatiis vix quidquam a simplice prima
Differt; at spatiis in parvis non ita certe
Exiguum discrimen id est; vis excita punctis
A geminis illo fundetur tramite recto,
Axem qui medium secat, unde est virium origo;
Proin erit in spatiis prope par distantia magnis
A medio, et puncto nimirum a quolibet uno;
Atque ita compositis oriens a viribus ipsa
Curva via, aequalis prope erit, quae a simplice manat;
Tantum intervallo procurret duplice ab axe
Hinc illinc dimota suo. Distantia parvis
Ast erit in spatiis impar, diversaque ab illa
Simplice vis, etenim minus illa augetur in ipso
Accessu ad medium punctum, et velut illa nequibit
Edere majores nisus sine fine; minores
At demum efficiet, medio vanescere in axe
Qui tum debebunt, quoniam eliduntur utrinque
Partibus adversis aequales oppositique.
Curvum iter hoc itidem gaudebit limite multo;
Atque in eorum aliquo, quem de genere esse priore
pagina 619
Jam supera dixi, si punctum forte locetur,
Punctum istud remanebit ibidem, praevalidaque
Nectetur compage duobus, particulamque
Cum sociis triquetra efficiet constare figura,
Cui geminum par crus distentum vertice ab illo est;
Tum punctum quocumque unum transferre libebit,
Particula incolumi, pariter translata figura
Tota erit, ut nequeat non, ut prius esse, triquetra.
Dehinc punctum pone obliquum; gemina illa duobus
De punctis vis emanans ipsum exagitabit
Utraque sive trahens, seu pellens, altera sive
De puncto propiore trahens, pellensve remoto
Altera, sive trahens haec contra, atque illa repellens.
Punctum age id obliquum geminos duc proinde meatus
A geminis punctis, et utrumque extendere perge
Ulterius; facies sic flexus quippe quaternos;
Alter erit deorsum versus, sursum alter hiabit,
Alter et a dextra regione, alterque sinistra est.
Quatuor illa modia jam vis variata quaternos
Diriget hos intra flexus sese; utraque nempe
Cum trahet, in flexu spatium spectante receptum
Inter puncta trahet, punctumque adducet ad ipsum
Hoc spatium; opposito sed diriget utraque pellens
Se contra in flexu, punctumque recedere coget.
Si demum ex uno puncto trahet, ex alioque
Pellet vis composta simul, commixtaque, abibit
Illius ad flexum lateris, de parte trahentis
Quod tibi erit puncti, et secum illud deferet actum;
Illorum donec subigens deducat ad axem
Continuatum, utriusque locet sive e regione
Aeque nimirum distans ab utroque. Sed istis
Noscendis melius, quae coni prima figura
Proscissi est, una lustremus, transque feramus,
Quippe licebit, ad hanc, fieri quod dicimus istic.
Sint gemini duo puncta foci, majoris et axis
Dimidium unius distantia limitis aequet,
In quo arcus sit vis pellentis, visque trahentis
Aequus, seu constat quae vis pellensque trahensque,
pagina 620
Aequa sit in spatiis aeque illo a limite fusis.
Jam positum extremi punctum, fac, ut esse rearis
Aut hinc aut illinc unis in finibus axis:
Ejus erit tanto distantia major ab uno
Punctorum, quam quae est ea limitis, altera quanto
Est minor; idcirco quantum pelletur ab uno,
Tantum alio rapietur, et huic parebit, et illi;
Propterea immotum libramine perstat in aequo.
Vertice sic etiam parvi perstabit in axis
Aut hinc aut illinc immotum, namque ibi limes
Puncto ab utroque coit; distantia limitis haec est
Scilicet axi par majori dimidiato.
At mediis ubicumque locis declivibus orbis
Illius si sit punctum, plerumque necesse est,
(Nimirum tum cum medium orbis non mage distat
Alterutra a regione foci, quam limite limes
Ille a vicino) vis ut se dirigat illac
Qua flexum signatur iter, tergumque recurvum est;
Quandoquidem quoque tum major distantia tanto
Altera erit, quanto minor altera; proinde repulsus
Aequales opus est, existant raptibus; ergo
Compositae hae vires raptantes e latere uno
Punctum, per medium flexum, quem diximus ante,
Transibunt, illis nimirum e quattuor unum;
Quo pariter debet transire ora illius orbis;
Ejus id officium est namque inter caetera notum.
E genere ille tibi sit limes proinde secundo;
A puncto propiore trahens vis manet, oportet,
A distante magis pellens; proin verticem ad axis
Majoris punctum abreptum conscendere coget.
Opposita ratione minoris verticem ad axis
Coget, ubi limes sit de genere ille priore.
Ejus jamne vides toto circum orbe figurae
Constitui alternis diversi limitis oras?
Cujuscumque super nam si axis vertice ponas
Punctum, stabit idem libratis viribus illic;
Sin alio quocumque situ super orbe locare
Collibeat, pugnabit abire, et culmen ad axis
pagina 621
Unius accedet, tantundem et culmine contra
Axis ab alterius decedet; et usque redire,
Illinc si paulum deducas, nititur ipsum;
Paulum ex hoc contra deductum, abscedere per se
Nititur, atque gradu celeranti longius ire:
Illic e primo constat proin ordine limes,
At contra limes naturae erit iste secundae.
Dumque gradu pergit curvum celerante per orbem,
Per quem vis raptat, curvo tamen exit ab orbe
Protinus, exoritur de curvo nam fuga motu.
Hic quoque pro vario discrimina limite fiunt;
Nam si limes erat generis tunc ille secundi,
Illo in discessu crescet vis usque repellens,
Usque trahens minuetur, erit quapropter, ut usque
Abscedat punctum, et spatia in majora feratur.
At si non extra, nec eo super orbe, sed intra
Id statuas punctum; adducens vis fortior exit,
Languidior contra abducens, proin tum quoque punctum
Abscedit procul ora introrsum, ad punctaque tendit:
Sed fient, limes si sit prior, omnia contra;
Dimotum extrorsum punctum introrsumque revertit
Protinus ad notos calles, orbemque recurvum;
Illic namque trahens, hic pellens vis ea crescit.
Sic, genus hoc, orbes diversi, intraque minores,
Et longa serie majores quamlibet extra,
Sunt tibi naturam sortiti limitum eandem;
Nam positum punctum per se non effugit illinc;
Deductum tamen, aut gressu fugit accelerato,
Aut contendit eo, discesserat unde, reverti.
Cunctis rebus ab his quid sit solidumque fluensque
Percipies, praesertim hanc ipsam ad plurima puncta
Si tute extendas rationem, particulasque
Ad multas itidem positu variante locatas.
Illic namque potes res esse putare fluentes,
Libertas ubi particulis se vertere in orbem est
Circum alias, tamen ut nequeant non esse vicissim
Haerentes: sic si laevis foret undique Terra,
Desuper atque globos omni asperitate carentes
Ex ebore, aut vitro ferret, ratione moveri
pagina 622
Possent hi facili circum, nec abire retenti
A Terra, nam vis contraria vincere pondus
Non poterit, fieri aut major fuga vi gravitatis.
Caeruleum leni sic per mare flumine pulsae
Discurrunt puppes, at non tolluntur in auras,
Ni fera contorto tempestas vortice raptet.
Sic quoque parva globis si laevibus atque minutis
Constaret moles, illi per lubrica possent
Convolvi tenui vi, non discedere juncti;
Namque trahens forti retinet compage potestas.
Proin fluidis in rebus ubi discerpere partes
Tentes, disrumpi paulatim, et non nisi parva
Parte queunt; quare guttarum humore madentes
Speluncae retinent pendentes fornice lymphas,
Adventu donec longo rorantis aquai
Grandior et gravior guttae propendeat humor;
Pondere victa etenim productior, et gracilescit
Paulatim in medio, filoque a simplice demum
Decidit, et terram prolapsa {rigasque}, cavatque.
Partibus illa suis libertas in latus omne
Nimirum se versandi, circumque ferendi
Efficit, ut possint paulatim abducier a se.
Non ita cum solidae res sunt, duraeque: rigentis
Ferri virga nequit gracilescere, tracta deorsum;
Incipient nam cum fibrae disrumpier, omnes
Tempore rumpentur prope in uno; ut prorsus in uno,
Si summa solidae inter se ratione rigescant;
Propterea majore opus est conamine multo;
Partibus his quoniam est pariter rigor in latus ingens:
Tota ideo, quae non est flexilis, in latus acta
Virga ibit; nempe hic vertendi est nulla potestas,
Ut fluidis in particulis; proinde esse rigentes
Hae nequeant quamquam junctae compage tenaci,
Namque valent tantum ad spatia interjecta tuenda.
Utque potest spatii limes fortissimus esse,
Languidus at nimium, qui de latere impedit ire,
Sic etiam quit uterque vigore jacere sine ullo,
Quem tu percipias: sine nexu, ut pulveris, exit
Tum tibi materies; facile hinc cognoscere possis,
pagina 623
Cur calor atque ignis quaedam liquefacta resolvant,
Quaedam usque ad cinerem labefactent; namque minoris
Axis quod fuerat supremo in vertice punctum
Impulsu a valido si circum protinus ire
Incipiat, notoque recedat ab orbe, valebit
Perfacile huc illuc converti liberum et exlex.
Hunc calor atque ignis defert subtilibus ictum
Rerum particulis, paulumque recedere cogit,
Et velut orbe exire suo; facilesque repente
Illa circuitus glomerant: sic dura liquescit
Materies resoluta, fluunt sic saepe metalla.
Verum illo paulum motu exagitante minuto
Propter ademptum ignem, et restantes undique propter
Tot vires alias punctorum, in culmine figi
Axis debebit punctum brevioris, ut ante.
Durities proin particulis amissa redibit,
Et cera, et vitrum, et liquida ante metalla rigescent.
At si non referat se noti ad verticis oras
Punctum (quod, quare fiat, modo diximus), at se
Proripiat procul avectum, magis usque fugantem
Vim poterit reperire, locisque abscedere multis
Avium, uti fumi faciunt, volucresque vapores.
Tum velut amisso superant quae glutine partes,
Inter se sine vi perstant, et prorsus inertes;
Scilicet ut levibus cinis est spargendus ab auris.
Sic multa e variis quae constant corpora rebus,
Ut ligna, et lapides, abeunt domitante calore
Candentem in cinerem, aut calcem resoluta, suamque
Amittunt speciem, et remanent ita simplice longe
Natura fient vel adhuc mage simplice, et una;
Propterea exagitata modos tribuentur in aequos,
Atque aequa in spatia, ut crystallus denique fiant
Pellucens; iterum quae fusa solutaque flammis,
Quandoquidem nihil est, quod diversa evolet inde
Natura, nunquam nitidi non igne redibit
Amoto in formam crystalli; haec ultima certe
Est species tortis violento rebus ab igne.
Haec tibi cuncta viae deduxi ab origine curvae,
pagina 624
Quam super exposui; simplex est, unaque vere
Illa, sed a variis variantia nomina rebus
Sortitur; veluti multis quod flumen in oris
Errat, et hos praeter populos, et labitur illos
Moribus et patrio inter se sermone remotos,
His diversa refert atque illis nomina terris,
Quae nemus, aut vallis monti subjecta nivali
Commutat; longinquum undas devolvit easdem
Ad mare, quae gentes varias, quae regna rigarunt.
Sic serpens varie via curva, ubi crure recedit
Primum infinito, et facit impenetrabile corpus,
Hujus causa potest tibi muneris ipsa vocari;
Post conversa locis secuit cum pluribus axem,
Fermentis mores dedit et fervoribus, aucta
A queis voce nova proinde est; et limite in omni,
Quem toties repetit restaurans multiplicansque,
Corpora quo debent haerere tenaciter apta,
Non nisi causa tenax, eadem licet, appellatur.
Denique supremo jam crure, quod usque prope axem
Procurrit, puppisque velut, sua littora radit,
Quandoquidem gravibus leges dat rebus ibidem,
Ipsa audire solet gravitatis causa, velut sit
Ipsa alia a primis. Diversis unica spiris,
Ductibus et variis haec tam diversa creavit,
Haec varia, in rebus quae constant omnia cunctis.
Ordinibus multis elementorum, omne coortum est
Hoc, quodcumque vides; punctorum arctissimus ordo
Est prior, et longe tenuissimus; aedificatur
Alter ab hoc porro, dein alter, et alter, et usque
Laxior, et spatiis majoribus amplior omnis;
Donec corpora, quae nosmet sentire queamus,
Consistant, adeo diversis praedita formis,
Et variis adeo rebus mutata modisque.
Porro nulla quies est ullis, quotquot in omni
Summa sunt, punctis revera, motus et ullus
Non est, signet iter qui rectum; at quodlibet unum,
Est opus, ut punctum curva regione feratur
Perpetuo prorsus sine saltibus, et sine pausis.
Omnis motus enim punctorum a viribus omnium,
pagina 625
Usquam quotquot erunt, pendebit; agentur ab omni
Puncto, interruptis non legibus, omnia puncta
Scilicet, et motus concrescet ab omnibus omnis
Non intermixta recta regione, morave.
Quin neque erunt gemini motus, similesve, paresve
Ulli inter se; eadem ratio nec ad omnia puncta
Punctis esse queat geminis, siquidem loca constant
Diversa, atque ideo diversis viribus errant.
Attamen hoc verum est, longe longeque remotis
Cum vires tenues punctis sint, atque valentes
Vicinis, paulo diversis puncta moveri
Flexibus interdum duo posse; et sic ea certe,
Unam in particulam coeunt quae puncta vicissim,
Motu diverso longe minus abripiuntur,
Quam si particulis diversis addita constent.
Sic quae constituunt Terram, Veneremve, Jovemve
Non adeo ductu vario trans aethera currunt
Se collata inter, quantum collata Cometae
Punctis si fuerint, aliisve vagantibus astris:
Haud minus in summa tamen est diversa potestas
Omnibus in punctis, neque sunt discrimina nusquam,
Nulla ut res alii similis sit, parve profecto.
At si nostra viae species, quam diximus ante,
Non ita desineret, gravitatem ut ubique referret
Corradens axem, sed post immensa locorum
Inciperet rursus tranare, axemque secare
Se referens huc atque illuc varieque recurvans,
Et varios spatiis alternans grandibus arcus,
Et varias vires, quid tum foret? esse locata
Limitibus certis tum sidera fixa videri
Possent, et nostris subjecta haec sensibus omnis
Summa inter sese connecti, conque ligari
Non aliter, quam particulae puncta inferioris
Cujusvis; atque alterius sic particula esse
Majoris longe Mundi, sic rursus et alter
Particula alterius, nusquam ut sinire queamus.
Sed nimium tenuis mens est, finitaque nostra,
Ut tantum extendat se, quantum summa Potestas
Cunctarum rerum, Naturaeque alma Creatrix;
pagina 626
Ut videat, fecunda queat quodcumque referre
Haec via curva, sinuque suo quod condere cumque,
Una ministrarum tamquam e numero innumerali,
Ingens, cum libeat, quas evocet illa Potestas.
Accidere in mundis etiam tot posset, eadem
Id curva praestante via, ut moveantur in uno
Plurima, sit motus quorum procul alter origo;
Et tantum ob motus agitetur hic illius, ille
Hujus, ut in mundos distantes notitiae sic
Mundorum transmittantur, neque transeat ullus,
Qui doceat cursor, neque vox, neque littera migret.
At nos in rebus, quae possint esse, morari
Quid juvat? Omnipotens rerum quid fecerit Auctor,
Conjicere e paucis, quae cernimus, exiguisque
Non datur. Arbitrio sed quod deducta sit omnis
Haec natura suo, sapienti struxerit ille
Hanc summam quod mente, quod almas fixerit orbi
Leges, ut fieri possint, quae facta videmus,
Non jam hoc conjicere est, dubiaque in luce tueri,
At se perspicuo manifestum in lumine prodit
Hoc magis, ingenio quo plus contendimus acri.
Omnibus in rebus a rebus nimirum huc ducimur, orbis
Lustratus meliora sua spectacula scena
Ingerit, et longe super evehit, atque recludit
Unum ad Principium faciles certosque meatus,
Principium Sapiens rerum, aeternoque coërcens
Omnia consilio. Praesens mage, conspicuumque
Quid menti queat esse per ardua sidera vectae,
Corpora naturae per vasta, per intima rerum,
Totius et leges scrutanti et foedera mundi,
Quid queat esse, quod introrsum magis insinuetur
Undique diffundens manifesti lumina veri,
Quam tantas res esse aliquem, qui struxerit, atque
Temperet, et pulchro, quo nexuit, ordine servet,
Summis, et mediis praesentem rebus, et imis,
Ingentem Dominum, cujus vim tota veretur,
Unde ortum trahit, atque suum Natura vigorem?
Vix potuisse Virum mortali stirpe creari
Credidimus, nobis immensi qui patefecit,
pagina 627
Orbis queis agitur, leges, quas dicere longus
Noster erat labor; at decerpsit tenuiter illas,
Et paucas longe de multis, haec quibus ingens
Stat moles, qui materiae nova dixit inesse
Munera, certa fides neque dictis abfuit ilis:
Propterea merita super haec mortalia laude
Nos illum in caelum mirati eveximus, illi
Plaudimus, et nostros ultro submittimus ausus.
Illam infinitam quam longe agnoscere porro
Par erit, et prorsus divinam dicere Mentem,
Ipsas quae rebus leges has provida fixit,
Materiae exortum dedit, et sua munera cunctis
Corporibus, viresque suas, quaeque ordine mundum
Commovet invicto, quae certo limite stellas
Ardentes frenat, quaeque astra vagantia caelo,
Et late Solis fundit cum luce vigorem,
Quae Terram immoto convertit cardine inertem
Et mores ventis dedit, undisonoque profundo.
Quid si praeterea tot per viventia saecla,
Quae mare, quae terras, quae tractus incoluere
Aurarum liquidos, animantum si variatas
Innumeras irem per stirpes, non minus arcto
Inclusae quae sunt, quam magno corporis auctu,
Excuteremque suis quae motibus instrumenta,
Sensibus et motus, et sensus moribus apti,
Et mores vitae pariter generique tuendo;
Exinde ad genus hoc nostrum mortale venirem,
Exiguos velut ad mundos, huic anteferendos
Fors magno tamen, et partes introrsus et extra
Lustrarem, quarum modus, et praeclarior usus,
Nempe aures, tremulas auras, sonitumque bibentes,
Et structos oculos pro dio munere lucis,
Et cerebri fibras, et nervos, atque calens cor,
Diductas venas, vocisque cibique meatus,
Et qui sunt variis lymphis sudantibus apti,
Septaque item et nexus, et itus reditusque cruoris;
Denique si vires et motus percipientis
Vestigarem animi, et versantis in omina sese,
Quam tum magna fuat, videatur, ut illa creatrix
pagina 628
Tantarum rerum, quam pollens alma Potestas,
Et quantum nostros conatus exsuperare,
Quantum a notitiis, quantumque recedere nostris.
Atque utinam haec animi finita arctataque nostri
Vis magis atque magis distendi posset, et auctu
Pro rebus circum positis excrescere magno,
Tum stupor obrueret magis et magis admirantes,
Scilicet ad summum conversos rebus ab istis
Artificem; tum namque novas per corpora leges
Credibile est nobis praesto fore, pluraque semper
Naturae officia et mores, viresque paterent:
At proin usque tamen sustollier altius, atque
A nobis procul usque recedere summa Potestas
Et majore videretur se condere luce.
Sed quanto magis illa recederet, attonitosque
Redderet aeternis animos fulgoribus {altes}
Praestrictos, Dominum tanto magis esse potentem
Noscere par foret, imperiumque hoc grande fateri
Protinus, et nosmet submittere, nostraque, tantum
Hunc colere, atque olli purum contradere pectus;
Quo nisi perducant exhausti denique longum
Orbe in lustrato vestigataque labores
Natura, quid jam juvet accumulasse sagaci
Notitias animo, quae sint sine fruge, premantque
Nequidquam ingenti lassatam pondere mentem?
Ut demum veluti peregrinis mercibus aucta
Post varios maris errores, lustrataque longum
Littora, et ignotas terras, a fluctibus atris
Mergatur patrio puppis tunc obruta portu.
Omnipotens Genitor, Caeli fulgentia templa
Horrifico per quem saepe intremuere fragore,
Et mare concussum est, convulsaque cardine tellus,
Certa Tui in rebus qui non vestigia cernat,
Atque operae monumenta tuae, tua gesta per Orbem,
Nec dominum agnoscat, nec ineluctabile regnum
Unius, hic media patitur de luce tenebras
Infelix quoniam effari magni primordia Mundi,
Et rerum causas indûxti, artemque repôstam,
pagina 629
Se tua per vacuos qua flexit dextera tractus
Omniparente means motu, numerosque recenti
{Menusrasque} suas infundens undique summae,
Te, Pater, haec rerum nobis trans nubila monstra,
Illabensque tuum radium infer mentibus, illo
Circumfunde animos ad lumina dia inhiantes
Jamdudum, et semper potiores erige ad haustus,
Qua Sacer aetherii decurrit nectaris humor;
Corda move, impulsus audire sequique supernos
Ut possint, ut sponte velint, tibi cuncta referre
Ut sua contendant, spemque omnem, gaudia, curas
Conjicere in omnes, te quaerere, teque verei,
Unum diligere, atque uni tibi fundere laudes,
Thura adolere tibi, facere, et persolvere vota.

Appendix A

ERRATA CORRIGE
p. 5. V. 155. exteriusve exteriusne
p. 27. V. 997. Permessi Parnassi
p. 59. V. 27. Cepimus Coepimus
p. 80. V. 824. Cepimus Coepimus
p. 230. V. 2080. lunga longa
p. 299. V. 2320. adibit abibit
p. 374. V. 222. arte ante
p. 361. V. 2211. tautum tantum
p. 415. V. 1821. pecudumqne pecudumque
p. 425. V. 2198. quae quam
p. 429. V. 2348. faemineo foemineo
p. 431. V. 2443. et ex
p. 432. V. 2452. capiunt cupiunt
p. 440. V. 244. contexerat contexeret
p. 467. V. 1296. illicet ilicet
p. V. 1298. extratque exerratque
p. 494. V. 104. serventibus servantibus
p. 500. V. 336. hoc hos
p. 502. V. 382. Tum Tam
p. 550. V. 2255. irae iras
p. 565. V. 279. demittere dimittere
p. V. 570. queiscumqe queiscumque
p. 573. V. 576. comixti commixti
p. 616. V. 2252. aliud alium
p. 616. V. 2237. hic hinc
p. 623. V. 2532. adhc adhuc
pagina I

Appendix B CHRISTOPHORI STAY
DE POESI DIDASCALICA
DIALOGUS

Etsi caeterae omnes doctrinae parvis primum ortae initiis fuerint, ac levibus incrementis paulatim auctae, tamen unius poetarum artis principia ipsa tam illustria extiterunt, ut Diis, deorumque Liberis auctoribus tribuentur. Nimirum illa suavitatis novitate, ac rerum nunquam antea cognitarum admiratione capti homines, artem, et artifices, quos humani ingenii excedere vires crederent, facile consecraverunt. Sed neque deinde, cum poetica multorum usu ac studiis excoleretur, aut consuetudine ipsa fuit ejusdem existimatio imminuta, aut illa divinitatis opinio sublata. Qui enim omnium animos tam mirifice allicere, ac tenere possent, non sine divino afflatu id assuetos putabant. Unde proprios etiam ac certos Deos inflammandis poetis adjunxerunt. Verum haec ipsa diuturna admiratio mutorum tandem solertiam, ac gravium etiam philosophorum animadversionem excitavit: qui accurate perspectis atque observatis excellentium poetarum artificiis, viisque, quibus incederent, quas rationes tenerent, penitus investigatis, si minus quaesiverunt. Atque eorum quidem in eo multum versata est industria, ut qua in re potissimum vis ac natura poeticae contineretur, docerent. Unde variae, interque se discrepantes plurimorum opiniones sunt exortae, quando alii in numeris concentuque carminis inesse omnem poetarum praestantiam, alii in fabularum elegantia, in naturae imitatione alii positam esse contenderent. Qua in controversia, etsi multa acute solerterque dicerentur, illud tamen minus commode pagina II accidit, quod nonnulli sua de sententia ne recederent, artis ipsius magnitudinem, nullis datis philosophiae partibus, imminuerunt. Siquidem poeticae, quae sapientia conjunctione maxime creverat, a doctrina omnino segregandae auctores fuerunt. Nam qui fabulis, aut actionum humanarum simulatione contineri poeticam defendunt, hi poetas a philosophia aut prorsus revocant, aut, indulgentiores ut sint, fabulis occultandas disciplinas praecipiunt. Qui secus fecerint, seu qui perspicue philosophiam versibus tradendam susceperint; poetarum societate interdictum his esse pronunciant. Ita uno verbo, eos omnes, quos διδασκαλους dicimus, a poetarum numero exclusos volunt. Contra horum sententias plerique sane doctissimi Viri veterem poeticae, ac philosophiae cognationem cum tuerentur, plurimis et rationibus, et exemplis ejusdem sive retinendae, sive redintegrandae utilitatem dignitatemque comprobarunt. Quibus de rebus mihi etiam saepe multa sunt quaesita, et nuper fuerunt cum eruditissimis, mihique amicissimis viris Antonio et Balbo accuratius disputata. Apud A. enim cum essem, eaque de re forte exortus esset sermo, paulatim, ut in disserendo fit, quidam nos orationis ardor in intimas illius controversiae partes induxit. In quo illud etiam gratissimum fuit, quod inde singularem A. in his etiam elegantioribus litteris intelligentiam intuerer. Nam illum quidem multis esse ac gravissimis disciplinis egregie instructum ex summa, quae mihi cum illo intercesserat, necessitudine satis noveram. Siquidem quotidie fere una cum aliis eruditis viris, quorum familiaritate utebamur, sive illum conveniebam, sive ad me ille commeabat. In quorum consuetudine cum elegantissimorum hominum sermonibus omni urbanitatis, ac litterarum suavitate conditis plurimum fruebar. Sed tantum in illo inesse politiorum etiam studiorum scientiam nunquam certe animadverteram, quantam ex ea, quae inter nos fuit orta his de rebus controversia, perspexi. Nam cum maturius, quam caeteri solerent, ad illius domum me contulissem, eodem advenientem offendi B. eximiae indolis juvenem, quique ad excellens ingenium parem diligentiam, ac discendi pagina III cupiditatem adjunxerat. Quapropter libentissime sese ad A. applicaverat. At A. quo illius desiderio obsequeretur, incidere interdum hujusmodi de litteris sermones non aegre patiebatur, ut de doctrinarum studiis praeclare et ipse multa afferret, et alacre B. ingenium ad cogitandum, ac dicendum commoveret. Itaque cum A. tum una adissemus, in legendo, et commentando non mediocriter intentum ac defixum deprehendimus. Cui B. vereor, inquit, ne minus opportuni simus, qui tam occupatum interpellamus. Vos vero, inquit A., percommode adestis; ab ea enim, qua distinebar cura, non tam sevocatis, quam ad illam mecum partiendam acceditis. Hesiodi Theogoniam paulo attentius perlegebam: siquidem vetustissimum ac in primis nobilem poetam considero tanquam praeclarum quoddam religionis ac doctrinae illorum Graeciae temporum nobis reliquum monumentum. Quot enim in illo, quam insignes de divina vi, ac natura, quot de elementis, ac rerum causis, quam suavibus fabulis inclusae sententiae! sed hoc loco vetus illa didascalici carminis, et doctrinae allegoriis obtegendae ratio occurrebat animo, ac mecum cogitabam, quanta in hoc poeticae genere doctrinarum studiis ipsa rerum obscuritas, ac difficultas ab ea fabulandi consuetudine poetas retraxisset. Tum B. at cur, inquit, non pristinum hunc morem deinceps etiam retinere potuissent, aut cur nostri nunc homines repetere vetustam illam musarum ingenio magis accomodatam rationem, ac redintegrare non possint? Equidem ut arbitror, tunc multo ornatior haec poeticae pars esset, atque ex animatis his fabularum simulacris sensus et vita quodammodo, ac magna certe carminibus vis accederet ad amovendam omnem disciplinae molestiam, et obscuritatem doctrinae. Tum A. quis, inquit, non tibi istud assentietur, miram esse suavitatem fabulis, si lucem rebus afferant? Sed quam quaeso unquam viam reperiri putas, qua obscuras res etiam ac difficiles quispiam expedire, ac illustrare fabulis possit? Unde tantam fabularum supellectilem accerset, quae par sit tam multiplicibus, ac tam variis exprimendis doctrinis? Ac si quis pagina IV singularis ingenii facultate id etiam assequetur, quo tamen pacto efficiet, ut quae ita fingendo involverit, ea facile ab aliis intelligantur? Sint enim aliquae mitiores doctrinae partes, quae fortasse isthaec involucra non omnino respuant, verum si de difficilioribus naturae causis erit agendum, censesne res sua sponte impeditas, fabularum accessione non impeditiores etiam atque obscuriores futuras? Tum B. At ego, inquit, obscuris etiam rebus magnam inde lucem adfuturam mihi persuadeo. Quippe illa ipsa alienae formae similitudo quantum valet ad hominum ingenia excitanda! Proinde isthaec fabularum latebris includendae veritatis solertia mihi videri solet praeferre quandam illius, quae in Virgilii Bucolicis est, puellae speciem fugere ac latere velle se idcirco simulantis, ut et investigandi sui cupiditatem aliis injiciat, et inveniendi jucunditatem acriorem. Tum Ego, atqui miram hanc omnem, inquam, acuendae intelligentiae vim, quam dicis inesse fabulis, nulla re aptius, quam ipso fabularum exemplo refutari posse opinor. Ne recedam longius, Hesiodi, quem caeteris ad imitandum proposuisti, testibus utar fabulis. Quid enim iisdem obscurius, quid incertius? Neque nobis has tenebras temporum, quibus ab illo recedimus, longinquitas attulit. Aeque in illo explicando discrepantes eorum etiam sententiae fuerunt, qui ab illius aetate multo propius aberant. Scimus Zenonem Stoicum in ejus fabulis interpretandis sustulisse omnino receptas illas cognitiones deorum, et rebus inanimatis ac mutis docuisse haec tributa nomina. Quid igitur nostri poetae sibi polliceri nunc possint, quando iste fabulandi usus, tanquam Egyptiorum aenigmata, tandiu obsoleverit? Quamobrem si quis nunc fabulas in rebus praesertim difficilioribus explanandis revocet, meo judicio perinde faciat, ac si incertas ac dubias rerum notas magis ad divinandum, quam ad intelligendum proponat. Tum B. Quid causae est, inquit, ut ob variam Hesiodi interpretationem totum fabularum genus in invidiam adducas? Usuvenire enim facile potuit, ut ejusmodi fabulas suis versibus Hesiodus includeret, quae tunc ipsa sermonis consuetudine faciles apertaque essent, quarum deinde pagina V cum intercidisset usus, intelligentiam, quae sequerentur, aetates non tenerent. Sed fabularum suavitatem si probamus, non est, cur ob hujusmodi latebras sint rejiciendae. Siquidem huic obscuritatis incommodo mederi nullo negotio possumus, si ejus generis fabulas usurpamus, quae non arbitratu cujuspiam, nec opinionum, aut morum inconstantia effictae sint, sed ab ipsa naturae similitudine ac veritate depromptae. Eaedem enim neque intercidere unquam possunt, neque obsolescere. His velut a natura impressis notis ac vestigiis cum insistent poetae, facile ac jucunde ad res cognoscendas nos deducent. Quare in conficiendis suis fabulis volo, ut has arripiant, ac sequantur, ex quibus appareant, quae in rebus insunt, similitudines, ac propinquitates. Has dum inter se component, atque aliarum vultus ad alias transferent, atque immutabunt, ea ipsa alienae imaginis inducta specie mirum in modum intelligentiam atque animadversionem legentium acuent. Exemplo antiquissimae Pythagoreorum fabulae rem apertiorem faciam. Non ignoras, quae vis, quae significatio illorum harmoniae fuerit, atque illa Phoebi imagine Musas cithara in orbem moventis, quam apte omnem gravitatis doctrinam comprehenderit, ac pene subjecerint oculis. Quod quidem quo alio artificio fuit a Pythagora perfectum, nisi similitudine fidium ad planetarum motus exprimendos traducta? Nempe cum miram utrinque consensionem existere deprehenderet, intervalla intervallis, sonos motibus congruere, haec inter se commutanda esse duxit, siderum cursus Phoebi ac Musarum specie vestiendos, fabulae hilaritate condiendam doctrinam. Hunc in modum musicarum rationum effigie leviter ac venuste adumbrata caelestium conversionum naturam ac mores expressit: ut quaecumque de illa trahendi vi, et gravitatis legibus deinde sunt comperta, universa fere sub hic uno fidium involucro fuisse inclusa videamus. Quare cur caeterae etiam philosophiae partes sane minus difficiles atque involutae, aeque explicari non possint, cum haec tam obscura ac multiplex gravitatis ratio fuerit unius fabulae adminiculo tam commode exposita? Tum A., egregii sane, inquit, exempli tibi in mentem pagina VI venit, et quo controversiam omnem facile conficeres, si de occultandis doctrinis, atque eo fabularum integumento celandis quaereremus. Quamquam enim hic (me intuens atque arridens) inde ullam hujusmodi ne conjecturam quidem faceret: sed post stellarum conversiones diu perspectas, et illas gravitatis vires ex ipsa caeli observatione tandem patefactas tum primum harmoniae similitudinem siderum motibus accomodatam fuisse, et post eventum nos Aedipos esse coepisse tecum contenderet. Ambiguas res nimirum facile ad quamcumque partem flectimus, utque lucos ac praelia in nubibus, sic in veterum fabulis multa, quae illi ne suspicati quidem fuerunt, intuemur, atque in illis interpretandis plus nos ipsi fingimus, quam illi in lucubrandis. Sed pugnare tecum nolo, liberalius etiam agam, et concedam illo fidium involucro fuisse revera omnem gravitatis doctrinam, ac duplicatas reciprocas, ut vocant, illas etiam rationes, si ita placet, inclusas. Verum ad illud, de quo agimus, quantum id referet? Neque enim disputamus de illo fabularum genere, quae, quasi mysteria quaedam ad doctrinas ab oculis hominum amovendas erant institutae, neque inficiamur istiusmodi fabulis difficile etiam disciplinas implicari quoquo modo posse, atque involvi. Unum hoc defendimus: quo magis fictis his commentis involutae sint, eo impeditiorem earumdem intelligentiam fore, atque ita fabulas ad occultandam philosophiam opportunas esse posse, ad illustrandam non posse. Quare Pythagoreis relinquamus hunc fabulandi morem: nos si a didascalicis illustrari philosophiam volumus, isthaec integumenta ab earumdem versibus arceamus. Quo enim pacto fabulae veritatis interpretes esse possunt, si ipsae interpretes alio interprete indigebunt? Nam si ob suavitatem carminis adhibendas censes, qui caelo lepor, quae jucunditas ex obscuritate ac tenebris exoriri unquam potest? Perspicuitatem enim praesertim cum de abditis rerum causis erit agendum, primam dicendi virtutem esse judico, utque egregiae picturae, sic omnem scribendi laudem intercipi, si luce careat. Atque hanc unam ob causam opinor fuisse fabulas a veterum sapientium carminibus paulatim rejectas, pagina VII atque ab Empedocle, Parmenide, atque aliis Italicae disciplinae philosophis idcirco hunc apertis versibus philosophandi usum fuisse demum introductum. Tum B. acriter oppugnari me, inquit, et loco pene dejici faterer hac obscuritatis calumnia, atque his Empedoclis, atque Italicorum exemplis, nisi opportune occurreret, quem subsidio advocare, et cujus judicio fabulas tutari facile possim. An Platonis vobis in mentem non venit? Nonne uno illius exemplo omnem hanc Italicorum auctoritatem, et omnes abrogandae fabulae rationes prorsus labefactas videtis? Quis enim unquam non solum philosophorum, sed etiam poetarum est aeque atque ille istiusmodi fingendis ac fabricandis commentis delectatus? Itaque ob idipsum comminiscendi studium Homerum philosophorum nuncupatum fuisse opinor. Tum A. imo, inquit, Platonem totum a nobis esse judico. Quando enim isthaec fabularum ornamenta, nisi in facilioribus argumentis adhibet? Sed cum ad obscuriores rerum causas explicandas interdum delabitur, quam accurate omnem comminiscendi licentiam removet! quam aperte omnia, quam nude pronunciat! Illius, quae in Timaeo est, de universitate naturae, disputationis velim recordere. Quod magis a fabulis remotum atque alienum esse potest loquendi genus, quam quo ille difficilem de corporum elementis quaestionem exponit? Quo planius res expediat, nonne arithmeticae etiam numeris, ac geometriae figuris utitur? nonne iisdem verbis explicat, quibus in iis artibus tradi solent? Cujus igitur rectius, quam Platonis auctoritatem nobis vindicemus, qui cum isto consectandae fabulae studio traheretur, omnem fingendi rationem in obscurioribus rebus explicandis deserit atque abjicit, et reipsa identidem dictum illud comprobat, quod usurpare erat solitus: veritatem nimirum fabulis omnibus esse suaviorem? Tum B. aegre, inquit, Platonis auctoritatem extorqueri mihi paterer, neque enim, opinor, complura mihi illius exempla deesse possent, si philosophorum testimoniis nobis esset pugnandum. Sed quid attinet in iis immorari, quando poetarum mores exquirimus? Quare caeteros omittamus, et horum tantummodo exempla pagina VIII intueamur. Tum A., quid si eos, inquit, nihilo aequiores sis habiturus, et eorum etiam subsidiis destitutum te sentias? ac non unum aliquem e populo, sed ipsum latinorum poetarum principem testem adhibebo. Pervulgatos et pulcherrimos Virgilii de Anima Mundi versus velim in memoriam revoces. Nonne apertissime Stoicorum sententiam exponi, et omnia fabularum involucra removeri vides? Alios etiam Georgicorum, et Bucolicorum locos recordere: nam et Silenum Epicureorum more philosophantem, et causas rerum aperte ubique explicatas agnosces. Hoc loco B., equidem, inquit, nunquam Virgilium tot locis, tamque constanter in difficilioribus doctrinis refugientem fabulas animadverteram. Tum ego, at eundem, inquam, hunc morem rejiciendae in rebus obscuris fabulae fuisse aeque constanter omnium latinorum poetarum usu comprobatum facile possem ostendere. Sed ad Virgilii auctoritatem unius Ovidii exemplum adjiciam: est enim fortasse caeteris omnibus ad probandum accommodatius, quippe a poeta fabularum studiosissimo desumptum. Meministine ejus uberes illos, ac luculentos de Pythagorae Metempsychosi versus? Nosti quam enucleate, quam diu in omni illa expedienda doctrina immoretur? Nonne, quasi lege aliqua impeditus, quae vetet doctrinis immisceri fabulas, in medio fabularum aestu instituti sui repente immemor missas facit allegorias, et rem omnem illis fingendi integumentis exsolutam ac nudatam explicat? Hoc loco A., quidni igitur, inquit, controversiam jam omnem sublatam confitemur? et poetis cum data opera sese ad disciplinas versibus illustrandas convertunt, ab omni fingendi licentia abstinendum statuimus? Nam cum iis quidem, qui leviora ac faciliora argumenta pertractant, indulgentiores esse possumus: in manifestis enim rebus nihil lucis, accessione fabulae, detrahitur, jucunditatis vero non parum adjungitur. Sed hujusmodi festivitates a gravioribus doctrinis omnino removendas censeo, et tanquam inutiles ornatus in palaestra adhiberi solitos, in veris certaminibus, qua oneri sunt, motusque corporis impediunt, abjiciendas.

Tum B., me sane, inquit, tam luculentis exemplis a tuenda pagina IX fabula pene retraxistis; sed illud vereor, ne si didascalicis fabulas omnino tollimus, una omnem, quae poetarum est propria, vim, et nomen ipsum adimamus. Scitis enim quam multi, neque ii quidem indocti, sacra potius sine cantu ac tibiis, ut ajunt, quam poetam sine fabulis esse posse affirmant. At nos, inquit A., non leviorem Hesiodi, quem paulo ante legebam, auctoritatem illis opponemus. Ast nimirum in Ascrae vallibus a sese auditas esse verosimiles fabulas, sed veritatem ipsam item nosse, atque etiam malle dicere.

Ιδμεν ψέυδεα πολλά λέγειν ετυμοισιν ομοια
Ιδμεν δευτ εθελωμεν αληθεα μυθησασθαι

Ipso musarum testimonio aperte philosophandi rationem, ut vides, tuetur: sed quo demum vocabulo didascalicos appellemus, non magnopere laboraverim. Placet illa Adissoni in refellendis Miltoni obtrectatoribus urbanitas, qui negabant illius poema heroicum esse nuncupandum, propterea quod primae poematis partes Deo essent assignatae; at vos, inquit, si heroicum dici minus lubet, divinum appellatote; ita Didascalici, si minus fabulae, veritatis ac sapientiae poetae per me licet nuncupentur. Tum B., ne ego quidem, inquit, controversia nominis magnopere torquerer, nisi rem ipsam in hac verbi contentione agi viderem, et poeticae vim omnem ac naturam in disceptationem vocari. Si enim fabulas non sua ipsarum causa a poetis conquirendas putas, tamen oportet, ut ob eam imitandi necessitatem, qui est praecipuus poetis finis propositus, retinendas fateare. Scis enim plerosque censere omnem poeticae praestantiam in humanarum actionum imitatione esse positam, hujus autem imitationis tanquam ministras esse, atque effectrices fabulas. Quorum quidem sententia, etsi mihi aliquam dubitationem afferre soleat, tamen magnopere moveor, cum considero eandem imitandi legem ab ipso poetarum Reipublicae quasi conditore Aristotele latam esse. Qui propterea Empedoclem, quod nullis adhibitis fabulis ab hac imitandi pagina X norma recessisset, et nudis versibus philosophiam esset persecutus, a poetarum civitate excludendum sanxit. Quid quod idem germanam imitandi rationem illa esse statuit, cum poetae eos ipsos, de quibus agunt, loquentes inducunt. Si ab hac alienae personae ac sermonis simulatione quidpiam recesserint, resque gestas per se ipsi narrandas susceperint, narratores tum esse, non imitatores, nec poetas appellandos pronunciat. Quare quid Didascalicis fiet? Quid ex eo poetarum artificio reliquum illis erit? cum non modo in nulla actionum imitatione versentur, sed ipsa etiam hujus imitationis quoquo modo simulandae instrumenta fabulas illis auferamus. Tum A. me etiam, inquit, vehementer moveret, ac frangeret Aristotelis auctoritas, quem poetices conditorem jure nuncupas, et quem aeque aliarum complurium doctrinarum artificem appellare possumus, cum tot disciplinas antea dispersas ac dissolutas summa ingenii solertia primus constrinxerit, in artemque redegerit. Sed quo magis praeclara atque egregia omnia de hoc artium moderatore sentio, eo difficilius mihi in animum possum inducere hac illum mente fuisse, ut poetarum studia ullis brevioribus spatiis, quam naturae ipsius amplitudine circumscriberet. Nam si ex hac rerum universitate exclusos ad humanarum actionum imitationem quasi in exiguum gyrum compulit, et si ad illas, quas commemorasti, imitandi leges eorum praestantiam aestimare oportebit, jam Homerum ipsum, quem alioquin caeteris omnibus praetulit, post mimorum etiam, atque Atellanarum scriptores ponamus, necesse erit. Nimirum poetam tum illum dumtaxat appellabimus, cum alios loquentes inducit: illam autem ejus poematis partem longe majorem atque ampliorem, in qua nullo alieno indicato sermone ex se ipse nobis deorum atque hominum facta, mores, ingenia mirifice exprimit, credo, repudiabimus, nec proinde imitatorem nec poetam ibidem illum esse censebimus? Tum B. sed fortasse, inquit, Aristoteles non tam poetas, quam genera ipsa poematum exquirens, interque se comparans illud intuebatur, quanam in re potissimum vim naturamque carminis poneret. Quae si in hoc sita est maxime, ut nos aeque moveat, ac si pagina XI oculis atque auribus res ipsae in animos influerent, nihil propius ad hanc aurium atque oculorum fidem accedet, quae haec alienae personae ac sermonis imitatio. Atque idcirco, opinor, perfecti poematis exemplar, verasque imitationis sedes tragoedias esse statuit. Nam etsi poetae alias etiam habeant, quas sequi possint, rerum effingendarum rationes, tamen, si ab hac una alieni sermonis inductione recesserint, describere illos tunc potius, quam imitari dixeris. Hic A. sed si hac, inquit, describendi opera ita nos commovebunt, ut res ipsae, si objicerentur sensibus, non acrius percellerent, quid interest describere ne, an imitari istud dicamus? Quid enim refert, an alieno sermone, an carminis vi, caeterisque artis miraculis moveamur? Non Oedipum ipsum, cum sese Laii interfectorem fuisse comperit, in scaena ejulantem, sed ab aliis narrari illius luctum audimus, neque tamen idcirco minus exhorrescimus. Tam apte est enim doloris illa vis, tam ad veritatem naturae descripta, ut audire lamentantem, ac fibula sibi evellentem oculos videre videamur. An Briseidis ab Achille discedentis dolorem uno Homeri versiculo descriptum non melius intelligimus, quam si diutissime conquerentem induceret? An ulli sermones vim potestatemque deorum tantopere exprimere possent, quam cum Neptunum duobus passibus ab Euboea ad Lemnum pertingentem, aut Jovem pro Trojanis ab Ida propugnantem divini poetae versus pene oculis subjiciunt? Sed ut hominum, ac deorum actiones omittamus, cum ad alias naturae partes ab omni sensu intelligentiaque remotas sese convertit, ac caeli terraeque regionibus ob oculos positis mundi totius aspectu mirifice nos detinet, num imitatorem tum illum omnino desinere esse censebimus? Num omnem istam imitandi, nostrique percellendi rationem solis humanarum actionum finibus concludemus, perinde ac ad caeteras res nullas, cum ad naturae similitudinem expressae sint, ista nostrorum afficiendorum animorum virtus permanaret? Nam cum in hac rerum universitate permulta sint inanima quidem, nulloque sensus praedita, in quibus tamen plurima vis inest, sive magnitudine, sive ordine, sive alia multiplici ac varia specie nos pagina XII commovendi, satis erit manifestum in earundem rerum imagine exprimenda magnam aeque poetis relictam esse copiam ad voluptatem, tristitiam, admirationem, aliosque sensus in nobis excitandos. Iidemque tum tandem germani imitatores erunt putandi, cum hanc universae naturae imitationem fuerint assueti. Siquidem etiam tenuiorum artificum, quos ob hujusmodi imitandi studium tacitos poetas appellamus, laudamus industriam; et quibuscumque in rebus naturae similitudinem effinxerint, tanquam praeclarior est poetarum laus, qui caeteris omnibus ampliores habent imitandi fines propositos, neque singulas levesque tantummodo res, sed universas ac maximas miro artificio possunt effingere, atque omnem conspectum et imaginem naturae quasi tabulam nobis ad intuendum proponere? Itaque hanc infinitam naturae imitationem illis esse attributam, eorumque facultatem his pene immensis vagari finibus ab Aristotele fuisse animadversum etiam sine ullis testibus ob singularem illius ingenii magnitudinem mihi satis persuadeo. Sed id ipsum locupletissimo Laertii testimonio nobis etiam est proditum. Ait enim Aristotelem in eo, quem de poetis scripsit libro, luculenter fateri, optimis quibusque dicendi modis, ac poeticis figuris Empedoclis versus esse egregie instructos, ut proinde Empedoclem homericum omnino esse affirmet. Verum hanc Aristotelis in judicio de Empedocle ferendo varietatem inde profectam esse existimo, quod in suis de poetis libris universum de omnibus rebus dicendi poetarum artificium exquireret; in eo autem, qui unus e multis reliquus est illius poetices liber, ut Socrates philosophiam, sic ille poeticam a mundo ac caelo ad mores transferens sola humanarum actionum, quam Epici ac Tragici sequuntur, imitatione constrictam expendat. Tu vero, inquit B., praeclare et summi viri prudentiam ab omni judicandi inconstantia vindicasti, et scrupulum mihi quendam ac dubitationem, quae ex hac imitationis lege residebat, animo exemisti; aegre enim adduci poteram, ut pagina XIII Virgilii Georgica ob eam imitationis inopiam non divini poetae opus existimarem, aut ipsum Lucretium tametsi sedulo, ac naviter philosophantem, ob sublimem ac singularem illam dicendi rationem, non item homericum, ac summum poetam crederem. Quid multa? ipsos epicos, et grandiores poetas non ad solam illam imitandi normam putabam exigendos: aliud quiddam majus atque amplius esse oportere arbitrabar, unde suos illi cultus, suosque ornatus accerserent. Siquidem noveram Trissini poema illud quidem ad constituendae fabulae leges et ad Iliadis exemplar accuratissime compositum in bibliothecis pene delitescere; Areosti vero Orlandum veterum vestigiis non tam sollicite insidentem, ac nonnunquam ab ipsa veritate naturae ultro aberrantem, tamen ob mirum istud dicendi genus videbam in manibus omnium esse, ac meipsum illis deliciis, ac pene praestigiis rapi, atque allici sentiebam. Tum A. quare sublatis atque exsolutis his tanquam nodis, quid dubitabimus jam illud statuere in humanarum actionum imitatione non esse reponendam omnem poetarum laudem. Equidem illud etiam adjunxerim, ne in ipsa quidem ampliore naturae imitatione illam esse unice positam; et quanquam haec naturae veritas ac similitudo poeticae solum ac fundamentum sit, non in illa una tamen esse omnia, sed ab alio fonte derivandam singularem illam vim ac praestantiam. Ac si dicendum est, quod sentio, hanc praesertim locandam arbitror in illo poetarum proprio cogitandi ac dicendi genere, quo ita jucunde omnia admirabiliterque exprimunt, nihil ut esse possit nec ad res cognoscendas pulchrius, nec ad legentium delectationem praeclarius. Qui istiusmodi ornatu compti instructique sunt, hi sane in quascumque naturae regiones ingrediantur, sive de hominum actionibus, sive de rerum initiis, sive de administranda Republica, sive de Religionum sanctitate agant, quodcumque denique argumenti genus pertractent, omni laude cumulati poetae nuncupentur. Si qui vero eo comptu careant, illos nullo imitationis, nullo fabularum subsidio, hujus pulchritudinis inopiam compensaturos opinor. Tum B. ista mihi, inquit, mirifice probas: sed quanam in re potissimum hoc pagina XIV ipsum singulare dicendi genus collocas? Unde hunc tantum ornatum exoriri putas? Quibus tandem artibus utendum, ut hanc excellentium hanc praepotentem ac dominam animorum vim quipiam possit assequi? Arduam, inquit A., ac difficilem omnino rem postulas, et quae, cum caput totius artis ipsa sit, nulla arte fortasse tradi possit. Sed quibus a natura dati sunt quidam celeriores animorum motus, in iis certe magna insunt adjumenta ad hanc, de qua dicimus, praecellentem pulchritudinem comparandam. Sic enim censeo: peculiare hoc esse acrioribus quibusdam ingeniis atque ad musarum studia natis, incredibili ut sagacitate atque animadversione vigeant, ad varios rerum aspectus ut subito excitentur, atque ad earum imagines excipiendas agiles atque experrecti sint. Quae caeteros languidius impellunt, ipsi acriter sentiunt, celeriterque arripiunt; omnes rerum gradus, discrimina omnia, varietates, similitudines, vim animadvertunt, interque se conferunt. In animis recenti hoc imaginum appulsu agitatis, eoque fervore raptis permultae subito oriuntur, atque inter se permiscentur rerum antea perceptarum formae, ex quarum mira conjunctione ipsi varie commoventur, ad hilaritatem, ad moerorem inducuntur, inflammantur, exardescunt. Neque vero hujusmodi rerum perceptio obscuriore quodam sensu concluditur, ut cum multae in imperitorum etiam animos aliquando species influunt, neque causas, cur ita afficiantur, tenent. Hoc enim habent praestantiora ingenia, summam ut sentiendi vim par intelligendi solertia consequatur. Inter illos rerum appulsus, animique nostri motus, quae cognatio intercedat, exquirunt: cumque ut nervos in fidibus, ita a variis rerum formis varie animos percelli sciant, eorumque motus tanquam chordarum sonos tristes, aut jucundos esse, quae movendis atque in quamque partem inflectendis mentibus aptiores sint imagines, vident. Atque ita in intimos animorum sinus, ac sensuum et cogitationum ortus penitus illapsi ad ipsos voluptatis ac pulchritudinis fontes perveniunt. Quam vim cum animo semel hauserunt, cultusque atque ornatus universos contemplati sunt, postquam ad scribendum accesserunt, ad illius praeclaram pagina XV speciem omnem dicendi rationem dirigunt, illius colore ac lineamentis omnia convestiunt. Perinde enim ut ipsi affecti sunt, ita nos movent, et quos in rebus cogitandis ipsi percipiunt impulsus, eosdem in explicandis ad nos transferunt, nobisque impertiunt. Tum B. ab altissimis, inquit, et pulcherrimis initiis poetarum praestantiam repetis, et pene ad similitudinem illius, qui in Platone est, opificis Dei formarum contemplatores et effectores nobis poetas egregie describis. Quidni enim creare quodammodo res ac gignere censeantur, qui nos, in quas velint, cogitationes inducant, in quoscumque motus inflectant, nostrosque sensus dicendo validius moveant, quam praestantes res ipsae movere possent? Nimirum inde exorta est eorundem illa vis ac virtus, atque inde profecta sunt illa miracula ac portenta, quibus nobis hunc rerum aspectum formosiorem, et in ipsa natura pulchriorem alteram naturam efficiunt. Hinc si ad narrandos hominum eventus, vitaeque casus se conferunt, tam variis luminibus distinguunt omnia, ut perjucunda ea ipsi dicendo praestent, quae experiendo ob quotidianam rerum sive pravitatem, sive satietatem, vitae ipsius taedium nobis afferunt. Ipsae aegritudines ac perturbationes animorum, quae tam acriter nos cruciant, si ab ipsis excitantur, gratissimae sunt: suaviter nos angunt, ad dolorem, ad misericordiam impellunt, metum denique, ac terrorem summa cum voluptate conjungunt. Quid quod magnitudinem, ordinem, varietatem, qualem frustra in rebus exquirimus, ad nostra desideria suis ipsi imaginibus accomodant, et pene explent illam, cui nunquam facere satis possumus, infinitam animorum cupiditatem. Unde cum admirabilibus eorum artibus detinemur, a communi vitae contagione atque taedio ad quasdam beatorum hominum sedes videmur secedere. Sed nulla in re, inquit A., mirabilior atque utilior eorum est opera, quam cum res a sensibus, intelligentiaque communi remotissimas nobis propius admovent, et veritatem ipsam, ac rerum altissimarum cognitiones ad oculorum consuetudinem traducunt, ac suavibus simulacris involutas in animos inferunt, ut quae cogitando atque intelligendo assequi pagina XVI possumus, quasi intuendo teneamus. Consentanea nobis est haec una maxime rerum cognoscendarum ratio, utpote cui diu a pueris nos natura ipsa assuefecerit. Atque idcirco a sensuum societate sevocare atque abstrahere animos, ac sequi simplex ac sincerum illud intelligendi genus sine labore non possumus, neque sensuum conjunctionem revocamur. Ita ex ipsis angustiis, quibus animi obsequio et indulgentiam corporis adstricti coercentur, poetae egregiam et delectandi, et juvandi opportunitatem quaesiverunt. Hoc loco B., tu vero, inquit, illuc, quo maxime optabam, rem deduxisti: haec enim quae postremo loco sunt a te dicta, Didascalicorum facultatem, unde digressi sumus, praesertim attingunt, unaque aperiunt errorem illorum, qui hos a musarum artibus propterea removent, quia res a sensuum usu longe abductas, ac intelligentia comprehensas pertractant, atque ita in eo reprehendunt in quo potissimum ipsi praestant. Nam si formarum illa ubertas, in qua praecipua vis carminis est posita, a rerum ubertate proficiscitur, undenam amplior poterit, quam a doctrinarum fontibus efflorescere? Quae unquam sedes pulchritudinis erit aptior, quam veritas, ac rerum plurimarum scientia? Ubi magis alitur animus, aut unde potest imaginum effectrix ingenii vis fecundior exoriri atque erumpere? Quippe in rerum maximarum intelligentia defixa mens majores etiam habet impetus, ut, quae penitus intimeque perviderit, pulchre item splendideque efferat. Quare poetarum animos excitat haec artium doctrinarumque cognitio, et quasi materiem viresque suppeditat illustribus illis simulacris, quibus asperas res ornant, obscuras ac difficiles illuminant, et quasi quibusdam insignibus variant, ac pene depingunt. Quanquam quae pictura exprimere tam apte potest, tamque multipliciter, quae poetae interdum ex abditioribus eruta naturae latebris educunt? Nam omnis demum pingendi fingendique ars quid aliud potest, nisi extremam tantummodo faciem ostendere, et commodiores rerum aspectus uno oculorum intuitu, uno temporis momento circumscriptos? Hi vero intimos corporum atque animorum recessus pagina XVII aperiunt, mutationes omnes ac vicissitudines describunt, caecasque res omnino atque ab aspectus judicio longissime abductas conformatione quadam ac figuris instruunt. Tum ego, sed si Didascalici, inquam, in suis versibus efficere isthaec omnia possunt, quid jam erit ab {eorumdem} praestantia fabularum decessione detractum? Aut cur non aequo animo fictis illis commentis careamus, cum haec eadem nec minus ubere ornamento compensent, nec ipsi fabulis fere dissimili? Hoc loco A. bene, inquit, narras, cum has poetarum formas, ac dicendi figuras fabulis similes affirmas. Ex iis enim, quae paulo ante commemorata sunt, tam inter se finitimae atque affines videntur, ut haud sciam, an eandem, sed certe parem utroque in genere vim inesse opinantur. Nam quid aliud sunt demum haec simulacra, ac figurae, nisi breviores quaedam fabulae, quarum ambages quidem amputentur, retineatur vis ac lepor? Quid enim metaphoram esse dixeris, nisi meram, sed verborum ambitu contractam fabulam? Quid similitudines, nisi germanos apologos? Alias aeque figuras non obscure ab hoc fonte deductas, et fabularum, a quibus emanarint, imagines ac exempla esse facile agnoveris. Miram, inquit B., neque antea mihi perspectam fabulas inter, ac figuras cognationem aperuistis, eoque magis probatis, quo aegrius, nescio quomodo, ferebam a Didascalicorum versibus omnino exclusas esse fabulas, quarum obscuritatem ac latebras illis tantum ademptas, jucunditatem pene restitutam esse video. Sed venit in mentem id a vobis exquirere, quomodo putetis oriri potuisse hanc ipsam inter fabulas, et has formas dicendi affinitatem? Nam neque casu hanc tantam similitudinem extitisse arbitror, neque invenio, cujus studio in hominum sermonem, et in scribendi elegantiam influxerit. Tum ego, quoniam, inquam, in sermonis principiis investigandis conjiciendo progredi oportet, verisimile hunc in modum sese rem habuisse videri potest. In populorum primordiis, atque agrestiore vita cum permulta nomina ac vocabula ad significandas res deessent, primum actione ac gestu fuisse pagina XVIII homines usos, prout ab iis fit, quibus intercepta sit facultas; sed cum haec ad sublevandam sermonis inopiam non sufficerent, fabulas tamquam picturas rebus designandis magis accommodatas fuisse adhibitas. Nota est illa Menenii Agrippae ad plebem, quae in montem Sacrum secesserat, fabella, qua rudi populo, qui justitiae, et civitatis constituendae neque vim neque nomen teneret, illa corporis humani membrorum inter se dissidentium imagine utilitatem legum ac magistratuum in animos intulit. In ipsis philosophiae incunabulis eadem fabulandi industria sapientes usos scimus ad morum doctrinam imperitorum mentibus communicandam. Sermonis autem copia, ac rerum notitiis paulatim deinde auctis, quamvis eo praesidio propter utilitatem instituto carere homines facile possent, tamen cum non mediocrem inde consequutam jucunditatem viderent, detracta etiam necessitate propter voluptatem retinuerunt. Sed cum ad rerum obscuritatem, ac longiores sermonis ambages vitandas amoveri fabulas oportuit, tunc circumcisis ambagibus, earum vim atque elegantiam in hos concinniores dicendi modos traduxerunt. Unde quod in scripturae inveniendis elementis accidit, ut ipsae rerum picturae, quae initio ad res designandas adhibebantur, paulatim contractae in litterarum notas transierint, illud idem etiam in hominum sermone videtur contigisse: nimirum ut fabulae quasi cogitationum imagines ad rudiorum intelligentiam primo adhibitae, deinde contraherentur in hos breviores dicendi comptus, quasi figuras, quibus et communis sermo, et poetarum oratio praesertim esset elegantior. Nonne in paucis saepe verbis, et singulis fere vocabulis hujus originis vestigia, ac similitudinem deprehendimus? Verum ego vos ab instituto sermone pene abduxi, dum a rebus ad verba revoco: quare ad reliquas formarum opportunitates, et Didascalicorum virtutes quaeso pergite. Tum A., imo, inquit, ad intimam formarum atque imaginum vim penitus inspiciendam, atque ad ipsas radices ac stirpes ejus, de qua dicimus, poetarum pulchritudinis nos revocas, dum illius originem a verbis etiam ac vocibus repetis. Nam quae demum alia hujus dicendi laudis elementa sunt, quam isthaec ipsa vocabula pagina XIX atque nomina? Aut quo pacto conceptae illae atque inclusae animis formae erumperent, nisi cogitationibus nostris hae vocum tanquam imagines resonarent? Atque ex hoc fonte sane effluxit illa verborum cum rebus similitudo, et illa propria poetarum hujus etiam imitationis exprimendae facultas: hinc gravibus sonis ingentia, levia remissis, blanda suavibus, tristia miserabilibus referunt, et quotquot animorum motus sunt, totidem ipsis vocum mutationes, tamquam ad variandum colores occurrunt, seseque offerunt. Cum in hoc tam multiplici verborum apparatu illustriora atque ad res indicandas aptiora quaeque seligunt, quid mirum, sin uno verbo interdum magnopere nos impellunt? Et quemadmodum ex unius lineae ductu illud inter Apellem et Protogenem summi artificii certamen extitit, sic in uno vocabulo excellentium poetarum ingenia saepe cernimus. Jam vero cum varie verba component, interque se jungent, conformabunt, transferent, quantus rebus ipsis ornatus, quantus ex hac structura et collocatione vocum orationi splendor adveniet? Ejusdem sententiae species alio verborum sive delectu, sive ordine, quam erit praeclarior? Sed his omnibus cum sese adjunget numerorum concentus, atque harmoniae vis, et omnes has et cogitandi et dicendi virtutes colligabit, ac vinciet, tum vero orietur illa concinnitas et suavitas carminis, quae poetarum laudes perficit una maxime, atque absolvit. Haec est, quae inusitato ardore commovet animos, et quocumque incubuerit, facile pertrahit, quae incredibili jucunditate perfundit, quae plausu, quae clamores efficit. Tunc ego paulum subridens, ain vero, inquam, an vos ex praestantiore quaque arte subsidia ad poetas ornandos colligetis? Neque enim satis habuistis in formis conficiendis picturae imagines ac simulacra illis impertiri, nisi nunc musices concentus, ac sonos etiam tribuatis? Quid ni vero, inquit A., tribuamus, et cognatam illam humanis auribus atque animis harmoniae rationem illis potissimum adjudicemus? Si inanes vocum flexiones, et nihil significantes tibiae soni in nobis tam varios tamque jucundos motus excitant, quam validius animis illius harmoniae vis dominabitur, quae sonos verbis, pagina XX numerosque rebus conjunget, atque hac cogitationum[?] et cantus varietate aures una mentesque implebit? Nam qui carminis ac numerorum concinnitate plus aequo delectati eo usque adducti sunt, ut in ea sola poeticae vim omnem ponerent, ii mihi videntur, nec artis hujus magnitudinem, nec ipsam concinnitatis rationem intelligere, cum eandem a rebus distrahunt. Siquidem non citharoedum aut auloedum aliquem instituimus, quorum inanes etiam vocum soni per se possunt consistere, neque de modorum quopiam artifice, sed de praecellente rerum pulcherrimarum effectore, ac dicendi moderatore inquirimus. Cujus illa demum erit germana concinnitas, quae ex hac numerorum cum rebus ac sententiis consensione coalescet. Tum B. hac etiam ex parte, inquit, quanta Didascalicorum virtutibus fiet accessio! Res enim ex philosophiae ac doctrinarum fontibus haustae sane et numerorum copiam et uberiores sonos per se ipsae parient. Sententiarum vero illa vis quantum elegantia dicendi, et carminis concentu augebitur! Sed haec ipsa etiam suavitatis novitas, atque insolentia quantam pulchritudinem, quantam jucunditatem rebus adjiciet! Inusitata haec doctrinis inducta species cum inde accidet, unde minus expectabatur, quam erit hoc ipso gratior atque pulchrior! Simile hoc videtur Graeci illius artificis industriae, qui quo formosiorem Venerem efficeret, in Satyri idcirco excavato simulacro collocaverat. Ita deae species ab ipsa circumpositae imaginis feritate comptior ac venustiorum a molliore autem muliebri forma vastius viri robur, atque illi lacertorum tori latiores videbantur. Sed aliud etiam inest, inquit A., in hac veri docendi suavitate, quod ad singularem legentium delectationem valere plurimum opinor. Illa harmoniae vi, illa numerorum concinnitate quam multarum in nobis rerum memoriam excitari necesse erit! Quot latentium veritatum igniculos ac semina commoveri! Hinc quae intelligemus, magis a nobis ipsis inventa, quam lecta putabimus, plura nobis comprehendi, quam explicata sint, mirabimur. Quam haec nos nostri diligentes mire rapient! Quam ingenio nostro delectati satis docti nobis videbimur, nobisque placebimus! Quam vero divinos, ac pagina XXI humana majore vi praeditos hujusmodi poetas arbitrabimur, qui cum inusitata omnia ac peregrina nobis afferant, tum nos ipsos solito beatiores, ac doctiores pene faciant!

Tum ego, video, inquam, didascalici carminis tuendi studio nos esse fortasse plus aequo abreptos. Cum enim Didascalicos in poetarum civitate initio vix retinuerimus, paulatim ad primos subselliorum gradus adducimus, et jam cum ipsis credo majorum genitum poetis fere contendimus. Tunc A. equidem, inquit, neque turbas metuo ab his minime ambitiosis civibus, neque ullam arbitror, aut certe levem esse posse contentionem ordinum inter se dissimilium. Sejunctae cuique sunt sedes, dispares carminum gradus, varia rerum discrimina intercedunt. Neque enim eosdem impetus omnia, nec eosdem spiritus postulant. Epici siquidem illustrium virorum gesta concinunt; patrias res etiam ab eorum versibus cognoscimus, regna ac gentes, quibuscum multa nobis communia sunt jura, discimus. Quae quidem omnia et ipsa rerum magnitudine nostros sublimium atque admirabilium appetentes animos valde capiunt, et nostra magnopere intersunt, nosque propius attingunt. Temperatior autem dicendi modus, veritatis nimirum docendae, didascalicis poetis erit adhibendus. Verum, si Epicorum vires eisdem minus conveniunt, non idcirco sui etiam illis comptus venustatesque desunt. Menander Homeri similis esse noluit, neque vitio sibi dandum putavit, si propriis contentus dotibus, alienis careret. Tum B. an, inquit, didascalicos, quoniam in remissiore scribendi genere versantur, idcirco ab omni sublimium rerum magnitudine arcebimus? An solis Epicis ingentium hujusmodi argumentorum omnem apparatum tribuemus? At ne illi quidem ipsi in eadem semper magnificentia versantur. Iliadem dicendi vi ac magnitudine Odissea uberiorem ipsa rerum magnitudo ac dignitas faciebat: nec iis assentior, qui Homeri magniloquentiam cum aetate consenuisse existimant; sed πολίτειας οικονομία grandiorem opinor sonos etiam majores sua sponte protulisse. Verum quot genera hujusmodi sublimium rerum pertractari a Didascalicis possunt, quae ipsis Epicorum argumentis nec admirationis minus habeant, nec nostra pagina XXII minus intersint? Si de virtute atque honestate, si de moribus ac legibus, si de administranda civitate dicere instituent, quae series, quae ubertas orietur rerum magnificentissimarum? Sed si Empedoclem illam rationem velint persequi, ac de rerum naturas et causis dicere, quid esse poterit ad agendum amplius, quid hac mundi universitate majus, quid nobis opportunius? Illae Graecorum concertationes, atque ipsa Romani Imperii constitutio, quam minutae res atque angustae videbuntur, quam ad nos fere nihil pertinentes, si huic tantae magnitudini, totque commodis conferantur. At de illa, inquit A., magnitudine, atque utilitate rerum agimus, quae sensu ipso per se gignitur, suaque sponte nos excitat. Sint enim haec, quae de naturae causis atque effectibus dici possunt, magna aeque, nobisque percommoda, num tamen idcirco perinde quadam naturae nobis tam finitimae sunt ac propinque? Proinde quis unquam siderum, et caeli conversiones aeque, atque civitatum motus ac mutationes ad sese pertinere existimat? Nuda scilicet ac vacua omnia animorum perturbatione ista sunt, neque propterea cum illa humanarum rerum utilitate comparanda, quae cum suavibus hisce motibus tam arcte conjungitur. Nosti enim, quem ictum habent, quo pellunt animos, falsae illae atque inanes affectiones; quam jucunde agitamur, cum amamus, cupimus, expavescimus. Similitudine rerum abrepti nos ipsos in illis fortunae commutationibus versari fere credimus, et affinitatis quadam conjunctione commovemur. Haec ab ipsis naturae initiis profecta, et in omnium insita sensibus subito nos excitant; illa autem, quae tam longe a nobis remota intelligendo diuque meditando vix assequimur, aut nullos aut lentos certe, ac desides motus afferunt. Tum B., at ista, inquit, si ita videtur, accuratius exquiramus: fortasse enim nec tam segniter nos ab iis rebus moveri comperiemus, quas intelligendo meditandoque intime percipimus; nec ab iis ipsis, quae communibus infixae sensibus videntur, impelli nos acriter cognoscemus, nisi cum easdem antea animo et cogitatione probe perspexerimus. quid enim quempiam pagina XXIII nulla cogitatione instructum, nisi pene stipitem aut beluam ad paulum abjectam censeas? Earum quippe etiam rerum, quarum peculiares nobis conciliationes natura fecerit, facile tum sensus hebescit atque extinguitur, cum nullo usu intelligentiaque excitatur. Proinde, si qui ab omnium societate sejuncti in montibus ac sylvis nati atque alti sunt, ipsos hominum occursus fugiunt, et omnem naturae conjunctionem abrumpunt. Quo autem quisque est societate et convictu hominum excultior, et suae et caeterorum utilitatis intelligentior, eo acrius illius conjunctionis vi capitur, et reliquorum opis atque auxilii indigentem se videns ad opitulandum aliis est propensior. Primo suae ipse civitatis, deinde finitimarum, demum omnium gentium propinquitate devinctus, humani nihil a se alienum putat; regionum etiam remotissimarum res, moresque inquirit, casibus fortunisque movetur, tantum denique caritate ac benevolentia, quantum cognitione progreditur. Verum si idem rerum cognoscendarum limites non terrae finibus terminaverit, sed eo usque intelligendo perrexerit, quoad animo et cogitatione potest pertingere; si non solum fluxa haec et brevia, sed immensa etiam ac perennia mundi corpora, eorumque ingentes illos cursus conversionesque viderit, quam se ille repente e socordia colliget, ac recipiet, et hujus tantae magnitudinis animadversione excitatus, quam se antea hospitem ac peregrinum in hac naturae universitate fuisse mirabitur! Cumque se non unius loci popularem, sed mundi ipsius tanquam ingentis municipii civem agnoscet, quam illum fere poenitebit rerum atque commoditatum omnium, quae angustis nostrarum urbium ac regionum spatiis coarctantur! Quam nihil majus reputabit, nihil quod nostra magis intersit, quam hunc tam ingentem rerum omnium ac tam praeclarum ordinem! Peragrare tum sibi immensos naturae fines videbitur, ac supra hominis fortunam ac vitae conditionem erigi; neque enim annorum brevitate atque imbecillitate corporis, sed animorum comprehensione, et scientiae amplitudine vivendi rationes aestimabit. Qua rerum admiratione qui semel rapti sese iis cognoscendis implicuerunt, ab iisdem divelli vix unquam pagina XXIV patiuntur. Neque enim si tranquilliores, ac minus turbulenti sunt, quam caeterarum cupiditatum, hi scientiae motus, minus alacres idcirco atque ad alliciendas mentes validi sunt illius impetus. Siquidem insatiabili, quod nobis a natura est inditum, sciendi desiderio, sine summo jucunditatis sensu facere satis non possumus. Hinc ambitionum illecebras missas faciunt, non odio, non metu, non voluptate alia a semel instituto studio detorquentur, vitae ipsius pericula contemnunt, aut minime sentiunt. Quod quî fieret, nisi hic veritatis quaerendae ardor caeterarum omnium cupiditatum vim antecederet? Atque inde profectae sunt illae nobilium etiam philosophorum sententiae, in veritatis cognitione summum bonorum finem statuentium. Ad hanc scientiae vim cum suavitas carminis accedet, quam validiora erunt haec ipsa invitamenta naturae? Quam labentur vehementius, tanquam amentatae hastae, et quam altius intimis sensibus inhaerescent? Hanc igitur scientiae ac humanitatis societatem si Didascalici sequentur, quid est, quod illis singularem movendi et delectandi opportunitatem non concedamus? Quid enim aliud indicant illi Sirenum cantus, qui ab Homero tam valentes ad sapientis animum fuisse memorantur, ut Ulisses de suis, qui uberem rerum scientiam polliceretur, suavitate carere? Quid a Virgilio convenientius repertum est epulis Conditorum Romani et Cartaginensis Imperii, quam illud ab Atlante traditum? Nempe ut declararet optimo cuique, doctrinam cum elegantia conjunctam esse jucundissimam. Tum ego, magnifice inquam, haec a te dicuntur; sed si rem ipsam propius intueare, vereor, ne repente dilabi hanc tantam jucunditatem invenias, et hos Sirenum cantus ab auditoribus pene vacuos ac desertos relinqui. Quotus enim quisque ad haec quaeso se conferet? Si iis rebus moventur homines, quas intelligunt, videtis, quam pauci sint, qui horum scientia trahantur. Atque hi quidem ipsi, nisi humanitatem litterarum cum doctrina conjunxerint, haud scio, an haec ita versibus exornata facile respuant. Quo igitur recidet ea tam gloriosa suavitas, quae pagina XXV ipsa audientium infrequentia palam refellitur? Quod eo magis in hoc scribendi genere erit reprehendendum, cum Poetae et utilitatem plurimorum maxime spectent et voluptatem? Tum A., at cur, inquit, a Didascalicis flagitabimus, ut quaecumque litteris mandaverint, ad omnium intelligentiam accomodentur? An iis duriores scribendi leges, quae caeteris omnibus imponimus? Quasi vero qui ornatos ac venustos se esse velle profitentur, continuo eos oporteat facile item ac dilucide omnibus dicere, atque hebetiorum etiam ingenia acuere. At cur non illud idem a caeteris compte et jucunde scribentibus expetimus? Qui quidem scribendi officio facere satis putantur, si a peritis earum rerum, de quibus agunt, probentur. Qui historiis scribendis dant operam, cum de regionum situ, de instruenda acie accuratius dicunt, ab iis fere solis, qui locorum descriptiones rite teneant, et militari scientia instructi sint, intelligi probe possunt, neque tamen praeclare conscriptae historiae laude carent. Nemo Aristotelem, nemo Platonem non inter summos egregie dicendi magistros collocat, tametsi a doctissimis tantummodo legantur. Ipse latinae eloquentiae parens Cicero non minorem opinor propterea sibi laudem comparavit in iis, quae de philosophia eximie scripsit, quia a paucioribus cognoscuntur. Sed discedamus a philosophis, ad poetas veniamus. Ipsum illud insolens eorum dicendi genus, et aliena pene, qua loquuntur, lingua, quid magis declarat, quam fugiendae multitudinis consilium? Nonne aperte istud etiam indicat, cum identidem profanum atque imperitum vulgus a usis versibus arcendum denunciant? Quod eo magis mirandum est, cum in rebus in communi intelligentia positis idem faciunt, et peritioribus placendi studio hac ipsas a populi judicio removent. Non est necesse commemorare multos. Quis Pindaro in rebus facillimis difficilior? Sed num idcirco non illum inter poetarum principes numeramus? Quanto magis igitur Didascalicis id erit dandum in rebus altissimis, et suapte natura a multitudinis usu abhorrentibus? Nisi forte, quod in levibus etiam argumentis concedimus caeteris, in philosophia non ipsis dabimus, ut peritissimis pagina XXVI placeant. Nam quod ne doctis quidem ipsis patere promiscue aditum ad suos versus sinunt, sed praestantiorum tantummodo suffragia postulant, quis hoc in illis jure reprehendat? Cum Socraticis olim laudi fuerit, quod iis tantummodo scriberent, qui essent et philosophia et politioribus litteris exculti, cur non idem consilium in his artium docendarum poetis erit aeque commendandum? Si eos sibi judices seligent, qui doctrinas cum humanitate conjunxerint, reliquos vero quasi non satis musarum ritu initiatos rejicient, quis non auditorum paucitatem eorumdem dignitate probe compensatam existimet? Si quae quis scriberet, probare optimis posset, quid jam plurimorum sententias quaereret? Musarum enim cultus ii demum sunt maximi, qui et doctrinis ipsis lucem ac splendorem afferunt, et praestantiora ingenia perficiunt, ac illustriore loco statuunt. Hic ego, vos vero, inquam, egregie Didascalicorum rationes defenditis, et quibus in rebus verebar, ut mihi non satis eorum causam probaretis, ibidem valere eos plurimum persuadetis. Jam enim fateri cogitis singularem inesse posse in eorumdem versibus praestantiam, et quae cum ipsis epicis facile possit contendere. Tum B. sed ne plus aequo Didascalicis, inquit, videamur tribuere, ad illam normam, si placet, rem perpendamus, qua una fere in caeteris artibus aestimandis utimur; nimirum quo quaeque acriorem animi vim atque ingenii aciem postulant, eaedem ut majore etiam in laude sint. Quem enim alium modum in judicio de artibus ferendo adhibemus, cum prae hac ingenii existimatione nullam interdum ne utilitatis quidem ipsius, ac vitae necessitatis, quae caeteroquin tanquam finis artibus est propositus, rationem habeamus? Quis enim signa ac picturas egregie laboratas, ob eam utilitatis inopiam minus magnifaciet? Aut poetarum labores ob solam dicendi excellentiam, non philosophorum, ac mathematicorum etiam inventis conferat, cum utraque parem animi solertiam in dissimili genere praeseferant. Si ad hanc igitur legem Didascalicorum conatus exigemus, qui in hac ingenii contentione duas habent excellendi partes, duplicemque pagina XXVII commendationis causam, alteram a dicendi laude, alteram a rerum praestantia deductam. Ac de dicendi quidem laude satis esse arbitror, quae hactenus sunt commemorata. Quod ad res ipsas attinet, certe non minorem ingenii vim declarant. Nam quaecumque in promovendis doctrinis excogitata ab aliis, atque inventa divinitus fuerunt, dum illi in bono lumine collocant, atque eo Musarum speciem afferunt, ut parem iisdem rerum auctoribus ingenii sibi gloriam vindicent. Quidni enim inveniendi pene laudem promereri ii possint, quorum egregio dicendi artificio quaecumque exposita sint, continuo eadem nova omnino, et nunquam antea aut lecta, aut audita videantur? Quare quae tam praeclara erit Epicorum et Tragicorum opera in fabula rite constituenda, atque in rebus, quas quis gesserit, apte disponendis, quae hoc admirabili rerum contextu a naturae ipsius fonte deducto, ac Musarum comptu exornato non obscuretur? Tum ego, sed vide, inquam, quid hoc constituendae fabulae nomen valeat, ne ejus significationem, quo minime est aequum, trahas, si propriam Epicorum in recta rerum constitutione laudem cum Didascalicis communices. Quid enim quaeso commune habet cum eo, quem Didascalici sequuntur in rebus apte collocandis ordine, haec, de qua est sermo, rerum, sive fabulae constituendae ratio? Nosti eam totam Epicorum, ac Tragicorum virtutem esse, qua omnes poematis partes mira rerum consensione constringunt, unamque rem efficiunt. Quorum artificium in eo nimirum versatur, ut summa varietate distinguant omnia, rursus eadem ut inter se nectant, et posteriora prioribus, quae praecedunt, consequentibus ita colligent, unum ut exitum cuncta respiciant, atque ad eundem referantur, demum ut loco etiam ac tempore congruant. Cujus quidem rei tanta vis est, ut caeterae etiam artes illam admiratae ad sese traduxerint, nec in pictura, nec in architectura praeclarum quidquam esse possit, quod non ex hac partium conjunctione efflorescat. Sed ab ea laude Didascalicos suapte natura longe removeri vides. Ob ipsam tam multiplicem ac variam rerum inter se plerumque disjunctissimarum tractationem quo pacto possunt adipisci illud unum et simplex, de quo nobis est sermo? Aut si pagina XXVIII id quoque modo consequentur, isthaec iners materiae conjunctio, quam unam assequi illi possunt, num satis pellet animos, et cum illa actionis consensione, quam Epici sequuntur, conferri poterit? Tum B., At, inquit, si opifices etiam, ut dictum est a te, hanc partium inter se consentientium, atque ad unum finem spectantium pulchritudinem in suis artificiis conantur imitari, cur eandem Didascalici, si propriam minus habeant, non item mutuentur, ad seque transferant? Quod Pictoribus, Architectis, Musicis concedimus, cur illis invidebimus? Nam si ex ipsa rerum conjunctione potest isthaec carminis colligatio proficisci, qua ex re aptius eadem, quam ex his Didascalicorum argumentis orietur? Quod unquam facinus, quae hominum actiones possunt tam multas, ac tam varias res tam apte colligare atque connectere, quanta conspiratione et consensu tot ingentia interque se remotissima corpora gravitatis vi constricta, quasi illo pythagoreo Jovis carcere inclusa, in hujus universitatis molem unumque mundi corpus coalescunt? Sed haec ex inerti materiae coagmentatione conflata consensio si tibi non satis accommodata videtur ad illam assequendam pulchritudinem, si non corporum se varie moventium concordia putas unum illud effici, quod allicit animos, sed actione opus esse varia, praestante unius consilio directa, unum ad finem conversa, uno temporis, locique termino circumscripta, nihilne consilii subesse existimas in iis ipsis tam bene convenientibus motibus? Ex hac ipsa materiae conjunctione nullane erumpit, seseque prodit ratio atque intelligentia? Cum hanc rerum molitionem, ac naturae ordinem numeris, et carminis vi patefactum intuebimur, non in animum irruet, ac sensus omnem occupabit actio varia, multiplex, infinita, una eademque simplex, integra, absoluta, rationis ac sapientiae plenissima? Quis auctorem ac moderatorem operis non subito agnoscet, nec rerum aeque, et carminis πρωταγωνισην Deum esse perspiciet varias corporibus vires, potestatesque adjungentem, atque his tanquam administris hanc rerum summam stabilientem ac servientem? Num solemnem etiam ac justam tam ingentibus rebus continendis loci ac temporis circumscriptionem desiderabit? Nam si annuo ac diurno solis circuitu, ac urbium, et domorum ambitu hujusmodi actionis pagina XXIX comprehensionem coarctari minime posse intelliget, tamen alios inveniet magis consentaneos tanto operi attributos esse fines, temporum omnium diuturnitate, et spatiorum longinquitate circumscriptos, ipsius videlicet naturae immensitate prorogatos. Sed quid diutius in hac epici et didascalici carminis comparatione insistimus? Quid in his immoramur, quasi dubitemus divina humanis anteponere? Tum ego, Tu vere, inquam, dum Didascalicis tantam rerum magnificentiam tribuis, sublimius quoddam carminis genus ab iis postulas, quam quod hominum ingeniis convenire possit. Si in coetus, et concilia deorum musas introduci oporteret, nullum certe esset, quod illis dari posset, neque majus, nec diis auditoribus dignius, quam quale est a te adumbratum de rerum ordine ac mundi conformatione carmen. Cur vero, inquit A., non censeamus etiam inter homines versari posse divinos eosdem cantus, si praeclara haec argumenta Didascalicorum studio eo usque recolantur et celebrentur, quoad perducta sint ad eam excellentem formam, quam et recipere ipsa possunt, et carminis vis sustinere? Num enim communibus ac vulgaribus exornandis rebus tantummodo poetae praestant, in majoribus vero omnis eorum industria concidet atque diffluet? Num magnopere nos capient concinendis tenuiorum etiam hominum casibus, quorum ignotam nobis antea fortunae conditionem praeter expectationem recognoscimus, cum vero abditas atque obscuras rerum causas, descriptionemque naturae nobis aperient, neque satis allicere neque detinere nos poterunt? At si tanta est in poetarum artibus vis illius, quam αναγνωρισιν vocant, nos agnitionem reddere possumus, in nullis aliis eadem certe melius, quam in Didascalicorum cantibus enitebit. Nunquam enim mihi persuasum erit ullis inopinatis ac mirabilibus hominum casibus nos tam jucunde posse affici, ut ex maximarum rerum ac naturae ipsius agnitione non multis partibus uberiorem voluptatis fructum capiamus. Cum igitur ortus ac principia intelligemus rerum hujusmodi, quarum vim atque effectus ignotis etiam causis mirabamur, cum iisdem subesse legibus, et certo et constantis cum reliquis omnibus ordine nexa atque aptata illa videbimus, quae discrepantia rebamur, interque se pugnantia, et quorum pagina XXX non intellectis antea motibus perturbari caetera pene timebamus, quaenam erit unquam ex aliarum rerum agnitione profecta delectatio, quae non hujus tantae voluptatis copia superetur? Quae mutationes, qui repentini eventus ex ignotis antea cujuspiam parentibus praeter opinionem compertis derivati tam suaves esse possunt, ut pares sint huic cognoscendi jucunditati; cum quoad animo consequi possumus, longissimam illam causarum aliarum ex aliis succedentium seriem intelligimus, earumque inter se, et cum iis, quos gignunt, effectibus tanquam propinquitates et cognationes ediscimus? Tractantur haec ipsa quidem ab aliis etiam disciplinis, explanantur, docentur. Sed ut Phidias ex Homeri versibus pulchriorem hausit Jovis Olympii speciem, quam nunquam antea ex ullis aliorum corporum formis comprehenderat, sic hunc naturae ordinem ex didascalicorum numeris formosiorem atque augustiorem exoriri agnoscemus, quam ulla antea aliorum opera perfectum vidimus. ex horum enim disciplinis ad poetarum artificia delati tanquam e rudibus tectis in ampla ac illustria domicilia, ebore, auro, picturis instructissima, virgula illa Minervae repente traductos nos esse mirabimur. Quippe soli demum poetae vitam atque animum rebus, ac divinitatem fere quamdam tribuunt. Cum haec suis illi comptibus attigerunt, non intervalla corporum tantummodo, magnitudines, celeritates cognoscimus, sed ad ipsam naturae molitionem coram intuendam adducimur, interesse operi, motus, conversionesque contemplari nobis videmur, divinarum denique actionum consiliorumque testes, ac spectatores assidemus. Nullos alios ego quidem poetarum conatus, non scenas, non theatra huic tantae pulchritudini comparo. Sed nimis longe nos susceptae disputationis ardor abducet, si caetera persequi volumus. Nam et Familiares nostros brevi huc adfuturos opinor, qui si nos in eadem disceptatione deprehendent, aut ad redintegrandam controversiam adigent, aut exclusos se aegre ferent. Quare quae reliqua sunt, si ita videtur, in aliud tempus differamus. Cui cum assensi essemus, vultum et orationem ad remissioris sermonis urbanitatem traduximus.

FINIS

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica