Voluntas nusquam, occasio semper, Illustrissime Comes, studii mei, erga Illustrissimam Magnificentiam vestram demonstrandi mihi defuit. Nam et Illustrissimae Magnificentiae vestrae ea amplitudo est; ut opera me ulla in re opus non habeat: et rerum mearum privatarum ea est ratio; ut nunquam adhuc usus venerit; ut aut opera, aut patrocinio Illustrissimae Magnificentiae vestrae uti in eis tuendis aut possem, aut ulla necessitate ad eam rem urgerer: tum quod in eis locis consistant, unde ad patrocinium, Illustrissimae Magnificentiae vestrae excurrere non facile queant; tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel salute, vel ornamentis versentur Reipublicae (quo in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae [p. 3] vitae deditum, ac litterarum studiis in umbra abditum, nihil pertinere semper iudicavi. Nunc autem ea tempora incidere video; ut institutam vitae meae rationem mutem, tuamque Illustrissimam Magnificentiam interpellem, ad tuumque; amplissimum patrocinium, et authoritatem amplissimam Gorcanae prosapiae haereditariam confugiam necesse esse iudicavi. Non quod equidem res mea privata in eo discrimine posita sit, ut non nisi tuae Illustrissimae Magnificentiae beneficio, et tutela salva esse queat; verum enimvero, quod Reipublicae ea tempora esse, et cum eam tempestatem Regno impendere cernam; ut neque privatarum rerum quisque suarum ullam salutem, quae in salute publica consistant, sperare debeat. Publica enim tranquillitas privatorum tranquillitatem continet et fovet; calamitas Regni, privatas omnium fortunas, vel penitus evertit, vel gravius affligit. Et propterea, qui suas fortunas, suamque vitam quietiorem amant, publicae saluti invigilare debent. Nemo in discrimen Republica universa adducta, tutus securusque res suas tenere unquam potuit. Everso vel afflicto toto regni corpore, membra eius quaecunque illa et ubicunque fuerint, pariter vel everti, vel debilitari, et affligi necesse est. Quamobrem, qui Rempublicam humeris suis sustinent, ac eius commodis, ornamentis, et stabilitati operam navant; magno honore et omnium amore, digni [p. 4] sunt semper habiti. Iis enim omnes privati, et vitam, et fortunas, quas tuentur debent: cum in eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta, facultates, atque fortunae illorum, et consistunt et vigeant. Quo nomine, tibi, et prosapiae vestrae Gorcanae Illustrissime Comes, omnes huius inclyti Regni cives multum debent: domus vestra amplissima, regni huius semper vel praecipua columna fuit; cui huius regni totum aedificium incumberet, ac egregie ab ea sustentaretur. Non refero Illustrissime Comes merita maiorum tuorum in hoc regnum: non maxima bella ab eis confecta: non legationes Reipublicae salutares obitas: vicinorum impetus a regno repressos; haec enim rerum praeclare ab eis gestarum, et ornamentorum in hoc regnum profectorum commemoratio, et commentarios longiores, et orationis flumen, non meam in dicendo ariditatem exposcit: splendor virtutum, ac rerum gestarum familiae vestrae, perstringit mentis meae oculos; nec patitur me in penetralia laudis suae ingredi: gravius hoc onus esse video, quam ut humeris meis impositum perferam. Et propterea totam eam vel maiorum Illustrissimae Magnificentiae vestrae, meritorum in hoc regnum commemorationem praetermitto. Praestare enim viri magni de rebus amplissimis et virtute insigni tacere; quam non pro dignitate carum dicere, semper senserunt atque monuerunt.
Ut autem nunc ad Illustrissimam Magnificentiam vestram venirem, et meo scripto eam interpellarem, causa ea fuit. Cum nuper orationem Phillipi Callimachi, hominis eruditi sane, in qua ille ad praesidia paranda, pecuniamque conficiendam, atque contribuendam contra Turcarum vim et impetum, quo tum omnia sternerentur, huius regni clerum hortatus est, edidissem; et nostros eius ipsius, quod nobis cominus impede at periculi monuissem; Vir quidam, et religionis Christi, et salutis Reipublicae universae amantissimus, Thomas Plasa, librum hunc, quem ad Illustrissimam Magnificentiam vestram mitto, obtulit mihi; atque ut viderem, num etiam hic dignus esset, qui item in publicum emitteretur, qui etiam nos eius ipsius periculi, cuius Callimachus maiores nostros admonebat, commoneret. Quem librum cum legissem, argumentumque eius, in quo versaretur vidissem; non putavi me boni civis, et filii regni huius officium facturum; si eum domi diutius detinerem. Itaque nihil procrastinans, eum librum typis excudendum, ac quam emendatissimum in lucem publicam dare curavi. Quem quoniam Illustrissimo Principi sanctae recordationis viro, Posnaniensi Castellano, et Capitaneo Maioris Poloniae generali, Andreae Gorcano Illustrissimae Magnificentiae tuae patri pientissimo, at authore suo suo, Tranquillo Andronico Dalmata, dicatum fuisse vidi; ut eodem nomine, et authoritate prosapiae [p. 6] vestrae clarissimae munitus, iterum in publicum egressus, quae patribus nostris suasit, nobis suaderet, ac Illustrissimae Magnificentiae vestrae hospitio repetito, ius patrocinii haereditarium, ab Illustrissima Magnificentia vestra peteret, et quasi postliminio in familiam vestram regressus, sua iura et libertatem apud omnes, de periculis regni huius, et furore Turcico disserendi recuperaret; ad Illustrissimam Magnificentiam vestram eum remittere volui. Quem librum ut Illustrissima Magnificentia vestra eo animo, quo non solum a tuo, sed totius huius regni, et patriae patre vero, acceptus erat, ut recipias; per eum amorem, quo salutem Reipublicae nostrae, ac regni universi complexus es, oro. Vides Comes Illustrissime quae tempora sint regni nostri: vides quem hostem, et vicinum, et infestum habeamus: vides immanem illam beluam, quae omnia regna Christianorum devorat, nobilitatem exterminat, servitute omnibus mortibus acerbiore premat, regno imminere; in quod ne statim irruat, Persarum bella tantum eum retinent: quae, si casu ullo composuerit, si se, viresque suas inde avocaverit; nulla interposita vel minima hora, in nos nostrumque regnum impetum faciet. Non animus illi nostri invadendi, sed tempus deest. Quam nunc necessario pectore premit flammam; liberior paulo ab aliis bellis factus, in nos evomet. Et qua immanitate in privatorum, et ad se legatorum abutatur, in toto [p. 7] regno abuti contendet. Minimam ille occasionem magnam causam belli inferendi iudicat. Quo animo in nos sit, testatur indignissima caedes Iacobi Podlodovii, cuius sanguinem innocentis, et fidem, quam illi, ut legato Regio, dederat, implorantis, exsorbuit. Quod qui cogitat, cogitare autem omnes debent, quam caedem, quam vastitatem, quam immanitatem, huic regno animo volutet; non potest non videre. Cui furori suo, ut occurratur, et praesidia contra eius impetm contrahantur, Illustrissima Magnificentia vestra, pro suo et prosapiae suae clarissimae, ac potentissimae officio, et erga Rempublicam amore, id negocium suscipere, totis viribus in eam rem imcumbere debet; ne hosti, inermes et omni praesidio nudi tradamur. Sunt tibi opes amplissimae: est authoritas, et tua virtute insigni, et maiorum tuorum in hoc regnum difficillimis temporibus, maximis meritis comparata; qua nemo est in hoc regno, qui non movetur. Totus ordo equestris te sequetur: quidquid te velle ostenderis, se etiam velle testabitur, atque te ut ducem sequetur. Quod cum ita sit Illustrissime Comes, totum studium tuum, curas omnes, et cogitationes tuas, ad Reipublicae omniumque nostrum salutem conferre debes. Ut quemadmodum maiorum tuorum huius regni salus et dignitas beneficiis, et conservata, et aucta semper fuit; tuo beneficio nunc conservetur, et in tuo patrocinio, [p. 8]vigiliisque acquiescat. Multa sunt, quae magnam spem salutis regno polliceantur: Habemus regem strenuum: et omnium eorum laborum, quos bellum secum trahit, contemptorem, ac victorem: est summa in eo prudentia: est rerum gerendarum dexteritas: consilium praesens; animus invictus: et periculorum contemptus. Cui, cum tua consilia, opes ac authoritatem tuam coniunxeris, communique opera, et consilio, regni salutem complexus cum eo fueris; et omnes omnium ordinum homines, ut idem faciant excitabis; et spem salutis communis nobis confirmabis. Quod quam honorificum tibi fuerit, non dissero; res ipsa per se, quae te gloria consequetur, quae commoda inde, et in nos, et Rempublicam nostram redundabunt, demonstrat. Et quidem vide, quam haec gloria Reipublicae nostrae tuendae, familiae vestrae propria sit. Fuerunt eo tempore, quo Tranquillus ad patrem tuum hanc orationem mitteret, clarissimi, rerumque gestarum gloria celebratissimi principes in hoc regno viri; omnibus tamen Andronicus, patrem tuum Andream Gorcanum praetulit: ab eo praesidia adversus Trucarum rabiem postulavit: ei pericula regni nostri huius demonstravit; utque maturius de praesidiis patriae cogitaret, ut periculis ne dicam interitui regni ocurreret, hortatus est. Quod etsi alios regni huius viros principes, non impares huic provinciae iudicaret; maiorem [p. 9] tamen ad eam rem vim, et ad praesidia regno ferenda facultatem, in familia vestra amplissima statuerit, quod eius authoritas atque opes illae essent, quae totum regnum facile in eam partem, in qua se commovisset, pertraheret, omniumque ordinum homines ad curam salutis publicae excitaret. Quam laudem atque existimatione haereditariam Illustrissime Comes, si tu negligas; et de tua gloria multum tibi detraxeris, et regni saluti defueris, et in res privatas nostras, non levem calamitatem immiseris. Quae omnia, ut integra, tuo beneficio, nobis maneant; maiorum tuorum vestigia ingressus, et ad curam salutis publicae conversus, facile efficies. Non deest tibi ulla in re facultas Reipublicae vulnerum sanandorum; modo voluntas non defuerit. Quae ne desit, et maiorum tuorum magnis rebus gestis gloria quaesita, et animi tui magnitudo, et amor patriae communisque libertatis nostrae, efficiet. Ad quam rem te Illustrissime Comes pluribus hortari nolo, ne videar perpetuae voluntati tuae, et amori tuo haereditario erga patriam diffidere. Non defueris nobis, non defueris patriae, non communi saluti, et regni dignitati. Ut autem Illustrissime Comes, haec quae a te postulamus praesidia, Reipublicae et regno universo facilius invenias et firmius constituas, et adversus hostem, et re, et consilio regnum communias; vulnera Reipublicae domestica, et internus morbus tibi primum [p. 10] omnium sanandus: discordiae ordinum, quae Rempublicam universam convulnerant, atque consensum ordinum dissolvunt, tollendae, et flamma odiorum extinguenda. Hoc enim malo, in viscera nostra deseviente, nulla salus et publica et privata speranda: Discordia enim magnarum rerum publicarum dissolvendarum semper causa fuit. Quid Romana Republica aut sanctius legibus, aut robustius armis fuerit, quae ab occasu solis, ad ortum usque et arma circumtulit, et imperium promovit; cui nemo resistere auderet, omnes parerent, ac ultro etiam in sua iura concederent? quae tamen tam potens foris Respublica uno intestino discordiae morbo, et non solum debilitata, verum enimvero prorsus eversa interiit. Equidem non tantum ad res, firmandas opes, non tantum exercitus, armaque praesidii ferunt; quantum discordia civium, et odia intestina, illis roboris detrahunt. Concordia ordinum, Respublica Romana, a parvis initiis orta, crevit; discordia, magna, et potens dissoluta, corruit. Hic igitur morbus, e regni visceribus primum amovendus: huic malo, consentiens, et amoris plena adhibenda est medicina; et tum demum extra corpus ornandum, cum e visceribus suis causa morbi extracta fuerit. Discordia, et contentionibus, vel ordinum, vel privatorum hominum desevientibus, hosti pares esse non possumus. Discordia enim, et nobis arma [p. 10] in hostem sumpta eripiet, et hosti viam amplissimam in regnum aperiet, nihilque unquam commode de salute Reipublicae nos cogitare permittet. Domesticam vindictam, non de hoste victoriam cogitabit: ac una cum adversario suo ab hoste victoriam cogitabit: ac una cum advesario suo ab hoste capi malet, quam de impetu suo aliquid remittere. Est enim civilis odii vis magna, implacabileque malum. Neque tanto odio, tantave in hostem externum ira, vel ferimus, vel flagramus, quantum in cives nostros: tota vis discordiae, omnisque potestas eius intus, et in visceribus Rerumpublicarum consistit et viget. Et propterea intestinum malum, intestinus morbus, et intestina pernicies civitatum appellatur: foras progressa, civitateque relicta, vires amitit. Hoc igitur malum ut a visceribus regni huius amoveatur, prima et praecipua tibi Illustrissime Comes cura esse debet: discordia sublata, odiis domesticis sepultis, et loco eorum, amore, consensu, et rerum magnarum parente concordia, constitutus; omnia quae ad regni et salutem, et dignitatem, aut conservandam, aut augendam pertineant, facile nobis suppetent: et quae parva sunt, concordia magna faciet; quae infirma videntur, amor roborabit, atque nos in hostem, facile armabit, paresque Reipublicae tuendae libertatis conservandae dignitatis nostrae propagandae reddet. Hi igitur tibi propagatores virium nostrarum, ac salutis Reipublicae custodes in consilium advocandi, ac praesidiis [p. 11]Reipublicae admovendi: pestes illae dissensionum et discordiarum procul ab ea amoendae. Quod cum factum fuerit, nihil plane nobis, non modo ad tuendum regnum, hostilemque impetum propulsandum; verum enimvero, ad victoriam et trophaea magnifica constituenda defuerit. Neque metuemus eos milites, qui, vel sub Tyrannis nati, vel aliunde in servitutem abducti, et inviti militiae addicti, nihil generosum habent: qui nihil praeter metum, Tyrannique {suplicia} praesentia cogitant, et domesticam servitutem perosi, in arma hostilia, non ut vincant, sed non vivant, et mortis beneficio se a Tyrannide exolvant, ruunt. Quod genus militum apud nos nullum est. Servis enim maiores nostri in agris colendis re familiari tuenda uti voluerunt: rei militaris et armorum disciplinam, liberis et generosis hominibus commiserunt; eamque partem regni nobilium ac principum virorum propriam et perpetuam esse suis legibus sanxerunt: nec mercenariis, viliorisque conditionis, et fortunae demissioris ducibus, ad eam rem uti voluerunt; sed reges ipsos sibi duces in bello gerendo esse decreverunt; quod generosus animus, et nihil praeter insignem gloriam virtuti suae praemium proponens, non cuiusvis imperium feret; et cum ducem sibi dari optaret, qui idem suae virtutis ac fortitudinis et testis, et remunerator, atque laudator esset. Itaque rei militaris [p. 12]nostrae ratio a caeterarum gentium institutione multum differt. Apud eos enim, aut sellularii, et artifices, genus hominum armis tradendis insuetum, mercede conducuntur, aut e media plebe milites scribuntur: quod nostrae leges repudiant: ac non nisi e nobilitate primariisque hominibus, exercitus ac legiones conficiunt. Unde fit, ut pauci nostri, multitudinem hostium, et cupide aggrediantur, et fortiter vincant: non enim numero sed virtute se praestare hosti volunt: nec prius vincuntur, quam caedae multitudinis infinita hostium defessi ipsi verius procumbant, quam hosti succumbant. Nec equidem Illustrissime Comes ullum est regnum, vel Respublica ulla, quae tot viros nobiles, tam generosos, tam fortes, tantis viribus, tantis et animi et corporis dotibus instructos habeat. Nullum regnum est, cuius copiae, cum nostri regni copiis, si vir viro conferatur, comparari poterunt. Vincent quidem illi numero, et multitudine plebeia; viribus certe et nobilitate, animorumque ardore, pares nostris esse nequeunt. Quamque nec numero illis, non solum non cedimus, verum etiam, si ita usu poscat, ut numeroso exercitu utendum nobis sit, superiores fuerimus. Quis regum tot millia bellicosissimorum equitum infinita effusa pecunia conficere potest? quot ad unum edictum, regem nostrum sequantur? nec robore, nec numero cuiquam cedimus: virtute vincendi, gloriae [p. 13]parandae, et ad posteritatem transmittendae studio vincimus. Neque satis militi nostro est, ut cum hoste strenue armis depugnet; verum etiam, ut comilitones suos gloria, et virtute vincat; utque duplici victoria glorietur, ac maiore honore caeteris se digniorem esse probet: qui ardor, cum animos militum occupaverit, nihil humile, nil abiectum, nihil ignave eos et cogitare et facere patitur: ut ardua petant, urget: non mercedulam victores flagitent; sed honoribus et gloriae se decorari cupiant, persuadet. His artibus prosapia tua amplissima, Comes Illustrissime tantum splendorem, qui oculos nostros perstringit, sibi peperit: hanc tantam gloriam vestram, et opes amplissimae, et authoritas summa consecuta. Hanc laudem equestris ordo propriam sibi semper esse voluit: atque ut fide erga suos reges; ita rei militaris gloria princeps aliarum gentium esse contendit, atque ut haereditatem a maioribus sibi traditam retinuit. Quod decus gentis nostrae viresque invictas regni, nihil aliud praeter odia, discordias, atque dissensiones intestinas, praeterquam domestica mala illa, de quibus dixi, evertere poterit. Atque equidem, si fuerint ulla unquam tempora, cum hoc tantum decus, reique militaris gloriam, Polonia, et tueri et augere facultatem habuerit; nunc vel maxime ea potestas illi datur. Nihil enim tam arduum incidere potest; quod hoc Rege [p. 14] Stephano, quem singulari Dei Bonitate, et erga nos amore, tuaque Illustrissime Comes cura, et tuo beneficio habemus, regno praesidente, et ad clavem eius sedente, non saperetur, nihil est quod non speretur. Nihil enim in Rege Stephano desideratur, quod vel regno legibus gubernando, vel hosti armis frangendo necessarium fuerit. Est ingenium acutum, et in rebus perspiciendis solers, et in consiliis ex tempore capiendis praesens: est rei militaris scientia, non illa animo tantum, et cogitatione comprehensa, verum enimvero, usu, experientia, armisque assidue tractandis collecta, atque confirmata: est corpus, laboris, ineriae, sitis, et caeli, aerisque incommodorum patiens: et quod ocio tabescat; labore, vigiliis, armis exercendis, vigeat, viresque et coligat, et corroboret. Cuius rei, ut quae in Ungaria ab eo acta sint, praeteream; bellum cum Moscho gestum, indubitatum argumentum est. Grave et difficile bellum susceperamus contra superbum: multisque et maximis victoriis, provinciisque, occupatis, Livonia sub iugum missa, ac praesidiis munita, tumenti arma tulimus: quem Rex noster, primo in Moschoviam ingressu ita perterruit, ut in aciem descendere nunquam ausus fuerit: pristinamque illam gloriam, quae opes suas, victorias suas, ac potentiam invictam toto in orbe personabat, amittere maluerit; quam armis cum eo congredi. [p. 15]Non tam arma nostra, quae saepe et victor et victus quae essent, expertus fuerit; quam sapientiam, et rerum gerendarum peritiam, atque celeritatem, animique robor infractum, et consili ad omnes casus, metuens. Non ignorant hunc Regis nostri caeteri hostes animum, et in rebus arduis conficiendis dexteritatem: neque se Moscho aut feliciores aut firmiores, si eum contra se arma ferentem viderint, iudicabunt: cum viro sibi rem fore cogitant: nec aliud eis spem victoriae praeter dissensiones nostras, atque ordinum odia, et contentiones facere potest. Concordiam nostram, a nos Regem sequentes, si viderint, animo concident. Non de victoria de nobis, sed de suo casu, ruinaque cogitabunt: quam pace potius rediment, quam ut aleam belli experiantur. Invictum est Regnum Poloniae, si concordia, ac consensu ordinum roboratum fuerit, ac Regis authoritatem secutum fuerit, consiliaque sua cum consiliis eius, coniunxerit. Quod cum ita sit, ne nos ipsi, nostras vires debilitemus: ne hostis animum adversus nos erigamus: ne portas ei aperiamus; Ilustrissima Magnificentia vestra pro suo officio, et Gorcanae familiae dignitate providere debet: quod equidem uno hoc facto efficies, si discordiam ordinum, et privatim, et publice sustuleris; si concordes, et consentientes authoritate tua reddideris, ac ut praesidiis Rempublicam firment persuaseris: si te, [p. 16]si operam tuam, consilia tua, opes tuas, regiis opibus, consiliis, et vigiliis coniunxeris. Quod ut facias, et patria universa, et nos privati petimus. Sit aliud tempus contentionibus commodius. Nunc, iunctis animis, studiis, consiliis, Reipublicae succuramus. Et exclusa discordia, omnes aditus regni, concordia et consensu, hosti occludamus: Regemque rebus magnis gerendis, et regni finibus promovendis natum, domi otiosum esse non fueramus: virtute eius dum licet, et ad salutem nostram, et regni incrementa, et gloria gentis nostrae utamur: atque sub eo militaris disciplinae magistro, belli gerendi rationes ediscamus, ac radices eas in hoc regno agere permittamus. Habemus ducem et magistrum ad eam rem expeditum, sub quo, quam celeriter miles in rebus gerendis proficiat, clarissimi viri Ioannis Zamoscii, ingenium docile magnifice testatur. Cum quo, si Illustrissima Magnificentia vestra in Republica gubernanda, armis tractandis, regiis consiliis exequendis se coniunxerit; certam salutem et nobis, et universo regno polliceri poterimus. Quod equidem Illustrissimam Magnificentiam vestram facturam minime dubitamus. Neque enim te Illustrissime Comes, ex eorum numero esse videmus, qui quod suae virtuti, ac ingenio non satis confidant, alienae invidere soleant; cum tu et opibus, et prosapiae dignitate, et maiorum rebus magnis gerendis, authoritate comparata, et ingenio [p. 17]in rebus gerendis, summaque prudentia et felicitate, instructus et ornatus ita fueris, ut omnium fortunas, authoritatem, sapientiam superes, atque adumbres. Quae omnia haec tua ornamenta, hoc uno facto, quod a te Respublica exposcit, longe ampliora et illustriora reddes, nosque, fortunasque nostras, conservabis. Quod equidem ut facias, atque ut te ad omnes impressiones Reipublicae pares; Andronicus Tranquillus Dalmata, quem patri tuo principi clarissimo, et de regno optime merito dicatum fuisse video, quemque Typis illustrioribus, quam erat excussum, ad Illustrissimam Magnificentiam vestram mitto, sedulo hortabitur: atque Ungariae pericula, miseramque servitutem, quam illi discordia civium attulit, ante oculos ponet: et quibus armis Turcarum imperator invictum illud regnum, et ceperit et everterit, et in servitutem redigerit, demonstrabit. Quem ut ea benignitate, qua omnes soles, ad te venientem recipias, et consilia sua regni huius conservandi explicantem, et casum Ungariae indignum, vitiaque quibus perierunt hominum illorum demonstrantem audias, meumque factum et consilium ad te scribendi, ut boni et aequi consulas, et in meliorem partem interpreteris, ac me, cum meis litterulis in tuum patrocinium recipias, etiam atque etiam rogo.
Illustrissime et Magnifice Domine, mea quidem sententia semper fuit, eos compendiario itinere ad gloriam incedere; qui vel conscriptis fidelissimis praeceptis hortantur ad virtutem, vel adiecerunt animum ad tuenda et augenda communia commoda. Quod genus hominum antiquitas plane gratior et liberalior divinitati consecravit. nec alia via propius accedimus ad Deum, quam cumulandis beneficiis, et in commune consulendo. Sed ut alia praeclara, ita mos iste propemodum exolevit. Sic vivitur hoc coruptissimo seculo, ut egregios conatus, rara gratia consequatur. Me tamen ab instituto meo nunquam alienus error deducet: nec deterrebit labor ab honesto [p. 20] opere: ac me ipsum iuvabit, si quid in rem videatur, commodis publicis pro virili consuluisse. Porro alii maiora aggrediantur, quibus amplior facultas et opes a natura atque fortuna suppeditantur: nos certe non poenitebit in hac ingenii fortunarumque tenuitate, quidquid diu experiundo salubre cognovimus, ad publicum usum per occasionem tradere. Quod quidem fecimus, et Posnaniae nuper abs te liberaliter accepti, quum quaedam de philosophia commentaremur, et proximis diebus in meo accessu ad Illustrissimum Ioannem Comitem a Tarnov Castellanum Cracoviensem omni genere laudis cumulatissimum, quem ego (nec me fallit amor) iudico cuivis praestantissimorum huius aetatis ducem scientia rei militaris, consilio, virtute (ut modestissime dicam) aequandum, tractavi quaedam de nostris temporibus cum ipso comite, viro alioqui gravissimo, tibique tum affinitate, tum studiis in Rempblicam coniunctissimo: ac per illud breve tempus, quo apud [ipsum] in villa Wieviorka fui, pauca quaedam de Republica scripsi succisivis horis ad vestros Optimates, quae vestra omnium interesse arbitratus sum. Hanc sane opellam cogitanti mihi, cui potissimum nuncuparem, cuius authoritate niteretur, tu primus occurrebas, et recenti memoria beneficiorum tuorum, [p. 21]et quod inter Optimates eminentem locum obtines, nullamque pro salute patriae non subeundam esse dimicationem putas. Aequum est igitur ut labor meus in primis desudet iis, qui de Republica bene merentur.
Opto tibi omnia felicia.
Cracoviae, die ii. Mensis Maii. 1545.
EXISTIMAREM EQUIDEM operaepretium esse, viri optimates, multumque pertinere ad opes, ad dignitatem, ad fortunas denique vestras, et libertatem tuendam et stabiliendam; si tandem statueretis modum intempestivis quibusdam occupationibus, ac mentem et sensus nonnunquam abduceretis a cogitatione privatorum negotiorum ad curam universae reipublicae, summaque contentione virium corporis et animi in eius incumberetis incolumitatem; unde spes omnium haud dubiae tanquam ex fonte quodam manantes, diductaeque per rivulos, in singulorum sedes et domicilia redundant. Siquidem ut per venas a corde (quam diu viget) sanguis et calor, spiritusque vitales profecti per omnia reliqua membra propagantur; et contra, eo quidem occumbente, neque commeante sanguine atque calore, spiritibusque penitus extinctis, languere caeteras [p. 23]partes corporis, ac tandem interire necesse est; ita florentes Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic serviunt commodis privatorum, ut etiam dignitatem afferant et tranquillitatem. Illis vero convulsis et corruentibus, fit; ut omnium fortunae atque ornamenta domestica radicitus convellantur, eaque ruina praesens involvat. Fieri non potest, quin propter nimia studia rerum privatarum, primum animorum dissensiones oriantur, deinde simultates, postremo in apertas discordias et contentiones prorumpatur. Quibus de causis plerique opportuni finitimis ad iniuriam facti magnas coguntur adire calamitates: saepe fortunis et dignitate spoliati, ipsa quoque libertate evertuntur. nec ulla maior alia labes et pestis plurima regna civitatesque perculit atque pessumdedit. Non referam autem innumeras eiuscemodi mutationes et occasus, qui nullis aetatibus crebri non extiterunt: non recensebo exempla remota ab oculis nostraque memoria eversorum ex eisdem causis Principatuum Rerumque publicarum: non haerebo in commemoratione alienarum a vestro dolore cladium, exitiique plurimarum gentium, quod ultro sibi mores profligatissimi accersiverunt. Unam tantum singularem infelicitatem [p. 24]huius seculi, ac insigne documentum varietatis et incostantiae rerum humanarum, maximeque ad vos pertinens breviter attingam. Quod quidem non sic tenue est, ut vos nulla eius commiseratio perstringat, non adeo vetustum, ut memoria tanti mali repente vobis exciderit. Itaque considerate mecum (si placet) viri optimates rem acerbam: proponite vestris animis, ac ex propinquo contuemini recentem ac miserabilem casum, funestamque ac plane Christianis omnibus deplorandam fortunam Hungariae Regni quondam florentissimi atque opulentissimi, vobisque tum foedere, tum necessitudine atque cognatione coniunctissimi. Quod quidem, dum in eo vigerent armorum studia, dum inter eos maius gloriae, quam divitiarum certamen esset, dum pluris bonam famam facerent, quam pecuniam, dum nemo partem ullam Reipublicae attingeret, nemo gereret Magistratum nisi ad publicam utilitatem, dum unanimi consensu in commune consulerent, ac decora et ornamenta patriae sua isporum insignia existimarent; erat celebre nomen Hungaricum et pervagatum: florebat gloria: fama impleverat exteras nationes: habebatur columem et propugnaculum universae Christianitatis. Et hostis quidem barbarus, tametsi praepotens et superbus, tamen Hungarorum [p. 25]virtutem et admirabatur et extimescebat. Proinde navabat operam per legatos; ut in eorum amicitiam insinuaretur: malebat callidus Tyrannus cum gente bellicosa, triumphorum avida, clarissimisque cumulata victoriis pacem agere, quam periclitari fortunam, quam saepe fuerat expertus adversam. Sed postquam ab optimis studiis discessum est, omnisque ratio gubernandae Reipublicae commutata fuit, deinde ubi scelera libidinesque in optimates immigraverunt; versae sunt vices rerum, ac fortuna simul cum moribus (ut ille inquit) immutata est. Per occasionem aetatis imbecillae Regis nondum pubescentis et inexperti, sed alioqui innocentissimi; quidam, qui se dici optimates, et custodes, defensoresque Regni volebant, homines cupidi, ambitiosi, vafri, quaestum sectantes, arripuerunt clavum Reipublicae inita nefaria inter se conspiratione non eius quidem conservandae, sed absumendae atque perdendae. vectigalia partim condonabantur, partim addicebantur minimo; in reliquias agebant praedas: ex tributis, in quibus consistunt ornamenta pacis, et subsidia nervique belli; ne numus quidem ad Regem perveniebat: saepe tanta Rex aegestate praemebatur, ut (quanquam provinciis integris, nullaque prorsus Regni diminutione atque iactura) tamen [p. 26]ad quotidianos sumptus emendicata pecunia uteretur; quum superiores Reges Hungariae magnitudine opum aliis exterarum nationum Regibus opulentis longe praestitissent. Fuit aliquando dies, quod satis constat, quo focus eius multis horis non concaluisset, sumptu ad emendum obsonium deficiente. Vacuus erat fiscus: thesauris implebantur domus privatorum: ac ex peculatu coemptis villis et sacerdotiis illustres per publicam calamitatem habebantur. videres satellitio stipatos, magnisque deductos comitatibus, splendorem ex furtis et rapinis contractum per ora populi circumferre. Quid dicam aut de nuntinatione magistratuum, aut per quas sordes promoverentur ad Episcopatus improbi, indocti, fungi, et probris contaminati homines? Si quem fama erat virtute atque probitate aliis antecellere, aut in quo eluceret vis animi atque ingenii; huic interclusus erat omnis aditus ad honores aulamque Principis: quod ignavis et consceleratis hominibus aliena virtus formidolosa esse videatur. Scio equidem quosdam viros strenuos, qui laude militari diu floruerant, quia paulo liberius, quam flagitiosorum aures patiuntur, de iniquitate suorum temporum quaesti, et in istiusmodi harpyas pestem publicam invecti essent; alios veneno clam fuisse sublatos, [p. 27]alios immissis percussoribus, in eorum ipsorum cubiculis, per insidias oppressos et interemptos. Sed homines nefarii non coepere voluptatem ex tanto scelere diuturnam: nec diu potiti sunt fructu rapinarum: omnes una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in Hungariam irruenti ipsi quidem improvisi imparatique, nec ducibus idoneis, nec milite, tumultuantes trepidique coacti fuissent occurere. Haec labes in reliquos Hungaros propagata nunquam extirpari potuit: ac nescio equidem, an unquam extirpabitur. Nam vulgus hominum facillime absque exemplo in vitia delabitur: quae ubi tenacius haeserunt, sane difficulter, aut raro admodum reciduntur. Sic Hungariam illam, quam paucis ante annis vidimus opulentam et florentem, nunc vero citra lachrymas non possumus intueri, exagitatam seditionibus, vexatam domestico latrocinio, bellorum tempestatibus quassatam et collabentem, aegreque trahentem spiritum, vix in suis ruinis insistere. Haec tametsi commemorare non potui sine magno meo dolore, partim quod in ammissione Hungariae gravissimum vulnus Reipublicae Christianae inflictum sit, adeo quidem, ut altero pene oculo esse orbata videatur, partim quod adhuc ea integra, et postea rebus eius inclinatis, [p. 28]non postremam ipsius partem multos per annos curaverim, susceptis aditisque pro illius regni salute magnis laboribus atque periculis; tamen arbitratus sum, fore salubre vobis et frugiferum ad conservandum praesentem statum vestrae Reipublicae cognoscere; et quibus artibus Regnum illud adversus omnem vim externam, fortunaeque minas et impetus, per multas aetates firmum inconcussumque steterit et per quas deinde contaminationes brevi corruerit. Nihil tam erudire dicitur etiam viles et rudes animos ad vitandos errorum lapsus: nihil iis, qui rebus publicis praesident, ad retinenda pacis otia tam esse conducibile: nihil quemcunque civium ordinem ad vitam recte sapienterque delegendam aeque instruere; atque alienorum peccatorum cognitio, si propius, et non quasi per transennam inspiciantur. Volciani, gens Hispaniae, petentibus Romanis eorum societatem, Sagunto iam expugnato ab Hannibale, quum socii essent populi Romani, ac nihilominus ab iis deferti, ac hosti proditi, responderunt; ibi quaerant Romani socios, ubi Saguntina clades ignota est. Nam quis sanae mentis amicitiam cum iis ineat, qui obliti foederum ac omnis divini iuris et humani, infideles in amicos sint? Et Xantippo Lacedaemonio Carthaginensium error patefecit [p. 29]iter ad gloriam: quippe cum saepe inscitia Imperatorum caesi essent eorum exercitus a M. Regulo consule; ipse commutata ratione belli gerendi vicit Romanos: quod si Carthaginensium errorem sequutus fuisset, in easdem sese plagas praecipitavisset. Bruta quoque tametsi ratione privata sunt, tamen alieno malo sibi cavent. Nullis verberibus iumentum adiges, ut per easdem angustias transeat, ubi vidit aliud prolapsum in coeno volutari, Nimirum feliciter is sapit (ut proverbio dicitur) qui alieno malo sapit. Si autem in exponendis morbis Hungariae gubernationis, quemadmodum nobilissimum Regnum virtute fundatum, constantia stabilitum, amplificatum industria, dum perditi mores nulla remedia patiuntur, eversum est, quibusdam prolixior visus fuero; hi velim sciant, hoc a me consulto esse factum, ut qui aut in Republica quacunque ratione versantur, aut domi militiaeve magistratus gerunt, habeant tanquam in brevi tabella depictum, quod vel fugere vel sequi, sibique ac suae Reipublicae sumere possint. Atqui non sum nescius, viri optimates, quanta rerum domesticarum et externarum experientia: quapropter non dubito, haec fere omnia, quae hactenus dixi, et quae deinceps dicturus sum, vestrum aliis [p. 30]esse cognita, aliis etiam cogitata: tamen haud existimo arroganter me, aut temere facere. Neque vereor curiosus in aliena Republica videri, si aut metu vestri periculi, aut vestrarum utilitatum incitatus cupiditate, non modo cogitem de vestris commodis; sed etiam sollicitus sim, ut regnum hoc sancte pieque domi gubernetur, hostem foris a se quam longissime propellat. Et si non contigit me in vestro solo nasci, omnes tamen, qui per sacrosanctum lavacrum regenerati sumus, et servatori Christo insiti, unum genus, unus populus esse debemus, non tam necessitate, quam voluntate. Sane quam absurdum est eos haberi alienos, qui per adoptionem Christi facti sunt inter se fratres, et ipsius Christi cohaeredes, Polonum esse aut Germanum, ista sunt nominum discrimina, non sanctae conversationis Christianorum. Quod vero maius piaculum reperias, quam eos inter se distingui cognationibus et spaciis terrarum, ac numero alienorum ducere; quos Christus ipse coniunxit fide, religione colligavit, unum in charitate esse voluit? Nihil autem refert in hac vel alia terrae particula gigni: unius patriae incolae sumus et cives, mox coelestes futuri. Proinde Socrates ille, sapientissimus mortalium iudicatus, interroganti cuidam cuias esset, non dixit se Graecum [p. 31]esse, non Atheniensem, sed plane mundanum: quo significavit, mundum esse cunctis patriam communem. Praestantius sane cum multis ageretur, si non ipsi viderentur sibi tantum sapere; sed externorum quoque bonas artes amplectentur, easque honore dignas existimarent. Nam constat imperium Romanum, quod sine dubio regnorum omnium, et imperiorum in terris praestantissimum fuit, nulla re alia sic adolevisse, in tantam evasisse magnitudinem, quam non fastidiendo genus ullum hominum, in quibus virtus eniteret. Hanc viam Principes Turcorum ingressi, rerumque civilium et bellicarum mandata cura nostris hominibus delectis ex iis, qui consecrati Machometicae impietati videntur idonei publicis muneribus obeundis, quidquid, aggrediuntur, ex sententia perficiunt: nihil illis privatim et publice non prospere, nihil non divinitus succedit. Unam ipsi gentem arbitrantur, quae licet ex variis collecta nationibus, eorum tamen impios ritus vanitatemque superstitionum complexa est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, [p. 32]qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum, primum Christiana charitas, deinde multae non leves causae necessitudinis, quae mihi olim intercesserunt cum quibusdam vestri ordinis, impellunt, quo rebus vestris consultum esse velim. Neque praetermittendum est illud, quod apud plerosque magni momenti est, quorum mentes magnopere occupantur in ambitione et gloria rerum humanarum, qui decora maiorum suae nationis, propriae laudi vendicant, licet ab eorum vestigiis longissime aberrent. Ex gente linguaque Sclavinorum (sic enim appellantur ab antiquis scriptoribus) quae soli amplitudine quamlibet aliam nationem longissimo intervallo superat: siquidem continua patet ab Oceano Hyperboreo ad mare Adriaticum, ab Albi fluvio ad Pontum, innumeras complexa provincias: praeterquam id terrarum, quod Hungari Scythica gens et in extremo latere Valachi oriundi a Romanis, Pannoniam videlicet inferiorem, Daciam, Iazigesque Metanastas occupaverunt: ex illa inquam [p. 33]gente, quae plurimis suis regibus et Dynastis gloriabatur, cuius res gestae per orbem celebrantur, quae terrori finitimis populis erat; nunc miserabiliter, varieque distracta, pars his, pars aliis dominis paret, praeter gentem Polonam (nam de Boemis et Roxolanis nihil nunc dicam) quae moderato mansuetoque Regum imperio regitur: ipsa quoque avita libertate fungitur magis ad obsequium, quam ad contumaciam aut ad libidinem. Praeter etiam Curetum et in Pannonia glandifera Sclavinorum (hoc vetus ac proprium nomen gentis adhuc illis durat) paucas arces, quae adhaeserunt Regi Romanorum, exceptis Carnis et parte Liburnorum, qui principum Austriae imperata faciunt. Non connumeratis maritimis Dalmatiae civitatibus, quae proximo bello aegre defensae, ammissis tamen agris, aut evastatis in Venetorum potestate remanserunt. Ragusini quidem nec integra libertate potiuntur, nec omnino serviunt. Reliqua omnia nostri nominis, Scordiscos, Dardanos, Triballos, utraque Moesias, et Thraciam inter Aemum montem et Danubium, ac totum Illyricum Thurcus suae ditionis fecit: eisque superbe, avare, crudeliter imperat. Cum Ruthenis feliciter actum est, quod se cum Polonis coniunxerunt: nam et sub iustis legitimisque imperiis citra metum iniuriae [p. 34]degunt, et coniunctis viribus tutiores sunt adversus metum barbarorum. Quapropter omnes communione linguae vobis insertos, licet distent regionibus, decet simul huic regno petere a diis immortalibus prosperos successus, simul in eius felicitatem niti: quippe in gravissimis aerumnis, ac servitute miserrima nationis Scalvinorum hoc unum ornamentum in terris Dei benignitate superest, quod precor perpetuo vobis faustum felixque maneat. Caeterum ut ad vos redeat oratio mea viri optimates, inprimis me declarare oportet, qui sint optimates, cur potissimum vos alloqui consilium fuerit. Optimates igitur appello praesides legum: custodes aequitatis: defensores reipublicae: propugnatores libertatis; qui divisionem regni, descriptionem ordinum, equitum numerum, vectigalia, tributaque regni; quos socios respublica habeat, quos amicos, quos stipendiarios; qua quisque sit lege, conditione, foedere, qui exempla maiorum, quid quodque loco aut tempore sit factum, omnem denique statum Reipublicae probe sciant: qui ad tuendam dignitatem principis, ad defendenda iura populi, atque commoda, ad communem salutem conservandam, omnibus animi et ingenii nervis incumbant: quibus innocentia commendationem, virtus admirationem, [p. 35]omnis vita honeste acta conciliet authoritatem: qui suas privatas utilitates, ac reliquas vivendi rationes charitate patriae posthabuerunt: quos neque metus absterret ab officio, neque pericula divellunt ab institutis consiliis animique constantia. Nam proponant sibi necesse est, dum tueri hoc nomen optimatum in defendenda fama bonorum, communibusque commodis volunt; ne quid privatis studiis de opera publica detrahatur: saepe in gravissimis fluctibus sibi gubernandam esse Rempublicam saepe tenendum clavum in atrocissimis tempestatibus: sapa fortissime occurrendum seditionibus popularium: saepe coniiciendas esse suas spes omnes in flammam concitatae multitudinis, ac prope quotidie invidiam esse pro Republica subeundam. Nunquam enim deerunt in Republica improbi, audaces, factiosi, perniciosi cives, qui rebus novis studentes, turbare quietem bonorum et statum Reipublicae conabuntur. Horum sceleratam audaciam, pestiferosque conatus, non alia vi magis, quam virtute, consilio, magnitudine animi repressis. Hoc etiam statuant optimates apud se cunctis sibi voluptatibus interdictum: agendi, laborandi, vigilandi, nullam intermissionem concessam esse: ut quum ipsi in negotiis, laboribus, excubiis fuerint, tum demum otium, quies, [p. 36]securitas populo, esse parta videantur. Porro ut haec omnia singularem prudentiam, assiduamque curam et cogitationem flagitant; ita quidem nihil actum esse domi videbitur, nisi parem solertiam animique robur ad cognoscendas res externas attulerint. Est enim eximiae sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam regnorum: quas vires habeant: quibus polleant opibus: quibus amicitiis nitantur: et quae magis vel ad odia, vel a simultates inclinent. Hoc autem operaepretium est, ante omnia prospicere, et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur mentes finitimorum, vel publicorum hostium, vel dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus publicis inferri calamitates: alioqui si nullis addiciantur incommodis, id non arrognet suae providentiae: caeterum tribuant felicitati, ac stupiditatem suam damnent. Memini equidem huiuscemodi negligentia bis in Hungaria maximam cladem accidisse: semel sub Ludovico rege, qui eodem praelio et ipse extinctus est, et omnes vires ac spes Hungarorum conciderunt. Iam erant a Thurcis iuncti pontibus [p. 37] Savus et Dravus, iam hostis plenus irarum praevalidas copias induxerat in regnum: et adhuc magnis contentionibus et studiis partium litigabatur coram Rege de iure praediorum et usucapionibus: agebatur inter Hungaros summa stupiditate animorum incredibilique negligentia, perinde quasi summoti essent hostes ultra Eufratem. Sic tandem Hungari exciti propemodum equorum hostilium fremitu pauci et incompositi in ipsam aciem obviam hosti profecti, temeritatis et inscitiae poenas magna strage luerunt. Iterum dum Rex Romanorum pertinacius praemit obsidione Budam, emporium Hungariae, per legatum, neque credit rumoribus Thurcos magnis cum copiis subsidio obsessis Hungaris adventare, neque rem certam per suos exploratores cognoscit, hoste appropinquante, nec amplius data facultate retrocedendi, magnam partem exercitus amisit. Videtis quanta munia Reipublicae suis cervicibus sustineant optimates in procuranda eius utilitate, praecavendoque a domesticis externisque periculis. Qui igitur ea firmitate animi est, ea magnitudine consilii, tanta laboris et vigiliarum tolerantia; hic non solum inter optimates, sed etiam dux et princeps optimatum habebitur. Quod si quis impar est huic labori, si cui magis otium blanditur, si quem desidia invitat, [p. 38]somnolentia detinet, voluptates illiciunt, si propensior est in sua, quam in publica commoda; hunc ego, si qua mihi familiaritas cum illo intercederet, dehortarer a capessenda Republica ne temere sese in illud pistrinum intruderet, sed potius quieti consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua itur ad veram gloriam: certe non indulgendo socordiae, illecebrisque voluptatum, sed invehendis publicis utilitatibus, virtute propaganda, bonis ad honores extollendis, eorumque fama defendenda. Proinde hoc genus hominum, quod abhorret a labore, studiisque bonarum artium, ad desidiam non ad laudem natum; meo indicio recte fecerit, si non versetur in luce ac celebritate hominum: caeterum sese abdat in tenebras et lustra ad oblivionem sui nominis sempiternam. Exposui quam brevissime potui, qui sint optimates. Nunc accipite quae causae me compulerint, non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox, [p. 39]aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum esset; putarem omnem orationem ad ipsum nobilitatis ordinem esse convertendam: tentarem omnes aditus: experirer vim omnem huius facultatis in dicendo, si quam modo nacti sumus: proponerem maiorum res gestas, illustremque gloriam et pervagatam, quorum virtute regnum hoc ex parvis initiis in istam amplitudinem crevit; ut eorum vestigiis insistentes, memoriam sui nominis non dicam ab oblivione vindicarent, sed propagatam egregiis factis in posteros commendarent aeternitati: admonerem charitatis patriae, quae vincit omnes alias charitates, nec debet apud gratos ea quicquam esse antiquius: cohortarer ad eius propugnationem: incitarem eorum animos, ut concurrerent alacres ad flammam communis incendii restinguendam: rogarem, ut in perpetuum dignitati consulerent, libertatemque tuerentur; qua amissa, omnes reliquae iucunditates intereunt: contenderem denique precibus, ut liberos ab aerumnis et servitute, pudicitiam uxorum a turpitudine, domos et sanctissima templa a conflagratione, universam patriam a vexatione, pernicie, ruina, excidio defenderent.
His et aliis huiuscemodi nobilitatem alloquerer, si causa, ut dixi, postularet, flagitaret necessitas, tempori et moribus, eorum conveniret. Sed nimirum hoc quoque supervacuum foret, quasi calcar addere sponte incitatis ad cursum. Nam quanto semper hic ordo flagravit armorum libertatisque retinendae studio, non obscurum est: ac mihi quidem videtur ad bellicam laudem et libertatem esse natus. Nec sane video, quo alioqui pacto, non dicam dignitatem hanc, sed spiritum et vitam, tam diuturnis temporibus circumfusi pene undique magnis hostibus, saepe etiam graviter oppugnati, retinere potuissetis. Alia quidem regna, vel montes asperi, vel circumiectarum silvarum densitas, vel praeruptae pręcipitium fluviorum crepidines, vel difficiles angustique aditus, vel munitae urbes ab hostili vexatione defendunt. Vos vero agentes in campis patentibus, ac omni ex parte perviis, nullis praeterea munitionibus, nec natura, nec opere instructos vallatosque, et idcirco expositos ad externam iniuriam; quid aliud texisset per tot annos in vestris sedibus inviolatos florentesque, nisi gloria militaris, et virtus a maioribus per manus accepta? Etenim cum metu sevitutis atque ignominiae, tum laudis cupiditate saepe incredibili consensione huius ordinis animoque [p. 41]fortissimo itum est obviam iniuriae, hostium impetus repulsi, virtute facta est barbarorum audacia. Id sane magno quoque argumento est, non degenerasse vestros nobiles a maioribus; quum communi gentis decreto Polonis interdictum fit in universum, bellis externis, ut praesentes patriae opitulentur, si quando continget eam laborare urgerique ab hoste, cuius salus quibuslibet aliis rationibus anteferri debet: multi tamen ex nobilitate, non ferentes ignari otii longiora taedia, clam se domo subducunt: ac ubi senserint moveri arma, licet longissime absint, eo convolant, ut aliquo memorabili facinore nomen suum reddant illustrius. His ego de causis alloquendam nobilitatem universam non iudicavi, praesertim, quod ipsi civiles controversias et Reipublicae procurationem dicuntur optimatibus permisisse. Iam venio ad alteram partem consilii mei declarandam. In primis autem considerare debemus primam huius regni constitutionem, quanta aequitate fundatum, quam sanctissimis legibus communitum fit, nec propendens ad dominationem, nec habens quicquam affine impotentiae libidinique tyrannidis. Ac optima quidem ratione provisum fuit a vestris maioribus, quum ornassent regiam amplitudinem clarissimis insignibus, quibus digni veneratione plurimum [p. 42]inter proceres eminerent, authoritatem et dignitatem regiam egregie tuerentur; ut potestas deliberandi de Republica penes Senatum, qui legitur, ex optimatibus, reges, praesides, et authores legum et iudiciorum essent. Quoniam in consultationibus, ubi deliberatur a plurimis, qui se profitentur communium commodorum defensores, raro quidem accidit, quin eventus salutares consequantur. Nam pravitas et imbecille iudicium paucorum, quando eos contingit aberrare a formula recti officii, bonitate plurium, et gravitate consilii corrigitur. Satis autem vel ex eo iudicare possumus, vestros quidem maiores multum sapientiae praestitisse, quod in longa tempora, etsi mutationes rerum humanarum paterentur, in sempiternum incolumitati suae prospexerint, nec integram regibus potestatem permittendo, nec abrogando regiam authoritatem: nam quibus regibus licet facere quod concupierint; eorum pauci refrenare cupiditates, modumque rebus adhibere potuerunt: quia genus humanum proclivius est ad nequitiam: et authore Comico Poeta, deteriores licentia sumus. Quocirca Rex Spartanorum Theopompus, quum animadvertisset plerosque reges peccandi licentia factos improbiores, primum in flagitia, deinde in caedes prorupisse, ac eam ob rem alios [p. 43]eiectos, alios trucidatos a popularibus, ut ipse liberis diuturnius regnum relinqueret, diminuit potestatem regiam, creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi regiae impotentiae. Tum demum aequalibus se res habent, et is Reipublicae status non facile convellitur, in qua certatur inter populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium voluntates glutinantur, haerentque inter se diu summa cum salute ac dignitate Reipublicae quam illorum amore et observantia in Principem, huius vicissim in illos indulgentia et aequitate. Quae cuncta vobis rara felicitate video accidisse. Is enim Princeps dono quodam providentiae huic regno datus est; quo neque meliorem, neque sanctiorem, neque cui fortuna indulgentius magnis in rebus aspiraret, nemo sanae mentis, ne optare quidem a diis immortalibus possit. Quae olim singula quosdam reges illustres habuisse dicuntur eminentissima, ut Caesarem memorant clementia, Augustum felicitate, bonitate Traianum praestitisse; [p. 44]in hoc rege concurrentibus clarissimis virtutibus ad eum ornandum, cumulata omnia existunt. Ad haec, non tantum regiis praefulget dotibus; ut fortitudine iustitia, gravitate, severitate, constantia, beneficentia; sed etiam privatam laudem temperantia, mansuetudine, facilitate supergressus est: tanto studio in tutelam regni incumbens, tanta cura consulens quieti populorum, tanto complectens amore universos; ut merito sicuti patriae parent et vindex, ametur, et suscipiatur ab omnibus, timeatur a nemine, nisi a quoque perditissimo ac perturbatore publicae securitatis. Nec hostes eius mansuetudinis expertes fuerunt: qui saepe, quum extrema supplicia meruissent, ipsius clementia servati sunt. Quare non temere adducor ut credam, Deum iustum remuneratorem humanarum operum, propter aequissimi mitissimique regis excelsas virtutes, animumque gerentis adversus cupiditates, et fortunae blandimenta semper invictum; et dedisse vobis clarissimas victorias de hostibus, et hanc diuturni otii peperisse huic regno tranquilitatem. Quod quidem vobis non magis fructu, quam recordatione iucundum esse debet. Quum enim terrae mariaque per hos annos armis streperent, quum arderent bello in Europa regna omnia, quum furor Martius ubique grassaretur, [p. 45]sola Polonia secura bellorum profunda pace fruebatur. Sed quoniam rerum humanarum aliquis finis est, ac mortalium vitam natura terminis perangustis circumscripsit, optimus Rex iam ingravescente aetate, ac eo propius accedente, quo mortalitate deposita immortalitas induitur: quem finem arbitror iis, qui vitam pie, sancteque transegerunt, vehementer expetendum. Rex inquam optimus, quandoquidem non licet perpetuo Reipublicae vestrae praesidere, cogitans etiam in futurum de vestris commodis, relinquit filium veram patris imaginem successorem et haeredem nominis et regni: qui (licet nondum ad viriles annos pervenit) iam meditatu paternam gloriam, revolvit animo res gestas, crebrisque, ut aiunt, sermonibus usurpat victorias, Trophaea, triumphos: nec tam existimat eorum memoriam duntaxat esse relictam sibi ad voluptatem, quam viam esse propositam et formam ad patrium decus aemulandum. Non solum autem argumenta in ipso magni et liberalis animi, sed pietatis, iustitiae, multarumque clarissimarum dotum elucent. Quale illud indicium futuri boni principis, quod alienus a ludis et iocis, scurras et mimos contemnit: calumniis non patet improborum: ad venena delatorum et obtrectatorum aures penitus occlusit. [p. 46]Intelligit non decere tanti regni Principem delinimenta sensuum et illecebras quaerere; sed quo pacto regnum, a sapientissimo iustissimoque patre per manus acceptum sapienter et iuste gubernet. Itaque non dat operam, iis, a quibus deterior fiat, sed frequenter audit sapientiae doctrinarumque professores: saepe conversatur cum studiosis armorum, peritisque militiae. Prudentiam undique, magnum stabilimentum imperantium, conquirit; quo se dignum patre, dignum Senatu, dignum nobilitate, dignum opinione omnium praebeat. Quanquam gravissimam iacturam vestra Respublica patietur, quum Rex ille optimus et sanctissimus plenus anis et gloria rerum gestarum, decedens ab humanis in coelum subvehetur, ascriptusque concilio Divorum consecrabitur: quod optamus in sera tempora protrahatur: semper enim immature decedet vestrae Reipublicae quandocunque decesserit; tamen haud mediocriter solabitur dolorem vestrum, quod filium summae spei, paternisque vestigiis incedentem, et sese componentem ad exemplar veri, iustique principis, reliquerit vobis regni successorem. Quum igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat [p. 47]optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te peregrinum offendat, ut tantopere sollicitus esse videare de aliena republica? Ut primum autem ad illud respondeam, quod de alienigena obiicitur; non debet quenquam offendere, si quis vel ab extremis terrae partibus quippiam animo iuvandi res vestras in memoriam vobis revocet: magis habenda est illi gratia, quod voluit prodesse. Nam in vestra situm est potestate, admonitionem eius vel sequi, vel non admittere. Tametsi consilia quidem non perinde probantur a sapientioribus eorum causam, qui ea dixerunt, atque propter suam ipsorum gravitatem, a quocunque authore profecta sint. Nec Mosem virum sanctum, et plenum Deo ferunt erubuisse, quaedam, ex sententia Ietro, quamquam soceri sui, sed profani dogmatis, in civili ordinatione instituere. Dies profecto me deficiet, si velim commemorare, aut quibus res feliciter successit inventis externorum hominum, aut qui freti sua prudentia, in profundum [p. 48]miseriarium praecipitati sunt. Ego vero tantum abest, ut postulem meis admonitionibus dari locum, ut quacunque viam elegeritis, quae salutaris huic regno futura sit, desiderio meo satisfactum esse credam. Nihil enim aliud a me agitur, nisi ut res vestrae diu sint incolumes et fortunatae: ac me semper iuvabit conscientia, neque fidei, neque amori, neque officio, neque consuetudini meae defuisse. Expedita causa mea. Nunc ad alteram partem reprehensionis respondeo. Si quicquam infra Lunae circulum stabile aut aeternum haberi posset, non modo faverem quietis rebus vestris; sed etiam ducerem esse votis omnibus a superis exoptandum, ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde si quid coniectura possumus in futurum prospicere, vereor equidem hoc statu rerum vestrarum, hac animorum affectione, praesertim, quum praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor, inquam, ne qua calamitas in [p. 49]vestram Rempublicam invehatur. Sunt autem propemodum infinitae causae mutationum, quibus otium disturbatur: easque recensere omnes operosum est, nec ad instituti nostri rationem pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum archanis. Unam tantum proponemus originem sine dubio et pestem malorum privatorum et publicorum, quae vel in sapientum animos incurrit. Ut Phtysis (quemadmodum periti medicinae tradunt) ipsis initiis sanari potest, sic immedicabilis est, quum invaserit in partes corporis intimas: tamdiu medullas et viscera populatur, donec totum corpus conficiat. Itidem morbus iste civilis, de quo sermonem instituimus, postquam inter cives inveteraverit, nullis deinde remediis expugnabitur, nec ante conquiescet, quam omnem Reipublicae flatum evertat: eo quidem nondum invalescente, ac mox de sedibus animorum et conversatione publica sublato atque depulso; nihil est, quod posthac quieti metuatur, praeter externam violentiam fatique necessitatem: contra quam nemo sapit: cui superi quoque cedere dicuntur. Hoc igitur diligenter intuebimur, hoc singulari cura considerabimus, in hoc versabitur omnis nostra cogitatio, ut appareat quid potissimum discordiam pessimum malorum omnium [p. 50]in Republica efficiat, et quibus artibus revocetur a concordiam tantisper, dum remediis locus est: ut qui administrationi rerumpublicarum incumbunt, si discordia laborarint, sciant quemadmodum dissensiones extirpentur: sin autem fuerint animis inter se consentientibus; diuturnam concordiam, maximam proculdubio firmitudinem rerumpublicarum praestare possint. Cogitabam equidem fere omnes causas, vel saltem potiores distractarum voluntatum, et quomodo tollantur civium dissidia, persequi accuratius: quid praeterea respublicas alias brevi deleverit: quid alias in longissima pace conservavit; verum hanc ego materiam, quoniam ingentis est operis, magnaeque lucubrationis, seposui mihi in aliud tempus commodius. Neque me sinit dubium de vestris animis impudentiae metus maiora conari: ne forte, dum bono consilio studemus aliis prodesse, contemptionem, et odium nobis ipsis apud nonnullos pro gratia contrahamus. Nunc itaque satis sit summatim aperuisse capessentibus Rempublicam quibus rationibus communia commoda serventur et augeantur: quod genus degendae vitae sequendum sit, ut saluti ac diuturnitati Rerumpublicarum consultum esse videatur: quod sane praestabit extinctio discordiarum: discordias autem obliterabit iniuriarum oblivio, [p. 51]et modus tum in pecunia, tum in honoribus concupiscendis, quum quilibet existimabit eo se loci venisse, ut publicam rem, non suam agat. Proximum est, ut socios laborum et vigiliarum, quemadmodum sors coniunxit, sic ratio muneris et charitas connectat: alterius laudem et bonam famam, suam quisque privatam et peculiarem ducat: omnibus idem animus sit, eadem cogitatio et voluntas. In hunc modum agendum arbitrarer etiam iis, qui nullum hostem habent, ab omni vi externa tuti esse videntur. Quanto magis viri optimates, istud praestare vos debetis a tanta hostium multitudine circumsessi, qui haerent propemodum in vestris cervicibus, intentique anhelant ad oppressionem regni vestri? Provideatis per Deum quaeso, ne provocati hostes vel negligentia vestra, vel divisione voluntatum, audacius in regnum vestrum incurrant. Nam si videbunt firmam, stabilemque concordiam huius ordinis, ex vobis enim negotii tota vis dependet, quantum libet ferociant, seque iactent numero copiarum, libenter (credite mihi) ab ingressu finium vestrorum abstinebunt: nec se temere coniicient in manifestum discrimen ac certam perniciem, lacessendo gentem bellicosam, armatam, in defendenda libertate unanimem et concordem. Sic ergo decus vestrum et dignitatem [p. 52]una cum salute Reipublicae conservabitis: et qualem a maioribus accepistis, eandem integram et florentem relinquetis vestris posteris. Proinde capessite serio Rempublicam ac totis in illam viribus incumbite, dum tempus consiliorum est. Nam is sero sapit, quisquis sapit post factum.