Author: Rozanović, Antun 1524-1594?Editor: Nives Pantar2012-04-30
Ne tam insigne Dei benefitium ingratus celando supressisse videar quodam animi ardore incensus memorabilem Civitatis Curzulensis deffensionem jampridem a me conscriptam sub nomine proprii Auctoris (quando aliter per sacras leges non licet) in lucem edere, gloriae Dei, et consolationi fidelium arbitratus sum nonnihil expedire. Scio non defuturos, qui verborum inopiam, orationis ariditatem, intentionis finem, ac historiae rationem carpant. Quibus quicquid in me perstrepent, uno hoc verbo satisfaciam, quod nemini facultatem meliora texendi praeripuerim, vel aditum ad majora praecluserim. Quin etiam si pertinatius urgeant, ne sit contentioni locus plenum me rimarum ingenue non diffitebor. Si quis tamen veritatem rerum praesertim in ea Insula gestarum in dubium revocaverit, vestram opem Invictissime Princeps, Augustissime Senatus adversus hujusmodi haesitatores imploro, quippe qui et propriis oculis magnam partem inspexistis, et relationibus Illustrium virorum Jacobi Foscareni, et Philippi Bragadeni, quorum prior suffectus ab uno Legatorum post recessum hostilem paucis quidem diebus ibidem praefuit, sed pleno examine de re instrui voluit, alter vero, ad Civium requisitionem denuo cum ampliori potestate a Senatu extra ordinem missus, annum integrum sua incomparabili pietate universam Insulam recreavit. Sed quorsum testimonia? Cum silentibus hominum linguis lapides loci rem, ut gesta fuit, exprimant. Mihi sat est sub vestris auspiciis (si Serenitati Vestrae cohibuerit) libellum prodire, et vestra auctoritate obtrectatorum ora retundi. Honestatus aliquanto censu Ecclesiastico ex decreto vestro, et opera praeclarissimi Senatoris, de me optime meriti Pauli Theupuli, dum apud sedem Apostolicam oratoris munus obiret, confido gratiam vestram mihi, meisque omnibus (quae vestra est benignitas) semper affuturum.[Caeterum1 Hac tutela fretus2] etiam opusculi † supplex depono. Caeterum Deus Optimus Maximus felici rerum serie diu te nobis incolumem servet Princeps Christiane, gloriae jubar splendidissimum, Rempublicamque verae pietatis alumnam quoad haec orbis facies juxta verbum Domini perstiterit, perenni flore sospitet, Vos quoque Patres Conscripti Christiana fidei propugnacula singulos reddat votorum suorum compotes.
Assiduis percontationibus eorum, qui conservationem opiduli Corcyrae Melenae Patriae meae miram quidem, et divino adscribendam Numini admirantes, seriem tam praeclari facinoris toties a me repetunt, hoc brevi comentariolo 3 satisfacere decrevi. Tu tantum Diva Virgo Mater, cujus opem firma fide credimus nobis eo in praelio certissimam adfuisse, sicuti servulum non es dedignata in iis omnibus dirrigere, ita quoque manum, et calamum per veritatis semitas in tua praeconia, et gratiarum actiones precor deducito.
Selimus, perfidus Turcarum Tyrannus, Othomanicae fraudis 4 , non ut Solimanus pater dissimulator, sed ex professo haeres, et alumnus faedifrago bello Venetis Cyprum pene totam [...] 5 Famagustam jam anno ante ademerat, rebusque secundis elatus classem innumerabilem ex Helesponto, et aliis tam Aphricae, et Asiae, quam Europae {natalibus} 6 ad Euboeam Calendis Maii convenire jussit. Ibi dum epibatis militibus ac remigibus caeterisque necessariis reliquum classis instruitur Alli Bassa emenso bis in eundo, et redeundo Carpathio cum delectis sexaginta triremibus praesidioque cum anona Leucosiae dimisso, ad Calendas Iunii rediens, pene trecentas alias levioris pernicitatis naves praeter onerarias sub altero ductore Pertavú nominato optime munitus offendit, easque in Christianorum damna praesertim Venetorum educit. Fama apud nostros de hujusmodi classe crebrescebat, trepidabaturque passim a nostris. Turcae vero in confinibus in dies graviora minabantur. 7 Tamen Summus Pontifex Pius V. opera Marci Antonii Columnae nutantes Venetos confirmavit, et ad confoederationem suam una cum Hispaniarum Rege Philippo II contra Turcas optimis conditionibus vix post Idus Maii protraxit 8 . Segniter quidem ea confoederatio compacta est cum ab anno praeterito de ea captum fuerit tractari in causa fuerant suspitiones seditionum 9 . Classis Veneta erat copiosa, sed dissipata pars in Creta sub Marco Quirino, et Antonio Canali insulam custodiebat, altera major Imperatorem rerum maritimarum Sebastianum Venerium, et Augustinum Barbadicum ejus legatum secuta se receperat in Sciciliam, Messanae ⟨operiens⟩ 10 pagina 3ex Hispania Philippae classis adventum. Interim hostis, quacunque ingrediebatur, totum ⟨pelagus⟩ 11 velorum linteis contegebat, quocunque applicabat praedas agebat, incendia, et sanguinem miscebat. Citheron insulam pene totam devastavit 12 , Rethimum Urbem Dictaeam ab incolis destitutam cum nobilissimis aedibus succendit, et inde delitiosissimam Cretici litoris oram cum aliquot interioribus pagis funditus delevit abductis ultra mille captivis. Zacyntum, et Cephaloneam cladibus innumeris affecit, suburbia, et pagos concremavit, et incolas praeter paucos in arcibus inclusos in servitium abduxit. Corcyrae portus, et litora, ac vicos, quamvis non impune vexavit. Triremium nostrarum Barbadicam Jadertinam, et Tronam vix elapso Chersano Nicolao Drasio dum hostilem explorarent classem deinde etiam tres onerarias naves cum militibus, et armamentis oppressit. In Epiro Alchinium, quod ab exercitu necquicquam oppugnabatur per deditionem a Sarra Martinengo servari non posse praevidente recepit. Antibarim quoque nullis prorsus vexatam armis simili deditione suscepit, in hoc tantum fide servata, quod Sarram et Praetores Alchiniensem, et Antibarensem cum paucis Ragusii exponi fecit. Caeteros tum milites, tum oppidanos praesertim qui abire juxta condictum volebant captivos remigio addixit. Quin et Alchiniensium plerique eo [...] 13 nequicquam tuerentur miserime trucidati sunt, aliis vero, qui se quietos in Turcarum ingressu continuerant, dimissi sunt vitam in patria nece miserabiliorem degere.
Antequam haec in sinu Adriatico ab hostili classe gererentur, ecce repente ad quartum nonas Augusti praedones nostri, quos Illirico vocabulo {Usocos} 14 , idest transultores, seu potius transfugas appellare solemus redeuntes ab Epiro nobis Meleneis nuntiarunt, Alchinium esse in periculo ab exercitu terrestri seque in pelago vidisse multitudinem velorum non procul ab Alchinio, et vix evasisse, neque scire, quae vela sint, suspicari tamen esse Caracosiam piratam cum lintribus celocibus [...] 15 et aliis expeditis piraticis remigiis. Postero die quidam Perastini (quae natio est degentium in pago Perasti prope Rizanum) in scapha, relicta majori nave, remigio elapsi retulerunt, esse classem Turcicam sub Alchinio, seque praecipiti fuga consuluisse. Neque tamen eispagina 4fidem praestitimus: non enim credi posse videbatur ausuram hostilem classem intima sinus nostri penetrare dimissa post tergum Christianorum classe, suspensi tamen animo in terrores, et extrema quaeque diffluebamus, nec erat praesto ulla consilii capiendi ratio. Perastini quotquot erant intra nostra moenia ad hoc primum nuntium omnes usque ad unum conscenderunt lembos, et in interiora navigarunt. Adfuit celox Butuanorum pridie Nonas Augusti, nuntians suos cives universos incensa sponte patria sese intra Catharum a quibusdam auctoribus Ascrivii nomine nuncupatum recepisse, Alchinium oppugnari a terrestribus copiis, supervenisse totam classem hosticam, captumque vereri Alchinium. Subsecuti sunt rumores incerti ex Epidauro Illyrica, quae hodie Ragusium dicitur adijcientes deditionem Antibarensium, et Cathari periculum, ac totius Illyrici perniciem.
Est ara moenibus innixa juxta portam australem Deiparae Virgini, et Divo Bartholomaeo a majoribus nostris ob rem in festo excoriationis suae bene gestam in Aragoniam classem dedicata sacrificulum tantum cum duobus, vel tribus ministris fornice protegens opere trabali cancellato ab area publica seclusa. Ibi quotannis ipso die Nonarum Augusti summo mane solet universus populus ad beneficia Virginis Dei Matris ob mirificam in exquiliis nivem recolenda convenire. Dum igitur ibi de mane sacra fiebant innuit 16 Praetor Vicario Episcopi, ut populum perterritum, ac trepidantem cohortaretur esse bono animo, Vicarius alteri sacerdoti id mandavit. Ille se excusans 17 Archidiaconum a Vicario requiri ad id opus curavit. Is non detrectans onus ex tempore dicturus ope Dei intra semetipsum implorata, et aperto psalmorum libro, quem in manu tunc habebat forte in illa verba psalmi 61 [tunc] 18 incidit. Duo haec audivi, potestas Dei est, et tibi Domine misericordia.
Hinc orsus in medio sacrorum hujusmodi verba habuit. Audistis viri probi, Patres, Fratres, ac filioli in Christo dilectissimi. Audistis inquam Davidis sententiam a me modo praelectam. Considerate quaeso in ea Dei duas potissimas virtutes, pagina 5quarum altera nihil divinae majestati impossibile esse testatur altera solum nostri commiserationem illi tribuit, quam ipse Deus in nos sit misericors 19 . Certe video vos in utraque consideratione una mecum defficere. Parcite charissimi si dissimulatione in verbis nulla utor. Res et tempus omnem fictionem ablegavit. Vereor equidem ne hoc tanto terrore, quem ex hostibus suscepimus, Dei indignationem provocemus. Si enim Deum misericordem fatemur, si omnipotentem credimus, quid est, quod hostes non minus Dei, quam nostros magis timemus, quam ipsum Deum? An eos suspicamur Deo potentiores? Absit hoc a nobis, qui Deum omnia quaecumque velit in coelo, et in terra facere confitemur. An forte divinam pietatem a nobis aversam veremur? Hoc quidem suspicari licet, ita tamen, ut nemo nostrum desperet nobis ipsis potestatem ab eodem Optimi {Maximi} 20 fieri commiserationis suae recuperandae. Nunquam misericordiae suae potest oblivisci Deus. Nos sumus, qui inter pietatem divinam, et nostram imbecillitatem obicem scelerum interponimus, ne auxilium divinae gratiae super inutiles servos descendat. Sublato hoc obice statim praesto est superna clementia. Atqui ex ejus munere in nostra manu est hunc ipsum obicem tollere. Convertatur unusquisque nostrum a via sua mala et revertatur ad Dominum per cordis contritionem, oris confessionem et operis satisfactionem et Dominus convertetur ad nos et miserebitur nostri in multitudinem miserationum suarum. Puerile, imo foemineum est plorare propter metum suplitii de nobis in expiationem scelerum nostrorum sumendi. Piae nostrae lacrymae forent si postposito suplitii pavore expectantes alacri animo, sive mortem, sive servitutem, sive profligationem, seu quodcunque aliud poenae genus in nos divina providentia decreverit in satisfactionem peccaminum nostrorum lacrymaremur, id potissimum, quod divinam nostris pravis actibus offendimus clementiam. Opportebat prius praevidere poenam et abstinere a delictis. Nunc autem, postquam in omni delictorum genere delectati sumus, non opportet purgationem timere, sed eam alacriter suscipere in medelam animarum nostrarum. Sed quid dico nos delictis delectatos? Quasi non adhuc eis delectemur?pagina 6[Penitus Utinam nulla mortifera] 21 Utinam penitus superstitiones 22 fornicationes, adulteria, sussurationes furta superbias, et alia ejusmodi crimina deseruerimus, et non adhuc faetoribus immersi in ipsa vitiorum sentina versemur. Utinam nulla mortifera pestis intra cordium nostrorum latibula hospitetur. Expurgemus dilectissimi vetus malitiarum nostrarum fermentum, et ploremus peccata nostra coram Domino parati omnem animadversionem de manu Domini in salutem animarum nostrarum alacriter suscipere. Durus est hic sermo, sed durior est corporis, et animae jactura. Nunc Deus ipse de nobis periculum facit, quantum in ejus Unigeniti filii Domini Nostri Jesu Christi traditionibus profecerimus, an simus Christiani nomine tantum, an vero, et re ipsa. Omnibus omnino, quotquot nascimur in hoc mundo, ante vel post paulo intervallo migrandum est ex hac vita. Nonne satius est oblata occasione purpuream animam in gratiam gratissimi retributoris expendere, quam per ignaviam, et languorem marcescentem auferri? Assidue gloriamur Sanctorum Martyrum coronis, et tamen piget nos eorum exempla sequi. Ubi est priscus ille martyrii fervor? Ubi antiquum occasionis hujusmodi desiderium? Ubi illae voces? Melior misericordia Domini super vitas. Preciosa mors Sanctorum . Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Beati, qui persecutiones patiuntur. Ego in flagella paratus sum. Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Si consistant adversum me castra non timebo, et alia hujusmodi verba, quae quotidie ore, et labiis recolimus, corde autem, et opere adimplere recusamus. Audite Fratres. Ego vobis nunquam suaserim tentare Deum, ut vos martyrio offeratis. Scio enim nostram ⟨omnium⟩ 23 infirmitatem. Persuadeo tamen, et hortor quemlibet vestrum potius quaeque tormenta pati, quam a fide Christi deficere. Nam brevem passionem subsequetur aeterna felicitas, abnegationem autem innenarabilium tormentorum cruciatus, et sine fine punitio. Et in hoc adhortationem meam superfluam esse censeo, ita enim vos animatos conspicio, ut non sit adhortandi locus. Aliud est, quod vos commonere velim; Ut video, fugam molimini. Nec probo, nec reprobo. Sed viam, qua sit fugiendum ignoro. pagina 7Totum mare undique ab omni latere fervet piratis Narentanis, Novianis, Apolloniensibus, et aliis hostibus, qui nos circumdederunt. Ab Oriente tota classis Turcica fere quadrigentarum triremium jam in sinu Rizonico, aut fortasse ad Epidaurum vel vicinius appropinquavit. Ab occidente praemissae ab eadem classe triginta triremes heri super Issam conspectae feruntur. A Septemtrione non recipimur, et si reciperemur, latrunculorum praeda fieremus. Ab Apulia, quae est ad meridiem longo maris trajectu secludimur, et quod deterius est hostium circumdamur insidiis. Videte igitur ne forte (quod Deus avertat) majus incidant periculum, qui evadere cupiunt. Si tamen abeundum censetis, Deus vos comitetur. Ego qui vitam, non minus charam, quam vos, habeo, nequaquam abire statui, sed hic ⟨operiens⟩ 24 experiar (ut solet dici) quid fortuna ferat. Arbitror enim classem hostilem nequaquam ultra sinum Rizonicum sive Epidaurum progressuram, cum a tergo reliquerit copias Venetorum innumerabiles in navibus, triremibusque levioribus, et gravioribus prope diem simul cum Philippea, et Pontificia classe suorum subsidio affuturas. Fateor quidem posse contingere, sub umbra hostili latrones Narentanos vel Novienses, aut Cracosiam, vel alium quemlibet piratam, aut ductorem in nos excursiones facturum praesertim cum audierint a nobis destitutam esse Patriam. Iccirco obtestor ex vobis animosiores, ut hic mecum remaneant, patriam, parentesque suos, et ossa parentum, ac templa Dei, quoadusque poterunt defensuri, ne forte tres, aut quatuor latrunculi desertam Urbem depopulentur, et incendant cum maximo nostro dedecore. Testis est haec ara Deo, ac Deiparae Virgini, Divisque Bartholomaeo Apostolo, et Marco Evangelistae sacrata, Patres nostros non Aragoniam classem evitasse, sed intra haec ipsa moenia sponte inclusos impetum hostilem fortiter repulisse. At nos a majoribus acceptam deseremus? Procul sit a nobis tanta turpitudo. Sed neque navigiorum vobis 25 copia suppetit, ut omnes avehi possitis. Recedant imbecilliores, periclitaturi quidem majori periculo quam nos, qui 26 nihil aliud, quam validam manum timemus. Vos autempagina 8 Matres optimae ne quaeso turbetis virorum consilia, ne ejuletis tenerorum pignorum animas. Creator Deus amat vos, et pignora vestra, et in amando superat maternum amorem vestrum. Commendate vos omnipotenti, et piissimo Deo. Confugite ad clementissimam Matrem misericordiae. Si enim ipsa ostendet filio ubera, filius quoque ostendet Patri sua vulnera, et eorum intuitu Pater miserebitur nostri in millibus suarum miserationum. Procumbite ante tutelares Divos Bartholomaeum, et Marcum, quorum suffraggiis stant haec moenia, supplices orate, et exorabitis. Oratio coelum penetrat, vim Deo facit, exercitus conterit, et potentioribus ⟨ruentibus⟩ 27 humiles roborat, et confirmat. His dictis sacra prosequimur, et absolvimus. Plebecula mussitabat alius [alius] ⟨aliud⟩ 28 quisque pro suo ingenio. Inter coeteros quidam vanitatibus praesagiorum intendentes vel forsan naturali causa moti ad desperationem populi augendam testabantur aves albas simillimas praeter colorem Pico Martio, nunquam apud nos prius visas (quarum greges illis diebus in canali nostro, et circa civitatem videramus, modo natantes in mari solum versari, modo avolantes in insulam vineas depascere) usque ab Euxino Ponto venisse, et praecedere Turcicam classem, aut solum significare Turcas vittis albis caput obligatos ad destructionem nostram ⟨venturos⟩ 29 . Interim opulentiores ad navigia suas arcas mittere caeperant. Supervenere nuntii de Ragusio unus post alium, et ut quisque erat recentior ita deteriora ferebat. Tum vero universi accervatim suppelectiles suas ad naves comportant, nec quisquam fuit, qui labori pepercerit, ita ut in angustiis portarum alter alterum comprimeret. Praeerat civitati juvenis, nec admodum rerum peritus, nec peritioribus confisus. Hic a duobus mensibus citra magistratum occeperat, et intra hoc tam 30 breve spatium nemini non fuerat gravis. Tamen a triduo remiserat institutum, et tractabiliorem se praestabat. Is ubi omnia asportari vidit, statim portas civitatis seris, vectibusque obseravit. Tum caepere alii e manibus res suas deturbare, alii capsas ad portas instruem congerere alii aliis impedimento esse; miserabile eratpagina 9 spectaculum; ita ut in ipso actu senior quidam collacrymans diceret: Haec facies Trojae cum caperetur erat. Praetor autem quamvis familia Venetis dimissa non multam suppelectilem secum aduxisset, tamen et ipse famulam cum universis rebus super navigium in ⟨portum⟩ 31 emiserat, et insuper lembum Perastinorum, qui praedandi causa redierant sero oblitum cum sex robustissimis remigibus conductum centum viginti solidis aureis pro se reservabat. Adventante vespere crebrescebant 32 rumores varii, et incerti. Mulieres trepidae per urbem cursitabant rogantes se emitti in navigia, et in silvas. Tandem Praetor exoratus sub crepusculum eas dimisit, et postero die mitius agens aperuit portas urbis, ut emitti possent impedimenta in navigia, quae in ancoris stabant. Omnes demum, qui abire voluerunt vela ventis dedere sexto Idus Augusti. Non est omittendum, quod abeuntibus Franciscanis contigit.(Utraque enim familia, et Dominicanorum, et Franciscanorum superioribus diebus ante alios aufugerat). Hi de monasterio suo, quod est in scopulo majori procul ab urbe duo millia passuum ex orientali parte jampridem crucifixi immaginem mirificam, et aliam divae Virginis Mariae Matris Domini picturam in aede Omnium sanctorum intra urbem collocaverant, postea accincti fugae Virgineam 33 illam venerabilem figuram cum ornamentis preciosissimis ex eadem aede Sanctorum Omnium extractam in lembo, quo erant recessuri deposuerant crucifixi signum 34 propter cymbae incomoditatem relinquentes. Tanta repente procella exorta est, ut ex imo fundo ad coelum usque fluctus attolli, et reluctantibus invicem ventis 35 omnia vorticibus in abyssum devorari viderentur. Ex qua procella postea percepimus sub Alchinio septem Turcarum triremes in statione periisse, et multas alias inter se collisas fuisse. ⟨Perterrefacti⟩ 36 Fratres arbitrati tempestatem ea de causa a numine divino fuisse, commotam statim imaginem in loco, unde sustulerant cum omnibus ornamentis reponunt, inde sedato mari deserentes monasterium cum campanis etiam in campanili relictis omnes quotquot erant fugam inierunt, relicto in civitate utroquepagina 10 tam charo pignore. Digni certe animadversione, quippe qui mortis contemptum professi, tamen ne signo quidem coelesti moniti hebetem animi timorem intra se colligerent, ut vel uno tantum [...] 37 famulo religionis causa periclitarentur. Sed aliorum exemplo parcendum est et eis, quamvis Narentani aliquibus eorum non pepercerint. Nam captos ex insidiis oportuit argento redimere. Post eorum fugam altera die venerunt duo Apostatae ejusdem ordinis, non tamen ejusdem provinciae, qui auferre ornamenta pretiosa ab eadem imagine nitebantur, quos remisimus unde venerant, vacuos, et si erubescentiae compotes fuerunt erubescentes. Sed haec missa facio. Ad rem pergo. Nostri, qui rectum cursum navigando tenuerant omnes incolumes primo die Pharum, altero Jadram vento nimium ⟨favente⟩ 38 navigarunt, ita ut Jadrenses tot velis Nostrorum, ac Pharensium procul conspectis suspicati fuerint hostem adesse. Nos autem in excubiis, vigiliisque noctes diesque versabamur omni prorsus undique subsidio destituti. Quin etiam vicini nostri nobis comercium tanquam morbosis, vel aqua, et igni interdictis ex eo tempore per viginti dies subtraxerunt. Nonnunquam tamen cymbala cum litteris, et nuntiis e vicino litore furtim se ad nos proripiebat. Annuntiatum igitur fuit quarto Idus Augusti esse in valle Juliana septem semitriremes Noviensium, et in eas incidisse Presbiterum Franciscum Adonisium cum plerisque aliis nostratibus, qui Ragusium petebant. Juliana est in continenti e regione Augustae inter Melenam, et Melitam. Nocte sequenti illi Novienses extra insulam nostram avecti, et tenebrarum silentio in portum ab incolis Gherschiza nominatum egressi sub tribus vexillis summo mane a parte australi super pagum Blattae non ante visi 39 sunt, quam clamor vigilum hostes adesse nuntiaverit. Vigiles tametsi praeadmoniti cum toto pago a Civitate fuerant de adventu Noviensium in Julianam, tamen obdormierant, et adventum non senserant, sed postea expergefacti post terga praetereuntium inimicorum acclamantes, statim se sub latibulis silvarum abdiderant, in dormitione quidempagina 11 criminosi, sed in acclamatione multis 40 salubres. Ad eam vociferationem quotquot valuere pedibus fugam in [...] 41 caeperunt. Turcae vero tria agmina direxerant. Unum in clivo australi, unde venerant substitit, aliud praedabatur singulas villas. Tertium in medio pagi stabat in armis subsidio praedatorum. Est ille pagus totius insulae maximus, et trecentos armatos strenuos vel uno sibillo consuevit unire, sed tunc pars eorum in ⟨civitatem⟩ 42 ad custodiam urbis evocati pars jam multo ante in triremes Venetorum coacti pars in silvis abditi proprias sedes sine praesidio reliquerant. Itaque praedatores totum illud [...] 43 depopulati 50 animas abduxere, quarum nulla fuit nisi, vel puerilis, vel foeminea praeter Simonem Simoneti. Tres senes, quorum unus⟨nomine Pellegrinus⟩ erat cecus, et tres anus trucidarunt. Tres enim vulneratos dimisere, quorum unus nomine Pellegrinus Chersineus in altam amygdalum se recipiens sagittis plurimis confossus adhuc superstes est. Alter Nicolaus Castropileus 44 domi jam oppressus, et e manibus, ac vinculis elapsus tres hostium vulneravit, et ipse levi vulnere sauciatus est. Tertius Joannes Barciottus cum jam tuta petiisset, sensit matrem plorantem respiciensque vidit ab hostibus vinctam crinibus passis distrahi, materna pietate perculsus resumpsit animum, et irruens in hostes quatuor mortifere sauciavit, matremque rescissis vinculis liberavit, et in proximas silvas aufugere compulit, ipse dum pugnaret cum plurimis, qui eum premebant, nec posset hastam, cujus cornu vestibus unius ex adverso pugnantis inhaeserat, ita celeriter explicare ab hoste vulneratus concidit, ibique pro mortuo relictus biduo supervixit felix filius infelici matre libera tamen relicta ob tam praeclarum facinus aeterna felicitate dignus. De hostibus quoque tunc duo exempla humanitatis referuntur visa, alterum quod Petro Petreo fratri Presbiteri Joannis, olim Patavinae Ecclesiae sacerdotis, et patri Joannis Petrei, qui fuerat inter secundos a secretis Ferrantis Gonzagae in Mediolano, et ejus uxori in extrema orbitate inopia, squallore, ac decrepitate jacentibus ingratam vitam pepercerunt. Alterum quod inter eos inventus fuerit qui clam a caeteris ex pagina 12[ex] ipsa navi infantem octo dierum mulieri claudae nuper illic captae tradiderit deferendum suae matri. Cognitis in civitate iis 45 , quae in Blattensi rure ab hostibus gesta fuerant 46 [hostibus] abire decreverunt. Fuit quidam ex ordine clericali, qui tanquam praesagiens aliquid novi futurum tunc primum armatus ense, lancea, et arcu ignivomo (Deum testatus) non alia de causa, nisi ut caeteros animaret prodiit. Forte nescio cujus greges in nemoribus cubabant. Eadem nocte, vel sequenti cum vigiles inter coruscationes crebras conspicati fuissent navigiola quaedam de navali fratrum minorum de Sabioncello ad nos inter pluviam, et fluctus per tenebras tendere mirifice urbem teruere. Nos rati eas esse semitriremes, quae Blattense rus invaserant, cum aliquibus aliis, quae visae erant in portu figherio, multa tormenta ignea contra eadem navigia adegimus, postea comperimus Novienses illos iter suum sub litore Sabioncelli secus litus 47 prossecutos expoliasse rudentibus, et aliis funibus quaedam navigia Sabioncellinorum, et relaxasse ⟨restes⟩ 48 a terra, propterea fluctibus arrepta illa navigiola nos necquiquam terruerant. Ea nocte duae res contigerunt, altera quod quidam custodes propugnaculi, quod revelinum, seu antemurale appellant, stationem deseruerant propter imbrem, et increpati responderant, quomodo illic possumus persistere, cum aqua sit alta usque ad genua? Sic, inquit Archidiaconus, et ad poplitem usque eandem aquam ingressus unum tantumodo saxum avolvit a profluvio, et statim exsiccatus est locus. Altera quod ex unico ictu bombardellae secus eadem omnium sanctorum jugum, seu axem rotans 49 confractum Nicolaus Missulius, et Franciscus Pauli carpentarii eodem Archidiacono cohortante, et facibus cereis lumen ministrante, et coadjuvante, pene quatuor horarum spatio refecerunt. Circa Idus Augusti ex Epidauro nuntium certum accepimus potitos Alchinio Butua, et Antibari hostes terra, marique Ascrivium obsidione premere, et urgere, atque in extremo periculo Ascrivienses versari. Insuper expagina 13communi omnium opinione ferebatur parvam manum mari sufficere pro obsidione Ascrivii, reliquam totam classem properaturam ad expugnationem maritimarum civitatum totius Illyrici praesertim Jadrae, et Sibenici, et is, qui haec nuntiavit detulit etiam literas ab Antonio Palletino ad Philippum Roseneum italo vulgari sermone, et charactere male exaratas. In quibus significabat se esse cum classe Turcica, et venisse dedita opera Ragusium, ut conveniret aliquem ex familia Rosenorum, quia putabat ex eis quempiam illuc venisse, cum autem neminem eorum ibidem offenderit per eas literas se omnibus suis praesertim fratri salutem dicere, et affere 50 se paratissimum, in quibus usui esse possit, subscribendo se nominari apud Turcas Jsuphum. Palletinorum familia est in Patria nostra satis antiqua, et nobilis fuerat etiam opulenta, sed postea ad eam egestatem, sicut, et pleraeque aliae redacta 51 erat, ut Zernovaeam rus urbi proximum incoleret. Ex ea Pater Vincentius Theologiae Magister insignis ex ordine Praedicatorum fuit Archidiacono amicissimus, et jure sanguinis quarto gradu conjunctus, propter cujus benevolentiam Rosenei domi suae primo Jacobum, quem mors decennem immatura praeripuit, deinde hunc Antonium utrumque Marci filium utroque parente orbatum educaverunt literis, et moribus {imbuendum} 52 sed puer seductus in navigationem secessit, et fracta navi ad Chium in manus barbarorum incidit, et captivus Uluzali, alias Ochialini proregis Algerii (quam urbem Iuliam Caesaream aliqui appellabant 53 ) coactus profiteri Machometanam perfidiam Trierarca, sive Praefectus unius semitriremis 54 evaserat. Tabellarius itaque Marcus Prasiza, qui ejus literas detulerat reddidit eas Archidiacono nomine fratris sui Philippi, qui febri tertiana laborans cum multa familia, et perexiguo viatice invitus cum caeteris navigaverat Jadram versus, et simul cum litteris tradidit etiam sex massas fili {sericei} 55 albi minimi pretii in signum (ut reor) ignotae alicujus significationis. Tum vero iis acceptis nuntiis terror omnes nostros invasit. Ipse Praetor palam, et absque dissimulatione deserendam esse urbem nec expectandum hostem nimium pagina 14praepotentem ajebat. Archidiaconus hortari omnes esse bono animo, et etiam ostendere litteras Antonii Paletini cum illo filo albo securitatem, et pacem significante. Illi vero interpretati filam vincula minari, et verba nihil prorsus bonae spei polliceri tanto magis turbabantur. Statim accito populo ad supplicationes, quas assidue frequentabamus ⟨Clero⟩ 56 misericordiam Dei, et suffragia sanctorum implorante, ac universa multitudine cum lacrymis per eadem verba respondente visum est enim tres missas celebrare, ut diuturnior esset multitudinis occupatio in sacris, et obliviscerentur timoris. Cum igitur jam in Cathedrali S. Marci templo sacra peracta forent, et ad aedem Sanctae Trinitatis 57 processum fuisset dum ibi quoque fierent sacra, supervenit de Sabioncello Helius Cervinus Bona nobilis Ragusinus, quem Praetor a sacris in Praetorium deduxit. Ibi paulisper simul remotis † testibus 58 collocuti digressi sunt ab invicem, hic in Praetorio remansit, ille reversus est ad Sabioncellum. Tamen Cervinus Bona 59 interroganti Vincentio Roseneo de imminentibus periculis subridens responderat: Omnia bene caedent si Praetor abibit.60 Nos sacrificium prosecuti circumlustrata urbe etiam tertio iteravimus Missae sacrificium in omnium Sanctorum aede ante mirificam V. Mariae [aedem]61 Franciscanorum effigiem. Ibi contigit quidam ex nostris ex labore, sive lacrymis, vel forsan propter timorem hostium pati spiritus defectionem; ita ut domum delatus tres, aut quatuor horas jacuerit intercluso halitu semimortuus. Nihilo minus postridie vix audita est vox hostes adesse, et ad primam acclamationem inter primos ex urbe elapsus non ante moderavit cursum, quam superatis montibus se reperit procul a Civitate 15 millia passuum. Apparati sacris deinde corpora curavimus. Vincentius Roseneus fratri retulit, quae audierat a Cervino Bona. Ille suspicatus dolo semina terrorum seri succensus quodam calore iracundiae plura animo volvebat, cum in aula praetoria sensit esse de annona pagina 15 publica gratuitis militibus gratis partienda contentionem inter Praetorem, et aliquos nostratium, illo nolente distribui iis autem negantibus posse vivere inclusis manibus praesertim ruricolis nisi succurratur62 eis. Accessit Archidiaconus, et pedetentin se quasi arbitrum inter eos immisit. Mox Praetorem seorsum interrogavit, cujus esset sententiae, vitandi ne an tentandi63 fortunam. Respondit ille, fugiendi si vis major [...] 64. Cui ergo, inquit, relinques anonam? Hostibus ne? Satius esset ante fugam neminem ex suis famelicum circa se habere. Demum acquievit Praetor dietim partiri aliquot ⟨sextarios⟩ 65, et conscribi nominatim ⟨quemque⟩ 66, ut si ea partitio Illustrissimo Senatui Veneto grata non fuisset ab unoquoque pretium repeteretur. Accepta libentissime hac conditione, et occupatis caeteris in partiendo, solus Archidiaconus remansit cum Praetore, per tres horas in ejus cubiculo, ubi eum enixe rogavit, ne cogitaret ullo pacto de fuga etiam caeteris omnibus fugientibus. Objecit suadenti duo, alterum quod ipse quoque Archidiaconus fugam moliretur, et ostendit cymbam67 in portu tribus doliolis vini, aliisque sarcinulis onustum, quem Archidiaconus non ad fugam cum esset gravissimi, et tardi motus sed ad subsidium victus Philippi fratris et eorum, qui cum eo sine comeatu abierant transmittendum, si quo modo fieri posset praeparaverat; alterum quod ne octo quidem velis posset resisti, tum propter pugnatorum paucitatem, tum etiam propter murorum debilitatem. Illico jussu Archidiaconi 68 lembus exoneratus sub oculis Praetoris scissa rimula immersus fuit; Deinde omnem multitudinem virorum ipsemet conscripsit, et numeravit, et inventi sunt circiter ducenti, et quadraginta ⟨virilis⟩ 69 sexus absque mulieribus, et infantibus. Neque tamen Praetor sententiam mutare voluit. Tum protestatione quadam facta stationes ad pugnandum cuique assignatae, et duces sive capita cuique loco ascripti fuere. Sub idem tempus Pharenses celoci celerima advecti nomine publico aliquot cados pulveris bombardici petebant, et repugnante necquicquam Hieronymo Gabrielio cum aliquibus aliis Archidiaconus auctor fuit, ut illis petita pagina 16concederentur, cum nobis superabbundaret hujusmodi materias 70 . Qui enim Alchinium mittebatur sulphureus pulvis illic subsisterat, et nos eo abbundantes effecerat. Totos dies inquietos, totas noctes insomnes agebamus. Interim nuntii assidue vel ex insula de praedis Narentanorum, ac etiam Sabioncellinorum vel aliunde de malo aliquo undique concurrebant. Omnia pernitiem, omnia ruinam, omnia exterminium minabantur. Nihil spei humanae ab ulla usque parte portendebatur. In Deum igitur intendentes, et Deiparae Virginis sanctorumque Caelituum suffragiis innixi toto corde ad solas preces, et obsecrationes assiduas convertimur. Erat videre ante aras quotquot aderant sacerdotes gementes, viros cernuos, senes lugentes, virgines squallidas, mulieres plorantes, pueros vociferantes, et universum populum oppressum pavore angustiis, et amaritudine. Accidit interea, ut vetula quaedam ad Archidiaconum accedens revelabo inquit 71 tibi visionem, quam hac nocte intuita sum. Videbar ante pedes V. Mariae provoluta poscere huic urbi subsidium, ab eaque mihi responderi. Subsidium dabitur, dic tantum Archidiacono ut robustus sit, et viriliter agat. Et plura erat dictura, sed ad hanc primam mulieris vocem ille a [...] 72 tentari enim se ab ea verebatur nec adhuc exploratum habet quin 73 tentaretur, respondit. Matercula non est tempus anilium somniorum, nec me tanti agnosco. Tu tamen perge orationibus vacare. Et iis dictis imperato ei silentio statim se ab ea subtraxit. Paulo post Vincentius Roseneus pene exanimis accurrit ad fratrem, prodimur,inquiens, heu prodimur, excavatur foramen in turri nova Praetoris, clauso omni aditu, ne cerni possit, et inde sub primis tenebris egressurus est Praetor cum suis. Similiter et plerique alii indignabundi eundem Archidiaconum eisdem verbis conveniunt, et quid opus est facto rogant. Silere eos jussit pollicitus facillime huic malo mederi si ipsi temperarent ab asperitate verborum. Forte incidit Archidiaconus in Jacobum Scapaneum vices Cancellarii gerentem ipsius praetoris fidissimum, et pernecessarium. Hunc perconctatus quid novi Marcus Parsiza 74 nuper pagina 17de Ragusio attulisset? Quamvis sibi non esset ignota ejus relatio, publice enim dixerat, se ferre literas quod 80 Triremes Rhodi custodia erant venturae ad nostri depopulationem, et in itineris medio, quod ea velorum multitudo conspecta fuerat ad Epidaurum vetus, et prope diem hic affutura erat, et iccirco idem Iacobus ex Praetorio egrediebatur, ut specularetur e maenibus si quod usquam velum appareret, et Archidiaconus id coniiciebat. Tamen occasionem diutius cum eo colloquendi nectebat. Caepit Jacobus diversa respondere, et ambages quasdam {intereundum} 75 referre. Simulabat ille omnia credere, donec moenia pariter conscendunt et totam urbem per muros circumeuntes perlustrant. Tandem cum descensuri erant 76 ad scalas ligneas Xenodochii juxta portam Australem, care frater (dixit Archidiaconus) num credis me nuntiorum quae allata sunt quicquam latere? Scio 80 vela hostilia expectari, scio te exivisse Praetorio speculandi causa, scio perforatam esse turrim Praetorii. Scio vos primis tenebris recessuros celoce Perastina hic in valle praeparata. Et quamvis omnia optime noverim, tamen non aegre fero a te mihi ⟨verba dari⟩ 77 ; imo cum te fidelissimum Praetori experiar tanto magis amo, quanto ornatiorem fidelitate comperii. Per hunc ergo meum in te amorem, et per tuam fidem te obtestor refer Praetori non tantum me unum sed universam Civitatem esse consciam, et nuntiorum et consiliorum ejus, precareque illum ne hinc omnino, vel solum 78 ne clam recedat, simulque juravit se haec tum nostrae, tum Praetoriae salutis 79 esse locutum. Ad haec admirabundus ille defixo in terram obtutu nihil aliud respondit, nisi se libenter Praetori omnia relaturum. Vix eis ab invicem digressis Praetorium patuit omnibus. Archidiaconus conquisitus tandem ad Praetorem in cubiculum secretius admittitur. Ibi Praetor multis verbis conquestus de communibus infortuniis rogare eum suam sententiam cepit. Statim respondit non esse causam, cur a pristina opinione recedat. Tum Praetor literas de Ragusio pagina 18ostendit. At earum significatione, tanto majorem animum capiendum esse Archidiaconus contendebat, cum certo sciatur classem substitisse, et latrones tantum facturos excursionem. Cum Praetor Rhodiensem custodiam in nos venire altercaretur. Hic autem post muros saxeos nos tutiores fore astrueret, quam hostes ligneis in navibus. Altercantibus eis supervenit cum aliis multis Joannes Baptista Rosaneus Pater Archidiaconi, vir octoginta tres annos natus, qui cum vehementer laboraret, ne Praetor destitueret Urbem, tale ab eo tulit responsum. Pater mi tu aetatem tuam vixisti, sine me quoque meam vivere. Cum igitur nequaquam ab eo divelli posset, quin de fuga cogitaret cepit Archidiaconus cum eo agere [vel] 80 ut saltem palam recederet, ne recessus eius terrori foret remanentibus. Ille subridiens, tu me, inquit, saxis obrui procuras. Tum Archidiacono lacrimae obortae sunt totis oculis nec ejulatum continere valuit ingemiscens se proditoris loco haberi ab eo quem pro Principe agnosceret, et de cujus salute non minus, quam de sua, et Patriae sollicitus erat. Ex hoc actu commoveri visus est et Praetor, caepit igitur fidentius se gerere sciscitans quonam modo posset palam abire absque periculo tumultus a plebe excitandi. Ad hoc respondit: Si universam multitudinem ad concionem evocaveris, et collaudata ejus allacritate te desiderare cum eis vivere, et mori dixeris, sed necesse esse propter eundem populum te maius periculum subire saltem 81 Iadram usque pro praesidio adducendo inter hostes prima 82 celoce navigare; interim te commendare universis si oportuerit loci defensionem, et tuum reditum cum valida manu ad breve tempus expectare bono animo horteris quis contradicere audebit? Si vero clandestine per foramen exeas, vereor ne audaculus quispiam plumbeam glandulam ferro cavo ignivomo in te emittat, et totam Civitatem lesae 83 majestatis crimine involvat. Cogitabundus ille aliquantulum substitit 84 , mox laetus comentumpagina 19 toto nixu complexus mandat familiari suo Marino, et Jacobo Scapaneo omnia expediri, ipse convocato in aula universo populo pauca praefatus trepide exposuit, quae jam praeconceperat, quaeque ab Archidiacono admonitus fuerat. Non defuere, qui clamitarent satius esse Oratores mittere ⟨quam⟩ 85 ipsum periclitari, quibus Archidiaconus se opposuit, Nostra inquiens, et Reipublicae magis interest ipsum Praetorem in hoc 86 negotio habere Oratorem, quam alium ⟨quemvis⟩ 87 qui fortasse sub occasione et praetextu legationis quaerit se a nobis subtrahere. Principis est munus suam urbem tueri, Praetor est loco Principis. Perduelionis est censendus reus, qui Principem impediat, ne praesidium suis afferat. Universi acclamarunt rite consuli, nec quemquam esse impedimento, sed opportere accelerare. Tum Archidiaconus ad Praetorem conversus magnifice inquit Rector abeunte te non est aequum relinquere urbem sine capite. Constitue aliquem, qui tuas vices gesturus sit. Ille eum intuens te inquit ⟨constituo⟩ 88 tibi curam totius insulae demando. Inter alios ibidem congregatos aderat quidam rabula dicax et seditionum auctor ipsi quoque Praetori invisus. Hic mussitabat in angulo Praetorii, et visus est dicere Egresso Rectore 89 plebs constituet, quem volet vicerectorem. Haec vox terruit Archidiaconum, ne forte seditio oriretur, propterea in hunc modum denuo affatus est Praetorem. Novit presentia 90 tua tam Reverendissimum Episcopum quam etiam 91 Reverendissimum Vicarium cum toto pene clero hinc recessisse; meque licet indignum tamen propter superiorum [licentiam] 92 absentiam curam gerere tum sacrorum, tum etiam sacerdotum. Si enim assumerem curam regiminis prophani nescio quantum conduceret. Non subterfugio onus, nec parcam labori, imo in omnibus semper praesto adero. Consulo tamen magis expedire, praeficere 4 seniores urbis. Tres videlicet Nobiliores, et quartum videlicet ex ordine plebeo nominando illum mussitatorem, ut seditioso † 93 occasionem adimeret.pagina 20Non assensit Praetor in rabulam, sed in aliis secutus consilium Archidiaconi praefecit Joannem Baptistam Roseneum Hieronymum Gabrielium Marinum Obradium, et Antonium Costam Lat [...] 94 claves urbis Joanni Baptistae tanquam seniori tradendo. His peractis circa primam horam noctis exiit Praetor per hostiolum portae marinae cum duobus tantum Jacobo [...] 95 et Marino suis intimis, et avectus celoce Perastina in habitu vili nautico primo Pharum deinde Jadram, et tandem Venetias, sive Ferariam pervenit. Nos invicem cohortati alter alterum, et in bonam spem evecti foramen turris Praetoriae extruximus. Vigiliis dispositis totam urbem circum circa [...] 96 et munitis, quae ⟨comunienda⟩ 97 videbantur, non fuit quisque praeter senes invitus, qui non in moenibus vel in viis, vel in templis sponte cubaret armatus ad primam vocem ⟨exiliturus⟩ in suam stationem. Archidiaconus tamen sub ipsam auroram se domum quiescendi causa receperat98, nec unius horae spatio dormierat indutus, cum subito campanarum sonitus ad matutinale officium eum excitavit99.
Hoc loco non erit ab re Insulae, et oppidi nomen situm, et munitionem describere, quo facilius, quae paulo post dicentur percipi possint. Ab Antiquis comperio hanc Insulam Corcyram Melenam, sive nigram appellatam (ut puto) a [...] 100 cum utrumque oppidum septentrionem spectet, commune nomen sortitam, et discrepans a densitate nemorum. In quem sensum videtur declinare carmen de ea ⟨compactum⟩ 101
In ea post Bellum Trojanum Antenor se recepit, ut est auctor Dyctis Cretensis illorum temporum miles, et scriptor, quod possibile est Antenorem translatum in pinguiorem glebam ad Euganeos sociis suis Gnidiis reliquisse.102 A recentioribus Curzulae nomen recepit, tam urbs,quam insula, et rationem hujus nominis non potui hucusque indagare, nisi quod 103 octogesimo a Reate stadio euntibus via Salaria 104 praeter 105 montem Coritum 106 fuit quaedam Civitas diruta Curzula ut scribit Dionisius Alicarnaseus 107 lib. 1. pag.9. et fortasse haec ab illa denominationem suscepit. Longitudo eius 108 ab oriente in occidentem est circiter stadiorum trecentorum latitudo non est ubique aequalis, ubi tamen major non superat nonaginta stadia, ubi minor quadraginta ambitus septingenta. Tota montosa est sterilis, et arida, vitibus apta, et pascuis non inutilis et lignandi comoditate praecipua. In medio altiores sunt montes, et quasi dorsum totius insulae, medietas excrescit extremitates hinc, et inde subsidunt, litora tortuosa multas valles, malefidasque stationes, et portus, et tutos, et magnos intus, et exterius efficiunt. Caput eius ad Eurum Veru dicitur, quoniam protenditur acutum spatio ulteriori per mille passuum, postea dilatatur. Sed ad Zephirum est bifidum, et vallem maximam Sancti Joannis de Gradina quinquaginta stadiorum complectitur. Aquarum dulcium inopiam pluvialibus solatur; fons tamen procul ab eadem valle maxima distat triginta stadiis in campo magno pagi Blattae, qui multoties tantis scaturire solet aquis, ut stagnum ex campo fiat, quod et pago nomen indidit. Blatto enim 109 aquae non decrescere 110 . Cum autem exsiccatae sunt, planities mille et quingentos passus longa, et sex stadia lata remanet pagina 22huberima 111 , ut pote cujus labra proscissa, et seminata, dum aqua decrescit 112 centesimum reddidere fructum. 113 Nascitur eo in campo uliginosa herba, qua si nimium vescantur armenta adeo pinguescunt, ut morbo correpta crepent, neque carnes, neque pelles ullo ⟨sint⟩ 114 usui propter morbi ⟨contagionem⟩ 115 non admodum ab epidemiae peste dissimilem. Si universus 116 ille ager coleretur est opinio, quod procul dubio aleret nedum colonos, et incolas sed etiam vicinos. Veruntamen periti profundiorem eum superficie maris testantur, nec posse aquam per canalia in mare deduci perfractis quoque montibus interpositis astruunt. Incolarum vero ignavia nullo pacto excusari potest, quamvis enim raro ager ille inundet, nunquam tamen aratur vel colitur praeterquam pars minima ab orientali latere, ex qua maximos proventus colligere solent. Insula ferax vini thedae, et picis 117 duas artes potissimum exercet scilicet carpentariorum ad fabricandas naves, et latomorum. Sita est in Illyrico e regione Gargani lato centum millibus passuum interjacente pelago, in quo a noto Melita ab austro Augusta cum aliquibus scopulis per stadia circiter sexaginta ab Occidente Equinoctiali Issa aestivali vero Pharus per triginta millia passuum procul ab ejus litore proximos excipiunt fluctus. A septentrione autem esset tractus Narentanus, sed interjacet Promontorium Sabioncelli nomine Oeni 118 apud Ptholomaeum notatum, quod continenti juxta Narentani fluminis hostia junctum, et aliquantum ad Epidaurinas insulas in dexteram porrectum mox in sinistram Pharum versus longe ampliori spatio deflectens efficit Isthmum quatuor stadiorum, in quo est civitas Stagni inter duo maria, quorum orientale prospicit Ragusium occidentale vergit in Pharum, et Brachiam. Duo quoque exteriora canalia constituit primum ab oriente cum Melita 119 per totam 120 Insulae extensionem porrectum 121 sexaginta stadiis latum, alterum 122 parte Melenae 123 pagina 23 latitudinis sexdecim stadiorum, quorum 124 etiam dispar est longitudo. Illud enim ⟨duodeviginti⟩ milia passuum non 125 excedit, hoc duodecim superat, quoniam Corcyra cum per id spatium excurrerit postea deflectit in pelagus tota reliqua sui longitudine, et relinquit Oeni 126 brachium super Pharum se extendentem humili planitie, et Melitense 127 sine scopulis est Cursulense autem tam in introitu, quam in exitu scopulis, et saxis abundat, et propterea periculosum est imperitis praesertim intrantibus. Urbs ab utrisque faucibus circiter quinquaginta stadiis distans, et maximam sumitatem Oeni seu Sabioncelli in septentrione 128 prospiciens in ⟨excurrenti⟩ 129 colle quam maenibus 130 , ambitu ovalis formae complectitur situata pene tota mari circumdatur,nisi quod ab austro cum reliqua Insula ponte, et fossa, ac navali conjungitur. Aedificia urbana ex vivo saxo albo ibidem exciso structa cum templo, et turri campanaria in umbilico caeteris superiori 131 propter soli inaequalitatem. 132 In medio oppidi platea ex polito saxo ante templum, et campanariam turrim strata omnes totius urbis vias aequali spatio dimensas ad se ducit, unde disticon hoc ei optime convenit: 133
Et quidem eo tempore locus satis munitus reperiebatur praesertim tormentis. Nam paucis diebus ante bellum motum Raphael Gabrielius a Petro Bragadeno loci rectore optimo missus in legationem Venetiis reportaverat numerum non parvum sclopetorum lancearum, arcuum, sagittarum, et sex colombrinas aeneas emittentes pilas ferreas librarum duodecim. Deinde post bellum jam motum Philippus Roseneus, et ipse orator missus attulerat quatuor petrerias, et duas colombrinas et triginta archibusonorum, et pulveris bombardici copiam, et multa alia tela. Erant et 137 in urbe priora tormenta ferrea, et aenea, praesertim unum, quod papale nominant, quod ponderantem triginta libras ferri pilam jaculatur, et in armamento etiam erant multa alia arma bellica. Maenia pagina 24tamen vetera, et ruinosa instauratione indigebant, Pugnatorum quoque paucitas dubiam tuitionem reddebat. Sed satis divagati ad institutum redeamus.
Illucescente aurora decimo octavo Calendas septembris prope festum assumptionis beatissimae Dei genitricis Virginis Mariae ministri conscenderant campanariam speculam omnium aedificiorum altissimam, arreptisque manu rophalis idest campanarum ferreis maleis sive clavis ferro aes personabant in quendam non ingratum concentum festivis diebus illic de more frequentatum. Vix ter quaterque manum pulsando duxerant, cum statim prospicientes in orientem exclamant.Vaeh, vaeh nobis, ecce tota classis hostilis adest, ecce pansis ⟨carbasis⟩ 138 , atque citatis remis quinquaginta vela citra scopulos jam jam super urbem feruntur reliquum classis paulo ulterius conspicitur. Clamor est per urbem. Omnes vociferantur fugiendum in silvas apertis portis, ut qui servari 139 servetur foeminarum more a plerisque plorabatur. Nec deerant, qui clamarent. En quo nos perduxere consilia nostrorum sapientum aperiantur ⟨portae⟩ 140 . Contigit Archidiacono obviare sorori viduae trahenti secum gemelos quinquennes, et filiam paulo majorem, et eum obtestanti, ut se primam deinde ejus pignora jugularet priusquam hostiles manus experiretur cui infracto animo respondit, ut se, et suos Deo commendet, virili animo sit, pugnet, et pugnantibus auxilietur. Ipse post orationem ad fores Ecclesiae Cathedralis obseratas genibus, flexis breviter peroratam de specula ab iis, quos praemiserat intellexit non esse plura, quam viginti vela jam jam urbi apropinquantia, caetera vero quae putabantur non esse vela sed nubes. Tum cepit per urbem discurrere clamitans, ut quisque ad pugnam in sua statione persistat. Nihil proficiebat, alius mortem minari, alius proditorem appellare, alii se per muros demittere, alii per foramina bombardarum effugere ut quisque erat junior, atque expeditior prior praecipitem 141 se mittere de maenibus. Nonulli Hieronimum Gabrielium, cui intempesta nocte Octogenarius Joannes Baptista Rosaneus domum se quietis causa recipiens collega collegae urbis claves commiserat verbis minis, et precibus inducebant, ut civitatis portaspagina 25 recluderet, neque tamen consensit, illi vero vi minima 142 usi quamvis possent se demisere, qua et alii. Dum vagaretur Archidiaconus per urbem tanquam furens, obtestareturque singulos ut se ad pugnandum expedirent accurrit ad eum Vincentius frater eius, qui eo usque solus necquicquam contenderat cum multis ne fugerent. Eia quid agendum, inquit, omnes fugiunt. Moriendum hic, respondit. 143 Tum ambo unanimes jam non ⟨verbis⟩ 144 agentes sed armis impetum fecerunt in eos qui fugiebant per foramen turris praetoriae nocte praeterita 145 reseratum. Amotis omnibus obstruitur foramen, 146 mittitur etiam qui tormentis in hostes ignem daret 147 . Sonitu audito in signum pugnae feliciter inchoatae a nostris unanimiter vociferari jubetur. Vincentius qui turrim altam in suburbium spectantem conscenderat, ut inde fugam eorum, qui ex antemurali propugnaculo in fossam se demitebant, lapidibus desuper conjectis impediret 148 , mutare consilio, et commentitio stratagemate adhibito, hostes in terra in angustiis viarum dispositos se cernere, et ab eis singulos quotquot egressi erant vinciri cum ingenti ejulatu proclamavit. Hac voce ab oppidanis audita non est amplius de fuga cogitatum; imo quidam jam et urbe elapsi clamore Vincentii terrefacti a mulieribus per funem retracti fuerunt intra maenia. Veruntamen aliqui post datum ignem revertebantur a tormentis ad egressum urbis, quos Vincentius partim confirmatos eodem remisit 149 . Archidiaconus ad pulverem bombardicum expediendum foribus [...] perfractis, cum armamenti claves non reperirentur perexerat. Interim hostiles triremes confertae impetu ventorum, remigiumque nixu actae celerimo cursu advolant sub ipsa maenia ad ictum bombardae, 150 et primo quidem clamabant se Christianos esse, ut quidam nostrorum referebant 151 , mox cum viderent in se a nostris emitti ex tormentis ignivomis pilas, auditus est semel clamor virorum, clangor 152 tubarum, ⟨crepitus⟩ sclopetorum, et tonitrus bombardarum. Tum glandulae minores 153 in muros et parietes, ac tecta domorum grandinis more resonabant, sagittae autem imbrem imitabantur. Pilae autem ferraeseptuaginta librarum concutiebant aedificia, ex mortariis quoque triplo majores ⟨lapideae⟩ 154 pilae non tamen admodum noxiae veniebant. Quando ignem tormentis erant ⟨applicaturi⟩ animadvertimus, quod concursu omnium undique ex tota navi pagina 26pupim deprimebant, et proram erigebant, sicque ictus in altum elevabatur in tecta domorum, et in templum, ac turrim campanariam, in cujus sumitate crucem ecclesiasticam auratam cum vexillo rubro, et viridi Archidiaconus ipso in praelio ex inasperato cum acclamatione vivat Christus ⟨erexerat⟩, et animum suis ea erectione mirifice addiderat, hostes vero consternatos, et iracundia fractos crucis radii 155 sole repercussi a praelio deterrebant. Nos oppidani pilis librarum sex et duodecim, et triginta distinebamus hostem eminus, et si qua triremium nimis appropinquabat, statim paenas luebat, ita 156 pene duas horas 157 lusimus. Hostis 158 repente litori applicans ad navale remotius, quod est in suburbio ab orientali parte exposuit in terram sub tribus vexillis circiter mille viros, nec interim adigere in oppidum tormenta cessat. Archidiaconus 159 in propugnaculum quod ⟨Revelinum⟩ 160 appelant, occurrerat, paucos ibi comperiit, et eos 161 perterritos, cum quibus 162 tormentum ⟨aeneum⟩ 163 aptavit 164 .Cum ipse vellet ignem tormento temere applicare adductus fuit 165 Gregorius Doimius lapicida in ⟨bombarderium⟩ 166 ibidem antea deputatus, et totus tremens cum ab Archidiacono ⟨animatus⟩ 167 dixit: O quam bene ageret, si quis me jugularet, tamen pluries in hostes egregie ex tormento pilas adegit. Sed et ex turri nova ad aedem omnium sanctorum nostri egregiam opem coniiciendis pilis ex tormento adversus hostilem classem praestabant. Hostis quoque in eam turrim plura ⟨quam⟩ 168 in ullum alium locum jaculatus tormenta demolitus est eius [...] 169 In ⟨Revelino⟩ 170 contigit Archidiacono casus memorabilis, dum prospiceret per murorum foramen, quod balestreriam appellant hostilem classem, ut notaret ictum nostri tormenti, illico pila ferrea ab hostibus conjecta percussit ⟨Revelini⟩ 171 muros e regione pedum eius et illa quidem repercussa cecidit in exteriorem fossam, sed sanum † 172 erat obstructa bombarderia vetus sub eius pedibus introrsus † 173 inter pedes absque eius lesione provolutum est, nec ei molestiae quicquam intulit, nisi quod calce totum respersit, et dealbavit, Turcae expositi in terram recta se ferebant in praetoriam. ⟨Illic⟩ 174 Vincentius Rosaneus Praefectus 175 fuerat cum aliquot viris, quibus cum 176 per urbem discurreret, loci custodiam demandaverat at illi nacti occasionem 177 aufugerant. Cum ergo hostes in terram expositos vidisset, accurrens ad ⟨suam⟩ 178 stationem neminem ex iis quos reliquerat invenit.pagina 27Affuit ei soror Catharina Vitalis cum alia vidua, et quidam senes 179 ruricolae, raptim edocet eos modum replendi pulvere sulphureo, et glandulis plumbeis duas ferreas cannas duorum amplissimae longitudinis archibusorum. Ipse unus, alternatim modo hoc, modo illo utens non tantum hostes a spe deiecit, sed et ingentem stragem illorum [edd] 180 edidit, Dei singulari beneficio servatus illesus a mille ictibus similium glandium et sagittarum. Duae tamen sagittae sororem in brachio, et alteram 181 viduam inter comas leviter perstrinxerunt, et una glandula Andream Uscocium in gutture excepta stravit. Ex Revelino quoque glandulis archibusonum expositi hostes feriebantur. Sed 182 ipsi in nostros ingentem multitudinem telorum, et glandium contorquebant. Dum sic pugnatur a terra classis se a littore in mare subtraxit, et circa muros eminus ambiendo subsistebat aliquantisper 183 , adigebatque tormenta, et vicinius raptim 184 quoque recedebat. Sic pluries tentato aditu procedebat ambiendo ab austro in septentrionem, et cum 185 ad angulum venisset diutius ibidem commorata tormentis moenia ita labefactavit, quod nisi a nostris statim tignis, et fulcris sustentata ⟨fuissent⟩ 186 procul dubio corruissent. Nostri quoque in eos similiter ignivomis utebantur machinis, et 187 nonunquam non jaculabantur incessum. Repente exorta borealis aura classem invitam sub moenia cepit impellere, sed veriti hostes remigio se procul ab oppido in occidentem post monasterium Sancti Nicolai in sinulum recepere. Interim ex suburbanis navalibus in urbem misilia nunquam cessabant. 188 Tandem terrestres 189 copiae, cum viderent suam classem 190 in valle reductam aedem sacram, et caenobium Divi Nicolai {cremare}, depredatae sunt totum suburbium incensis pene omnibus privatis, et sacris aedibus, et navigiis, cadaveribusque suorum in ignem conjectis alii 191 se ad naves cum praeda receperunt 192 alii longius vagati usque ad 193 proximum rus Zernovae ab igne, et devastationibus temperantes non inde quicquam aliud, nisi campanas tantum abstulerunt, alii 194 sub maenibus 195 jaculationibus vacabant. Circa meridiem animadvertimus tres viros nobiliores, ut ex indumentis apparebat de monte Sancti Blasii suburbano speculari urbis situm, tum timpanis bellicis 196 pagina 28prodivimus super maenia militari more gradientes tam viri, et pueri, quam mulieres, et [†] 197 puellae indumentis virilibus 198 indutae 199 omnes armati deducente agmen Vincentio Roseneo, et nobis omnibus ordinatim subsequentibus, ita ut speciem praeberemus plurium, quam mille armatorum. Ad horam vigesimam primam vir quidam sub maenia in fossam subtus pontem accurrit in habitu turcico clamitans se esse Christianum, qui per funem demissum inter nos fuit receptus non saucius quidem, sed clamidis sinistro sinu ob glandulam a Vincentio in eum dum curreret coniectam lacerato vix incolumis. Erat is Hispanus Betius 200 , et ajebat se esse Martinum filium Martini Moralis, et nominari Alli apud Turcas. Ab eo non solum oppugnatorem nostrum Uluzalim, sive Ochialinum Algerii proregem, sed et gesta, et numerum totius reliquae classis didicimus. Neque tamen viro fidebamus quoniam fuerat circumcisus, ut ipse aiebat, coacte. Texebat historiam se viginti annis ante fuisse captum decem 201 annorum a Mulaibagazone Rege Veles in Libia, quo postea cum suo regno a Rege Fes capto ipse cum aliis captivis in Fes deductus fuerat; ibique violenter circumcisus, neque inde unquam exisse nisi hoc vere nisi cum Scripho ⟨regis⟩ 202 Fes fratre servituti eius mancipatum, et modo opportunitatem nactum aufugisse. Nos hominem in vinculis, et custodia tenuimus. Interim de valle hostis movit classem pedetentim per canale 203 in occidentale litus Sabionceli. Ex viginti triremibus, et semitriremibus nulla erat, quae non fuisset aliquo a nostris damno affecta, alii malus, et antennae perfractae, alii rostra adempta, alii prora illisa alii puppis inquassata 204 . 205 Ex transfuga intelleximus centum, et octoginta Turcas, et totidem captivos 206 eo proelio periisse. In medio canali obviaverunt duae lintres Sabioncellinorum munera deferentium, qui nobis postea retulerunt, quod admissi ante Uluzalim commendaverant 207 se poscentes indemnitatem, quam ille benigne promisit, et praestit tanquam Ragusinorum subditis, interrogavitque eos nunquid militum praesidium in Curzula foret [...] 208 ipsi responderunt sepagina 29 ab illis civibus hostium loco haberi, neque admitti intra maenia [ad] 209 in urbem jam a multo tempore. Deinde quaesivit an Triremes Venetae fuerint sub eo oppido a quindecim diebus citra, qui responderunt fuisse. Subjunxit ille praesidium fuit dimissum 210 , verumtamen majores, et munitiores urbes in Hispania ego consuevi debellare, caperem et hanc sed non vacat mihi. Dimissis eis se recepit in portum figerium sub Sabioncello procul a nobis circiter tria millia passuum. Ibi per totam noctem, et sequentem diem refecit quassas 211 nullam interim molestiam ⟨nobis⟩ 212 inferendo. Nostri profugae 213 , qui eo mane ante hostilem adventum ex urbe se per muros dimiserant omnes incolumes ⟨evaserant⟩ 214 quidam intra dumeta, et silvas latuerant, alii Augustam Ragusinorum insulam ⟨trajecerant⟩ 215 . Nonuli cimbam nacti recte Jadram ⟨transvolaverant⟩ 216 nunciantes, captam 217 , et incensam fuisse Corzulam, seque 218 amputari, seque vix praecipiti fuga evasisse ⟨semineces⟩ 219 . Praetor noster audito hoc nuntio gratias egerat Deo, quod quae praeviderat, iuxta eius opinionem evenerant. Nostri vero, qui antea illuc navigarent in luctum resoluti sui immemores nostrum casum deplorabant. 220 At nos Dei munere servati licet in ipso praelii ineundi principio pavidi, et perterrefacti, et quidam etiam trementes 221 videremur, tamen postea caepta pugna adeo alacres evaseramus, ut spiritu quodam divino vires nobis auctas 222 nos ipsi admiraremur. Erat videre senes etiam octogenarios discurrere, hortari tela ministrare, juveniliaque opera tanquam robustissimos exercere. Joannem Baptistam Roseneum agentem octogesimum tertium annum, et ob senium inferiori debilitata mandibula aperto ore hiantem nemo est qui non viderit hastam dextera quamvis effecta vibrantem, et juniorum animos verbo, et exemplo excitantem. Mulieres non amplius pavidae muliebri more se in luctum dabant, sed audacter arma tractabant, et ⟨si quae⟩ 223 vulnerabatur aequo 224 ferens animo, ⟨nec⟩ 225 ingemiscebat quidem sed prosequebatur opus suum. Puellae solitae ad auram trepidare armis ministrandis obriguerant, Pueri atrocitate quadam praeter aetatem hostibus erant damno, et formidinis, viri qui certe perpauci supererant ingenti fortitudine munia obibant, nulas vitantes vices, nec ulli parcentes labori. Nec quisquam erat,ex quo jam caeperat pugnari pagina 30qui suum in ⟨quopiam⟩ 226 genere desiderari offitium operam, vel laborem⟨permittebat⟩ 227 . Post [praelium] amotis hostibus delectum omnium quotquot erat intra oppidum arma {gererent} 228 diligentissimum Archidiaconus habuit. Hoc in loco consentaneum mihi videtur cunctorum sigillatim 229 nomina inserere, ne quisquam sua laude defraudetur, et ut Dei beneficium ex debilitate pugnatorum agnoscatur. Imprimis 230 ex ordine sacerdotali erant quinque. Ipse nimirum Antonius Roseneus juris peritia insignitus ejusdem loci Archidiaconus quadragesimum septimum annum prope finem mensis Octobris ad tertium (ni fallor) calendas Novembris expleturus. Marinus Vidosius Canonicus vir certe in illis periculis valde utilis in excubiis nocturnis diurnisque pervigil precandi Deum assiduitate indefessus, et quod notatu dignum est, cum alias sit semper valetudinarius, et sexagesimo anno appropinquaret, agilitate, et exercitatione praecipuam ad omnia operam praestabat. Antonius Paulius cognomento Rufus. Marcus Milateus alias de Charis 231 , qui certe tormentariis elapsis adigendorum tormentorum vicem strenue subiit, et de turri Omnium Sanctorum hostes damnis plurimis affecit. Antonius Pomeneus, sive Mamentinus 232 sacrista. Ex Patriciis fuerunt tantumodo viginti unus, videlicet Jo. Baptista Roseneus 83 annorum circa Idus Octobris explendorum, Hieronymus Gabrielius quindecim annis junior. Marinus Obradi pene paris aetatis ad {Hieronime} 233 . Nicolaus Vidosius senior, qui licet aegrotaret, tamen ad pugnam exierat, Nicolaus Arnerius, Nicolaus Gabrielius, Hieronymi filius, Franciscus Urbanus, Vincentius Roseneus, Lucas Baraneus, Marcus Grusius, tunc Curiae minoris judex, Franciscus Sevileus, Michael Cetineus Cosmae filius, Franciscus Prismius, Antonius Marineus, Joannes Scemanus, Joannes Petrovius, Franciscus Tulius Nicolaus Dragineus, Antonius Baptistinus, Marinus Sacneus, Joannes, alterius Marini Sacnei filius. Civium vero, et incolarum [era] 234 seu artificum erat numerus 66, videlicet Marcus Ressa carpentarius bombarderius ad puteum salsum, quem Slatinam dicunt, Franciscus de Milo graecus mercator. Mucus Radatovius nauta. Georgius de Ragusio Rosenorum domesticus. Nicolaus Epirota, alter Rosenorum famulus sagittandi peritia satispagina 31 instructus 235 , Anton de Ragusio bajulus, Franciscus Profaticus 236 Nauta seu piscator, Nicolaus Christophori piscator. Lucas Macellarius. Christophorus de Paulis Latomus. Franciscus ejusdem Christophori filius similiter Latomus. Marcus Radius Agricola, Toncus 237 Osliza bajulus infirmus, et inutilis. Franciscus Jurievius Doliarius, qui et ipse bombarderii munus in praelio satis naviter 238 obiit. Gregorius Clariceus bajulus, Nicolaus Magliceus pistor, Jacobus Matcovus de Ragusio Nauta, Marinus Pharensis, qui recedentem puppim regiam Ullucelini ictu bombardelle ab aede Sancti 239 Trinitatis percussit, Vlachusa, alias Blasius de Longo agricola, Gregorius Martuleus 240 nauta, Nicolaus Vlacotimus 241 latomus. Marinus Suturiza cognomento Rex piscator, Franciscus Gerbinus 242 piscator. Petrus famulus Tronconeorum alias Philippinorum. Nicolaus Gurdius surdus Doliarius. Joannes Grusius piscator, et Stephanus eius filius. Nicolaus Sagedinus Doliarius. Antonius Costa latomus. Nicolaus eius filius bombarderius adustus Gregorius Doimius latomus, Marinus Surateus pede truncus 243 latomus. Antonius Pomeneus senior carpentarius, Franciscus Bonvardo piscator. Antonius Vitcovius piscator. Marinus Bavonisius 244 , alias Baziza agricola bombarderius. 245 Andreas Vlacotinus nauta aegrotus. Matheus Calavagna bajulus senex, Franciscus eius filius bajulus, Joannes Valentinus cerdo. Franciscus Pauli de Lesina carpentarius, et in hac expeditione papalis tormenti bombarderius valde utilis, et commendabilis, Lupus Ucatius, Franciscus Batocanius latomus bombarderius adustus. Paulus Radeteus bajulus. Vincentius Goriglavius, alias Ardentinus, Vincentius de Ragusio bajulus, Joannes Theodori grecus de Valona externus, quem licet suspectum haberent Cives, tamen experti sunt fidelem, et strenuum, et viriliter se gerentem, aliosque insuper animantem. Marcus de Paulis latomus, 246 Michael faber ferarius septuaginta annorum, Marcus eius nepos ⟨ejusdem⟩ 247 artis faber. Joannes Pharensis gener castellani pastor. Marcus Radoevius 248 pastor. Petrus Cuppussina agricola, Lucas Smerchigna carpentarius, Joannes faber ferrarius ejus gener. Gaspar de Istria bajulator. Andreas Miglienovus senior orationi tantum ante aras utilis. Natalinus † 249 {Mathzi} 250 greci carpentarius. Lucas Marci Ciore piscator, Vincentius Bilcovuius 251 , Vincentius Pauli Bigalnei 252 , Vincentius {Mathqi} 253 piscatoris; et hi quinque ultimo loco descripti erant pueri decem, aut duodecim annorum ex Blattensibus ultra patricios fuerunt dumtaxat decem 254 , videlicetpagina 32 Joannes Orebus, Nicolaus Bajus 255 , Antonius Petrovus, Jacobus Pigeus Gregorius Cheus, Joannes Ragienus. Helius Glavocius, Franciscus Baicius Joannes Castrophilus, Antonius Sincovus, Paulus, Bossidarus. Octo fuere Pupnatenses, videlicet 256 Marcus Matusius, Mathqus 257 Stanisius, Joannes Roscovius, Jacobus Angelinus, Petrus Pharius famulus Juriceorum. Totidem Lumbardini inventi sunt, ultra eos, qui cum Civitate numerati 258 fuere videlicet Joannes [Melissae] 259 Buzzalinus 260 , Bernichius Jelicius, Nicolaus Musius, Marinus Radinus, Joannes Radinus, Marcus Cernogareus, Marcus Rogaceus, Stephanus Melissae. Zernovini ceteros superavere; utpote quorum numerus triginta quinque armatos explevit, et sunt isti scilicet Franciscus Ostovius, Andreas Uscocius, Jacobus eiusdem Andreae filius. Antonius Barcotius, Joannes Scocandus. Antonius Zuitanus, Jacobus Cebalius, Franciscus Zagoreus, Andreas Stancovas, Franciscus Catharinus, et Hieronymus, et alter Hieronymus Banisii Roseneorum coloni, et clientes. Marcus senior, et alter Marcus Culianovi Antonius Zugareus, Joannes Nicolicius, Franciscus Luchinus, Antonius cum filio Joanne 261 Bericius, Marcus Pignatiza, Franciscus Cernogoreus, Joannes Croilo, Marinus Cuspilus, Michael Baranus, Petrus Cuspilus, Jacobus Businovus. Nicolaus Cuspilus, Joannes Bosinovus. Stephanus Bella infirmus. Praeter hos, qui centum, et quinquaginta trium summam complent nemo alius manum 262 nisi forte quisque infans, ut erat Horatius, et Annibal Vidalei in ea repertus est, quin et ex his senio confecti, et effatis viribus plerique erant. Ex omnibus nostris duos tantum invenimus interemptos, Andream Uscocium ad latus, Vincentii Rosenei, et Franciscum de Ostois obrutum ruinis maeniorum ex ictu hostili collapsorum. Vulneratos, et quidem leviter sex, totidem quoque mulieres saucias, adustos ex rapida festinatione a semetipsis quinque, quorum unus Franciscus Costa latomus paucis post diebus interiit dignus certe juvenis memoria perenni, ut pote qui maluit cum parente, et patria commune [omnia] 263 subire periculum, quam sibi tantum 264 ignaviter consulere. Nam audito hostili paratu Ragusio digrediens ubi tunc morabatur cum uxore et filiis, et pedestri itinere properans sponte se intra muros inclusit semper sermone, et re ipsa cives ad deffensionem Patriae cohortatus, quem eo libentius collaudo, ut discat posteritas imitari. Alter eorum 265 Franciscus Batocamius arefacta manu, et utroque pede claudus, evasit; reliqui convaluere. Numerus elapsorum fuit centum paulo pluriumpagina 33 nec ab hostibus, quisquam captus fuit praeter solam Catharinam Marci Radoevvii pastoris suburbani filiam. Sub vespertinum crepusculum advenere ex eis aliquot veniam deprecantes, et arcenti eos vulgo cum saxis vix potuit Archidiaconus suadere per funem recipere 266 , nec valuit cohiberi temeritas, quin unus graviter in fronte feriretur. Tanta est nostra in prosperis humanae charitatis oblivio. Paulo ante vix pietatem divinam lacrymis, et planctu in commiserationem nostri defleximus, et 267 non sponte, sed vel metu majoris periculi, vel necessitate coacti praeter voluntatem nostram in urbe deprehensi fuimus, et tamen in proximos nostros, qui nobis alacriores fuerint, desevimus, nec id cognatorum nostrorum defectibus [...] 268 et nulla quidem ratio potuit plebem ad eos recipiendos inflectere, nisi ut plures in urbe reperiuntur, si forte rursus oppugnaremur, quamvis aliqui nihil melius cum eis fore contenderent quorum licentiam Archidiaconus, et verbo, et auctoritate coercuit. Noctu ante sextum decimum Calendas Septembris Uluzali cum suis avectus est Pharum versus quod est Caracosia 269 ad quinquaginta quinque velis per nostrum canale. Paulo post in tenebris tertia vigilia preteriit ipse quoque Pharum tendens, nec in nos quicquam tentavit 270 a nobis quoque minime tentatus. Eodem die sub tempus postmeridianum 271 venit custos de montibus, nuntians celocem quandam ex alto celerem tanquam avem in Augustam venisse, et inde ad nos remis velisque tendere, nec multo post affuit celox, cui praeerat Nicolaus Hydruntinus 272 , qui retulit nostram classem prope diem adventuram in hostes animo pugnandi. Ea spes nostris consolationem attulit non levem. Et quamvis Archidiaconus sciret, nondum omnem confederatorum manum simul esse congregatam, tamen amplificavit spem, et nuntium, ut nostros animaret. Is venerat, ut numerum et robur, et hostium gesta exploraret. Nos quaesitis eius satisfacientes tertia die eum a nobis dimisimus cum literis Archidiaconi tum ad Serenissimum Imperatorem 273 Venetiarum ex Apulia ubicunque primum applicuisset 274 terra transmittendis, tum etiam ad Excelentissimum Classis Imperatorem eidem consignando transfugam illum Granatensem, sive Beticum, quem ille in se suscepit Imperatori Venerio exhibendum, quae omnia num praestiterit, ignoramus. Vereor tamen in quibusdam eum deffecisse. Nam auditum quidem fuit pro certo reditas fuisse litteras Augustino Barbadico sed non transfugam neque litteras ad Imperatorem perlatas. Uluzalis, et Caracosia in depredandis Pharensibus, qui urbem deseruerant, et in arcem confugerant sex dies sumpserunt 275 , in quibus totum pene suburbium cum duobus pagina 34Monasteriis Franciscano, et Dominicano, et intra maenia multas aedes sacras et prophanas concremaverunt. Per totam quoque Pharensem Insulam circum vicina maria 276 impune vagati incendiis, et depopulationibus caedibusque ⟨grassabantur⟩ 277 , tamen Gelsae pagum turricula defendit, et in monte Samotuorio incolae strenue se tutati sunt, et ut fertur ducentos Turcas occiderunt, quo in loco mulieres egregiam operam praestitisse ⟨dicuntur⟩ 278 in efodiendis saxis, quae telorum vice viris in hostes ministrabant. Narentani quoque latrones exierant, praedasque hinc, et inde agebant, et ex nostris pagis intra illos sex dies circiter septuaginta duas animas avexere. Ante decimum Calendas septembris Uluzalis cum suis intempestae noctis silentio tacitus praeter Curzulam sub litore Sabionceli praeteriit, et rectum cursum ad classem habuit. Caracosia eo die a capite occidentali Sabionceli ad insulam nostram in vallem Tonsoris circa horam tertiam diei cum suis quinquaginta sex velis sub nostris oculis traiiciebat, et in traiiciendo non omnes simul naves, sed binae, vel ternae, et longo intervallo procedebant, eodem quoque ordine reversae sunt ad vespertinum tempus sub Sabioncelum intra unius horae spatium. Quid sibi vellet illa morosa trajectio nos nescibamus. Verebamur tamen eum milites emisisse, qui nos ex insperato a terra invaderent, quando ipse a mari oppugnaturus afforet 279 . Icirco totam noctem insomnes egimus, et ⟨quidem⟩ 280 alii vehementer pugnam exoptabant, ut fugae ignominiam resarcirent, alios in oppidum rediisse thaedebat, alii taciti finem praestolabantur, supplicationibus, et orationibus vacantes. Ego certe in priori illa Uluzalina pugna fateor, me vel numine 281 , vel temeritate, aut desperatione arreptum 282 mente ⟨hebetata⟩ 283 obriguisse in mortis contemptum, sed Caracosianum adventum prorsus nihili [†] 284 feci, tum propter nostrorum ⟨animum⟩ 285 priori excitatum praelio, tum propter hostium debilitatem, non enim erant integrae triremes, 286 nisi perpaucae, sed breviora navigia in quibus neque tormenta violenta, nec pugnatorum multitudo nimia esse poterat. Circa quartam vigiliam Caracosiana manus praetereundo ⟨silenter⟩ 287 rasit iter litore Oeni, seu Sabionceli, et ad aquas Terstenice 288 viginti quatuor stadia procul a Curzola ex orientali parte per duas oras substitit. Ibi ter aciem instruxit tanquam in nos irruiturus, ter etiam instructam solvit. Demum a caeteris avulsae quatuor semitriremes ad Franciscanorum scopulum perexerunt, et monasterium totius Illyrici pulcherimum ablatis campanis incenderunt. Templum autem augustissimum non potuit cremari, quoniam ex saxo vivo, et topho in fornicis modum constructum fuerat, interiora tamen quaeque lignea in favillam redacta parietes fumopagina 35 infecere. Postea universa illa manus profecta est ad pagum Lombardae ad Veru, ubi sunt loca nostra delitiosa. Illuc enim venere cum praeda, qui praecedenti vespere expositi fuerant in valle Tonsoris circiter mille quingenti viri. Hi totam noctem quieti in litore dormiverant 289 , et ab hora prima diei se per latitudinem insulae difundentes 290 a medio insulae in orientale 291 cavernas, in quibus comperierunt circiter 34 rurales promiscui sexus, qui nullo pacto cogi poterant, ut intra maenia se transferrent. Pecorum vero copiosam praedam avexere, et quae sibi visa sunt non avehenda 292 caedentes in silvis stravere corvis, et vulturibus in escam. In Lombarda omnes genio indulxere, et post crapulam in aedes debacchati eas ignibus devastarunt. Interim celocem vidimus 293 etiam triremem ex Caracosienis statim in eam contendere, et postquam cominus congressae sunt, vidimus quoque ambas simul ad reliquas raptim redire, in quorum adventu illico omnes vela ventis dedere. Nos primo conjecturis id quod erat conjectantes a praefecto classis Turcicae ⟨venisse⟩ 294 Caracosiae praeceptum, ut ad reliquum navalem exercitum propere festinet, deinde etiam ab emissis exploratoribus de hoc certiores facti, postero die solemnes non solum 295 annuas supplicationes a nostris majoribus institutas ob defensam fortiter eo die patriam ab impetu vehementissimo classis Aragoniae anno octogesimo ante, verum etiam publicas gratiarum actiones quam maximas potuimus de liberatione imminentium periculorum totis cordium affectibus prae gaudio collacrymantes exolvimus, et collectas aliquot pilas, et jacula in nos ab Uluzalinis adacta in templo cathedrali, tanquam trophaeum iuxta scuta Aragonia cum hujusmodi inscriptione olim a majoribus dedicata.
Deo, ac Virgini matri, nostrisque tutelaribus Divis Bartholomaeo Apostolo, et Marco Evangelistae protectori praecipuo, omnibusque Celitibus pie sacravimus rem tali carmine subsignantes:
Quod quidem Epigramma breviori compendio sic immutatum est
Post haec litteris Archidiaconi certiore facto de incolumitate nostra, et de recessu totius hostilis classis ex Adriatico sinu Iacobo Foscareno, et Philippo Bragadeno, quorum alteri terrestrium, alteri maritimarum rerum Illyrici a senatu cura demandata fuerat, et transmisso ab eis tunc primum hoc felici nuntio ad senatum non tantum trepidatio universi sinus 299 soluta est, sed ex Curzulensi facinore ab omnibus capta fuit ingens laetitia, quam etsi 300 non ausim nominare praesagium eodem anno subsecutae ad Corinthiacas fauces magnae navalis victoriae, non vereor tamen astruere gesta Curzulensium non parvum fuisse nostris invadendorum hostium calcar, et stimulum. Fortunam dominari in bello, gentilium est dicere. Longe praestantius Sacrae Scripturae consuetudo Deum solet Dominum exercituum appellare, ita ut in medio sacrorum nostrorum sanctissimus ritus coelum, et terram plenam majestate Dei exercituum testatur. Nam dictio Sabaot Dominum super exercitus significat, ut omnes passim intelligant fortunam nihil prorsus esse, Deum vero auctorem omnium rerum vires quoque exercituum moderari. Quod si unquam alio tempore, et usquam alibi divini numinis potestas humano generi patuit, plane in servanda Curzulensi urbe manifeste constitit. Ut enim involvantur silentio, quandoquidem absque lacrymis referri nequeunt) tot aliae munitissimae urbes captae incensae deditae, quispagina 37 nisi divina pietas eam 301 urbeculam desertam debilibus muris parva manu, et ea imbelli praeservavit? Quis pueris rei bellicae imperitis stratagemata consilia, robur, et audaciam subministravit? 302 An non Dei munus est 303 vigilantibus frustra custodibus per ministros sacrorum furtivam hostium invasionem patefieri? Nunquid non est Dei beneficium ex nostris, qui debilitatem obsessorum proderet, captum fuisse prorsus neminem? Cum utique plurimi, dum ex urbe fugiunt sagittis, et plumbeis glandulis ab hostibus fuerint sauciati, sicque vulneribus retardati, ut facillime capi potuerint? Quale vero est illud? Quod in sinu Rizonico quadrigentorum triremium hostilis classis reperitur, et ex ea deliguntur Caracosia, et Uluzalis, qui excursiones per Illyricum faciant ambo instructi, et parati, ille secum deducit quinquaginta quinque vela hic viginti majora, simul ad praedam discedunt sed dum alter alterum praedandi studio praevenit 304 cujus nisi divinae providentiae fuit ne ambo simul 305 eam adorirentur, cum ambo ad id simul profecti sunt, et ambo simul eam insulam praetergressi in Pharenses ⟨grassati⟩ 306 fuerint? In reditu autem a Pharia depopulatione unde est, quod iterum disjunguntur, et alter denuo tentare perrhorescit alteri non vacat? O Virgo beatissima, quam de hac tenebrosa caligine translatam nostri causa ante perspicuum summi Dei thronum astare credimus, ut quemadmodum in terris humano generi ⟨virtutum⟩ 307 exemplar in admirabili humilitate praestitisti, ita et super coelos coelorum proxima Dei potestate praedita ad nostram utilitatem regnes : Agnoscentis hoc singulare a te munus populi adauge precamur fiduciam, et quos toties ex tot ⟨internectionum⟩ 308 casibus misericorditer eripuisti, cumulatis benefitiis in perpetuam clientelam cum Beatis Bartholomaeo Apostolo, et Marco Evangelista ceterisque Divis perpetuo servandos intra sinum benignitatis tuae suscipe, ut in fide filii tui radicati, nec unquam ad alienos cultus ulla labefactatione detracti, et in hac et in coelesti patria protectionis tuae fructum assequamur. Indulgente votis hujusmodi piissima eiusdem servatoris 309 nostri filii tui Iesu Christi clementia, cui simul cum Patre, et spiritu sancto sit semper honor perpetuus, et aeterna gloria. Amen.pagina 38
In ea ...A recentioribus Z: In eam post Bellum Troianum Antenor se recepit, ut est auctor Dytes Cretensis
( illorum temporum miles, et scriptor, et Oppidum condidit;) quamuis Plinius Gnidiorum Oppidum fuisse testatur quod possibile est, Antenorem translatum in pinguiorem glebam ad Eugenos Insulam hanc sociis suis Gnidiis reliquisse. Urbem istam vero ab Antenore, eiusque sociis fundatam fuisse, tum vetustissima traditio testatur, tum quae extant memoriae. Super portam australem veterem modo muro clausam, in lapidem trabe incisum legebatur Carmen, quod defectum sine temporis edacitate, sine hominum iniuria, adhuc vestigia retinet antiquitatis:
Anno autem Domini 1594. restauratis urbis, Maeniis, Turribus Aedificiis munita Civitas fuit, Antonio Leone Praetore, cuius Stemma gentilium, Leonis, axe transversi, pluribus in locis maeniorum in lapide incisum, expositum fuit. Quod stemma, caeteris ornatius a latere sinistro Porte marine, adintus subscripta habet in lapide haec carmina.
A recentioribus D
Repente exorta borealis aura classem invitam sub moenia cepit impellere, sed veriti hostes remigio se procul ab oppido in occidentem post monasterium Sancti Nicolai in sinulum recepere. Interim ex suburbanis navalibus in urbem misilia nunquam cessabant.Tandem terestres Z: Ecce repente (evidens miraculum) exoritur borealis aura, ita vehemens, qualis vix hiemali, rigidiori tempore, bacchari solet, classemque hostilem sub Urbis moenia vi cepit impellere. Veriti hostes, ne, vel in rupes littoris impingentes Triremes infringeretur, vel a nostris quassarentur Tormentis, remigio, ultimo nixu suscepto, [...] ab oppido procul fieri curaverunt; et magno conatu remorum, vix Aurae impetum, et Maris undas parte transversa recipientes, se in Occidentem, post monasterium Sancti Nicolai in sinum recepere, nostris prius ictibus, maris postea et Aurae impetu concussis navibus. O subsidium opportunum! Liceat hic mihi dicere quod non tam bene ad suam rem discit Poetae, quam modo ad nostram ego dicere possum de nostra hac Urbe= Felix cui militat Aether,
Et coniurati ueniunt ad Classica Veneti.
Terrestres D