Author: Gradić, Miho Celije Gradić, Miho Celije 1465—1527 and XenophonEditor: Petra Šoštarić2015-09-22T14:20:00
Darius ex Parysatide Artaxerxem maiorem natu, et Cyrum minorem tulit liberos. Is Darius aegritudine confectus deque vitae exitu suspicans utrosque in conspectum venire voluit. maior igitur aetate praesens erat; Cyrum ex provincia, qui eum praefecerat, Imperatoremque cunctarum gentium, quae fines Castoli incolunt, declararat, accersiri iubet. Cyrus itaque Tissaphernem ut amicum Graecorumque trecentos armatos ac eorum praefectum Xeniam Parrhasium secum ducens accessit; quum autem Darius decessisset Regnique summa ad Artaxerxem delata esset, Tissaphernes Cyrum ad fratrem, quod ei insidias tendere vellet, detulit; qui quidem illi aures habuit. Fratremque ad occidendum capit. Sed ubi mater, ne id ipsum faceret, impetravit, denuo Cyrum in imperium remittit. Is periclitatus dedecoreque affectus, ut discessit, decrevit, ne in potestate fraterna foret amplius, utque ipse, si fieri posset, regnum occuparet. Mater praeterea Parysatis Cyro quam Regi Artaxerxi impensius studebat. Omnes qui a Rege missi ad eum veniebant, ita sese in illos gerebat, ut sui magis studiosos, quam Regis remitteret; animum intenderat, ut barbaros, quos secum habebat, idoneos ad bellandum efficeret, sibique adductos redderet. Graecorum autem copias, quam occultissime potuit, ut Regem imparatissimum depraehenderet, cogebat. Quum delectus ita haberetur quaecumque in oppidis praesidia detinebantur, singulis praesidiorum principibus imperat, ut Peloponnesios quam plurimos adducerent, eosque deligerent propterea quod urbibus Tissaphernes insidiaretur. Et enim Civitates Ionicae, quae Tissapherni a Rege antiquitus attributae fuerant, omnes praeter Miletum ad Cyrum tunc defecerant. Quum Tissaphernes his de rebus Miletum quoque deliberare ad Cyrumque desciscere velle cerneret, quumque Milesios alios interfecisset, alios eiecisset, Cyrus suscaeptis exulibus, ac manu coacta terra marique Miletum oppugnare conarique exules reducere coepit; Haec itaque ei occasio scribendorum militum erat oblata. Ad Regem praeterea oratum miserat, utpote frater illius, quo sibi harum potius urbium quam Tissapherni permitteretur Imperium. Mater huic rei adiumento fuit. Quum rex nullas insidias in se moliri Tissaphernemque diutius gerendo bellum militesque alendo pecuniam viresque absumpturum putaret, ut pertinaciter inter se bellarent, minus aegre ferebat. Nam Cyrus urbium, quas in potestate Tissaphernes habebat, vectigalia Regi mittere solebat. Porro copiae per Cherronesum, quae spectat Abiidum, hoc pacto cogebantur. Clearchus Lacedaemonius exul erat quo cum versatus Cyrus est, virumque admirabatur adeo, ut ei dederit decem milia daricorum. Is accaepta pecunia conscribit copias. Tum profectus ex Cherroneso cum Thracibus, qui supra Hellespontum incolunt, bellum gessit; atque emolumento adeo Graecis fuit, ut Hellesponti Civitates in alimentum militum sponte contulerint ei pecuniam. Quapropter hae sic clandestinae constitutae fuerunt copiae, quum autem Aristippus Thessalus ipsius esset hospes, et domi factiosis plurimis hominibus urgeretur, seseque ad Cyrum contulisset, ac ab eo duo milia militum trimestreque stipendium, ut quam posset adversam factionem ita devincere, petiisset, quod Cyrus dat ei quattuor milia militum, et semestre stipendium. Rogat, ne prius cum adversa factione componat, quam secum hac de re aegerit. Iis ita quoque in Thessalia rebus clam compositis Proxenio Boeotio Sophaenetoque Stymphalio et Socrati Achivo ad se venirent, virosque quam plurimos adducerent, imperat. Iis quoque hospitibus suis, Proxeno in Pisidas expeditionem se facturum finibus eius negocium exhibentes Sophaeneto ac Socrati Achivo cum Milesius exulibus una Tissapherni bellum inducturum pollicetur. Ii imperata faciunt. Ubi vero in Persas proficisci visum est, ut Pisidas finibus suis pellat, barbarorum Graecorumque manum se cogere velle simulat. In primis Clearcho, quascumque comparasset copias, eas secum ducere iubet, Aristippo pacatis domi rebus ad se mittere, quem teneret exercitum, Xenie Arcadi, qui praeerat in urbibus mercede conductis militibus, venire ducereque omnis praeter eos, qui forent apti ad praesidium arcum. Evocavit autem et eos, qui Miletum oppugnabant. Exulibus quoque secum in expeditionem ire iussis pollicitus, si perfecerit id, cuius rei gratia facit expeditionem, non bellandi se finem prius facturum, quam eos domum reducturum. Libenter illi morem gerunt. Nam fidem ei habebant. Sumptis armis se conferunt Sardis. Xenias quidem ex urbibus ad quattuor milia militum, Proxenus armatorum mille et quingentos ac levis armaturae quingentos, Sophaenetus Stymphalius armatorum mille, Socrates Achivus armatos circiter quingentos, Pasion Megareus armatos trecentos totidemque scutatos adduxit. Erat insuper et hic et Socrates ex numero eorum, qui ad oppugnandam urbem Miletum ierant. Iis Sardis evocatus Tissaphernes quum maiora comparari, quam quae in Pisidas comparanda essent, intelligeret, quam celerrime potuit, ad regem cum equitibus circiter quingentis proficisci contendit. Rex ubi certior de copiis factus est, contra conscribit milites. Caeterum Cyrus cum his, quos commemoravi, Sardis profectus tertiis castris parasangis XXII per Lydiam ad flumen Maeandrum venit. Cuius latitudo ducentorum pedum est. Ibique pons septem navigiis erat iunctus. Quo traiecto per Phrygiam iter fecit atque unis castris parasangis octo ad urbem Colossas et opulentia et magnitudine et incolarum frequentia nobilem sese contulit. Ibi quum septem dies commoratus fuisset, Menon Thessalus cum mille armatis atque quingentis scutatis Dolopibus Aenianisque et Olynthiis eo pervenit. Inde ternis castris parasangis xx Phrygiae Celaenas venit tum amplitudine, tum copia rerum praestantes. Erat his in locis Regia Cyri hortique summi atque agrestium ferarum referti. Quas quidem ille, si quando se ipsum equosve exercere in animo haberet, equitando venari solebat Maeander autem per medios hortos fluit, fontesque eius ex Regia ortum capiunt. Fluit etiam per urbem Celaenas. Est porro et magni Regis Celaenis Regia longe munitissima ad fontes Marsiae fluminis sub arce posita. Id quoque per urbem fluens in Maeandrum influit. Marsiae latitudinem quinque et viginti pedum esse ferunt: ibique Apollinem victorem Marsyam de sapientia secum contendentem excoriasse, et in antro, unde fontes oriuntur, pellem suspendisse, atque idcirco flumen Marsyam appellatum, Xerxem quoque a Graecis proelio pulsum, hanc regiam arcemque Celaenarum condidisse. Cyrus quum ibi XXX dies transaegisset, Clearchus Lacedaemonius exul cum mille armatis octingentisque cetratis Thracibus atque ducentis sagittariis sese ad eum contulit. Praeterea Sosias pariter Syracusius cum mille armatis ac Sophaenetus Arcas pari numero accessit. His in locis lustrato exercitu in hortisque Graecorum dinumeratis copiis armatorum omnium xi cetratorum duo milia inventa sunt. Inde binis castris parasangis decem Peltas perventum est; ibique triduum consumptum. Quo temporis spacio Xenias Arcas Lupercalia sacra agit ac ludos. Praemia erant aurata sudaria. Spectavit ludos Cyrus quoque. Hinc binis castris duodecim parasangis processit ad Cerami conventum oppidum frequens in finibusque Mysiae postremum. Illinc tertiis castris triginta parasangis ad loca Caistri pervenit; ibique urbs erat culta. Quo loco quum quinque dierum traxisset moram, militibusque stipendium deberetur, idque trimestre, et ad fores eius saepenumero sese conferrent milites, atque aes poscerent, ipseque spe detineret eos, quumque compertum esset illum dolore confici (non enim ipsius moris erat habentem nummos denegare). Epyaxa Synnesis Regis Cilicum uxor sese ad eum contulit, eique multum pecuniae praebuisse fertur. Cyrus igitur tunc stipendium exercitui quadrimestre dinumerat. Caeterum Cilissa Cilices Aspendiosque custodiam sui corporis habuit; nec defuit rumor Cyrum cum Cilissa rem habuisse. Inde profectus binis castris parasangis decem Thymbrium contendit ad oppidum incolentium copia praeclarum. Quibus in locis prope viam fons erat. Isque Midae Regis Phrygium vocatus. In eo Midam Satyrum vaenatum fuisse vino fonte permixto, memoriae proditum est. Unde binis castris parasangis decem ad urbem Tyriaeum eamque cultam ducit. Ibi triduo transacto Cilissam rogasse Cyrum ferunt, ei copias ostenderet. Quum igitur Cyrus ostendere vellet, lustratis in agro Graecis ac barbaris, ita ut mos est illis in praelio instrui stareque ac ununquenque ordinare suos iubet. Igitur quadrifariam instructis Menon dexterum cornu, et ii, quibus ipse praeerat, Clearchus cum suis sinistrum, mediam caeteri praefecti tenebant aciem. Cyrus primum barbaros. Ii in modum turmae acieique instructi procedere. Deinde Graecos curru vectus lecticaque Cilissa simul spectabat. Omnes galeas aereas loricasque Phoenicias atque ocreas et expolita scuta tenebant. Postquam autem omnis insecutus est sistens currum ante phalangem mediam misso Pigrete interprete ad praefectos Graecorum arma dari iussit procedereque tota phalange. Ii tuba signo dato armisque traditis ultroque militibus et celeriter procedentibus non citra clamorem concursus fit in tentoria. Barbaris magna formido fuit iniecta. Cilissa curru relicto, qui ve in foro emebant, iis, quae coemerant, omissis sese in fugam vertunt. At Graeci ridentes se ad sua tabernacula recipiunt. Caeterum Cilissa cognitum splendorem exercitusque ordinem mirum in modum admirata est. Cyrus animadvertens barbaris iniectum pavorem a Graecis laetatus est. Illinc ternis castris parasangis viginti Iconium extremum quoque ad Phrygiae oppidum venit. Ibi triduum stativis habitis per Lycaoniam quintis castris parasangis XXX progressus agros diripiendos Graecis concessit. Quippe qui hostiles habebantur. Cyrus inde Cilissam in Ciliciam magnis itineribus remittit misso una Menone Thessalo illiusque cohortibus. Cyrus vero cum reliquis copiis per Cappadociae fines quartis castris parasangis XXV Danen omnium rerum copia refertam pervenit. Quo loco intermisso triduo Megaphernem virum Persam ac interpretem regum linguae Phoeniciae, alterumque ex numero praefectorum dynastem quendam occidit iis crimine iniecto insidiarum. Hinc in Ciliciae fines irruptionem facere conatur. Erat autem iter, vix qua singuli carri ducerentur, arduam graveque ac aditu difficile copiis, si quis prohibere vellet. Ad haec Synnesis in cacumine irruptionem observare dicebatur. Idcirco in planicie unius diei spacio morantibus postridie nunciatum est Synnesim summitates montium reliquisse. Quippe qui accaeperat copias Menonis iam in Ciliciae iugis esse triremesque Lacedaemoniorum Cyrique ex Ionia adnavigasse ducentes Tamum. Cyrus prohibente nemine quidem iuga conscendit tabernaculis, ubi Cilices custodias tenebant, inspectis inde in planiciem amoenam ac magnam irriguamque et variis arboribus et vitibus sane refertam descendit. Multum sesami, panici, milii, tritici hordeique ferre solet. Mons autem ipsam ubique tutus altusque, et ex mari ad mare protensus circumplectitur. Per istam planiciem descendentibus castris quartis xxv parasangis ad oppidum Ciliciae Tarsum magnum et perinde opulentum perventum est. In quo quidem regia Synnesis Cilicum regis erat. Cydnus, cuius est latitudo cc pedum, per mediam urbem fluit. Hanc incolae una cum Synnesi deseruerunt montesque quam minutissimos petierunt relictis in urbe institoribus modo. Qui vero oram maritimam accolunt solis, Issisque permanserunt. Epiaxa Synnesis uxor quinque dierum spacio, antequam Cyrus, Tarsum pervenit. Caeterum Menonis iuga conscendentis duo manipuli militum amissi. Alii memorant, quum agros Ciliciae vastarent, fuisse Cilicibus trucidatos, alii derelictos ac ignaros itineris non inventis coeteris copiis errasse periisseque. Hi centum armati fuerunt. Caeteri simulatque Tarsum perventum est, ex obitu commilitonum indignati urbem regiamque, quae quidem sita ibidem erat, diripiunt. Quum porro Cyrus oppidum esset ingressus, Synnesin ad se acciri iubet. Is respondit se neque prius ad quemquam potentiorem se venisse, neque tum, nisi uxor ei persuassisset, fidemque accepisset, in manus Cyri venire in animo habuisse. Posthac ubi collocuti sunt, Synnesis in stipendium militum haud parum pecuniae Cyro contulit. Cyrus ei, quae penes Reges in honore habentur, dono dedit equum scilicet cum fraenis aureis, torquem, armillasque aureas acinacem, ac vestem Persicam. Neve fines amplius eius diriperentur. Utque mancipia sicubi capta invenerit, ea restituerentur, imperat. Quum ibi Cyrus exercitusque viginti dierum moram traxisset, militesque longius sequi negarent, quippe qui adversus Regem expeditionem facere in suspitionem venerat, neve hunc offenderent, minus stipendium se velle facere dicerent, Clearchus primus suos, ut sequerentur, vi cogere coepit. Qui quidem, ubi iter facere instituit, in eum impedimentaque eius saxa conjicere. Clearchus vero ne ab iis lapidaretur paululum secessit, ac profugit. Postea cognitus illorum animis (neque enim violenter impelli poterant) atque concione convocata suorum militum primumque lacrymis multis obortis diu stetit. Illi conspicientes, mirari. Simulque silentium agere, deinde eos in hunc modum allocutus est. Nolite mirari, milites, me graviter et iniquo animo in praesentia discidium vestrum ferre. Nam Cyrus amicus meus fuit, ac hospes me patria extorrem tum honore eoque magno prosecutus, tum mihi decem daricorum milia dono dedit. Quam quidem pecunia accepta non in rebus meis domesticis, non voluptatibus abusus expendere volui; vobis eam distribui, in vos erogavi. In primis bellum gessi cum Thracibus ad communem totius Graeciae salutem eosque Cherroneso pulsos ultus sum vobiscum una, quum praesertim niterentur agros ea loca Graecis incolentibus occupare. Postquam autem me Cyrus evocavit, vobis in societatem adscitis ad eum contendi, uti, si quid opus facto foret, illi pro iis, quae contulit in me praesto essem. Nunc vero, quoniam una proficisci vobis nequaquam in animo est, mihi aut vos prodere, Cyrique amicitia uti, aut ei mendacium dicere, meque vobiscum esse necesse est. Quid sim aequum facturus, nescio. Vos igitur eligam. Adiunctus vestrae societati quicquid opus erit patiar. Nemo dicturus est me Graecos ad homines barbaros duxisse, eosque prodidisse barbarorum amicitiam potiorem ducentem. Sed quia mihi morem gerere noluistis, meque sequi abnuitis, ego, milites, vestram fidem sequar. Quicquid necesse erit patiar. Nam vos meam patriam, meos amicos, meos socios duco. Vobiscum ubicunque fuero, consequar honorem. Privatus aspectu vestro non ad amicum iuvandum, non ad hostem arcendum essem idoneus. Proinde quocunque gentium ituri sitis, eo me quoque venturum pro certo habete. Quum haec perorasset, milites eius audientes aliorumque negantis in Regem proficisci velle sententiam probant. Xeniae porro Passionisque plus quam duo milia arma sarcinasque capientium militum penes Clearchum castra ponunt. Cyrus moti tumultus anceps affectusque dolore Clearchum accersiri iubet. Is ire noluit. Clam vero militibus mittit ei nunciatum, confideret, ut qui eos in ordinem redegisset, aeque accersi iubet; accersitus nequaquam ire dictitabat. Convocatis inde suis militibus atque iis, qui sese contulerant ad eum, omnibusque volentibus audire concionem huiuscemodi habuit. Compertum est milites in nos Cyrum, ita ut nos in eum gerimus, se gesturum. Neque enim milites illius amplius sumus. Quippe qui destitimus eum sequi: neque deinceps nobis ipse stipendium dinumeraturus est. Quod autem a nobis iniuriam inferri sibi censeat, satis scio. Quocirca quum ab eo vocarer, accedere nolui partim pudore detentus: quae quidem potissima causa est (conscius enim mihi mendacii sum) partim veritus, ne de me supplicium summeret eo, quod sibi a me iniuriam illatam retur. Nunc itaque deliberandi, quid agendum sit, non abutendi desidia non negligenter vestrum curam agendi tempus est, ut mihi videtur. Sive hic mansuri, ut tuto maneamus, sive iam abeundum, ut per omnia tutissima discedere commeatumque comparare possimus, sine quo non Imperatori non privatis quicquam emolumenti est, considerandum puto. Is praeterea vir in quencunque se gerit amicum, in amicitia praestantissimus, contra infestissimus ei, quem hostem habet. Est ad haec magnae potentiae. Copia peditatus equitatusque et classe abundat. Idque videmus, scimusque, neque procul (ut reor) ab eo sumus. Proinde, quae quisque cognoscit optima, nunc ea narranda ratio temporis postulat. His dictis finem loquendi fecit. Qua de causa, quae scirent, alii ultro alii iussi ad dicendum surrexerunt demonstrantes manendi discendendique Cyro nolente difficultatem. Unus vero profectionem simulans: Scio, inquit, oportere quam celerrime maturare in Graeciam proficisci, si Clearchus dux esse noluerit, alios praefectos deligere, quam primum comparare commeatum, quum vaenales res in castris sint barbarorum, ad profectionem praeparari, ire praeterea ad Cyrum navigia, quibus discedant, petitum, si Cyrus haec daturum negaverit, ducem, qui per loca cognita sibi nos reducat, poscere, sin vero neque ducem concedere voluerit, quam citissime instrui milites mittique praeoccupatum montium fastigia, ne Cyrus praeveniat, neve in Cilicum manus, quorum agris fortunisque dirreptis plaerosque tenemus, incidamus. Is ita locutus est. Post quem Clearchus huiuscemodi verba fecit: nemo vestrum me imperatorem appellarit. Nam multa quo minus id officii suscipiendum putem, me dehortantur. Sed ut perspiciatis sub aliorum imperio quoque scire degere quencumque virum delegeritis, hinc quoad fieri potest, libenter parebo. Post haec alius in concionem prodiit. Demonstrat insipientiam iubentis navigia ducemque petere a Cyro, cuius factis officiant, quasi denuo classem non is parare queat, si duci, quem Cyrus attribuerit, essent fidem adhibituri, quid prohibere, quo minus fastigia montium quoque Cyrus Graecis praeoccupare iubeat. Naves, quas concederet, ne cum triremibus una deprimeretur, se conscendere vereri, ducem autem, qui sibi daretur, sequi timere, ne abduceretur eo, unde revertendi nulla facultas daretur, velle, posteaquam Cyro invito discedere statuitur, eum de suo discessu coelare. Id fieri nullo modo posse, haec esse plena nugarum, se vero ita sentire, ut viri idonei simul cum Clearcho Cyrum sciscitatum, cur nostra opera uti veli, eant, si expeditio similis ac aequalis fuerit ei, propter quam externo milite prius visus est. Nos quoque sequamur, ne deteriores iis, qui antehac sunt secuti, videamur, sin vero maior, periculosior, laboriosior quam superioribus temporibus facta fuit, constiterit. Rogemus eum, ut nos aut ab se persuasos ducat, aut ipse persuasus amice domum abire sinat. Ita enim comites eum benivolis animis alacrique studio sequemur, nec minus, si venia benigne abeundi data fuerit, tuto discederemus. Praeterea quicquid dixerit, huc referatur, ut de iis deliberare possitis. Id decernere placuit. Viri cum Clearcho Cyrum percunctatum de iis, quae decreverant, mittuntur: quibus responsum se audire Abrocomam sibi infestissimum ad Euphratem conscendisse, brevi secum congredi posse, neque enim procul abesse, velle protinus in eum contendere, deque eo, si foret illic, supplicium sumere, sin vero profugerit, ibi his de rebus consilium capturum. Iis acceptis qui missi fuerant militibus renuntiant. Quibus quidem etsi in suspitionem venerat Cyrus, quod eos in Regem secum duceret, tamen sequi placuit. Porro autem stipendium petentibus pollicitus est integrum daricum eiusque dimidium pro uno, quod prius dinumerabatur, singulis mensibus scilicet semidarica tria daturum militi, et autem in Regem expeditionem faceret, ne tunc quidem palam cognoscere quis potuit. Hinc castris binis parasangis decem ad Psarum amnem ccc pedum spacio latum progreditur. Inde unis castris parasangis quinque ad Pyramum. Cuius fluminis latitudo est unius stadii. Mox binis castris ac XV parasangis Issos versus iter fecit ad oppidum postremum Ciliciae ad mare vergens magnitudine cultuque et opibus non obscurum. Quo loco triduo commorante Cyro naves ex Peloponneso quinque et XXX appulerint. Iis praeerat Pythagoras vir Lacedaemonius, atque eam Tamus Aegyptius Epheso classem ducebat alia quoque Cyri quinque et viginti habens navigia. Quibus quidem Miletum eo tempore, quo in amicitia Tissaphernis fuit, oppugnavit, Cyroque suppetias adversus eum tulit. Caeterum Cherisophus Lacedaemonius cum septingentis armatis ac navibus accitus a Cyro praesto fuit. Quorsum praefectus penes Cyrum erat. Eae vero prope Cyri tentoria cursum tenebant. Eo Graeci numero quadrigenti iique armati, qui sub Abrocoma stipendium fecerant, ab illo defficientes sese conferunt ad Cyrum in expeditionem adversus Regem. Inde castris unis parasangis quinque ad portas Syriae Ciliciaeque perrexit. Erant ibi duo muri. Quorum alterum, qui fuit intus erectus pro finibus Ciliciae Synnesis Cilicumque praesidium tenebat. Alter vero exterior Syriae praepositus in potestatem regis venerat, regiaque custodia praesidebat. Hos medios Carsus in latitudinem ducentorum pedum diffusus interfluit. Invicem tria stadia distat uterque. Transeundi per vim nulla potestas datur; aditus enim angustus; ad mare muri pertinent. Arduae petrae desuper imminent. Erant in utrisque fauces constitutae muris. Huius igitur itineris gratia Cyrus classem evocari iubet ad armatos intra et extra fauces transmittendos, utque si tuerentur hostes portas Syriae, sui cogere ad transeundi facultatem dandam niterentur. Id Cyrus Abrocomam magnas habentem copias acturum rebatur. Sed Abrocomas id ipsum nequaquam fecit. Adventu Cyri in Ciliciam cognito ex Phoenicia proficiscitur ad Regem secum triginta myriadum, ut memorant, copiis abductis. Hinc Cyrus per Syriam castris unis parasangis quinque iter fecit ad urbem Myriandrum maritimam. Quam quidem Phoenices incolunt. Is locus emporium esse. Eo multae naves honerariae confluere. Septem diebus ibi transactis Xenias Arcas praefectus ac Pasion Megareus conscendentes navim in eaque rebus pretiosioribus impositis aufugiunt elati, ut quam plurimis videtur, inanis spiritu gloriae propterea, quod quum sui milites inissent ad Clearchum in Graeciam reverti studentes, neque in regem arma capere in animo habentes, Cyrus eos sub Clearcho militare permiserit. Abeuntibus iis rumor percrebuit Cyrum triremibus illos persecuturum. Unde alii laetari rati minus difficulter capi posse. Alii, si capti fuerint, sortis eorum misereri. At Cyrus praefectis convocatis Xenias ac Pasion nos destituerunt inquit. Pro certo habeant se neque fugientes latere (nam quo concesserint compertum habeo) neque petierunt fuga salutem. Quippe non ad eorum navim capiendam mihi maritimae desunt copiae. Sed obtestor immortales deos me non ipsos insecuturum. Dicturum puto neminem praesentis opera uti, abire volentem compraehendere incommodisque premere, ac pecunia privare me consuesse. Quo sibi placuerit, abeant. Sciant in nos iniquius se quam nos in illos gessisse. Trallibus eorum liberi custodia tenentur ac coniuges. Verum nequaquam his carebunt. Virtutis gratia, quam antehac in me demonstrarunt, suos recipient. Is talia locutus. Graecorum vero quidam quamvis infesto exercitu in Regem procedere moleste ferrent. Tamen Cyri virtute prospecta libentius alacriusque progredi caeperunt. Post haec Cyrus quartis castris parasangis viginti ad Cholum amnem pedibus centenis latum venit. Is non parvis piscibus hisque mansuetis, quos Syri deos esse censent, abundat. Illis atque, columbis iniuriam minus inferre patiuntur. Caeterum vici, in quibus nostri castra posuerant, Parysatidi, quoad viveret, attributi fuerunt. Hinc movit castris quinis Parasangis triginta ad fontes Dardatis C, pedum in latitudinem porrecti et paris ea cholo. Ibi Regia Belesyios Syriae Principis atque horti amplitudine specieque pereximii florebant omnium, quae producere tempus anni solet, copiam suggerentes. Cyrus iis deiectis conscisisque, et Regia combusta, illinc profectus tertiis castris ad Euphratem parasangis quindecim venit. Constat hunc, equidem amnem spacio quattuor stadiorum latum. Ibi Civitas opulentia magnitudineque nobilis, cui Thapsaccus nomen, accolitur. Quo loco moratus quinque dies accitis Graecorum ducibus exponit in Regem Babylonem versus iter se facturum. Militibus haec significare, ut sequantur simul, suadere iubet. Ii concilio convocato mandata proponunt. At certe milites ducibus suis succensere dicereque coeperunt huius rei iam pridem non ignaros sese caelasse, negare, nisi sibi pecunia dinumerata fuerit, quemadmodum prius iis qui cum Cyro ad praesentem Cyri concesserant, dinumerata fuit, ea loca petituros, quum praesertim vocatos Cyrus a patre non ad praeliandum proficisceretur. Praefectis ista re nuntiantibus, quum primum Babylonem venerit, Cyrus singulis quinque minas argenti continuumque stipendium militibus, quoad in Ionia Graecos denuo collocabit, sese daturum pollicitus. Ita non pauci Graecorum suasione movebantur. Menon antequam manisfestum foret, quid copiae facturae caeterae, Cyrum ne secuturae sint, an non, seorsum ab aliis suos cogit tali oratione usus: Si mihi fidem, milites, adhibueritis, ne labores quidem periculaque subeuntes pluris quam reliquos omnis Cyrus nos facturus est. Quid agere iubeo? Nunc Cyrus Graecos, ut pergant ad Regem opprimendum, rogare non desinit. Antequam igitur, quid alii Graeci sint responsuri, constabit, vobis Euphratem trajiciendum censeo. Nam si sequi constituerint, vos, qui primi id ipsum agere coepistis, auctores trajiciendi caeteris fuisse videbimini. Cyrusque quam promptissimis vobis gratias acturus itemque relaturus est. Id si quis, et ipse novit agere, sin vero caeteri progredi renuerint, universi retro reversuri sumus. Sed nobis utpote solis morem gerentibus in praesidiis disponendis copiisque ductandis usurus est. Ad haec, si qua re vobis opus erit, ut amicos Cyri consecuturos compertum habeo. His acceptis obtemperant. Priusquam reliqui responsa dant, superant amnem. Cyrus vero simulatque eos traiecisse cognoscit, affectus mira laetitia Glun dicturum militibus mittit se summis eos ad coelum ferre iam laudibus ut paribus extollatur, sibi curae fore, quod ni praestiterit, neminem amplius aestimare debere Cyrum. Iis itaque magna spes iniecta fuit illi cuncta secunda precantibus. Menoni porro magnifica quoque munera mississe fertur. His rebus peractis, flumen trajicitur. Caeteris universis secutis copiis, neminem amnem trajicientium supra papillis lotum fuisse constat. Caeterum Thapsaceni numquam pedibus, nisi eo tempore, sed semper navigiis traiectum memorant, accessu tunc Abrocomae Sintres combustos, ne Cyrus traducere posset exercitum fuisse. Numini itaque divino visum, sic amnem superaret, eumque Cyro utpote regnaturo cessisse. Movit hinc. Castris novem parasangis quinquaginta per Syriam progressus flumen Araxem petiit. Erant complures pagi tritici vinique pleni. Quibus in locis triduo consumpto re frumentaria comparata spectantibus Euphratem ad dexteram perque Arabiam in solitudine stativis quinquies habitis parasangarum triginta fuit iter confectum. Iis autem in finibus patens campus, perinde ac si mare staret, inerat non ... absinthii copia. Quicquid materiei seu calami nascitur, id odoriferum omne, velut aromata solent esse. Nulla vero species arboris extat. Ferarum varia genera, complures onagri, immensi struthii, nec non otides dorcadesque gignuntur. Equites interdum sequebantur has feras. Silvestres asini nostris persequentibus sistebant gradum praecurrentes, ut qui velociorem tenerent equis cursum. Rursus equis appropinquantibus efficiebant idem. Eorum nulla facultas capiendorum daretur, nisi distantes venarentur ac equis succedentes. Capti caro cervinae proxima ac similis erat, propterea mollior. Struthionem vero nemo coepit. Equites hos infestantes confestim in sequendi finem faciebant iis assuetis se fuga longius avertere pedum cursu atque alis ceu velis sublatis. Otidas, si quis ocyus contenderet, capere poterat. Quippe perdicum more tarde volantes citius defatigantur. Eorum caro esui suavissima. Per haec loca ad amnem Mascam perventum est latitudine centum pedum sese extendentem. Urbem amplam desertamque Masca nomine Corsoten circumfluit. Cyrus ibidem tridui mora transacta rei frumentariae prospicit. Hinc per deserta terdecim castris parasangis nonaginta procedit dextraque Euphrate relicto portas petiit. His in finibus non parva iumentorum fame fuit amissa copia. Non enim pabulum suppetit. Non ullum genus arboris extat. Haec universa regio sterilis est. Incolae vero molis ad flumen effodiendis conficiendisque et Babylonem convehendis dant operam, earumque pretio comparato frumento victitant. Cuius quidem inopia nostrae premebantur copiae nulla emendi facultate data, nisi in foro Lydio. Quod a gente Cyri barbara fuit expositum. Ubi capithe farinae triticeae sive hordeaceae singlis emebatur septem. Singlus septem obolis atticis et semiobolo constat. Capithe vero duo semodia attica continet. Exercitus itaque vescendo carne perseverabat. Hoc iter omnium, quae fecerant, quam longissimum fuit, si quando seu aquatum seu pabulatum vellent proficisci, locis arctis instantibus coenoque ad transeundum difficili ac plaustra impediente. Cyrus iis rebus cum nobilioribus atque opulentioribus motis ac sollicitudine confectus, Glus Pigresque ex barbaris assumerent copiis milites, unaque cum carris iter facerent, instituit; iis lentus ac ociosius agere conspectis quasi iratus Persarum penes se quam praestantissimos cum plaustris festinare iubet. Tum quandam ordinis speciem intueri iam licebat. Nam purpureis indumentis illic, ubi singuli stabant. Reiectis perinde ac si ad victoriam capescendam curreretur, ierunt per declivem tumulum induti pretiosis tunicis, variisque subligaculis. Quidam autem torques in collo et armillas in manibus gerentes protinus insiliendo in Caenum citius, quam quis putaret, sublimes efferunt currus. Cyrum contendisse magnis itineribus neque commoratum, nisi annonae vel alicuius rei necessariae adductus inopia esset, satis constat arbitratum, quo maturius pervenerit, eo cum imparatiore Rege conflicturum, quo contra segnius, eo maiores fratrem coacturum copias. Animadvertentibus enim cognoscendi datur potestas regium imperium numero locorum hominumque perquam validum, latitudine longitudineque viarum atque dispersione virium, si quis citius bellum intulerit, infirmum caeterum trans Euphratem in solitudine opulentia nec non amplitudine insignis urbs, cui nomen Charmande, sita est. Ex illo fuit oppido militi commeatus ratibus hac trajiciendi ratione comparatus. Vestimenta e corio confecta, quibus protegimentis utebantur, levi stramine complent, ac consolidant, coartantque adeo, ut aqua stramen minus attingeret. Super his ad commeatum capiendum transierunt vinum balano palmarum, panemque panico, cuius illa regio maximam copiam praestat, comparant confectam. Menonis Clearchique militibus eo loco nescio quid dissidentibus altercantibusque Clerarchus a Menonianis contumeliam ratus accaepisse militi plagas incutit. Ille sibi illatam iniuriam suis significat. Quo facto milites indigne ferentes in Clearchum ardebant ira vehementi. Porro quum Clerachus eodem die progressus esset ad amnem transeundum, vaenaliumque forum rerum spectando veheretur equo per copias Menonis ad suum tentorium paucis suorum comitantibus, Cyrusque nondum venisset (erat enim adhuc in itinere) quidam Menonianus miles ligna scindendo, Clearchum ut primum conspicit equitantem, in eum securim vibrat. Qua declinata petiit alius atque, alius saxis, mox complures. Oborto clamore fugiens suas copias protinus excitat ad arma. Iubet armatos ibi stare scutis ad genua positis. Ipse vero Thracibus iisque equitibus accitis, qui amplius quadraginta cum eo militabant quam plurimi Thraces, infesto agmine in Menonis tentoria vadit adeo ut illi perturbati Menonque, simul ad arma capienda concurrerint. Alii stant ancipites. At Proxenus (nam et iste casu postea intervenit, atque simul acies sequens eum armatorum) in medium utriusque prodit agminis armis positis, ne tale perpetraret facinus rogat. Is iniquo ferens animo proterea quod, quum paulum abfuerit, quum lapidaretur, ipsius casum non indignando Proxenus exprimeret, e medio cedere iubet. Cyrus interea quoque venit. Hac de re certior factus illico sumptis armis quam plurimis, qui aderant, sequentibus in medium prodit. Ac talia locutus est: {Clerache} Proxeneque, vosque, caeteri Graeci: nescitis quid agitis. Nam si quod praelium commissuri sitis, me hodierno die, vosque paulo post trucidandos scitote. Quippe omnes, quos videtis barbaros, quum primum nostros inter sese inimicitias gerere, perspexerint, maiores vobis hostes forent, quam illi, qui penes Regem sunt. Quum Clearchus haec audisset, resipivit, ac utrinque ab armis discessum. Iis suo in loco positis abeuntibusque inde fimus equorumque, vestigia visa. Circiter equitum duo milia significabantur, ii praecedendo pabulum, et si quid usui foret, in agris comburere! Caeterum Horontes vir Persa, quum genere Regi attineret, propterque rei militaris peritiam inter primores Persarum haberetur, Cyro strinxit insidias. Cum eo primum bellum gessit, mox in gratiam rediit. Is Cyro reconciliatus pollicetur, si sibi mille dederit equitum agmen, eos, qui conburant, aut insidiando combusturum, aut plaerosque vivos capturum, prohibiturum ab iniuria incendendi facturum, si Cyri viderint copias, ne unquam Regi hac de re nunciare queant. Cyrus ubi haec audivit, ea usui ratus fore ipsum a singulis ducibus militum partem sumere iubet. Horontes esse sibi paratos equites arbitratus Regi scribit cum equitibus quam plurimis posset, sese venturum. Suis equitibus iubet eum suscipi utpote amicum. Inerat his in litteris pristinae quoque benivolentiae, fideique recordatio. Fido dat hanc epistolam, ut putabat, homini. Quam quidem simulac accaepit, ad Cyrum perfert. Is recitatis Horontem compraehendit. In suum tabernaculum optimates Persarum, quos secum habebat, septem convocat Graecorum principibus armatos ducere circaque suum tentorium arma ponere iussis. Illi faciunt imperata. Tria armatorum milia ducunt. Ad deliberandum intro quoque Clearchus accitus fuit. Unde ipse coeterique exploratum habebant Clearchum reliquis omnibus praeferri. Postquam autem exiit; quid in Horontem statutum sit, amicis nuntiant, neque enim arcanum erat. Initium Cyri orationis huiuscemodi fuisse narrat: Socii, vos convocavi ut quod et apud Deos immortales et apud homines aequum est, nobiscum deliberem, ac in Horontem statuam. Hunc enim primum Pater meus sub imperio meo constituerat, mihique attribuerat, deinde (ut ipse quoque asserit) quum a fratre meo subornatus esset, arcemque, quae Sardis erat obtineret, quumque mecum bellum gereret, ita cum illo decertavi, ut data ac caeptaque dextera, quo desisteret ab inferendo mihi bello, victor effecerim. Post haec ad eum conversus inquit intuli ne tibi unquam Horontes iniuriam. Tum ille minime. Cyrus denuo. Non ne igitur ut tu ipse quoque affirmas, nulla a me iniuria lacessitus ad Mysos postea descivisti? Non ne quantum in te fuit, agros meos adnisus vastare coepisti? Tunc Horontes annuit. At enim Cyrus rursus inquit: non ne in res ubi tuas agnovisti, ad aram Dianae veniens te facti poenitere dixisti? Non ne persuadendo mihi dedisti, a meque accaepisti fidem? Id quoque Horontes asserit. Cur igitur inquit Cyrus affectus in illa contumelia, nunc mihi tertio plane tendis insidias? Respondentem Horontem sese nulla quidem ab illo affectum iniuria Cyrus interrogat. Igitur iniquum in me fuisse te iam astipularis? Et enim inquit Horontes necesse esse. Tum Cyrus denuo quaerit ab eo: Potes ne deinceps hostis fratri mihique fidus ac amicus esse? Respondit: non si forem quoque Cyre, amplius unquam tibi videri possem. Quare Cyrus adstantibus ait: hic vir id, quod loquitur, facit. Proinde tu primus Clearche sententiam, quae tibi videtur, dic. Clearchus rogatus sententiam hunc inquit hominem tollere e medio, et quidem et primum censeo, ut ab eo cavendi nulla necessitas imposita sit, nobisque posthac de iis, qui nostram amicitiam sequi vellent, bene merendi libera potestas foret. Huic et sententiae caeteri prorsus adhaeserunt. Postea iussu Cyri per balteum medius capitur universis ac necessitudine quoque convinctis in necem insurgentibus. Mox quibus imperatum est, educitur. Qui honore ipsum prosequi solebant, in praesentia quoque eundem illi impertierunt, tametsi ad caedem duci cognoscerent. Ubi vero in tabernaculum Artapae fidissimi principis omnium, quos Cyrus penes se habebat introductus est, neque vivum Horontem, neque mortuum unquam quis conspicatus postea. Nemo quo pacto decesserit, asseruit vidisse. Multi multa configunt. Extat eius nullum sepulcrum. Per fines tunc Babylonios castris tertiis parasangis duodecim iter fecit eoque, in itinere Cyrus quum nocte media milites lustraret Graecos ac barbaros in campo Regemque non sine magnis copiis ad confligendum ante lucem venturum arbitraretur, Clearchum dextrum cornu, Menonem Thessalum sinistrum ducere iubet. Instructus suis copiis lustratisque, postero die, quum a transfugis, qui a magno Rege venerant de regio exercitu certior factus esset, convocat duces praefectosque Graecorum ad deliberandum de praelio committendo. Quorum quidem incitandos ac cohortandos animos ita curavit. Graeci non penuria barbarorum vos delegi, duxive, sed quun meliores praestantioresque, compluribus vos esse ducerem in societatem accaepi, ut animos dignos libertate, quam a maioribus possidetis accaeptam, praestetis. Libertatem enim, ob quam vos beatos censeo, quam haec omnia, quae nunc obtineo caeteraque, id genus, mallem, utque sit exploratum nobis in quam contentionem devenistis, paucis vos docebo. Ingens hostium numerus est, nec sine magna vociferatione crassantur. Id si pertuleritis nostros homines (cuius quidem rei me pudet) quales suis locis se gerant, cognoscetis. Quum praesertim strenui virique prorsus intrepidi sitis, atque fiduciae pleni; quicumque domum abire voluerit, ut foelix beatusque revertatur, efficiam. Sed ut plerique ea quae sunt apud me praeferant domesticis ac patriis, effecturum me censeo. Tunc Gaulites, qui quidem per id temporis aderat exul genere Samius, ac Cyro fidus et accaeptus his usus est. Atqui Cyre inquiunt te multa magnaque modo polliceri propterea, quod periculum rebus immineat at certe si quid bene verterit, oblivioni promissa mandaturum, alios praeterea iactare memorareque, quamvis pollicitationes memoria tenuerit, quaeve recipit exhibere voluerit, non tamen exhibendi facilitatem habiturum. His accaeptis Cyrus commilitones inquit: Ad meridiem, ubi aestus incolendi nullam potestatem dant, ad septentrionem, quae nemo loca propter frigora habet, nostrum imperium paternum pertinet. Eorum vero in medio, quaecumque sita sint, amicitia fratris mei familiaritateque copulati solent administrare. Si igitur victoriae milites fuerimus compotes, iis, qui perseverant in amicitia nostra, regiones attribuentur. Quare si bene res gesta fuerit, non tantopere, ne mihi facultas bene merendi de quoque desit amicissimo, quantopere timeo, ne idoneis, in quos beneficia conferenda sint, caream. Polliceor etiam daturum coronam auream quibusque Graecis optimis. His dictis milites multo promptius ac intentius parant animos ad confligendum. Nunciant, ut idem faciant caeteri. Praefecti, nec non plaerique Graecorum ad eum sese precatum conferunt, doceret, victori quodnam foret praemium. Is illos spe plenos confirmatosque dimittit. Universis, qui cum eo communicarant, proeliatum ne prodiret, utque retro constitueret aciem, cohortantibus renuit. Interim Clearchus Cyrum percuntatur. Putas ne Cyre fratrem tecum decertaturum? Cui Cyrus: Non me Hercule, si Darii Parysatidisque filius est ac frater meus, patietur imperium sine dimicatione pervenire in potestatem meam. Copiis instructis atque dinumeratis armatorum Graecorum decem milia et quadrigenti, cetratorum duo milia militum atque quingenti, barbarorum cum Cyro decem myriades inventae, currus falcati circiter viginti. At quidem contra hostium C et XX myriades, carri falcati ducenti esse dicebantur. Ad haec equites reliqui sexies millies, quibus Antagerses praeerat. Qui fuerant ante ipsum Regem instructi. Copiarum Regis principes praetoresque et duces numero quattuor erant. Singulis XXX myriadum fuerunt copiae attributae, Abrocomae, Tisapherni, Gobryce, Arcabi. Quorum quidem LXXX myriades, quadrigae falcatae centum et L in certamen processerint. Abrocomas enim proelio confecto transactis quinque diebus post ex Phoenicia venit. Id Cyro priusquam proeliarentur a transfugis venientibus a Rege, simulac proelio decertatum est a captivis Graecis nunciatum. Inde Cyrus castris unis, parasangis tribus processit cum omnibus copiis tum Graecis, tum barbaris instructis. Nam eo die cum Rege conserturum rebatur. Erat in hoc medio itinere fossa praealta in latitudinem quinque passus, in altitudinem tres patebat, desuper autem haec per planiciem xii parasangis ad muros Mediae extendebatur. Erant rivi quattuor ex amne Pigrete derivantes in latitudinem centum pedes porrecti sane profundi. Per eos naves onustae frumento cursum tenere solent. In Euphratem cadunt. Distant inter se singuli spacio parasangae. Pontes etiam sunt. Ad Euphratem inter ipsum flumen fossamque iter, cuius latitudo XX pedum erat, sese per angustum offert. Hanc effecerat Rex magnus sibi propugnaculum, posteaquam Cyrum venturum perceptum est. Per haec loca Cyrus copiaeque simul transeuntes intro ad fossam accedunt. Eo die Rex dimicare noluit vestigiis multis equorum et hominum recedentium cognitis. Tum Cyrus accito Silano vati duo millia daricorum dat. Is enim genere Ambraciota ante proximos undecim dies praedixerat Regem his decem diebus minime decertaturum. Cyrus adiecit. Haud igitur amplius conflicturus est, si per id temporis haudquaquam fuerit certamen omissum, vera praedicenti decem se daturum talenta pollicetur. Ob id decem dierum exacto spacio promissum aurum dinumeratur. Quum Rex Cyri copias fossam transire non prohibuisset, sentiebat et Cyrus et reliqui omnem decertandi spem abiecisse Regem. Qua quidem de causa Cyrus postridie nulla cura processit adhibita. Tertio quoque die sedens in curru faciebat iter acie paucis instructis ante se. Reliquus exercitus plaustris iumentisque armis impositis sine ordine ullo proficiebatur. Alii foro frequenti, ac propius ubi stativa habenda erant, morabantur, quum Pategias Persa genere vir carus fidusque Cyro pro viribus sudanti accelerans equo apparuit. Statim omnibus, in quos incideret, Graeca barbaraque, voce proclamans significat Regem magnis cum copiis instructum pugnatum prodire. Terror incredibilis iniectus militibus. Nam Graeci reliquive confusi nec instructi tunc in hostes incidere videbantur. Cyrus curru desiliens ascendit equum thorace induto iaculo capto, caeteris armentur, ac unus quisque in acie stet armatus, imperat. Tum magno constiterunt studio. Clearchus dextrum cornu tenebat ad Euphratem. Simul Proxenus adhaerebat, reliqui post hunc secuti. Menon vero in sinistro Graecorum copias cornu locarat. At barbarorum Paphlagones equites circiter mille iuxta Clearchum stare dextro cornu, proximi Graecorum cetrati milites. Laevo praeterea cornu Cyri praefectus Ariaeus caeterique, barbari locum tenere. Cyrus nec non equites huius ciricter sexcenti thoracibus omnes ocreisque, et galeis armati stabant excepto Cyro. Is nudo capite praeliatum prodiit. Reliquos nudis capitibus certaminis periculum subire tradunt Persas. Caeterum, quos Cyrus habebat equos, omnium pectora fuerant armata frontesque sicas quoque Graecas equites ferebant. Usque ad meridianum tempus nusquam apparuerunt hostes. Sub crepusculum pulvis ceu candida nubes, haud multo post veluti caligo quaedam constitit. Quum propius accessisent, arma quoque coruscantia lanceaeque et ipsae visae sunt acies. Equitibus hostium albis in sinistro cornu thoracibus indutis Tissaphernes praeerat. Iis inhaerebant proximi Persica ferentes arma, quive tunicis talaribus induti scuta lignea gerebant, armati subsequebantur. Ii genere ferebantur Aegyptii partim equites, partim sagittarii. Cunctae, prout ritus gentis postularet, agmine quadrato frequentique procedebant nationes. Inter se quadrigae multum distantes, quae vocantur falcatae, praeibant. Falces ex axibus in obliquum protensas, compositasque tenebant, ab ipsis quadrigis in terram devexae fuerant, ut qui darentur obvii, trucidare possent. Animus tamen ardebat cupiditate Graecorum agmen invadendi, qui caedis atque ruinae se praestabant auctores. Quum autem Cyrus Graecos adhortaretur ad clamorem barbarorum sustinendum, abusus est mendacio. Non enim vociferando sed mussando, quoad tolerare poterant, aequaliter quieteque, et mature faciebant iter. Interea Cyrus ipse cum Pigrete interprete, cumque tribus aut quattuor aliis contendens emisso Clearchum clamore vocat, ut in medium hostium agmen copias ducat. Docet ibi Regem, hunc si vicerint, ex sententia cuncta processura. Clearchus vero medium hostium conspicatus aciem, ac edoctus extra sinistrum Graecorum cornu Regem stantem tanta multitudine superare, ut mediae regis copiae forent extra laevum Cyri, dextrum cornu noluit ab amne dimovere, ne circumdaretur utrinque timens Cyro respondit sibi curae fore, quo bene res vertat. Per id itaque temporis barbarorum exercitus campestre faciebat iter. Quum Graecorum copiae ibi morantes instruerentur iis, qui superveniebant, accelerans Cyrus, haud prope conspicatur hostes atque suos. Quae quidem Xenophon Atheniensis ab exercitu Graecorum cernens contendit, obvius foret. Ab eo, si quid iuberet, quaerit. Is firmato gradu cunctis significari iubet sacra atque victimas optime cedere. Iis dictis strepitus discurrens per acies auditur. Quaerenti quis nam tumultus, Xenophon respondit signum iam secundum dari. Miratus ille quis ediceret, percuntatur. Quid nam signi daretur. Refert Iovem servatorem, Victoriamque. Iis percaeptis Cyrus id se suscipere cupereque fieri pronunciat. Post haec locum suum petit. Invicem non amplius quam tria sive quattuor ambae stadia phalanges aberant, adversus hostes quum Graeci canendo ire coperunt. Iis iter facientibus ubi primum pars applicuit, reliquum currere coepit, simul vociferando, quemadmodum bellicosi homines vocem emittere solent, omnes ad unum proficisci contendebant. Eos clypeis et hastis concrepuisse sunt qui memorant, quo conciperent equi pavorem. Caeterum antequam emitterentur sagittae, barbari declinant, ac profugiunt. Tum Graeci pro viribus insequi student, alter alterum cohortando clamat, ne currerent, sed sequerentur compositi. Currus vacui aurigis partim per hostes, partim per ipsos Graecos aguntur. Qua quidem re cognita firmant gradum, nec defuit, quin aliquis tunc velut in circo perterritus ac attonitus depraehenderetur. Non tamen is neque quis alius Graecorum hac in pugna quicquam passus est, praeterquam quod laevo cornu nescio quis sagitta vulneratus fertur. Cyrus vero, quum Graecos agmen proximum idque hostile vincentes cerneret, a suisque laetus perinde ac Rex salutaretur adoraretque, ne rationibus quidem istis ad persequendos hostes adductus fuit. Quin etiam sexcentorum, qui secum erant, equitum ordinem dispersum scientem, quid ipse Rex ageret, urgebat cura. Nam regem medium Persarum agmen tenere noverat. Omnes barbarorum principes in medio versantes praeerant copiis, arbitrabantur tutius se mansuros, si vires utrinque suae collocatae forent, ac si quid edicere vellent, brevi exercitum intellecturum. Quamvis Rex in medio suarum copiarum consisteret, extra tamen sinistrum Cyri cornu erat. Postquam autem ex adversa parte cum eo nullus cumque iis, qui fuerant ante ipsum dispositi, manum conseruit, flexit agmen in orbem. Tum Cyrus timens rebus suis ne, quam post tergum foret, trucidarentur Graeci, infesto agmine cumque sexcentis adortus penes Regem instructos vicit. In fugam sexies equitum milibus versis ipsemet Artagersem praefectum eorum interfecisse propria dicitur manu. Ut se fugae mandarunt hostes, Cyri sexcenti dissipantur ad insequendum conciti perquam paucis, quos penes se reliquos fecerat, mensae sociis excaeptis. Quum ii Cyro adhaererent, Rex in conspectum venit ac circa eum delecta manus. Tunc ille confestim nequaquam sibi temperans ait, hominem cerno simulque se proripitur in Regem. Hunc deinde a Cyro percussum in pectore ac per thoracem vulneratum Ctesias medicus, seque curasse vulnus tradit, contra violenter percussorem cuiusdam iaculo sub oculo sauciatum. Ibi Cyrum Regemque, et qui cum his erant, pro suo principe quosque praeliatos, numerum quoque regii agminis accumbentis, ut qui decertantibus interfuerit, recenset, Cyrum vero, octoque viros simul primores, quos secum habebat, mortem oppetiisse supra eum iacentes, Artapatem porro fide celeberrimum Purpuratorum Cyro caeso desilientem ab equo, ac super cadaver herile prostratum a Rege simul interfici visum. Alii sibimet ipsi mortem conscivisse memorant avulso acinace. Praecinctus enim fuerat aurato nec non torquem, armillasque et alia, quibus excoluntur primores Persarum, gerebat! Hunc honore sane prosequebatur adductus benivolentia fideque Cyrus. Is ita cecidit omnium Persarum, qui post antiquum Cyrum floruerunt, vir praestantissimus, ac imperio dignissimus habitus. Idque plaerique omnes cum eo versati asserunt. Nam, quum adhuc puer esset, quumque cum fratre caeterisque pueris, erudiretur, ingenio ac indole praestare iudicabatur reliquis. Omnes n. Persarum optimatum regias ad fores educantur liberi; cuique ibi plurimum temperantiae percipiendae datur potestas. Non audiendae non videndae turpitudinis usquam offertur occasio. Quibus honorem Rex impertit, quos afficit dedecore spectando perdiscere solet puerilis aetas et imperandi et parendi rationem. Idque cum sit ea natura docilis, haud difficulter haurit. Cyrus ad capiendas disciplinas magis idoneus, quam aetate reliqui pares erant primum ad morem gerendum maioribus, quibus in rebus deficeret. Deinde equitandi praecipuo studio discendaeque rei militaris atque sagittandi iaculandique, detentum, ac equis omnium iudicio quam optime semper usum fuisse, seque his artibus exacuisse constat ubi praeterea primum tulit aetas, venatui vehementer intendit animum. Feras petendo magnis se periculis exponere. Non olim invadentem ursum timuit. Simul cadens ab equove divulsus illud subit malum, ut cicatrices ad notas gereret ab se bestia perempta, quive tulerat auxilium, multis diciore reddito. Lydiae Phrygiaeque ac magnae Cappadociae missus a praesente satrapa, praefectusque cunctarum gentium, quae coeunt in Castoli campos, declaratus primum demonstrat se facere plurimi, si cui pacem daret, foedus iniret cum quopiam, aut aliquid polliceretur, mendacium ne constituta, pollicitationesque sequeretur. Quocirca maximam fidem commissae civitates virique et quicumque hostes ad foedus venirent feriendum, adhibebant ei. Nihil Cyrum praeter pacta acturum credentes nihil sese passuros iniqui. Unde cum Tissapherne bellum gerentem ultro cuncti legerunt ac Tissapherni praetulerunt praeter Milesios. Ii quoniam exules deserere nollet, eum formidabant. Et enim ostenderat re, ac dixerat nunquam, quo semel in amicitiam accoeperat, se derelicturum neque imbecilliores fore, minoresque neque deterius etiam acturos. Si quis porro vel bene val male faceret, eum vincere vehementer adnisum satis constat. Sunt qui tradant, optasse tantum temporis viveret, quoad aut de se bene, aut male meritos superaret beneficiis, suppetiisque ferendis. Qua propter quam plurimi pro uno suae desiderarunt aetatis viro fortunas, oppida, corpora quoque propria exponere. Praeterea nemo dicere posset maleficos, ac nequam homines eludere tolerasse. De iis supplicium sumebat impuneque sinebat abire neminem. Pedibus, manibus mutilati, atque oculis homines orbati frequenter conspiciebantur in triviis. Cyro provinciam gubernante, non Graecus non barbarus inferebat iniuriam, proficiscendi tuto cunctis, quo quisque pergere vellet, dabatur facultas. In bello vero strenuos apprime viros honestasse tradunt, primum gessisse bellum cum Pisidis ac Mysis. Ipsemet igitur adversus has nationes in expeditionem profectus, quos ultro periculis expositos cerneret, praesides regionum, quas everteret, constituere. Reliquisque muneribus affectos in honore habere. Contra viros imbelles ac ignavos horum famulos efficiendos censere. Quocirca belli pro ipso pericula subire volentium magna vis erat, ubi gesta Cyrum intellecturum arbitrarentur! Caeterum iustitiae nomen laudemque consequi studens nobiles illa virtute sibique notos inique lucrantibus fortunatiores ac ditiores reddere plurimi faciebat. Unde ut alia plaeraque recte tractavit, ita veris usus est copiis. Nam duces praefectique earum non adducti pecunia, sed quia scirent ere sibi fore potius Cyro morem gerere, quam singulis mensibus stipendium capere, sese contulerunt ad eum! Studenti porro suo bene obsequi imeprio fuit ingratus nemini. Qua quidem de causa ministri cuiusque rei optimi Cyro dicebantur esse! Siquem, prout ius postulat, rei familiari intentius studere, eamque sane ex locis, in quibus imperaret, comparare proventusque facere cerneret, nemini quidpiam volebat auferre. Quin potius ipsa addebantur plura. Quare libenter et subire labores, et confidenter quae pro se quisque fuerat adeptus, tenere. Quid singuli possiderent, minime Cyrum fugisse, minime palam ditescentibus invidisse constat, pecuniis uteretur occultatis vehementer conatum, amicos efficere quoscumque vellet, aut sibi benivolos cognosceret, aut adiutores idoneos ad id, quod agere in animo haberet, iudicaret, eos intesissime coluisse. Etenim ut ipse amicorum opem sibi praestandam rebatur eius rei, cuius indigeret, ita suppetias iisdem, cupiditate cuius cerneret ardere quosque, ferre conabatur. Munera solum eaque quam amplissima multis data causis accepisse certo scio, sed haec cuncta suis praestabat potissimum in primis cuiusque moribus aestimatis inopiaque rei ac indigentia singulorum perspecta. Quicquid aut ad corpus illius excolendum, aut ad bellum gerendum mitteretur, tradunt solitum dicere se non posse corpus his suum cunctis ornare, benivolos excultos habentem quam maximum ornamentum ducere, nec qui beneficiis sane praestaret, ut qui sit potentior, sed qui cura, qui diligentia promerendi, qui studio prosequendi suos, qui denique promptitudine nititur iis gratificandi, admirandum. Cyrus enim saepenumero cados vini semiplenos, quociescumque nactus esset praedulce merum suo familiari misit inquiens multum praeteriisse temporis, ex quo sibi nequaquam contigerit suavius. Id itaque mittit; te rogat hunc cadum hodierno die, quibuscum maxime libet, ebibas. Semesos autem anseres identidem partemque panis aliaque misit id genus ferenti dicere iubens: quibus Cyrus oblectatur, te quoque illis vesci cupit. Quum pabuli inopia laboraretur, ei contra copia suppeteret propterea, quod multos haberet ministros, exhibito studio diligentiaque dabatur hordeum. Iubebat amicos equis eorum corpora vehentibus, quo minus esurientes eos veherent, id immittere pabuli, si quando faceret iter spectandus plurimis, cum suis accitis tunc sedulo studioseque conferebat, ut, quos honestaret, palam faceret. Quare (ut accoepi) nec Graecum nec barbarum a pluribus amatum quam hunc fuisse duco neminem. Idque huius rei indicium. Adhuc enim Cyro in servitutem redacto nullus ab eo descivit ad regem, praeterquam quod Horontas transfugere moliretur. Is deinde, quem putabat fidum, brevi momento temporis Cyro quam sibi comperit amiciorem, mutua simultate contracta, discordiis intestinis obortis a Rege plaerique defecerunt ad Cyrum atque ii demum, qui summopere diligerentur ab eo, rati, si penes Cyrum strenuitate forent insignes, ampliorem dignitatis honorisque gradum consecuturos. Etiam exitus vitae nequaquam parum indicium praebuit illum fuisse strenuum virum, ac fidem, benivolentiam, constantiam in se suorum recte iudicare valuisse. Nam Cyro occiso perierunt amici sociique simul eius pro sui principis capite decertantes praeter Ariaeum. Is deinde laevum ducens cornu, equitibusque praepositus Cyri caede percoepta profugit secum copiis, quibus praeerat, abductis omnibus. Rex vero capite manuque dextra praecisa Cyri exercitum ad hostes persequendos movens incidit in Cyrianas cohortes. Quo quidem milites Ariaei tempore per media capessentes eorum agmina fugam ad stationes, unde venerant, contendunt. Quattuor autem parasangarum hoc itineris spacium esse dicebatur. Ibi Rex quive simul erant, multis direptis Cyri pellicem forma, versutiisque caeperunt insignem foeminam genere Phocensem. Milesia vero iunior aetate capta a regis custodia corporis mox nuda profugit ad Graecos aliis plaerisque diripientium a nostris, qui inter impedimenta fuerant armati ac acie instructi, necatis, aliis fuga salutem petentibus, nec nostri sine caede fuerunt ea foemina pecuniisque, et hominibus, ac reliquis, quaecumque intus erant, conservatis. Ibi Rex Graecique circiter inter se triginta stadia distabant. Quorum alteri proximos eosque infestos insequebantur, alteri diripiebant cuncta velut omnes omnium victores. Caeterum quum Graeci Regem inter impedimenta stare cognovissent, Rexque contendens ad insequendos Graecos audivisset a Tissapherne victores eorum, quos obvios habuissent, esse Graecos, ac ulterius properare, cogit suos, ac instruit. Clearchus vero vocat Proxenum. Propius enim erat. Cum eo deliberat, mitterentne quosdam, an omnes auxiliatum in castra pergerent? Interea perspecto Regis adventu a tergo Graeci conversi instruuntur, ut, quem illac ducerent transiturum, eius impetum sustinerent. At Rex nequaquam id ipsum fecit. Extra cornu sinistrum, qua transierat, ea reduxit suos transfugis, qui in proelio destituerant, Tissapherneque ac reliquis, qui cum ipso militarent, quoque assumptis. Tissaphernes enim sub primum congressum abiit ad amnem prope Graecorum cetratos nec tamen fugit. Deinde progrediendo occidit neminem. Graeci vero distantes feriebant, iaculisque conficiebant eos. Episthenes Amphipolitanus praefectus erat scutatorum vir prudens ac impiger. Tissaphernes itaque, ut qui copias infirmas haberet, discessit pedemque, per Graecorum agmen infert ad Regem, ac ibi cum eo se coniungit. Posteaquam ad sinistrum cornu Graecorum constituerunt, quo minus adorirentur illud barbari, trucidarenturque utrinque impliciti Graeci, formidare denuo instructi coeperunt. Itaque visum est explicari sinistrum cornu, a tergoque flumen objici. Dum haec deliberant, Rex in eadem specie mutatam adversam phalangem constituit progressus ad decertandum ut ante. Graeci, prope se paratos ad pugnandum conspicati paeana canendo rursus alacrius multo quam prius hostem invadunt. Nequeunt impetum peraeque ut alios sustinere barbari. Citius quam priore pugna vertunt in fugam terga, quos fusos ad usque pagum insequentes nostri firmant gradum. Huic tumulus imminebat, eo regum redit agmen. Sed minus pedestres cohortes amplius. Collis erat hostium, plenus equitatus adeo, ut quidnam ageretur, haud quaquam explorandi potestas daretur. Tum se vidisse memorant auratam aquilam Regis insigne cetrae affixam atque erectam ligno. Eo Graecis accedentibus equites collem deserunt, non amplius conglobati, sed passim dispersi. Colle nudato, ac omnibus ad unum prorsus abeuntibus Clearchus nequaquam conscendit locum. Lycium virum Syracusanum ad conscendendum mittit addito huic socio. Ipse vero ad radices eius sistit copias; explorari referrique, quicquid ibi foret, iubet. Lycius profectus speculatusque, renunciat hostes quam celerrime, fuga salutem petiisse. Haec ferme sol agentibus occidit. Eo in loco nostri consistentes armis depositis quieti sese tradiderunt, simulque admirati nusquam Cyrum apparere, neminem ab eo venire missum. Nam nondum caesum percaeperant, aut ipsum longius insequutum hostes processisse rebantur, aut praedatum properasse. Tum deliberant eo ne loco manere, eoque ducere impedimenta deberent, an in castra sese recipere? Fit decretum, discedant. Sub caenae tempus in stativa revertuntur. Talem hic dies exitum tulit. Porro autem multum eorum quae usui esse solent, ac quicquid esus et potus inerat, direptum depraehendunt. Vehicula plena annonae, quae Cyro parata stabant, ut, siquando exercitus vehementi inopia laboraret, haberet, commeatum Graecis unde distribueret ablata tradunt, eaque plaustra cccc fuisse. Quum milites itaque regii diripuissent ea, plurimis Graecorum coena defuit, ac peraeque parandium. Antequam enim exercitus iret pransum, Rex in conspectum venerat. Haec igitur ita nox traducta fuit copiis.
Quo tempore Cyrus adversus fratrem sumpsit expeditionem, quemadmodum Graecorum coactae fuerint copiae, quidve in itinere gestum, ac qua ratione pugnatum, Cyrusque caesus, et in castra nostri redierint, somnoque dederint operam omnia vicisse, Cyrumque vivere rati, superiore libro expositum est. Postea quum primum illuxit, praefecti ducesque coeunt admirabundi, cur neque Cyrus, quid facto opus sit, significatum quenquam mitteret, neque ipsemet appareret. Visum est igitur ipsis instructus armatisque prodire seque obvios Cyro dare. Iam ad iter capescendum paratis orto sole Procles Teuthranias princeps a Daramato Lacone constitutus venit unaque Glus et Alon ii occisum Cyrum nunciant, Ariaeum in fugam coniectum, mea cum caeteris esse statione barbaris, unde prius moverat, dicere velle spacio diei, si nostri venturi sint, praestolari, sequenti Ioniam, unde discesserat, repetiturum. Quum haec duces reliquive Graecorum accaepissent, aegre tulerunt. Clearchus vero ita loqui coepit debuisse vivere Cyrum, verum posteaquam decessit, Ariaeo referri, se iam Regem vicisse, secum ut compertum est, decertare neminem amplius, si non ipsi venissent, Graeci moverent in Regem, Ariaeo nunciari si se huc contulerit, Regem declaraturos, nam proelio vincentes imperandi quoque ius obtinere decere. Nuncii cum his remissi dictis, ac una Cherisophus, Lacon Menonque Thetiaeus, et enim ipse Menon ire voluit amicus ac hospes Ariaei. Clearchus his abeuntibus ibi moram trahebat. Exercitus, quoad fieri potuit, commeatui prospicit a sarcinis bobus asinisque subductis ac necatis. Dignatum a phalange paulum digressis. Ubi decertatum fuit, non parva iaculorum copia inventa. Quae quidem Graeci regios transfugas projicere coegerant. Insuper desertis plaerisque Persicis Aegyptiisque scutis iisque ligneis ac peltis carrisque multis lignorum loco utebantur. Eo die carni coquendae, atque edendae data opera. Mox sub horam tertiam diei, quo tempore scilicet frequens esse forum solet, a Rege Tissapherneque nuntii veniunt. Quorum quidem Graecus unus genere Phalynus nomine, caeteri barbari. Is Phalynus apud Tissaphernem in maximo honore habitus eo, quod scientiam agendi et gladiaturae artem se habere simularet. Ii Graecorum ducibus exponunt Regem iubere caeso Cyro victos arma deponere Regisque in conspectum venire, ac si quid boni consequi merentur, illic haud difficulter adepturos. Talia praedicantibus regiis nunciis, et si nostri tulerunt iniquo animo praedicata, Clearcho tamen huiuscemodi redditum responsum victoris non esse arma dare reliqua principes illis respondere, quicquid in animo pulchrum optimumque habuerint, seque confestim rediturum dixit. Nam minister evocabat eum ad visenda sacra, ut qui per id temporis rem divinam faceret. Tum Cleanor maximus natu vir Arcas mortem citius inquit, oppetituros quam arma tradituros. Proxenus Thebanus addit se vehementer mirari, utrum Rex arma ut victor, an ut amicitiae munus signumque petat amoris. Si quidem ut victor, cur nam petenda nonne gradum huc eum ipsum ferentem capere decet? Sin vero suadendo id facere nititur, se quaerere ab eo, quid reliquum militibus foret, si gratis arma tradiderint. Cui Phalynus Regem Cyro necato victoriam consequutum putare. Quis enim imperium eius extorqueret, vos in suam potestatem venisse, quum praesertim in medio suae dicionis ac prope amnes difficillimos traiectu, nec non inter ingentem nationum multitudinem, quibus vos adoriri queat, positos habeat adeo, ut si quoque, vobis armorum facultatem exhibuerit, caedendi potestas deesset. Post hunc Xenophon Atheniensis, Nihil, inquit, ut tu quoque bene nosti Phalyne, Graecis praeter arma virtutemque reliqui superesse boni, quae quidem retinentes virtute quoque posse nos arbitramur uti. Sin arma tradiderimus, et corporibus, et animis privabimur. Quod igitur solum nobis bonum sit relictum, cave dandum censeas. His fraeti tutique, pro nostris fortunis certamen subituir sumus. Iis percaeptis Phalynus subridens inquit: Adulescens, philosophum refers, ac loqueris haudquaquam illepida. Verum si censes, vestra vos virtute regiis viribus praestare posse, te nunc insipientiae morbo laborare pro certo habeo. Rumor erat alios quosdam homines ignavos negligentiaeque deditos dixisse, ut permanserint in Cyri amicitia fideque, sic Regi, si voluerit is amicus fieri, eorumque opera uti, fideliores aptioresque fore, ac si moturus sit adversus Aegyptum, cum eo simul in expeditionem proficisci posse. Dum haec agerentur, Clearchus rediit quaerens si iam responsum sit legatis datum. Cui Phalynus nunc alius aliam dicit Clearche sententia. Quare quod tu sentias, exprime. Tunc ita fere locutus est: Ego vero caeterique libenter omnes, ut reor, isti te solent videre Phalyne. Graecus enim es tu, quum numero tot, quot, aut quales modo cernis, quumque in tanta rerum anxietate difficultateque positi simus, quid nam agendum nobis de iis, quae proponis, te consulimus. Igitur per deos immortales quod tibi optimum pulcherrimumque videtur quodve quum perveniret ad posteros, honorem laturum sit, consule nobis. Scio posteritatem commemoraturam Phalynum quondam a Rege missum suadendum Graecis, arma darent, haec illis consuluisse. Quidquid protuleris, per totam Graeciam circumferendum exploratum habeo, Clearchus talia subiunxit cupidus, ut missus et ipse legatus a Rege consilium daret, ne nostri disponerent arma, utque maiorem spem retinendorum armorum conciperent legati verbis sententiaque confirmati. At ille praeter opinionem Clearchi his usus Phalynus. Si spes una de multis incolumitatis vestrae cum Rege bellum gerendo superesset, consulerem, ne dentur arma, sin vero nulla vestrae relicta salutis ratio sit invito Rege, suadeo, moneoque, quantum in me est, vosmet ipsos servetis. Clearchus ad haec deinde respondit: Et si talia modo loqueris, ista tamen refer Regi. Si cum eo sibi sit amicitia iungenda arma tenendo quam dando cuiquam praestantiores amicos fore, sin bellum gerendum, melius rem gesturos armatos quam inermes se putare. Tum Phalynus relaturum pollicetur. Regem praeterea sibi, diceret nostris, haec in mandatis dedisse significat: hic cum manentibus inducias fore, progressuris abiturisque, bellum. Rursus quaerit inducias ne an bellum referam, Clearcho tunc idem responsum, inducias manentibus gradum referentibus bellum futurum. Quid vero facturus esset, indicare noluit. Phalyno atque iis, qui cum ipso venerant, abeuntibus Procles ac Cherisophus ab Ariaeo reversi Menone penes Ariaeum relicto renunciant Ariaeum dicere se plaerosque, et meliores, et nobiliores Persas esse, qui quidem nullo regnantem pacto sustinerent, si voluerint abire noctu discedere iubere, sin minus, sub lucem se discessurum. Tum Clearchus: Ut loquimini, sic faciundum, si profecti fuerimus, inquit, sin minus, agite quicquid ere fore videtur. Quod vero facturus esset, ne tunc quidem notum iis fecit. Post haec sub occasum solis militum praefectis ac ducibus accitis docet sibi rem divinam facienti, adversus Regem proficiscantur, sacra nequaquam bene cedere et merito quidem. Nam (ut accaeperat) inter suos regemque, flumen navibus trajiciendum Tigrim inter iacere, neque illud sine navigiis superare posse neque diutius ibi morandi ullam facultatem dari. Quippe quibus commeatus minus suppeterent, ut ad Cyri sese conferant amicos, sacra, quod foelix, faustumque foret, sane polliceri, itaque ad corpora curanda epulandumque, quod quisque haberet optimum, ire debere. Simulac autem cornu signum datum erit, quieti somnoque corpora quosque sua parare, mox ut secundum exierit, ad necessaria iumentis imponenda contendere, sub tertium Ducem singulos suum sequi ducentes impedimenta prope flumen ab eoque paulo longius arma habentes. Haec audientes praefecti proficiscuntur, ut quis sit, efficiunt. Is neque lectur neque creatus Imperator edicebat. Illi faciebant imperata hunc unum, quod deceat, imperatorem, scire reliquos imperitos esse rati. Caeterum itineris, quod ex urbe Epheso usque ad ea loca, in quibus decertatum fuit, confecerunt parasangarum quingentorum triginta quinque stativis habitis tricies ac nonagesies, stadiorum sex et decem milia ac I, ab eo porro quo in loco pugnatum est usque Babylonem stadiorum tria milia et LX esse traduntur. Inde Miltocythes Thrax sub ipsum crepusculum ad Regem transfugit equitibus circiter quadraginta peditibus Thraciis trecentis abductis. Caeteros Clearchus, ut imperatum est, ducit. Ii sequentes perveniunt ad primam stationem secunda vigilia, ubi Ariaeus eiusque copiae pernoctabant. Dispositis armis Duces praefectique, ad Ariaeum coeunt. Se sacramento Graeci Ariaeusque, et qui simul strenuitate viri fuerant insignes adigunt, et nec invicem sint se prodituri, quod una in societate permansuri barbari, quod duces itineris forent etiam fideles. Ac hostiis caesis lupo, tauro, hircoque et ariete ad parmam Graeci gladium barbari cuspidem inficiunt. Foedere sic icto, data firmataque fide Clearchus postquam utrisque adsunt ait copiae, quid de itinere faciundo sentias, edoce. Qua venimus utrum reversuri, iterque facturi sumus, an aliquod aliud melius, atque tutius invediendum censes? Responsum, si, qua venerint illac gradum rettulerint, omnis ad unum interire posse. Non enim commeatus in proximis decem stationibus ullam facultatem dari, scire huius rei inopia huc accelerando laborasse, sui quid alicubi exstaret annonae, transeundo illac absumpsisse, nunc vero longius proficisci cogitare, commeatus ubi nulla possint urgeri difficultate, magnis itaque primum itineribus, ut quam plurimum a regiis absint copiis, velle contendere. Nam si tridui sive quatridui itinere fuerint ab eius conspectu seiuncti, non amplius a Rege se capi posse, parvis enim copiis insequi nequaquam ausurum, magnis accelerare gradum minus posse, peraeque commeatus in summa inopia futurum sic se sentire. Inde, ut primum illuxit, ad dexteram partem sole relicto proficiscuntur sub occasum in pagos agri Babylonii sese venturos arbitrati. Nequaquam id eos fefellit. Porro autem sub primum vesperam quum hostes eosque equites conspicere crederent, ad ineundum praelium Graeci minus instructi se instruunt, in aciemque descendunt. Ariaeus vero vulnere confectus vectusque curru desilit, seque thorace simulque suos omnis induit. Dum armentur, veniunt praemissi speculatores ac exponunt esse non eos equites sed iumenta pascere. Quamvis omnes ad unum Regem alicubi prope se castra locasse cognoscerent extemplo, ut quibus non procul ab istis vicis appareret fumus. Clearchus tamen militem defessum, fameque laborantem in hostes educere noluit, quum praesertim advesperasceret, neque declinavit suspitione vitata, ne profugere videretur. Solis occasu educens in propinquioribus vicis, ex quibus a regiis militibus etiam domorum tecta lignandi causa dirrepta fuerunt, confestim cum primo agmine stativa habuit. Ii pari quodam ordine castra locant postremi vero in noctem accelerando, ut cuique facta castrametandi copia, castra ponunt. Invicem se apellando magnus clamor oritur adeo, ut hostium ad aures pervenerit. Qua quidem de causa propinquis ex tentoriis adversarii in fugam sese convertunt. Idque postridie eius diei compertum fuit. Non enim amplius illic illa iumenta castraque, ac ne quidem fumus ullus cernebatur. Regem autem (ut videbatur) impetu militari terror pavidum egit. Id insequentis diei demonstrarunt facta. Hac porro procedente nocte Graecos quoque pavor ac tumultus invadit. Fit strepitus, qualis oborta formidine fieri solet. Tum Clearchus Tolmedem Eleum quem sub id temporis apud se habebat insignem praeconem pronunciare significare silentio iubet principes edicere quicumque asinum inter arma dilapsum indicarit, accaepturum talentum argenti praemium. Quod quidem edictum simulac exiit enunciatum, milites vanum pavorem principesque sospites esse percipiunt. Deinde Clearchus sub diluculum in ordine Graecos ponere arma iubet ea ratione, qua, quum praelio dimicatum fuit, posuerant. Quod Regi iniectum impetu procedentis agminis pavorem superius demonstravimus, hoc pacto per id temporis exploratum est. Miserat enim ante hunc diem ad Graecos nuntios, eosque arma tradere iubebat. Tunc vero sole oriente de induciis faciendis cum iisdem per legatos suos agebat. Qui quidem ubi ad custodiam accesserunt, qui nam Graecorum duces essent, quaerunt. Utque principibus custodia nunciat, Clearchus, qui per id temporis lustrabat acies, custodiae inquit iubere legatis, quoad ocium nactus fuerit, praestolari. Simulac autem adeo copias disposuit, ut visui pulcra res foret cuneus conglobatus, nemoque sine armis appareret, legatos vocat instructos optime ad videndum suorumque militum probatissimos secum habens agmen ipse praecessit. Idque caeteris militum ductoribus edixit, utque prope legatos essent. Percuntatur quid nam sibi vellent, inquiunt ii inducias ad faciendum venimus qui quidem et regis ad vos mandatorum ferendorum et vestrorum ad regem referendorum forent idonei. Cui respondit: igitur ei, quod primum proelio opus sit, renuntiate. Nam nihil nobis commeatus superest, nemoque cum Graecis de induciis agere audeat: quod iis cibaria non exhibuerit. Haec quum caducatores accaepissent, abeunt propereque reversi sunt. Qua quidem de causa satis constabat, aut in propinquo Regem, aut aliquem alium esse, cui iis de rebus agere iniunctum erat. Renunciarunt Regi videri id eos, quod decet, proloqui, velleque duces itineris dare, qui eos, si induciae forent, eo ducerent, unde cibaria compararent. Tum ille cum ipsis ne euntibus redeuntibusque an cum caeteris quoque induciae forent? Ii cum omnibus inquiunt, donec Regi a nobis renunciatum fuerit. Quum haec exposuissent, Clearchus iis amotis deliberat. Decretum est quam primum inducias facere, silentioque ad capiendum commeatum proficisci. Id mihi quoque Clearchus ait videtur, non iis tamen confestim notum faciam, ut caduceatores formident nos abnuere velle inducias facere. Nostros quoque milites eundem timorem concaepturos censeo. Tempus morando differam. Ut vero temporis opportunitas adesse visa est, declarat, quod inducias facere vellet, extemploque ducere ad cibaria comparanda iubet. Tunc illi ducunt. Clearchus acie copias instructas habens ad inducias faciendas proficiscitur, isque retro custodiae gratia sequebatur, atque in convalles fossasque plenas aquae inciderunt adeo, ut sine pontibus haud facile transgredi possent, ni ex palmis, quae ceciderant ibi, quasve ipsimet exciderant, copia transeundi oblata fuisset. In praesentia Clearchum imperantem sinistraque manu hastam dextra baculum gerentem unusquisque cernere poterat, ac si quis eorum, qui ad id operis erant destinati, remissus ac negligentius agere videretur, eligendo strenuum quoque verberibus affecisset. Simulque ipse coenum ingredi coepit, ut cunctis, qui id ipsum minus agerent, pudorem injiceret. Ad id perficiendum XXX annos agentes fuerant constituti. Sed ubi Clearchum rei operam navantem seniores conspicuit, et ipsi in lutum coeunt. Clearchus autem iter accelerat ubique sic aqua fossas repletas, Regemque per agros eam dimisisse suspicans, ut Graecis (neque enim anni tempus, quo tempore agri irrigui essent, sinebat) magna difficultas itineris faciundi appareat. Eo ventum est, unde duces itineris in vicis capiant cibaria, demonstrant, quibus in locis multum frumenti vinique et aceti ex palmis confecti inerat, atque ii balam tales, quales in Graecia non est ulla videndi facultas. Servis ac heris admirandae pulchritudinis et magnitudinis erant appositi, nihil aspectu quidem ab electro differentes. Quidam ex siccatos ad usum bellariorum reponunt. Eorum potus quoque suavis iniquus capiti, atque iis in locis palmae cerebro primum militibus vesci datum est. Plaerisque species formaque suavitate admirabilis, sed id est vehementes capiti dolores inferebat, nec palma cerebro exempto vivebat. Ibi commorantibus triduum Tissaphernes fraterque regiae uxoris, atque alii tres Persae a Rege missi veniunt. Eos haud parvus servorum numerus comitabatur. Posteaquam obvii Graecorum principes prodiere Tissaphernes per interpretem talia locutus est. Ego vero vicinus Graeciae incola vos ad magna deiectos infortunia conspicatus, viam, si quo pacto a Rege impetrarem, daret mihi facultatem reducendi vos incolumes in Graeciam, excogitavi. Nequaquam ingratos si id effecero, universos Graecos fore reor. Haec itaque volvendo in animo, ut mihi id ipsum Rex praestaret, ab eo petii, eique dixi iure ac merito mihi rem gratam facere debere, quod de Cyri expeditione primus certiorem fecerim, quod ad opem ferendam una cum nuncio contenderem, quod me Graeci acie solum more suo instructum haudquaquam in fugam verterint, quod Rege in eos impetum faciente simul irruerim, meque cum ipso inter media castra commiscuerim, quod denique Cyro occiso barbaros, qui cum Cyro sese contulerant, his, quos nunc praesentes cernitis fraetus militibus, quive sunt apud eum in fide maxima, persequutus sim, his de rebus se deliberaturum pollicitus me huc accedere, vosque percunctari iubet, cur in eum expeditionem fecistis. Vobis itaque, ut ne, si quid exorare boni queam, difficilius assequar, modeste respondendum consulo. Tum Graeci semotis arbitris his de rebus consultant, ad eaque responsum datum. Clearchus neque cum Rege ad bellandum inquit, neque in eum ad expeditionem faciendam venimus. Sed quum Cyrus multus causas (ut tu quoque bene nosti) ut vos imparatos aggrederetur, utque nos huc adduceret, affinxisset, quumque iam ipsum vehementer fluctuantem cerneremus, et Deos et homines, ne proderemus eum antehac promereri polliciti, verebamur. Interfecto porro Cyro neque imperium Regis nobis assumendum est, neque ratio patitur, ut fines agrosque regios, eumque perdere velle studeamus. Domum, si quis nobis non erit molestiae, discedere in animo habemus eum, qui iniuriam intulerit, ulcisci diis bene iuvantibus conaturi. Contra, qui nos beneficio affecerint, nunquam pro virili ab iis bene merendo vinci passuri. Is ita locutus est. Audiens Tissaphernes id Regi inquit, referam ea rursus, quae Rex dixerit, vobis nuntiaturus: Induciae, donec revertar maneant. Forum vaenalium rerum exhibendum putamus. Atque minus is postridie reversus est. Quamobrem Graeci haud parva cura urgebantur. Die tertio rediit. Exponit sese confecta re venire, sibi enim potestatem restituendi in patriam Graecos datam. Tametsi plaerique contenderint dicendo haud Regium esse dimittere, qui in ipsum Regem arma sumpsissent. Postremo inquit nunc vobis nostram fidem accipere licet. Simulque pollicemur pacatos agros prebituros, nec per dolium reducturos in Graeciam, in foro emendi facturos copiam, ac ubicunque id minus praestiterimus, ex agris, ut commeatus capiatis, permissuros. Item confirmare iure iurando vos decet benivole ac sine damno ituros per fines nostros, cibum potumque quotiescunque non exhibuerimus capturos, si quidem facultatem eius dederimus, comparata cibaria habituros. Id convenit, atque data a Tissapherne fratreque regiae uxoris Graecorum ductoribus praefectisque, et ab iis accaepta dextera adiurant. Post haec Tissaphernes ad regem proficiscar ait, ac sibi id, quod operae pretium est, exequar, huc me recipiam, et reducendi vos in Graeciam imperiique mei repetendi gratia ad iter capescendum accingar. Deinde Graeci Ariaeusque, qui quidem haud procul castra inter se metati erant, plus quam viginti dies praestolantur. Interea fratres ad Ariaeum caeterique necessitudine coniuncti, ac ad eos, qui cum ipso erant, quidam Persae sese conferunt. Animos sollicitando fidem regiam spondent iis, quod Rex nec eorum, quae cum Cyro militando evenerant, nec ullius ante actae rei censet reminisci futurum. Dum haec aguntur, Ariaei milites discedunt, seseque ab animo voluntateque Graecorum avertunt. Idque plaerisque Graecis displicuit. Simul Clearchum caeterosque ductores adeundo alloquuntur: Cur moramur? An Regem nescimus, ut caeteris quoque Graecis pavorem incutiat: ne quis amplius arma inferat ei, si nos perdere queat, plurimi facturum. Nunc vero ad manendum nos ducit, moraeque praebet occasionem propterea, quod copias sparsas habeat. At quum coactae fuerint, non est, cur nobis insidiari nollet. Quominus itineris praeterea faciundi ulla facultas detur, fortasse alicubi aut struit, aut fodit aliquid. Non enim nos salvos in Graeciam reverti, nec numero tot existentes Regias vires superasse pro foribus eius, ipsumque deludendo domum rediisse dici posse vellet. Clearchus talia dicentibus respondit se quoque ad ipsum cogitare intelligereque si abierint, hostiliter abire, induciasque tollere videri, vaenalium rerum fori, reique frumentariae comparandae copiam facturum neminem, ducem itineris fore neminem, etiam Ariaeum, si id conarentur, defecturum eos qui prius amici erant, hostes fore, idcirco, sibi benivolum relictum iri neminem, se porro nescire, si quid aliud flumen trajiciendum sit, Euphratem, si quidem hostes prohibuerint, transitu difficillimum esse non ignorare. Si quando praelium conserendum foret, quum nostri equites socii, hostium vero plurimi iique magni momenti sint, victores quem nam occideremus, victis nobis potestas servandi daretur neminem. Si nos rex igitur delere, cui tot socii sunt, studeat, haud satis sibi constare, cur eum adiurare, cur dexteram dare, cur in deos peierare, cur denique pro fidis infida et Graecis et barbaris facere oportebat. Interim dum huiuscemodi multa loquitur Tissaphernes Horontaque veniunt secum habentes suas vires utpote domum abituri. Insuper Regis in matrimonium Horonta ducebat filiam, hinc duce Tissapherne potestateque comparandi commeatus data Graeci proficiscuntur, praeterea Ariaeus. Qui quidem quum Cyri copiis praeesset, una cum Tissapherne: atque Horonta castra ponere solebat. At etiam Graeci circumspicientes hos simul cum suis ducibus seorsum iter faciunt. Frequenter sexquiparasangem distantes cavendo alter ab altero, perinde ac si hostes essent, castrametantur; idque repente suspitionem peperit. Interdum eodem lignatum pabulatumque, ac caetera id genus ad colligendum profecti ultro citroque plagis afficiebantur, qua quidem de causa id quoque eos infestos inter se reddidit. Initiumque inimicitiarum fuit. Porro tertiis castris progressi ad Mediae murum accedunt. Mox intro vadunt. Is extructus lateritiis lapidibus bitumine circumposito. Cuius altitudo centum latitudo XX pedum, longitudo autem totidem parasangarum esse dicitur. Neque a Babylone procul aberat. Hinc castris binis parasangas octo procedunt, duosque rivos utique alterum ponte, alterum iunctis septem navigiis trajiciunt. Qui quidem ortum a Pigrete ducunt. Excisae ac per haec loca deductae fuerant fossae primae maximae proximae minores postremae vero parvae ad haec ex his fistulae exiguae, quales in Graeciam ad Pannicum irrigandum duci solent. Ad flumen Pigretem ventum est, prope quem locum urbs et magna, et frequens nomine Sitace distans a flumine XV stadia sita erat. Graeci igitur ad eam haud procul ab hortis amoenis et perinde amplis, atque variis arborum generibus refertis tabernacula ponunt. Barbari Pigrete transmisso in occulto erant. Deinde quum Proxenus Xenophonque post coenae tempus inter arma deambularent, vir quidam accedit custodiamque interrogat, ubi nam Proxenum, aut Clearchum intueri posset. Neque Menonem quaerere, quum praesertim ab Ariaeo Menonis hospites missus veniret. Posteaquam autem se ipsum Proxenus, quem quaereret, professus est, Ariaeus Artaozusque, qui quidem et Cyro fidi fuerint, et vobis benivoli sunt, me miserunt ait, ac vos ab insidiis barbarorum nocturnis cavere (Nam magnae eorum in proximis hortis copiae sunt) mittereque ad pontem Pigretis custodiendum iubent eo quod Tissaphernes nocte, si fieri poterit, pontem ne vobis facultas transeundi detur, utque inter amnem rivumque medium relinquamini, rescindere cogitet. Quum haec audiisset, hominem ad Clearchum ducunt, huicque id, quod locutus erat, exponunt. Clearchum talia audientem trepidatio timorque simul invadunt. Quum haec itaque adulescens, qui in praesentia aderat, quo dicerentur animo, cognosceret, non simul pontis rescindendi insidiandique congruunt rationes inquit. Nam aut ipsos insidiantes vincere, aut vinci necesse est. Si quidem igitur vicerint, cur iis pons rescindendus est? Non enim locum, si multi quoque pontes forent, quo fugientibus servandi nos facultas daretur, haberemus. Sin vero rursus vicerimus, his quo fugerent, nusquam tutum esset ponte resciso. Neque praeterea trans pontem magnus numerus suppetias ferentium existens eo abrupto auxilium ferre posset. His intellectis Clearchus a nuncio quaerit, quantum inter Pigretem rivumque agri patentis esset. Is multum ac vicos urbesque et quidem magnas plaerasque inesse inquit. Tum iam compertum fuit Barbaros hominem clam mississe veritos, ne Graeci remanerent in insula, quom praesertim hinc Pigretem illic rivum ceu propugnaculum munimentumque haberent, quumque commeatum ex ea regione fertili ac immensa comportare possent, in eaque agri cultores essent, atque illinc, si quis Regem damno afficere vellet, redeundi potestas foret. Posthac acquieverunt ad pontem nihilominus custodia missa. Ac nemo usquam insidiatum processit. Nemo denique ad pontem ut custodes aiebant, pedem contulit. Hunc prima luce septem et XXX iunctis navibus, quam maxime caute potuerunt transmittunt. Nam quidem, qui a Tissapherne venerant, Graeci rettulerant barbaros trajicientibus insidiaturos. Idque falsum fuit. Glus enim cum Allone iis trajicientibus apparuit speculatus si flumen transgredi vellent. Ubi exploravit abire perrexit, caeterum movent a Pigrete castris quartis parasangis XX ad Physcum flumen cuius latitudo centum pedum. Ibi autem pons civitasque magna, cui nomen Opis erat, accolitur. Ad quam Graecis Cyri et Artaxerxis spurius frater Susis Ecbatanisque haud parvas secum copias ducens obviam venit utpote Regi auxiliaturus. Et quum exercitum suum sistere gradum vississet, Graecos praetereuntes contemplatur. Clearchus eos bifariam divisos ducebat. Atque interdum iter faciebat. Spectando firmabat gradum interdum, quove usque primum agmen praestolaretur, eo usque cohortibus reliquis omnibus sistere gradum necesse erat. Quare et ipsis Graecis magnae copiae esse videbantur, et eas Persa contemplando stupore afficiebatur. Hinc per mediam sexies stativis in locis desertis habitis parasangis XXX ad vicos Parysatidos Cyri Regisque matris processit. Hos Tissaphernes ludibrio Cyri Graecis praeter captivos diripiendos dedit. Multum frumenti ibi pecudumque et caetera, quae usui forent inerant. Hinc per solitudinem quinquies castris mutatis parasangas viginti Pigretem ad laevam habentes progressi sunt. In primaque statione trans amnem urbs accolebatur magna eaque opulenta Caennae nomine. Ex qua barbari indumentis excorio confectis, quibus pro ratibus utebantur, panem, caseum, vinumque impositum devehebant. Posthac ad Zabatum flumen ventum est, cuius latitudo CCCC pedum. Ibi triduum moratis suspitiones inerant, nullae tamen manifestiores insidiae constabant. Clearchus igitur, si quo pacto ad ipsum, antequam bellum oriretur, extinguere posset, in Tissaphernis ire colloquium statuit. Ei quendam dicturum mittit se velle cum ipso colloqui. Is sedulo alacrique animo eum ad se accedere iubet. Posteaquam autem convenere. Clearchus tali oratione usus est: Scio, Tissaphernes, iureiurando nos sanxisse, dexterasque dedisse, ne alter alteri iniuriam inferret. Nunc vero te a nobis perinde ac ab hostibus, nostros itidem a te cavere conspicio. Sed quum nihil mali te conantem nobis facere considerando intelligerem, quumque nobis tale quicquam ne in mentem quidem venire pro certo haberem. Decrevi te alloqui, ut hanc suspitionem licentiamque diffidendi, si ullo modo fieri possit, exanimis utriusque partis deleremus. Non enim me fugit iam quosdam, dum ipsi alios homines ex calumniis, alios ex suspitione formidarunt, dumque potius inferendi quam accipiendi iniuriam tempus praeoccupare voluerunt, in eos, qui nec agere quicquam eiusmodi, nec agendum sibi putarent, facinus intolerabile perpetrasse. Id igitur dementiae consuetudine confabulationeque saedare me posse ratus huc me contuli. Tibi demonstrare velim non te recte nobis diffidere. Nam primum idque maximum deorum foedera sacramentaque, ne invicem hostes simus, nos prohibent. Eum autem, qui sibi huius rei conscius est, quique id negligit, nunquam fortunatum existimarem, quandoquidem nescio qua nam celeritate fugiendo, quas latebras petendo, quove modo intutum Securumque locum secedendo bellum iramque divinam vitare posset. Passim enim cuncta sub deorum ditione sunt, ac ubique, dii plurimum pollent, cunctisque aeque imperant. De Diis, itaque deque sacramento, penes quos nostram inter nos amicitiam constitutam deposuimus, ita sentio. In te vero prae caeteris mortalibus nobis maximum lucrum reponendum censeo. Nulla quippe tecum iter faciendi nobis amnesque transgrediendi difficultas, nulla comparandi commeatus inopia. At sine Te omne iter ambiguum, quum praesertim ne minimum quidem locorum usum habeamus, omne flumen transitu difficile, omnis denique turba formidolosa formidolosior ipsa solitudo erit. Ubi nihil nisi summa rerum penuria est. Si quoque furore acti impulsique Te obtruncare studeremus, quem nam aliumqam de nobis optime meritum interficeremus. Apud Regem porro perpetuum ultorem maximumque praesidem decertandum causaque nobis dicenda foret. Qua praeterea ac quanta spe: si quid in te molirer, me ipsum privarem, id referam. Ego vero Cyri amicitia uti summopere studui ratus eum Tunc magis quam caeteros ad conferenda, in quem vellet, beneficia, idoneum. Nunc Te opes regionemque Cyri habere, imperiumque tuum servare, et vires regias, quibus Cyrus hostiliter usus est. Tibi socius esse cerno. Quum haec itaque talia ac tanta sint, quis nam adeo insania laboraret, ut Tuus amicus esse nollet? Etiam id exponam, ex qua re spem habeo Te quoque in amicitia nostra velle esse. Non enim me praeterit Mysos Pisidasque atque alias plaerasque nationes vobis fortunisque vestris negocium exhibere, quas quidem cum his, quae in conspectu sunt viribus, humiliores pacatioresque redacturum confido. Aegyptios autem, quibus maxime vos nunc succensere pro certo habeo, quibus nam sociis ad ulciscendum aptioribus uti quam nobis potuissetis, non video. Praeterea eorum, qui fines vestros accolunt, si cui benivolus esse volueris, quam maxime fieri posses, sin autem quis molestiae tibi foret, nobis Te comitantibus eos ad ulciscendum copias converteres. Qui quidem non stipendii solum, sed etiam meriti causa dicto audientes fuissemus, Abs te servati tibi merito gratiam referremus. Haec itaque mihi cogitanti adeo mira res videtur eo, quod nobis diffidis, ut libenter eum cognoscere vellem, quis nam ita ad dicendum vehemens fuit, ut tibi nos insidias tendere velle persuaserit. Clearcho igitur haec dicenti Tissaphernes ita respondit: Gaudeo Clearche me prudenter audiisse te loquentem. Nam si quid Tute perperam nobis consulueris, et tibimet ipsi, qui haec cognoscis, et nobis te malae mentis malique animi esse videbere, utque teneas vos neque mihi neque Regi aeque diffidere posse, contra accipe. Si vos enim interimere in animo haberemus, equitum ne, an peditum, an armorum copia, qua confisi laederemus vos citra periculum accipendi iniuriam, an loca idonea, in quibus vobis insidias facere potuissemus, nobis deesse videntur? Non ne tot per agros nobis minime infestos cum magno labore magnaque dificultate vobis itinera facienda sunt? Non ne tot montes transeundos cernitis? Quos quidem praeoccupantibus nobis aditu nos arcere liceret. Nonne denique, tot amnes, ad quos, si vobiscum praelio decertare libuerit, custodias disponendi facultas daretur? Sunt quaedam praeterea flumina, quae in trajiciendi potestatem fecerimus, nequaquam transgressuros censeo. Ac si hac in re inferiores fuerimus, ignis tamen frugibus vehementior est. Quas combureremus, vobisque famem injiceremus. Cui rei, si quoque longe strenui extiteritis, haud resistere poteritis. Cur igitur tantam bellandi facultatem habentes eamque sine ullo periculo vobis obesse non potuissemus. Sed ab iis omnibus hoc modo revocaremur. Ei, qui solus erga deos impius est, quive in homines se iniquum praebet, cuncta penitus per ardua difficillimaque agenda sunt, ac eos pravos habendos puto, qui in deos peierando, hominibusque infida faciendo aliquis facinoris perpetrare solent. Non ita nos Clearche neque stolidi neque ullius rationis expertes sumus, ut vobis ad nocendum animum intendamus. Et si id ipsum facere vosque interficere nobis liceret, non tamen pedem huius rei gratia huc contulimus. Sed ut infide amicitiaque Graecorum simus, benivolentia studiique in eos, ut tu bene nosti, ratio postulat. Ac quibus cum Cyrus stipendii praemio proposito expeditionem facere confisus est, cum iisdem me meo beneficio allectis imperium repetere tutius posse iudico. Quo porro usui mihi estis, partim tu ipsemet exposuisti, partim quod potissimum sit ego novi. Nam in capite Tiaram Regi soli rectam habere licet, in corde fortasse aliquis vestrum, qui in conspectu sunt, facile continere potest. Haec dicendo vera Clearcho locutus fuisse visus est. Atque respondit ita quum igitur tantopere inquit amicitia coniuncti simus, ii, qui conantur criminando nos hostes facere, merentur ne extremum subire supplicium. Ego vero Tissaphernes ait: Si huc principes praefectique vos conferre volueritis, palam ostendam eos, qui detulerant ad me te mihi meoque exercitu insidias facere velle. Tum Clearchus: ducam omnes, tibique contra notum faciam, quid ego de te audio. Ex hac collocutione Tissaphernes bene sentiens Clearchum manere caenatumque vocari iubet. Is postridie reversus in castra seque cum Tissapherne valde benivole gerere ratus rettulit ea, quae Tissaphernes locutus est. Eos, quos accersi iuberet, ad ipsum ire oportere, ac quicunque Graecorum calumniatores depraensi fuerint, hos tanquam proditores perditosque homines ultum iri. Menonem autem delatorem esse suspicatur. Quem Tissaphernis una cum Ariaeo consuetudine usum, secumque dissidere, ac sibi insidias facere, ut copias omnes ad se alliceret, Tissaphernique maior amicus foret. Noverat. Clearchus etiam universum exercitum in suam sententiam adducere, eosque qui officerent, e medio tollere studebat. Quum quidem milites ne omnes ductores praefectique irent, neve crederet Tissapherni, contenderent. Clearchus eos occidere vehementerque instare caepit, donec impetratum est, ut Duces quinque ac Praefecti viginti proficiscerentur. Hos circiter CC militibus utpote forum petituros prosequentibus. Ubi ad Tissaphernis fores perventum est. Ductores exercitus intro accersiti sunt Proxenus Boeotius, Menon Thessalus, Agias Arcas, Clearchus Lacon, Socrates Achivis. Praefecti pro foribus stabant. Haud multo post signo dato, et qui intus erant, compraehenduntur, et qui foris, caeduntur. Mox barbarorum equitatus discurrendo per agros in quencunque Graecum servum aut liberum inciderent, omnes interficiunt. Simul Graeci ex castris eos intuentes admirantur, quidve facerent, ignorarent, ni Nicarchus Arcas secundum ventrem vulneratus intestinaque manibus tenens fugiendo venisset, omnemque rem gestam aperuisset. Hac de causa Graeci terrore perculsi cuncti ad arma concurrunt, barbaros in castra illico irruptionem facturos rati. Qui quidem nequaquam omnes sed Ariaeus Artaozusque et Mithridates, qui Cyro fidissimi erant, veniunt, cumque his interpres Graecorum se Tissaphernes fratrem conspexisse eumque agnovisse asserebat. Hos caeteri plaerique Persae thoracibus induti circiter triceni comitantur, utque primum in propinquo fuerunt. Si quis aut princeps aut praefectus Graecorum esset, ut ea, quae Rex mandet, nunciet, se se adire iubent. Deinde Duces Cleanor Orchomenus: Sophaenetusque Stymphalius cumque his Xenophon Atheniensis: ut de Proxeno intelligeret, prodeunt et quidem caute, ac prudenter. Cherisophus vero aberat cum aliis in quendam pagum frumentatum profectus. Illi ubi ad locum, unde exaudiri possint, consistunt, Ariaeus expromit Clearchum, qui et peieraverat, et inducias sustulerat, paenas dedisse, mortemque oppetiisse, Proxenum Menonemque, ut qui eius insidias detexisset, in summo apud Regem honore esse, ipsum a Graecis arma petere, sua enim dicere quippe quae Cyrus, qui sub eius imperio fuit, caesus reliquerat. Ad haec Graeci respondent, Cleanor insuper hiuscemodi locutus est. Omnium hominum, Ariaee, scelestissime, vosque caeteri quicunque Cyro amicitia coniuncti fuistis, non deos, non homines veremini, qui quidem eosdem amicos hostesque habituros, quos habuerimus iureiurando confirmantes cum Tissapherne diis infestissimo flagitiosissimoque homine nos prodidistis, eosque viros, quibus sacramento fuistis addicti, quibusve fides erat servanda, ut perdidistis, nos reliquias prodendo una cum nostris hostibus coniuncti adoriri conamini. Tum Ariaeus. Clearchum prius Tissapherni Horontaeque, et nobis omnibus, qui cum eis versamur, insidias strinxisse constat. Ad haec praeterea Xenophon. Si quidem Clearchus contra foedera inducias sustulit, paenas dedit. Aequum enim est peierantes interire, Proxenum Menonemque, utqui et de vobis optime mereantur, et nostri imperatores sint, huc remittite. Nam quum utrisque benivoli sint, huc remittite. Nam quum utrisque benivoli sint, vobis consulere adnitentur optime nobisque. Ad haec barbari multum temporis inter se disserendo nullo responso dato abeunt. Ita igitur duces capti ductique ad regem et capitibus caesi diem supremum obierunt. Ex numero quorum unum Clearchum omnes, qui de eo periculum fecerant, virum bellicosum reique militari deditum fuisse astipulantur. Nam apud Lacedaemonios donec iis cum Atheniensibus bellum fuit, mansit. Pace facta, quom Civitati persuasisset Thraces Graecis iniuriam inferre, quomque, ut potuit, ab ephoris impetrasset, Thracibus, qui supra Cherronesum Perinthumque incolunt, ad bellum inferendum navigat. Ut vero ephoros eum foris esse piguit, domum ex Isthmo reverteret, adnitentibus amplius parere noluit, inque Hellespontum interiorem penetrat. Qua quidem de causa a Spartanorum magistratu damnatus morte fuit, ut qui imperata non fecisset. Is Patria iam ex torris se ad Cyrum infert, quave ratione Cyro persuasit, alibi memoriae mandatum est. Cyrus dat ei decem millia daricorum. Qua pecunia accaepta non ad ocium segniciemque convertit animum, sed copiis comparatis bellum cum Thracibus gessit, eosque proelio vicit, duxitque. Inde insignis effectus, non prius ab incaepto destitit, quam Cyro exercitu opus fuit. Tum ad bellum rursus gerendum simul cum eo profectus est. Idque igitur rei militari dediti viri officium esse censeo. Qui quidem quum in pace ocioque sine ullo detrimento dedecoreque esse, ac pecuniae citra periculum copiam habere sibi liceret, elegit bellum, utque, id ipsum commodius facere posset, labori intendit animum, bellando minuit opes absumitque. Is enim in bellum velut in rem iucundissimam voluptatisque plenam expendere studebat. Tanta in eo cupiditas studiumque belli gerendi erat. Bellicosus autem, vel hac de causa, quia noctu dieque periculis sese exponere, in hostesque ducere exercitum, esse videbatur. In rebus gravioribus eum prudentem, ut ii, qui in praesentia fuerunt, extitisse asserunt, institutis, quae consecutus erat modum imperandi, quoad fieri potest, exactum obtinuisse. Idoneus erat ad prospiciendum exercitui commeatus, idoneus ad persuadendum, ut sibi mos gereretur. Idque rigiditate, quae quidem in eo magna erat, adeptum fuisse compertum est, et enim valde aspectu tristis, voceque aspererat. Adeo castigabat semper et interdum iratus, ut ipse quoque poenitentiae locum relinquerit, interdum dictis. Intemperati exercitus nullum emolumentum esse ducebat, ac sicui militi custodia amicisque abstinendi, nec sine occasione hostes aggrediendi studium foret, huic magis imperatorem quam hostes formidandos. De re itaque gravi magnaque hunc consulere audireque studebant milites, praeter eum delegerunt alium neminem. Nam severitas eius vehementiaque in vultu horum apparebat, saevitia robur adversus hostes esse videbatur. Quare haec quoque res saluberrima erat. Si quando autem milites ab eius severitate essent liberi, hisque abire liceret, plaerique eum deserebant. Nihil enim in se gratiae venustatisque possidebat. Sed usque quaque se difficilem crudelemque praebuit. Quapropter in eum milites quemadmodum pueri in praeceptorem sese gerebant. Qui porro eum amore benivolentiaque prosequerentur, habuit neminem. Sed iis qui quidem a Civitate ei attributi, quive indigentia aliquave alia necessitate impulsi penes eum erant, apprime morigeratis utebatur. Ubi vero milites cum eo hostem devincere coeperunt, ipsos haud parvae res frugi facere solebant. Nam his audacter in hostes ire, eiusque ultionis formidine ordinem servare in promptu erat. Talis igitur princeps in alienam venire ditionem noluisse, quove tempore decessit, circiter quinquaginta annorum fuisse dicitur. Proxenus praeterea Boeotius adhuc quidem adulescens ad summas res gerendas idoneus virum praestare contendit, fierique illico studuit. Ob id argento dinumerato Gorgiae Leontino cum eo versatus est. Qui quidem ubi ad imperandum, primoresque quorum amicitia utebatur, beneficiis superandos aptum se reputat, in hanc cum Cyro expeditionem proficiscitur magnum nomen, magnas opes, viresque adepturum ratus, ac tametsi haec adipisci optabat, non tamen inique sed iuste honesteque id sibi habendum putabat. Strenuis viris imperare noverat, sed timorem pudoremque militibus injicere nesciebat. Equidem ipse milites magis quam qui sub eius imperio erant, ipsum verebantur, adnotum est, ne milites odio haberet, citius quam eos, ne illi diffuderent, formidasse, maiestati imperatoriae sufficere censebat, ut ii, qui recte agerent laudem, qui iniuriam intulerint, ne id ipsum consequerentur. Id circo huic viri qui cum eo integri exactique versabantur, benivoli erant! Improbi utpote exposito insidiabantur. Is animos circiter triginta agens decessit. Menonem Thessalum ferunt divitiis imperioque et ambitione valide studuisse lucri avaritiaeque gratia, in amicitia potentiorum, quo minus iniuriis afficiendo poenas daret, esse voluisse, ad id, quod appeteret, perpetrandum brevissimum iter per periuria mendaciaque et deceptiones fore, veritatem simplicitatemque vaecordiam ratum, amasse neminem, eius cui sese amicum profiteretur, manifestum insidiatorem fuisse, hostem eluisse neminem, at eos penes quos degebat, nullum deludendi finem fecisse, bonis adversariorum minime insidiatum, res custodientium non facile capi posse arbitratum, contra amicis quomodo imponeret, eorumque bona sibi vendicaret, quia neglecta facile est capere, solum rationem nosse, quoscunque periuros flagitiososque homines cognosceret, hos tanquam optime armatos timuisse, integros veritatemque amplectentes viros, ut foeminas aggredi conatum, ac sicut aliquis simplicitate aequitateque et pietate erga deos gloriaretur, ita Menonem propterea quod fallere, quodve fingere mendacia, quod amicos ludibrio habere posset, iactasse, eum qui scelestus non esset ineruditum, penes quos princeps in amicitia fieri niteretur, calumniando primos, hos acquirendos putasse, milites cum iis una caeteris contumeliam faciendo, ut sibi obsequium praestarent, fuisse machinatum, utve apud eos in honore esset, dignum censuisse dicendo, quod posset, velletque iniuriam inferre, si quando quis ab eo defecisset, quod dum secum esset, ipsum haud perdiderit hominem, pro summo beneficio enumerare solitum. Idque de eo dubium ac incertum tradere licet. Ea vero, quae cunctis comperta sunt, huiuscemodi sese habent. Quum adhuc formosus apud Ariaeum esset, ab eo ductaret milites auxiliarios, impetrat. Cui homini barbaro, quia adulescentibus abutebatur, ipse quoque insignis forma familiarissimus erat. Etiam ipsemet in aetate impubertatis Tharypam pubescentem in delitiis proque re cara habuit. Ad haec mortem oppetentibus imperatoribus eo quod in Regem moverant, quum is eadem commisisset, non simul obiisse, post vero excessum caeterorum Principum mulctatum a rege non sicuti Clearchum reliquosque imperatores, quorum capitibus amputatis obitus pulcherrimus extitit, sed vivum plus anno verberibus caesum veluti nequam ac infimae conditionis hominem mortem sortitum tradunt. Agiam porro Arcadem Socratemque Achivum, quos quidem nec in bello quisquam ut minus strenuos derisit, nec in amicitia ut pravos accusavit, ambos ferme quadrigenarios decessisse memorant.
Ea, quae in expeditione cum Cyro, donec praelio decertatum est, quaeve eo mortuo Graecisque indutiarum fiducia cum Tissapherne abeuntibus gesta sunt, superius demonstravimus. Quum iam duces compraehensi essent praefectique et milites, qui eos sequebantur, periissent, ancipites Graeci in summa penuria difficultateque rerum constituti erant. Nam animo agitando constabat sibi in finibus regiis morantibus esse sane circa plaerasque gentes oppidaque infesta, emendi copiam facturum amplius neminem, plusquam decem stadiorum millia a Graecia distantibus itineris ducem fore neminem, amnes in medio itineris, qua domum ituri erant, aditu se prohibere, barbaris, qui cum Cyro expeditionem suscaeperant, proditos ac solos derelictos, equitem socium habere neminem, praeterea si victores fuerint, se necare nullum posse, si vero victi neminem suorum superstitem fore. Haec igitur cogitantes, ac simul aegre ferentes, perquam pauci ea nocte corpori operam dant, ignemque accendunt, ad arma plaerique minus ierunt. Sed ubi quisque erat, illic quiescebat. Nec prae dolore desiderioque patriae parentum coniugum liberorumque, quos nunquam amplius se visuros arbitrantur, somno operam dare poterant. Ita quidem summo confecti moerore quiescebant. Erat in castris Xenophon quidam Atheniensis, qui quidem neque ducem neque praefectum neque militem agens eos sequebatur, a Proxeno antiquo suo hospite domo accitus pollicente, si venerit, eum Cyro conciliaturum. Quae quidem se patria praestantiorem putare asserebat. Xenophon perlecta epistola de profectione cum Socrate Atheninesi communicat. Socrates suspicatus, ne, si ipse Cyri gratiam iniret, alicuius facinoris adversus patriam auctor foret (quia Cyrus cum Atheniensibus, Lacedaemoniis coniunctus haud impigre bellum gessisse videbatur), Xenophonti consuluit, iret Delphos de ea re sciscitatum Apollinem. Xenophon itaque profectus percunctatur Apollinem, cui nam deorum sacra faciens precansque foelix faustumque iter, quod animo concipit, aggredi beneque agendo servari possit. Cui Apollo responsum dedit diis, quibus sacra facienda sunt, ubi reversus est oraculum Socrati enarrat. Is oraculo accaepto illum increpat propterea, quod prius sciscitatus non fuerit, utrum proficisci, an manere foret melius, sed quum is sibi eundum iudicaret, quaesivit, quo modo bene ac foeliciter proficisceretur. Simulac igitur ita interrogasti, inquit, ea, quae deus iubet, facienda sunt. Tum Xenophon rite sacrificiis peractis navigat, Proxenumque, et Cyrum Sardis consecutus est iam in Regem iter aggressuros, cumque Cyro conspirat Proxeno eum adhortante secum maneat. Ad haec Cyrus quoque addit polliceturque quum primum finem bellandi fecerit se illico eum in patriam remisurum. Non enim apparatus belli in Regem ferebatur, sed in Pisidas. Ita igitur deceptus neque tamen a Proxeno, quippe qui in Regem expeditionem fore minus sciebat, at ne quis alius quidem praeterquam Clearchus, posteaquam autem in Ciliciam ventum est, cunctis res esse manifesta videbatur, quod copiae in Regem compararentur. Quo tametsi proficisci vererentur, inviti complures ac pudore ducti tamen Cyrum secuti illuc sunt. Quorum unus et Xenophon erat, qui quidem quum difficultate urgeretur, quomque una cum caeteris profectionem iniquo animo ferret, somnoque idcirco operam dare nequiret, quumque paululum obdormivisset, tonitru praecedente visus est videre fulmen in domum paternam cadere, ex eoque totam splendore pavidus surrexit subito, in somniumque partim bona portendere putabat, quippe qui in labore periculisque versando lumen magnum missum a Jove somniarat, partim, quia id ipsum fulgurque circa delapsum a Jove Rege videretur, ne ex regiis finibus posset evadere, neve ubique difficultate premeretur, formidabat. Id porro autem somnium quale fuit, ex iis, quae postea secuta sunt, cernere licuit. Protinus surgenti sibi venit in mentem cur iam nocte abeunte ipsemet iaceret, quom praesertim prima luce hostes in se impetum facturi sint, quumque si in potestatem regis devenerint, nihil impedimento foret, quin gravissima saevissimaque cuncta experiendo patiendoque et iniurias accipiendo mortem acerbissimam oppetituri sint? Cur nemo quomodo sese tutarentur, in procinctu esse studeret? Cur omnes quieti tacitique cubarent? Ego vero inquit, ex qua nam civitate in praesentia mihi copias auxiliatum venturas expecto? Quamve aetatem praestolor? Non ero profecto maior non honorabilis, si in hostium hodierno die potestatem veniam. Idcirco surrexit accitusque Proxeni congregatisque praefectis ita locutus est: Ego vero praefecti animadvertens in quibus malis versamur, somno quietique (quemadmodum nec vos posse puto) amplius me dare nequeo. Non enim hostes prius bellum nobis indixerunt, quam res ad iendum bellum bene comparatas esse conspexerunt. At nostrum nemo, ut quam optime in certamen prodeamus, intendit animum. Si quidem in ditionem Regis devenerimus, quid nam ab eo, qui ex eadem matre patreque suscaepti ac iam occisi fratris caput praecisum manumque cruci affixit, nos perpessuros arbitramur? Quorum nullus tutor ac defensor adest, quive eum regno deponere in servitutemque redigere, ac si valeremus necare adnitebamur, non ne cuncta faceret, ut nos adoriretur? Utque quom quam turpissime caesi fuerimus omnibus hominibus timorem in se grassandi incuteret. Ne proinde sub eius imperio simus, cuncta nobis agenda sunt. Equidem quum cernerem quae Rex loca, quos agros, quas regiones, quae servitia, quae pecora, quam magnam commeatus, quamve auri vestimentorumque copiam habeat. Vestrum miserendi stantibus induciis Regem ac eos, qui cum eo sunt, foelices existimandi nullum finem feci. Res militum nostrum cogitanti mihi nil, nisi ematur, boni impertiri nobis, ac facultatem emendi, perquam paucos habere, alioqui commeatum, quo minus comparemus, iusiurandum prohibere, induciae aliquando quam nunc bellum, magis extitisse formidolosae videntur. Iis igitur sublatis et iniuriis et suspitione nostra simul abeunte sunt bona eorum praemia, utri vestrum praestantiores forent, in medio proposita. Dii porro certa inimus erunt praefecti, qui quidem (ut decet) nobis affuturi sunt. Illi enim in eos periuri extiterunt. Nos contra, et si magnum emolumentum consequi potuimus peierando, hoc tamen scelere constanter abstinuimus sacramenti ictique foederis gratia. Quapropter nobis ad praelium alacrius quam illis ire licet. Huc accedit, quod ad algorem aestumque et laborem tolerandum corpora aptiora, diisque animos bene iuvantibus praestantiores habeamus, ac illi vulneribus, caedique magis obnoxii quam nos, si dii nobis ut prius victoriam concesserint. Sed fortasse et caeteri id ipsum cogitant. Nolite igitur per deos immortales expectare, sub vos ad res alii bene gerendas cohortentur. Reliquos ad virtutem provocemus. Vos simul vos ipsos praebete praefectos optimos, dignissimosque principes. Ego vero si id ipsum aggredi volueritis, vos sequi contendam, sin ducem me constitueritis, ne aetatem quidem causer, in cuius flore me versantem adolescentium more omne a me vitium ignaviamque abjicere posse iudico. Iis dictis accaeptisque universi praefecti eum esse ducem iubent praeterquam Apollonides quidam. Qui voce Boeotia usus posse nos servari, si Regi persuaserimus, inquit, alioquin is, qui salutem assequi nititur, nugas ageret. Simulque difficultates exponere coepit. Eius oratione intercaepta Xenophon ita verba fecit: Tu profecto vir admirande nec visa nosti, nec audita memoria tenes, ac eadem, quae prius sentis. Nam quum Rex Cyro interfecto magnum spiritum assumpsisset, obidque ad nos misisset, iuberetque arma dari, quumque armati prodiremus, armaque tradere negaremus, ac penes eum tabernacula poneremus, quae mittendo legatos, induciasque petendo facere non est adnisus, donec eas consequeretur. Ubi vero ductores praefectique (ut tu iubes) in colloquium induciis confisi venere, non ne caesi iniuriisque affecti ne mori quidem huius rei ipsi infoelices avidi potuere? Quae quidem cuncta quum tibi nota sint, eos, qui ultum irent, nugari inquis, deintegroque ad Regem suadendum ei nos proficisci iubes tu. Hunc hominem, praestantissimi viri, haud quaquam vobis parem consilio nullo adhibendum, ei praefectura detracta sarcinas (ut talia exerceat) imponendas censeo. Is, quia, quum Graecus genere sit, huiuscemodi loquitur, et patriae et totius Graeciae dedecus est. Cui Agiasias Stymphalius. Huic quidem neque cum Boeotiis, neque cum Graecis quicquam commercii est, ut quem ambabus auribus veluti Lydum perforatis noveram, idque certum erat. Eo expulso ad acies caeteri sese conferunt, ac ubi princeps praefectusque sospes est, principem praefectumque ubi deerant, eum, qui locum ducis praefectique obtinebat, convocat. Simulac omnes in unum coeunt, prope arma accubuerunt praefectique et duces, qui convenerant numero circiter centum, quove tempore haec agebantur, media nox erat. Tum Hieronymus Eleus cunctis Proxeni praefectis senior ita dicere coepit. Nobis duces praefectique cernentibus, ut res modo sese habeant, visum est, ut et nos conveniremus, et vos convocaremus, utque, si quid bene, ac sapienter poterimus, decernamus. Proinde Tute, o Xenophon, ea, quae nobis exposuisti, integre nunc expone. Tum Xenophon haec locutus est: Omnes scimus Regem Tissaphernemque eos, quos potuerant, compraehendisse ac reliquis videlicet, insidiari velle, ut si fieri possit, illos perdant. Nobis igitur, ne unquam sub imperio barbarorum simus, cuncta agenda, quin potius, si facultas detur, eos in servitutem redigendos puto. Compertum vobis sit, quum tot numero, quot huc modo convenimus, simus, nos summam bene gerendi rem opportunitatem habere. Nam hi milites omnes nos spectant, nos intuentur, nos observant, in nobis denique oculos figunt, ac si dolore confectos viderint cuncti imbelles erunt. Sin adversos hostes parati proficiscamur, caeterosque in societatem assumpserimus, eosque provocaverimus, scitote ipsos secuturos conaturosque nos imitari. Praeterea vos ab iis differe aequum est. Nam duces turmarumque principes, et praefectos ut in pace pecunia honoreque ita in bello consilio laboreque (si quando iis rebus opus fuerit) plaebi praestare decet. Idque in primis e re nostra totiusque exercitus fore puto, si curam habueritis, ut loco interfectorum quam celerrime duces praefectique suffecti fuerint. Sine imperatore enim ubique sed potissimum (ut paucis absolvam) in rebus bellicis nihil bene gererentur. Ordinem quippe servasse contra confusa plaerosque perdidisse constat. Quum primum autem duces praefectique suffecti, quibus opus est, ipsique caeteri milites coacti ad virtutemque accensi fuerint, sane peropportune factum putabo. Nec vos ignorare arbitror aegre milites ad arma capessenda, aegre ad custodiendum prodire. Quare quum ita sese res habeant, nescio quo nam modo eorum opera aliquis, sive noctu, sive die opus ea foret, uti posset, ac si quis opinionem exanimis eorum deleverit, animadvertens non solum, quae perpessuri, sed etiam quae sint acturi, longe ad proelio decertandum alacriores erunt. E numero minime vos praeterit in pugna neque multitudinem, neque ullam vim victorias parare, sed utri diis faventibus animis praestantioribus impetum in hostes fecerint, his adversarios cedere solere. Eos, qui inter hostes quoquo modo vivere student, male ac turpiter occumbere at, qui mortem communem omnibusque hominibus pernecessariam esse cognoscunt, sed ne male quidem oppetant, certant, hos utique ad senectam potius pervenire conscpicimus, ac aetatem agere foelicius solent. Qua quidem de causa nunc nos ipsos viros (talis enim sese occasio offert) strenuos praebere caeterosque adhortari decet. His dictis ipse finem loquendi fecit. Post quem Cherisophus dixit. Tantummodo Xenophon prius eo, quod accaeperam Atheniensem noveram nunc vero ex iis, quae dicis, facisque, te ipsum laudibus effero. Et quia e re publica foret, tui quam plurimos similes esse velim. Praeterea viri inquit, nolite morari, sed principes quibus caremus, ad creandum abite. Quum primum autem creati fuerint, in media castra procedite, eos ducite, deinde caeteros milites convocate. Tolmides adsit Praeco quoque nobis inquit. His expositis in mora quominus sit, quove, quae peragenda forent, peragat, surgit. Tum Duces suffecti sunt, in Clearchi locum, Timasion Dardaneus, in Socratis Xanthicles Achivus, in Agiae Cleanor Arcas in Menonis Philesius Achivus, in Proxeni Xenophon Atheniensis. His peractis ferme dies illuxit. Imperatoribus in medium prodeuntibus visum est ipsis custodiam constituere, militesque acciri. Quibus accitis Cherisophus Lacedaemonius primus huiuscemodi verba fecit: Durum certe, milites, est talibus viris, imperatoribus praefectis, ac militibus privatos carere nos, ad haec iis, qui prius nobis una cum Ariaeo societate fuerunt, nos proditos esse, nihilominus idcirco nos ipsos viros strenuos gerere simulque conari decet ut victores, si fieri possit, incolumitatem consequamur, utque, si id ipsum adsequi non potuerimus, pulcre saltem mortem occumbamus, neve in hostium potestatem vivi unquam deveniamus, alioquin, ea vos perpessuros, quae mala Dii hostibus facerent, puto. Post quem Cleanor Orchomenius: Cernitis ne inquit periuria, impietatemque Regis? Cernitis Tissaphernis perfidiam, qui quidem se vicinum Graeciae plurimique facturum, si nos incolumes perduceret, professus ob idque ipsemet Sacramento adactus per deceptionem primum Imp: compraehendit, deinde Clearchum, quem quidem mensa impetiit, caeterosque viros optimos frustrando occidit ne hospitalem quidem Jovem veritus. I Ariaeus porro, quem Regem appellare nitebamur, ac qui cum, ne ultro citroque proderemur, data accaeptaque dextera sanximus, neque is deos timens, neque Cyrum veritus, praesertim quum a Cyro adhuc vivente honoribus affectus esset, ad infestissimos sibi defecit. Vosque Cyri benivolos adoriri conatur. Sed de his quidem supplicium dii sumpturi sunt. Nos haec cernentes, ne unquam amplius ab his decipiamur, pugnando quantum in nobis erit, ea, quae diis libuerit, pati decet. Postmodum Xenophon (quoad fieri potuit) ad proelium pulcherrime instructus ornatusque in concionem prodiit ratus, sive victoriam dii dederint, ornatus victoriam decere. Sive occumbendum esset, in iis, quibus belle insignitus foret, exitum vitae consequi dignum censebat. Cuius principium orationis huiuscemodi fuit. Cleanor et periuria, et perfidiam barbarorum exposuit. Idque vos quoque minime latere censeo. Si quidem ergo in eorum gratiam reverti rursus voluerimus, nos angi necesse est animadvertenes imperatores qui quidem fidei gratia sese ipsis in manibus tradiderunt, quae ipsimet perpessi sunt. Sin vero eos, qui talia perpetrarunt armati ulti fuerimus, ac diis fraeti his bellum indixerimus, nobis magna eaque pulcerrima nostrae salutis spes foret. Idque eo loquente quidam sternutavit. His accaeptis cognitisque uni impetu omnes deum precantur supplices milites. Tum Xenophon, simulac de salute loquentibus nobis augurium Jovis Servatoris apparuit, huic deo vovendum censeo, nos saluti, quum primum in agros amicorum pervenerimus, diisque caeteris pro virili sacra facturos. Ac cuicunque id ipsum placuerit, manum tollat, atque omnes ad unum manus sustulerunt. Tum diis haec voverunt, hisque paeana cecinerunt precando. Talibus ... peractis rursus iterare orationem coepit: Loquebar magnam salutis eamque optimam spem nobis fore, primum enim nulla nos in deorum iureiurando perseverando constantia fugit. Hostes inducias foederaque violarunt peierando. Quum ita re sese habeant, hostibus deos adversarios, nobis fore socios operae pretium est. Qui quidem summos infimos reddendi, infimos tametsi in infortuniis forent, facile servandi (si his cordi fuerit) facultatem habent, deinde quantopere vestra interest, strenuos vos effici, utque magnis in periculis quomodo viri diis iuvantibus impigri servantur, perspiciatis, vobis in memoriam vestram pericula maiorum redigam. Quum Persae ad delendas Athenas magnis cum copiis venissent, Athenienses sese his opponere ausi eos vicerunt. Quumque Dianae tot capellas, quot hostes interfecissent, dicaturos deae vovissent, non inventis quibus opus erat. Iis decretum fuit, quotannis quingentas sacrificari, atque hucusqe votum persolvunt, remque divinam faciunt. Postea quum Xerxes iterum innumerabili exercitu coacto Graeciam petiisset, terra marique nostri maiores, maiores eorum devicerunt. Cuius quidem rei pro indicio spolia est videre. Maximum autem testimonium livertas civitatum, in quibus nos suscaepti educatique sumus, praebet, non enim dominum mortalium quenquam, sed deos ipsos tantummodo veneramini, a talibus maioribus oriundi. Quibus profecto si dicerem vos ipsos dedecori esse mendacio abuterer. Quippe qui haud pluribus diebus transactis adversus eorum posteros in aciem descendentes numero vobis praestantiores ope auxilioque divino adiuti vicistis. Ac tum pro regno Cyri strenuos vos gessisits. Nunc quandoquidem pro salute nostra contentio est inquit, longe vos certe et praestantiores, et alacriores, simulque in hostes audentiores esse decet. Enimvero tunc temporis nondum cum ipsis assueti praeliari, etiam turbam ingentem conspicati eos tamen patria virtute animoque fraeti invadere ausi fuistis. Nunc vero si iam experti probe nostis numero superiores, eos quoque vos expectare nolle, cur nobis amplius hi formidandi sint? Nec fore vos inferiores arbitramini, si, quos antehac ordinibus praefecimus, modo a nobis desciverunt, hi enim iis, quos vicinus deteriores sunt. Ut qui ad ipsos deserentes suos, defecerint. Eos porro qui transfugere incipiunt potius in hostium quam in nostra acie instructos intuerit velim. Ac si quis vestrum aegre fert nobis nullum, hostibus magnum equitum numerum adesse, ponite ante oculos equitum decem milia nihil aliud quam decem milia hominum esse. In proelio enim nemo unquam nec equi morsu nec calce laesus obiit. Viri sunt, qui in pugna rem bene gerere solent. Quapropter multo tutioribus locis, quam equites ex equis vos decertaturos confido. Equitantes non solum hostem, sed etiam ne cadant, timent. Nos vero in terra firmantes gradum fortius et validius, eum, qui accesserit, feriemus. Longe citius id, quod volumus, assequemur, sed in sola fugae ratione equites praestant. Ipsis enim est tutius, quam nobis terga vertere. Etsi in proelium prodire confiditis animo, tamen quia Tissaphernes neque amplius itineris dux futurus, neque Rex emendi copiam facturus videtur, dolore conficimini. Considerate utrum Tissaphernem qui aperte nos oppugnat, ducem habere satius foret, an eos, quos nosmet ipsi duces futuros iusserimus? Qui quidem non ignorant, si quid in nos commiserint, in eorum caput perniciemque errata ventura, annonam inquam utrum comparare in foro satius est, cuius hi parvam mensuram plurimi vaenundare solent, neque habentes etiam paecuniam posse emere, an si victores fuerimus, mensura, qua cuique optimo libuerit uti? Ac quamvis ad ipsum vos quoque fore melius censetis, amnes tamen difficultatem exhibituros magnopereque traiecturos aberrare posse arbitramini, considerate utique si barbari id ipsum insulsissime facere solent. Quippe omnes amnes, si ante fontes difficultatem itineris faciendi praestent, procedentibus ad ipsos transitu faciles fiunt ne genua quidem transgredientium attingentes, sin vero neque amnes differant, neque trajici possint, neque dux ullus appareat, ne hac quidem de causa vobis aegre ferendum puto. Scimus Mysos, quos, si quis contenderet nobis praestantiores esse, nunquam cederem, Regis finibus eo invito plaerasque magnas et opulentas urbes incolere, scimus itidem Pisidas. Licarnas autem nos ipsi vidimus locis munitis in planicie occupatis Regiis agris frui. Quapropter nobis de discessu in patriam Regem caelandum puto, ac omnia tanquam hic permansurus, atque haec loca habitaturis paranda. Scio et Mysis magnum Ducum magnum obsidium Regem numerum daturum, ut hinc sine fraude abire possint, idque nobis perlubenter, si nos paratos ad manendum hic viderit, facere vellet. Verum enimvero timeo, ne nos in ocio interque rerum copiam vitam agendo, ac cum Medorum Persarumque formosis procerisque coniugibus ac puellis versando veluti Lotophagi in patriam itineris obliviscamur. Ergo neque indecorum, neque iniquum mihi esse videtur in Graeciam hinc eos sponte sua paupertate inopiaque rerum opprimi demonstremus, iisque qui nunc difficulter domi. Rem publicam administrare solent, licere, si huc sese contulerint, opulentos fieri. Sed forsitan dicet aliquis, haec bona videlicet eorum, qui vicerint, futura sunt, mihique exponendum, quomodo quam tutissime proficiscamur, ac si proeliato opus foret, ut quam impigerrime fortissimeque pugnam ineamus. Primum quidem igitur carros, quos habemus, quominus impedimenta nos ducant, utque abire quo exercitu conduxerit, liceat, deinde tabernacula comburenda censeo. Haec enim ferentibus molestiam exhibent, nihilque nec ad praeliandum nec ad comparandum commeatum prosunt. Etiam reliquis sarcinis impedimentisque supervacuis nos liberandos exuendosque iudico. Praeter quae belli aut esus, aut potus gratia habemus, ut nostrum quam plurimi in armis quidem sint, utque quam paucissimi impedimenta ferant. Nam si victi fierimus cuncta in aliena potestate fore, sin autem vicerimus, hostium impedimenta quoque nostra futura scitote. Reliqua mihi, quae quidem maximi momenti, sunt enarranda. Conspicite hostes non prius ausos nobis inferre bellum quam imperatores coeperunt. Ac his captis, qui praefuerunt, nos sine imperio ordineque degentes, qui imperata fecimus pugna superari delerique posserentur. Qua quidem de causa Imp: multo accuratiores fecimus superioribus, ac qui sub imperio sunt, instructiores ac obsequentiores esse decet. Si quis dicto audiens minus fuerit, sancite, ut de eo, quem aliquis nostrum postulaverit, cum duce supplicium sumere possit, ita hostes frustra sese habuisse compertum erit. Et pro uno hodierno die innumerabiles Clearchos intueri licebit. Qui quidem ignavum sinent esse neminem. Atque id ipsum exequendi temporis iam ratio postulat. Forsitan enim hostes quam primum in conspectu erunt. Quod igitur conducere videtur, ut re quam celerrime perficiatur, statuite. Caeterum si quis privatus quoque melius sentit, docere confidat. Omnes enim communis salutis indigemus. Post haec Cherisophus locutus est. Si quidem aliqua re alia ad haec, quae dicit Xenophon, opus foret, statim effici liceret, nunc ea, quae loquitur, quam primum decernenda censeo esse optima, ac cuicunque idipsum placuerit, manum erigat. Tum omnes ad unum erexerunt. Iterum Xenophon: Accipite, inquit, quae mihi expectanda videntur. Nobis videlicet eo, ubi commeatus copia suppetat, proficiscendum est. Audio praeterea vicos haud longius a nobis XX stadia abesse. Non igitur esset mirum, si nos hostes abeuntes perinde atque formidolosi canes insequantur. Qui quidem praetereuntes persequi mordereque (si potestas datur) ab insequentibus cavere fugereque solent. Qua quidem de causa nobis fortasse quadrato agmine, quo impedimenta turbaque securior foret, progrediendum est, si igitur demonstratum fuerit, qui duces agmini praeficiendi, quibus frons aptanda sit, qui in utroque latere versari debent, quibus denique extremum custodiendum agmen, quando nos hostes invaserint, deliberandum minus erit, ordinatis ac aptatis omnibus, usuri sumus. Si quis rectius sentiat aliud, illud esto. Sin minus Cherisophum ducem pronuncio, ut qui Lacedaemonius genere sit, ac utriusque lateris duos seniores praefectos constituendos censeo. Ego vero et Timasion, quippe qui iuniores simus in praesentia, novissimo agmine custodiae erimus. Caeterum de hoc aciei genere periculum faciendo, quicquid optimum foret, deliberaturi sumus. Sed si quis melius perspicaciusque sentiat, proferat in medium. Ubi nemo huic sententiae refragatus est, cuicunque id placuerit, inquit, erigat manum, eaque sunt decreta. Nunc vero nobis discedentibus quod sancitum est, peragendum reor, ac si quis domesticos visere studet, praestare se virum memento. Alioquin nullo pacto id ipsum consequi poterit. Si quis vita frui cupit, victoriam compararet. Nam victoris interficere victi oppetere est. Si quis denique pecuniam acquirendam curat, in pugna praestare contendat. Vincendo enim adversariosque conterendo, et propriam rem servare, et hostium nobis vendicare licebit. His dictis cum abire vellent, currus tabernaculaque cumbuserunt. Supervacua vero, quibus quisque indigeret, invicem inpertierunt. Reliqua in ignem proiecta. Dum haec geruntur, prandent. Pransis iam ipsis venit Mithridates cum equitibus circiter XXX atque eo unde audiendi facultas daretur, accersitis principibus. Ego vero, inquit, et Cyro (quemadmodum notus) fidus fui, et nunc vestrae benivolentiae gratia magna perculsus formidine huc me contuli. Si quid igitur vos, quod usui foret, deliberare cernerem huc venissem, omnisque meos adduxissem. Quid proinde in animo habetis, utpote amico, ac benivolo, atque ei qui una vobiscum exercitum coniungere vellet, exprimite. Consultantibus ducibus huiuscemodi respondere visum est. Atque Cherisophus locutus est, si quis domum abire permiserit, per agros quoad fieri poterit, citra ullum detrimentum transituros, sin vero aditu prohibuerit, quantum in nobis erit, fortissime decertaturos in animo habere. Tum Mithridates, si Rex abnuerit, eorum servandorum difficultatem demonstrare coepit. Cognitum iam fuit eum in suspitionem venire. Quandoquidem unius ex familiaribus Tissaphernis hunc fidei gratia sequebatur. Iccirco praefectis decretum facere placuit, ut bellum non indiceretur utpote infestis. Nam milites abeundo corrumpebant, unumque praefectum Nicarchum Arcadem genere a Graecis avertunt. Is nocturno itinere circiter cum XX hominibus discedit. Posthaec corporibus cibo curatis, amneque Zate superato impedimentis ac gregariis in media acie constitutis iter instructi faciunt. Iis haud militum progredientibus denuo Mithridates cum equitibus CC et sagittariis et funditoribus circiter CCC iisque valde succinctis ac expeditis apparuit. Ad Graecos ut ad amicos venit. Ubi prope fuerunt extemplo tum eorum equites peditesque sagittare, tum fundis uti vulnerareque. At qui in postremo Graecorum agmine stabant, impetum sustinere, vulnera simul excipere. Ipsi nemini inferre. Cretenses enim tardius quam Persae sagittare, levis armaturae milites sese sub armis abscondere. Jaculatores non tam procul telum, ut attingere possent funditores, emittere. Quamobrem Xenophonti eos persequi visum. Armati cetratique cum eo in postrema custodia locati persequendo capiunt hostium neminem. Neque enim equitem penes Graecos erat copia, neque pedes peditem fugientem diutius in arcto capere poterat. Nam procul ab reliquis copiis haud longius insequerentur. Equites vero barbarorum terga dantes ab equis retro sagittando nostros vulneribus conficere. Graeci quantum insequerentur tantum decertandum ac revertendum erat. Quare non amplius uno die quinque et XX stadia iter factum. Primo vespere sese conferunt ad vicos. Ibi de integro dolor eos incessit. Caeterum Cherisophus senioresque duces Xenophontem incusare coeperunt, quod procul a phalange hostes adoriri contenderit, quod se periculis exposuerit, quod eos haudquaquam laeserit. His cognitis Xenophon recte fatetur se accusari, rem quoque ipsam testimonium dare. Docet conspicatum suos manendo male perpeti, nec ab ullo defendi posse, coactum fuisse hostes persequi, eos insecutos, ubi modo sit, iure circumferri nequaquam re bene gesta difficulter huc pedem se rettulisse, diis gratias agendas ob id putare propterea, quod modico robore fraetus ita redierit, ut non multum laesus, quae significanda sint, significare queat, nunc enim hostes sagittando fundaque vibrando eo telum emittere, quo nec Cretenses, nec qui manu iaciunt, contingere possent. Quum autem ipsos adoriri conarentur aequo campo, nullam facultatem aggrediendi procul ab exercitu datam, in angustiis vero, ubi si quoque celer pedes peditem invaserit, prae telorum vi impetuque neminem capere potuisse. Etsi prohibituri sint, ne sibi proficiscentibus officiant, funditores equites quam primum comparandos, audire porro Rhodios in nostris castris esse, plaerosque scire fundis uti, iactum duplo velocius eorum ferri iactu Persicae fundae grandioribus quia lapidibus onerentur, paululum emittere, Rhodios laminis plumbeis uti. Si igitur qui fundas habent, quive conficere voluerint alias, animadverterint, iisque contulerint argentum atque ei, sui se funda libuerit exercere, quidpiam immunitatis concesserint, aliquos adiuvandos fortasse nostros aptos fore. Caeterum tum penes se, tum relictos a Clearcho, tum captivos equos in exercitu plaerosque, quibus pro impedimentis utuntur, conspicere. Si itaque hos omnis delegerint, ac sarcinis exuerint, et alios subiecerint, ac equos equitibus attribuerint, fugientibus eos dolorem incussuros. Id placuit, ac est decretum. Per id noctis funditores CC equitesque ad L effecti comprobatique postridie iis thoraces ac loricae, attribuuntur. Praefectus equitum constitutus Lycius Atheniensis Polystrati filius. Ibidem eo die morati, quum bene mane surrexissent, profecti sunt. Nanque his fossae transeundae palustres. Quo loco, ne transmittentibus hostes insidiarentur, erant in summa formidine. Quibus transgressis Mithridates iterum in conspectum venit mille equites, et ad quattuor millia sagittariorum ac funditorum habens. Tot enim a Tissapherne petierat, impetraveratque pollicitus, si hos accaeperit se Graecos ei traditurum. Quum igitur Mithridates appareret, nostrique sagittis ac fundis uterentur, eos aspernari coepit, ut qui priore cum paucis irruptione nullam iniuriam accaeperit, sese eis intulisse contra duceret. Nostris vero transmissis, ac a palustri loco distantibus octo stadia, Mithridates suorum quoque robore traducto, quibus cetratis ac armatis impetus faciendus esset, imperavit, equitumque confidenter irrumperent, confirmavit animos, ut quem maiores sint vires secuturae. Iaculatoribus funditoribusque nostris signo tuba dato confestim concursus fit in hostes. Equites, quibus adoriri permissum, ad impetum dandum contendunt. Tum barbari impetum sustinere nequeunt minime nostris expectatis ad palustria profugiunt. In hac irruptione barbarorum magnus numerus decessit. Equites vivi in limo ad octo et decem capti. Mortuos vero nostri ultro, quo spectaculum hostibus horridius esset, caedebant. Hostes ita re gesta discedunt. At Graeci reliquum diei iter faciendo sese conferunt ad Tigrim. Ibi Larisse per ampla desertaque civitas erat. Eam Medos antiquitus habuisse memoriae proditum est. Murus in latitudinem quinque et XX pedum, in altitudinem centum diffunditur. Urbis abitus duorum parasangarum coctis ostenditur lapidibus extructae, nec non lapideum fundamentum, idque latum XX pedum. Rex Persarum ea tempestate, qua Persae a Medis extorserunt imperium hanc oppugnando nullo modo capere poterat. Deinde donec in ea deficerent incolae, sol se sub nubem aegit, atque ita fuit oppidum captum. Prope quem locum Pyramis lapidea sita in latitudinem C in altitudinem CC pedum producta. Plaerique barbari proximis ex locis eo confugerant. Inde nostri parasangarum VI iter faciendo castris unis ad muros desertos immensosque perveniunt. Qui quidem Mespilam Medis oppidum aliquando frequentatum spectant. Conscpicitur autem fundamentum polito lapide concavoque extructum. Cuius altitudo L latitudo totidem pedum, desuper murus latericio lapide aedificatus. Idemque latus L altus C pedum ambitus eius VI parasangarum. Huc Mediam Regis uxorem quo tempore Medorum amissum Imperium confugisse tradunt, atque eam urbem Regem Persarum oppugnantem nec vi nec expugnare tempore potuisse. Quum autem Juppiter incolas attonitos reddidisset in potestatem hostium pervenisse oppidum. Castris unis hinc parasangis IIII progressis Tissaphernes apparuit, equitesque, quos ipse haberet, ac vires Horontis, cui filia Regis uxor erat, barbarosque, qui cum Cyro venerant in expeditionem, et quos frater regius suppetias Regi laturus obtineret, ad haec quoscunque Rex attribuerat ei, secum duxit. Qua propter aderant magnae copiae. Posteaquam autem in propinquo fuerunt, alios retro constituit, alios ordines in obliquum eduxti nostros adoriri minus ausus vitandi periculi certaminisque gratia. Sed funditoribus ac sagittariis imperat, utantur opera sua. Rhodiis itaque fundis ad iaciendum, Scythis sagittariis ad sagittandum instructis, nullius telis aberrantibus (quod quidem, si quis quoque vehementer animum intenderet, assequi difficile foret) Tissaphernes confestim vim iaculandi vitare coepit, ac simul ordines caeteri. Reliquum diei Graeci procedere barbari subsequi. Huic pugnae generi incumbere. Nam Rhodii longius quam Persae, quamve plurimi sagittandi artifices fundis tela conjicere solent. Magni praeterea sunt arcus Persici. Quare qui caperentur in praeda, Cretensibus erant in usu hostiumque arcubus uti perseverabant, se seque in altum per aera iis sagittando exercebant. Nervorum plumbique ad usum fundarum iis in locis magna copia adinventa. Locant eo die Graeci castra in vicis, ad quos pervenerant. Barbari vero ex eo praelio inferiores abeunt. Die insequenti ibidem nostri morati rei frumentariae prospiciunt. Haud enim parva suppetebat copia frumenti. Postridie eius diei per planitiem faciunt iter. Tissaphernes hos lacessendo, provocandoque sequitur. Tum subsequentibus hostibus agminis quadrati, in quo paria latera starent, incommodam fore Graecis aciem compertum fuit. Nam si cornua huiuscemodi agminis aut iniquitate loci aut ponte montibusque prohibentibus sese inflexerint, ipsis armatis oppressis ordinibusque perturbatis difficulter laborioseque proficiscendum erat. Quare sine ordine nulli usui fore cornibusque distantibus milites oppressos divelli, ac medium utriusque cornu vacuum permansurum hosteque tergo imminente, qui id ipsum perpessi fuerint, non parvo dolore confici necesse erat. Si quando pons trajiciendus, aut per aliquem alium locum iter faciendum esset, quilibet prior quam alius transire maturabat. Idque hostibus exploratum erat. Quibus rebus cognitis Praefecti sex decurias centum hominum conficiunt et alios, qui L, alios, qui viris praeessent quinque et XX constituerunt. Ii ductores eundo, quum cornua inflecterentur, postremi ne cornibus impedimento molestiaeque forent, remanentes extra cornua transibant. Quum vero latera medium quadrati agminis dividerent, implebatur disiunctum, quae separatio si foret angustior, decuriae supplebant, si admodum lata numerus XXV virorum, sin latior L. Quare medium semper refertum erat. Si quem praeterea pontem transire oporteret, minime conturbabantur, sed in parte ductores decuriarum trajiciebant. Ad haec sicubi cuneo foret opus, aderant. Hoc modo quartis castris iter peractum est. Deinde quum in itinere essent, nescio quid regum ac circa plaerosque vicos conspexerunt iterque ad id loci per colles editos fieri, qui ad montem, sub quo vicus erat, pertinent. Graeci colles (ut par est) oculis laeti subjiciunt equitatu hostili imminente. Ubi primum tumulum explano conscenderunt, ut proximum peterent, devenerunt. Tum barbari conscendentes ex summo loco ad declivem sagittas conjicere, fundisque utendo nostros vulneribus conficere coeperunt, secus armaturae milites inter arma compulsos devincere. Qua quidem de causa funditores ea die sagittariique turbae commixti nulli prorsus usui esse. Quum itaque iam Graeci premerentur, ac ad opprimendos hostes contenderent, vix vertice montis, ut qui essent armati, potiti sunt. At desiliunt hostes confestim, deinceps ubi ad alias copias proficiscuntur, idem patiuntur, ac in secundo colle talia accidere. Nostris idcirco non prius a tertio colle, quam a dextro latere quadrati agminis, cetrati ad montem fuerint adducti, milites dimovere visum. Quum itaque Graeci superiore loco quam hostes essent, haudquaquam amplius adversarii nostris insidias struxerunt veriti, quominus a Graecis palantes circundaretnur. Itaque reliquum diei partim per montem, partim per colles iter factum. Quum sese contulissent ad vicos, constituerunt octo medicos plaerisque vulneribus confectis. Ibi triduum morati saucios ad curandos, et quia magna copia suppetebat commeatus potissimum farmae hordeique in ea regione collecti, cuius dabatur equis multum. Inde quarto die descendunt in planum. Simulac Tissaphernes cum suis viribus depraehendit nostros, eos tabernacula, primum ubi vicos conspexerint, ponerent, neve proficiscerentur amplius edocuit praeliando. Plaerique enim vulnerati, quive ferebant ipsos, ac qui saucios ferentium haberent arma, praelium inire non poterant. Tabernaculis itaque positis barbari ad vicum, in quo Graeci erant, ad certamen lacessendos nostros sese conferebant. Multum enim interest irruentes ex locis arcere, et proficiscentes cum obviis hostibus dimicare. Mane adversariis erat abeundum. Nunquam enim minus LX stadiis ab exercitu nostro distantes castra locare veriti, ne nostri insidiarentur eis. Nanque Persarum manus nocturno tempore infirmior est. Quippe quibus equi coercentur, ac eorum pedibus, ne, si soluti forent, aufugiunt, vincula injiciuntur. Si quis tumultus oriatur, equum ascendere eique fraena imponere thorace indutum Persam oportet. Idque noctu praesertim tumultu concitis efficere difficillimum. Quapropter hostes procul a Graecis tabernacula ponere consueverant. Quum itaque iam eos velle abire cognoscerent, hostibus audientibus per praeconem Graecis, ut sese instruerent, signum datum. Barbari profectionem differunt. Postea sub crepusculum abeunt. Non enim illis noctu proficisci conducibile, fore nec eo tempore castris idoneum locum capere posse iusum. Postequam autem Graecis hos discessisse compertum fuit, ipsi quoque castra moverunt ferme LX stadia progressi. Tantum inter se distabant, ut neque postero neque die tertio hostes apparuerint. Quarta vero nocte barbari venientes locum parte dextra, qua Graecis in animo erat per summitates montis transire, quave in planiciem descensus se offerebat, occuparunt. Cherisophus mox verticem montis praeoccupatum cernens ab extremo agmine Xenophontem accersit, assumat cetratos, ac in primam frontem acies veniat, imperat. Xenophon Tissaphernem omniumque capias hostium conspicatus in conspectum venientes minime cetratos adduxit. Ipse vero quum venisset, cur acciretur, Cherisophum percunctatus est. Is respondit ipsum cernere quoque posse. Tumulum enim, per quem descensuri sunt, praeoccupari, transituque, nisi trucidentur hostes, difficile fore. Cetratos cur non ducat, quaerit. Tum ille non sibi nudam extremam aciem relinquere apparentibus hostibus placere, praeterea tempus esse deliberandi, quo pacto hostes ex tumulo pellantur, ait. At Xenophon verticem montis imminentem copiis suis, et hinc ad collem, in quo stabant hostes, conspicatus aditum inquit Cherisophe, foret e re nostra quam celerrime cacumen montis petere. Si quidem in potestatem nostram devenerit, hostes supra viam manere minime poterunt. Aut mane penes exercitum, si tibi cordi est, illuc ego proficiscar, aut si iugum tu petere volueris, hic praestolabor. Quin potestatem eligendi respondit illi Cherisophus, quicquid vellet facere, se dare. Quum se iuniorem Xenophon profiteretur, ire maluit, ac ex ordine secum viros primo mitti iussit. Et enim incommoditas ab extremo agmine capiendi longumque prohibebat intervallum. Cherisophus itaque cetratos a fronte mittit, et qui versabantur in medio quoque agmine, quosve trecentos ipse milites in prima delectos acie tenebat, eum sequi iubet. Inde quam velocissime potuerunt, proficiscuntur. At et hostes montis summitatem nostros, ut velle capere cognoverunt, confestim ipsi quoque eum praeoccupare contenderunt. Tunc magnus Graecorum, magnus eorum, qui cum Tissapherne erant, quisque suos adhortantium clamor fieri coeptus. Xenophon vectus equo suos cohortando docet nunc in Graeciam eundi, nunc visendorum liberorum, coniugumque certamen subiisse putare debere, nunc parum laboris patiendo reliquum iter absque ullo proelio facturos. Tum Soterides Sycenius: Haud pares sumus, o Xenophon, inquit, nam tute veheris equo, clypeum ferendo graviter ego laboro. His accaeptis equo desilit. Ex ordine pellit militem, cuius clypeo sumpto, quam celerrime potuit, ire contendit. Indutus thoracem equestrem eiusque onere gravatus, et qui in fronte starent, pergerent, nec minus novissimi, qui vix subsequebantur, accederent, hortabatur. Caeterum milites obiurgare, caedereque Soteridem, donec eum pepulerunt, acciperet clypeum, non desistebant. Is, quum equm ascendisset, quoad itineris facultas daretur, vectus fuit. Itineris oblata difficultate pedibus ipse maturare caepit equo dimisso. Nostri iugum occupantes hostem praeveniunt. Barbari terga vertendo, quo quisque valuit, profugerunt. Nostris verticem optinentibus ac hostibus, qui cum Tissapherne et Ariaeo fuerant, aliud iter facere aggressis Cherisophus cum suis in planum descendit, castra in vico referto rerum omnium copia metatus. Inerat in hac planicie caeteris quoque in vicis eadem copia rerum prope Tigrim amnem. Porro circa auroram de improviso hostes in planicie comparuerunt. Quosdam Graecos ad praedandum per ea loca dissipatos palantesque caedunt. Et enim magna vis trans amnem traducti pecoris abigebatur. Per id temporis Tissaphernes, quive cum eo erant, comburere pagos aggrediuntur. Vehemens moeror quosdam invasit Graecos veritos, ne, si cibaria combusta fuerint, inde comportarentur, copia deesset. Insuper milites Cherisophi coeperunt a praesidio discedere. Xenophon quum in planum sese contulisset, quumque praesidium Graecos relinquere cognovisset, adire contendit agmen. Simulque conspicite, inquit, viri Graecos loca, quae iam in nostram potestatem venerant, dimittere, quodve eo tempore, quo fecimus inducias, agri ne regii comburerentur, exegerunt. Nunc eosdem velut alienos incendunt ipsi. Sed si quid quovis loco commeatus relictum fuerit, scient eo nos quoque pedes laturos. Quum immo Cherisophe ab his agris perinde ac si nostri urantur, ignis prohibendus. Cherisophus minime sibi videri id ipsum facere respondit, potius ignem conjicere simul debere, ita hostes citius ab incaepto discessuros. Nostris autem partim in tabernacula, partim ad commeatum comparandum recedentibus duces et praefecti conveniunt. Erant in summa difficultate cernentes hinc montes illinc adeo flumen altum et profundum, ut altitudinem depraehendere conantibus non hastae superessent. Ipsos itaque stantes ancipites animis quidam Rhodius adit velle pollicetur, si sibi, quibus opus sit, ea sumministrarint, praemiumque talenti proposuerint, quattuor armatorum milia trajicere. Querentibus, quibusnam rebus opus foret, duobus utrum milibus respondit, nam magnam pecoris ibi vim conspicere, quae quidem excoriata et eorum coria inflata facile transeundi facultatem praestare posse, vinculis praeterea in usum iumentorum reservatis opus esse, iis ut res se coniuncturum, invicem coaptaturum singulos appensurum lapides, ac velut anchoras in aquam dimissurum, atque utrimque coligaturum, deinde materiem iniecturum terramque, quod autem minime summergentur, quam primum cognituros, quemlibet utrem duos sustentaturum viros, adiumento fore, ne deprimatur, neve labantur, materiem aggeremque, praefectis audientibus haec quamquam inventum ingeniosum, gratumque esse videbatur, effici tamen nullo pacto poterat. Nam trans flumen magna vis equitum prohibentium, qui nihil horum effici sinerent, erat. Postridie vero agris unde venerant, combustis Babylonem ad vicos illaesos repedare constituunt. Quamobrem et hostes accelerabant gradum admirabundi, quo Graeci sese converterent, quidve in animo agere haberent. Ibi reliquis militibus in comparandis cibariis occupatis Duces Praefectisque rursus coierunt, et captivos adductos circumcirca de una quaque regione indicanda percunctari libuit. Ad meridiem, qua erant, referunt Babylonis Mediaeque fines, ad orientem auroramque Susa Ecbatanaque versus iter spectare, ubi Rex ineunte vere aestateque animum oblectare dicitur, amnem vero trajicientem occidentem versus in Lydiam Ioniamque proficisci posse, ad septentrionem convertentem, per montesque euntem in Carduchos, hos montes incolere, ac esse bellicosos, Regique minime solitos optemperare, regii exercitus numero XII myriadum invadentis eos propter angustias locorum reversum neminem, quum vero facerent inducias cum satrapa, qui loca campestria teneret, ultro citroque commeasse et invicem communicasse. Cognitis his duces seorsum eos, qui dicerent se regiones cognoscere, locant nemini, quod iter aggressuri sint, demonstrantes. Caeterum principibus per Carduchios montes proficisci visum est. Hos enim ubi primum supperarint, sese in fines Armenios, cui provinciae amplae fertilique praeerat Horontas, venturos aiebant. Inde quo quisque vellet abeundi facultatem fore. Qua quidem de causa, ut cum primum discedendi tempus visum fuerit, iter aggrediantur, rem divinam faciunt. Nam montium summitates ne praeoccuparentur, vereri coeperunt, omnibus itaque, cum primum caenaverunt, quieti dent operam, et ubi signum abeundi datum fuerit, instructi sequantur, edicunt.
Quae donec pugnatum est, in expeditione Cyri, quaeve post praelium induciarum tempore, quas quidem Rex et Graeci cum Cyro simul profecti fecerant, quae denique Regi et Tissapherne tollente inducias Persarumque subsequentibus copiis gesta sunt, superiore libro declaravimus. Quum autem eo pervenissent, ubi Tigris amnis prorsus transitu difficilis esset altitudine magnitudineque, nusquamve aditum praeberet, ac abrupti Carduchii montes huic imminerent, militibus per eos iter facere placuit. A captivis enim audierant, si Carduchios montes superarint, in Armenia fontes Pigretis quum primum libuerit, posse transire, sin minus fontes Euphratis non procul a Pigrete dicebantur esse. Isque locus angustus. In Carduchos vero ita movent, tum occulte agere tum praevenire, priusquam hostes verticem praeoccupent, adnitentes, deinde novissima vigilia, quum tantum noctis relinqueretur quidem, ut nostri sub tenebras transirent planiciem, edicto exciti consurrexerunt. Luce orta sese contulerunt ad montem. Tum iam Cherisophus copias ducebat habens suos levisque milites omnes armaturae Xenophonte cum postremae custodiae armatis subsequente nemineque sibi levis armaturae milite ascito. Nihil enim pericula, ne quis ascendentes adoriretur, fore videbatur. Cherisophus prius iugum conscendit, quam aliquem hostem sentire posset. Ac Ducis officium fecit maxima copiarum parte ad vicos eum comitante. Qui quidem in intimis saltuosisque, et praealtis concavisque montium siti locis erant. Ibi Carduchi relictis propriis domibus cum uxoribus liberisque profugiunt ad montes, quo loco multum commeatus capiendi potestas dabatur. Erant autem aedes aere multo extructae. Cuius rei Graeci nihil abstulerunt, neque sunt homines insecuti, si quo modo Carduchi ut per amicorum agros eos transire paterentur, cunctis abstinentes. Quippe qui Regi vehementer erant infensi. Proinde, quantum quisque cobariorum offenderet, sumpserunt urgente necessitate. Carduchi vero neque nostris vocantibus eos obtemperare, neque amicorum officium ullum praestare. Porro quum postremi Graecorum adhuc sub ipsas tenebras ex vertice devenirent ad vicos (nam eo, quod iter angustum erat, totum diem in ascendendo descendendoque comsumpsere) quidam Carduchorum coacti iam novissimis nostris insidiati sunt. Et quosdam vulneratos, licet numero pauciores essent, lapidibus ac sagittis occiderunt. Nanque Graecorum manus ex insperato meos incidit. Si quidem plures tunc temporis simul convenissent nostri, ne maior pars exercitus deleretur, discrimen subiissent. Ita castrametantur in vicis ea nocte Graeci. At certe Carduchi in montibus ignes circumcirca magnos efficiendos curarant adeo, ut invicem sese conspicerent. Prima luce deinde coeuntibus simul ducibus praefectisque Graecorum decernitur iumenta pernecessaria et validissima habeantur in itinere, caetera relinquantur et captivi, quos iandudum caeperant, dimittantur. Nam quum magnus eorum impedimentorumque numerus esset, iter facientibus molestiam tarditate praestabant. Plaerique enim qui rebus his occupantur proelio nequeunt adesse. Quumque magna vis esset hominum, duplex commeatus praebendus, atque ferendus erat. Eam sententiam edicto sanciunt. Quum autem pransi proficiscerentur in angustiis praefecti subsistentes, ubi quenquam quae edixerant, non dimisisse invenerunt, ab illis parentibus praedicta auferebantur, praeterquam quae surriperet quispiam aut pueri aut decorae mulieris amore captus. Eo die partim proeliando partim requiescendo faciunt iter. Postridie vero magna vi frigoris oborta recedendum erat. Non enim satis superque commeatus copia suppetebat. Frontem Cherisopho, Xenophonte extremum agminis ductante barbari nostros apprime insidiis aggrediuntur, ac locorum iniquitate propius accedendo adeo arcubus et fundis in eos impetum fecerunt, ut insequendo rursusque cedendo vix proficisci Graeci cogerentur. Quum hostes instarent Xenophon nostros ut impetum sustinerent, subinde hortabatur. Cherisophus alias quum iuberetur, hostibus restitit. Tum irruentium impetum ferre dux ipse non potuit suis se quam celerrime sequi iussis. Notum erat aliquid instare negocii, studiumque nemini constabat accelerandi. Qua propter eorum profectio qui novissimum agmen claudebant, iis haud dispar fugae, videbatur esse. Cleonymus Laconicus ibi vir strenuus occubuit vulnere secundum latus accaepto nec minus eius scuto loricaque sagitta transfixa. Basias item per caput vulneratus Arcas genere. Quum vero ad faciendam rem divinam ventum esset, illico Xenophon prodiit ad accusandum Cherisophum propterea, quod non sustinuisset hostilem impetum, quod simul cum eis pugnare compulsus fuerit, quod duo fugiendo probi strenuique viri obierint, quod denique nec efferre nec sepelire ipsos potuerint. Adhaec Cherisophus respondit. Aspice in montibus avia cuncta nusquam adeundi facultatem praestari, unum vero quod oculis subjicitur iter montosum, in eo ingentem mortalium numerum versari. Quibus locis ab iis praeoccupatis observatur, ne quis nostrum evadere queat. Idcirco festinavi te minime praestolatus, ut si qua ratione possem praevenirem, antequam iuga montis ab hoste tenerentur. Duces praeterea itineris quos habemus, nullam aliud iter esse fatentur. Tum Xenophon demonstrat penes se duos esse viros ex numero eorum, quos Graecis negocium exhibentes insidiando caeperit, quo facto sese tranquillius agere, alios occidisse vivos, alios capere studuisse, ut quibus regionis gnaris producibus locorum utantur, adductis statim per quaestionem quaesisse, si quod aliud iter quam quod ostenditur, scirent, quorum alterum iniecto pavore nihil se nosse fassum, posteaquam nil e re nostra locutus est, altero cernente fuisse necatum relictum vero dixisse eum finxisse nihil scire, quippe cuius ibi nupta cuidam foret filia, se ducem futurum ac impedimenta nequaquam difficulter posse transire, si quis ibi locus difficultatem transeundi praestaret, interrogatum respondisse summitatem obstare, minus eam praeoccupantibus difficulter posse superari. Tunc ordinum ductores cetratosque et armatorum quosdam convocari placuit, ac iis, quae decernerentur exponere, mox percunctari, si quis se virum strenuum praebere studeret, ultroque ac libenter proficisci vellet. Ex numero armatorum Aristonymus Methydrieus et Agasias Stymphalius Arcades ambo id ipsum sese facturos polliciti sunt. Ex adversa factione se Callimachus opponebat Parrhasius is Arcas quoque pergere velle fassus. Ascitis ex omni voluntariis agmine certo scio plaerosque iuvenes ait me secuturos ducem. Percunctantibus, si quis levis armaturae seu Princeps ordinum ire cupiat, Aristarchus, qui in exercitu magno usui saepe fuerat, ad haec praecipue venturum promittit. Sub primam inde vesperam corporibus curatis hos abire iubent. Hisque ducem itineris in vincula coniectum tradunt. Si nocturno tempore iugum montis occuparint, statuunt locum custodiri, ac sub primam lucem tuba signum dari, superioresque ad eos ire, qui manifestum detineant exitum viae. Ipsi vero hoc consilio adducti quam celerrime potuerunt iter arripiunt. Igitur circiter duo milia numero proficiscuntur caelo ingenti imbre deiecto. Xenophon vero cum iis, quos in postremo habebat agmine notum iter faciebat, ut hostes eo mentem converterent, utque transeundo caelarent eos. Posteaquam ad loca palustria novissimi venerunt, transcenderunt quidem. Ubi primum ad montis summitatem accedere oportebat, barbari praegraves teretesque et grandiores et minores volvere coeperunt lapides. Hi emissi crebris ictibus dilabebantur, nec prorsus ad eam ulla appropinquandi viam potestas dabatur. Unde praefecti quidam, si hac ire non valerent, per alium locum iter facere conabantur. Id usque ad tenebrarum adventum aegerunt. Quum vero ex discessu in occulto se ducerent esse, caenatum abierunt. Nam extremum agmen impransum erat. Hostes tota nocte nullum volvendorum saxorum finem faciunt. Quod quidem strepitu conjici licuit. Caeterum ducem itineris habentes locaque circumeuntes ad ignem sedentem custodiam depraehendunt. Quorum aliis caesis aliis depulsis ipsi hoc consederunt loco rati cacumen detinere, quod quidam nequaquam per id temporis praeoccupatum vertex imminens nostrabat. Iter angustum prope erat, ubi excubabatur, atque illinc ad hostes aditus. In aperto itinere cubantes ibi eam noctem transaegerunt. Ubi vero illuxit, instructi adversus hostes profecti sunt. Sed primum nubes obstabat adeo, ut propius accedentes laterent. Mox quum sese invicem cognovissent, classicoque signum datum esset, Graeci telis infestis animisque alacres hostes invaserunt. Hi nequaquam sustinerunt impetum. Relicto itinere pauci necantur se conjicientes in fugam. Expediti enim erant. At qui Cherisophum sequebantur audita tuba extemplo desuper per cognitum iter, praefecti alii per devia loca, ubi quisque maneret, perrexerunt, ac ut unusquisque valuit, evasit alter alterius telis extractus. Hi primi sese coniungunt cum praeoccupantibus locum. Xenophon vero cum una parte novissimae custodiae, qua pergebant, qui secum ducem itineris habebant. (Nam iumentis iter facillimum erat), altera a tergo eorum constituta iter faciebat. Proficiscentes incidunt in collem imminentem viae, quem hostes praeoccuparant. Hos aut excindere necesse erat, aut a caeteris se disjungi Graecis. Ii quoque qua caeteri proficisci possent. Sed iumentis nusquam nisi hac transeundi dabatur facultas. Per id itaque temporis mutuis cohortationibus sese incitantes ad collem cum praelongis ac arduis hastis irrumpunt non circuitus amplexi locorum hostibus, si voluerint aufugere, relinquunt bivium. Quum hostes quo singuli possent, hos conscendere viderent, neque sagittas emisere, neque eos, qui prope viam accesserant, vulneribus confecerunt. Destituto praesidio terga vertunt, alium quum Graeci praeoccupatum cernerent, ad eum quoque proficisci statuerunt. Sed ubi Xenophon intellexit, ne, si, quem caeperat collem, exutum praesidio rursus hostes reciperent, compluribus iumentis praetereuntibus insidiarentur, quum praesertim magna eorum copia esset, quae per iniqua loca proficiscebatur, relictis ibi praesidii loco praefectis Ciphesodoro filio Ciphesophontis Atheniensis et Archagora Argivo viro exule ipse cum caeteris perrexit ad proximum collem. Eo pari ratione capto tertius vertex relictus erat editus, qui impendebat ei loco, quo voluntariis a cohortibus nostris ad ignem hostile praesidium depraehensum dejicitur. Graecis prope accedentibus barbari sine certamine iugum destituerunt ita, ut res mira videretur. Nostri suspicabantur timentes ipsos deserere locum, quominus obsiderentur. Ex vertice speculati quae gererentur a tergo, ad novissimum omnes ad unum prodierunt agmen. Xenophon cum iunioribus exuperavit iugum caeteris abire iussis, uti postremi praefecti sese cum nostris coniungerent. Iis secundum viam in aequum campum devenientibus arma deponerent, edixit. Sub id temporis Archagoras Argivis fugiendo venit nunciatum a primo tumulo praesidium deiectum, Cephisodorum et Amphicratem occubuisse, et alios, quicunque non a petris desilientes ad novissimos sese recaeperint. His ita gestis barbari ad transversum collem contra iugum inferunt gradum. Cum quibus Xenophon per interpretem de induciis faciendis occisorumque cadaveribus tollendis locutus est. Ii se daturos polliciti hac conditione ne sibi vicorum incenderentur aedificia. Xenophon id ipsum annuit. Quum aliae copiae venirent, deque his rebus ageretur, cunctique his ex locis confluerent, ibi hostes firmarunt gradum. Simulac ad alios, ubi fuerant arma posita, caeperunt ex iugo descendere, frequentes hostes concito tumultu contenderunt. Cacumine potiti montis, ex quo Xenophon descenderat, ingerere saxa coeperunt. Uniusque nostrorum crus fraegerunt. Xenophontem vero quum satelles scutum gerens deseruisset, Eurylochus Lusieus Arcas genere accurrit ad ipsum armatus utrisque manibus extensis, et ad propugnandum paratis, ac simul recedit. Nec minus caeteri proficiscuntur ad suos ordines. Omnes eo tempore Graecorum copiae coeuntes una in aedibus pulchris omniumque rerum copia refertis tentoria ponunt. Et enim magna vini copia erat adeo, ut in cellis concameratis calce illud haberetur. Xenophon vero et Cherisophus exegerunt pro recipiendis cadaveribus ducem restituerent itineris. Omnia (ut mos est in defunctos) quae viris strenuis facienda erant, effecerunt. Postero die sine duce proficiscuntur. Pugnando hostes ac loca angusta praeoccupando transitu nostros prohibebant. Quum primi arcerentur, iterque interclusum esset, Xenophon a tergo ad montem referendo gradum faciebat viam primis annixus superior fieri hoste prohibente ab ingressu. Ubi vero, qui erant a tergo, illis insidiarentur, Cherisophus declinans enitensque fieri superior demorantibus, iter patefecit iis, qui sequebantur. Hi prorsus opem mutuam ferre, alter usquequaque alterius enixe curam agere. Aliquando vero ipsis ascendentibus barbari multum negocii exhibere. Rursus quum descenderent, adeo leves, ac veloces erant, ut etiam si prope hostem stantes fugam capescerent, aufugerunt. Nihil enim aliud praeter arcus et fundas gerebant. Erant optimi sagittarii fere tricubitales arcus, sagittas vero bicubitales habebant. Nervos, quum sagittare vellent, protrahebant ad inferiorem arcus partem sinistro pede porrecto. Sagittae scuta, thoracesque penetrant. Utebantur ipsis appraehensis iaculis Graeci. His in locis Cretenses, quibus Stratocles eiusdem nationis vir praeerat, emolumento fuerunt maximo. Ponunt in vicis eo die castra. Hi campis aequis imminent, fluvioque Centriti in latitudinem circiter CC pedum diffuso et Armeniam Carduchorumque regionem dividenti. Quibus locis Graeci quieti sese dederunt. Flumen vero Carduchorum a montibus fere sex vel ad summum septem stadia abest. Per id temporis affecti summa laetitia stativa habuerunt commeatu comparato laboribusque, quos transactis temporibus subierant, commemoratis. Septem enim dies eundo per Carduchorum iuga perpetuos et praeliando transaegerant tantum mali, quantum nunquam nec a Tissapherne, nec a Rege per omne belli tempus illatum fuit, perpessi. Tantis itaque a molestiis aerumnisque liberati non sine voluptate somno dant operam. Orta deinde luce trans amnem equites armatos ad prohibendum nostros Armeniam adire conspiciunt. Erant ii Armenii Mardoniique et Caldaei ab Horonta Arthacoque mercede conducti. Sed Caldaei liberi homines ac viribus insignes esse ferebantur arma magna, scuta et hastas gestantes. Ripae vero, in quibus instructi fuerant, trecentorum aut quadringentorum pedum intervallo distabant ab amne. Via velut aedificata ducebat una sursum. Quum Graeci conarentur hac transire, quumque periculum facientium papillas alveus excederet, grandumque lapidum lubricorumque plenus celeri cursu volveretur, eumque trajicientes amnem arma tenere non possent, ut qui non difficulter ea raperet ac, si quis quoque capite ferret, ad ictum sagittarum caeterorumque telorum exponerentur nudi, caussis iis adducti recesserunt. Ibi ad flumen castrametati. Caeterum in eo iugo, ubi nocte priore constiterant, frequentem Carduchorum turbam in armis coactam conspexerunt. Tunc Graecos ingens incessit dolor cernentes difficultatem fluminis superandi. Cernentes in conspectum venientem a transitu prohibituram manum, cernentes transgredientibus instantem a tergo Carduchum hostem. Eam igitur noctem in magna sollicitudine positi transaegerunt. Xenophon deinde visus est videre se pedicis ligatum, ipsasque sua sponte disrumpi adeo, ut solutus ac liber, quoquo libuerit, gradum intulerit. Mox sub lucem ad Cherisophum venit. Spem, quam concipit fore melius, proponit. Huic enarrat somnum. Is laetus donec illuxit cum praesentibus praefectis cunctis, quam celerrime potuit, rem divinam fecit. Ab initio sacra quam optima fuerunt. Peracto sacrificio discedentes duces ac praefecti exercitum prandere iubent. Ad Xenophontem interea prandentem duo iuvenes accurrunt. Omnes enim sciebant, si quis, quod ad bellum attineret, nuntiare vellet, eum et prandentem et coenantem adire, ac si quoque somno daret operam, suscitare licere. Tum exponunt se lignatum profectos trans flumen inter ipsa saxa, quae ad id pertinent, vidisse senem mulieremque et puellas velut sacculos in petra cavernosa depositos, cernentibus deinde ipsis visum fuisse, quam illac tuto transmitterent, qua ne hostium quidem equitibus facile transitu foret, depositis tunicis sumptisque pugionibus, nudos utpote natando transituros gradum tulisse, ac prius alveum superasse quam femora tingerentur aqua, quo facto denuo remeasse, recaepisseque tunicas. Xenophon igitur et ipse statim contendit, et adulescentibus sibi vinum misceant, precenturque Deos faunos imperat, ut somnium bene vertat, ac iter perficiant, caeteraque prospera et peraeque fausta praestent. Quum delibassent, adulescentulos confestim adduxit ad Cherisophum eique factum enarravit. Ubi Cherisophus haec accaepit, ipse quoque libavit. His confectis caeteris imperavit, sese accingerent. Ipsi convocatis praefectis deliberant, quonam modo quam commodissime proficisci, primosque vincere, et a novissimis nihil detrimenti capere possent. Iis itaque visum est, Cherisophus alteri parti copiarum praeesset, trajiceretque, altera pars cum Xenophonte remaneret, ac iumenta turbaque in medio transiret. His ex sententia peractis profecti sunt. Iuvenes praeerant cohortibus sinistra flumen habentes. Iter erat ad trajiciendum circiter quattuor stadiorum. Gradum ferentibus illis acies equestres contra occurrunt. Quum ad transeundum venissent, ad ripas fluminis arma posuerunt. Primus Cherisophus coronatus veste deposita capit arma, caeterisque omnibus capere et praefectis manipulos arrectos ducere iussit alios laeva alios dextra parte eius. Vates ad amnem caedunt hostiam. Hostes sagittas conjicere acuti fundis incipiunt. Sed quo telum ingerere vellent, deerrabant. Postquam hostia bene cessit, milites laeti clamores ferebant, universae quoque mulieres emissa voce simul gaudio exultantes precantur. Magnus enim numerus erat scortorum in exercitu. Cherisophus et ii, quos secum duxerat, amnem superant. Xenophon vero assumptis expeditissimis novissimae custodiae pro viribus contendit retro ad iter illud, quod ad montes Armeniae ferebat simulans hac ratione hostium equites, qui prope flumen erant, sese interclusurum. Quum Cherisophi cohortes haud difficulter amnem transissent, quive Xenophontem sequebantur retro cernerent accelerantes, veriti ne circumvenirentur, pro virili sese converterunt in fugam. Progressique ad fluminis exitum iterque nacti contendunt ad montem. Lycius vero, qui equestres, et Aeschines, qui cetratorum ordines ducebant, quum animadvertissent celeriter fugientes, insequuntur militibus, ne destituerentur, sed potius ad montem una facerent iter, clamantibus. Cherisophus amne superato minus equites insecutus est. Confestim secundum ripas ad flumen pertinentes exiit in hostes superiora loca tenentes. Ab iisdem animadversum est equites suos fuga salutem, armatosque instare sibi. Hac adducti ratione iuga impendentia flumini deserunt. Xenophon trans amnem bene rem geri cernens ad copias, quae traiecerant, quam celerrime infert gradum. Nam Carduchos in planiciem devenisse postremis insidiatum nostris, exploratum erat. Cherisophus edita tenebat. Lycius cum paucis hostes aggressus insequi impedimenta, quae sors reliqua fecerat, cumque his insignem vestem poculaque caepit, atque iumenta Graecorum turbamque traducit. Xenophon in Carduchos conversus objicit arma infesta. Praefectisque singulos manipulos in modum decuriae componi et ad scuta deduci decuriam more phalangis atque praefectos decurionesque in Carduchos ire iubet novissimis ad amnem constitutis. Carduchi vero, ut postremum agmen destitutum turba, paucorumque numerus in conspectum venit, celerius gradum intulerunt odas quasdam praecinendo. Cherisophus, quum cuncta penes se tutius haberentur, misit cetratos, funditoresque et sagittarios ad Xenophontem et quicquid imperarit is, facere iubet. Xenophon eos descendentes conspicatus misso nuncio ad flumen manerent, neu trajicerent, imperavit. Quum primum ii transgredi caeperint, docet adversarios huc atque illuc exituros, pilis sagittisque transgressuris, ne flumen ulterius trajici possit, occursuros. Suis vero ictum fundae, crepitumque scuti praesentientibus continuo irruant in hostem paeana canentes mandat, ac si hostes reversi classicoque fuerit signum datum, referentes ad hastam gradum novissimi praeessent, ad unumque omnis quam celerrime ire contendant, atque qua quisque tenuerit ordinem quidem, quominus impediat alterum, trajiciant. Eum inter strenuos habendum, qui primus apparuerit trans amnem, pronunciat. Carduchi porro cernentes paucos iam reliquos (plaerique enim eorum, quibus, manerent, erat imperatum, abierunt alii sarcinaria iumenta, alii scorta ad visendum) audacter impetu facto sagittas atque fundis conjicere lapides aggrediuntur. Graeci vero paeana canentes in eos cursu concitantur adeo, ut minime sustinuerint impetum. Armatis enim per montes currendi fugiendique dabatur facultas. Ad manum conserendum nequaquam locus idoneus erat. Sed interea, ubi tuba signum datum, hostes longe citius sese fugare mandant. Graeci contra conversi quam citissime possunt amnem superant. Dum haec aguntur, quidam hostes nostros trajicientes conspicati telis infestis graduque citato veniunt rursus, et sagittis paucos ex nostris vulnerant. Plaerique autem Graecorum et si trans amnem consederant, tamen palam fugiebant, alii obvii veniebant incitantes, ut qui procul a discrimine starent. Postea cuncti denuo cum Xenophonte trajiciunt non sine vulneribus quorundam nostrorum. Flumine superato circa meridiem instructi per Armeniae patentes campos profecti sunt, ac per tumulos non minus quam quinque parasangas. Non enim prope flumen erant vici propter Carduchorum hostes. Ad quem vero perventum est, amplitudine praestabat. Palatium ibi Satrapae aedificatum, atque plurimis in aedibus turres habebantur, abundeque suppetebat commeatus. Hinc tertiis castris parasangas quinque et decem ad Teleboam amnem procedunt specie non magnitudine insignem. Praeterea vicorum copia cernitur ibi. Regio vero haec Armeniae, quae spectat ad occidentem vocatur. Cui Teribazus praeerat regis amicus. Quotiescunque illic adest, nemo Regem alius quam hic equo imponere solet. Is equites habens movit copias. Interprete praemisso se praefectos ostendit alloqui velle. Praefectis eum audire visum. Quum itaque ad locum, unde possent auscultare, pervenissent, quidnam vellet, percunctatis inducias facere sibi in animo esse respondit, ne Graecos iniuria ipse afficiat, neve comburantur domus eorum, neu quantum commeatus foret opus, denegetur. Praefecti rem comprobant. Induciis factis iter habentes per aequos campos Teribazoque subsequente cum robore militum spacio circiter X stadiorum III castris parasangis XV ad palatium atque vicos accedunt hinc inde frequentes, ac refertos annonae magna copia. Positis ibi castris vis ingens nivis oborta est, ac mane sub tentoria ordines ducere ducibusque in vicos se conferre placuit. Non enim hostium quisquam in conspectum venire, nivisque magnitudine res in tuto fore videri. Copiam ibi cibariorum generis omnis habere. Non victimarum, non annonae, non veteris vini ac odoriferi, non uvae passae, non diversorum leguminum usus deerat. Qui vero procul ab exercitu palantes discedunt, exponunt redeuntes sese vidisse copias, nocturnoque tempore multos ignes apparere. Praefectis igitur non tabernacula constituere sed copias cogere placuit. Rursus conveniunt. Quippe sub dio nox erat transigenda. Pernoctantibus ipsis ibi nix cecidit quam altissima adeo, ut arma, cubantesque cooperiret homines, iumentaque praepediret. Magna segnicies surgendi fuit oborta. Dignus erat misericordia, quem cubantem cadens non obruit nix. Ubi vero Xenophon nudus surgens ligna scindere caepit, mature surgit et alius, ut ab eo, ligna quo minus scindat, auferat. Idcirco alii quoque surgentes ignem accendunt, ac se perungunt. Nam unguenti, quo vice olei vehementer utuntur, syem sisaminique et amygdalini, quod ex amaris nucibus constat, haud ibi per exigua copia comperta fuit. Ex iis autem ipsis sane flagrantia fuerant unguenta confecta. Posthaec rursus tabernacula ponere sub tecta pagorum statuunt. Tunc milites ingenti clamore voluptateque accensi se ad tecta cibariaque sumenda conferunt. Quicunque vero primum castra moventes casas incenderunt, dederunt paenas male tentoriis sub dio locatis. Nocturno inde tempore Democratem Tementem datus huic militibus ad iuga mittunt eo, ubi dispersi milites ignes sese conspexisse nunciant. Is enim et alias multa iam certa sine quidpiam fuerit factum, seu infectum rettulisse videbatur. Profectus nullum ignem conspexisse refert. Captivum hominem ducit habentem arcum pharetramque Persicam et sagarim, quo consueverunt Amazones uti. Quaerentibus cuius nam esset nationis vir, respondit Persam a Teribazi castris, ut commeatum compararet, profectum. Tum rursus quaenam cuiusve rei gratia conscriptae essent copiae, sciscitantibus exponit Teribazum esse habereque suos atque Chalybes conductos stipendio Taochosque, paratum in itinere montis ac ipsis angustiis, si foret alicubi prorsus iter unicum, Graecis insidiari. Duces iis praeceptis copias contrahunt. Praesidioque ac praefecto remanentibus, Sophaeneto Stymphalio relicto confestim movent habentes pro duce captivum. Posteaquam vero cetrati praeeundo spectandoque copias montes superant, armatos minus expectant. Clamore sublato in castra contendunt. Barbari percipientes tumultum nequaquam praestolantur. In fugam terga vertunt non tamen sine quorundam caede suorum militum. Circiter equi XX tabernaculaque Teribazi cumque his cubilia fulcris argenteis exculta poculaque ac pistores pincernaeque capiuntur. Quum haec omnia principes armatorum cognovissent, castra quam primum repetere statuerunt, ne quid insidiarum relictis fieret. Statim militibus signo dato recesserunt. Eo die ad suos perveniunt. Postridie vero, quam celerrime possunt, proficisci sanciunt. Antequam rursus adversariorum copiae cogantur, et praeoccupentur angustiae, subito per densam nivem ire contendunt instructi, et qui naturam locorum noverant, eorum plaerosuqe ducentes. Eo die iugo superato, in quo Teribazus insidiaturus erat, ibi castrametantur. Inde tertiis castris per solitudinem iter facientes, ad Euphratem perveniunt. Quem usque ad umbilicum loti trajiciunt. Nec eius fontes ab eo loco procul esse ferebantur. Hinc per multam nivem planiciemque tertiis castris procedunt parasangas xv. Ultimum iter fuit difficile. Ventus enim boreae flabat adversarius. Prorsus urebat cuncta. Gelu rigebant homines. Quo facto vento quidam vates hostiam censuit immolandam. Qua caesa cunctis satis constabat boreae vehementiam cessasse. Nivis erat altitudo passus unius adeo, ut multi quadrupedes, multi captivi militesque triginta fuerint desiderati. Nocturni non intermittuntur ignes. Statio magna lignorum struem praestabat. Sero venientibus ligna deerant. Igitur prius accedentes nequaquam eos admitterent ad ignem. In serotino se ad ea loca conferentes tempore tritici aliquid, aut si quid esus haberent, impertirent illis. Unde cuius rei penes singulos esset copia, mutuo distribuitur. Ibi continuus ignis ardebat. Liquescente porro nive magnae constabant foveae. Usque ad solum his locis metuendi nivis altitudinem dabatur potestas. Sequentem diem per nivem iter facientes totum consumunt. Plaerique fame laborare coguntur. Xenophon novissimi praefectus agminis hominum cadentium in conspectu rationem aegritudinis ignorare. Simulac autem a quodam experto viro didicit hos plane fame laborare, si quidpiam ederint surrecturos, perrexit ad impedimenta, si quid esus aut potus cerneret, iis distribuere. Quive esurientibus darent, potissimum currere valentes mittere. Quo facto quidpiam sumentes cibis urgere, et progredi. Cherisophus iis euntibus circa crepusculum sese ad pagum contulit, atque paganas puellas pro arce depraehendit ex fonte baiulantes aquam. Prius percunctantibus nostros, quinam forent, interpres Persica lingua responsum dat a Rege profectos, ire ad satrapam. Hae circiter unius intervallo parasangis abesse docent eum. Quum esset sero, nostri ad eum, qui in pago primum locum tenebat, unaque cum foeminis aquam ferentibus ad castellum gradum inferunt. Cherisophus itaque ac cum eo, quicumque potuerunt milites, castra ponunt. Caeteri, quum perseveranter non possent iter continuare, pernoctabant in via cibariis ignique carentes. Eo loco alii perierant milites, hostesque collecti subsequi atque minus impedimenta firma rapere, ac vicissim ad hoc confligere coeperant. Alii defecerant. Quippe nix quorundam oculos, frigus quorundam digitos laeserat pedum ac corruperat. Erat oculorum adversus nivem remedium praesidiumque, si quis aliquid coloris atri poneret ante oculos proficiscendo. Pedum vero, si quis his moveretur minimeque desisteret, et nocte calceos deponeret. Quicunque eis utebantur somno dantes operam, penetrabant in pedes saxa, et calciamenta glacie congelabant. Et enim quum veteres calcei deficerent, sumebantur Carbatinae bubulis ex recentibus confectae coriis. Huius itaque rei necessitate quidam milites adducti defecerant. Caeterum conspicati locum fuscum propterea, quod nihil illic superesset nivis, conjiciebant esse liquefactam, neque eos opinio fefellit. Nam ob quendam fontem resoluta fuit proximum in saltum vaporem diffundentem. Eo pedes inferentes consederunt. Illinc negant abire velle. Xenophon vero secum habens postremum agmen, ut animos sentit eorum, quo minus deseratur, omni precatur arte ac adhibito studio. Complures docet insecuturos hostes. Postremo saevire copeit. Ii sese iubent occidi. Non enim posse proficisci proloqui perseverant. Quocirca optimum fore visum, si quis hostes, qui persecuturi erant, ne defatigatos invaderent, perterrefacere sane valeret. Tenebris impendentibus, magno tumulto concito gradum inferunt hostes discordes. Novissimi vero utpote validiores infestis signis in eos contendunt quive labore confecti fuerant, clamore quam maxime possunt sublato scutis ac pilis simul concrepant. At hostes trepidantes per nivem sese conferunt in saltum, ac nemo amplius usquam locutus est. Xenophon eiusque cohortes spondent infirmis postero die quosdam ad eos, a quibus portentur, venturos. Priusquam quattuor stadia perficerent, in via morantes depraehenderunt milites super nivem involutos nulla custodia constituta. Quos quidem, ut surgant, excitant. Hi primos, qui fuerant in fronte, non cedere fatentur. Is fortissimos cetratorum praemittens investigare iubet, quidnam, quod impediat, esset. Ii omnis pari ratione quiescere copias renuntiant. Per id temporis, et qui Xenophontem sequebantur, eo loco carentes igni coenaque castrametantur custodia, prout potuerunt, constituta. Xenophon postero die sub lucem missis ad imbecilles excitandos progredi cogere iubet. Interea Cherisophus ex pago quaesitum mittit, quonam modo se habeant novissimi. Qui quidem laeti missos excipiunt. Ac ducendos hi infirmos in castra tradunt. Illi recedunt, antequam XX stadia progressi forent, quo loco Cherisophus posuerat castra, consederunt. Ubi simul convenerant, per vicos ordines, tabernacula ponerent, constituunt id ipsum tutius fore rati. Cherisophus vero ibi remansit. Alii, quos conspexerant, sortiti vicos quique suos ad obtinendum proficiscuntur. Caeterum Polycrates Atheniensis praefectus accaeptis expeditis militibus ad vicum, quem caeperat Xenophon, contendit. Eo loco vici incolas omnes pullosque equinos in Regis tributum educari decem et septem, ac vici magistrum filiamque illius exactis novem diebus illis nuptam comperit. Cuius quidem vir eo, quod lepores venatum ierat, haud quaquam his capitur locis. Specus subterranei constabant, eorum ora velut puteorum infra lata iumentis ingressus obstrui. Scalis homines descendunt. Erant in aedibus pecora nec minus aves atque proles eorum. Pecora nutriebantur intus pabulo. Suppetebat autem tritici hordeique et leguminis ac vini non parva copia. Hordeum ipsum usque ad os vasis impletum. Calami quoque maiores alii, alii minores nodos non habentes iacebant. Hos sitienti sumere oreque sugere necesse erat. Vinum autem si non dilueretur aqua, meracissimum ac suavissimum potui siti laborantibus. Xenophon eum qui primatum in vico obtinebat, coenatum vocavit, confudereque iussit pollicitus nequaquam liberis cariturum, domum eius, quum primum discesserit, refertam commeatu relicturum si quid, donec in fines reliquarum nationum venerint, quod ad commodum copiarum spectat, indicarit. Is ea facturum promittit. Adductus benivolentia locum defossi vini propalat. Hac igitur nocte tabernaculis sic positis in loco rerum omnium capia abundanti nostri somno dant operam vici principe liberisque simul eius in conspectu custodiae traditis. Insequenti porro die Xenophon eo, qui vici principatum tenebat, secum ducto ad Cherisophum proficiscitur. Caeterum quocunque se conferret cum iis, qui forent in vicis, divertebat, ac ubique in comessantes laetantesque incidebat, non antequam illis prandium opponeretur, inde recedebat. Nusqum eis in eadem mensa carnis agninae, nusquam haedinae, nusquam suillae, nusquam vitulinae et altilium appositae, nusquam panis tum triticei, tum hordeacei copia deerat vescentibus. Huc accedit, quod pro benivolentia si quando propinare vellet alter alteri, ad craterem adducto ibique inclinato sorbentis instar bovis potandum fuit. Magistro vici, quocunque vesci libuerit, vesceretur, porrexerunt. Is nil sumere voluit. Si quis eius necessarius veniret in conspectum, frequenter ad se vocabat. Postquam autem ad Cherisophum inferunt pedem, hos quoque coronatos sicci pabuli coronis tentoria posuisse, ac pueros Armenios barbaricis indutos stolis, eosque ministrantes depraehendunt utpote iuniores. Quid facto foret opus, demontrant. Ubi mutuo, nec minus benivole collocuti sunt, a Cherisopho Xenophonteque simul quae situs pagi principes per interpretem Persicum, quaenam ea regio esset, Armeniam demonstrat. Cuinam alerentur equi, rursus percunctantibus Regi respondit intributum. Proximos autem fines Chalybum esse docet, quave foret iter. Xenophon eum ducit ad suos, equumve seniorem, quem coeperat, quemve ipsemet aluerat vici magister ad immolandum, hunc ei dat. Nanque Soli dicatum esse percaeperat. Verebaturque, ne vexatum amitteret itinere. Capit ille. Ducibus donat praefectisque singulis pullum equinum. Erant ibi Persicis inferiores equi, sed longe animosiores. Caeterum vici princeps praecepta tradidit, circa pedes equorum iumentorumque tegumenta circumponerentur, quociescunque per nivem ducerentur. Nam sine cooperimentis usque ad ventrem, summergerentur. Die octavo ducem locorum Cherisopho, familiam vero pagi optinenti principatum tradit excaepto filio, qui adhuc pubescebat. Hunc Epistheni Amphipolitano conservandum committit, ut si recte demonstrarit iter, eum recipiat. In domum eius convehentes quam plurima possent, castra movent. Pagi magister solutus atque liber effectus itineris dux erat. Quum iam ter statua habuissent, Cherisophus in eum, ut qui nostros in vicos minus duxerit, saevire coepit. Quo circa docet ille nusquam his locis esse viros. Percutit Cherisophus hominem nec percussum conjicit in vincula. Qua quidem de causa noctu nulla ratione habita filii aufugit. Idque solum Xenophontis cum Cherisopho discrimen in itinere fuit, ut qui ducem verberarit, ac neglexerit. Episthenes vero adamavit puerum secumque domum ducto quam fidelissimo est usus. Posthaec septimis castris ac quinque parasangis ad Phasin perventum latum circiter CC pedum amnem. Hinc binis castris parasangas X procedunt. Quae in planiciem fert summitas, in ea Chalybes Taochique et Phasiani obviam fuere. Cherisophus autem, ubi hostes superiori loco in conspectum venerunt, ab itinere destitit distans circiter XXX stadia ne secundum cornua ducendo hostibus appropinquaret. Imperavit caeteris ducerent cohortes, ut more phalangis fierent copiae. Sed ubi postremum venit agmen praefectis accitis ducibusque hostes, ut cernitis, inquit culmen detinent montis, ostendit tempus instare deliberandi, quo quam pulcherrime praelio dimicetur, suam sententiam esse, militibus nunciare cibum sumant, insuper consultare decere hodierno ne an crastino superentur die iuga montis. Cleanor porro dixit sententiam pransos quam celerrime infestis armis in hostes impetum facere oportere. Nam si praesens contriverimus tempus, adversarios, qui nunc in conspectu versantur, confidentiores fore, compluresque alios eorum audacia adductos haec loca petituros, ut par est. Post illum in hanc sententiam loquitur Xenophon. Si quidem sit opus proeliari, parate vos, ut quam fortissime certamen ineamus, sin vero montes quam facillime superare in animo habemus, id mihi considerandum videtur, ut quam minima vulnera accipiantur, utque quam paucissimi amittantur. Mons igitur, qui in conspectu est, plusquam sexaginta stadia in latitudinem tendit. Nusquam praeterea nisi hac in via hostes apparent, a quibus observamur. Multo melius itaque foret eundo per deserta iuga conari aliquid surripere, et praeoccupando, si facultas detur, extorquere quam locis munitis adversus instructos, et ad praelium paratos viros decertare. Nam longe facilius ardua citra dimicationem peterentur, quam aequi campi, dum hic atque illic obversantur hostes, ac noctu quispiam commodius ante pedes minus praeliando videret, quam die pugnando. Pedibus iter facienti commodiora sunt aspera loca, quam planicies caput vulneribus exponenti. Latrocinia porro facere nequaquam difficile mihi fore videtur. Quippe nocturno tempore, ne conspici possimus, liceret proficisci, tantumque procedere, ut nemo sentiret. Caeterum constat, si finxerimus hac irrumpere, facilius alio iugo nudato potiri nos posse. Potius enim manerent hostes eo loco. Sed quid ego de furtis dissero? Vos enim Cherisophe, quicunque coetanei sitis, audio Lacedaemonios statim a pueritia ad furandum exerceri, id, quod lex facere non prohibet, minime turpe videri nobis, quin immo ad surripiendum necessitate compelli, quove quam optime callidissimeque quisque furetur, surripientes depraehendere conari. Penes vos legem iubere, si quis in furto captus fuerit, vapulare. Nunc itaque tibi tuae demonstrandae disciplinae cavendique, ne iugum surripientes capiamur, multisque verberibus excruciemur, opportunum plane se tempus offert. Tunc responsum Cherisophus dat intelligere se quosque vehementes Athenienses esse publici fures, idque potentissimos et optimos quosque, ut qui detineant summam imperii, facinus perpetrare consuesse, periculumque furi gravissimum imminere. Quare et te ad artem demonstrandum vocat occasio. Ergo ego, Xenophon inquit, ubi coenaverimus, ire praeoccupatum montem paratus sum. Duces autem habeo. Nam levis armaturae milites quum quosdam subsequentes nostram manum per insidias caepissent, cognovi nequaquam esse montem aditu difficilem, ad haec pecore pascenti frequentari, quapropter nostri si semel quidpiam montis occuparint, iumentis quoque foret iter patefactum. Spero non hostes amplius eo loco mansuros, quum primum conspexerint nos in vertice sibi pares. Non enim descendere nunc in aequum volunt. Tum Cherisophus, cur tibi proficiscenti relinquendum novissimum agmen, ait, est? Si quis ultro proficisci nollet, cur alios atque alios non mittis? Aristonymus idcirco Methrieus cum armatis, et Aristeus Chius Nicomachusque Oetaeus cum expedita cohorte veniunt, quum primum vertice potiti fuerint, signum dari faciendo magnos ignes iubentur. His ita compositis cibo corpora curant. Prandio confecto Aristonymus omnes copias educit ciriciter X stadia recta in hostes, ut illac planissime videretur ducturus. Postquam autem coenarunt, atque nox accessit alii proficiscuntur instructi, iugaque praeoccupant. Alii relicti eo loco quieti dant operam. Nostros hostes ut senserunt montem teneri, evigilant. Noctuque magnos ignes faciunt. Prima deinde luce Cherisophus hostiis immolatis viam petit. At nostri monte potiti cacumine insederunt. Contra hostium magna pars superiore loco montis manere. Pars eorum obviam fuerunt iis, qui ad illum verticem erant. Priusquam sese coniungerent in vertice morantes, invicem conflixerunt. Graeci victores insequuntur hostes. Interim ex planicie nostri cetrati cursu contendunt ad instructos Cherisopho pedibus mature subsequente cum armatis. At contra hostes, qui versabantur in itinere, suos superius victos conspicati in fugam se conjiciunt eorum plaerisque necatis, scutisque quam plurimis capits, quae quidem gladiis concisa nullius usus fore fecerant. Sacris mox peractis, tropaeis erectis, vertite superato victores in planum inque vicos rerum refertos omnium copia sese conferunt. Hinc quinis castris parasangas L movent in Taochos commeatu destitiente copiis. Nam loca fortia munitaque incolunte Taochi cibariis eo comportatis. Quum ad id loci ventum esset, ibique non oppidum nec ulla domicilia tenerentur, quumque illuc viri mulieresque et magna pecoris vis convenisset, Cherisophus illico irrupit in eum veniens. Sed quum prima laboraret acies, alia atque alia succedere. Nam simul coactos obsidendi nulla facultas dari, circaque anfractus intercedere. Xenophonti cum cetratis armatisque et postremo agmine sese inferenti, Cherisophus significat advenisse peropportune. Ad haec docet locum capiendum prorsus esse, nanque commeatus exercitu deesset, ni capiatur iste locus. Tunc ineunt consilium simul, atque Xenophonti percontanti quid nam arceret ingredi, Cherisophus exponit unum, quem videret aditum esse, qua quum primum transire quis conetur, hostes conjicere lapides ab hac eminenti petra, utque in potestatem nostram perveniat, ita disponitur, ac res geritur. Simul ostendit ei viros cruribus ac lateribus attritos. Si consumpserint lapides, nunquid ait aliud quicquam transire prohiberet. Non enim adversariorum praeter paucos eorumque duos aut ad summum tris armatos intueri se fatetur. Locum autem, ut Cherisophus quoque animadvertit, docet CL pedes a nostris copiis abesse, transiri hunc oportere, tametsi telis petantur infestis, frequentem c pedum spacios magnis pinetis atque inter se distantibus, quibus protecti milites nostri quid offenderentur ab ingestis lapidibus ac volutatis nescire, Reliquum itineris spacium esse L pedum dijunctum a nobis, eo, quum primum cessarint lapides hostes conjicere, magno concursu contendere debere. Ad haec Cherisophus quum per loca arboribus densa iter facere conabimur, confestim magna vis lapidum conjicietur. Id ipsum fiat, necesse esset inquit. Quod si fecerint, lapides absumpturos puto. Nosque tunc iter arripiemus, qua poterimus, rem in celeritate ponentes. Ac si tela conjicere coeperint, facilius discedemus. Illinc itaque Cherisophus ac Xenophon Callimachusque Parrhasius praefectus, qui per id temporis novissimo agmini praeerat, recedunt. Caeteri vero praefecti in tuto remanent. Posthaec circiter septuaginta viri singuli, quantum fieri posset, cavendo arbores subeunt. Agasias autem Stymphalius et Aristonymus Methryeus postremo agmini praepositi caeterique extra arbores subsistunt. Non enim tutum erat praeter unum manipulum sub arboribus posse considere. Tunc Callimachus quidpiam machinatus ab arbore, sub qua protegebatur, duos aut tris gradus cursu contendit. Quumque saxa ingererentur facile loco cedere. Singulis procursionibus plus quam decem carri lapidum pleni consumebantur, Agasias deinde, ut conspicatus est Callimachum, quae ageret, universis copiis cernentibus veritus, ne primus ad locum accurreret, nec Aristonymo, qui prope fuerat, nec Eurylocho Lusieo, quibus familiariter utebatur, nec quoquam alio accito contendit ipse solus omnesque ad imum praecessit. Callimachus quum praetereuntem animadverteret, appraehendit eius scutum. Interim Aristonymus Methryeus eos praevertit, ac post hunc Eurylochus Lusieus. Nam hi omnes plurimum virtutis sibi vendicabant mutuo decertantes. Ita contendendo loco potiuntur, utque semel unus accurrit, nullus amplius deorsum ferebatur lapis. Erat ibi horrendum spectaculum. Nam matres prius proiectis infantibus pariterque viri se praecipites dabant. Tum Aeneas Stymphalius quendam celeri gradu euntem se ad praecipitandum intuens appraehendit per stolam insignem specie. Volebat enim hominem prohibere, quo minus tam facinus horrendum perpetraret. Ille illum attrahit atque ruens uterque in praecipitium per saxa rupesque occidit. Eo perquam pauci loco capiuntur. Verum pecoris magnus numerus in nostram devenit potestatem. Inde per Chalybes septimis castris parasangas L iter factum. Haec natio fortissima ac bellicosissima omnium, quorum fines attigerunt Graeci, esse dicitur. Cum iis manus conserta. Thoraces lineos ad vetriculum productos, pro cristis pennarum spartum densum, ac retortum gerebant. Ocreae pedes, galeae capita tegebant. Pugio par pugioni Laconico adhaerebat, ut, cuius facultas conficiendi daretur, eum conficerent. Capita praecisa ferentes proficiscebantur canendo saltandoque, quo tempore in conspectum hostium essent venturi. Non iis pila XV cubitorum singula spiculis armata deerant. Ii in oppido remanserunt. Caeterum quum Graeci praeterirent, eos continenter pugnantes sequebantur seseque in munita loca conferebant eodem commeatu convecto. Quapropter nulla Graecis illic rei capiendae facultas dabatur. Pecoribus a Taochis sustinebantur abactis. Inde Graeci ad Arpasum flumen CCCC pedum latum perveniunt. Hinc quartis castris parasangas XX per agros Scythinorum in vicos recedunt. Quibus locis triduum morati rei frumentariae prospiciunt. Posthaec totidem castris ac parasangis oppidum oppulentia et incolentium frequentia nobile, cui nomen Gymmas, petunt. Huius regionis princeps Graecis ducem locorum misit, ut per agros hostiles traducerentur. Is vero quum venisset, polliceri coepit eos se ad loca ducturum, unde quum primum fuerit transactum quinque dierum spacium, conspecturi sint mare. Quod si re minus praestiterit, se poena mortis sequatur, obligat. Ubi dux locorum in agros sibi hostiles irrumpit, incendantur, ac evertantur, hortatur nostros. Unde compertum fuit non eum pro Graecorum benivolentia sed hostium suorum finium vastandorum gratia venisse. Quinto die ad sacrum montem Thecem perventum est. Quo loco simulac constiterunt primi mare conspicati, magnus clamor oboritur. Xenophon vero ac novissimi a tergo haec audientes arbitrantur a fronte alios hostes insidiari. Sequebatur enim postremum agmen movens gradum ex locis, qui incendebantur. Necatis aliis, aliis captis hostibus, scutis, quae ex recenti densoque corio bubulo confecta fuerant, in potestatem redactis ad XX. Quum iam vociferatio vehementior continuoque concursus fieret et propius ad eos, qui vociferarentur, accederent, eo Xenophon, nescio quid maius esse suspicabatur, quo frequentiores convenirent. Qua re motus conscendit equum, in societatem sibi asciscit Lycum. Ad auxiliandum proficiscitur, mox milites in hanc vocem prorumpentes mare, mare seque cohortantes invicem agnoscit ac mare cernere fatentes. Ubi iam omnes ad unum concurrunt, novissimi gradum ferunt iumenta compelluntur et equi. Summo cacumine superato montis, lacrymis obortis alter alterum amplectitur, itemque singuli suos duces praefectosque. Ad haec milites iussi lapides illico congerunt. Magnum tumulum coriis bubulis recentibus et baculis ac scutis efficiunt eo loco positis. Dux vero locorum scuta concidit, reliquos idem facerent, hortatus. Posthaec a Graecis ille dimittitur ex publico equo, phiala argentea, Persica veste X daricis donatus. Multos a militibus annulos, quos summopere poposcerat, accaepit vico, ubi tentoria ponerentur, itinereque, qua pergerent in Macronas, demonstrato. Sub vesperum noctemque abit. Inde Graeci per fines Macronum tertiis castris parasangas X procedunt. Die primo ad amnem, qui fines Macronum dividit a Scythinis, perveniunt dextra loco quam difficillimo laeva amne usi, inque is, qui Macrones separat, cadit. Hos trajicere oportebat. Erat is opacus arboribus crassis non densis, has Graeci praecidunt adeundo quam celerrime contendentes his ex locis egredi. Macrones vero scuta hastasque et pilo densiore tunicas habentes contra in itinere instruuntur. Seque mutuis cohortationibus excitantes in amnem saxa conjiciunt. Sed ictu minus attingere laedereque poterant. Tum quidam ex numero cetratorum miles Xenophontem adit. Se demonstrat Athenis servisse, vocem hominum intelligere, putare ibi patriam suam esse, ni prohibeatur in animo habere hos alloqui. Tunc ille, Nemo prohibet, inquit, age alloquere. Primum percipe sciscitando, quaenam gens esset. Hi percontanti se Macronas esse fatentur. Igitur, inquit, eos interroga, cur adversus nos armentur? Cur hostilem in modum infestos animos in nos gerant? Respondent: Quoniam nostri in fines venerint eorum. Duces docere iubent ad nihil mali faciundum venisse, cum Rege bellantes in Graeciam reverti, ad littoraque maris se conferre velle. Quaerunt ii, si fidem darent, responsum est se quoque accipere studere. Tunc Macrones Barbaricam Graecis, illis Graeci Graecam porrigunt hastam. Nam ita fidem penes eos sanciri memorant utrosque invocantes testes deos. Macrones statim arbores succidunt ad deducendos Graecos, interque medios permixti patefaciunt vias. Forum quale potuere, ducesque, donec nostri perducti fuerunt in fines Colchorum, se praestiterunt. Eo loco mons erat eminens aditu facilis. Ibi Colchi consederunt armati. Graeci primum phalangem instruunt, ut qui ea ratione montem petere haberent in animo, deinde praefectis mire consilium, ut bene decertaretur, placuit. Xenophon igitur docet se sentire, ut phalanx in arrectus decurias commutetur, nam eam continuo divelli, partimque devium partim facilem aditu montem inveniri posse, nostris id subito dolorem facturum, quum primum in modum phalangis instructi conspicient hanc divulsam, deinde, si complures instructi accesserint, nostros ab hoste superandos eumque usurum, prout volverit, maioribus viribus, sin pauci instructi fecerint iter, telis multis hominibusque irruentibus nostram phalangem concisum iri. Quod quidem si quando accidet universam phalangem laboraturam, arrectas itaque decurias fieri, tantumque loci distantibus occupare decuriis oportere, ut postremi sint extra hostium cornua, hac ratione nostros extra hostium phalangem fore postremos, arrectasque decurias ducentes validissimos nostros primum accessuros, qua facile transitu foret, illac quenque suam decuriam ducturum, neque hostes in hoc spacium loci facile ingressuros, ultro citroque nostris obversantibus arrectum manipulum difficulter discindi posse, si porro quis oppressus fuerit, proximos irruentes opem laturos, si quando decuria conscendere verticem poterit, hostium amplius remansurum neminem. Haec sententia placuit. Arrectas decurias efficiunt, at Xenophon a laevo in dextrum cornu discedens demonstrat militibus, quos cernant, solos ad huc impedire, ne, quo iandudum festinet, illic esse possint, eos siquo modo valeant, etiam devorare crudos oportere. Quum autem quisque suo loco staret, arrectasque decurias constituissent, extiterunt armatorum ad LXXX decuriae, ac singulae C virorum, cetratos deinde sagittariosque trifaria dividunt. Alios in medio constituunt circiter sexcentos singulos. Ibi duces vota nuncupare deosque precari iubent. Votis suscaeptis paeana canendo proficiscuntur. Cherisophus et Xenophon, quive sequebantur illos, quum essent extra hostium phalangem, iter faciunt. At hostes (ut conspexerunt) in eos inferunt gradum atque alii dextra alii laeva divelluntur, mediumque phalangis plane vacuum redditum. Quo facto quum cetrati, qui inter Arcadicas cohortes versabantur, quibusque praeerat Aeschines Acarnas cernerent, hos divulsos, quumque in fugam coniectos esse ducerent, clamore sublato pro virili contendunt. Atque conscendunt primi iuga. Tunc Arcades armati, quibus Cleanor Orchomenius praeerat, hos consecuti sunt. Hostes vero ut currere coeperunt, non amplius sistunt gradum. In fugam, quo quisque valuit, alius alio terga vertit. Ascendentes Graeci plurimis in fagis castra locant. Qui quidem magnam commeatus tenebant copiam, eo loco nil aliud peperit admirationem praeterquam alvearia, quorum haud exiguus suppetebat numerus. Quicunque favos in cibum sumerent ex nostris, omnes in amentiam incidere, vomereque, et alvo solvi. Nemo rectus consistere quin immo, et qui parum gustassent, ebriis alii, alii desipientibus plane similes esse. Nec minus alii interierunt. Ita porro iacebant complures, perinde ac si fuisset hostilis persecutio. Magnus dolor erat. Postridie nemo decessit ac in eo quadriduo. Quum per id temporis rescipiscerent, triduo consurgere, veluti potassent venenum. Inde binis castris parasangas septem progressi Trapezunta ad urbem maritimam Graecamque, in Euxino Sinopensium coloniam ac in Colchorum regione sitam, eamque cultam perveniunt. Agros Colchorum nostri circiter XXX dies illic morati depopulantur. At Trapezuntini vaenalium rerum forum in castris praebuerunt Graecis amice suscaeptis muneribusque datis carne bubula farinaque et vino proque Colchis, qui in proximo erant, quive campos incolunt, intercessione facta, missa quoque ab his munera fuerunt boves. Post haec sacra, quae voverant, parantur. Boves autem idonei ad faciendam rem divinam immolantur ob prosperum ductum. Diis quoque caeteris supplicatum. Gymnici dein in iugo ubi, tabernacula posita fuerunt, exhibiti ludi Dracontio Spartano ad id negocii delecto, certaminis praefecto constituto, qui puer domo profugerat propterea, quod necarat invitus quendam puerum a se percussum pugione, sacris peractis coria Dracontio dant, seque ducere iubent eo, locus ubi ad currendum idoneus erat destinatus. Is eum, quo consederant, esse demonstrat, tumulum pulcherrimum ad conficiendum cursum, ut cuique libuerit, fatetur. Quanam ratione inquiunt luctari in tam difficili densoque loco poterunt. Quaerentibus respondit optime, quod cadentes moeror sequetur. Plurimi captivorum pueri curriculo, in circo vero Cretenses plus quam LX decertarunt. Insuper luctae nec minus caestus et pancratii pulcrum spectaculum exhibitum, plaerique enim descenderant. Et quia socii spectabant, magnum contentionis studium editum fuit. Equi cursu contendebant quos per declivum locum agere ad mare necesse erat, rursus conversos ad aram venire. Devolvebantur infra. Plaerique sursum ad ardua lento gratu pedetentimque ibant equi. Tum magnus clamor risusque, et cohortatio fuit oborta.
Quae Graeci cum Cyro iam profecti, quaeve adducti rerum difficultate usque ad mare, quod Euxinus pontus nuncupatur, gesserint, adhaec ut Trapezunta Graecam ad urbem perventum, utque sacra, quae pro salute nuncuparant, quum primum in fines amicorum venerint, se reddituros, confecta sint, priore libro explicatum est. Qua quidem de caussa coeuntes de reliquo itinere deliberant. Porro autem Thurius sese primus opponens surrexit, ac demonstrat toties ad iter arripiendum se parando, eundo, currendoque et arma ferendo, instructumque in acie stando, atque custodiae operam dando praeliandoque iam defessum esse, cupere a tantis laboribus requiescere, posteaquam attigerint mare, reliquum navigare velle velut Ulixem extensum ac sopore oppressum in Graeciam venire. His accaeptis clamoreque et tumultu concito milites eum recte proloqui asseverant. Nec minus reliqui qui fuerant in praesentia confirmant eadem. Deinde Cherisophus in concionem prodiens docet amicum abtinere Anaxibium, eumque classis praefectum, si igitur ad eum missus fuerit, reversurum, putareque triremes et navigia, quibus abirent, adducturum, Graecos, quoniam navigare in animo habent, oportere praestolari, donec revertatur, se cito rediturum. Post hunc Xenophon surgit, atque ita locutus est: Cherisophus iam ad navigia comparanda mittitur, nos vero remanebimus. Proinde quae in hac temporis mora facienda mihi videntur, ea dicam. Primum commeatus parandus ex agris infestis milites. Neque enim forum sufficit. Neque suppetit aes, quo comparentur commeatus, nisi paucis. Est regio hostilis. Si igitur negligenter ac minime circumspecte ad annonam parandam proficisci voluerimus, res magno periculo stabit, ut multos amittamus. Quare diripiendum commeatum censeo. Versantur in errore, quicunque nos alia ratione servari posse putant. Iis rebus vobis studium impendendum est. Omnium consensu haec sententia probata. Praeterea audite inquit. Quidam nostrum praedatum exeunt. Igitur melius foret, imperemus, qui et quo sint egressuri populatum, turba exeuntium remanentiumque in conspectum nostrum veniat, si quid oportuerit, praeparemus, subveniamusque oblata si fuerit occasio, perspiciamus, quibus atque quo opportune sint suppetiae ferendae. Denique si quis imperitus aliquid facere conetur, ei consulamus adnitentes explorare vires, quas oppugnaturi sint. Id quoque decretum. Ponite ante oculos quoque opportunitatem praedandorum hostium. Iure insidiantur. Res enim eorum detinemus, qui nobis imminent. Custodias in castris censeo ponendas. Si igitur divisi in partes custodierimus, ac diligenter speculati fuerimus, minus nos hostes aucupari poterunt. Ad haec si pro certo Cherisophum venturum sciremus, idoneaque navigia adducturum, non esset opus, quod ducturus sum, dicere. Nunc vero, quia nequaquam id certum est, puto conandum, ut comparentur hic navigia, quod si venerit, cum maiori numero navigaturi sumus, sin minus duxerit, iis, quorum copia suppetit, utemur. Ego vero video navigia crebro adnavigantia. Si a Trapezuntinis petierimus naviculas, easque reduxerimus in stationem, demptisque gubernaculis servaverimus, donec eorum, quibus navigaturi sumus, copia facta fuerit, fortasse transmittendi, prout indigemus, facultas erit. Id quoque decretum. Insuper inquit censeo, quos in portum duxerimus, ex publico, quoad nostri gratia manserint, alendos ex pactoque stipendium dandum, ut illis prodesse possimus. Haec etiam comprobata sententia. Posthaec docet, si navigia, quae sufficiant, non fuerint parata, vias difficultatem transeundi praebentes mandare civitatibus accolentibus mare patefaciant ac purgent, propter metum, et quia vellent discedant nostri, facile obtemperaturos. Tum conclamant non opus esse pedestri itinere. Cognita militum dementia nil ipse decrevit. Civitatibus vero nolentibus, facerent vias, persuasit demonstrans citius liberandos, si viae faciles transitu forent, a Trapezuntinis autem L remigum navem accipiunt. Cui Dexippum praeficiunt hominem Laconicum, euisque regionis accolam. Mox iste neglecto negocio cogendi naviculas se conjicit in fugam. Navigat extra pontum obducens secum, quam accaeperat navem. Postea merito in infortunium incidit. Nam quum in Thracia penes Seuthen nescio quid de rebus alienis ageret, a Nicandro Laconico fuit occisus. Triginta quoque remigum actuaria navicula sumpta dataque fuit Polycrati Atheniensi. Is quibus potiretur navibus, eas in portum ad castra convenire faciebat. Onera vero, quae conduxerant, deponunt. Ea custodibus tuenda committunt. Navibus ad deducendum utebantur. Dum haec agerentur, Graeci praedatum ierant. Quorum quidem alii fuerunt voti compotes, aliis defuit praeda. Claenetus autem suo atque alieno ad locum difficilem manipulo educto occubuit. Caeterique cum illo complures occubuerunt. Postquam nulla capiendi commeatus facultas dabatur amplius, eodem die revertebantur in castra milites. At ipsis ducibus locorum Trapezuntinis ascitis atque in duas partes divisis copiis Xenophon alteram in Drilos eduxit, alteram praesidio reliquit castris. Nam plaerique Colchi domo eiecti convenerunt, ac invertite consederant. Trapezuntini eo, ubi commeatus capiendi facultas foret, haud quaquam ducunt nostros amicitia incolarum adducti. Contra in Drilas a quibus infestabantur, sese duces praebent quam promptissimos in loca montosa deviaque et in homines bellicosissimos omnium, qui pontum incolunt. Postquam Graeci superiore loco consistunt, combustis agris, qui capi posse videbantur, abeunt. Inde nihil praeter sues bovesque et reliqua id genus abacta, aut si quid pecoris ignem effugerat. Erat autem ibi castellum, quod vocatur eorum Metropolis. Eo confluxerant omnes. Palus fossaque istud perquam profunda circumplectur. Aditusque difficilis ad id loci. Cetrati vero praevertentes cursu quinque vel ad summam sex stadia armatum militem transeuntesque paludem conspecta magna pecudum copia caeterisque huiuscemodi castellum invadunt. Complures hos sequebantur satellites ad cibaria comparanda expediti. Quocirca qui transierant, fuere plus quam duo milia militum. Quum vero oppugnando capere locum minus valerent, fossa alta lataque circundatum palisque praeacutis et turribus densis atque ligneis munitum, quumque abire iam inciperent, prohibebantur discedere ab imminentibus adeo, ut nulla ratione gradum referre possent. Nam ex eo castello usque ad paludem ordo se defendentium sub uno productus erat praefecto. Ad Xenophontem itaque, qui praeerat armatis, mittunt. Ad quem, quum venisset nuntius, exponit castellum plenum esse pecuniae, neque illo potiri posse tantopere praemunito, neque recedere egredientium atque decertantium hostium gravi impetu, difficultateque itineris. Audiens haec Xenophon deduci ad paludem armatos, armaque ponere iubet. Ipse vero cum ductoribus transgressus considerat, melius ne foret eos, qui transierant abducere, an armatos ad potiundum castello traducere. Visum est non posse abduci sine caede multorum. At praefecti locum expugnare posse ducebant. Xenophon mox sacris confisus concessit. Nam Augures ostenderant praelium sed exitu foelix faustumque futurum. Praefectis trajicerentur armati missis, cunctisque iussis reverti cetratis ipse ibidem remansit. Neminique dabatur potestas iaculandi. Ubi venerunt armati singulos decurias facere iubet praefectos, perinde ac si putarent, se validissime decertaturos. Erant enim praefecti nil inter se distantes. Qui quidem usquequaque de strenuitate simul contendebant. Quo facto cunctos cetratos ille iussit ire paratasque tenere lanceas, ut quum significarit, iacularentur, et sagittarios stare intensos ad nervos, ut quum signum dederit, arcubus uterentur, levisque militibus armaturae quenque suum plenum lapidum sagum habere. Idque ad curandum mittit idoneos, omnia parata fuerant. Praefecti et qui sub eorum imperio erant, et qui se minime his deteriores esse reputabant, omnes instruuntur, seque in vicem intuentur. Nam locus aciem facile conspici patiebatur. Mox exultantes gaudio paeana canunt. Insonat tuba. Simul bellica vox effertur. Cursu contendunt armati, tela sagittaeve et ex fundis manibusque lapides conjiciuntur. Erant et qui ferrent ignem. Hostes prae multitudine telorum aggerem relinquunt turresque. Quamobrem Agasias Stymphalius, Philoxenus Peleneus depositis armis induti sagis conscendunt. Atque alius dum trahit alium, ascenduntque captus (ut videbatur) fuerat locus. Cetrati ac levis armaturae milites accurrentes, quod quisque potuit, rapiunt. Xenophon pro portis stando, quoscunque potuit prohibere. Hostes alii in quibusdam iugis iisque sane validis apparere. Nec multo post clamor intus oriri. Alii fugere, alii, quod diripuerant habentes, vulnerari. Vis ingens ad portas impellentium esse. Atque ii, qui cadebant, interrogati dicere cacumina esse intus, hostiumque magnam copiam excurrentium, ac obvium quenque ferientium. Tum Tolmidi praeconi pronunciare iubet ire intro volentem aliquid capere. Qua re pronunciata multi pedem inferunt. Excidentes vincunt. Irruentes rursus hostem in vertice intercludunt. Cuncta diripiuntur extra verticem, auferunturque a Graecis. Armati vero alii ad aggerem, alii in via, quae ferebat ad iugum, arma deponunt. Caeterum Xenophontem atque praefectos, si qua capiendi verticis facultas daretur, cogitatio subiit. Erat enim ita salus in tuto. Alioqui prorsus difficile abire posse videbatur. Contemplantibus autem ipsis constabat omnino nullam potiundi loci potestatem dari, unde parant ad discedendum, palos viritim dividunt. Inutiles exponunt praedae deterioresque, multitudinem armatorum emittunt. Relinquunt eos, quibus unusquisque fideret praefectis. Postquam recedere coeperunt, excurrunt foras multi scuta hastasque gerentes, nec non ocreas galeasque Paphlagonicas. Alii ad aedes ierant, quae hic atque illic erant, qua via ad verticem ducit. Quare ne persequi quidem tutum erat ipsos per portas, quae ducunt ad cacumen. Et enim magna ligna desuper conjiciebantur, unde difficultas et manendi et abeundi, noxque horrenda imminebat. Mox ipsis decertantibus ac inopia laborantibus quidam Deus salutis iter aperuit. Domus enim extemplo reluxit a dextra sita, quam quidem nescio quis combusserat. Ut vero cecidit, fugiunt ex aedibus, quae fuerant parte dextra. Quod ubi fieri Xenophon intellexit casu fortuito, laeva domus, quae ligneae fuerant, incendere iubet. Qua quidem de caussa celeriter conflagrant. Ab his itaque fugiunt quoque domibus. Quidam ad hostium iam soli urgere, doloremque nostris ingerere. Compertum erat in exitu ac descensu occursuros. Tum ligna, quicunque extra iaculorum pariculum forent, in medium eorum hostiumque ferri iubent. Ubi vero illorum copia facta fuit, struem accendunt ad dejiciendas incendio aedes, quae prope ipsum aggerem forent, ut hostes circa haec habitarent loca. Inde vix abeunt ignem inter se hostesque facientes. Tum oppidum, aedes, turres, aggeres aliaque cuncta praeter arcem conflagrant. Postridie Graeci sumptis cibariis iter arripiunt. Quum autem ad urbem Trapezunta descendere timerent (proclivis enim et angustus descensus erat) insidias simulant. Mysus genere nomineque quattuor vel ad summum quinque Cretensibus in societatem ascitis denso loco mansit fingendo. Hostes caelare conatur. Cetrae eorum aereae hinc atque hinc collustrabant. Quod quidem quum in conspectu foret hostium, ipsi formidabant velut in insidiis locatos. Interea descendit exercitus. Ubi Myso iam satis militum venisse visum est, significat vehementer fugere. Surgens is comitesque difugiunt eius. Atque caeteri Cretenses (cursu enim superari se aiebant) declinato itinere per loca saltuosa montanaque devoluti in silvas incolumitatem consequuntur. At Mysus per viam in fugam conversus implorat auxilium. Cui subveniunt, sauciumque recipiunt. Inde proficiscuntur, qui tulerant opem, vulnerando, ac quidam Cretenses sagittas conjiciendo. Hac omnes in castra ratione perveniunt incolumes. Ubi vero neque Cherisophus venit, neque navigiorum copia fuit, neque commeatus amplius suppetebant. Statuunt abire navibus aegris ac eis, qui quadraginta excedebant annos, ad haec pueris mulieribusque et impedimentis, quibus non erat opus, inpositis, Philesio Sophaenetoque senioribus ducibus eorum curam agere iussis. Caeteri recedunt per iter patefactum. Tertio die Cerasuntem perventum est Graecam ad urbem, prope mare sitam in finibus Colchorum, Sinopensium coloniam. Ibi triduum morati lustrant ac dinumerant armatos. Censa sunt octo milia militum et sexcenti qui quidem fuerunt ex X milibus servati. Reliqui hostibus niveque ac nescio qua aegritudine absumpti. Tum quod argentum sumpserant de captivis, distributum. Decimam partem quam Apollini Ephesiaeque Dianae excaeperant, duces dividunt, ut quisque partem servaret diis. Pro Cherisopho vero Neo Asiaeus capit portionem. Xenophon dedicatum munus Apollini Delphis in thesauro deposuit Atheniensium suo nemini Proxenique, qui cum Clearcho interiit, asscripto, utqui hospes eius fuisset. Dianae vero Ephesiae, quando cum Agesilao ex Asia in Boeotios profectus est, argentum penes Megabyzum illius aeditum reliquit, quoniam ipse cum Agesilao coroneae periclitaturus videbitur. Mandat, si servatus foret, restituatur, sin vero quidpiam passus, Dianae dedicetur, ut qui rem gratam Deae putet facturum. Quum vero Xenophon exularet, incoleretque iam ipse Sciluntem a Lacedaemoniis oppidum conditum prope Olympiam, venit Megabyzus Olympiacos ludos spectatum. Reddiditque rem depositam. Xenophon accaepta pecunia agrum, ubi iusserat oraculum, emit. Contigit autem, ut amnis Sellineus per agrum flueret. Ephesi quoque prope Dianae Ephesiae delubrum Sellineus praeterlabitur, piscesque et conchae sunt in utroque. Caeterum in agro Sciluntiorum omnes ferae, quaecunque venatu capi possunt, extant. Porro autem templum aramque sacra erigit pecunia. Continuo decimando ex agro speciosissima quaeque rem divinam Deae faciebat. Atque cunctis oppidanis incolisque viris ac foeminis diem impertiebat festum iis farinam, panem, vinum, argentum, bellaria, victimarumque ex sacris pascuis ac eorum, quae venari solebant, partem Dea praebebat. Et enim solemnitatis tempore Xenophontis caeterorumque civium liberi, quibusve placeret, operam dabant venationi. Viri simul venabantur partim ipso sacro loco, partim ex Pholoe dorcades ac apri cervique capiebantur. Est autem locus, qua Lacedaemone Olympiam itur, distans circiter XX stadia a sacello Jovis, quod extat Olympiae. Quo loco saltus montesque multarum arborum pleni constant ad suesque et capellas et oves et equos alendos idonei adeo, ut ad festum commeantum iumenta perquam belle pasci possint. Porro circa ipsum fanum lucus arboribus domesticis consitus est. Ferunt hae, quaecunque edenda, et suo quaeque tempore legenda. Id delubri per exiguum magno, quod est Ephesi, haud dissimile, statua quoque Cupressina, quae quidem Ephesi stat, aureae par esse videtur. Tum columnam prope fanum erexit in sculptis huiuscemodi litteris. Sacer locus Dianae, qui hunc tenet quotannis decimam partem ad rem divinam faciendam deponito. De eo, quod reliquum foret, exornato templum. Si quis hac efficere contempserit, Deae curae futurum. Cerasunte navibus alii, alii terestri itinere profecti, quum in finibus Mossynoecorum essent, mittunt ad eos Timesitheum Trapezuntium eorum et hospitem et amicum percontatum, per agros ne amicorum an per hostiles ituri sint. Ii respondent nihil interesse, differreque. Nam regioni confidebant. Tum Timesitheus proponit Graecos ipsis hostes futuros. Mox ad foedus ineundum illos convocare placuit. Missus Timesitheus duxit principes. Postquam venerunt cum Graecorum ductoribus componunt. Ac Xenophon Timesitheo interprete locutus est pedestribus copiis in Graeciam se transire velle navigiorum adductos inopia, ac ab eorum hostibus prohibitos, Mossynaecos itaque, si voluerint Graecos in societatem asciscere, posse, quibus unquam sint affecti iniuriis, ulcisci, in posterumque hostes sub eorum ditione fore, sin oblatam sui dimiserint occasionem, considerent, unde rursum tot socias comparandas vires censeant. Ad haec respondit Mossynoecorum princeps et haec conficere, et societatem inire se velle. Xenophon: Agedum, si vestri socii futuri simus, inquit, opera quibus in rebus nostra sit utendum, et vos quale nobis praesidium transeundi daturi. Tum illi ad irruendum in agros communium hostium, atque ad mittendum naves virosque Graecis socios et locorum duces idoneos se fore fatentur. Deinde data fide accaeptaque recedunt. Postridie XXX lintres ac in singulis tris viros ducentes veniunt. Quorum duo de navigiis singulis tris viros ducentes veniunt. Quorum duo de navigiis singulis egressi posuerunt arma ordine. Remanserunt in singulis singula. Alii conscendentes naviculas solvunt, alii manentes lustrantur. Perinde ac si centum chori forent, ordine stabant oppositi, ac tenentes omnes ex corio albo bubuloque confecta scuta eaque densa non hederae disparia folio. Dextra porro sex cubitorum crassam hastam gerebant, in cuius fronte ferrum erat, a tergo ipsius signi forma orbicularis. Tunicas supra genua induerant. His inerat crassitudo instar panni contexti. Caput galeae, cingebant e corio confectae, quales Paphlagonicae coryambos ferreas. Illis unus praeerat. Caeteri canentes omnes ibant more rythmico. Atque per ordines Graecorum ac per arma transeuntes confestim hostilem proficiscuntur ad locum. Qui minus difficulter expugnari posse videbatur. Is situs erat pro oppido, quod appellatur ab illis Metropolis, quodve tenet fastigium editissimum Mossynoecorum, deque eo fuerat obortum bellum. Locum obtinentes continuo videbantur potentiores omnibus Mossynoecis esse. Hunc minus eos iuste tenere fatebantur, quumque communis esset, detinentes avaritiae studere. Porro autem illos non nulli Graeci nequaquam a ducibus attributi sequebantur ad praedandum. Copiis productis hostes silentium agebant. Ubi prope locum fuerunt excurrentes, in fugam convertunt eos. Atque multos Barbaros Graecosque comitantes alios interficiunt, alios persecuntur, donec in conspectum Graeci ferentes opem venerunt. Mox abeunt. Ac occisorum capita praecidentes prae se ferebant Graecorum atque suorum hostium. Simulque saltabant ordine quodam canendi usi. Graeci sane tulerunt acerbe, quod et hostes fecissent audentiores, quodve sui coniecti fuerint in fugam, haud pauci numero. Quod quidem infortunium nunquam copiis nostris antehac acciderat. Caeterum Xenophon concion facta nolite milites inquit anteacta mirari. Quippe bonum non inferius est malo. Nam primum nostis eos, qui nos erant ducturi, hostes esse, in quos parem animum hostilem vos gerere necesse est. Deinde Graecos, qui neglexerunt ordinem nostrum, quive, quae nobis cum agerent, idoneos cum barbaris ad agendum se ducebant, dedisse paenas. Quare deinceps minus aciem deserent. At vos parare decet, ut et amicis barbaris meliores quam ipsi esse videamini, et hostibus declaretis, non decertaturos cum viris paribus illis, cum quibus prius imparatis proelium inierunt. Eo die sic transacto postridieque re divina facta, ac manipulis arrectis barbarisque sinistro cornu constitutis abeunt pransi. Interiecerant sagittarios inter manipulos arrectos. Reliquos posuerant non longe a fronte armatorum. Erant enim hostes expediti qui decurrendo lapidibus feriebant. Hos igitur sagittarii cetratique sustinebant. Caeteri pedibus iter faciunt ad locum. Ex quo barbari et qui cum ipsis erant, in fugam coniecti sunt. Nam illic hostes contra instruuntur. Barbari cetratos invadunt, et cum iis pugnant. At ubi fuerunt armati prope, cetrati statim sequebantur acie instructi. Sed postquam ad Metropolis aedes considunt, hostes simul iam omnes in unum redacti decertant hastis. Gerebant alias quoque crassiore longioresque, quas unus vix ferre posset. His ex manu se defendere conabantur. Sed quum nostri simul coacti pergerent, universi barbari profugiunt relicto loco. Rex vero eorum, quem nutriunt omnes ex publico manens loco praesidii in turri sita iugo, illinc exire noluit. Neque qui in eo fuere loco, quem caeperant prius. Illic una cum ligneis domibus combusti sunt. At Graeci direptis agris inveniunt in aedibus confecti panis cumulos depositos, Mossynoeci ut memorant, ad haec novum frumentum in stipula conditum plurimumque zeae delphinorumque frusta in amphoris sale condita ac exsiccata. Eorum adeps in vasis servabatur. Quo quidem Mossynoeci, velut deo Graeci utuntur. Nuces iuglandes in domibus erant complures gradioresque. His elixis caeterisque cibariis ac pane cocto vescebantur. Nec vinum deerat. Quod quidem meracius sumptum acutum prae austeritate, dilutum vero odoriferum ac suave constabat. Ibi Graeci pransi proficiscuntur relicto loco sociis Mossynaecis. Caeterum quaecumque loca fertilissima transierant eorum, qui favebant hostibus, alii relinquebant, alii sponte sua accolebant ea. Complures erant huiuscemodi agri. Distabant oppida inter se stadia LXXX quaedam longiori spacio quaedam breviori. Vocantes se mutuis appellationibus ultro citroque civitates audiebantur. Adeo et alta et concava regio. Simulac ad amicos ventum est, ostendunt eis locupletum filios obesos nucibusque nutritos elixis eosque molles ac vehementer candidos. Neque multum aberat, quin essent aequales latitudine longitudineque sed varii scapulis. Omnis eorum anterior pars corporis anthemio notata fuerat. Cum scortis, quae ducebantur a Graecis, palam coire studebant. Ritus enim sic eorum postulat. Candor omnibus viris atque mulieribus inerat. Hos barbarissimos omnium, quos ea tempestate nostri subiecerint oculis, adiisse constat, multumque a legibus Graecorum abesse. Nam inter turbam faciebant, quae in solitudine caeteri minus auderent homines facere. Soli secum, perinde ac cum aliis agerent, agere. Cum aliis eundo secum disserere, secum risum movere et saltare gradum firmare, simulac obtigerit, velut alios prae se ferrent. Graeci per haec loca et infesta et amica octo stadia profecti perveniunt in Chalybas. Erant hi pauci numero sub ditione Mossynaecorum. Victus plurimorum ex ferrariis metallis. Illinc nostri sese conferunt in Tibarenos. At Tibarenorum ora longe campestrior erat ad mare loca minus habens munita. Principes irruptionem facere nitebantur in agros exercitui prodesse cupidi muneribus, quae venerant a Tibarenis, haud suscaeptis, illisque, qui ferebant, supersedere, donec consulerent, iussis. Multis hostiis caesis rem divinam faciunt. Prorsus omnes haruspices indicant nusquam Deos admittere bellum. Quibus rebus adducti munera suscipiunt. Ut per agros amicorum profecti biduo perveniunt Cotyora ad oppidum Graecum Sinopensium coloniam idque in Tibarenorum ora positum. Illinc exercitus iter pedestre fecit. Constat Babylone, quo loco pugnatum est, usque ad oppidum Cotyora centies vigesies bis stativa habuisse, iter parasangarum sexcentorum XX confectum, stadiorum X et octo milia et X spacium temporis octo menses. Ibi morantibus quinque et XL dies primum diis sacrificatum. Dein Pompae secundum ritus Graecorum celebratae. Ludi gymnici peracti. Praeterea commeatus tum ex Paphlagonia, tum ex agris Cotyoritarum captus. Non enim copiam oppidani eis fecerunt emendi. Nec aegrotos intra moenia recaeperunt. Interim legati Sinope veniunt oppido Cotyoritarum (eorum enim erat illis tributum pendebat) ac finibus, quos vastari audierant timentes. In castra recaepti cum nostris aegerunt. Hecatonymus vero, quem vehementem indicendo putabant esse, prior ita dicere coepit. Milites nos Sinopenses mittunt primum ad extollendos vos laudibus Graecos genere victoresque barbarorum, deinde et gratulatum, ut qui permultas et graves molestias (ut audimus) incolumes huc accesseritis. Vobis etiam pares natione sumus. Decet Graecos de Graecis non male sed bene mereri. Neque enim vobis unquam male fecimus. Caeterum Cotyoritis nostris colonis agros attribuimus a barbaris ademptos. Ideoque nostrae rei publicae hi Cerasuntiique et Trapezuntini peraeque tributa pendunt. Quapropter quicquid his inique factum fuerit, ipsi Sinopenses pati censent. Nunc vero audimus vestros in oppidum violenter irruisse, quosdam in aedibus posuisse tentoria, ab invitis capere, cuiuscunque indigent rei. Haec minus pati meremur. Quod si facere perseveraveritis, necessitate cogemur et Corylam et Paphlagonas et alios, quoscunque poterimus, amicos facere. Xenophon pro militibus surgens ad haec respondit. Sinopenses venimus, contentique sumus, quod corpora, quod arma servaverimus. Non enim pecuniam ferentes cum hostibus potuissemus decertare. Quum ad Graecorum concederemus oppida, Trapezuntini res vaenales exposuerunt. Annonamque comparavimus. Pro quibus beneficiis honoreque suscaepto et muneribus datis exercitui paribus ipsos meritis prosequimur. Si quis barbarorum iis amicus est, illius fortunis abstinemus. Hostes, in quos ducimur, quantam in nobis est, offendimus, ac opprimimus. Ab iis quaere (hic enim adsunt) quos oppidani nobis ob amicitiam duces locorum dederunt, qua sint opera nostra usi. Contra quocunque profectis negatum fuit forum, tum in Graecorum tum in barbarorum finibus adducti necessitate non iniuria commeatus sumpsimus. Carduchos Caldaeosque et Taochos, quamvis non erant hi sub ditione regis, tamen horrendos sane nacti sumus hostes, quoniam, quae pertinent ad victum, minus ad emendum exposuerunt annonae caritate laborantibus. Macronas barbaros homines, quia forum quale potuerunt, praestiterunt, amicos ducimus esse. Nihilque ab iis abstulimus vi. Cotyoritae quos vestros fatemini, si quid eorum caepimus, ipsi praebuerunt occasionem. Non enim ut amici nobis attulerunt, non intus suscaeperunt. Non foris copiam emendi fecerunt. Oppidi portae claudebantur. Praesidem, qui mittitur a vobis, auctorem ita se gerendi accusant. Et vero violenter accedendo tabernacula nostros posuisse conquereris, meremur defessi recipi sub tectum. Caeterum simulac noluerunt aperire portas, qua negabatur aditus, illac ingressi sumus. Neque quid aliud violenter fecimus. Tentoria in tectis posuere labore confecti. Expendunt sua. Portas praesidio firmant, quominus sub vestro praefecto forent defatigati. Libuit in nostra tenere potestate locum. Caeteri (ut cernitis) sub divo castra locant acie instructi. Et si quis beneficia contulerit, remunerari, sin vero male meritus fuerit, ulcisci parati. Et porro minaris Corylam, et Paphlagonas socios asciturum adversus nostras cohortes, si necesse fuerit, cum utrisque decertaturi sumus. Et enim cum aliis iam, qui vos longe numero praestant, pugnavimus. Vobis facere Corylam et Paphlagonas amicos videtur quos quidem audimus vestrum oppidum locaque maritima cupere. Conabimur igitur ei suppetias ferre, cumque eo foedus inire, ut vestri compos sit. Iis dictis collegas in Hecanonymi dicta ingravescere sane constabat. Caeterum unus ex eorum numero non bellum inquit ad inferendum sed ad demonstrandum nos amicos etiam advenis fore venimus. Si quidem ad urbem Sinopen concesseritis, benivole suscipiemus. Nunc vero, quaeque possunt hos exhibere iubemus. Cernimus enim omnia vera, quae dicitis, esse, mittunt inetrim Cotyoritae munera, Graecorumque duces legatos Sinopensium hospitio suscipiunt, ac multis de rebus hisque necessariis mutuo disserunt. Tum de reliquo itinere, tum aliis de rebus, quibus utrisque opus esset, percontantur, ac simul conferunt. Sic dies ille transactus fuit. Postridie Principes cogunt milites, ac statuunt Sinopen cohortari, deque reliquo itinere deliberare. Nam sive pedibus esset proficiscendum, seu per mare navigandum, Sinopenses usui fore optimique duces locorum videbantur, ut qui periti Paphlagoniae solique idonei ad praebenda navigia, qua sufficerent copiis, forent. Convocant itaque legatos, precibus orant, ut Graeci Graecis benivoli sint atque quam optime consulant. Quocirca surgens Hecatonymus excusat se, defenditque quod Paphlagonem sibi conciliaturum fassus sit, haec non idcirco locutum, quod cum Graecis bellum gerere vellet, sed quod, quum sibi cum barbaris amicitiam copulare liceret, potius Graecorum benivolentiam deligerent. Caeterum simulac me vobis consulere iubetis, si consuluero (nam ita votum suum declarat oratione) quae mihi constant optima, multa quoque secunda obtineam sin minus, in adversa incidam. Illud ipsum, quod sacrum consilium nuncupatur, adesse mihi videtur. Si quidem recte consuluisse iudicabor, multorum laudibus extollar, sin vero contraria fecero, magnis imprecationibus locum relinquam. Scio si per mare transmiseritis, multo molestius nobis fore. Nos enim praebere naves oportebit. At terra proficisci volentibus proeliandum est. Nihilominus, quae cognosco, mihi dicenda puto. Fateor enim et regionis Paphlagonium et virium me peritum esse. Regio campos utraque quam pulcherrimos et iuga quam altissima tenet. Nec me fugit de improviso, quibus locis irruptionem facere necesse est. Non enim alibi datur facultas. Cacumen montis, ubi constat iter, utrimque arduum est. Quod quidem detinere perquam pauci possent, per haec praesidio munita loca non homines transire possent. Idque, si quem mecum mittere volueritis, ostendam. Praeterea campos ac rationem equitandi, cui ipsi barbari student, esse praestantiore in illa, quam regii solent exercere, constat, vocatosque ab rege sese conferre minus ad illum velle, quin immo superbior est princeps eorum. Et si montes superare atque praeoccupare clam potueritis, ac decertantes aequo loco Myriadas peditum ac equitum plusquam duodecim deviceritis, ad amnes primum ad Thermodontem latum, CCC pedes ac transitu difficilem, quum praesertim magnus hostium numerus a fronte, magnus a tergo, qui sequitur, sit, dein ad Irim parem latitudine Thermodonti et ad tertium Alyn non minorem latitudine duobus stadiis venietis. Quem quidem non poteritis sine navibus transire. Navigia quis est praebiturus, et Parthenius peraeque trajici non potest. Ad quem Alyn transeunti veniendum est. Ego vero non solum difficile sad prorsus iter nullo vos modo facere posse reor. At si navigaveritis Sinopen, Sinope Heracleam versus, Heraclea neque terra neque mari proficiscendi difficultatem fore. Sunt enim Heracleae haud pauca navigia. Simulac haec locutus est, alii suspicabantur amicitiae causa, quae illi cum Coryla erat, talia dicere, et enim hospite utebatur. Alii muneribus ob fidele consilium honestandum, alii, quominus agris Sinopensium officeremus eundo pedibus, per mare iter facere deliberant. Posthaec Xenophon verba facit: Sinopenses, iter, quod facere consulitis, si nostri aggrediantur, sic se habet. Si quidem navigia forent idonea adeo, ut ne unus quidem hic remaneret, navigabimus. Sin vero sunt quidam navigaturi, quidam remansuri, minus conscendamus navigia. Scimus enim quod ubicunque vicerimus, servaremur annonaeque caritatem vitaremus. Huc accedit, quod si quando fuerimus inferiores hostibus, in finibus mancipiorum erimus. His percaeptis secum mitti legatos iubent. Quocirca Callimachus Arcas, Aristo Atheniensis, Samolas Achivus mittuntur. Per id temporis Xenophonti cernenti multos armatos Graecorum multos cetratos multos sagittarios funditoresque et equites moraque longa per idoneos futuros ad incolendum pontum venit in mentem decere regionem et vires acquirere Graeciae, idque conficere posse, si condiderit oppidum, quum praesertim nequaquam exiguo aere tantum virium comparari possit. Eorum multitudinem consideranti accolasque ponti magnum fore constabat. Qua quidem de causa, antequam cuiquam militum diceret, rem divinam fecit accito Silano, quo Cyrus genere Ambraciota pro augure fuit usus. At Silanus veritus, ne fierent haec, neve remaneret exercitus aliquo loco, defert ad milites velle Xenophontem, ut copiae remaneant, oppidum condere sibique nomen et vires vendicare. Silanus enim ipse quam celerrime in Graeciam repedare studere. Nam servare tria milia daricorum, quae Cyrus huic dederat, quo tempore sacris peractis de X diebus vera locutus est. Militibus quibusdam, qui audierant, ubi haec utile fore visum est, remanere maiori parti discedere placuit. Caeterum Timasio Dardaneus et Thorax Boeotius quosdam mercatores adeunt Heracleotarum Sinopensiumque, iisque proponunt, quod in stipendium praebuerinut exercitui, quo possint, quum navigarint, annonam comparare, praesens robur in ponto remansurum. Indicant Xenophontem deliberare adhortarique se, ut quum primum navigia venerint, his alloquamur copias. Milites et navigandi domum commoditatem et iuvandorum domesticorum facultatem in pontoque incolendi, et quaecunque libuierit loca detinendi occasionem oblatam vobis esse video. Quicunque voluerit, aut domum abeat, aut hic maneat. Navigia praesto sunt. Quicquid cordi est, quam primum arripite. Quum mercatores haec accaepissent, nuntiant civitatibus. Cum his simul Timasio Dardaneus mittit Erymachum Dardaneum ac Thoracem Boeotium eadem ad dicendum. Cognitis iis Sinopenses et Heracleotae remittunt ad Timasionem. Rogant praeesset, pecuniamque capiat, navigetque cum copiis. Is libenter audit ac in concionem quum prodiisset militibus ibi existentibus, non oportet inquit operam dare morae milites, neque quicquam pluris quam Graeciam facere. Audio quosdam ad hic remanendum sacra facere, neque vobiscumque his de rebus agere. Polliceor si in Calendis solveritis, stipendium vobis praebiturum Cyzicenum singulis singulos menses, ac vos in Troadem, unde exulo, ducturum. Vobis mea civitas aderit. Nam me sponte suscipiet. Praeterea ducem me locorum habebitis, unde grandem pecuniam accaepturos compertum habeo, peritus enim sum Aeolidis Phrygiaeque et Troadis ac totius provinciae Pharnabazi. Huius, quod hinc ortum duco. Illius, quod iis locis militavi cum Clearcho Dercyllidaque. Surgens dein Thorax Boeotius confestim, qui semper de principatu cum Xenophonte certabat, demonstrat, si fuerint ex ponto digressi, Cherronesum regionem fertilem ac opulentam habituros, quare, si quis voluerit ibi vel incolere vel domum abire posse, sibi vero ridiculum fore videri, quum Graecia multos agros possideat, barbarorum eos inquirere loca velle. Quapropter donec fueritis illic, quemadmodum Timasio pollicetur, polliceor vobis stipendium. Haec ille locutus est propterea, quod cognosceret, quae Timasioni Heracleotae et Sinopenses, ut abirent, promiserint. Xenophon interim silebat. At Philesius atque Lyco Achivi dicere coeperunt esse turpe privatim Xenophontem suadere, ut remaneant, deque hac re sacra facere minus communicantem cum copiis, nihilve in publico dicere velle. Proinde coactus fuit Xenophon surgere atque ita dicere. Milites et pro vobis et pro me ipso (ut cernitis) quae valeo sacrifico. Quicquid ago, dico, cogito, ita peropto, ut foelix faustumque vobis ac mihi obveniat. Rem divinam quoque modo feci, si praestaret incipere loqui apud vos, eaque facere, quae mihi versantur in animo, an omnino rem non aggredi. Silanus vates mihi respondit esse potissimum sacra fausta. Novit enim me quoque non imperitum sacrorum, ut quibus identidem intersum. Caeterum in his mihi quosdam necti dolos fatetur non insidiarum, quas in me struit, non criminum inscius, quae mihi penes vos ingerit. Profert enim in publicum me illud facere in animo habere, de quo nunquam vobiscum aegi, nec vobis ut agerem, persuasi. Ego vero si vos ancipites cernerem, quid facto opus sit, cogitarem, qua ratione fieri posset, ut caperitis oppidum, ut volentes discederent, contra renantes ita rem accumularent, ut etiam domesticis prodesse queant. Sed quia Sinopenses Heracleotasque, quibus navigiis discedendum est, ea vobis mittere stipendiumque pollicito dare singulis calendis constat, utile mihi videtur, ut incolumitatis gratia illic praemium servati capiamus, ubi libuerit. Acquiesco huic sententiae. Praeterea quicunque gradum ad me ferunt dictitantes oportere rebus illa perficere, eos quoque moneo, acquiescant. Si frequentes una quemadmodum nunc stamus, steterimus, vires nostrae et honori nobis erunt, et commeatus abunde suggerent. Nam victor hostis devicti cuncta in suam potestatem redigere consuevit. Divisae ac in exile robur deductae copiae non cibaria consequi non gaudio exultantes abscedere queunt. Itaque, ut omnium in unum sententiae congruant, proficiscendum in Graeciam esse censeo. Si quis remanserit, aut si quem reliquisse depraehensus fuerit, antequam in tutum locum pervenerit exercitus, illatae crimen iniuriae iudiciumque subeat. Haec observare inquit cui placuerit, erigat manum. Omnes erexerunt Silano succlamante atque in hanc vocem prorumpente ius postulare posse discedere volentem. Cuius vociferationem milites nequaquam ferentes aequis animis comminantur, si fugientem coeperint, poenas daturum. Cognita de navigando consultatione, promulgata sententia Xenophontis ab Heracleotis navigia mittuntur. Pecuniae Timasioni Thoracique in stipendium promissae, comites Heracleotarum mendacii fuerunt. Quo facto vehemens admiratio illos caepit. Iis, qui praemium sese daturos exercitui pollicebantur, formidolosus exercitus erat. Principibus, quibus cum antehac communicarant, caeteris in societatem ascitis praeter Neonem Asinaeum Cherisophi per id temporis absentis cohortes ductantem ad Xenophontem veniunt, ac demonstrant se consilii poenitere, non ab re fore, quando navigia suppetant, navigare Phasin versus ad Phasianorum locis potundum. Quibus quidem filius Aeetae imperabat. Xenophon hac de re nil referre velle respondit ad milites, si libet, in concionibus exponant ipsimet. At Timasio Dardaneus se nolle concionari fatetur, debere decuriis quenque suis primum conari persuadere. Discedentes id ipsum faciunt. Milites quum haec accaepissent, Neo dicere coepit Xenophontem cogitare rursus ad Phasin dolis ducere milites aliis persuasis principibus. Quod quidem illi graviter ferre. Conventus fieri. Circumstare coronae. Pavor sane praefectos intentos habere, quominus milites quidpiam facinoris, quod in Colchorum prius legatos ac annonae praefectos perpetratum fuit, molirentur. Omnes enim qui minus in mare profugerant, lapidatos constat. Xenophon ubi haec intellexit, quam celerrime concionem advocare decrevit, ne sineret militari temeritate auctoritateque coetus fieri. Iubet praeconem cogere milites. In dicta concione contendunt, et quidem libenter. Xenophon principibus vexandis abstinuit propterea, quod ad eum sese receperant. Docet quosdam criminari se velle dolos copiis nectere, eas usque ad Phasin agere fallaciis, si quid iniuriae visus inferre fuerit, debere non hinc abscedere, antequam poenas dederit, sin faciant iniuriam, qui accusent, ita in ipsos, ut merentur statuere oportere, putare suorum ignorare neminem, unde sol oriatur, ac ubi occidat, si quis in Graeciam profecturus sit, ad occidentem proficisci debere, in barbaros ad orientem, ergo fore deceptorem se nescire, qui posset animos militum fraude inclinare ad credentium illic esse solis occasum, ubi ortum, contra ortum, ubi occasum, caeterum satis omnibus constare boream e ponto in Graeciam, notum recta navigantes ad Phasin ferre, boream continenter spirare suos dictitare consuesse, quum navigiorum facta sit copia, praestare in Graeciam reverti. Nullus posse dolos illicere quenquam, ut, quo tempore notus spiret, navem conscendat. Illud sibi quoque venire in mentem posse dicere quempiam Xenophontem tranquillo mari discessurum. At quum se una nave, reliquum exercitum sua quenque navigaturum compertum habeant, eum aestimare decet, quonammodo cogeret secum navigare milites nolentes. Quonammodo fraudem injiceret, ac eos duceret? Fingat se deceptos, fingant abductos praestigiis. Fingant denique ad Phasin applicuisse, in regionem descendisse, se pro certo scire intellecturos nequaquam in Graecia esse, qui dolos struxerit esse solum, contra milites deceptos prope in numeros eosque munitos telis, quare citius talem virum supplicium subiturum, quam de se deque suis ita deliberaturum. Hos sermones esse stolidorum ac sibi invidentium ob honorem, quo quidem a suis honestetur, neque recte eos suae gloriae invidere, neminem enim eorum se prohibere aut loqui, si quis de copiis Graecorum bene mereri queat, aut decertare, si cui pro iis ac pro se ipso libuerit, aut vigilare pro earum incolumitate, mirari, cur repraehendendi sint praefecti consensu totius exercitus lecti, si cui impedimento sit, velle cedere. Imperet, modo capiant aliquid emolumenti illius imperio copiae, se his de rebus satis locutum arbitrari. Si quis militum deceptus his dictis fuisse retur, aut quis alius, demonstret. Quod quidem ubi factum satis fuerit, optare, ne discedant, antequam auditum foret facinus, quod in exercitu quosdam moliri conspicit. Id si tale, quale prae se ferunt, evenerit, tempus postulare, consulant suis rebus, quo minus apud deos hominesque benivolos ac infestos pessimi turpissimique et in maximo contemptu sint. Iis percaeptis milites mirantur, quid nam esset. Promere iubent. Qua de causa denuo talem orationem exorsus est. Scitis ea loca inquit milites, quae sunt in iugis barbarorum, amica fuisse Cerasuntiis, incolasque inde descendisse, vobisque hostias, et alia, quae possiderent, exposuisse libenter ad emendum, ad haec quosdam vestrum locum propinquissimum eorum petiisse, comparatisque quibusdam rebus descendisse denuo. Quum Clearetus manipularis ductor haec percaepisset, castellumque perexiguum ac praesidio destitutum eo, quod amicorum esset, putaret, ad id oppugnandum noctu proficiscitur consulatione hac de re cum nemine nostrum communicata, si eo potiretur ad exercitum non amplius rediturum, conscendensque navim, in qua contubernales eius una navigabant, rebus, si quas coeperant, impositis extra pontum navigaturum cogitabat. Caeteri cum illo navigantes (ut audio) conspitaverant simul. Quum itaque concitatos allectosque ad locum invadendum duceret, properantem dies praevertit. Quo facto homines collecti validis ex locis percutiendo feriendoque Clearetum aliosque multos conspirationis comites interficiunt. Reliqui Cerasuntem sese conferunt. Idque perpetratum est, quo die huc convenimus pedestri itinere. Ii moram navigio vecti Cerasunte trahere ac nec dum e portu egredi. Posthaec, ut Cerasuntii memorant, tres viri seniores ex eo loco sese conferunt, quo nostras copias convenirent. Quibus ibi non inventis exponunt Cerasuntiis mirari, cur nostri in se impetum fecerint. Dein quum intellexissent nequaquam publico consensu facinus factum, laeti huc navigare statuunt, ut rem nobis aperiant caesa cadavera, quorum interesset, capere iubent. Quum Graeci, quos reliquos fuga fecerat Cerasunte manentes, quo pergerent barbari, cognovissent, audent eos lapidibus petere, atque alios ad tale facinus aggreiundum incitari. Quo facto tris illos viros, senes et qui et legatione fungebantur, interiisse lapidatos constat. His perpetratis Cerasuntii ad nosse conferentes rem declarant. Quod quidem copiarum duces ubi cognovimus, dolorem coepimus maximum. De Graecorum cadaveribus sepeliendis cum iisdem deliberavimus. Interea sedentes inermes magnum subito audimus tumultum, atque voces clamantium. Percute, percute. Ferias, ferias. Conspicimus accurrentes alios. Conspicimus manibus gerentes lapides. Conspicimus alios denique caesos. At Cerasuntii pavore perculsi ob tam recens facinus penes se commisum ad navigia recedunt. Nec nostri quoque citra formidinem fuerunt. Pedem fero ad eos. Inquiro factum. Nihil alii noverant, quamvis lapides in manibus haberent. Alii qui rem scirent, quaerenti respondent praefectos annonae sese quam gravissime in exercitum gerere. Mox nescio quis succlamat ad mare sedentem Zelarchum annonae praefectum conspicatus. Illi ut audiunt, velut aprum aut cervum oculis subjicerent, in eum concitantur. Idque Cerasuntii ubi conspexerunt, cursu contendunt, in mare incidunt rati in se facturos imperium. Nostri quidam eodem compelluntur simul. Expertes nandi suffocantur. Eos nulla afficiunt iniuria formidantes, ne quis in nostros rabidus velut in canes incideret. Igitur si haec ita, ut coepta sunt, coalescent, ponite ante oculos futuram conditionem ardinemque militum. Satis apparet neque suscipiendi belli, neque finiendi, cum quibuscumque libuerit, autores vos fore, privatos, quo quisque suum induxerit in animum, ducturos, copias si quando quis legatus aut pacem petitum, aut aliqua necessitate compulsus venerit ad vos, occisum iri, prout libuerit, quo minus orationis eius, qui ad vos receptum habebit, audiendae potestas detur. Principes lectos, ab universis nusquam futuros, qui se ipsum principem appellarit, significaritque, percute, percute, hunc idoneum ad privatum et publicum virum indicta causa occidendum quencunque animo concaeperit. Si modo milites illi morem gesserint, quemadmodum pualo ante fecerunt. Perpendite facinora legentium principes sua auctoritate. Si Zelarchus annonae praefectus iniuriam vobis intulit, abscessit, neque supplicium de illo sumptum est, sin fugit insons exercitum, est veritus ne, indemnatus periret iniquissime. At miles oratores lapidans effecit, ne vobis solis Graecorum nisi viribus armatis Cerasuntem petere, neve caesos, quos interfectores ante sepeliri iubebant, amplius cum caduceatore tollere tutum foret. Quis enim, qui legatos necarit, legati officio, fungi vellet? Caeterum Cerasuntios ne sepulturam iis negarent, rogavimus. Quocirca, si iure factum sit, ac aequitas postulet, decernite posse privatos homines praesidiis loca eminentia firmare, munitaque tenere, locare tabernacula, sin belluarum non hominum facta haec esse plane videntur, cogitate iis finem imponere. Quod quidem si minus emendatum fuerit, qua ratione diis rem divinam faciemus tam impium facinus libenter perpetrando. Si ultro citroque necamur qua nam ratione cum hostibus decertaturi sumus? Quae urbs amica nos excipiet tale ac tam atrox versari facinus inter nos conspicata? Quis securus, quis confidens forum praestabit vaenalium, si haec tantopere gravia magnaque committere videmur? Ubi laudis comparandae dabitur facultas? Quis enim tam faedos homines laudaret? Non dubito, quin talia committentes esse scelestos, ac nefarios fateremur? Qua quidem de cusa surgentes omnes ad unum pari consensu pronuntiant auctores patratae rei dare poenas oportere, nec amplius licere cuiquam iniquitatem ac scelus aggredi: si quis aggressus fuerit, poenam mortis eum sequi debere, duces omnibus constitui, ius dici. Si quis aliquid iniuriae intulerit, ex quo Cyrus decessit, iudicium subire. Caeterum iudices decuriones efficiuntur. Posthaec vatibus consulentibus, hortante Xenophonte sancitum est, lustrentur copiae. Lustrato exercitu principibus decreto publico dies dicta fuit transacti temporis. Poenasque dederunt. Philesius ac Xanthicles, quibus commisa fuit ad servandum Gaulitica pecunia, ob diminutionem aeris XX nimis condemnati. Sophaenetus delectus ad gubernandum ob negligentiam X minarum poenas luit. Quidam Xenophontem postularunt, ab eo pulsatos se fatebantur. Instabant accusationi propter illatam iniuriam. Xenophon quum surrexisset, eum, qui postularat, primum ubi verberatus esset, dicere iussit. Is ubi frigore tenebamur inquit, magnaque vis nivis urgebat. Tum ille eone tempore, quum imber coelitus dejiceretur, frumentumque deficeret, et vini ne odorandi quidem copia foret magnisque defatigaremur laboribus, ac hostes nos insequerentur? Per id temporis, si cui fuit iniuria illata, non nego, meque violentiorem quam asinos ad faciendam contumeliam esse, quibus quidem ex iniuriis laborem non insitum asserunt. Scire tamen vellem causam cur te flagris affecerim? Poscebam ne aliquid? Et quia non dedisti, te percussi? An repetebam? An de puerorum amore decertebam? An debacchabar ebrius? Ubi nil huiuscemodi quaerenti respondit, rursus rogat num armando num cetram sumendo. Ille minime inquit. Sed quum agerem mulum liberae conditionis homo huic negocio datus a contubernalibus. Iis dictis agnoscit eum. Simulque percontatur. Tu ne ille es? Qui laborantem aegritudine portabas? Sum, ait, certe. Tu ne coegisti me, ac meorum contubernalium proiecisti sarcinas? At Xenophon fatetur aliis eas se dedisse ad ferendum, sibique referre iussisse, quumque ea recaepisset, virumque oculis subiecisset, illi restituisse integra cuncta. Caeterum quale facinus acciderit, monet audire, quippe dignum auditu foret, hominem fuisse relictum propterea, quod amplius ire minus poterat, hunc, quum duntaxat nosset unum ex suis esse, hostesque insequerentur, coegisse, quominus interiret, militem baiulare. His dictis accusator astipulatur. Tum Xenophon narrat quum praemisisset illum cum novissimo agmine, depraehendissetque mox facientem tumulum ad defodiendum hominem, laudasse humanitatem. Sed quum brachium movisset aeger, clamasse praesentes hominem vivere, tunc qui defodere volebat dicere coepisse, ut portetur displicere aegro. Unde merito a se iurgis caesum, ut qui sciret eum ipsum vivere. At ille quid igitur inquit? Nonne postquam illum produxi, diem obiit? Ad interrogata haec Xenophon respondit: Iccirco ne viventes terra obruendos esse, quia omnes ad unum oppetituri sint mortem homines? Quocrica uno omnium ore pronunciatum est parum plagis fuisse affectum. Insuper siquis alius ictus fuerit, causam dicere iubent. Quum nemo accusatum prodire, ipse ita locutus est. Non inficias eo milites me iam percussisse complures, ut qui minime servarent ordinem. Iis satis erat vestra auctoritate consecutis incolumitatem. Nam tenentibus locum suum ac pugnantibus gradum ferendi ubi opus fuerit, potestas dabatur. At ipsi deserentes aciem palantesque cuncta diripere ac vos fortunis exuperare studebant. Quorum vestigiis si omnes insisteremus, omnes perire deberemus. Quapropter quendam ignavissimum hominem ac perinde mollissimum nolentem surgere seque hostibus exponentem et flagris affeci, et ire compuli. Nam quum socios praestolarer diutino tempore sedens vehementis urgente vi frigoris, cognovi vix me erigere brachiaque movere posse. De me igitur coniecturam faciens alios quoque quos sedentes cernebam, torpescentesque excitavi. Motus enim corporis laborque, qui viris convenit, calorem ac humorem comparat. Quies atque sedendi ratio tabo conficit homines gelu sanguine contracto ac digitis pedum corruptis. Idque plaerosque perpessos neminem vestrum ignorare arbitror. Praeterea quendam fortasse ob desidiam derelictum eumque et vestrum primum agmen at nostrum extremum impedientem iter facere pugno percussi, quominus hostili pilo feriretur. Nunc vero conservatis ipsis, si quid inique passi sunt, de me supplicii sumendi datur facultas. Enimvero (ut postulat veritas loquor) si quem ob publicum emolumentum castigavi, poenas, quas parentes liberis, quas praeceptores pueris darent, sum daturus. Medici secant, adurunt, incidunt, ut prodesse possint. Quod quidem si contumeliose me fecisse arbitramini, considerate praesentem meam confidentiam. Quam diis bene iuvantibus nunc magis quam per id temporis exerceo, meque audaciorem praebeo. Meri plus quam alias haurio, caedo tamen neminem. Vos enim in serena tranquillitate positos conspicio. Tempestate oborta mari procellis agitato tumescenteque prorae ac puppis gubernatores iis, qui versantur ibi, vel solius nutus gratia solent irasci. Nam eo tempore perexigui quoque momenti errata idonea forent ad evertenda cuncta. Et autem iuste pulsarim eos, vos approbasse compertum est. Arma non suffragia tenentibus vobis auxiliandi potestas dabatur, si cordi foret. Non tamen iis suppetias ire contenditis. Non turbantes ordinem mecum una ulcisci libuit. Ergo talia fieri permittentes dedistis perditis hominibus occasionem contumeliae faciendae. Quod si factum perpendere volueritis, olim quam scelestissimos eos fuisse. Nunc vero quam contumeliosissimos vobis constare censeo. Boiscus vir genere Thessalus ac arte pugil, quod lassus et aeger esset, se clypeum ferre non posse tunc contendebat. Nunc vero (ut audio) complures Cotyoritas spoliat. Huic itaque, non quae canibus fieri solent, si viri estis, facite. Feroces enim ac graves diurno tempore conjiciuntur in vincula, nocturno dimittuntur. Hunc contra sub noctem cathenis cohercete, die solvite. Caeterum se mirari demonstrat castigationes, sicui succenseat, memoria nequaquam deponi, nequaquam silentio factum praetereundum censeri, studium suum, quo hyberno tempore multis praesto fuerit indicando hostes, sublevando aegros aut anxios, laudationes, quibus strenuos prosecutus est, honores quibus integros viros haudquaquam fraudarat, memoria tenere neminem. Citius (ut sanctum ac aequum postulat) recti quam iniqui reminisce decet. Qua quidem de causa surgunt eosque recordatio subiit beneficiorum. Quibus victi exploratum habebant recte Xenophontem sese gerere in suos.
Quum iam ibi moram trahentes alii cibariis in foro comparatis, alii in agris Paphlagonum incursionibus factis victitarent, quumque Paphlagones nostros sane dissipatos exciperent furtim, noctuque tabernaculis ultra positis offendere conarentur, et hostiles vehementer ultro citroque gererentur animi, Corylas per id temporis princeps Paphlagoniae misit ad Graecos oratores insignes et equis et stolis. Iisque in mandatis dedit, dicerent Corylam paratum esse Graecis haudquaquam inferre iniuriam, si adversus se habere desisterent infestos animos, licentiamque vagandi averterent a populatione agri. Duces copiarum respondent his de rebus sese cum exercitu deliberaturos. Legatos laute ac sumptuose suscipiunt. Vocant alios quoque, quicunque videbantur aequitati studere. Tauris, quos populando caeperant, caeterisque victimis immolatis, epulum sane magnificum dant. Discubuerant toris, coenantesque e cornu poculis confectis, quae ubi depraehenderant, merum potabant. Et quia induciae datae fuerant, paeana cecinerunt. Thraces primum armati ad tibiam canentem saltare in altum leviter. Gladiis uti. Caedere alter alterum ita, ut cunctis percussus homo videretur. Is non citra quandam artem percuti. Paphlagones vociferari. Alter ab altero armis spoliari. Canendo sidalca spoliator exire. Alii perinde ac mortuum efferre viventem. Posthaec Aenianes ac Magnetes prodeunt. Saltant carpaeam cum armis. Caeterum saltandi talis modus erat. Armis appositis alius sementem facere, boves agere, circumspicere frequenter, ut qui plenus pavoris esset. Alius speciem praedonis prae se ferens accedere. Quo viso arreptisque armis ille occurrere, decertareque ante iuga bovum. Haec omnia numeris ac tibiis adhibitis fieri. Postremo praedator abducere virum, ac boves nexus, interdum cultor agri praedonem, quem quidem siquando caperet, post tergum manibus devinctis agere prope boves. His peractis Mysus utraque manu cetras detinens in medio constitit. Tum modo duos velut in aciem descendentes imitatus saltare. Modo instar cum uno pugnantis cetris uti. Modo revolvere, modo se in caput projicientem cruribus erectis, cetris retentis, adeo vertere, ut aspectui pulcrum videretur. Deinde ritu Persico saltavit. Collisis cetris ad terram dimittit genua. Mox se erigit. Haec cuncta non sine Rhythmo ac tibia fiebant. Interim carmen Mantineos ac Arcades quosdam alios excivit armatos, quoad fieri potest, pulcherrime. Gradum ii ferebant ordine quodam numeroso et armis ad numerum cum tibia praecinente compositis paeana canunt. Saltant Deorum fama more adeuntum. Omne genus saltationis in armis exhibitum Paphlagones vehementer obstupefecit. Mysus mirantes conspicatus persuadet Arcadi cuidam, quem servum tenebat, inducat saltatriculam. Haec introducitur, et quam lepidissime instrui queat, instructa, levemque parmam gerens, saltavit probe pyrricham. Ingens oritur plausus. Legatis sciscitantibus, si ad certamen ineundum foeminae prodire soleant, responsum has etiam Regem a castris oppugnandis avertisse. Sic ea transacta nox, ac illis saltationibus finis impositus. Postridie legatis in castra adductis milites sanciunt placere sibi nec Paphlagoni inferre, nec ab eo accipere iniuriam. Quo facto discedunt legati. At Graeci, ubi copia navigiorum fuit facta, conscendentes diem noctemque secundo vento navigant laeva Paphlagonia posita. Sequenti die Sinopen ventum. Naves Armenam, quos Sinopensium oppidum est, ductae. Caeterum Sinopenses Milesiorum coloni Paphlagoniam incolunt. Si nostros muneribus onerant. Farinae tria milia modiorum, vini mille ac quingentas lagaenas mittunt. Cherisophus ea tempestate venit, secumque classem adduxit. Milites quidpiam vehentem praestolabantur. Is vexit nihil. Nuntiat vero Anaxibium Navarchum, aliosque nostras copias extollere laudibus, ad haec Anaxibium, si discesserint e ponto, polliceri daturum stipendium militibus. Quum ii quinque dies Armenae transaegissent, quumque iam prope Graeciam forent, maior quam prius nanciscendae rei cupido caepit eos. Non enim vacuis manibus se recipere domum studebant. Itaque si principem legerint unum, utilius quam multorum imperium fore censebant, eum noctu dieque posse commode copiis uti, si quid capere ac caelare foret opus, huius rei peragendae magnam facultatem dari, sin quidpiam praevertendum, ac mature peragendum esset, nulla inopia, nulla difficultate laboraturum. Nullos enim sermones aliorum praestolari oportere, solum sententiam ad exitum perducere suam posse, cuncta prius, quae maior pars sentiret, peragere principes. Quum haec agitarent, convertunt animos in Xenophontem. Quem quidem decuriones adeuntes, quid sentiret exercitus, enarrant. Insuper quisque demonstranda erga illum stadium ac benivolentiam hortantur, rogant, id suscipiat imperii. At Xenophon quum et maiorem honorem et amicitam hominum clientelasque se secuturas et celebrius nomen suum ac praestantius in urbem venturum copiisque profuturum duceret, hunc dignitatis gradum accipere in animo habebat. Non parva cupiditate tenebatur acquirendae potiori fortunae. Quo magis cogitationes huius rei subirent, eo vehementius votum urgebat, ex duce fieret omnium imperator. Sed quum rursus illud obversaret animo cunctis mortalibus ambiguum ac incertum esse rerum eventum et discrimen amittendi nominis, quod comparatum foret, instaret, mens anceps trahebatur in diversum. Mox dubitanti, quid facto opus sit, potior sententia visa est, cum diis rem communicare. Stans itaque prope duos sacerdotes Jovi regi sacra facit. Idque Delphis huic indicatum fuit. Somniumque ab Jove quo fuit admonitus, venisse rebatur. Nam per quietem visus est videre se procuratorem esse copiarum. Unde quum movisset Epheso ad conspirandum cum Cyro, secum loquentis dextra atque cubantis aquilae reminiscebatur, sententiaeque auguris fatentis magnum non vulgare laboriosum non obscurum augurium fore, aves enim summopere insidiare aquilae cubanti, neque fortunas promittere, hoc genus avis volando potius quam cubando cibaria capere. Significat itaque deus sacrificanti manifestus apparens non opus esse imperio, si creatus fuerit, venientem ad se consensu totius exercitus summam rerum non accipere debere. Id ita evenit. Concilio facto ab omnibus unum legi sancitum est, quocirca eum ipsum creandum censent. Simulac compertum habuit se creaturos, prodiit in medium. Ac ita locutus est apud suos. Laetor equidem milites ac habeo gratiam a vobis me honore excipi. Non desino deos fatigare precibus, mihi dent occasionem de vobis bene merendi. Summa vero imperii, ad quam suscipiendam vestro consensu vocor, me sollicitum tenet ad perniciem non ad auxilium utriusque nostrum coram viro Lacedaemonio illam comparari posse. Si quid exposcere fuerit opus, nequaquam ab ea civitate impetraturos censeo. Compertum habeo a patria mea non iram belli prius aversam quam omnes cives compulsi fuerint ad deferendam majestatem imperii Lacedaemoniis, quos quidem ubi primum duces ac imperatores suos appellarunt, vis belli a cervicibus suis depulsa crebra tempestas oppugnandae urbis extincta fuit. Si igitur dignitatis eorum minuendae depraehensus autor fuero, non ambigo, quin brevi in infimum redactus forem ordinem. Et autem unius imperio citius quam multorum tumultus saedari, atque minui posse seditiones perpenditis, scitote me numquam perturbaturum rem exercitus vestri, nunquam seditioni serendae operam daturum, tametsi quis alius ad illud fastigium principatus omnium vestrum consensu creatus fuerit. Arbitror enim qui tempore belli in principem intestinas discordias excitat, eius quoque incolumitatem discordiarum pro cellis agitari. At ego si delectus ad id majestatis fuero, non aliquos defore iudico, qui nequaquam se temperabunt ab odio. Quod, quia venerabilior, et angustior, hoc sublimi magistratu factus forem, et in me et in vos exercerent. Ubi vero dicendi finem fecit, oratione multo magis erigebantur. Summa nitebantur ope copiarum solus ipse caput esse dictitantes eum prorsus imperare oportere. Caeterum Agasias Stymphalius memorat ridiculum fore, si res eo deducatur. Quippe conciperent iram Lacedaemonii, si quocienscunque caenatum convenerimus, primus locus in convivio denegatus esset viro Lacedaemonio. Et quia sumus Arcades, ea ratione ne manipulis quidem praeesse nobis liceret. Agasiae dicta comprobantur assentientium clamore. Xenophon cum milites incumbentis in rem, ut eam adducerent ad votum suum cerneret, contestans deos deasque omnes docet, ubi primum animos eorum perspexerit, in opem consilii humani sacris peractis deos consuluisse, si praestaret hoc genus honoris dari, ac sibi attributum accipere, deos in sacris admonuisse (quod vel ignaris satis manifestum esse potest) hujuscemodi dignitatis gradu prorsus abstinendum. Iis igitur cognitis Cherisophus legitur. Qui quidem simulac creatus fuit, prodiit in concionem demonstrans se minime tumultum facturum, tametsi praelatus alius fuerit, Xenophontem, ut qui non ad summam hujus potestatis venerit, grandem accaepisse fructum, Dexippum eum ad Anaxibum deferri pro virili conatum paulo ante, se ei silentium imponere studuisse criminanti cum Timasione genere Dardaneo maluisse copias Clearchi ductare quam secum homine existente Laconico. Sed quia lectus erat, conaturum, quantum in se fuerit, de suis bene mereri, caeterum stare paratos oportere, si navigandi per opportunum tempus datum fuerit, soluturos e portu, atque Heracleam versus navigaturos, Eo veniant omnes ad unum, eniti debere, reliquis de rebus, quam primum fines eos adirent, deliberaturos. Inde postridie eius diei discedentes prospero vento flante biduum prope continentem navigant. Iasonium littus, quo tradunt Argo appulisse, praetervectis venit in conspectum. Ac primum Thermodontis, dein Alyos, postremo Parthenii fluminis occurrit hostium. Praetereuntibus istud Heracleam ad urbem Graecam Megarensiumque coloniam ventum est. Quod quidem oppidum in Mariandinorum finibus situm. Prope Acherusiam Dicherronesum, unde Herculem ad Cerberum descendisse canem memorant, applicuerunt. Quo loco descensus indicium datur plusquam duum stadiorum altitudo, Graecis Heracleotae munera conferunt farinae tria milia modiorum, vini lagaenarum duo milia, boves XX, pecudes C. Per hos agros Lycus (id amnis nomen) latus CC pedum fluit. Ibi coacti milites de reliquo itinere agitant. Res erat in dubio utrum terra an mari proficiscendum esset ex ponto. Tum Lyco vir Achivus docet se mirari cur non principes enitantur, quo maior annonae copia prospiciatur militibus, quae dono suscaeperint ad triduum haud dubie sufficere, nihil difficultatis nescire comparandae rei frumentariae. Proinde censere ab Heracleotis poscendum non pauciorem numerum pecuniae tribus Cyzicenorum milibus. Alius sententiam dixit unius mensis stipendium non minus quam X milia aeris exigenda, statim legendos oratores ac mittendos ad oppidum, non concionem dimittendam, cognoscendam, quicquid rettulerint, deque his consultandum. Legatos nominant inprimis Cherisophum, quem ad optinendum principatum totius exercitus legerant, cumque eo Xenophontem. Ii summopere renuere, sentire, ne civitas, et Graeca et benivolentia prosequens nostros ad id dandum compelleretur, quod sua sponte dare nollet. Postquam igitur eos haud quaquam promptos ad hoc genus legationis suscipiendum conscpiciunt, Lyco Achivus, Callimachus Parrhasius, Agasias Stymphalius mittuntur. Hi profecti decretum exponunt militum. Lyconem etiam adiecisse minas, si non fecerint haec omnia memorant. Cognitis his Heracleotae respondent sese deliberaturos. Mox ex agris in urbem confestim convehuntur. Paratur intus forum. Clauduntur portae. Praesidia in muris ac arma disponuntur. Unde motus auctor huius incusabat rem foedare principes. Archades et Achivi, quibus Callimachus Parrhasius, et Lyco praeerat Achivus consenserant. Atque iactare huiuscemodi dicta, turpe esse Peloponnesiis ac Lacedaemoniis hominem Atheniensem imperare, nihil virium, nihil praesidii dantem copiis, se labores perpeti, se incolumem exercitum praestare, alios lucra consequi Archades et Achivos munia obire, vigilare, reliquas nullius momenti esse copias. Numero se praestare caeteris, prudenter itaque facturos, si concordes simul principes legerint, ac seorsum fecerint iter ad prospiciendum suis commodis. Non haec sententia displicuit. Cherisophus et Xenophon ab Archadibus ac Achivis, qui sub iis merebant, deseruntur. Una conspirantes ex suis legunt decem principes. Decernunt, quicquid maior eorum pars senserit, illud fieret. Cherisophus ubi creatus est, sexto vel septimo die deponitur imperio. Xenophon autem habebat in animo cum iis una proficisci ratus tutius fore, quam si separatim quisque suum iter arriperet. Neo, ne faceret istud, ei suadere coepit. Demonstrat se a Cherisopho audire venturum cum triremibus Cleandrum in portum Calpes, neminemque praetor suos avecturum. Cherisophus tum dolore, tum metus odio concedit, quicquid velit Xenophon, faciat. Quum liberatus esset ab exercitu, navigare statuit. Herculi sacra facit. Antiquius ne foret quaerit mlitare habenti reliquum copiarum, an abire? Deus sacris militare significat. Ita Copiae trifariam dividuntur. Archades atque Achivi plusquam quattuor armatorum milia ac quingentos habuerunt. Cherisophus mille ac quadringentos armatos cetratos septingentos Clearchi duxit Thraces. Xenophonti mille armati ac septingenti, cetrati trecenti fuerunt. Equestrem porro turmam circiter XL equorum obtinebat solus. Arcades accaeptis navigiis ab Heracleotis primi navigant. Studebant dein proviso Bithynos invadere in agrisque facere populationes eorum. Descendunt per medios Thraciae fines in portum Calpes. At Cherisophus Heraclea profectus per ea loca pedibus perpetuum iter fecit. Ubi in Thraciam irrupit prope mare, gradum ferebat aegritudine laborans. Xenophon navigia nactus descendit in agros Thraciae Heracleotarumque. Ac per mediterranea loca proficiscitur. Caeterum quemadmodum summa imperii Cherisopho delata, moxque fuerit adempta, Graecorumque copiae dispertitae, superius demonstratum est. Porro singulorum huiuscemodi gesta extiterunt. Arcades ubi descenderunt noctu, petunt portum Calpes. Ac primos pagos a mari distantes ciricter stadia L adeunt. Orta luce quisque suas cohortes in vicum, qui maior omnibus habebatur, ducit. Principes duas habentes cohorts obviam facti in tumulum quo loco castrametandum erat omnibus, incidunt. Multum captivorum in suam potestatem subito redigunt. Multum adipiscuntur pecudum. Quo facto Thraces, qui effugerant, in unum coguntur. Plaerique cetrati manus armatorum evaserant. Postquam autem congregati sunt cohorti Smicretis, qui unus ex ducibus Arcadum erat, redeunti iam ad confoederatos agentique multum praedae tendunt insidias. Primum simul iter facientes Graeci praeliantur, mox in transgressu fossae convertunt eos in fugam. Ac ipsum Smicretem aliosque omnes occidunt. Hegesandri Praefecti duntaxat octo milites ac ipse Hegesander servatur. Reliqui duces manipulares convenerunt, partim ociosi partim districti negociis. At Thraces re bene gesta se mutuis appellationibus excitantes ea nocte colliguntur strenue. Postridie ad tumulum, ubi castra Graeci locarant, instruuntur. Quum multi equites, multi scutati continuo confluerent, in armatos, fit impetus audacter. Enimvero Graeci non sagittarium ullum habere, non iaculatorem, non equitem. Ii obviam ire nostris iaculando. Nec difficulter adeuntes aufugere. Ad haec alibi locatae insidiae. Sunt aliis in locis complures vulnerati, aliis nemo. Quocirca non inde moveri poterant. Thraces etiam ab aquandi facultate defatigatos arcere. Magna incommoditate ac difficultate perurgente de faciendis induciis agi coeptum. Cuncta componuntur, praeterquam quod Graecis petentibus obsides dare Thraces negant. Hostibus adversantibus ac prementibus Arcades in his versabantur infortuniis. At Cherisophus tutius profectus prope mare pervenit in portum Calpesi Xenophonte per mediterranea loca iter faciente, cursu conciti equites legatos nescio quo gradum ferentes depraehendunt. Ducuntur ad Xenophontem. Ab iis quaerit, sicubi copias alias Graecorum sentirent esse. Demonstrant quaerenti rem gestam, nostros ad collem quoque oppugnari, Thraces circumsistere, ac vehementer instare. His cognitis custodes legatis apponuntur, ut ubi fuerit opus, utantur iis pro locorum ducibus. Speculatoribus decem constitutis, advocata concione Xenophon ita loqui coepit. Milites tum Arcades occubuerunt, tum reliqui oppugnantur in quodam colle. Si perierint illi, ne nobis quidem ullum incolumitatis consequendae relinqui locum video. Vis adeo magna hostium cervicibus nostris imminet. Adeo stimulis eriguntur victoriae ac audaciae flamma. Quapropter operae pretium est quam primum opem ferre cohortibus obsessis, ut, si sint adhuc incolumes coniunctis sociis viribus adversus hostes certamen habeatur. Enitendum puto, ne soli relinquamur, neu res nostrae in summum discrimen veniant. Nunc igitur locemus castra. Progrediamur coenatum, quo ad temporis ratio patitur. Donec abscedamus, Timasion cum equitibus ultra contendat. Exploret cuncta. Nos tueatur. Ne quid lateat, ad curam nostrum vertat animum. Simul auem et levis armaturae praemittatur expedita manus quoquo versum, ut si quid alicubi conspexerint, significant. Caeterum quicquid, quod conflagrare potest, repertum fuerit, incendendum censeo, nusquam fugiendi locum dari tutum, inde Heracleam Chrysopolimque versus abeunti longum iter fore, versari hostes in proximo, in Calpes portum, ubi Cherisophus, si sospes sit, moram trahit, quam brevissimum iter ferre, quo loco neque navigia, quibus navigandum esset, neque volentibus ibi manere commeatus extare unius diei, qui tenentur obsidione, si fuerint amissi, cum copiis solis Cherisophi deterius belli subeunda pericula, sin servati forent, ubi primum in unum coierint, utrosque communi saluti operam posse dare. Decet igitur animos ad proficiscendum parare. Aut strenue mors oppetenda est, aut ad Graecos tot incolumes servandos aggredienda res pulcherrima. Divino fortasse numine fit istud, ut, qui modo prudentia sua efferebant se magnifica dicta iactando, summisiores reddantur. Nos vero, qui et agenda et dicendi omne initium a deo capimus, fausti foelicesque et insignes honore simus. Reliquum est, ut ad sequendum convoletis, animumque advertatis ad iussa exequenda. His dictis finem loquendi fecit. Equites palantes (ut decuit) cetratique late longeque, quae sentire poterant ignem, omnia comburunt. Ad haec siquid conspiceret exercitus omissum, id omne subiecit flammis. Quare nulla finium pars ab igne fuit vacua. Magnae copiae videbantur esse. Postquam autem castrametandi tempus intervenit, ignes, quos hostes fecerant, conspiciuntur ad collem procedentibus. Distabant enim circiter XL stadia ingentibus excitis flammis. Quum coenandi finem imponerent, imperatum est, ut quam celerrime omnes extinguerentur ignes. Custodiis nocturnis dispositis somno dant operam. Oriente sole diis supplicatum. Dein in aciem, quam velocissime possunt, descendunt, ac utpote proelio decertaturi proficiscuntur. Timasion vero cum equitibus provolans secumque duces locorum habens sub colle latuit, ubi Graecos oppugnari senserat. Quo loco non hostium non sociorum copiis conspectis nunciat Xenophonti caeterisque suis foeminas virosque confectos aetate ac gregem ovillum bubulumque armentum desertum comperisse, admirationem se subiisse primum, quid nam esset, deinde ab iis, qui derelicti fuerant, audiisse confestim discessisse tempore nocturno Thraces, mane Graecos, sed quo, nescire. Quum Xenophontis haec socii cognovissent, corporibus cibo curatis proficiscuntur. Studebant quam primum cum aliis in portu Calpes se coniungere. Facientibus iter in conspectum veniunt Arcades et Achivi, qua ad Calpes itur portum. Ubi autem viam ingressi, laeti se mutuo salutant, ac velut fratres amplexantur. Protinus cur ignes sint extincti, quaerunt Arcades. Ubi minus eos conspexerint, inquiunt noctu in hostes putasse nostros impetum facturos, veritos id, ut sibi videtur, hostes abiisse. Nam eodem fere discesserunt tempore, postquam Graeci multo temporis spacio transacto non venerunt, se duxisse suam male rem gestam illos percaepisse, pavoreque ad mare profugisse perculsos, ne suis igitur a sociis deserantur, ferre huc pedem sibi placere. Quapropter eo die in littore castrametantur. Caeterum portus Calpes est in Thracia, quam in Asia ponimus. Haec a faucibus Ponti incipit, ac usque Heracleam porrecta perducit dextra navigantes in pontum. Unius diei longissimi spatio triremis remigando potest Heracleam appellare Byzantio solvens. In hoc intervallo nullum Graecum, nullum socium oppidum situm est. Thraces ac Bithyni duntaxat ea loca incolunt. Si quos Graecos pulsos aut alia ratione illuc actos caeperint, graviter iniuriis afficiunt. Calpes autem portus utraque navigantibus Heraclea Bizantioque in medio iacet. Locus est in mare porrectus. Quicquid eius loci ad mare pertinet, illud petra abrupta est. Latitudo ubi eius minima, non minor viginti passibus. Id, quod ad terram spectat CCCC pedes latum. Interiorem partem capacem aiunt esse ad suscipiendum X hominum milia. Praeterea portus sub ipsa petra littus ad occidentem habet. Fonsque dulcis aquae copiosusque prolabitur in mare sub ipsum locum. Materies ad ligandum navesque fabricandas imminens mari et pulchritudine et copia praestat. Porro mons, qui in ipsa statione est, ad mediterranea vergit circiter XX stadia in eo humus nec saxosum quicquam. Quod vero prope mare protenditur, id amplius stadia XX densum ac peraeque frequens variis et immensis arboribus. Reliqua regio amplitudine perinsignis. Vicis frequenter habitatur quoque bene culta. Fert enim hordeum, triticum, panicum, sesamum genusque leguminis omne nec non ficus abunde. Praeterea magna vitium copia, quae suave dant, optimumque merum, inest. Aliud deest praeter olivas nihil. Quum tales itaque forent agri, in littore nostri tabernacula ponunt abnuentes in oppido castrametari. Accedentes eo venerant in suspitionem insidiis velle condere quosdam oppidum. Nam plerique militum virtute Cyri percoepta non inopia vivendi navigarant ad stipendium faciundum. Etiam viros alii duxerant dederantque pecunias. Alii parentes deseruerant proprios. Alios ad rem accumulandam liberis studium intentos habebat. Iis relictis, quo ditiores redirent, quum presertim complures apud Cyrum bene degere comperissent, se ad eum contulerunt. Hoc genus hominum incolumitatis consequendae, revertendique in Graeciam cupido coepit. Ubi autem dies, qua coeundum erat, advenit, de discessu sacra Xenophon facit. Ad commeatum enim comparandum necesse fuit educere copias. Caeterum in animo caesos erat dare sepulturae. Sacris ex sententia peractis Arcades quoque sequuti sunt. Occisorum plaerique, ubi iacebant, sepulti. Quinque dies cadavera manserant insepulta. Nulla potestas amplius efferendi dabatur. Quaedam ex via convecta ditiorum facultatibus quam pulcherrime hic locis humantur. Non inventis cenotaphia data. Pyrae et quidem magnae structae. Impositae coronae. His peractis in castra pedem referunt. Cibo corporibus curatis somno datur opera. Postridie autem Agasias Stymphalius, ac Hieronymus Eleus Praefecti caeterique seniores Arcadum in concionem ducunt omnes milites. Ibi fit decretum, ut si quis deinceps mencionem fecerit, separentur copiae, morte mulctetur. Illac iter facerent, qua prius fecerant, priores imperent Duces. Cherisophus qui febri laboraret, medicamenque potasset, interiit. Res eius Neon Asineus gubernandas sumpserat. Posthaec Xenophon demonstrat, ut sibi videtur, pedibus iter faciundum, non enim suppetere naves, necessitatem iam ad proficiscendum urgere. Quippe commeatus manentibus desunt. Ergo se rem facere divinam, reliquos velut proeliaturos instrui decere, hostes audaciae stimulis erigi. Quocirca sacrificant principes. Aderat autem haruspex Arexion Arcas Silano Ambraciota navigio, quod conductum fuit, Heracleam aufugiente. Sacra facientibus non ea fuerunt ad recedendum prospera. Hoc itaque die quieti data opera non tamen sine quorundam murmuratione. Iactabantur haec audacius velle Xenophontem iis in locis oppidum condere, vatique persuasisse in vulgo sereret, arcere sacra a discedendo. His cognitis Xenophon per praeconem indicit, sequenti die, quicunque vellet, adesset sacris, si quis quoque foret haruspex, veniat, sacris intersit, perspiciat ea; Rem faciat ipse divinam. Tum plaerique de discessu ter sacrificantibus rursus interfuere, nec tamen ex sententia processere sacra. Quod ingravescere sane milites fecit. Et enim quae cibaria secum portarant, defecerant. Erat nusquam forum. Unde denuo milites in concionem accitos Xenophon alloquitur. Fatetur, quod nec ipsos milites fugit, nondum abire sinere sacra. Commeatus inopia conspicere laborantes suos, cogere necessitatem, ut sibi videtur, hac de re sacra facere. Deinde quidam prodiit in medium. Iure sacra male cedere docet, se ab eo, qui sua sponte venit in navi, percoepisse Cleandrum Byzantii praefectum cum navigiis ac triremibus accessurum. Quamobrem omnibus expectare placuit. Ad commeatus tamen comparandos abire necesse erat. Ter sacrificatum. Neque fausta sacra fuere. Xenophontis tabernacula frequentantur voce significantium annonae periuriam. Responsum obstantibus sacris nullum educendi facultatem dari. Caeterum postridie repetita sacra. Ferme circumsistunt omnes copiae. Quippe cura rei tangebat universos. Hostiae deerant. Principes educunt copias non citatas. Xenophon aiebat hostes fortasse cogi ad dimicandum. Si igitur munito loco relictum fuerit presidium, ipsique quam optime instructi praeliatum iverint, forsitan sacra magis ex sententia processura. His intellectis tollunt clamorem milites nihil interesse tuta petere loca, quam primum rem divinam faciendam censere. Consumptis pecudibus tauri, qui plaustra vehere solent, ad sacrificandum coemuntur. Quum rem divinam facerent, Xenophon Cleanorem precatur curam sacrorum, si quid in hoc sit, haberet. Nec tamen ita facientibus foelicia fuerunt. Erat Neo Cherisophi cohortium praefectus. Is annonae graviter inopia laborantes conspicatus, eisque gratificari studens nunciat proficisci volentibus ad prospiciendum cibariis hac in re fore ducem hominem Heracleotam, qui propinquos vicos unde commeatus essent comparandi, sciebat. Sumptis itaque jaculis utribus, canistris ac aliis vasis circiter hominum duo milia discedunt. Ubi vero pagos adeunt dissipati ac vagantes ad consequendum, ob quod pedem tolerant, in equites incident Pharnabazi. Venerant enim Bithyniis subsidio, si quo Graecos modo, quominus petant Phrygiam, prohibere queant. Ii quingentos occidunt Graecos. Reliquae cohortes ad montem profugiunt. Res gesta quorundam aufugientium indicio patefacta copiis fuit nostris. Quum Xenophonti nihil ea die fausti sacra nunciarent, inopia victimarum aliarum tauro, qui plaustris trahendis datus erat, capto, hostiaque caesa suis suppetias ire voluit. Quicunque ciriciter L annos agerent omnis secum ducit. Caeteros in castra recaeptum habere iubet solis occasu impendente. Graeci sat vehementis moeroris stimulis acti convenient, ac derepente per confertos Bithynos ruentes quidam occurrunt custodiae. Caedunt alios. Alios insequuntur ad castra. Clamore orto concurrunt omnes ad arma nostri, sed persequi movereque de nocte castra nequaquam tutum fore visum frequentia locorum adductis. Caeterum armis ad vigilias agendas canendo pernoctatum perquam idonea custodia posita, quo commodius ac acrius decertare queant. Equidem nox ita transacta. Simul cum die Principes exercitus in tutum locum sese conferunt. Milites armis sumptis sarcinisque secuntur eos. Ante prandii tempus fossa, qua in agros aditus erat, producitur. Vallo cuncta complentur tribus relictis portis. Heraclea navis appulit onusta farina vinoque. Xenophon ad recedendum mane sacra facit. Hostia prima demonstrat fore faustum ac foelix iter. Sacris iam peractis conspicit augur Arexion Parrhasius aquilam auspicato tempore ducere Xenophontem iubet. Arma ponunt fossam transeuntes. Quum pransi milites essent, per praeconem pronunciatum, cum armis exirent. Turba mancipiisque ibi manere iussis. Omnes egrediuntur alii praetor Neonem. Hunc enim loco praesidii relinqui castris utile fore visum. Praefectos ac milites desertores eius pudor invasit eo, quod minus sequerentur aliis eum sequentibus. Unde qui quinque ac XL annos excederent, ibi manerent, relinquunt. Proficiscuntur caeteri. Sed antequam XL stadia confecissent, incidunt in cadavera caesorum. Convertunt postremam cornu partem ad primos, qui constarent occisi. Quoscunque compraehendit, omnes sepulti. Datis iis sepulturae denuoquo eodem ordine constituto procedunt. Ac peraeque quocunque subiecit oculis exercitus insepultos, humandos curavit. Simulac autem, quae ducit ex vico, ventum est ad viam. Quo loco frequentes iacebant, collectos sepeliunt. Inde sub meridiem movent. Quicquid commeatus conspicerent, caeperunt. Hostibus derepente veniunt in conspectum. Constiterant eminentes in quibusdam tumulis complures equites peditesque inmodumque phalangis instructi. Nanque Pithridates ac Rhathones iussu Pharnabazi venerant habentes copias. Ubi Graecos hostis conspicatus est, constitit distans ab his circiter decem et quinque stadia. Qua quidem de causa caedit illico Arexion hostiam. Pollicetur haec prospera cuncta. Tum Xenophon manipulos inquit: Principes ad phalangis praesidium producendos in acie censeo, ut si quando fuerit opus, ferantur ei suppetiae, utque perturbati hostes in nostros et instructos et integros incidere queant. Id prorsus placuit. Caeterum ad properandum in adversarios hortatur, quominus ullus morae locus detur, quandoquidem in conspectum hostium ventum sit. Demonstrat porro se velle abire ad postremas cohortes seiungendas disponendasque, si reliqui ductores comprobarint, quocirca sine silentio quidam movent. Is tris acies novissimas dividit detractis circiter CC viris, unam in dextram mittit, ut subsequatur distans quasi pedes C, Samolas Achivus huic praeerat. Secundam, cuius Pyrias Arcas praefectus erat, sequatur in medio disponit. Tertiam, quam Phrasias ducebat Atheniensis, in laevam iret, destinat. Inde proficiscentes, ubi fuerunt in saltu magno, transituque difficili, gradum firmant ignari, si transire per eum possint. Monent ductores manipulorumque praefectos, iter facerent, irent ad frontem copiarum ducemque. Xenophon miratus locum angustum ac aridum, qua transeundum erat, quum audisset adhortationem, quam celerrime contendit. Ubi autem convenere, Sophoenetus senior principibus exponit huiuscemodi minime saltum esse transeundum. Xenophon reddit responsum scire se, ut nullum periculum subeant milites, ultro imperare, non enim gloria sed salute suis opus esse ad fortitudinem tutandam. Nunc vero rem ita postulare, ut sine discrimine nullo discedendum sit modo. Si Graeci minus hostem invaserint, illum illos abeuntes insecuturum, in eiusque manum venturos. Proinde animadvertere debere, sit ne praestantius impetum eniti facere in homines telis oppositis, an terga convertere. Iisque imminentes hostes cernere. Satis constare neminem strenuum virum decere fugere, insequendi rationem audaciam quoque praestare timidis ac ignavis, se libentius cum parte copiarum secuturum hostes, quam cum duplo maiore manu daturum terga non ignarum eorum, qui sequuntur, capiendorum nullam hostibus spem dari, contra moveri audacia, seque tenere intentos adversaries ad impetum faciendum in recedentes atque fugientes, id arripiendum transeuntibus, ut post tergum saltus relinquatur difficilis, si fortasse proeliato fuerit opus. Enimvero cupere prorsus hostibus Omnia transit faciliora fore, quo discedant. At sibi loca quoque documento esse debere, ut si minus vicerint, nullam salutem sperent, caeterum mirari, si quis hanc silvam reliquis locis, quae superarint, formidolosiorem putent. Cur loci difficultas urgeat, si vicerint equites? Cur quos montes transgressi sint, non reminiscantur, quum praesertim tot ac tales numero scutati sequantur? Si in mari servari niterentur, none veluti quoddam nemus est mare Ponticum? Ubi non navium, quibus abscederent, non annonae copia, qua manentes uterentur, suppeteret. Illuc si mature pervenerint, oportere ad comparanda cibaria celeriter pergere. Nunc itaque melius esse pransos, quam impransos crastino die dimicare, sibi sacra ex sententia foelicia cessisse, prospera auguria, hostias contigisse faustas, movendum, in hostesque impetum faciendum censere, quippe hostis hilares cibo corpora curantes, nec ubicunque voluerit, ponentes tabernacula nostros conspexit. His dictis decuriones duci iubent. Cui rei nemo refragatur. Is ducere coepit, ad haec qua quisque parte silvam transcendere debeat, praecipit. Nam ita faciendo saltum transgressurus citius, simulque fore noster exercitus videbatur, quam si in silva ponteque colligeretur. Quum nostri transmeassent, accedit ipse propeque phalangem stans huiuscemodi verba facit. Milites repetite memoria, quot iam secunda praelia coacti confecistis deo bene iuvante. Quae patiuntur hostem fugientes, animadvertite, animadvertite, inquam nos in aditu Graeciae stantes. Proinde sequimini ducem Herculem. Alter alterum nomine appellat. In hostem incitet. Suave est aliquid strenuum ac pulcrum, quod ad posteros perveniet, dictis factisque praestare. Ita proficiscens loquebatur. Phalange ducta, cetratis utraque parte constitutis in hostes ire pergunt. Hastas porro donec tuba signum datum fuerit, humero dextro continere iubet: Mox in tuto positos pedibus sequi, currendoque persequi nemine. Interim signum Juppiter servator, dux Hercules exit. At hostes expectant specie campos insignes obtinere rati. Ubi Graeci appropinquant, scutati contendunt, antequam imperatum foret. Laeti in hostes insultant. Movet item adversarii simul equites, ac agmen Bithynorum. Convertuntur cetrati. Quum autem phalanx occurrisset armatorum in celeritate studium ponens, quumque tuba praecinente paeana canerent, ac pilis mox emissis circumsisterent adversarios, ii non amplius impetum sustinere potuerunt. Terga verterunt in fugam Timasione cum equitibus, quos habebat, insequente paucis sane numero, quorumque consequendorum potestas dabatur, eos trucidante. Hostium sinistrum, in quo Graecorum erant equites, extemplo divellitur. Dextrum cornu, quod nequaquam nostri vehementer insequebantur, in tumulo consedit. Simulac hos ibi manus nostra praestolantes conspexit, visum est facillimum ac minime periculosum fore eos ipsos adoriri. Movent igitur extemplo paeana laeti canendo nequaquam praestolantibus adversariis. Cetrati donec divellitur dextra pars, insecuntur. Haud multi occumbere morte. Magnus enim hostium equitatus formidinem injiciebat. Quum agmen equestre Pharnabazi adhuc adhaerens Graeci cernerent, seque cum eo Bithynorum coniungerent equites, ac ex quodam colle specularentur gesta, quamvis defatigati forent, in eos tamen, utcumque possent, impetum facere placuit, quominus confidentia daret illis quietem. Deducentes in aciem proficiscuntur. At hostium equites per declivem locum capessunt fugam, perinde ac equites imminentes haberent tergo. Saltus enim, quem Graeci haud sciebant, perculsos pavore, ac in fugam conversos excaepit. Sub vesperum eo, ubi datus fuit impetus pugnae, revertuntur, atque tropaeis erectis ad mare sese conferunt eodem tempore. Distabant a castris circiter LX stadia. Oculis hinc sua subjiciunt hostes. Sevos ac bona, quo longissime valuerunt, abducunt. At nostri quum Cleandrum triremesque et navigia, quae ventura errant, expectarent, quotidie cum impedimentis ac mancipiis egressi satis amplam copiam tritici hordei, vim leguminis, ac panici, ficorumque afferebant. Cuncta suppetebant abunde praeterquam, quam deerat oleum. Copiis ad quiescendum morantibus ire praedatum licebat. Exeunti capiendi potestas dabatur militi. Quum vero copiae proficiscerentur omnes, si quis divulsus ab iis quidpiam abaegisset, illud in publicum solebant redigere. Non rerum omnium copia magna deerat. Etenim ex Graecorum oppidis undique res vaenum confluere. Libenter eo navigantes appellere de urbe locis his condenda, deque futura statione fama perlata. Cognitis iis, qui vicina loca habebant hostes ad Xenophontem, concilietur, mittunt oratum. Quippe benivolos inter se animos habendos censebant. Is militibus demonstrat. Interea Cleander duas triremes, navigium nullum adductus pervenit per id temporis copiis absentibus ac quibusdam praedatum digressis. Iugo quoque montis petito magnus pecudum numerus abigitur. Caeterum Dexippo, qui L remigum navem nactus aufugerat Trapezunte, rem aperiunt. Servare pecudes, eumque partem praedae sumere, partem sibi ipsis restituere iubent. Qui circumstabant fatentes praedam publicam esse. Militibus illico pulsis adiit Cleandrum. Exponit initia rapinarum. Iussit ille praedatores ad se duci. His accaeptis quidam, quem Agasias suo interventu eripuit, adducebatur. Erat eius hic decurio. Caeteri praesentes milites ad pulsandum Dexippum moventur appellando proditorem. Praeterea quosdam remiges incesserat metus, ad mareque profugerant. Cleander etiam idem facere. Xenophon ac alii principes, ne conjiceretur in fugam, prohibere. Docere Cleandrum nihil esse motus ut ille fieret, exercitus opinione factum. Percitus is dolore, quod formidarit, Dexippique stimulis actus, ut abirent, utque velut hostes nulla Graecos civitas susciperet, edixit. Caeterum quum per id temporis Lacedaemonii Graecis omnibus imperarent. Nostris hoc videri periniquum. Ne faceret deprecari. At is haud ullo modo secus fieri posse, ni datus fuerit autor feriendi, ac hominis ereptor, dicere. Qui petebatur, erat Agasias amicitia Xenophonti iunctus. Iccirco locus Dexippo criminandi dari. Quum ea tempestate in magna positi anxietate forent, difficultateque premerentur, principes cogunt copias. Penes quosdam Cleander esse nullius momenti. Xenophonti nequaquam sine damno res videri. Quocirca in hunc modum loqui coepit. Milites haud parum detrimenti fore censeo, si Cleander hoc animo, quo loquitur, discedat. Equidem sunt oppida Graecorum proxima. Lacedaemonii Graecis praesunt. Quodcunque libuerit in urbibus ad perficiendum, quilibet vir Lacedaemonius est idoneus. Itaque si primum iste nos excluserit Byzantio, deinde caeteris praefectis, ne suscipiant in oppida nostros ut scelestos ac infidos Lacedaemoniis imperarit, ad aures Anaxibii Navarchi hunc quoque sermonem venturum puto, nobisque discedendi manendique difficultatem fore. Tenent enim pollentes terra marique Lacedaemonii nunc imperium. Proinde non unius aut duorum virorum commoditas debet reliquis nostris officere, quominus in Graecia esse possint. Quicquid iusserint, parendum est, et enim civitates, ortus unde ducimus, in eorum ditione sunt. Audio Dexippum Cleandro dictitare, ni persuasus Agasias a me fuisset, nequaquam illud auderet aggredi. Si fassus Agasias fuerit autorem me huiuscemodi rei, me ipsum condemno, vos ac eum ab hac culpa libero, si lapides conjicere, si violenter quid agere tentarim, fateor extremum subire me debere supplicium. Praeterea si quis alius accusatur, reus in iudicium veniat. Cleandro ius dicente suam causam agat. Quod si factum fuerit, vos crimen diluere posse confido. Turpe est, ut, qui ducebamus in Graecia laudes comparare, honoresque consequi, nunc loco dignitatis nominisque celebris, non solum dispares aliis sumus, sed etiam ab aditu Graecarum pellamur urbium. Ubi haec dicta dedit, Agasias in concionem ascendens testansque deos deasque omnis fatetur neque Xenophonti neque cuiquam alii, ut eriperetur homo, se imperasse. Sed quum vir strenuus ac ex numero suorum decurionum existens traheretur a Dexippo, quem manifestum copiae proditorem noscebant, iniquum sibi visum rapi hominem, hunc ereptum a se non negare. Minus opus esse tradatur ab exercitu ad causam dicendam. Xenophon ut censet, se ad Cleandri iturum arbitrium. Cleander de se, quicquid libuerit statuere, statuat. Unde cum Lacedaemoniis haud quaquam bellum gerendum censere. Ut cuique in animo est, incolumitati studeat. Secum mitti oportere ad Cleandrum quoscunque legerint suos, ut si quid ipse omiserit, ab iis dictis factisque sublevetur. Consensu exercitus datum est, quoscunque voluerit, eligat, secumque ducat. Is deligit Principes. His ita constitutis Agasias principesque ac ille, quem liberarat, ad Cleandrum proficiscuntur. Quo quum venissent, principes inquiunt ad eum se mitti ab exercitu permittente quicquid libuerit, sive conqueritur de omnibus, omnes iudicet, sive de uno sive de altero seu de pluribus, hos sistere in iudicis, consensu totius exercitus ei ad iudicandos dari, querelas haud subterfugere. Si vocentur in quodpiam crimen, se in eius iam conspectum venisse, sin alius accusatur absens quispiam, promere ac indicare debere, qui nollet parere Cleandri mandatis, esse neminem. Dein Agasias talem habuit orationem. Ego vero Cleander militem, quem ducebat Dexippus, eripui. Dexippumque iussi caedi. Noveram sane summae illum virum integritatis esse, Dexippumque lectum omnium copiarum assensu, ut navigio, quod impetravimus a Trapezuntinis, praeesset, utque cogerentur alia, nosque servaremur. Satis constat aufugisse Dexippum, milites, quibus cum consecutus est salutem, prodidisse, Trapezuntinos remigium L privasse navigio, nos omnes ad unum perdere voluisse. Percaeperat enim omnes nostros pedibus recedentes amnes difficulter trajicere incolumesque in Graeciam perduci posse. Cognitis huius perditis moribus virum, qui distrahebatur, liberavi. Si tu aut quis alius, qui missus abs te foret, et non transfuga duceret, haudquaquam ad liberandum illum pergerem. Non igitur ob timidum hominem ac neque strenuum ac bonum te necare decet. Iis intellectis responsum datum a Cleandro, et si Dexippi facinus haud approbaret, non tamen arbitrari, si quoque perditissimus esset Dexippus, eum iusta de causa pati male debere. In ius vocandum, perinde ac illi nunc se vocandos censeant, expectandum iudicii diem, recedant, ac hominem relinquant, imperare, iudicio praesto sint, quum edixerit, se non exercitum non quenquam alium criminari, quandoquidem ipsemet asserat eripuisse militem. Postea vir, qui fuerat ereptus, licet inquit trahebant me ducentes iniuriam intulisse, neminem tamen percussi, nec in quenquam tela conieci. Pronunciavi publicos esse pecudes. Erat enim militum decretum, si quis copiis egredientibus praedaretur privatim, quae caperentur publica fore. Quum talia proloquerer, is me capit, ac ducit, quominus ullus hac de re verba faceret. Erat enim in animo servare rem praedonibus adicto Principum spreto. cleander, quia inquit tam magna voce uteris, ut de te quoque decernatur, remane. Dum haec agerentur, qui cum Cleandro venerant, prandebat. At Xenophon copiis coactis pro iis, qui detinebantur, viros Cleandrum deprecatum mittendos censuit. Quocirca nostris principes ac decuriones ad haec Dracontium Spartanum, quive forent alii peridonei mittere placuit. His in mandatis datum quam arctissimis cum Cleandro precibus agerent, ut dimittat utrumque virum. Quem quidem quum Xenophon adiisset, Cleander inquit: Habes homines. Tibique quicquid vis de his ac de aliis universis facere permittit exercitus. Nunc vero petunt abs te, teque precibus orant, des eis, nec occidas nexos. In finibus proximis pro copiis nostris haud exiguos subierunt labores. Quod si impetrarint abs te, pollicentur tibi volenti accipere totius exercitus principatum, ac deo bene iuvante demonstraturos suae solertiae vires caeteraeque virtutis candorem, imperatori parendo minus formidabiles habituros hostes. Etiam hoc deprecantur, ut praesens, ubi primum tibi summa rei delata fuerit, periculum facere velis de nobis deque Dexippo nec non de reliquis, quos quisque suos optinet. His Cleander accaeptis celerique responso dato viros ambos redditurum, si permiserit numen divinum, praesto venturum, ducturumque Graecos in Graeciam recipit. Caeterum hanc orationem disparem ei, quam de quibusdam nostris audiret, ese docet vocem dicentium increbrescere nostros a Lacedaemoniis defecturos. Principes recuperatis suis extollendo Cleandrum magnis laudibus abscedunt. At Cleander de discessu re divina facta studium benivolentiae Xenophonti demonstrat. Utrinque munera conferuntur mutua. Facientibus ad unguem imperata nostris magna cupido Cleandrum ductandi incesserat exercitus. Sed ubi sacrificanti triduo non ex sententia sacra procedere, principibus advocatis. Non equidem uti vos educam, sacra permittunt inquit. Proinde id ipsum aegre ferre nolite. Nexos (ut par est) vobis abducendos concessimus. Agitedum, abite. Vos vero quum perveneritis illuc honorifice suscipiendos spondeo. Dictis his adducti milites ei publicas pecudes dederunt. Quas accaeptas denuo illis reddidit. Mox discedit. At nostri frumento caeterisque, quae caeperant dispositis per Bithynos proficiscuntur. Quum nemo in pergentes recto itinere incideret ac amicorum irent in agros, iis reverti diei noctisque unius spacio visum. Quo facto non sine magna mancipiorum pecudumque praeda sexto die Chrysopolim sese contulerunt Chalcedonense ad oppidum. Quo loco septem dierum mora tracta fuit ad vaenanda spolia.
Quae Graeci in Cyri societatem asciti pugnando, quae necato Cyro in itinere, quoad in pontum perventum est, quae denique pedibus e ponto digressi navigantesque gesserint, donec extra fauces fuere Chrysopoli in oppido Asiae, superioribus libris declarantur. Pharnabazus quum timeret copias, ne facerent adversus se expeditionem, missis ad Anaxibium Navarchum Byzantii morantem nunciis rogat, exercitum ex Asia trajiceret, pollicitus cuncta, quibus opus esset, se facturum. Anaxibius accersitis principibus praefectisque militum Byzantium promittit transmissuris fore praemium. Cognitis his ubi consultarint se responsuros caeteri fatentur. At Xenophon demonstrat ab exercitu se liberatum velle iam discedere. Iubet Anaxibius eum primum una transire, dein abire liberum. Quod quidem ille facturum non abnuit. Seuthes porro Thrax misso Medosade Xenophontem ad celeriter traducendum exercitum hortatur maturantem non poenitentem secuturam fassus. Is copias transituras rettulit. Ad quod efficiendum non sibi non aliis opus esse praemio. Quum transmiserint, se recessurum. Remanentibus idoneis, quicquid libuerit, praestet. Omnibus inde copiis Byzantium traiectis nihil mercedis Anaxibius dat militibus. Edicit armis sarcinisque sumptis exeant, ut qui dimissurus eos ac dinumeraturus esset. Edictum milites aegre ferre. Nullam argenti copiam, qua comparanda foret annona ad profectionem habere. Lente instrui. Insuper Xenophon hospes Cleandri praefecti adiit salutatum hospitem propterea, quod esset discessurus. Is ne faceret, instare coepit dictitans ei fore crimini, et quia non copiae moveant celeriter, nunc illius assignari culpae. Cui quidem responsum dat haud se huius autorem morae. Milites rei frumentariae penuria laborantes, ut exeant, dolore confici. At ille consulit iterando, ut velut profecturi egrediantur urbem. Quum autem copiae fuerint foris, veniam abeundi daturum pollicetur. At Xenophon hac de re cum Anaxibio acturum ait, quodque peragendum sit, peracturum. Dein adiit hominem. Huic rem aperit. Is vero quam primum instructos abscedere pronunciareque iubet, quo tempore copiae lustrandae dinumerandaeque sint, quicunque minus aderit, se illum accusaturum. Postea principes illinc caeterique movent. Erant omnes paucis excaeptis foris. Eteonicus prope portas stare, ut, quum omnes ad unum extra oppidum fuerint, eae clauderentur vecte. Posthaec accitis principibus ac decurionibus Anaxibius commeatus inquit ex Thraciae vicis capiendi facultas datur. Est ibi magna copia annonae. Quam quidem comparantes petite Cherronesum. Cymscum illic daturum stipendium fateor. Haec sive a quibusdam militibus, qui percaeperant, seu nescio a quo praefecto nunciantur exercitui. Praeterea principes, hostis ne Seuthes, an amicus? Per sacrum montem, an per mediam Thraciam sit eundum, quaerunt. Dum disserentes tempus invicem terunt, milites arreptis armis ingressuri denuo per moenia contendunt ad portas. Eteonicus conspectis armatis clausis a se portis cum suis accurrens vectes injicit. At milites eas pulsare vociferarique se quam iniquissime pati saevissimis hostibus expositos, ni sponte fuerint patefactae, eas obsidione detenturos. Alii pergentes ad mare prope lapides, qui pro moenibus ad vim undarum arcendam, quominus ea fluctibus in armis laedantur, porrecti stare solent, penetrant illac in oppidum. Alii versantes intus ut conspexere, quae gererentur in portis, immissis securibus, ac claustris fractis eas aperiunt. Irruunt illi. Cognita re Xenophon pavore perculsus ne ad diripiendum convertant se copiae, neve facinus atrox eum militesque et urbem invadat, contendit cumque multitudine in interiorem portarum partem irrupit. Byzantini perspecto violento copiarum impetu fugiunt alii ad navigia alii domum ex foro. Quicunque se tenerent intus, foras provolarunt. Alii triremes in his ad conservandos se deducunt. Urbe velut capta rebantur omnes sibi discrimen ultimum internitionis impendere. Profugit Eteonicus in arcem. Anaxibius contendit ad mare. Nactus piscatoriam naviculam navigat eodem extemplo Chalcedone evocato praesidio. Non enim qui his in locis versabantur ad arcendos homines idonei videbantur esse. Caeterum milites, ut conspexere, Xenophontem adeunt plaerique dictis huiscemodi cohortantes. Nunc eum se praestare decere virum, habere triremes, oppidum, fortunas, tot denique talesque viros, si voluerit sibi suisque posse se perutilem praebere, magnae potentiae principem facturos illum. Is respondit ipsos recte proloqui. Libenter id dignitatis se suscepturum. Et si cupiditate huius efficiendae rei teneantur, ordine quam primum ponantur arma. Quos quidem quum saedare studeret, ad haec facienda vehementer hortabatur, nec non alios quoque, ut arma deponantur, cohortari iubebat. Brevi L fuerant ultro armis muniti. Scutati provolant ad utrunque cornu. Locus ibi specie perinsignis nomine Thracius longitudine porrectus. Casis ac campo vacuus erat. Armis positis atque tumultu saedato, concioneque militum advocata Xenophon in hanc sententiam locutus est. Equidem milites haud miror succensere vos arbitrarique gravia pati deceptos. Si datus irae vestrae locus fuerit, et Lacedaemoniorum doli luerint poenas, perpendite mala hinc ventura. Lacedaemoniorum sociorumque propalam hostes habebimur. Quale quantumque bellum foret, memoria rei tam gestae repetantur exempla, ac moneant. Inde coniecturam facere convenit gnaris. Nos enim Athenienses Lacedaemoniis ac eorum sociis bellum intulimus partim in mari partim in navalibus ingente classe non minori CCCC triremibus florente magna pecuniae copiae civitate, ex nostris ac longinquis finibus existente quotannis mille talentorum vectigali. Cunctarum ad haec imperatores insularum per id temporis et in Asia complures urbes et in Europa Byzantium, ubi nunc versamur, optinebamus. Caeteraque nequaquam exigua oppida ditionis erant nostrae. Viribus his imperiique tam summa maiestate praestantes ita debellati sumus, ut luce clarius cunctis vobis sit. Nunc vero quid passuros nos arbitramur Lacedaemoniis ac caeteris Achivis societate iunctis. Caeterum quum Athenienses, et qui prius favebant illis, omnes foedere sint Lacedaemoniis copulati, Tissaphernesque et reliqui barbari mare accolentes in nos infestos gerant animos, quumque Rex acerrimus hostis maneat, quem e medio tollere regnoque deponere studuimus, quis est adeo demens, ut haec omnia colligens animo nos vincere posse censeat. Nolite igitur (oro per deos immortales) insanire. Nolite turpiter occasionem dare, ut occidione occidamur. Nolite patriae, parentibus, amicis, domesticis nostris vosmetipsos hostes praestare. Sunt enim omnes in civitatibus isti, quas adversus nos decertaturas, meritoque facturas id ipsum censeo. Barbarorum enim oppida nequaquam occupare studuimus victores. Graecam, quam attigimus primum urbem, depopulaturi sumus. Precor equidem antequam haec vos aggredi conspiciam, me X milia passuum sub terram deprimi. Praeterea vobis Graecis consulo, qui vestro generi praesunt, iis optemperare studeatis, iustaque consequi detis operam. Cuius quidem rei adipiscendae si facultas defuerit, ob iniurias illatas Graeciam patrium solum amittendum minime puto. Superest, ut ad Anaxibium mittantur legati. Censeo declarandum ei nos ad nihil patrandum violenter in oppidum pedem intulisse, voluisse si facultas impetrandi daretur, ab iis aliquid boni impetrare, quod quia minus consecuti sumus, venire ad demonstrandum non insidias struentes, sed morem gerentes exire velle. Placuit haec sententia. Philesium Achivum, Hieronymum Heleum, Eurilochum Arcadem haec ad dicenda mittunt. Iis profectis ac militibus adhuc in concione morantibus Cyratades vir Thebanus accedit. Is non exul per Graeciam vagari. Studio ductandi copias detentus denunciare, si qua gens aut urbs officio principis exercitusque duce indigeret. Qui quidem per id temporis nostros adeundo docet ad Delta Thraciae se velle eos ducere. Quo loco nequaquam per exiguas commoditates consecuturos iudicaret. Ad haec donec ad copiam rerum pervenerint, se praebiturum commeatum pollicetur. Haec simulque quae sunt ab Anaxibio relata cognoscunt milites. Hic enim responderat comitem poenitentiam nequaquam secuturuam optemperantes, qui geruntur in sua patria nunciaturum magistratibus, seque his de rebus, quod e re publica foret, deliberaturum. Inde milites Cyratadem ducem suscipiunt ac egrediuntur moenia. Quo facto Cyratades die sequenti cuncti in exercitu adsint, imperat. Demonstrat victimas haruspicemque et annonam, quam militi daturus esset, habere. Nostros foras egressis portas claudit Anaxibius. Ac edictum proponit, quicunque captus intus fuerit, vaenundetur. Cyratades postero die vate victimisque venit sequentibus, cumque his XX viri, qui farina ac totidem, qui merum ferebant, comitabantur. Adhaec unus alium, quantum baiulare valeret, alius caepe, tres oleum attulerunt. Haec ponuntur ad dividenda sacrificandaque. Xenophon interim Cleandro accersito iniungit, efficiat, ut sibi liceat ingredi Byzantium indeque discedere. Quod quidem Cleander rediens vix se narrat impetrasse Anaxibio primum renuente dicenteque nequaquam fore commodum, ut milites prope moenia versentur, intusque Xenophon Byzantinis dissidentibus atque discordiis intestinis iniquissime flagrantibus, mox si cum eo ipso sit abiturus, introire permittente. Xenophon itaque militibus salutatis cum Cleandro simul intrat in urbem. At Cyratades neque primo die litavit, neque quicquam dispertivit. Postridie victimis ad aram constitutis, Cyratade ad rem divinam faciendam ibidem cum corona capiti imposita stante Timasion Dardaneus, Neon Asinaeus, Cleanor Orchomenius pedem inferunt dicturi Cyratadi, quominus sacra faciat, ut qui, ni praestiterit commeatus, haud ducturus sit copias. Is annonam metiri iubet. Sed ubi magna copia fuit opus, ut singulis militibus diurnus victus exhibeatur, recaeptis hostiis abscedit renuens exercitus ductandi principatum. Qua quidem de causa Neon Asinaeus, Phrynichus Achivus, Timasion Dardaneus praeerant copiis. In vicos Thraciae progressi prope Byzantium castrametantur. Seditio movetur principum autoritate Cleanore ac Phrynisco nitentibus nostros ad Seuthen ducere. Persuaserat enim utrique huic equo illi foemina data. Neon vero cum copiis Cherronesum petere studere ratus, si sub Lacedaemoniorum imperio foret, omnibus ad unum praeesset nostris. At contra Timasion urgere ad trajiciendum in Asiam, hac ratione posse domum redire ducere. Militibus erat in animo id ipsum agere. Positis armis in locis, alii discedunt, ut potuerunt. Alii coibant inermes cum urbanis. At Anaxibius quum cohortes accaepisset esse prorsus ab integritate aversas, addictasque corruptelae, laetari. Studiis enim eorum censere perditisque factis se summopere posse gratum facere Pharnabazo. Caeterum Anaxibio Byzantio naviganti successor Aristarchus Cleandri praefectusque Byzantinorum occurrit Cyzici. Nunciat is polum classis principem iam in Hellespontum ferme venisse ad accipiendum locum dignitatis praefecturaque, quam gerebat Anaxibius. Is Aristarcho mandat, quoscunque Byzantii Cyri milites morantes depraehenderit, omnes vaendat. At contra Cleander vaenundarat neminem. Quin immo lassos ac aegrotos curavit, et domicilia capere coegit adductus humanitatis misericordiaeque studio. Porro autem Aristarchus quum celerrime pervenisset CCCC divendidit. Anaxibius Parium praeternavigans mittit ad Pharnabazum ad peragendum de iis, quae composuerant simul. Is vero quum praesidem sentiret Aristarchum Byzantium se conferre Anaxibiumque non amplius classis fore praefectum eo neglecto cum Aristarcho, quae prius cum Anaxibio aegerat, de Cyrianis copiis aegit. Iccirco iubet Anaxibius accitum Xenophontem quacunque navigandi arte facultas daretur, quam velocissime ad exercitum navigare, compertos continere, cogere quam plurimos poterit dissipatos, ac deductos Perinthum in Asiam quam primum trajicere. Simul dat ei navigium XXX remigum et epistolam virumque mittit ad imperandum Perinthiis quam celerrime cum equis deducant Xenophontem ad copias. Quo facto milites venientem Xenophontem laeti suscipiunt. Confestimque ac libenter, ut qui transmissurus esset ex Thracia in Asiam, secuntur. Seuthes vero Xenophontis reditu cognito Medosadeque per mare ad eum misso rogat, ad se copias adducat. Iccirco miserat legatum, quippe dictis ei persuasurum sperabat. Is respondit horum nihil fieri posse. Percaeptis iis legatus abiit. At Graeci quum Perinthum se contulissent, Neon seiunctus ab reliquis ascitis circiter octingentis viris castrametatur. Caeteri simul omnes prope Perinthiorum muros erant. Xenophon autem quum de navibus, quo quam citissime transiret in Asiam, ageret, Aristarchus praetor venit Byzantio duabus triremibus adductis. Persuasus a Pharnabazo gubernatoribus navium, ne nostros trajicerent, imperat. Deinde quum ad exercitum pedem intulisset, ne peterent Asiam, dictis avertere coepit animos militum. Tum Xenophon docet Anaxibium iussisse traducere copias. Ad id peragendum se mitti. Rursus Aristarchus haud praefectum classis Anaxibium amplius esse memorat, se praetorem ad eum locum gubernandum missum, si quem nostrum navigantem caeperit, summersurum. Iis dictis intrat urbem. Postero die Principes accersit copiarum ac decuriones. Moram iam ad moenia nostris habentibus enunciat quidam Xenophonti, si fuerit ingressus, aut capietur, aut quidpiam adversi ibi patietur, aut in Pharnabazi veniet potestatem. Iis percaeptis, reliquis praemissis se rem divinam facturum dicit. Sacra facit recedens. Si permittant ad Seuthem se ducere copias, deos consulit. Cernebat enim neque trajicere tutum fore, qui sit prohibiturus, triremes optinente, neque si se contulerit in Cherronesum, volebat intercludi. Copias in magna fore inopia non ignorabat, quum praesertim parendi praetori, qui illic esset, necessitas sequeretur, nihil sibi suisque commeatus relictum iri. Hae res in animum eius anxium ac occupationis plenum descendebant. At reliqui Principes ab Aristarcho pedem referentes nunciant se modo abire, sub meridiem, quando facilius constabunt insidiae, reverti iussos. Xenophon ubi sacra monere cognovit sibi copiisque tutum fore, proficiscatur ad Seuthem, asumpto Polycrate Praefecto viroque Atheniensi nec non ab singulis principibus singulis datis militibus praeter Neonem, cui quilibet crederet, nocturno tempore Seuthis in exercitum abiit stadia LX. Ubi fuerunt prope eum, incidunt in ignes ab hominibus destitutos aliquo Seuthem secessisse rati. Simulac autem tumultum sensit, nomenque Seuthis ultro citroque circumferentes, percaepit. Idcirco succensos ignes a Seuthe ante nocturnas custodias, ut discussis tenebris iis facultas videndi foret, utque lumen eo gradum ferentes in conspectum daret. Qua re comperta praemittit, quem penes se habebat interpretem, ad indicandum Seuthi Xenophontis adventum in animo habentis eum alloqui. Qui quidem ubi accessit, quaerit custodia, si a Xenophonte Atheniensi viro atque ab exercitu veniret, se postquam hunc esse infit, alacres eum prosecuntur. Paulo post praesto fuerunt cetrati circiter CC. Ii suscipientes Xenophontem, ac qui cum ipso venerant, ad Seuthem deducunt. Is in loco sane perquam edito versari, cavere sibi. Circa se stare fraenati equi. Metus, quem hostis ingereret, stimulare ut de die pascua frequentarent, noctu ad corporis eius tutelam essent parati. Tradunt enim Terem, a quo genus ducebat, his in locis vires haud exiguas optimuisse, complures amississe suos, impedimenta fuisse direpta, Thynos bellicosissimos homines harum esse direptores rerum, praesertim nocturne tempore. Caeterum ut prope fuerunt Xenophontem cum eo duos, quos vellet, ingredi iubet. Ubi fuerunt intus primum se mutuo salutant, ac corneis poculis Thracio more unum praelibant. Medosades, qui legationes Seuthis ubique solebat obire, cum eo aderat. Deinde Xenophon ita verba fecit. Misisti Seuthes ad me Chalcedonem Medosadem istum rogatum, maturarem trajicere copias ex Asia pollicitus, si haec perfecero, te de me bene meriturum. Idque Medosades haud negat. His dictis percontatur Medosadem, si vera diceret. Quo annuente rursus inquit Medosades pedem rettulit ad exercitum, quo tempore pario traduximus, promittens, copias si ad te duxero, te mihi maritima loca, quorum tenes imperium daturum, teque fratris amicique loco caeteris in rebus me usurum. Denuo quaero a Medosade, si haec ita sit locutus. Is haec quoque asserit. Age nunc expone huic, quid Chalcedone tibi respondi. Respondisti inquit Byzantium te transmissurum exercitum, nihil tibi caeterisque ob id pecuniae dandum, quum primum transportatae fuerint copiae, te discessurum. Idque re effecisti. Quid Selybriam tibi petenti inquam sum locutus. Dixisti, inquit, fieri non posse, Perinthum proficiscenti in Asiam trajiciendum esse. Nunc itaque Xenophon ait se adesse cum Phrynisco duce Polycrateque praefecto, foris caeteros stare sibi a principibus, quos penes se fidissimos haberent, attributos praeterquam, quod Neo Laconicus miserit neminem. Si vellet rem certius ac tutius experiri, Polycrates eos accersitum eat, ac exponat me illos arma relinquere iubere. Nec non ipse sine cultro veniat. Cognitis iis Seuthes fatetur Atheniensium diffidere nemini, et quia sciret affines esse, se praebere eis amicum sibique benivolos eos arbitrari. Posthac quum introissent, quibus erat eundum intro, Xenophon quaerit ab Seuthe, cur opus esset exercitu? Dedit is ita responsum: Maesadem suum patrem fuisse, Melandeptarum Thynorumque ac Transipsarum in finibus eum tenuisse imperium, locis his igitur, ubi res Odryssiorum inclinare caeperunt, patrem pulsum, ac morbo implicitum obiisse diem, se penes Medocum, qui nunc regnum optinet, educatum pupillum, nec in flore iuvenilis aetatis addictum alienae mensae vitam agere potuisse, se simul cum eo discumbentem supplicem, daret sibi quoscunque viros queat, petiisse, ut eos qui se suis agris eiecerint, si quo damno posset, laedere niteretur, utque non amplius ex illius mensa pendens velut canis viveret. Quapropter equos ac viros, quos, ubi primum dies illuxerit, conspecturi sunt, se ab eo impetrasse, nunc populando paternos fines vivere, sed si Graeci sibi forent adiumento, deo bene iuvante summam imperii se facile recuperaturum, his in rebus eorum opera indigere. Tum Xenophon quid inquit, si venerit exercitus, ducibus praefectisque daturus sis, expone, ut hi nuncient nostris. Is pollicetur nummos Cyzicenos singulos militiae, singulis praefecto duos, duci quattuor, ad haec agri quantum libuerit, bovumque iuga locumque prope mare aedificatum. Sin haec tentans haud transaegero, Xenophon inquit, Lacedaemoniorumque pavor invaserit, suscipies ne se conferre volentes ad te nostros. Tum ille: Non solum susciperem, ait, sed etiam loco fratrum uterer. Pares ac omnium rerum, quaruncunque facultas potiundarum dabitur, socios efficerem. Praeterea tibi Xenophon filiam daturum meque Thracia lege tuam, si quam suscaepisti, comparaturum spondeo. Bysanthenque locum Thraciae, quae spectat ad mare, specie praestantissimum pro domicilio praebiturum polliceor. Iis percaeptis accaepta dextra, dataque recedunt. Ante lucem ventum est in castra. Quique suis ducibus, a quibus missi fuerant, Seuthes postulata, pollicitationesque referunt. Orto die denuo duces ac praefectos Aristarchus accire coepit. Quibus quidem nequaquam ad Aristarchum ire placuit. Induxerant in animos concionem habere. Quocirca omnes praeter Neonem convenerunt distantes circiter X stadia. Ubi vero coactae fuerunt copiae, Xenophon ita verba facit. Aristarchus milites triremes optinens a navigando, quocunque tempore coeperimus id moliri, potest arcere. Quare navigia conscnedere minus tutum est. Is in Cherronesum per montem sacrum violenter proficisci iubet. Cuius si compotes fuerimus, illic collecti neque nostros amplius veluti Byzantii vaenundatos neque decaeptos intuebimur. Quin immo praemium nobis illis in locis daturus est. Eritis despectui nemini ac ludibrio, nulla laborantes ut nunc annonae penuria. Promittit haec Aristarchus. At si iveritis ad Seuthem, de vobis bene Seuthes meriturum non negat. Nunc itaque perpendite, quid agendum sit, hic ne tempus terendum? An ad commeatus acquirendos eundem ducitis? Quoniam hic argentum ad emendas res deest. Quarum copia quamquam venalis suppeteret, tamen carenti pecunia commeatus nullo pacto concederetur. Sentio ut in vicos revertamur, ac, ubi potestas habendae datur annonae, illic eam consequamur. Illic congnoscendae cuiusque necessitatis capiendique et deliberandi, quicquid foret optimum, nulla difficultas imminebit. Cuicunque vestrum id ipsum cordi est, manum erigat. Omnes ad unum erexerunt. Igitur abeuntes, inquit, instruite vos. Ac ubi signum abscedendi datum fuerit, ducem sequimini. Caeterum Xenophon praeesse. Comitari milites. Neon ac ab Aristarcho caeteri missi suadere nostris, deficerent. Ii minus optemperant. Circiter quinquaginta stadia progressis Seuthes obviat. Quem quidem Xenophon conspicatus appropinquare iubet, ut in conspectu audientis multitudinis exponat ei, quae multum conducere videantur. Simulac autem accessit, docet Xenophon se suosque eo proficisci, ubi sint copiae cibaria consecuturae, nec dubitare, quin quaecunque forent opima, capiant eius indicio Laconicoque confirmati. Si duxerit itaque illuc, ubi plurimum commeatus inest, hospicio suscipi se ab illo non negaturos. Tum Seuthes frequentes vicos eosque magna florentes annonae copia se nosse profitetur, illos tantum a nostris abesse, ut gradum ferentibus, illic prandendi facile daretur facultas. Ut itaque se suosque ducat, Xenophon Seuthem monere coepit. Postquam autem meridiano tempore ad eos ventum est, Seuthes coeuntes ita milites allocutus est. Rogare secum militarent, singulis mensibus se daturum Cyzicenum polliceri militibus, praefectis ac principibus stipendium constitutum legitimumque, dignissimos insuper quosque veneraturum, consecuturos commeatum agrorum populatores, quorum victores fuerint compotesque, ea in suam potestatem venire debere, nostris ut ex iis praebeatur stipendium, quocunque fugientes pedem intulerint, seu latuerint, sive apparuerint, ad inquirendos ac consequendos idoneos fore, cum Graecis conaturum adversantes capere. Xenophon quaerit ab eo, quam procul a mari fines abessent, in quos exercitus ducendus est. Is respondit nusquam amplius septem diebus, brevius alicubi iter fore. Posthaec volenti dicendi dat locum. Complures hanc secuntur sententiam dictitantes Seuthem vera cunctisque congrua loqui. Nam hyemem instare, neque recedendi domum neque diutius in amicorum finibus perseverandi facultatem dari conantibus, oportere emendo vitam agere, hostili in agro conterendo tempus alimenta excipere, tutius fore cum Seuthe quam solos tanta rerum copia exuberante, si stipendium accaepturi sint, id lucrum seducturos. Qua quidem de caussa Xenophon ait si quis his contraria sentit, proferat in medium, sin minus, haec sancite. Simulatque nemo refragatus est, decernunt sententiam, quae placuerat. Seuthes confestim secum militarent, imperat. Caeterum Principes ac decuriones coenatum vocat in proximo vicum habens ordine reliquis tentoria ponentibus. Quum ad epulandum gradum ferentes ad fores essent, Heraclides quidam natione Maronita quosque venientes, quos aliquid duceret daturum Seuthi, adibat. Ac primum nescio ad quos Parianos sese contulit. Ii ad foedus feriendum conciliandosque venerant animos cum Medoco Ochrysiorum rege ferentes ei coniugique eius munera. Is demonstrat duodecim dierum itinere procul a mari Medocum abesse, Seuthem vero in societatem Graecis ascitis orae maritimae fore principem, eorum vicinum et ad male et ad bene de iis merendum satis idoneis viribus pollere, si suis igitur prospicere rebus studeant, ac prudentium sapientiumque virorum officio consilioque peroptent uti, quicquid ferant, huic donare debere. Melius hunc in eos sese gesturum, quam si Medoco tam procul incolenti data munera fuerint. His persuadet dictis, etiam Timasionem Dardaneum, quem noverat et pocula et barbaricos possidentem tapetes, adiit suadens, quandoquidem ad epulum vocentur, censere, ut convivae Seuthi munera impartiant. Qui quidem si magnae potentiae princeps erit, et domum reducendi fore autorem et opulentos efficiendi. Talibus singulos appellando Seuthem conciliare causamque eius agere pollicendo. Praeterea cum Xenophonte hac de re sic aegit urbis maximae civem memorans maximi nominis esse penes Seuthem, si censeat his in locis oppido potiri, quemadmodum caeteri nostri sint adepti agros ac moenia, colendum ac vehementer venerandum Seuthem putare se, pro benivolentia, qua prosequeretur Xenophontem, ad id praestandum monere, non enim ignorare, quo maiora munera daturus esset, eo maiora consecuturum eius beneficia. Xenophon quum haec audiret, nihil ei, quod daret, erat reliqui. Traiecerat enim inops Pario praeter puerum ac viaticum nil obtinens. Optimis Thracum, qui per id temporis erant, principibus et praefectis Graecorum ingressis, ac si quis ex urbe aliqua legatus venerat, datur epulum. Erat accumbentium atque caenantium corona. Mox cortinae cunctis apponuntur XX plenae carnis congestae. Panes magni fermento confecti connexique carnibus erant. Porro mensae prope hospites continuae ponebantur. Ritu patrio Seuthes sumens panes appositos frangere paulatim. Idque primus facere quibus sibi videretur, apponere, carnesque peraeque. Sibi tantum, quantum gustare posset, facere reliqui. Caeteri, penes quos essent mensae, praestare idem. Quidem autem Arystus Arcas genere ac vehemens ad edendum rationem distribuendi negligere. Manu pane sumpto ad genuaque carne posita coenare. Caeterum quum pocula vini plena circumferrentur, omnesque caperent, quumque minister Arysto porrigeret poculum, innuit Xenophonti, quem cerneret haud amplius coenantem, daret affirmans illum ociari, se nondum. Quum Seuthes haec dicentem audiisset, quaerit a ministro, quid loqueretur. Minister haud ignarus Graecae linguae rem aperit. Unde sane risus movetur. Potatione iam procedente, vir genere Thrax ingreditur candidum tenens equum, poculumque plenum accipiens meri, propino tibi, Seuthes, inquit, ac equum, quo quaecunque libuerit insequendo capere recedendoque non hostem formidare potes, praesens praestanti dono. Alius puerum adductum propinando dat munus, alius uxori vestem. Timasion autem, quum propinasset, argenteam phialam, quae constabat X minis, et tapetem contulit. At Gnesippus Atheniensis quidam stans ait: Antiqua lex eaque quam pulcherrima iubet ad honestandum regem habentes ei munera praestare decere, regem vero inopem, quo valeat sane munere honoreque prosequi. Xenophon vero quid ageret, erat anxius an anceps. Et enim honor ei impendebatur in proxima sella posito, quod animadvertens Heraclides ei poculum ministrum porrigere iubet. Xenophon iam succuberat. Surgit, capit poculum. Dein ego tibi, Seuthes, inquit, me ipsum ac istos meos socios amicos fidos, eorum invitum neminem vehementius quam me studentes tuos esse omnes ad unum trado. Labores ac pericula pro te subire mire cupiunt. En modo nihil petentes adsunt. Cum iis diis bene iuvantibus plurimum agri paterni simul recuperaturus simul acquisiturus es. Magnus equorum numerus magnus mulierum magnus virorum in tuam veniet potestatem. Quam quidem rem non praedandi datura est licentia. Nam ultro tibi ad haec deferenda venient. Tum surgens una Seuthes ebibit poculum. Ac ei, qui secum erat, pateram mero gravem parat. Posthaec accedunt Cerasuntii, qui numeros tibiis ac tubis e corio confectis exprimere, atque ut in musico instrumento, quadraque tabella, in qua citharae cordae extensae esse solent, emittitur cantus, ita canere. Stans ipse quoque Seuthes nescio quid more bellico vociferatur. Ac tanquam telo declinato per quam leviter exilit. Praeterea morionibus aditus datus fuit, et scurris. Ut fuit sol ad occasum, consurgunt Graeci dicentes tempus ad nocturnas vigilias constituendas, ad signumque dandum vocare. Seuthem monent, praecipiat, ne quis Thracum in castra Graecorum noctu receaeptum habeat. Ducebant enim Thraces suos hostes, severo eorum amicos constare. Ut exeunt, Seuthes quoque nil ebrio similis surgit. Ac principibus accitis communes hostes, inquit, nostram nondum societatem norunt. Si igitur ad excursiones in eorum agros faciendas, antequam ne capiantur, vitarint, seque ad deffendendum paraverint, iverimus, hominum rerumque, quae maximo forent usui, compotes erimus. Comprobatis iis dictis duci se iubet. Is accinctos praestolari refert, se reversurum opportuno tempore, cetratos ac reliquos ducturum deo favente. Tunc Xenophon eum hortatur ad cogitandum de nocturna profectione, deque lege, quae penes Graecos habetur. Equidem ostendit de die, quoscunque in fines educere praestaret, copias ducendas, sive armati, seu cetrati seu forent equitatus, at noctu brevissimum iter faciendum eorum legem censere. Non enim hunc morem observantem exercitum divelli, non cuiusque fugam occultari posse, invicem divulsos, ac separatos saepenumero alteram incidere in alterum, ignaros male pati, malaque inferre consuesse. Seuthes itaque recte dicentibus ac monentibus assentitur. Legibus eorum parere velle non abnuit, iis duces itineris daturum locorum peritissimos viros, se postremo agmine subsecuturum equos obtinentem. Si fuerit opus, in fronte celeriter affuturum. Affinitas Atheniensem fecit ut eorum signum daretur. Quum finem loquendi imposuissent, sese tradunt quieti. Circiter media nocte imminente Seuthes equitum turma sequente munitaque thoracibus nec non cetratis in societatem ascitis iisque armis instructis praesto fuit. Ducibus datis officium armati ducendi praestare. Comitari cetrati. Manus equitum postremo agmini praesidio esse. Luce orta Seuthes in frontem ire contendit. Collaudat legem Graecorum. Narrat nocturno iam tempore frequenter cum paucis se profectum, frequenter cum equis a peditatu seiunctum fuisse, nunc vero prout decet confertos iam ac omnes congregatos prima luce in conspectu stare. Eis ibi manere, quietique operam dare iussus se speculatum faterur ire. Quum haec locutus esset, contendit per montem ingressus quandam viam. Postquam pergens magnam nivem subjicit oculis, scrutatur, si vestigia hominum euntium aut redeuntium usquam in itinere constaret. Ubi conspicatus est avia cuncta, reversus milites alloquitur secunda faustaque Deo favente fore, spem enim concipere coelandi hostem, verum si quis in conspectum venerit, ne conversus in fugam suis significare queat, equos se velle ducere. Reliquos sequi iubere, si quoque victi forent insistere debere vestigiis ac itineri equorum. Quum primum superati montes fuerint, docet ad vicos frequentes ac insignes opulentia venturos. Caeterum quum meridies instaret in iugisque essent, ac despicerent vicos admisso equo venit ad armatos dicturus, ad incursiones faciendas se iam equites in campos, cetratos ad vicos dimittere cogitare. Sed quam celerrime possunt, ipsi sequantur, postulare tempus, quo minus siquis opprimatur, eorum opera studiumque defendendi desit. Iis percoeptis Xenophon ex equo desilit. Quem quidem ille cur, quo tempore maturandum esset, descendat, sedulo percunctatur. Scio non solum, inquit, mea opera opus esse, sed etiam aliorum. Armati celerius ac libentius, si pedes ego quoque pedites ducam, contendent. Post haec abit ac simul Timasion equites circiter XL Graecos obtinens. Porro autem Xenophon, agentes L annos dimittantur, decurionibus imperat. Cum expeditis cohortibus, quas ipse habebat, accurrit. Cleanor praeterea dux erat Graecorum. Simulac vero fuerunt in vicis, Seuthes cum quinquaginta praecurrens equitibus asserit, ut ille sentiret, adhaerere milites. Verum equitatum desertum ac palantem alios alio discessisse demonstrat, timere, ne conglobatus ac compositus hostis adversi quidpiam inferat, oportere nostrum aliquem in vicis considere, viris enim esse refertos eos. At Xenophon cum iis, quos habeat, se iugum praeoccupaturum respondit, Cleanorem prope pagos per planiciem phalangem agere debere, ut praestet id ipsum, imperare posse. His peractis, captivis circiter mille in potestate redactis, bovum duobus millibus, decem abactis pecudum ibi ponuntur castra. Postero die funditus vicis combustis, nulla casa relicta, ut caeteris, quae poena maneat, ni fecerint imperata, pavor incuteretur, inde recedit. Praeda militibus ad stipendium dandum, Heraclidi vaenum Perinthum mittitur. At is et Graeci pariter castra Thyronum in campo metati sunt. Thyni propriis parietibus desertis fugae se mandant, ac montium in iugis consederunt. Erat vis ingentis nivis et algoris ita, ut aquam, quam ferrent ad coenam merumque positum in cadis occuparet glacies. Haud paucorum naribus ac auribus Graecorum offensis compertum fuit, cur aures capitaque vulpinis pellibus Thraces muniant. Et tunicis non solum pectora, sed etiam crura deffendant, nec chlamydas sed zerae tegumenti id genus usque ad pedes demissae habeantur in equis. Captivo nescio quo ad iugum misso, ni descenderint incolae dictoque fuerint audientes, Seuthes et vicos eorum et agros se daturum igni, rem corrupturum frumentariam, interituros fame minatur. Qua quidem de causa foeminae, pueri, seniores descendunt iunioribus ad montis radices remanentibus in vicis. Iis cognitis Seuthes in societatem accaeptis armatis aetate florentibus Xenophontem comitari se iubet. Noctu profecti luce orta veniunt ad vicos. Plurimi fuga salutem petunt. Nam prope mons erat. Quicunque capiuntur, universi confodiuntur a Seuthe telis. Caeterum Episthenes genere Olynthius quum puerorum esset amator, insignemque forma cerneret, ac flore pubescentis aetatis adhuc vigentem, quumque puer is peltam tenens in perniciem suam caedensque immaturam traheretur, Xenophontem rogat, obsecrat, formoso subveniat puero. Is Seuthem oratum, quominus ille necetur, vadit. Episthenis morem indicat olim coegisse manipulum, nihil in eo praeter specie praestantes scrutatum, caeterum se virum in eos praestitisse probum. Seuthes quaerit ab Episthene, si pro eo vellet occumbere, respondit cervice protensa, percute, modo iubeat puer, sitque habiturus gratiam. Percontatur puerum, si pro ipso sit feriendus. Abnuit puer. Petit, supplicat, ne se, neve eum occidat. Tum Episthenes appraehendit puerum, opportunitatem temporis postulare tueatur eum, dicit. Compellans Seuthem pro eo certamen velle subire proponit. Seuthes profusus in risum id fieri sinebat. Tentoria ibi poni visum est, quominus in montem confugientes ex vicis alimenta caperent. Is descendens in planiciem tabernacula locat. At Xenophon delectos habens sub monte supremo in vico, reliqui Graeci, in iis, quae vocantur a Thracibus montana loca. Interea haud multis diebus transactis ex monte Thraces descendentes ad Seuthem de obsidibus dandis, ac de induciis faciendis agunt cum eo. Xenophon vero Seuthi demonstrat iniquis locis tabernacula posita, hostem haud procul esse, foris melius munitis quam intus angustis locis castra locanda, nostris iniquitate locorum sane perniciem imminere. Iubet ille confidere. Tuta cuncta fore profitetur. Eorum ostendit praesentes obsides. Nec defuerunt, qui Xenophontem precibus orarent ex iisdem iugis vestigia moventes, ut induciae fierent. Is eorum animos confirmare ac spe confidentiaque erigere nititur. Suadet acerbi nil passuros, qui Seuthi parere studuerint. Missi ad explorandum huiscemodi oratione ficta utebantur. Eo die sic transacto, sequenti nocte locantur in insidiis ex monte gradum referentes Thyni. Dux erat quisque pater familias. Nam tenebrae imminentes in vicis casae inveniendae difficultatem praestabat. Quippe quae circumcirca grandioribus palis dextris in solo ac erectis ad pecudum commodum praesidiumque sepiuntur. Postquam ventum est ad fores singularum, alii tela conjiciunt, alii baculos, quos gererent. Ad defringendas alii cum spiculis, ad comburendas alii contendunt Xenophontem appellantes exeuntem. Ei caedem aut ignis supplicium comminantur. In culmine iam flamma constante Xenophontis socii thoracibus intus quum starent induti, galeisque muniti, Silanus Mecestius decem et octo annos agens signum tubae cantu dat. Gladiis confestim strictis nostri ex eis ac peraeque prosiliunt ex aliis tentoriis. At Thraces terga vertunt in fugam a tergo more suo cetris circumpositis. Palos eminentes quum transiliendo superare conarentur, alii pendentes cetrati, lignisque praelongis detenti capiuntur. Alii ab recto itinere aversi perierunt. Sed quum Graeci extra vicum persequerentur hostem, quidam Thyni gradum referentes tenebris impendentibus accurrunt prope aedes, quae conflagrarant, atque ex opaco loco dirigentes missilia in lucem vulnerant Hieronymum Enodiam, Diogenem Locronem praefectos. Sed laetale vulnus est illatum nemini. Etiam quorundam haud quaquam tutas sarcinas ab igne fuisse constat. Dum haec agerentur, Seuthes cum septem equitibus iisque primoribus auxiliatum venit. Cum eo tubicen quoque venerat Thracius. Quantum a suppetias ferentibus tantum ab ipso cornu intonante temporis transigebatur. Unde buccinae sonitus pavorem incussit hostibus vehementem. Postquam venit, Xenophontis praehendit dextram. Fatetur se complures inventurum caesos putasse. Xenophon vero dentur sibi, rogat, obsides. Si velit simul montem petere, petat, hortatur. Sin minus, se sinat ascendere. Seuthes obsidibus senioribus iisque optimis traditis suis cum viribus sese contulit. Triplex militantium genus cum eo iam versabatur in praesentia. Rebus cognitis, quas Seuthes gesserat, complures Odryssii simul ad militandum conveniunt. Insuper multis armatis, multis cetratis, multis equitibus in monte conspectis Thyni deveniunt petitum inducias supplices. Imperata sese facturos affirmant. Fidem suam accipiat, rogant. Nil infidum fore pollicentur. At Seuthes accito Xenophonte demonstrat, quas ferrent conditiones, si voluerit eos ab insidias structas ulcisci, se iis inducias dare nolle, cui responsum is reddit existimare satis sibi poenarum daturos, si libertatem amisserint, ac in servitute fuerunt redacti. Caeterum consulit quosque validissimos ad scelus perpetrandum obsides accipiat, senes relinquantur domi. Consensu comprobantur haec omnium. Superant fines Thracum, qui Byzantio imminent, quive Delta incolunt. Quae quidem loca ad Teris cuiusdam principis antiquitus Odryssii, non ad Maesadis pertinebant imperium. Heraclides porro cum manubiis ibi aderat. At Seuthes tribus mulis maiori numero deficiente bobusque eductis vocat Xenophontem, quae sibi placeant, capere reliqua principibus ac praefectis distribuere iubet. Xenophon sibi postea, principibus vero ea deferenda censuit, et praefectis, qui una secuti erant. Quare mula Timasioni Dardaneo, alia Cleandri Orchomenio, tertia Phrynisco Achivo dono datur. At armenta bubula dispertiuntur praefectis. Stipendium transacto mense duntaxat XX dierum solutum. Negante Heraclide praedam amplius vaenire potuisse, Xenophon magno dolore percitus fuit. Heraclidem repraehendit haud prout decet, Seuthis rebus studentem. Nam si verteret animum ad Seuthis curam, cum integro stipendio ad eum haberet recaeptum. Sumeret foenore, ni ratio parandae pecuniae daretur alia. Vestimenta sua vaenium mitteret. Hanc carpentis vocem Heraclides accensus moerore, simulque pavore perculsus, ne Seuthis ab amicitia decideret, imbibit altius animo. Quantum in se fuit, ex eo tempore non destitit in crimen Xenophontem vocare, deferreque ad Seuthem. Nec milites eius incusandi licentia abstinere propterea, quod stipendio fraudarentur. At Seuthes succensere, quod enixe posceret id ipsum. Antea memorare, quum primum oram maritimam attigerit, se Bisanthem Ganiumque et novum murum illi daturum. Postea nihil horum profiteri, nihil reminisci. Ex quo delationibus ac irae locum penes se reliquit. Heraclides vel hoc crimini dare detrahendo. Seuthis aures occupare dictitans haud fore tutum moenia committere viro copias habenti. At Xenophon, quid facto sit opus, consultare. Militando pergerent ultra, facerent longiorem expeditionem, hortari. Contra caeteris principibus introductis ad Seuthem malus animus Heraclidem intentum habere Xenophontis ad honorem impediendum, minuendumque. Principes in conspectu Seuthis stantes fateri iubet non secus eos ac Xenophontem posse ductare copias. Eos ad id profitendum impellere mercedis integre brevi capiendae pollicitationibus, iniecta quoque spe simul militandi bimestrisque persolvendi stipendii. Timasion non equidem si quinquemestre daretur, ait, sine Xenophonte militarem. Phryniscus ac Cleanor astipulantur Timasioni. Seuthes Heraclidi dedit vitio, ut qui Xenophontem et adhortationibus et precibus minus alliceret, vocaretque. Quocirca solum placuit acciri. Qui quum Heraclidis animum depravatum ac conatus scelestos, quibus deferre ad reliquos studebat nomen suum, cognosceret, accedit. Omnibus principibus ac praefectis in societatem ascitis, eorumque persuasis et confirmatis animis in expeditionem proficiscitur. Eo, qui per Melinophagos Thraces fert, dextra relicto loco ad Salmydissum pedem inferunt. Quo multae cursum tenentes in pontum naves applicant. Ac ibi franguntur illisae. Multaque decidunt. Locus enim limosus ac exiguae capax aquae in longam spacium protenditur maris. Thraces eius loci accolae columnis pro terminis ultro citroque positis quaeque fracta atque cadentia redigunt in suam potestatem. Verum enimvero priusquam termini constituti forent, complures mutuis vulneribus accaeptis, dum quisque praedam vendicare conabatur, ibi occubuisse tradunt. Equidem eo loco magna cubilium, magna capsularum, magna copia librorum extat, ac rerum omnium, quas fabris lignariis confectas adducunt nautae. Quibus finibus populatione devastatis nostri recedunt. Seque rursus, ubi Seuthes cum suis versabatur copiis, recipiunt. Is iam maiores quam Graeci consecutus erat vires ex Odryssiis ad eum longe ampliori confluente numero profitentium simul militando eius iussa libenter velle exequi. Castrametantur autem in campo, qui ultra Selymbriam est, circiter stadia L distantes a mari. Nullo stipendio adhuc dato milites in Xenophontem fremere coeperunt, quum praesertim Seuthes ab eius familiaritate sese averteret. Conversari simul volenti aditus magnis erant iam negociis obstrusi. Tunc ad duos menses Charminus Lacon ac Polynicus a Thimbrone venientes exponunt Lacedaemonios Tissapherni bellum inferre decrevisse, Thimbronem pedem intulisse ad id gerendum, indigere nostris copiis, menstruum stipendium cuique singulos daricos polliceri, praefectis binos. Ubi Lacedaemonii in conspectu fuerunt, eos Heraclides audiens in castra venisse demonstrat Seuthi non ab re fore, Lacedaemoniis opus esse copiis, ipsum vero nequaquam amplius indigere nostrorum opera, si dederit commeatum exercitui, rem eis gratam facturum, non amplius nostros stipem petituros, his locis excessuros. Iis percaeptis Seuthes eos adducere iubet. Fatentibus ad exercitum se mitti promittit redditurum copias. Amicum ac socium eorum fieri velle dicit. Defert iis munera. Suscipit hospitio et quidem magnifice. Xenophon aut alius princeps Graecarum copiarum haud ad epulum vocatur. Percunctantibus Lacedaemoniis de Xenophonte responsum militibus studere, in reliquis negociis se probum praebere. Id eum non parum laedere consuesse. Quaerentibus iis denuo num praeest copiis more eorum, ad quos summa principatus consensu populi defertur, ita sane Heraclides refert. Unde cognoscere studebant, si conantes eius abducere exercitum oppugnaturus esset. Docet Heraclides oportere milites eius cogere, praemium iis polliceri, parum stipis dare, quod si factum fuerit, non dubitare, quin ad Lacedaemonios quam primum receptum habituri sint. Instabant illi sciscitantes, unde sibi manus colligendo daretur facultas. Crastino die ad eos vos mane ducam, inquit Heraclides. Nec ambigo, quin quum primum in conspectu fueritis, libenter celeri gradu venturi sint. Eo die ita transacto Seuthes ac Heraclides Laconas postridie ducunt ad exercitum. Cunctis coeuntibus legati nuntiant Lacedaemoniis cum Tissapherne, qui nostris intulit iniuriam esse bellandum, itaque si secum hostes suos ultum inerint, quenque singulis mensibus singulos daricos praemium stipendii decuriones binos duces IIII laturos. Milites haec et libenter audiunt, et Arcas nescio quis Xenophontem accusatum prodiit. Aderat quoque Seuthes cupidus, quid acturi sint cognoscendi. Quocirca unde potestas auscultandi foret, una cum interprete gradum firmat. Tametsi plurimum gnarus esset Graecae linguae. Tum Arcas equidem Lacedaemonii iam pridem essem inquit vobiscum, ni Xenophon nos allectos oratione huc adduxisset. Ubi militantes die noctuque vim saevientis hyemis haud ferre cessavimus. At iste nostros labores possidet. Autore Seuthe privatim ditescit. Nos nostra mercede, nostra opera fraudamur. Quare primum in crimen eius insurgentis audite votum. Ego vero hunc lapidatum dantemque poenas si cernerem sceleris ac fraudis, qua socios circumvenit, praemium consecutus viderer, stipendium persolutum ducerem, nec amplius dolore confectus transacta deplorarem. Mox alius atque alius peraeque invehitur. At Xenophon his motus ita disserit: Non dubito quin generi sint humano cuncta expectanda. Quandoquidem illius rei insimulor, in qua plurimum studii plurimum industriae pro vobis conservandis me posuisse, mihi iam ipsi conscius sum. Nam quum nihil emolumenti me praestare cognoscerem ad pedem referendum domum, iter arripui. Sed cum maiore difficultate premi, maiore discrimine vos urgeri perciperem, aversus ab itinere instituto ad suppetias ferendas, quantum in me fuit acceleravi. Postquam autem reversus sum, ad me multos nuncios Seuthi mittenti multaque mihi pollicenti, si persuasero vobis, ad eum pedem inferatis, ut compertum habetis, haud morem gerere volui. Duxi vos, eo, unde celerrime posse trajici in Asiam arbitrabar. Id enim et utile nobis et gratum fore perspexeram. Sed quum Aristarchus venisset cum triremibus, neve traducerentur nostrae copiae, prohiberet, coegi vos (ut decuit) ad deliberandum, quid facto sit opus. Cognito animo Aristarchi iubentis in Cherronesum vos proficisci, consensu omnium uno sanctum fuit, ad Seuthem iremus. Si quid itaque vobis iniuriae intuli ducens exercitum eo, quo cunctis ire placuit, demonstrate. Caeterum quum Seuthes ementiri coepisset, stipendioque nos omnes fraudaret, si probarim factum, si laudibus autorem mendacii sum prosecutus, iure mihi vitio datur, ac habeor odio. Sin vero magnopere sum eo prius amico usus, contra nunc ab illo dissideo vehementer, cur eius rei insimulor, ob quam cum Seuthe simultatem gero, quum praesertim vos sequar, vos eligam, vos ei praeferam. Verum illud aliquis objicere posset, me vobiscum versando, ac manendo in hoc ordine possidere vestra, ac rebus Seuthis studere, proque eo machinari cuncta. Satis constat, si mihi Seuthes detulerit pecuniam, non ita detulisse, ut et ea, quam daret mihi, privaretur, et vobis par eius numerus solvendus esset. Sed si dedit, haud multum hac conditione daret, plurimum ne vobis pecuniae dinumeraret. Itaque si res huc deducitur, utriusque statim conatum nullius momenti facere in vestra est manu. Non enim dubito, quin Seuthes stipem, si quam ab eo accaepi, repetiturus sit, quum primum vos exigentes a se pecuniam, meque rem, ob quam transigendam fui subornatus, nequaquam ex sententia sua transaegisse perspexerit. Verum enimvero a stipendii rerumque, quae pertinent ad vos, occupatione me procul esse fateor. Nam testor omnes deos deasque non, quae privatim mihi Seuthes est pollicitus, me obtinere. Quod, si peiero, conscius is ac praesens haud surdis auribus audit. Utque maior admiratio vestros capiat animos, viro, nec ea, quae ductores, nec quae praefecti suscaeperunt, me suscaepisse. Quid ita? Quia rebar commilitones inopiae Seuthis, quo maiorem utilitatem praestarem, eo praestantiorem huius amicum me fore, si quando vires obtinuerit. Nunc vero rebus secundis utentis mentem ac animum perspectum habeo, cognitum, iudicatum. Fortasse dicet aliquis tam erroris perditi, tam insulsae deceptionis nonne te pudet ipsum. Si deciperer ab hoste, profecto puderet. Amicum circumvenire quam circumveniri turpius esse censeo. Si quidem sint omni studio observandae voluntates amicorum, vos eas observasse, vos cavisse non ignoro, ne quid occasionis iustae detis, qua pollicitationum eius fides exolvenda minus esset. Non enim intulimus ei iniuriam. Non effoeminate, non desidiose res eius tractavimus. Non fuimus pavore compulsi, quominus moliremur, ad quicquid acciremur moliendum. Hoc quoque, quod dici possit, haud silentio praetereundum puto. Pignus, quo minus, si vellet, nobis imponere queat, tum sumendum erat. Non ambigo, quin audieritis me nunquam his fuisse contraria locutum. Idque memoria tenetis, ni dementiae prorsus atque ingratitudinis pestis animos vestros occuparit. Recordamini, quibus molestiis eratis oppressi. Quibus liberatos malis ad Seuthem perduxi. Nonne quum Perinthum peteretis, Arystarchusque Lacedaemonius haud vos intrare pateretur in oppidum portis occlusis, foris castra sub dio posuistis vigente summa hyemis asperitate? Non ne in foro magna penuria rerum laborabatur? Nonne vobis aeris deerat copia, qua res erant comparandae? Necessitas ad manendum in Thracia impellebat. Quippe triremes ad navigando prohibebant a discessu. Ager hostilis excipiebat morantes. Ubi magna non deerat equitatus, magna cetratorum vis adversantium. Vobis vero pedestres esse copias fugit neminem. Quibus coactis ac in vicos gressum ferentibus frumenti fortasse comparandi dabatur facultas, tametsi non ampla, sed viribus, quibus insequi aut homines pecudesque capere valeremus, sane carebamus. Neque enim equitatum neque cetratos per id temporis quoque, quo sum profectus in expeditionem, penes vos depraehendi. Positis itaque vobis in tali ac tanta necessitate, nullo stipendio petito, benivolentia quia Seuthis meo ductu conciliatur, optinentis tum equites tum cetratos, quos quidem vobis defuisse constat, scilicet male vestris commodis consuluisse videor. Nanque cum iis communicantes in vicis copiam annonae maiorem soletis invenire. Propterea, quod Thraces enixe terga fugae dare cogantur, quod in vestram potestatem pecudum ac mancipiorum praeda redigatur, quod hostili equitatu pulso nemo circumspiciatur infestus amplius. Quum itaque nancisceremur equitatum, hostisque cum equestri cetratorumque manu tunc confidenter subsequens vel paucos palantes haud impediret, satis ampla copia commeatus potiundi facta fuit. Nunc quia grande stipendium non ab eo, qui caetera commoda suggerit, praebitum est (idque vestros animos movet, ac miris modis perturbat) mortem oppetendam mihi esse ducitis. Ponite ante oculos discedendi conditionem. Nonne in magna annonae copia hybernastis? Nonne id quod Seuthes vobis detulit, magni momenti fuit? Res enim hostiles expendebantur in vestram potestatem redactae. Eas absumendo non quenquam vestrum vidistis occumbentem morte modo non viventem amisistis. Siquid cum barbaris, qui degunt in Asia benegestum vobis, haud illud adhuc salvum et incolume remanet. Caeterum Thracibus Europae, in quos fecistis expeditionem, superatis modo nomen obtinetis quoque celebrius. Equidem qua de re fremitis in me gravioribus animis, de ea diis gratias agendas censeo. Verum quae pertinent ad vos, ita habentur. Agite iam per deos immortales considerate nostra. Ego vero quum discederem antea domum, cum magna laude, qua me vester coetus prosequebatur, recedebam. Consensus ac in me studia vestra mihi inter caeteros quoque Graecos comparabant nomen. A Lacedaemoniis mihi fides adhibebatur. Non enim ni verum id esset, ad vos denuo mitterer. Nunc vero pedem ad Lacedaemonios refero delatus a vobis ac infestum pro vobis Seuthem habens. Quem quidem meo ac peraeque vestro devinctum beneficio sperabam fore portum insignem ac tutum praesidium et mihi et liberis, si quos susciperem. At vos talem in me geritis animum, quos tuendo potentioribus odio habeor maximo. Pro quibus subeundi laboris ac infortunii ferendi nullum finem facio, modo prodesse possim. Non sum ille, qui fuga prorsus aversus aut certo loco maneam, aut studeam occultari, unde retrahi nequeam. Versor in conspectu. Me praesentem habetis. Si quidem vestra dicta sequentur factum, scitote interfecturos virum, qui multum pro vobis iam vigilavit; qui multum laboris ac periculi vobiscum una subiit, tum quantum delegatum sibi munus postularet, tum plusquam obnoxius foret; qui diis bene iuvantibus, vobis sociis existentibus multa de barbaris erexit tropaea; qui, quantum in se fuit, est adnisus, quominus hostiles animos adversus quempiam Graecum geratis. Et enim nostris copiis, quocumque libet, terra marique non clam sed propalam nullis urgentibus querimoniis proficiscendi datur potestas. At vos, ut quibus magna navigandi commoditas oblata sit, quo fert iam dudum desiderium, navigatis. Egent vestra principes opera maximae potentiae. Stipendium est in manibus. Duces omnium iudicio veniunt optimi. Hoc ne tempus ad me quam velocissime necandum vobis peropportunum videtur esse? Non pestis irae talis animos vestros agitabat commilitones, quo tempore (scio vos memoriae tenacissimae viros id recordari) rebus nostris difficultate fluctuantibus summaque laborantibus penuria omnes anxii nos, omnes maesti, omnes ancipites eramus. Pater tunc una voce nuncupabar. Et mei semper optime meriti reminisci velle pollicebamini. Caeterum neque isti, qui modo sese huc contulerunt, dementes aut ingrati sunt. Quare nec hi vos (ut mea fert opinio) officium proborum virorum praebere censent. Hunc in me gerentes animum. His finem dicendi fecit. Tum Charminus Lacedaemonius ostendit fando nequaquam eos iure saevire in talem virum, ei se testem praestare. Nam Seuthem interroganti sibi Polynicoque de Xenophonte, quis nam vir esset, aliud potuisse dicere nihil, criminari nihil, praeterquam quod nimis studiosum militum nosceret eum, unde Lacedaemonios seque tractare illum consuesse acerbius. Posthac Eurylochus Lusiates Arcas genere Lacedaemoniis inquit primum eorum officium postulare, ut ipsi praetores ac optimi sui duces praemium navata opera, stipendiumque exigant ab Seuthe aut volente aut nolente, alioqui minime seducturos. Unde Polycrates Atheniensis pro Xenophonte dicere non dubitavit. Incusat Heraclidem ibi in conspectu stantem. Conqueritur de eo pro rebus suorum industria suorum sudore partis, iisque commisis illi, ut vaenirent. Quum esset praeda prorsus vaenumdata, neque Seuthi neque suis manubias attulisse, furto nun interraptus illum possidere, sapientum ergo fore consilium, hunc hominem coercere, non eum esse Thracem, Graecum Graecos offendere. His auditis Heraclides metu sane perculsus Seuthem adit. Dicit haud imprudenter facturos, si recesserint inde, quominus in potestatem nostrorum venire queant. Equos conscendunt. Castra sua repetunt. Inde Ebozelmio interprete ad Xenophontem misso Seuthes eum, secum remaneat, habentem armatos mille monet pollicitus exhibiturum orae maritimae loca reliquave, quaecunque promiserat. Enunciat, secretoque tenere iubet se ex ore Polynici percaepisse, si pervenerit in Lacedaemoniorum manus, Thimbronis iussu Xenophontem plane mortem oppetiturum. Haec ab aliis compluribus amicis ac hospitii iure iunctis illi enunciantur esse delatum, cavere oportere. Iis cognitis duas sumit hostias. Facit sacra Jovi Regi. Consulit melius antiquiusque sibi foret sequi Seuthis pollicitationes ac iussa prorsus, an illinc abire. Responsum datur, abeat. Seuthes moverat castra, ac longius locarat. At Graeci in vicis tabernaculis positis morabantur ad rem frumentariam comparandam atque ad repetenda loca maritima. Erant ii vici Medosadi iussu Seuthis attributi. Conspicatus ergo Medosades Graecos absumentes res ibi repertas tulit graviter. Ascito in societatem Odrysse viro summae potentiae, qui viribus praestabat caeteris eo sese conferentibus, assumptis quoque equitibus circiter quinquaginta venit. Vocat Xenophontem ab exercitu Graecorum, qui quidem cum quibusdam praefectis et aliis sui studiosis praesto fuit. Ibi Medosades Xenophontem nomine appellans fatetur sibi iniuriam inferri a nostris devastantibus pagos suos, se itaque pro Seuthe illumque virum, qui venit a Medoco superioris Thraciae rege, commonere, finibus suis exeant, quod ni fecerint, agros populari non concessurum, se eodem loco illos, quo hostes habiturum. Quum haec Xenophon intellexisset, responsum dat sibi difficile talia loquenti referre. Sileret, ni iuvenis aspectus se ad dicendum impelleret, ac ni mores utriusque partis ei demonstrare studeret. Docet antequam foret cum eis faedus ictum, se vagatos per hos agros, quacunque cordi esset, sive ad populandos, seu ad incendendos animus incitaret, eum, quum legationis munus obiret, seque in castra Graecorum conferret, neminem hostium fuisse veritum, eos in hos fines haud pedem ferre solitos, aut si quando ventum est, qua ratione in potentiorum locis trahitur mora, paratis ac fraenatis equis castra posita, foedere deinde inito, suorum viribus locis his in potestatem redactis se suosque modo pelli regione, qua ductu et auspiciis Graecorum recuperata potirentur, non eum fugere vires hostibus defuisse, quibus auxiliaris suorum manus propulsaretur, pro tantis ac talibus beneficiis non solum gratiam sibi referri muneraque dari eos negligere, verum etiam ne proficiscentes quidam tentoria ponerent, pro virili prohibere conari, quae porro locutus est, loquendo non illum deos non hunc virum vereri, qui in praesentia videt opulentum, quive priusquam secum foedus esset ictum, praedando vitam ducere noverat, ut ipse quoque fatetur, quare quid diceret, nescire, nihil ad se pertinere minas, se non amplius imperare, Lacedaemoniis nutu Seuthis abducendas copias permitti, nequaquam se accitum, ut suo quoque consensu id fieret, utque Lacedaemoniis, quibus modo habetur odio propterea, quod huc copias adduxerit, gratificarentur eas reducendo. Quum haec dicentem Odrysses audiret inquit Medosadi dictis se moveri, prae pudore velle obrui solo, si quidem antea nosceret, ut res se habet, haudquaquam sequeretur, in praesentia velle abire, non enim Medocus rex, si pellerentur optime meriti, probaret. His dictis conscendit equum, ac cum equitibus abit quattuor vel ad summum quinque excaeptis. At Medosades ob agros decursionibus vastatos confectus dolore Xenophontem Lacedaemonios accire iubet. Is cum familiarissimis suis adit Charminum ac Polynicum, vocari significat eos a Medosade. Docet sibi dictum agris excederent, arbitrari itaque praemium, quod debetur, eos posse recuperare, si dixerint exercitum se rogasse, intercederent pro stipendio, nolit, velit Seuthes, impetrarent ab eo, si stipem consecuti fuerint, alacri animo profecturos, signaque Lacedaemoniorum secuturos profiteri, id nequaquam iniquum postulare, dicere sibi Lacedaemonios pollicitos non antea discessuros, quam ad exitum perducta militum aequa postulata fuerint. His percaeptis haec se Lacones ac peraeque alia, quoad fieri potest, exactissime dicturos fatentur. Statim recedunt cum omnibus, quos opportunos habebant. Quum eo sese contulissent, Charminus, si quid, inquit, Medosades proloqui habes in animo, exprime. Sin minus, nos tecum velle colloqui scito. Tum Medosades perquam remissa ac emollita mente suam Seuthisque sententiam esse proponit, ut amici sui nihil adversi patiantur ab iis, quicquid his factum fuerit, sibi factum existimare, suos enim esse. Lacones ergo non se prius abituros referunt quam praemium datum fuerit iis, qui tam magna strenue confecerunt. Quod si re minus praestiterint, scire debere se istis auxiliatum modo pedem intulisse, nec non eos ad ulciscendum, qui nequaquam iusiurandum observantes hos laeserint, si Thraces tales se gesserint, in ipsos hinc equi repetendi fore initium. Tum Xenophon velitis, ait, his permittere, Medosades, (quandoquidem hos vestros amicos appellatis) ut decernant, in quorum finibus versamur, utque alterutros de his locis prius decedere iusserint, horum decreto stemus ac iudicio. Renuit haec ille. Tamen ipsos Laconas potissimum ad exigendum praemium Seuthem adire iubet. Fatetur Seuthem audire posse, sed si ire noluerint, secum Xenophontem mitti oportere. Pollicetur rem exacturum. Praeterea, quo minus pagos igni subjiciant, rogat. Inde Xenophon missus est. Cumque eo peridonei benivolentiaeque coniunctissimi proficiscuntur. Qui quidem quum eo sese contulisset, talem orationem exorsus est: Venio nihil, Seuthes, repetitum. In animo mihi est dicere, quoad fieri posset acerrime, non te recte succensere pro militibus postulanti, quae pollicitus es illis prompte daturum. Rebar enim tibi conducere pecuniae restituantur, aeque ac iis, recipiantur. Non dubito, quin in primis post deos te illustrem effecerint, ut qui tibi detulerint amplissimi regni summam, regemque multorum appellarint mortalium. Quare sive recte seu turpiter aegeris quidpiam, nullo latere modo potest, quin luce sit clarius. Decet talem ac tantum virum nullam opinionem ingratitudinis praestare in homines optime de te meritos. Decet a sex militum milibus audire bene. Decet denique idque summopere nihil, quod loqueris, infidum facere. Tum enim futilem ac imbecillam, tum ignominiosam orationem eorum, qui pollicentur aliud ore, clausum tenent aliud pectore, circumferri certo scio. Contra qui veritatem exercent, illorum dicta non minus possunt, pollentque et aliorum vis ac impetus. Si quem modestum efficere studeant, eorum minas non secus ac reliquorum ultiones ad id efficiendum valere constat, si cui quid promiserint eiuscemodi viri, ita re praestare, ut alios illico exhibentes. Reminiscere, quibus praemiis, quibus pollicitationibus usus societatem nobiscum iniisti. Num quidpiam perfecusti? Non certe. At tu, cui fides vera dicendi adhibebatur, incitasti tot, ac tales homines ad militandum, ad hostes superandos, ad imperium tuum recuperandum. Quod quidem non solum L talentis, quae recipienda nunc nostri putant, sed etiam longe pluris aestimatur. Ergo fides quam primum accaepimus, vaenumdata fuit abs te pecuniis his, quae tibi principatum recuperarunt. Agedum reminiscere, quanti faciebas id, quod modo confectum est, conficere. Non me praeterit id ipsum exequi acriore desiderio te flagrasse, quam longe maiores his facultates consequi. Eo maius ac turpius mihi detrimentum videretur esse non in praesentia haec continere, quam olim minus acquirere, quo gravius ac acerbius censetur ex opibus ad inopiam devolvi, quam nullas ab initio possedisse, quove durius moestiusque regno deponi vitamque privatam agere, quam nunquam regnasse. Proinde haud te ignorare arbitror, qui inditionem tuam venerunt paulo ante, necessitate non benivolentia adductos tui imperii iugum subiise, studere sese vindicare in libertatem, ni formido retardet quaedam eorum animos. Quaero abs te utrum censes maiori pavore detineri ipsos, tecumque sentire posse, si conspexerint tales in te geri animos, quales nunc geruntur militum studentium velle manere, ubi iusseris, contra, si opus fuerit, quo tute volveris, magnis itineribus contendere? An si duxerint, alios avocare, quo minus sese tibi dedant, ac hos ipsis esse quam tibi benivolentiores? Caeterum praefectorum inopia, non noster exercitus eos in ditionem tuam adduxit. Ergo discrimen imminet praesens, ne forte illos, qui abs te sibi putant inferri iniuriam, aut iis Lacedaemonios praestantiores duces deligant. Milites acriter strenueque cum Lacedaemoniis militaturos, si forent auctores stipis abs te impetrandae, recipiunt. Qui, quoniam copiis egent, haud id ipsum denegant. Huc accedit, quod Thraces, qui sunt tuae ditionis, multo moverent alacrius in te, quam tecum in alios arma. Nam imperium tuum servitutem, idem, si deletum foret, iis libertatem astruere satis apparet. Porro finibus utpote tuis iam consulendum iudico. Non dubito, quin malles hos pacatos, et a populationibus tutos obtinere, si milites, qui nunc conqueruntur, sua recipiant, et animo benivolo recedant, quam eosdem infestos agros reddentes, ac in devastandis moram trahentes intueri. Quippe si gererent hostiles animos, alis manus esset conscribenda tibi praestantior his numero, qua quidem in aciem adversus hostem descenderes. Copiis tuis opus annona foret. Collige animo, plus ne impenderetur argenti, si persolutum aes alienum fuerit nostris? An si debeantur pecuniae, copiasque alias conducere ampliores oporteret? Verum enimvero id argenti satis superque Heraclidi, ut mihi declaravit, videtur esse. Quin immo dandi et accipiendi longe minor aeris modo copia tibi, quam ante nostrum adventum fuerat. Decima pars huius superest. Non enim numerus multum aut parum diffinire solet. Id ipsum in restituentis ac accipientis iuribus situm est. Census, qui tibi penditur praesens, omnes, quas antehac obtinebas facultates, excedit. Ego vero Seuthes benivolentia, qua te prosequor adductus tibi faveo, tibi consulo, tibi denique, quod ad dignitatem ac maiestatem tuam pertinet, prospicio, ut dignus fortunis, quas coelitus accaepisti, videaris, utque me penes milites incolumem ac securum facias. Scito enim vires meas imbecilles esse, non me mihi infestos cum hoc exercitu invadere, ulciscique nec tibi, si vellem rursus opem ferre posse. Te deosque, qui nihil ignorant, testes esse velim me nihil, quod ad milites pertinet, abs te accaepisse, nihil unquam quod mihimet ipsi eorum vendicarem petiisse, nihil, quod promisisti, reposcere voluisse. Juro, neque si mihi restituere velles, quod debes, caperem, ni milites quoque sua reciperent. Turpe enim esset rem meam ad votum perducere, eorum vero neglectus ac occupatus sinere, quum praesertim ab iis honos habeatur mihi. Sed Heraclidi, qui ad opes cumulandas, quoquo modo posset, convertit animum, caetera praeter argentum nugae videntur esse. Nil Seuthes principi praestantius est, nil pulcrius, nil illustrius possessione virtutis, iustitiae, generositatis. Nam qui haec obtinet, amicis multis, quos habet, affluit, qui etiam gratiam mire studeant, eorum illi magna copia affluit. Non desunt, qui congratulentur rebus secundis utenti. Si quid erratum est, non penuria laborat opem ferentium. Verum enimvero, ni mea facta me tibi ex animo esse amicum te docuerint, neque mea oratio posset id ipsum docere. Praeterea milites quid sentiant, quid loquantur, animadverte. Scio praesentem te percaepisse sermones, quos ad me vituperandum promere. Nam me Lacedaemoniis accusare, quod te pluris quam eos faciam, quod tuas quam eorum res mallem esse prosperiore. Ad haec addunt, ac rumoribus affigunt te mihi munera detulisse. At tu quid? Putas ne me subornatum criminari propterea, quod malum meum in te animum conspiciant? An quod studiosum tui, quaeve ad dignitatem ac maiestatem tuam pertinent, vigilantem cognoscant? Quicunque munera praestat, omne homines beneficio affecti erga eum benivolum animum gerant, necesse est. At priusquam tibi quicquam obsequii praestitissem, me laeta fronte oculis, voce, muneribus excaepisti, nec quae pollicitus es exhibiturum, satis fecisti. Quum autem ut in animo erat, res confecisses, meoque studio ac industria in virum maximum evasisses, me in tam magna quidem versantem inter milites ignominia, deseruisti, ac contempsisti. Ego vero non dubito, quin tempus tibi sit declaraturum, quae restituere debeas, teque ipsum minime aequo animo laturum iudico, quorum prius beneficiis ornatus es, ab iis mox accusari. Rogo itaque, si quando nostris satisfacere in animo habueris, studeas in eum locum me penes milites restitui, in quo, quum ad te venissem, versabar. Iis percaeptis Seuthes execratur eum, qui fuerat in causa, quominus pridem stipendium solveretur. Unde cunctis Heraclides in suspicionem venerat. Nam profitetur nunquam sibi venisse in mentem, ut nostros aere promisso frustraretur, quicquid deberet soluturum. Quocirca denuo Xenophon posteaquam rem inquit exolvere in animo est, deprecor per me solvatur, nec me patiaris propter benivolentiam tuam a militibus iniquius tractari in praesentia, quam quo tempore ad te pedem intulimus. Tum ille refert haudquauqam se occasionem daturum, quominus ei a militibus honos habeatur, si penes se manserit cum mille, quos teneret armatos, se loca caeteraque, quaecumque pollicitus est, ei daturum. Xenophon id posse facere negat, se dimitti ait cupere. Seuthes tutius ei fore secum remanere quam discedere memorat. Is iterat, quod quamvis ibi incolere, suosque relinquere nequeat, consilium tamen ac providentiam suadentis probaret, quamve ubicunque fuerit consecutus honorem, non sine illius emolumento sit consecuturus. Hic Seuthes argenti se non multum habere demonstrat. Ei talentum exhibuit sexcentos boves, pecudum circiter quattuor millia, mancipia centum ac XX. Ad haec obsides ab iis, qui iniuriam intulerant ei, sumere recedereque iubet. Subridens Xenophon si igitur haec inquit ad stipendium solvendum minus sufficiant, cuius nam talentum se habere dicturus sit? Num quia recedenti discrimen imminet, praestat infestos vitare, quum praesertim minas auscultarit ipse. Per id temporis ibi moram traxerunt. Postridie, quae promiserat eis, exolvit, ac qui ea abigerent, simul mittit. At milites ante reditum Xenophontis rumores serere profectum ad habitandum una cum Seuthe atque ad accipiendum id, quod ei promiserat. Sed ubi redeuntem conspicati sunt, accurrunt laeti. Xenophon vero quum Charminum ac Polynicum oculis subjiceret, fatetur, quae adduceret, autoritate eorum militibus missa, se illis illa porrigere, decere copiis eos distribuere. Quibus rebus sumptis vaenditores constituuntur. Iisque praeda datur ad vaendendum. Nec defuit occasio, quin eis magno daretur crimini. At Xenophon haud quaquam exercitum amplius adire. Abire domum studere. Propalam sese expedire ad proficiscendum nondum de exilio nuntio allato, nec senatus consulto cognito, quo pellebatur Athenis. Contubernales autem eius adeuntes eum rogare, ne decederet, antequam copias abduxerit, ac Thimbroni tradiderit. Is illinc navigat Lampsacum. Cui quidem haruspex Euclides genere Phliasius ac Cleagorae filius occurrit, qui Cleagora scripserat in Lyceo insomnia. Is gratulatus est Xenophonti, ut qui redierit incolumis. Porro quum ab eo quaereret, quantum obtineret auri, quumque ipse iureiurando fateretur non sibi satis aeris fore ad viaticum volenti se in patriam recipere, in equum caeteraque, quae circa se habebat, vendiderit, haud ei credidit. Muneribus a Lampsacenis missis, victimis ad sacra facienda Apollini caesis quum Xenophon Euclidem adesse voluisset, quumque is inspiceret sacra, non eum tenere pecuniam affirmavit, se scire quas consequi queat, sed si neminem alium, eum sibi ipsi impedimento fore, ne consequatur eas. Xenophon asseruit. At ille Juppiter tranquillus obstat tibi inquit, ac deinde quaerit, su unquam rem divinam fecerit eo ritu, quo consueverat domi pro iis sacrificare, ac integrum hostiam comburere. Xenophon, ex quo peregre profectus est, nunquam huic deo fatetur immolasse. Qua re cognita consulit, sacra faciat ei. Quippe non ab re foret. Postridie Xenophon ad Ophrynium rem divinam facit. Integros sues more patrio incendendos curavit. Quo facto litavit. Eodem die Bito simulque Euclides sese conferunt ad aes exhibendum copiis. A Xenophonte suscipiuntur hospitio. Cui quidem equum, quem Lampsaci vendiderat L daricis, restituunt redemptum suspicantes adductum inopia vaenundasse. Nam intellexerant eum equo delectari. Nec pretium recipere placuit. Hinc per Troiam iter faciunt. Superantes Idam primum perveniunt Antandrum. Mox prope Lydiae oram profecti in Thebae campum, inde per oppidum Adramyttium ac Certonium iuxta Atarnea in planiciem Caici sese conferunt ac Pergamum urbem Lydiae occupant. Xenophon apud Helladem Gongyli matrem divertit. Haec indicat Asidatem virum Persam in campo versari. Docet si noctu cum trecentis viris moverit, eum coniugemque ac liberos opesque magnas posse in suam redigere potestem. Pro duce loci nepote Daphnagoraque, quem plurimi faciebat, dato Xenophon rem divinam facit coram haruspice Agasia viro Eleo approbante sacra optime cedere, hominemque in ditionem venturum. Corporibus itaque cibo curatis decurionibus quam familiarissimis ac ubique fidei probatissimae, ut de iis bene mereretur, assumptis movet. Adiungunt se alii quoque invito ac repellenti circiter sexingenti. Decuriones vero, quominus impartirent praedam, eos extrudere quasi paratis iam fortunis ac in manu existentibus. Postquam eo secunda vigilia veniunt, mancipia multa resque, quae prope ambitum muri ultro citroque versabantur, evadunt haudquaquam curantes nostros, ut quos studium teneret, ac animus impelleret ad Asidatem capiendum, eiusque potiundum opibus. Oppugnantes ubi potiri turri nequeunt, ut quae magnitudine altitudineque excederet, ac propugnacula munita forent tutaque frequentia virorum et virtute propugnantium, eam perfodere aggrediuntur. Erat murus latus octo lateres. Is usque ad lucem primam perfoditur. Die orto nescio quis eorum, qui propugnabant, transfixit medium femur militis nostri prope stantis ingenti veru, quo solet assari taurus. Caeterum frequentia sagittarum effectum est, ne transiri recedereque amplius tutum foret. Iis vociferantibus, ac igne signo dato cum suis viribus Itabelis ad suppetias ferendas ac peraeque praesidium ex Comania armatorum ac equitum Hircanorum contendit. Qui quidem sub Rege quasi octoginta stipendia merebant. Nec non Parthenio cetrati circiter octingenti. Porro alii movent Apollonia alii ex proximis locis etiam equites. Quum iam tempus posceret, ut cogitarent, qua ratio ne discedendum esset bobus ac pecudibus captis, quicquid eorum capi potuit, abeunt, ac mancipia abducunt quadrato latere constituto. Non amplius niti, nec cura in animos descendere ad pecunias diripiendas. Verum quum vererentur, ne discessus par fugae videretur esse, si neglectis opibus abirent, neve confidentior hostis ac miles moestior foret in praesentia, perinde ac de fortunis decertaturi movent. At Gongylus exiguam Graecorum manum conspicatus contraque frequentes hostes imminentes impulsu matris cum cohortibus suis praesto fuit. Etiam ipse studebat navare operam, discrimenque cum nostris communicare. Nec non Procles princeps a Damarato Elisarna ac Teuthrania venit auxiliatum. At qui cum Xenophonte erant, quum iam urgerentur sagittis ac fundis, circumeuntes ut arcus opponerent telis adversantium, vix Carcasum flumen trajiciunt fere media parte vulneribus confecta. Per id temporis Agasias Stymphalius, qui continuis proeliis cum hostibus decertavit, decurio insignis vulneratur. Circiter captivi incolumes CC in Graecorum manus pervenere, tantumque pecudum, quantum ad sacra facienda sufficeret. Xenophon postridie re divina facta noctu copias omnis educit ad proficiscendum per fines Lydiae quam longissime posset, ne propius versando pavorem incuteret, utque securos ac negligentiores redderet hostes. At Asidates quum Xenophontem rursus acri animo exardescentem, iraque percitum, cumque copiis omnibus in se venturum audiret, egressus in vicos ad pernoctandum, quibus Parthenium imminebat oppidum, sese contulit. Tunc in eos, quicum Xenophonte erant, incidit. Ipse capitur uxorque et liberi eius. Ad haec equi fortunaeque prorsus omnes in nostrorum manu fuerunt. Ita sacra priora bene cesserunt. Quo facto denuo Pergamum nostri sese recipiunt. Ibi Xenophon de deo conqueritur. Nam Lacones decurionesque ac alii principes et milites opem tulerunt. Unde quosque equos optimos ac iumenta caeteraque sunt consecuti adeo, ut alios quoque promereri iam valerent. Interim Thimbron accedit. Exercitu assumpto cumque reliquis Graecorum viribus coniuncto bellum cum Tissapherne Pharnabazoque gerere coepit. Reliquum est, ut principes, qui praefuerunt Regiis finibus, qua iter factum, recenseam, utque itineris ratio temporisque spacium, quod Graeci proficiscendo revertendoque transaegerunt, constet. Lydiae Artimas, Phrygiae Artacamas, Lycaoniae Cappadociaeque Mithridates, Ciliciae Synnesis, Phoeniciae et Arabiae Dernes, Syriae atque Assyriae Belesys, Babyloniae Rhoparas, Arbacas Mediae. Phasianis Hesperitisque Tiribazus imperat. Carduchi, Chalybes, Chaldaei, Macrones, Colchi, Mossynoeci, Coetae, Tibareni suis legibus utuntur. Caeterum Paphlagoniae Corylas, Bithynorum, Pharnabazus, Thracum, qui Europam inolunt, Seuthes Princeps. Universi itineris, quod in profectione atque reversione confectu, summa est. Ducentes decies quinquies stativa habita parasangae MCL stadiorum XXX quattuor milia, et CCLV profectionis ac reversionis annus ac trimestre spacium.
FINIS