PRAEFATIO IN PRIMUM LIBRUM MORALIUM distichorum.
Visus eram, qua se tollit formosa Rhacusa,
Et pater Illyricas Sercus A Note: A. Sergius mons est urbi Rhacusae imminens, vulgus Bergatum vocat, et sunt qui Barguli
[Illyriae] Latronis, cuius Cicero in Officiis meminit sedem fuisse existiment, vocabuli similitudine
(ut opinor) adducti. obumbrat aquas.
Multa diu tacitus meditari, et voluere mecum,
Et fuit ante alias non ea cura levis.
Cur quae principiis constat, ea cuncta suopte
Serius, aut citius, pondere victa cadunt?
Nam (si vera canunt vates) ruet arduus olim
Aether, et cineres ibit uterque polus.
Rursus et unius vultus erit orbis, et una
Rursus erit coecis machina seminibus.
At deus ipse sui plenus, Deus omnia solus
Digeret illa, suis restituetque locis.
[Page 2]
Mox nova se tollet facies, nascetur et orbis
Aureus, atque ipso iam Iove digna domus.
Illa erit e puro Saphyro, puroque Smaragdo,
Et distincta novis undique Chrysolithis.
Stabit et aeternum, nullisque obnoxia flammis,
Crebra licet summa fulmina ab arce tonent.
Sic ubi mille senes absumpsit in ignibus annos,
Purior ex ipsis ignibus exit avis.
Et colit Aeoas sylvas, et luce coruscum
Gaudet odorato mergere Gange caput.
Sol quoque, sol melior terras lustrabit, et ibit
Aemula fraternis Cynthia luminibus.
Et matutino coget nova sidera coelo
Splendidior veniens Phosphoros ante diem.
Ver alet aeternum Zephyri spirantior aura,
Et strepet argutis cantibus omne nemus.
Tum mala diffugient veteris contagia morbi.
Non sapor ingratus, non erit herba nocens,
Arma procul, procul omne nefas, procul omnis et ira,
Non cruor, aut caedes, omnia pacis erunt.
Vix ea, cum ridens {aurim} Mihi vellit Apollo,
[Quaerit] et unde novus venerit iste furor.
Tu Chaos antiquum, et veteris primordia mundi,
Scilicet, et quae sunt, quaeque futura canes?
Nec pudet interitum rerum praedicere, et altum
Ire, per occultas, super et astra vias.
Iam novus incedis Lucretius, alter et Aetnam
Insilis attoniti pectoris Empedocles.
Si venit in mente, quibus olim assueveris antris,
Et quae prima tibi plectra Thalia dedit,
[Page 3]
Quosque puer latices, et quo de fonte bibisti,
Ingenium (dices) praegravat iste labor.
Ista decent vates, quos nunc Heliconis in unda,
Nunc fas Permessi ponere fonte sitim.
Fronde comam vinctos Penęide. Cum tua vix dum
Aridus e rivo tinxerit ora liquor.
Illis firma ratis sulcat vada caerula ponti,
At tua vix pigro tuta carina lacu est.
Ergo leves numeros, tenuesque amplectere Musas.
Res est (crede Mihi) viribus apta tuis,
Et cane (cui teneram dulcis puer adplicet {aurim})
Quod libeat castis discere virginibus.
Quippe bonam si quis sementem fecerit, illi
Proveniet largo foenore laeta seges,
Qui prior ingenuos effinxit carmine mores,
Et vitiis laxam noluit esse viam,
Quique Iovem iam tum iussit sperare parentem
Haerentem in biviis Amphitryoniaden.
Sive Cato, sive ille Sami Florentis alumnus,
Sive suo dignus nomine Palladius.
Illius umbra locos laetos colat, illius astra
Fama petat, nostris inclyta carminibus.
Dixit; et Aonius mentem calor impulit. inde
Nobile Socratis versibus extat opus.
[Page 4]
Ad Antonium Medices Capellum Francisci Magni Etruriae Ducis Filium
Dispulit ut tenebras, et lucem Aurora reduxit.
Surge puer, somni tardior hora nocet.
Nec mora, vicinam Divae genitricis in [aedem]
I pedes, illa tibi primi terenda via est.
Hic tu pauca Deam supplex, de more precare,
Virgo pia est, votis annuet illa piis.
Summa sit, ut Medices late dominentur, et ultra
Auroram, et Gangem gloria gentis eat.
Poscere plura nefas, curabit caetera virgo,
Quique novo fulget sidere Cosmus avus.
At cum finis erit precibus, populumque sacerdos
Rore levi inspersum iusserit ire domum,
Tunc lege ab Illyrica missum tibi gente Catonem.
Est brevis, at scitu digna libellus habet.
AD LECTOREM
Quotiescunque in hoc carmine Iovis nomen occurret, (occurret autem non semel) Deum
Opt. Max. intelligi volo, merito enim ab antiquis summus ille rerum opifex Iuppiter dictus
est, quasi pater sit, qui omnia nutu suo foveat, atque iuvet. Hoc praefari libuit,
ne pii lectoris animus ea voce offenderetur.
[Page 5]
MORALIUM DISTICHORUM Liber Primus.
A Iove quidquid agas, primordia sumere fas est.
Omnia quippe movet, et regit ille deus.
Militia est hominis vita, et certamine in omni
Victor erit, quisquis re patienter aget.
Cum sit corpus iners nobis, caelestis et aura,
Cur non corpus iners serviat? aura regat?
Humanis oculis si virtus alma pateres,
Nulla Dea in terris esset amabilior.
Quamvis ignorent homines, et numina parcant,
Ipsa tamen per se crimina foeda puta.
Pro patria pugna, pro rege, arisque receptis.
[Page 6]
Sors utcumque cadat, gloria certa manet
Qui rex natus eris, regales nitere in artes,
Et correcta piis legibus arma tenet.
Omnia habet virtus in se bona, nullius ergo
Indiget, assidue cui sedet illa comes.
Recte Cinna valet, merito, quia castior illo
Nemo solet, nemo parcior esse cibi.
Quae nam te rabies, quae nam mala vexat Erinnys
Caesar; ut in patriam bella nefanda geras.
Non satis, ut magno iactes te principe natum,
At satis, ut magno principe digna geras.
Imbue laudatis pueriles vocibus aures,
Fragret ut infuso nectare testa diu.
Non Lusitani sitientem sanguinis aeque
Odi, atque accepti muneris immemorem.
Quidquid agas, seu luce palam, seu nocte profunda,
Crede Deum testem rebus adesse tuis.
Admonet Aenaeas, qua sit pietate colendus,
Seu facilis, seu sit durus uterque parens.
Duxisti uxorem, laudo, tamen illa memento.
Iungat ut una fides pectora, et unus amor.
Artibus ingenuis, et moribus instrue natos,
Nec maiora potes, nec meliora dare.
Ad scopulus Sirenum impegit navita, quisquis
Otia foemineo captus amore terit.
Qui sapit, is dives, quod honestum hoc utile dico,
Si fallor, falli cum Cicerone libet.
Haud facile evellas animis puerilibus olim
Insita, radices altius egit amor.
Si quis Pyrrhe frui gestit florente senecta.
[Page 7]
Ante diem (moneo) fiat ut ille senex.
Qui desiderio mollis, remoratur amicum,
Cum discedendi causa sit aequa, nocet.
Quae tibi, et uxori, et natis alimenta parasti,
Dicam equidem, regi iure negare potes.
Aurum aurum cives, auro splendente Philippus
Rem gerit, et Victor castra inimica premit.
Mulus, et Ausonius sermo, et differta crumena,
Praestabunt faciles haec tria dona vias.
E tripode hoc Phoebus, sapiente crescet in horas
Omne bonum, levius fiet et omne malum.
Sol caput involvit tenebris, et terra [dehiscit],
Cum potitur terrae filius imperio.
Aula tibi regum ne sit suspecta, susurra
Byssina verba {Mydae} mollibus auriculis.
Ingenuus pudor a rebus te turpibus arcet,
Et tinctura boni moris inesse solet.
Qui virtutem animo complectitur, ille beatus,
Non qui bobus arat rura paterna suis.
Re peregre bene gesta accrevit gloria multis,
Multis parta tamen clarior illa domi.
Liberior Bruto est, et Crasso ditior ipso,
Qui male quaesitas spernere novit opes.
Quod pulchrum, et rectum est, et quod non pugnat honesto
Utile purgata Stoicus aure vocat.
Civili belli miser exitus, imbuit hostis
Frater fraterno sanguine saepe manus.
Mortalem dicet sapiens, genuisse sciebam,
Si cadat infaelix filius ante diem.
Multa audire potest quicunque et multa tacere
[Page 8]
Ni vetus imponit regula, multa sapit.
Mille habet (ut perhibent) secum mens conscia testes.
Et cum sola silet, tota theatra fremunt.
Paucis contentam naturam imitare, peraeque
Omnibus illa solet rebus habere modum.
Cum paret, vel cum bonus imperat, ilicet aequis
Armatur patrium legibus imperium.
Iam tibi sumpta toga est, iam vestis prima nitentes
Barba genas, pueris Paule relinque nuces.
Ne quos muneribus corruperit, esse fideles
Credat, Alexandro saepe Philippus ait.
Optima vivendi ratio si creverit usu,
Nulla ingrata minus, nec mage dulcis erit.
In vitio est, belli post multa, et fortia facta
Ad Capuam si quis desidiosus agat.
Ludere cum libuit pubes Romana natabat,
Aut bellatoris terga premebat equi.
Unus, et hic senior, medicaeque peritior artis
Adsit, ut illius sentiat aeger opem.
Quattuor e rebus pro certo est cuncta creari.
At falsum est, fato quattuor illa regi.
Rectius ut vivas, et crimine liber ab omni,
Id fac, quod factum, cum moriere, velis.
Gloria veridicum Diis immortalibus aequat.
Quae crux mendaci, quae rota poena satis?
Liber eram, et nulli nuper servire paratus,
Nunc misere duris servio temporibus.
Fama (malum) maria, et terras praetervolat omnes,
Nollem quid de te turpius illa sonet.
Si me bicipitem peperisset Galla, Britannos
[Page 9]
Haud equidem auderem visere caeruleos.
Quae male quaesieris, male dilabentur, et haeres
Tertius has raro diffluet inter opes.
Est, qui virtutem nunc hanc, nunc suspicit illam,
Me iuvat ante alias aurea sobrietas.
Multarum rerum quisquis sibi comparat usum,
Vir bonus, et sapiens fertur in urbe sua.
Admirere [dives], hic donat, et abnuit ille:
Hic Rex dives opum, pauper at ille senex.
Verberibus servos, exemplo corrige natos,
Vulgatum est, domini murmure gaudet equus.
Si non casta tibi, saltem sit cauta, precare,
Quae formosa nimis, dives et uxor erit.
Fortunae vetus hic ludus, modo rex ab aratro,
Et modo rege satus rex ad aratra venit.
Parthorum vires, et Turcica praelia nosti,
Et nescis, quam sit res tibi curta domi.
In vino laudes cyathos duos, tertius ille
Noxius est capiti, quartus in arma rapit.
Quod iacet ante pedes, vel stultus perspicit, at quae
Dissita sunt, sapiens, quaeque futura videt.
Sperne voluptates, nam quae sunt tempora fluxa,
Fluxa quoque et nulla dicere laude potes.
Callidus, et sapiens, et dux expertus in armis
Aut facit, aut hostis praevenit insidias.
Quisquis amicitiam proprio metitur ab usu,
Ille parum firma dignus amicitia.
Si duo forte premat mala te; fuge Posthume maius
Et tolerare aequo pectore disce minus.
Qui stat conventis, et pacta observat, in illo
[Page 10]
{Elucesit}, (ait Stoicus) alma fides.
Et velis, et equis par est, fugiatur ut ille,
Quisquis non aliis, quam sibi natus erit.
Ne temere navim, quisquis apellat Abydon,
Nec suspecta minus Graia Corinthus erit.
Si diis aequa placent, sparsus cur caede tyrannus
Regnat? et illius ferrea progenies.
Dicitur in pecudes homines mutasse Calypso,
Fabula mentita est, illa libido fuit.
Exornat doctrina probos, verum illa scelestis
Addita, turpe nefas conciliare solet.
Iuris iurandi memor esto, et credito testem
Esse Deum, laesam vindicat ille fidem.
Nascantur violae circum tua busta Properti,
Sobrius in cuius carmine regnat amor.
Qui struit insidias, blanditur et ore bilingui,
Is mihi Plutonis ianitor alter erit.
Nescis, quid serus vesper vehat, et tamen audes
Dicere, venturus Idibus aera dabo.
Misceat horribiles succos invisa noverca;
Cui iucunda parum pocula matris erunt.
Non qui te genuit, sed qui bene struxit in artes,
Ille tuum decus est, et tuus ille parens.
Potet aquam galea, et turbatam pulvere miles.
At de Salmacio foemina fonte bibat.
Promisit noctes, et basia callida Lais;
Heu redimas quanti penituisse tuum.
Libera qui ponit vestigia, crede leonem.
Quis secus, ille tibi cercopithecus erit.
Laudatur miles patiens algoris et aestus;
[Page 11]
Quique famen norit vincere, quique sitim.
Invitus feci, quia Caesaris ira coegit,
Pone metum, vis est, et valet illa nihil.
Fit levis interdum nobis provecta senectus,
Cum iuvenum adsurgit turba modesta seni.
Audivere senes iuvenem me, nunc (precor) audi
Me iuvenis (nec non postulo iniqua) senem.
Sunt duo discipuli, quorum calcaribus alter,
Alter eget fraeno, doctus uterque tamen.
Promissis te stare velim, quae libera, quaeque
Neve expressa dolo, neve coacta metu.
Gloria gestarum rerum contingat, ut haeres
Filius has omni tempore iactet opes.
Sutor eras, qui nunc populo das iura petenti,
Rursus et hoc populo iudice sutor eris.
Quae nitet ore bono, nec constat mente puella,
Aureus in rostro est annulus illa suis.
Si quid iurasti, te ius astringit, et illud
Dissolvi nulla calliditate potest.
Qui sapit, is vultus ad sidera tollit, et illa
Illa, inquit patria est, haec peregrina domus.
Hercle mori nollem, verum salva arce, bonisque
Civibus, haudquaquam mors ea dura venit.
Quo ducit natura, bonum est, ut quisque sequatur,
Illa benigna parens, illa magistra sagax.
Fama est cum superis olim pugnasse Gigantes,
Mendaces hodie cum Iove bella gerunt.
Cum dederis pacem victis Hispane fidelem,
Hanc sperare bonam, perpetuamque potes.
Absit culpa meis a moribus, et scelus omne,
[Page 12]
Caetera fortunae vulnera nulla puto.
Cur exclusa meis tectis volitabit hirundo?
Iam scio, suspecta est garrula lingua domi.
Turbida cum mens est, et cum iacet anxia curis,
Mollior interdum sermo ministrat opem.
Qui caelum, et terras lustrat sol aureus omnes,
Quacunque ingreditur, nil videt ille novum.
Cum pius in patriam, cum sis sermone modestus,
Cum reverens legum, tunc mihi civis eris.
Valla sui oblitus, veteris res curat amici.
Talis Horus, talis noster Alardus erat.
Iure tibi imperium partum virtute tuere,
{Caussa} tua est potior, iustaque bella moves.
Aurea misisti mihi carmina, et aurea mala,
Et dubium, placeant illa, vel illa magis.
Rusticus es Corydon, et vis urbanus haberi.
Stulte quis e sicco pumice quaerat aquam.
Eventum rerum cuivis sperare secundum
Fas sit, at in nostra non situs ille manu.
Nupsit Laura seni formosa, et casta puella,
Ah male [pupillos] Laura puella dabit.
Vane senex, nihil est violentius aure tyranni,
Et tu pergis adhuc libera verba loqui?
Est sua vis signis coelestibus, aurea vidit
Quem Venus obliquo sidere, ineptus amat.
Iurans saepe Deos vocat in mendacia testes,
Est, non est, magno vox ea digna viro.
Opportuna loqui nonnunquam foemina novit,
Huius et haud possis spernere consilium.
Teuton bella gerens it pastus et ille ferina,
[Page 13]
Quaeque premit {gale}: musta, subinde bibit.
Suspensus laqueo est, regum qui dixit Arellus
Funera, funereas vidit Arellus aves.
Tum vero regnum, et florens respublica crescit.
Cum pia relligio, priscaque iura vigent.
Pontificum coenas spernes, et munera regum,
Si modo libertas aurea nota tibi est.
Aulus amat Phrynem, et Phryne deperit Aulum,
Mutuus hic, quo non dulcior alter, amor.
Filius Hannibalis patriis ne degener actis
Occidat, a parvo bella docendus erit.
Cum rixantur anus atavorum antiqua retexunt
Crimina, vera loqui splendida bilis amat.
Maiorum pia relligio, suffixaque templis
Munera, non magnae regna tuentur opes.
Praesidium vitae quisquis tibi quaeris honestum,
Haec lege quae Cous tradidit Hippocrates.
Ne libertatis vana deceptus ab aura
In regem, aut cives ceperis arma tuos.
Quem semel ornaris, perges ornare Marine,
Aurea Francisci vox ea regis erat.
Vincere si nequeat, mortem sibi quaerit honestam,
Hesperius quoties miles in arma venit.
Aut amat, aut odit, verum impatienter utrumque
Foemina, cur? Medium possidet illa nihil.
Floruit egregie Latium; et stetit aucta diu res,
Obsequio iuvenum, consilioque senum.
Dicant de te alii, seu sis virtute probandus,
Sive malo ingenio turpis, at ipse tace.
Ante alias omnes, quae sint in coniuge, dotes,
[Page 14]
Ingenium simplex, et {stata} forma placet.
Peccanti semel ignosce, et desistere suade,
Si pergat, iudex durior esse velis.
Sive dolo, seu res vera virtute paratur,
Quidquid id est, bello Victor utrumque probes.
Non amat, aut odit, [vacat] omni speque metuque,
Cum sedet, ut caussas iudicet Aemilius.
Cum res in dubio est, et atrox fortuna minatur,
Si quis opem tulerit, certus amicus erit.
Ridens nescio quis nuper mihi dixit in {aurim},
Qui tam multa canit carmina, nulla canit.
Hospitii in muro legi carbone notatum.
Qui regnare volet, serviat ille Deo.
Quis furor, ascito formam corrumpere fuco,
Lux mea, per salebras purior unda fluit.
Cunctando Fabius collapsam restituit rem.
Est qui florentes impiger urit opes.
Non semel audivi, male qui benefacta locavit
Hoc agit infaelix, ut malefacta putem.
Qualis apis verni flores delibat Hymetti,
Daedala tale Mihi Musa paravit opus.
Aurea qui dixit mediocria, sive sophista,
Seu potius vates, aureus ille fuit.
Musae Pierides Eborae Latialis alumnus
Flavius haec vobis qualiacunque dicat.
[Page 15]
PRAEFATIO IN SECUNDUM Librum Carminum Moralium ad Antonium Medices Francisci Magni
Etruriae Ducis Filium
Qua A Note: A Caiana villa Laurentii Medicis senioris Politiani carminibus celebrata. Caiana vetus Lauri senioris amores
Servat adhuc notis villula deliciis:
Manat et Etruscos B Note: B Umbro fluvius, cuius idem Politianus meminit. Umbro declivis in agros.
Stat locus umbrosis consitus arboribus.
Quo neque ferventes detorquet Sirius ignes,
Nec penetrat saevo frigore tristes hyems.
At virides semper campos, et mollia rivis
Prata fovent Zephyrus, vernaque temperies.
Aura quoque hic Arabum suaves inspirat odores,
Et resonat volucrum cantibus omne nemus.
In medio apparet templum Gangetide gaza,
Et trabe conspicuum, marmoreoque solo.
Multa tholo pendent donaria, multus et usus
Turis inest flammis, dives et ara calet.
Hic Dea, quae septem fauces compescuit hydrae,
Aviaque inventu est, et iuga summa tenet.
Auspiciis magni colitur Ducis, hic sua Tuscis
Illibata viget gloria Semideis.
Et quod pacis opus, quid honos quaesitus in armis,
Quod vetus externis regibus {hospitum},
Antiqua in cedro, saxove insculpta leguntur,
Ne pereat magni nominis historia.
Huc puerum Medicen secum tulit aurea Clio,
Sicut erat matris raptus ab uberibus.
[Page 16]
Melque merum teneris fertur stillasse labellis.
Inde Periclaeo sedit in ore C Note: C Lepos id est Pitho. quam Cicero leporem, Quintilianus persuadendi Deam vocat. lepos.
Tum Latias artes, et dignos principe mores
Insinuat Clius Calliopea soror.
Necnon rore maris, necnon bene olente Sabina
Molle caput lustrat tertia Melpomene.
Quartaque discedens dedit oscula, et incipe dixit,
Patris in imperium crescere magne puer.
Nec plura his, gremio nam regem D Note: D Flora urbs Florentia. Flora recepit
Lotum Permessi lene fluentis aqua.
AD LECTOREM
Non hic bella legis, non hic recitantur amores,
Nec canitur nostro carmine ruris opus.
At regitur cursus iuvenum, et primoribus annis
Vivendi recte norma diserta datur.
[Page 17]
MORALIUM DISTICHORUM Liber II.
Mane recens orto divinum numen adora.
Omnia rite cadent. tu modo funde preces.
Mors aerumnarum requies sapientibus et [quis]
Persuasum esse Deos, et meliora loca.
Cum puer, aut florens effertur virgo, solet Thrax
Dicere, cum dulce est vivere, dulce mori est.
Virtus sola docet, quid turpe, et quid sit honestum:
Hac duce, et hac una vivere lege decet.
Non patet ignavis virtutis regia. ad illam
Et labor, et sudor ducit, et arcta via.
Altera lanx animi, lanx corporis altera. Verum
Illa animi terras deprimit, et maria.
[Page 18]
Nec viridi aetati, nigris nec fide capillis.
Et matura simul mors, et acerba metit.
Mutua des, laudo. quis enim reprehendat honesta?
Ut vero fias sponsor, id usque veto.
Si quis amat iuvenis, facile est ignoscere amanti.
Excusanda senis nulla libido venit.
Summo mane faber surgens Demosthenis iram
Provocat, octava est, te sopor altus habet.
Nolis occulte maledicere Regibus. ipsis
Auris inest muris, si {Corycaeus} abest.
Cannarum victor Capuam desedit ad urbem
Alcinoi iuvenis, Penelopaeque procus.
Occurrat leo, vel Libycis basiliscus arenis,
Et non mane mihi garrulus Elvidius.
Qui parcit nummis, et res non curat honestas,
Si quid Aristoteli credimus, ille tenax.
Si senio affectos invasit febris in artus,
Iam iam venturae nuncia mortis adest.
Dulcis inexperto Mars vulgo fertur. at illum
Qui semel expertus odit, et arma fugit
Calliodorus emit precibus. Dionysius auro.
Dimidio pluris Calliodorus emit.
Nil refert sapientis, humi, an sublime putrescat.
Id refert, num res cogat honesta mori.
Vera loqui qui vult, et opem largitur egenis,
Hunc super astra locant dogmata Pythagorae.
Cui sua stat ratio, sive oti, sive negoti,
Ille vir incassum non sinit ire diem.
Ars, et Natura, et longo Maro tritus ab usu,
Si simul adfuerint, tersa poesis erit.
[Page 19]
A sene grandaevo didici. qui rarior hospes
Venerit, is vernae fragrat odore rosae.
Et vetus, et trita est sententia, piscis, et hospes,
Cum mora fit tridui, putet uterque domi.
Excusare licet furem, si forte coegit
Importuna malum crimen adire fames.
Id vero facinus praeclarum, ea gloria Regum,
Non nocuisse ulli, cum nocuisse queas.
Id vero facinus laudari in saecula dignum,
Si quod es, id tantum, nec magis esse velis.
Pestis amicitiae, et fratrum discordia ab undis
Triste caput Stygiis extulit ambitio.
Ridet vir sapiens fortunam. sive secundis
Implet vela Notis, turbida sive venit.
Mitte supervacuos inquit vir magnus, honores.
Ambitio in mores non cadit ista meos.
Sunt regum, et regnorum animae concordia, iura.
Crescit et a sanctis legibus omnis honos.
Illum ego laudarim, si quis puer indole rara
Eminet, et si quis fronte modestus erit.
Direptor Solymorum aurum, quod Crasse sitisti,
Ebibe. Sacrilegos exitus iste manet.
Mundi oculus Sol est. vivax quoque spiritus illum
Temperat alma Iovis filia Iustitia.
Non patitur regnum socium, neque teda iugalis.
Haec duo nec Pyladae iungere possit amor.
Qui libertatis sub imagine palpat, ab illo
Quantum Monda Pado distat, abesse velim.
Foemina natura varium, et mutabile semper.
Diligat, incertum est, oderit an ne magis.
[Page 20]
Templa Dei summi sparsisti sanguine Magne.
Ecce dies, quo tu sanguine sparsus eris.
Non secus oblectat civis me nomen honesti.
Quam qui de pomis dulcibus halat odor.
Doctus ain medicus iuvenis Sempronius? aio.
Vix credo. medicum nam decet esse senem.
Vae regno, cuius puero res credita summa est.
Anglus in exemplo Rex Eduardus erit.
Ingluviem, et sordes si quis meretricis avarae
Norit, erit casto castior Hippolyto.
Noli assentiri, cum quis te laudat, et illud
Socraticum repetes, me scio, scire nihil.
Post maris imperium partum dux {Austrie} quid stas?
Rem gere, fortunae dum pede colla premis.
Adsentatorem quisquis sibi credit amicum,
Fallitur; ut primum deficit olla, fugit.
Tanquam serpentes Afros fuge prava Latine
Colloquia, officiunt moribus illa piis.
Nec generosam animam dignatur funere vili
Fortis Iber, neque vult crebra pericla pati.
Si ne quid nimis e summo cadit aethere, quorsum
tot lecta disticha in breves sententias.
Quam nactus Sparten, hanc tu cole Didace Sparten.
Cultor agri si vis, civis et esse bonus.
Quod tibi non notum est, verum cur dixeris esse?
Moribus ingenuis dissidet illa nota.
Vincere Romanum est, aut fortiter emori in armis,
Dixit, et interea flagrat ab igne manus.
Qui fugit, aut hosti dextram protendit inermem,
Ille nec Hispanus, nec fuit ille Lacon.
[Page 21]
Consenuit regum si quis tranquillus in aula,
Ille niger cygnus, corvus et albus erat.
Neve odio, neu tu privatae indulseris irae.
Saepe utrumque malae cladis origo fuit.
Fabula non vana est Aesopi. fictilis urna,
Aerea quam tulerat sponte, recusat opem.
Iniurata mihi mens est, iurataque lingua.
Hannibal hostis ait. Punica et illa fides.
Qui populi praees, populis prodesse memento.
Sin minus. haud longo tempore praesul eris.
Scire meum nihil est, qui dixerit, ille diserte
Dixit, et hic dignum Socrate pectus habet.
Concedunt faciles non omnibus omnia Divi.
Norunt, quid prodest, et quid obesse solet.
Notus equus cursu. bos est electus aratro.
Foemina nectendis nascitur apta dolis.
Maiorum monumenta videns, et clara trophaea,
Aude aliquid, quod te arguet esse virum.
Ad natalitias epulas conviva vocatus,
Nec mutus, neque tu garrulus esse velis.
Salmacidis spoliis ignavus gaudeat hostis.
Nam mihi diffuso parta cruore placent.
Crimen avarus habet, nec habet largitio fundum,
Inter utrumque latus praeteragenda ratis.
Nocturnas rixas, et ni suspecta cavebis
Peste loca, ignoto forsan ab ense cades.
Supplicium sceleri, et recte sua praemia factis
Rex statue, ut possit res tua stare diu.
Mendax qui semel est, et peierat, huic ego nolim,
Quamvis per Divos iuret, habere fidem.
[Page 22]
Sit contemptor opum, sit cultor iuris, et aequi,
Quisquis Pierios optat adire choros.
Noli immaturo maerere in funere nati.
Quem Dii amant (aiunt) occidit ille puer.
Omnes in gladio leges sitae, et omnia iura.
Talia in ore frequens verba tyrannus habet.
Nil te praeter amem divina scientia rerum.
Tu terras, et tu sidera summa regis.
Hei mihi, quam multis odiosa licentia damno est,
Quam bene labra premens fingitur Harpocrates.
Crescit consilio respublica, crescit et armis.
Altera et alterius res sibi poscit opem.
Rex Lusitanus iacet hic. Mars impius auctor
Criminis. haud parcit fortibus ille viris.
Fac valeas animo mi Tiro, ut corpore possis.
Altera enim alterius res sibi poscit opem.
Nec regnum antiquae leges, neque dira Tyranni
Arma queant animos iungere dissimiles.
Dulcis amor patriae. verum laudatur et ille
Sermo vetus. patria est fortibus omne solum.
Iurisconsultus, raro cur litigat? aut cur
Qui mihi multa dedit Pharmaca, nulla bibit.
Exempli caussa dicam. probat ignis ut aurum,
Sic indigna ferens pauper amicitiam.
Insanis, quoties arcanum credis amico.
Quaeque tacere nequis, celet ut ille, iubes.
Sic ama, ut interdum possis odisse sodalem.
Barbara vox illa est. Semper amare libet.
Etsi non semper tollit medicina dolorem,
At medico tamen est semper habendus honor.
[Page 23]
Quid mihi maiorum titulos, et stemmata iactas?
Non ego facta patris, sed tua scire volo.
It comes assiduus senibus puer Heliodorus.
Hos pueros noster tollit in astra Cato.
Iustitiae assertor vitium fuge. et illud habeto.
Caetera virtuti prona futura tuae.
Exurgat Deus, et vindex tria crimina plectat.
Si fur, si mendax, si quis adulter erit.
Coecus ait. puero nunc sum comitatior uno.
Tam bene qui loquitur, lumina coecus habet.
Cursitat huc, illuc, effossaeque incubat aulae
Curio, ut haerendi linquat avarus opes.
Qui precibus [venit] favor, haud syncerus habetur.
Nec me muneribus iuverit emptus amor.
Mors saxis, mors nominibus, mors urbibus aeque
Advenit. ingeniis illa venire nequit.
Divi immortales ut amant ius, fasque piumque,
Omnia sic par est aequa placere viris.
Amittes operam, atque oleum, si carmine laudes
Sordidum ab innata pectus avaritia.
Nuper eras liber. nunc subdis colla puellae.
Ignosco, Rex est Attale durus amor.
Sic colit aequales Nicon puer ore modesto,
Ut comites secum malit habere senes.
Tum demum ipse tuis natis dicere sepulchrum,
Cum bona quae natis debita iure, voras.
Qui bona amicorum communia credidit, ille
Ante senem Priamum forsitan ortus erat.
Mutua, quae sumpsisti, moneo, curabis eadem
Reddere mensura, ni meliore queas.
[Page 24]
Qui vicus quondam Martis memoratur Athenis.
Nunc ea praeclaris Curia Parrhisiis.
Lais, ut in speculo rugas conspexit aniles,
Heu ubi nunc centum nox ait, empta minis?
Et domus, et {coniux}, et rus, et taurus arator.
Quattuor haec rarus dona colonus habet.
Quidquid opis, quaecunque accessit gloria nobis.
Munera ab aeterno numine lapsa puta.
Velle suum cuique est, vita tu caelibe gaudes.
At mihi turpe vagae vivere more ferae.
Candida Penelope gaudet contenta marito.
Praeterea nulli posse placere viro.
Si sapis, extremam ne crimina differ in horam.
Nam male qui vixit, peius obire solet.
Iudicis ut sumpsit personam, ponat amici,
Quisquis amat Romae vivere, Xistus ait.
Arma licet Reges defendant, arma feruntur
Saepe tamen sanis cedere consiliis.
Hospes vixi olim. nunc sum sine nomine pulvis.
Proinde vide, qui sis, quique futurus eris.
Naviget Aegeum mercator. nam mihi sordent
Quaesitae quovis aequore divitiae.
Bella tua, et paces, et res civiliter actas,
Gallus ut illustret scriptor, Hetrusce velis.
Conatur manibus, pedibus, noctesque diesque,
Extorquere seni lena pecuniolam.
Escam si capiat, qui te canis ante momordit.
Mordebunt omnes te Fabiane canes.
Est animus nobis perfectus, et integer idem.
Id vox Graeca recens entelechia docet.
[Page 25]
Qui fugit, ut praeceps victoria vergit ad hostem,
Is valet ingenio, rursus et arma capit.
Invidiae duplex genus est. nocet altera semper.
Altera virtuti par comes ire solet.
Hostis quicunque est hominum communis, in illum
Insurgant leges, ultor et ensis agat.
Invitus pugnat Torquatus, et aequa tuetur.
Hunc mea magnanimum Musa vocare solet.
Vir bonus ipse sibi lex est, sive ille loquatur,
Seu quid agat, recti pectora pungit amor.
Quam bene, qui similes amentibus inquit amantes.
Errat, et in culpa est, et sibi parcit amor.
Chara mihi mea sit domus, at redeuntis Ulyssei
In scopulos Ithacae pagina monstret iter.
Cur Venus insistit testudini, opertaque vultum est?
Sic servare domum casta Sabina solet.
Salve magne Cato, cum dicis, et optime Caesar.
Nae tu bellus homo es, fictaque verba iacis.
Aut rex, aut fatuus. qui dixit, ut ille mariscas
Semper edat fatuas, mustaque vina bibat.
Gloria magna quidem, bello si viceris hostem.
At te si vincas, gloria maior erit.
Hector amicorum dulcissime, mutua redde,
Constet ut ampla tibi tempus in omne fides.
Non bene coelestes caesus placare iuvencus.
Creditur immunis sanguinis ara litat.
Paullus habet nummos, et vestem. exercuit artem,
Nudus, inops errat Fulvius. arte caret.
Arceat hanc templi de limine Tusca sacerdos,
Polluit absentis si qua cubile viri.
[Page 26]
Fertur thesaurus linguae mortalibus ingens.
Sive suo loquitur tempore, sive silet.
Cum vehemens animi motus prorumpit in iram
Hoc age, ne vincat te brevis ille furor.
Parva damus. verum pretium quod grande pusilli
Rebus inest, Adamas, Chrysolithique docent.
Rebus in adversis qui non succurrit amico,
Hic bonus impostor, fingit amicitiam.
Non me consilii mutati poenitet. hostis
Si modo vincendus, vel fugiendus erit.
Qui recte factis ius, et coniunxerit aequum,
Audeat, et faciles speret habere Deos.
Arma dat, atque inquit mater generosa Lacaena,
Aut super hanc, aut cum hac aspide nate redi.
Adlatrent alii, vel rodant dente canino.
Mi vero illaesus candor ubique placet.
Nec metuit ronchos, vulgi neque sibila curat
Vir bonus, et recti conscius ipse sibi.
Otia, doctrinamque Deorum dona sequutus,
Scribit et historias Pyrrhus, et arma canit.
Adsidue qui se moriturum cogitat, illum
Rerum perita Graecia appellat σόφον.
Vir bonus ille, virum qui diligit aequa colentem,
Graecus ait χρηστὸν χρηστός amare solet
Insanit, si quis quenquam sibi credit amicum.
Ut bene Cassitae fabula prisca docet.
Multi multa docent scitu pulcherrima, verum
Praeclare quidam sustine, et abstine ait.
Si tranquilla meae sedes optanda senectae,
Ante alias urbes sola Rhacusa placet.
[Page 27]
MORALIUM DISTICHORUM. Liber III
Ad Marinum Bonum patricium Rhagusaeum, et Senatorem gravissimum: petit sibi commodari
Secundi Hagiensis Carmina.
Amabo Bone quos bonus Secundus
Scribit versiculos bene, et diserte.
Mitte continuo tuo sodali.
Nam (si Dis placet) in dies et horas,
Hoc saxum quoque volvimus, novumque
Formandis pueris damus Catonem.
Papae cum videas, supreme dices.
[Page 28]
Iuppiter plue plaustra distichorum.
Tertius hic indicta prius praecepta libellus
Explicat in partem dulcis Etrusce veni.
Et te tollere humo contende, atque ire per altum
Quo tua te virtus, et pater ipse vocat.
Simpliciter par est Divum volvamur ad aras,
Caetera qui nescit, grandius ille sapit.
Vita hominum incerta spe fluctuat. ipsaque nobis
Saepe parens oritur, saepe noverca dies.
Si vis subscribi patriae pater, et super astra
Ire, modum pravis fige cupidinibus.
Si praeceptorem, et charos reverere parentes,
Permultum est. at te si reverere, plus est.
Cura supervacua est aliena inquirere. cura,
Quae tua sunt, nunquam dedecet ille labor.
Quae venit ex recte factis iucunda voluptas,
Asserit hoc summum Tullius esse bonum,
Si nativa tibi coma decidit Anna, futuram
Qualem putabis, quam parasti {demptilem}?
Intra pelliculam qui se tenet, hic sapit unus,
Huic uni in laevo pectore fibra salit.
Falleris heus, dotem quicunque in coniuge quaeris.
Nam dotata satis, si qua pudica venit.
Esse aliquam mentem, recta quae ducat in astra,
Unde genus nobis, credit Apollo meus.
Ut patriae, et trepidis succurras civibus, [ingens]
Campus, et ad laudem cursus apertus erit.
Ecquid virtutem verbis attollis inepte?
Exercenda tibi protinus illa venit.
Si lachrymae Manes possunt revocare sepultos,
[Page 29]
Da lachrymas, si non, quid iuvat iste labor?
Faelix cui rerum caussas, faelicior ille,
Cui sua, cui sese Pamphile nosse datum.
Publica privatis qui praetulit, ille Senator
Integer, ille meo carmine Consul erit.
Regis iussa time. nam si conceperit iram,
Ille furor, mortis nuncius esse solet.
Si qua senescenti contingit forte voluptas,
Mollibus e studiis dulcior illa venit.
Pauper homo diti est homini cibus, escaque magnus
Piscis, uti parvum saepe commesse solet.
Ipse licet caussam defendat Tullius, omnis
Ingenuo cedet pellice matre satus.
Consilium a senibus petito, cum quid sit agendum.
Audendi vires ipsa iuventa dabit.
Sume animos. nec te fortunae trade premendum.
Crede mihi, timidis iniicit illa manum.
Ebrius in speculo cum se vidisset Erastus,
Potor aquae ex illo tempore vina fugit.
Quae tua sunt, aris Divorum offerre memento.
Non bene rapta manu supplicat agna Iovi.
Hic Nireus, hic Thersites, nunc adsit Homerus,
Dicat, ex istis quae mage forma placet.
Simplex, et veris oratio congrua rebus.
Non eget arguti Rhetoris eloquio.
Non ut multa legas, verum quodcunque legatur,
Haereat ut menti, sit tibi cura puer.
Qui caelo, et tera fruitur, ditissimus ille est.
Cur igitur Codrus, pauper et Irus erat?
Vera velim narres, et quae credenda videntur.
[Page 30]
Ut syncera tibi constet, et ampla fides.
Sobrius est si quis, si frugi, et liber ab ira,
Ille vir, ille Heros, alter et ille Cato.
Qui pretio quaesitus honos, mihi nullus habendus
Qui meritis, contra, magnus habendus erit.
Qui regno atque opibus fidit {Chartago} superbis,
Te videat, mox spes contrahet ipse suas.
Quod scis, interdum fac te nescire Philelphe.
Id vero sapere est, dissimulare loco.
Firma valetudo, et partus sine crimine victus.
Haec duo contingant, caetera credo tibi.
Nec cunctanter aget sapiens, nec praecipitem se
Raptabit, media possit ut ire via.
Foelix, qui potuit contemnere munera Regum,
Securus pacem Parthus, an arma gerat.
Sentiat ingratus, possit quid iustior ira,
Si vir es, et superos, atque Acheronta move.
Expectas, ut lapsa ruat fortuna tyranni.
Bos prius intereat pauperis agricolae.
Si cui cura sui splendor sit nominis, illum
Crediderim fortem, crediderimque virum.
Hunc tibi commendat Caesar, si forte meretur,
Sin minus, hospitio Symmache pelle tuo.
Nec nihil esse putat, nec, qui sapit, omnia credit,
Talis in austero Mitio fratre fuit.
Fortuna inconstans, et laetis invida rebus.
Nec ratione movet, nec sapienter agit.
Quae mihi nec dono, grandi neque veniit aere,
Ecce tamen studiis fida lucerna meis.
Num morbosa pecus, an equus sit calcitro? mire
[Page 31]
Sollicitus natas negligis, et generos.
Cum generum ascisces, carmen vulgare notabis.
Strenuus ignavo praestat asellus equo.
Dum renovat veteris fastos Gregorius anni,
Labuntur tacito certius astra polo.
Heu male civiles animos corruperis auro,
Quam virtute pares, tutior illa fides.
Erubuit puer. ingenuos ea purpura mores
Arguit. o qualis spes erit ille patris.
Saepe nurus socrum finxit de melle liquenti.
Ipsa tamen socrus semper amara fuit.
Inter mille viros vix unum invenit Apollo,
Prodigio par est foemina, si qua sapit.
Quis furor? aut quae nam nostri haec infamia saecli.
Frater uti fratrem rarus amare velit.
Ne temere aetati fidas, nunc Maius amaena
Fronde viret. sed iam bruma nivalis erit.
Quod factum exemplo, factum quoque iure putatur.
Feci ego cur? Caesar fecerat illa prior.
Nulla aeque stabilis domus, aut Respublica fertur,
Quam nequeat discors vertere seditio.
Consilium temere ne des, nam mobile vulgus
Omnia ab eventu facta notare solet.
Marti cum Musis male convenit. ille duella,
Mollia amant dulces ocia Pierides.
Hostiles licet insidias vitare cavendo.
Quid facias? cum quis fictus amicus erit.
Ostentatores, et fumos vendere sueti,
Vos vetus a nostro Caesare poena manet.
Ad scopulum qui bis classes impegit eundem,
[Page 32]
Caeruleas novit non bene Tiphys aquas.
Ardeat in Phrynem, aut Laida dives adulter.
Me iuvat in dulci coniuge castus amor.
Exquisita duci Romano displicet esca.
Haustaque de quovis flumine dulcis aqua.
Vir bonus esse studet, nec curat Cinna videri.
Vivat, et in chartis sit sacer ille meis.
Cum circum clypeos intexit aranea telam.
Mars abit, et pacis regnat alumna toga.
Sublimes animi, et Divis caelestibus orti.
Qui prior emisit, vos locus ille manet.
Creditur unanimis facundia pacis alumna.
Ocia tuta suis civibus illa [facit].
Rem bene consultam longe qui distulit, ille
Albano nunquam sub duce signa tulit.
Iura regunt magnas ipsis cum Regibus urbes.
At cum dira manu Mars quatit arma, silent.
Quem timeo, hunc odi, quemque odi Tullius inquit,
Dispeream, si non disperiisse velim.
Obcaecat fortuna animos mortalibus aegris,
Sive adversa nimis, sive secunda venit.
Si tibi certamen, fac sit certamen in unum,
Oppugnare duos, Herculis iste labor.
Commendent faciem praestantes undique mores.
Sic puer ex omni parte decorus eris.
Iratus ne quem linguave, manuve lacessas,
Si cunctere parum, iam cadet ille furor.
Tempora mutantur nobiscum, nunc viret omnis
Laetus ager, multa nunc nive squallet humus.
Incorrupta tuis si gloria quaeritur armis,
[Page 33]
Hoc age. sis victo in hoste pius.
Nec mihi divitiae, neque sit mihi turpis egestas,
Ne nimis abiectus, neve superbus eam.
Nequitias, et lascivos meretricis amores.
Sirenum cantus, et nova monstra puta.
Me pax, et Musae delectent pacis alumnae.
Prodiga gens animae Thraces in arma ruant.
Cras dabo cur dices? Hodie mihi solvere pactus.
Vox ea periuri Laomedontis erat.
Sume aliam. Si te fastidit chara Lycoris.
Clavus enim clavum pellere rite solet.
Mitto rosam, ut noris fugitivae gaudia vitae.
Mane orta in tenebras languet eunte die.
Virtutum princeps animi vis Martia fertur.
Multis visa prior libera iustitia.
Huc ades, et mecum caenato, et asymbolus esto.
Si satis Una tibi femina, et unus amor.
Quam tibi conciliat virtus tua, crescet in aevum,
Gloria, regales et superibit opes.
Ille tibi infestus dicatur, et ille ne fastus,
Qui sine linea abit, vel sine laude dies.
Quod vivam, patris donum est. at quod bene vivam,
Recte docenti, non parenti debeo.
Quisquis amicitias regum sectatur, et aurum,
Iudicio liber non erit ille meo.
Irus eram, dum vixi, at Croesum mortuus aequo.
Et dubites furor hic, anne phrenesis erat?
Nec crimen, nec suspicio sit criminis illi,
Quae matrona viri principis esse cupit.
Exhibet ut formam vivendi cana senectus,
[Page 34]
Sic puer assurges, ut venerere senem.
Cum dabit amplexus, et dulcia basia Lais,
Dira sub hoc dices melle venena latent.
Cum rigidi occurrunt fasces, vultusque tyranni,
O Mihi quam libeat cum scrobe possse loqui.
Quidquid conaris, mature expende, diuque.
Sat cito, si sat erit res bene gesta tibi.
Cum senium attinges, prolixos inspice canos
Crebrius, et testes in tua facta voca.
Ad libertatem natus cur serviat? aut cur
Non prius hostili civis ab ense cadat?
Exosus Venerem, et plumas, peregrinaque vina,
Filius insignis gloria patris erit.
Aurea divitibus qui munera mittit avaris,
Ille mari Oceano sanior addat aquam.
Si quantum in sese sceleris contraxit iniquus,
Dicere Musa velit, non satis una dies.
Nec votis, neque suppliciis muliebribus adsunt
Caelicolae, gnavus ni comes ire velis.
Qui Mihi te iactas Gotthorum e sanguine cretum
Praeco pater tuus est, et meret aera soror.
Odi, qui sapiens aliis, sibi desipit uni.
Non secus, ac si quis dives avarus erit.
Regibus intactas res, et sua regna relinque,
Et sine, qui dederit, curet ut illa Deus.
Blandus adulator saevo comes ire Tyranno
Creditur. Hic lingua noxius, ille manu.
Ter bibe, Bacchus ait, tria pocula dulcia sunto.
Caetera felle madens temperat ebrietas.
Qui paci bellum praeponit, ut illius umbra
[Page 35]
Pugnet, et Inferno sub cane victa cadat.
Qui medicus nullam mercedem poscit ab aegro,
Hunc medicum pretii nullius esse puto.
Bis septem post lustra valete, et plaudite amici.
Acta mihi est vitae fabula, Priscus ait;
Haeredes gaudete, pater decessit avarus.
Non sibi, sed vobis vixerat ille senex.
Electus iudex caussam defendit amici
Sic Catus, ut salva iudicet ille fide.
Quo ducit fortuna, illuc puer ocyus ito.
Ne fremat, et rapta te trahat illa coma.
Cura Iovis sumus, et votivas ponimus aras,
Esto procul, quisquis relligione cares.
Aut rex, aut regi ignotus, vox aurea certe,
Dignaque tum magno, tum sapiente viro.
Formicas imitare piger, nam messe sub ipsa,
Quod mox acris hyems postulet, ore trahunt.
Dux, et miles adest, instructaque classis, et aurum,
Et fortuna premit Caesaris. hostis abi.
Nec tu laudaris venalem in Rhetore linguam.
Nec mihi formosa est, corpore si qua meret.
Festina lente. surgant licet undique fabri,
Non tamen idcirco luceat ante diem.
Commissum sibi Belga locum, dum fervet Enyo,
Aut tenet, aut anima deficiente tegit.
Quae duo verba senex incidit Graecus in auro,
Est operae pretium discere, disce mori.
Dum formica novis audax se iactat in alis,
Praeda fit, ingreditur tutior illa solo.
Exosus venerem, et plumas, peregrinaque vina
[Page 36]
Incipiat sera posteritate frui.
Non infleta mihi sit mors. solatia praestat
Manibus, ut perhibent, ultimus ille dolor.
Cui sua libertas anima prior, ille ruenti
Pro patria, seu vir, seu puer, arma gerat.
Casta tibi domus, et castum sit Paule cubile,
Ornet ut illustres filius ortus avos.
Quod dicam, dici credo sine crimine posse.
Omnis homo mendax. foemina rara proba est.
Qui loquitur quae vult, quae non vult, audit et ipse
Haud male labra premens fingitur Harpocrate.
Mortuus ut vivas, vive, ut periturus Alarde,
Supremum nec ames, ne metuasve diem.
Alba velut muro quae linea ducitur albo,
Tale ferunt magni Socratis ingenium
Absit, ut is mecum navim conscendat eandem,
Cui sua ludibrio pristina relligio est.
Qui muliebrem animum iuvenis gerit, absit ab urbe
Dicat Aristoteles, semivir ille mea.
Parca domi [meae] coena, et fidos inter amicos,
Te capiant regum prandia lauta foris.
Natus homo mortalis, at immortalia novit
Solus, et aeterno proximus ille Deo est.
Si qua seni facta est iniuria, saevit in aegro
Pectore. non illam concoquit ulla dies.
Ut Musis inimica Cato fugit ocia, sive
Ille senex Censor, sive Uticensis erat.
Facundus comes, et miscet qui seria nugis,
Diminuit longae taedia saepe viae.
Quod toties repetit Sapiens Epicharmus ἀπιστεῖν
[Page 37]
Graecula vox illa est, magna sed illa docet.
Non placet egregiis ducibus victoria Cadmi.
Illa placet, nullo sanguine si qua venit.
Quam bene pro patria iacet hic Spartana iuventus.
Posthabita Argivae gentis amicitia.
Ohe iam satis est. et crevit pagina triplex.
Et sapiens Graecus, μέτρον ἄριστον ait.
Petronii Bononiensis iocus.
Ingressa vulpes Flavii domunculam,
Papae quot inquit Semigraeca disticha,
Quot verba, verum facta nulla conspicor?
Cur huc Deorum cessat ille loripes
Faber venire cum ministris Aeoli,
Dignum vt Poeta praebeat spectaculum?
Haec eloquuta pauca, mox ridens abit.
QVATVOR VIRTUTES unde omnia vitae communis officia manant.
Prudentia.
Omnis ab emeritis oritur prudentia canis.
Desipit ille mihi, qui sapit ante pilos.
Iustitia.
In terras Astraea veni, ne decidat orbis.
Machina in antiquum iussa redire chaos.
Fortitudo.
Nec generosam animam dignatur funere vili
Fortis Iber, nec vult crebra pericla pati.
Temperantia.
Quae ratione animi surgentes temperat iras,
Illa mihi ante alias virgo colenda venit.
[Page 38]
SEPTEM PII ANIMI affectus, quae opera Misericordiae vocant.
Thoma fave. dixit si forte famelicus hospes,
Nulla mora in Thoma. iam satur hospes abit.
Quem cyathum vappae sitienti Andrea dedisti,
Aureus hic cyathus Nectare plenus erat.
Nudus inops hyemis patitur mala frigora Rhallus.
Tuscus adest Tatius, vestiet ille virum.
Aeger eram (o Divi vos dignas solvite grates),
Attulit Hippocrates alter Alonsus opem.
Hac pro Rege meo iaceo neglectus arena
Tu tumulum, et lachrymas Tusce Ruberte dabis.
Captus eram bello, succurrit Medus, et inquit,
Esto forti animo, liber, et aere meo.
Excipit hospitio peregrinos Dalmata Francus.
Pro quantum laudis Dalmata Francus habet.
Creditor his vinclis inopem me strinxit iniquis.
Vincla levat Nicon, et iubet ire domum.
Coecus iter monstrat, cum quis quam nesciat artem,
Ut fit in hac nostra crebrius urbe, docet.
Cur inhonesta gerit decisis naribus ora
Sergiolus? damno libera lingua fuit.
Gloria maiorum fertur par esse lucernae.
[Page 39]
Nec mala in occulto, nec sinit esse bona.
Si fortuna comes, si sit dux aurea virtus,
Succedent votis aurea cuncta tuis,
Nec cunctatorem medicum laudaveris aeger,
Morbus enim celerem postulat artis opem,
Si bona libertas auro corrumpitur, auri
Absit ab ingenuo pectore dira sitis.
Quid mihi supplicium extremum, caedemque minaris
Dire Nero, hoc tecum praestet Araneolus.
Si reverens legum, si frugi, et casta iuventus
Ambiguum, bello praestet, an illa toga.
Interdicta Venus si legibus occupat urbem,
Venit summa dies, stabit et illa parum.
Ebrius est si quis, donec deferveat uva,
Dormiat, ut iuris fiat et ipse sui.
Strenuus occidit saevum Nassica Tyrannum.
Ignavus idem, cur? pepercit liberis.
Mane opus aggressus sero nec vespere cesses.
Quam bene Rex sapiens hoc sapienter ait.
Cum semel incaesta mulier se polluit, actum est.
Iam sedet in medio fornice, et aera meret.
Si sperare iubent fors, et natura diesque,
Cur non misellus hic timere desinit?
Nil mihi doctrina iucundius, illa laboris
Illa mei exsilii dulce levamen habet.
Ne contemne hominis cultum, nam candida virtus
Saepe sub attrita veste latere solet.
Deligit Anna prius quam diligat. Aelia contra,
Desipit haec Seneca iudice, at illa sapit.
Qui caput heus uno digito scabet, absit ab urbe,
[Page 40]
Dicat Aristoteles, semivir ille mea.
Qui cibus, et potus recte praescribitur aegro.
Nulla magis facilis nec medicina prior.
Si prodesse nequis, cur vis praeesse Philippo?
Ni vis digna pati verbera, cede loco.
Ingenium servile haudquaquam horteris ad altam
Virtutem, gaudet serpere porcus humi.
Balbe decem lustris exactis sobrius esse
Incipis, et caste vivere, sero sapis.
Vanum, et ridiculum, quod Timon alter haberis.
Verius id, quod te Naevole nullus amat.
Virtus, et fortuna aeque celebrantur, et ista
Pellaei iuvenis, Caesaris illa comes.
Ulcera si pateris, passus quae rector Achillis,
Cur medicas nobis vis adhibere manus?
Cum sedet et mulier suspenso cogitat ore,
Nate cave, sanum cogitat illa nihil.
O quoties prodest inimicus, et admovet acres
Ingenio stimulos, nec sinit esse pigrum.
Sit procul illa facit turpem quae corpore quaestum
Foemina, sordet enim sus ut amica luto.
Galla cibis onerat ventrem ter luce, quid ergo?
Si ventrem exonerat ter quoque Galla valet.
Ut virtutis honor comes est, ita dedecus illi,
Cui vitium cordi est, ad latus ire solet.
Ni cesses haurire, cito deplebitur omnis,
Quamvis sit puteus iugis, et altus aqua.
Si pius est, ut ames, pietas iubet ipsa, parentem.
Si secus hunc etiam ferre necesse patrem.
Ostendes medicum dignum philomuse Galeno,
[Page 41]
Si nec pigra tibi, fluxa nec alvus erit.
Qui sapiens, qui vir frugi, et factus ad unguem?
Dicam ego, qui vitio, stultitiaque caret.
FABULA
Fabellam narrare libet. nec seria semper
Delectare solent. est et sua gratia nugis
Apte compostis. occidi iusserat olim
Rex leo, quotquot erant omnes a stirpe camelos.
Indignum facinus. verum lex Regia vox est.
Nec tutum differre, iubet quodcunque Tyrannus.
Ignescunt animi, et ferro mora plectitur omnis.
Ergo ubi per terras vulgata est fama, novumque
Audiit edictum vulpes, expalluit amens,
Et loca tuta fugae quaerit. timor undique mortis.
Atque oculos leo crudelis versatur ob ipsos.
Huic cornix, celsa dum pendet ab ilice, nulla est
Caussa timoris ait. nec enim te Bactria misit
Deformem gibba, et protenso in pectora collo.
Nec patiens oneris dorsum geris. ergo canum vim,
Aut hominum potius casses, et retia vites.
Illa autem caelum aspiciens pol inquit, inepta es
O soror, aut potius nugatrix garrula, quae me,
Quae te consilio, quaeque annis praeeo, regum
Leges, et rescripta iubes addiscere. num si
Aptet clitellas, et dixerit, esto camela
Rex tibi, rex idem, et iudex, et testis. abibis
Iudicio incolumis, causamque tuebere verbis
Rhetoricum in morem? faelix, quod in aere degis.
Sin minus, his mecum latebris inclusa iaceres.
Fabula significat regibus de medio tollendi quos velint caussas nunquam deesse.
[Page 42]
Alia ad Benessum caussarum patronum.
Si ridere libet, pulsant neque tecta clientes,
Audi Benesse fabulam
Argutam, et multi plenam salis. init asellus
Olim leonis in specum.
Officii caussa, regem visurus et aegrum.
Is perlibenter hospitem
Fingit se vidisse, et ait dulcissime rerum,
Et iure dilectum caput.
Gratum est, quod salvus venisti, accede, meamque
Agnosce regiam fidem.
Digna feres virtute tua. submissior ille
De morte gratias agit.
Rudit et insuetum, caudaque adludit amice
Heu sortis ignarus suae.
Nam cadit impressus violentis unguibus artus.
Atroque sparsus sanguine
Foedat humum. capitis leo dissecat ossa, medullam
Hinc inde quaerens abditam.
At procul e tumulo vulpes heus inquit inepte.
Quicunque regis impia
Tecta petunt, illis cerebrum Deus eximit omne.
Frustra innocentis belluae
Optatam quaeris praedam; rode ossa, subibis
Tu forsan exitum parem.
Fabula significat insanire eos, qui salutem suam Tyrannorum fidei committunt.
LIBRI TERTII FINIS.
Xenia ad Ianum Claudium.
Primus ut in nostri specteris fronte libelli
Iane, facit generis clara propago tui.
Nam licet invidia Codris rumpantur, et Umbris
Ilia, Rhagusiae stat vetus illa domus.
Floret et insigni fratrum pietate duorum.
Qualis ad irriguum Populus alba Padum.
Quod si certa fides vati, si pectus Apollo
Implet, et e Cyrrha mollior aura venit.
Vivet in extentum gens Claudia, vivet in aevum,
Omnis et e nostro carmine crescet honos.
Ad eundem.
Lusit Xeiniolis meus Saernus.
In queis mira senis nitet venustas.
Et queis ille sibi paravit aevum.
Nos quae paucula crassiore filo
Nuper texuimus, libenter Hebes
Sponso tardipedi Deo daremus.
At tu Iane vetas, legantur ergo:
Verum cum venia bona, precamur.
[Page 44]
De Sabino Critico.
Si mihi Censoris concedat lima Sabini,
Ut numeris unum crescat [iota] meis.
Ipse quoque audebo, quamvis lasciva repugnet
Bilbilis, argutis ludere Xeiniolis.
Adamas.
Austriaco mittit Ganges adamanta Philippo.
Ornet ut invictam regia gemma manum.
Pyropus.
Haec adamante minor, nomen quae sumpsit ab igne
Gemma, sub [obscura] nocte micare solet.
Balassus.
Degener obscuro flavescit ab igne Balassus.
Non tibi, si sapies, ille Rubinus erit.
Spinella.
Odi omnes spinas, at quae Spinella vocatur,
Haereat in collo virginis illa meae.
Smaragdus.
Si dare promisit Lais, depone smaragdum,
Ne tibi stet magno luxuriosa venus.
Smaragdum in coitu frangi, non sine exemplo est, et proinde castum vulgus adpellat.
Saphyrus.
Laudes ipse licet saphyrum candore nitentem,
Gratior est oculis Caerulus ille meis.
[Page 45]
Turcinnia.
Utilis antidotis Arabum Turcinnia vulgo
Dicor, at hoc olim non mihi nomen erat.
Eadem.
Turciniis locuples Parthus Rex indiget auro,
A male rex auri pauper in arma venit.
Hyacinthus.
Alter in irriguis hyacinthus nascitur agris.
Vilis, et in nullo est alter honore lapis.
Granata.
Insanit, si quis granatam includit in auro,
Si quis et argento, nam perit ille labor.
Crocias gemma, cuius meminit Plinius.
Et gerit in digitis Crocias, et pallet Alonsus.
Ni lapis, aut vultus fallit, Alonsus amat.
[Amethystus].
Omnibus articulis Amethystos gestat Arellus,
Potor et adsiduus sobria vina bibit.
Aetites.
Hunc Aquilae lapidem si dextro in crure ligabis
Caia, dabis geminos altera Rhea mares.
Electrum.
Praeferat ut virgo nitidis electra corallis,
Simplicitas caussa est, et Phaetontis amor.
Idem.
Non lapis electrum est, ut quidam prodidit, immo
Stillat ab arboribus succinus ille liquor.
Coralium.
Dum natat, et liquidis ludit Galatea sub undis,
Cincta gerit rubris pectora Coraliis.
[Page 46]
Marmor.
Marmora fert regum sublimibus apta columnis
Cincta mari Aegeo, Cyclas et una parat.
Alabastrum.
Digna Philippaeis fiant ut pocula mensis,
Phidiacas poscunt haec alabastra manus.
Christallus.
Eruta ab effossis {Christallus} montibus alba est
Gemma, nec Alpinis illa gelascit aquis.
Unio Margarita.
Cernat et hunc, et quem Cleopatra immersit aceto,
Laudet vetustas unionem parcius.
Hebenus.
Quod hebeni globulos versat Rex mane Philippus,
Misit ab urbe patrum maximus ille Pius.
Costus.
Urit odoratum tellus Gangaetica Costum,
It comes arsuro cum pia nupta viro.
Alicecca lapis Indicus in supprimendo sanguine mire efficax. Lege Gratianum Hortensium.
Sanguinis, ut sistat chirurge e vulnere rivos,
Vincat acus omnes haec Alicecca tuos.
Myrrha.
Myrrha quoque in pretio est, at non bene nata parenti,
Quid faceret? Rupit vincla pudoris amor.
Ebur et Thus.
Iuppiter impertit non omnibus omnia terris.
India mittit ebur, thura Sabaeus ager.
Rhabarbarum.
Cum calor invasit, et fervet splendida bilis,
Continuo radix Barbara praestat opem.
[Page 47]
Rhaponticum.
Pharmacopola senex. esto tibi Barbara radix
Haec eadem, quae sit Pontica dicta prius.
Spica.
Solvat ut ingratum radix innoxia morbum,
Opportuna venit Celtica spica comes.
Casia Fistula.
Si ridere libet. duplex est fistula, verum
Altera dulce canit, altera molle cacat.
Sena Alexandrina.
Laudo, quaeque recens, quaeque est sine pulvere, Sena,
Et quae Pellaei regis ab urbe venit.
Manna.
Ros tibi de foliis qui decidit ilicis altae,
Optimus. e trunco vilior omnis erit.
Thamarindi.
Acrior est fuscis quae palmula fertur ab Indis.
Quae venit ex Afro littore, dulce sapit.
Zizipha.
Leniter adfectum purgamus zizipha pectus.
Qui dubitat, tussim tussiat ille gravem.
Siliquae.
Laudat et siliquas edentulus ille Galenus,
Gustasset, siquas Martia Cypros habet.
Guaiacum.
Ne tibi Galla lues liventia serpat in ora,
Utere decocto, posthume, guaiacio.
Radix Sinarum.
Sinarum in pretio est radix, quia scilicet illa
Non semel est usus Karolus Austriades.
[Page 48]
Sarzaparilla.
Si te [foeda] lues invasit, serpere late
Non sinet occultum Sarzaparilla malum.
Terra Lemnia.
Quod natat, et pingue est, nullamque admiscet arenam,
Hoc solet in pretio Lemnos habere lutum.
Bolus Armenia.
Cum gravis Ausoniam pestis saeviret in urbem,
Armenis auxilium non leve gleba tulit.
Petra Bazar.
Haec petra, montivagi quae ventre innascitur hirci,
Quotquot habet Pontus tetra venena, domat.
Unicornu.
Unum habet in fronte, (ut perhibet) vaga bestia cornu.
Cornu, venenum quod venenis omnibus.
Plinius: cicuta homini est venenum, cicutae vinum.
Nux Maldiviae.
Sive niger coluber, seu vipera mane momordit.
Si tibi Maldiviae nux prope, pone metum.
Theriaca.
Illa ego dicta nocens interdum vipera prosum,
Vipera somniferis mixta pauperibus.
Mithridaticum pyxide conditus ista.
Qui rex luce carens et pyxide conditus ista
Alter ut Alcides horrida monstra domat?
Muscus.
Fabula de Musco narratur. Fabula certe.
Mirus ut e tetro sanguine spiret odor.
Zibettus.
Spumeus indomitae qui manat ab inguine felis,
Aut liquor, aut sudor, suave Zibettus olet.
[Page 49]
Ambar.
Dic age. Pastillos quos nam Ruffinus olebat?
Si nondum priscis cognitus ambar erat.
Sirupus Arabice xerbet hoc est medicata potio.
Inventum est nostrum, vox est quoque nostra sirupus,
Nil habet hic mendax Graeculus, inquit Arabs.
Iulepus, Persice Iulaph.
Credere vix possis. invenit Persa Iulepum.
Iussit et e verna nomen habere rosa.
Persae Iul rosam, aph, aquam dicunt, inde Iulaph, quod nos corrupte Iulepum vocamus.
Cariophyllon aroma.
Nil mihi cum folio nucis est commune, quis ergo
Me iubet e folio nomen habere nucis?
Casia.
Cur casiam, cur me Synarum dicis amomum?
Si canella vocer, sim tibi nota magis.
Piper.
Non omnis bacchi pendet de vite racemus.
Interdum piperis grana racemus habet.
Zinziber.
Qui tellure recens effossum devorat Indus.
Zinziber, illius ilia dura voces.
Nux Moscata.
Da pueris alias. nam quas mercator ab Indis
Attulit, has poscit nostra culina nuces.
[Page 50]
Macar.
Ridet ager, quoties flavescit in arbore macer.
Hyberna credas fronde virere crocum.
Crocus.
Anna crocum rapit, et bulbis miscet inemptis.
Quid caussae est? Multum possidet Anna croci.
Sacharum.
Qui liquor exprimitur cannis e dulcibus, ille
Vincit apes, vincit [nectar] Hymette tuum.
Mel.
Matutia rosam coelesti rore madentem
Libat apis, fragrat cereus inde favus.
Oleum.
Nemo mihi posthac Picaenum laudet olivum.
Nemo Venafranum. suavius Ergen habet.
SCHOLIUM.
In Tingitana Africae provincia non longe a mari, arbor nascitur (Ergen vocant) quercu
paulo procerior, folia illi myrtinis similia, et perpetuo virentia, fructus cereum
prunum imitatur ingrata amaritudine usui inutilis, bestiis tamen, et camelis praesertim,
quibus ea regio abundat, cibus familiaris. egeruntur a pastis animantibus ossa {amigalarum} magnitudine, et binis lineis in longum desinentibus insignia. credas naturam in ea
pictura [p. 51] luxuriare voluisse, adeo spectantium oculos allicit. Exprimitur a barbara gente e
nucleis oleum aureo colore, et vulgari nostro longe praestantius. at quia recens inventum
est, priscis scriptoribus ignotam arborem fuisse existimo.
Rosae hybernae.
Nicolei lux alma redit, dat munera templis,
Quas legit hac ipsa luce puella rosas.
Raedem.
Cor rubet in foliis, et miro fragrat odore,
Nimirum e Veneris sanguine nata rosa est.
Hyacinthus flosculus.
Qui Veronensi flos passim nascitur agro,
Parce Venus. florem vincit odore tuum.
Cariophylon flos.
Qui rubet in foliis, et miro fragrat odore
Flosculus, interdum luteus esse solet.
Idem flos e Manardi sententia Lychnis coronaria.
Lychnis erat, quae nunc pro quantum industria et artes
Pyrrhe valent, ipsis certat odore rosis.
Aqua e citriis floribus.
Te condita iuvant Hyblaeis citria succis.
Me capit e citriis floribus ille liquor.
Buglossa.
Graecia decerpat si me, buglossa vocabor,
Si Latium, nomen sit mihi lingua bovis.
Borago.
Si foret antiquis coenis addicta borago,
Bellerophon vacuis non miser erret agris.
[Page 52]
Menta.
Me licet infament crudelia tempora Martis,
Non tamen ingrato menta sapore feror.
Ruta.
Ante fores (moneo) rutam suspende virentem,
Ne noceat pueris impia saga tuis.
Lamia.
Quod volitet noctu puerorum lamia pestis.
Ridiculum. Nec me fabula vana movet.
Pimpinella.
Ut Roberte senex gustes innoxia vina,
Pimpinella scyphis innatet herba tuis.
Apium.
Ne tuus exiguos lumbricos sentiat infans,
Florentes apii devoret ille comas.
Basilicon.
Quaere alia, ut primo pascantur Vere iuvenci.
Nam nos deliciis {ocima} nata sumus.
Coriandrum.
Dum coriandra virent, ea sunt aconita Latinis.
Inficiant ollas haec aconita meas.
Cucurbita.
Sive cucurbitulam, seu me colocynthida dicas,
Febrilis nostra frangitur ardor ope.
Corna.
Grata sumus pueris, et mollem sistimus alvum,
Graius Achaemenides nos lapidosa vocant.
Sorba, et Mespila.
Sorba tibi aestiva carpantur ab arbore. nam nos,
Divitis Autumni mespila poma sumus.
[Page 53]
Azarola.
Azarola sumus. Quidam nos mespila, quidam
Insita poma recens, aut peregrina putant.
Lactuca.
Non omnis lactuca placet. sed sessilis, et quae
Nanna sit, et flavo pene colore micet.
Arbutus sive unedo.
Ingratus estur, et perinde noxius.
Unedo vulgo. Comarum Graeci vocant.
Cicorea.
Cocta datur cicorea, fluentem sistat ut alvum,
Possit et ut pigram solvere, cruda datur.
Myrtus ex Dioscoride.
Nemo mihi virides ausit contemnere myrtos
Sistit fluentes bacca rivos sanguinis.
Blitum.
Vile licet dicas, et vulgo ignobile blitum,
Non erat ingratus, Baucidos ille cibus.
Spinaca.
Quae spinaca vocant, iamdudum quaerit Amatus,
Num fuerint priscis cognita temporibus.
Beta.
Qui Siculam betam, vel Nili gustat alumnam,
Nec piper adsidue, vina nec ille petet.
Malva.
Quamvis mica salis, quamvis non desit acetum,
Nec piper, aut oleum, non mihi malva sapit.
Caulis.
Mollis in irriguo caulis qui nascitur horto,
Ne tibi desipiat, largius adde piper.
[Page 54]
Idem.
Hospes abi, quo vis. Ego mense Octobre Rhacusae,
Explear ut teneris caulibus, esse volo.
Cimula.
Advena Campana quae cimula fertur ab urbe,
Cum semel ebullit, coena parata tibi est.
Corruda.
Haec corruda licet siccis nascatur in agris,
Non tamen altilibus cesserit asparagis.
Rhaphanus.
Radicem Ulmetem, dulcis modo caseus adsit,
Altricem plebis iure vocare potes.
Rapa.
Pol sapit Helvetius, rapis miscere suillam
Qui solet, haec toti sufficit olla domo.
Coepa.
Si delectaris coepis, vitabit amica
Oscula, et extremo dormiet illa toro.
Allium.
Praestans antidotum messoribus allia praestant,
Ieiuno quoties vipera dente nocet.
Phaselus.
Si prandere libet. vel regum mensa phaselum.
Appetit. in coenam non facit ille cibus.
Bulbus, et Porrum.
Si bulbum, porrumve edisti nocte, puella
Rara tibi amplexos, oscula nulla dabit.
Carduus edulis.
Mittimus, irritat languens quae spina palatum.
Si Mettina daret, mollior illa foret.
[Page 55]
Pastinaca hortensis.
Sum Veneris radix nocturnis apta palaestris.
At tibi deficiat ne latus, adde piper.
Faba.
Symbola Pythagorae laudaris, at illud ineptum,
Quod vitare iubet Graeculus ille fabam.
Eadem trita.
Adde salis micam, et guttam lucentis olivi.
Condimenta odit caetera trita faba.
Cicer.
Caetera si desint, inquit nasutus Apella,
Lauta mihi efficiet sabbata molle cicer.
Pisum.
Tunc avidum Belgam, tunc possis iure voracem
Dicere. cum latus pisa catinus habet.
Oryza.
Narro tibi. in caenam coxit mea Baucis oryzam,
Mallem olus, aut piscem. cur ita? melle caret.
Lens.
In lente unguentum non laudo. At si quis olivum,
Et piper inspersit, pol sapit ille cibus.
Lupinus.
Gratus erit, postquam madefiet rore marino.
Salsa sitim ducunt. tu modo vina para.
Olivae muria conditae.
Quae natat in salsa teneris cum frondibus unda.
Saepe parum gratas condit oliva dapes.
Pepones.
Cum pepones vanos homines adpellat Homerus,
Non horto pepones legerat ille meo.
[Page 56]
Melo pepones.
Aurea quem peponem Ferraria cogit in orbem,
Sive rubet, seu sit candidus ille, placet.
Palmula.
Palmula, Celsus ait, mensis venit apta secundis.
Nugator. mensis omnibus apta venit.
Caricae Pisaurienses.
Exciret Gallos iterum quae ficus in urbem,
Haec de Picaenis arida venit agris.
Eaedem Lesinenses.
Haec tibi, rugosis nescit quae cedere palmis,
Venit ab Illyricis carica littoribus.
Uva arida.
Mittimus aestivis siccatam solibus uvam,
Utere, si quando durior alvus erit.
Amygdalae.
Dulcia quae mensis Phyllis dat poma secundis,
Hospita periuri Demophoontis erat.
Pruna.
Rusticus es Corydon, non rusticus inquit Alexis,
Cum puero pastor cerea pruna daret.
Eadem arida.
Quae rugosa solent alvum subducere pruna,
Mittit ab Illyrica tertius urbe lapis.
Ficus bifere.
Cum biferas mittes Cancri sub sidere ficus,
Esto memor multa spargere dona nivi.
Mala.
Hostis erit si quis, brevibus donabitur ille,
Tu, quae longa damus, mala {Beatar} habe.
[Page 57]
Quae sint mala brevia, optime declarat Petrus Victorius.
Mala insana Hispanice berengenas.
Mala insana sumus, quae cum Proserpina Diti
Nuberet, adposuit fercula prima Ceres.
Mala.
Dum fortuna fuit, et dum Granata manebas,
Ante acies ibant punica mala tuas.
Mala eruginosa sive Baionensia.
Fac, prius ut gustes, nam sint licet atra colore,
Dispeream, si non aurea mala putes.
Mala Cydonia.
In Capitolinas aedes cum veneris hospes,
Quae gerat Alcides aurea mala, vide.
SCHOLIUM.
Romae in Capitolio colossaea statua Herculis ex aere visitur mala Cydonia deaurata
manu gestantes. Quod Mihi indicio est, ea mala ab antiquis aurea dicta fuisse. vidi
an. 1552.
Mala persica.
Ne quis Ulyssaeis carpat pendentia ramis,
Persica, nam regi poma dicata sumus.
Glandes.
Deliciae glandes hominum, dum prisca manebant
Saecula Saturni, nunc sumus esca suum.
Castaneae.
Pellimus inclusas ventris, non gignimus auras.
Frivola sunt contra si qua Galenus habet.
[Page 58]
Panis biscoctus.
Ambrosiam dices, adsit Silene Falernum.
Sin minus, hic panis nauticus esse solet.
Aqua.
Potus aquae gelidae claudat tibi Pontice caenam,
Turbidus offendat ne vapor ille caput.
Vinum.
{Qui veritatem prodit in vino sitam}.
Is ipse vero veriora prodidit.
Vernaza Veronensis.
Si Veronensem gustabis mane liquorem,
Hic etiam dices, stat sua Creta Iovi.
Vinum Dulce in Phaliscis.
Clamat Belga senex, cum gustat vina Phaliscis,
Bacche pater Rheni dulcia musta bibo.
Cervisia populis ad Boream degentibus familiaris potus.
Cum puer Austriades pranderet Karolus, illi
Cervisiae primus, dulcis et haustus erat.
Cremor lactis.
Non prius apponit lactis caupona cremorem,
Quam scyphus e Cretae nectare plenus adest.
Provatura Romana.
Quae mammilla mihi Romano venit ab agro,
Si prius igne tepet, gratior esse solet.
Caseoli Rhaugioli ex agro Senensi.
Optabit Tuscis sedem sibi figere Senis,
Qui pyra gustabit mixta rhavagiolis.
Caseus Parmensis.
Si dederis massam Parmensi e lacte coactam.
Unum oro medicus ne nimis esse velis.
[Page 59]
Caseoli Marzollini.
Si latrat at stomachus, nec dum deferbuit olla,
Grata dabunt nostri prandia Martioli.
Artocrea.
Venatorum epulas, et mensis apta Britannis
Fercula, cervinas mittimus artocreas.
Aper.
In lachrymas effusa Venus deplorat Adonin,
Occurrit quoties dente tremendus aper.
Idem.
Flet Venus, et flenti pulcher succurrit Adonis,
Cum fremit in sylvis dente tremendus aper.
Porcus domesticus.
Mille licet gelidos adducat bruma Decembres,
Tuta Palaestinis porca senescet agris.
Lucanica.
Illa Mihi stomachum vellet lucanica lassum,
Quam de Felsineo villica mittet agro.
Vitulus.
Qui teneram nondum vitulus gustaverit herbam,
Phasiacas Italo iudice vincit aves.
Capi Brugenses.
Vescitur Eunuchis dives cum Brugia Gallis,
Irrorant pingues citria mala dapes.
Cygnus.
Quod moribundus olor Maeandri cantet ad undam,
{Nugae canorae, et fabulae Graecanicae}.
Psittacus.
Χαιρε tuum {rossi}, et salve rex optime dicis.
Dum tamen haec repetis psittace rauca sonas.
[Page 60]
Hirundo.
Visere prata libet. Iam nuncia Veris hirundo
Instrepit, et flores mille colorat humus.
Pica. Graece Citta, praegnantium morbus.
Tardior incedit, et Citta Galla laborat.
Mirum, ni gravida est, et prope partus adest.
Columbus domesticus.
Sive tibi dono, seu venerit aere Columbus,
Sedulus hunc lento verset in igne coquus.
Anser.
Qui Capitolina Gallos deiecit ab arce,
Non canis, at nivibus concolor anser erat.
Turdus.
Devoret Alviti maturam turdus olivam,
Iudice me primus fiat ut inter aves.
Alvitus agri Eborensis vicus olea abundans.
Anas.
Si venerem nigris (quod nollem credere) ranis
Miscet anas, mensis sit procul illa meis.
Scholium.
Commiscentur anates nigris ranis, ut mihi narravit vir fide dignus, vidisse se in
Antverpiensibus lacunis.
Pastillus e piscibus.
Piscem incrustatum massa, quem munere misti,
Scire velim, quonam nomine Prisce vocas.
Grus.
Cum scyphus e mulso Cretensi apponitur, opto,
Ut mihi tunc collum detur habere gruis.
Eadem.
Gustat ut Etruscas {Damosippus} scurra placentas,
Iuppiter ut collum vellet habere gruis.
[Page 61]
Solea piscium laudatissima Quam Varro linguaculam vocat.
Qui medicus soleam poscenti denegat aegro,
Asper, et ingenio est tardus, et arte rudis.
Acipenser.
Pontificum notus canis Acipenser opimis,
Aut perit, aut alio labitur ille freto.
Mullus.
Lautius ut coenes, argento quaere, vel auro.
Trigla vocor Graece, mullus in urbe Remi.
Rhombus.
Cum vocor ad caenam, Rhombus tibi ponitur ingens,
At mihi, quae pigris rana coaxat aquis.
Idem.
Cum properat vernas Aris coelestes in Idus,
Tunc tibi vel magno Rhombus emendus erit.
Asellus piscis Hispanice pescada.
Pavo tibi, et Scythici ponatur Phasidis ales,
At mihi Callaica captus asellus aqua.
Faber piscis apud Rhacusanos.
Instrumenta meo capiti fabrilia inesse
Credit vulgus iners, et vocat inde fabrum.
Idem.
Roma vocat Petri piscem, mea patria gallum.
Gallia sulcantem, Dalmatis ora fabrum.
Labrax.
Ingenio pollent pisces quoque: devorat hamum,
Et fugit illuso laneus hoste lupus.
Araneus piscis.
Purior argento colludit araneus undis.
At cave ne laedat noxia spina manum.
[Page 62]
Salpa.
Pinguior, et multo squamas interlitus auro
Salpa sub Augusto mense natare solet.
Lutaria.
Pinguis es interdum, vilis neque caena putaris,
Ad tibi de turpi nomen, et esca luto.
Cocleae.
Foeniculo haerentes cocleas Macer ostrea terra.
Credit. at est terrae filius ille Macer.
Alosa Hispanice savalo.
Vere novo liquida capitur quae Thybridis unda,
Pontificum (dices) stridet alosa focis.
Tinca.
Ibat ut e multa Thrasimenus caede cruentus,
Pinguis in illius tinca natabat aquis.
In agro Rhacusano vallis est, quae hyeme pluvialibus aquis redundans pisciculos scitissimi
saporis, et valde pingues gignit, aestate vero seritur, et uberrimam messem producit.
Fertilis hic seges est, qua nuper cimba natabat.
Et natat hic piscis, qua modo messis erat.
Sturio.
Hycca vocor Graecis. Adpellat Mosa silurum.
Accola nunc Italae sturio dicor aquae.
Vulgarem sturionem Graeci hyccan dicunt Ambrosius non inepte suillum vertit, inde
depravata voce is piscis Hispanis sollo est. non enim a Siluro, ut quidem vir doctus
existimavit, sed a Suillo Sollo deducitur.
[Page 63]
Lampetram.
Lampetram me turba vocant. quia lambere petras
Dicor, et id Venetus credidit Hermoleos.
Trotta.
Heus tu, Graece novisti, quique Latine;
Dic age, quo priscis nomine trotta fuit.
Lepus.
Cum leporis latebras prodit nix, ite per agros.
Et venatori solvite vincla cani.
Conchylia.
Pauca mihi dono conchylia misit amicus,
Tu, tibi si nullus mittet amicus, eme.
Eadem.
Dic age. Cur verbis vetuit conchylia Moses?
Num quia plus aequo gens erat illa salax?
Dactylus.
Dactylus scitissimi saporis {conchyli} Staeo mari peculiaris est, et quod admiratione dignum videri potest, intra saxa delitescens,
rei ignaro facile imponit.
Caetera qui vincit conchylia, vincit et ipsa
Ostrea, de Staeo dactylus ecce freto.
Lolligo.
Nata recens lolligo hybernis mensibus omnes,
Ni coquus imponit Dalmata, vincit aves.
Ostrea.
Ostrea cocta placent si cui, caret ille palato.
Nam grave olere solent, et perit igne sapor.
Garum.
Cum languet stomachus, fastidit et omnia, laudo,
Quod Mihi Bizanti fertur ab urbe garum.
[Page 64]
Martius panis.
Invitis dicam Musis. Mars omnis acerbus,
Cur igitur dulcis martius ille panis?
Nux pinea.
Pinea nux priscis coenae caput esse solebat,
Nubebat quoties pulchra puella seni.
Morus alba.
Haec quia nec Thisben, texit neque Pyramon umbra,
Ardua morus adhuc candida poma gerit.
Mora nigra contra Horatianum praeceptum.
Qui videt, incipiet nigris ientacula moris,
At qui finierit prandia, lippus erit.
Cerasa.
Quae cerasa ad Maias vendit mihi Roma Kalendas,
De Tyburtino colle venire solent.
Laurocerasa.
Insita, quae lauro cerasus fert poma sub Arcton,
Ementita rubro vina colore parant.
Tubera, et boleti.
Deliciae quondam boleti, et tubera Regum,
Nunc miserae plebis vilior esca sumus.
Arbor tristes apud Indos.
Cur non maesta vocer? si qui mihi sidere primo
Nascuntur flores, sole oriente cadunt.
SCHOLIUM.
In urbe Goa Lusitanorum Colonia ad mare Indicum, arbor visitur admirandae naturae,
et a nemine (quod sciam) veterum scriptorum literis proditae; ea sub solis occasum
flores candido colore, et insigni suavitate aperit: qui omnes fere [p. 65] appetente Aurora decidunt: reditque ea periodus statis horis ad arboris usque interitum,
aut ultimum certe senium. Caligat medius fidius ad plurima humani ingenii acies, et
in perscrutandis rerum arcanis diligentia abutitur. Vegetantur matutina aura flores,
et venientem diem quasi ridentes salutant. Arbor Indica contra noctu hilaris, et divitiis
ambitiosa, moeret interdiu, et velut domestico in luctu floribus exuitur. Porro fabulantur
Indi, fuisse regiam puellam a Sole diu in deliciis habitam, quae cum ille in alteram
animum adiiceret, amoris impatientia sibi ipsi manum consciverit. natam deinde ex
illius cineribus eam arborem ingrati amantis radios perpetuo aversantem. Eam fabellam,
quoniam nimis lepida visa est, brevi carmine a nobis illustratam libenter tibi dicavimus
Monalde vir optime, qui (qua es ingenii suavitate) harum quasi lautitiarum inexplebilis
helluo et esse, et haberi non erubescis. V. Dom.
Scire velim, quare suaves diffundis odores
Cum Sol sub terra est, noctis et umbra subit?
At cum rursus adest, ea dona ingrata recondis.
Unde odium lucis? Quis tibi noctis amor?
Sic ego. cum senior paucis ita reddidit hospes.
Quae nunc arbor inest, regia nympha fuit,
Grata diu Phoebo, sed postquam simplicis annis
Virginis illusit, prodidit ille fidem.
Inde manent odii caussae, crescuntque dolores,
Maeret et haec, quoties invehit ille diem.
Equus.
Arduus hic fronte, et maculis inspersus ab albis,
Strymonis ad ripas gramina pavit equus.
[Page 66]
Equa.
Qua rigat arva Tagus, Zephyri spirantis ut auram
Haurit equa, e nullo semine gignit equum.
Mulus.
Mulo vetusto terra nil peius tulit.
Ut calce perdat, insidentem deiicit.
Mula.
Dum parat in Libyen bellum crudele Sebastus.
Mula parit. Cladis praescia mula fuit.
Asinus.
Portat herum placide, mulo nec cedit asellus,
Hic, qui de Nili flumine potat aquam.
Asina.
Si gravis invasit tabes, mulgebis asellam.
Si qua modo, expultrix haec medicina mali.
Pullus asininus.
Cum Moecenatis Caesar discumberet hortis,
Saepe pater coenae pullus asellus erat.
Plinius lib.8. cap.43. pullos earum epulari Maecenas instituit.
Mures.
Currimus ad lactis massam, lentemque fabamque
A male, quod [felis] praeda subinde sumus.
Apis.
Libat apis flores, at se nescire fatetur.
Magnus Aristoteles, qua paret arte favos.
Cicade.
Quae media cantare solent aestate cicadae,
Appetit ut brumae durior aura, gemunt.
[Page 67]
Tigres.
Tigres leaenas, et camelo pardales
Pars vasta nutrit Africae Getulia.
Camelopardalin ita expressit Horatius in epistola ad Augustum: lege Miscellanea [Politiani].
Diversum confusa genus Panthera camelo.
Homo marinus.
Vidit, et expavit monstrum Lisbonna marinum,
Hispidus, et glauca vir fuit ille coma.
Scholium.
Allata est pellis e Brasilia, quae cum diu Olyssipponi spectaculo fuisset, missa est
postea ad Regem [Philippum].
Leo.
Qui leo Marmarica fremit et dominatur arena,
O quoties curvo stratus ab ense, iacet.
Alit Africa homunculos fusco colore, et capillo Aethiopum in morem crispo, et intorto,
qui continenter sub pellibus agunt, et praeter attritam laenam, et oblongam interulam
nudi incedunt. iis leonem interficere pene ludus, iocusque est. irritatae enim, et
irruenti belluae mira corporis agilitate laenam in oculos iniiciunt, et eodem animi
robore exasperato cultro cor transfigunt. exanimae pellem diripiunt. Quam circunferentes,
et a pueris patriis carminibus celebrati stipem vulgo corradunt. vidi ego unum ex
istis Olyssipponi non ita deformi aspectu, ut credebatur, immo colore candido, et
recta statura adolescentem, qui Hispanica lingua, cuius peritissimus erat, decem a se leones intersectos gloriabatur, et qui cum eo [p. 68] e Marrochiis venerant, ita {rem habere} affirmabant. hoc cum Antverpiae non multo post amicis narrarem, quidam ex his cognitum
sibi adolescentem, et Granatae natum aiebat.
Elephas.
Fluminis intrat aquas, et lunam lotus adorat.
Quaeque homini virtus rara, pudicus amat.
Camelus.
Assyriam vocem credebat Varro camelum.
Crederet Hebraeam verius ille senex.
Gallus.
Ad Mediam noctem sopitos excito cantu.
Si sit hyems, nulla est aptior hora fabris.
Gallina Numidica.
Quae Gallina mihi binis parit ova vitellis,
Nanna est, et Numidae venit ab urbe Iubae.
Pullastra.
Iuscula tincta {oroco} pullastrae qui bibet, illi
Quinque dies totos mollior alvus erit.
Corvus.
Annosum corvum, et pennis splendentibus album,
Vidi Lovani. Pene cygnum credidi.
Corvos in senecta canescere a fide non abhorret. Tradit praeterea Panormitanus (si
recte memini) inventum olim in Anglia corvum cygnaeo candore. eumque Alfonso Tarraconensium
Regi, Neapolim usque dono missum.
Nilotici calami.
Laudari debet Nilotica iuro papyros
Utilis illustres ducere litterulas.
[Page 69]
Canna Trebinensis adulatur amicis.
Ac nec laude caret vicini canna Trebinae.
Aptior argutos fingere versiculos.
Trebina fluvius unius dieculae iter Rhacusa distans.
Musca.
Pontificum mensas, et Regia pocula circum,
Si volo, cur vulgo sordida musca vocor.
Ligna acapna.
Bruma riget. nunc, qui flores mihi vere dedisti,
Quae careant fumo, Luchare, ligna dabis.
Glacies.
Mittimus hyberno concretam frigore testam,
Dum canis arentes maior adurit agros.
Nix.
Frangat ut intensos Augusto mense calores,
Eruta ab Albano nix tibi monte venit.
Laterna.
Qui gerit in cornu Vulcanum, noctis in umbra
Tutus it, et vigilum non timet ille gregem.
Sudariolum.
Emunges cubito nasum Laecina fluentem,
Si Sudariolum Thais avara neget.
Chirotheca.
Horridus Arctoo Boreas cum stridet ab axe.
Mollior algentes vellet alura manus.
Bombarda.
Inventum est hominum, quae machina terret, et urbes,
Vincit, et irati tela trisulca Iovis.
Pulvis tormentarius.
Pulveris unciolae si plumbum adiungat, et ignem
Vel puer, ad Stygios iam patefacta via est.
[Page 70]
Mendax.
Vel qui mentitur, vel qui mendacia dicit.
Nec sapiens alter, nec bonus alter erit.
Coecus.
Mercator dives, possessor et uberis agri,
Plura quidem quam nos, caece Marulle, vides.
Surdus.
Falso Camillum turba surdastrum vocat,
Audit Camillus, audit inquam, sed male.
Balbus.
Balbe loquax quare, qui nuper Caesaris hospes
Hirus erat nobis, Hillus in ore tuo est?
Claudus.
Claudus es, et totam perreptas nocte Rhacusam,
Nae tu Mercurium viceris alipedem.
Trochus.
Alea damnosa est. chartarum infamis et usus,
Si tamen est animus ludere, lude trocho.
Pila.
Sic medici. firma quisquis volet esse iuventa,
Ambulet ante cibum, ludat et ille pila.
Scachorum ludus.
Hic opus ingenio, solers hic dextera vincit.
Cum niger, et niveus miles in arma ruit.
Febris quartana.
Affectam curis febris quartana senectam.
Si premat, heu longa est, et iugulare solet.
Febris quartana (inquiunt medici) iuveni innoxia, seni plerumque letalis.
[Page 71]
Podagra et chiragra iocatur cum amico.
Oppressus iaceo podagra, vereorque chiragram.
Quamne putas? omen sit procul omne, tuam.
Septuagenarius.
Natus Olympiadas bis septem Claudius inquit,
Acta mihi est vitae fabula. Munde vale.
Iesuitarum caenobium.
Dulce sodalicium de nomine dulcis Iesu
Hic agit, hic pacem, iustitiamque colit.
FLAVII IACOBI EBORENSIS MORALIUM CARMINUM LIBER PRIMUS.
Mortalia omnia fluxa, et caduca.
Hoc mare, et haec tellus, hic aer, et ignis: et ille.
Qui Iovis infusi spiritus intus agit.
Cuncta immota manent, nullisque obnoxia seclis.
Non sua vis illis, non sua forma perit.
Caetera in interitum vergunt properante senecta,
Ut Tagus, ut pluviis Durius auctus aquis.
Socratis consilium.
Consule de facie speculum. nam sive venusta est,
Sive rubet simus nasus, et hirta coma.
Efficiet noster (modo sit tibi cura) libellus,
Pulchra sit illa magis, turpis et illa minus.
Theophrasti querela.
Vivunt annosae cornices, longaque cervis,
Longaque contingunt saecula corve tibi.
[Page 94]
Vita hominum exigui spatiis includitur aevi.
Prodiga naturae vis, et avara fuit.
Deus opti. max. verus rex.
Ibat Ioannes Eboram Rex magnus in urbem.
Et niger in terris Auster et hymber erat.
Cum subito exoriens sol aureus expulit omnem
Duritiem caeli, restituitque diem.
Tunc Rex, qui soles et tempora laeta reducit
Cum libet, hic vere, non ego, regnat, ait.
Terra aeternum permanet.
Has Gradii nuper terras; haec iugera campi
Iam novus e Tusca gente colonus arat.
Scilicet aeternos tellus quae stabit in annos,
Nunc hunc, nunc illum tempore mutat herum.
Nescis quid vesper vehat.
Crastina nemo sibi promittat tempora, nemo,
Hoc adeo celsa dicere ab arce libet?
Nam mecum hesterna coenatus nocte Marinus
Multa iocans (ut sit) seria multa loquens.
Mox dormitum abiit. verum nox illa suprema,
Et fuit (heu lachrymae) coena suprema viro.
Pudicitiae laus.
Ioannes Baptista tibi qui dedicat aram,
Ille arae inciso carmine pauca rogat.
Ut quae nata tuo nuper de fonte levata est,
Vivat labe carens, aut cadat ante diem.
Piae matris votum.
E cera effectum caput, et votiva tabella
Cum titulo pendet Virginis ante fores.
[Page 95]
Servatum ob puerum crudeli a vulnere mater
Dedicat et longum vivat ut ille, rogat.
Homine ingrato nihil peius.
Quaeque graves succos, et mixta aconita cicutis,
Quaeque ferat tellus, diraque monstra tulit.
Nil [homine] ingrato peius ferat, aspicit illum
Phoebus, et aversos territus urget equos.
Pacis bona.
Pacem Dii superi, pacem date. pacis alumnus
Bos arat, et fruges larga rependit humus.
Pax alit unanimes concordi foedere cives.
Et mala in Ionium nubila abire iubet.
Quae dos virginibus amplissima.
Quod puer audivi, dicam, non purpura, et aurum.
Non quae de rubro littore concha venit.
At colus, et pensum purgati velleris adsit,
Adsit anus custos fida pudicitiae.
Adsit uterque parens, laudatis moribus aeque.
Dos ea nupturis maxima virginibus.
Petronii sententia.
Potat, et unguentis olet, et scortatur in horas,
Et peream, si quid Nicia mentis habet,
Hunc tamen {adciscit} generum sibi Crassus, et ampla
Dos simul, et forma scita puella datur.
Et vetus, et tritum est. nummos qui servat in arca,
Hic bonus, sapiens, et gener albus erit.
Nemo in se descendit. proverbium.
Altera pectus obit, dependet et altera tergo
Nobilis Aesopi mantica carminibus.
Utraque sede tamen propria caret. hinc gravis error,
[Page 96]
Hinc teritur nostris orbita flagitiis.
Mutassent faciles Divi loca, et ilicet omnis
Vita hominum faelix, et sine lite foret.
Deformis.
Monstrum horrendum, ingens quem non terrebit Erinnys?
Igne micant oculi, virus et ore vomit.
Illa tamen veneris puero fuit unica cura.
Illa levem pharetram fregit, et illa facem.
Mater et ex illo (si credimus) ad vada nigri
Cocyti peperit flebile adulterium.
Lege Alexandri Problema Lxxxvi. de amore ferino.
Quae a teneris annis discenda.
Adfari blande, complecti comiter omnes,
Pauca loqui, et nulli Didace verba dare.
Hoc tuus a teneris ediscat Tullius annis.
Ante pilos magnos aequet ut ille senex.
Bonus vicinus.
Venales aedes, venalem [inscripsit] et hortum,
Atque suburbanum Gabrio praediolum.
Addidit et titulum, vicinum moribus aequis,
Et prisca insignem simplicitate damus.
Fictus amicus nocet et Homero
Luce palam qui me verbis oppugnat, et armis,
Ille nocet certe, sed nocet ille parum.
Nam sibi collatum quis non obversus in hostem
Aut fugit, aut certe vimque animumque parat?
[Page 97]
At mihi vultu blanditus, et ore bilingui
Mente tamen tacitas instruit insidias.
Ille nocet, vere ille nocet fuge candide Sylvi
Invisum superis Dis, Stygiisque caput.
Dulce bellum inexperto.
Quique mare ingressus nondum, quique aspera belli,
Aspera militiae tempora nulla tulit.
Alter nauta vagus, fortis cupit alter haberi
Miles, et hic pugnas somniat, ille rates.
Iam vero experti bellum hic, maris ille procellas,
Succenset votis sanus uterque suis.
[Quae] tempestive fiunt laudantur.
Qui molles aditus, et idonea tempora fandi
Captat, is acceptus saepe venire solet.
Contra importunus quicunque accedit amicus,
Mutat amicitiae nomen, et hostis habet.
Puerilis ira vicio caret.
Nemo quidem sanae mentis laudaverit iram.
Ira furor brevis est, nec nocet illa parum.
Si tamen in pueri teneros invaserit annos,
Nuncia magnanimi pectoris esse solet.
Dulce, et decorum pro patria mori.
Faelices animae, seu vos plaga lucida coeli,
Seu nemus Elysium, mollis et umbra tegit,
Vos egressa recens e corpore Mentoris umbra
Dum pia pro patria suscipit arma, petit.
Solonis votum.
Multa puer vidi, iuvenis quoque multa, senexque
Ut se quaeque dabant tempora, multa tuli.
Multa simul didici. verum seu Nestoris annos,
Seu Priami vincam, discere plura libet.
[Page 98]
Animi immortales.
De Iove quid sentit Musonius? Aule requiris.
Id tibi versiculis ille duobus ait.
Est Deus, est animus nobis a morte superstes.
Sunt loca amoena situ, sunt loca plena metu.
Epicharmi sententia.
Care puer ne cui credas, et sobrius esto.
Nec sit cura minor, dissimulare loco.
Haec tria qui teneat, dicet, fortuna valebis.
Quidquid ages, in me nil Dea iuris habet.
Vota militaria.
Suspensum clypeum vidi Ioannis ad aedem.
Et clypeo affixus Persicus ensis erat.
Litteraque inscripta est. Direpta ex hoste perempto
Tuscus eques patrio dedicat arma Deo.
E sacris litteris.
Sic sapiens secum. prodivi nudus in auras,
Nudus et has linquam, nec datur ulla fuga.
Cur igitur quisquam se maceret? Ut suus haeres
Dormiat in pluma, potet et ante diem.
Ex Salomonis Ecclesiast.
Viderit e collo si quis pendere suillo
Aut aurum, aut gemmam, rideat ille satis.
Et merito. Verum magis est ridenda puella,
Sit licet ore bono, si male mente sapit.
Omne imperium desuper.
Scilicet imperii vis omnis pendet ab astris.
Omnis et arbitrio statque caditque Iovis.
Qui vero ante diem reges, et regna lacessit,
Desipit infaelix, pugnat et ille Deo.
[Page 99]
Muliebre genus amabile contra Euripidem.
Unice amo muliebre genus. Nam parva puella
Ludere saepe solet, et saepe movere iocos.
Curat adulta domum, et servat sua iura marito.
Cum fit anus, crebro fundit ab ore preces.
In tenebris digitis dimicare. proverbium.
Hic, qui cum digitis obscura in nocte micares,
Nec te victorem falleret, errat inops.
Ille autem, prae quo potuit Catilina videri
Defensor patriae, diffluit inter opes.
Numinis occulti vis haec. Qui caetera nescit,
Aut se scire negat, grandius ille sapit.
Dulcis coniugii bona.
Vixit lustra decem Lepida cum coniuge Flaccus.
Nullaque lis illis, nulla querela fuit.
Et nunc una dies tumulo componit eodem.
Si qua fides. Tellus stat super ossa levis.
Poetae avaritia reprehensione non caret.
Contemptor laudis captat qui magna Poeta
Dona, bibit nullas hic Heliconis aquas.
Cui vero syncerus honos, et gloria cordi,
Delphica in illius laurea fronte viret.
Hesiodi carmen.
Odisse inter se fabros, vetus illa querela.
Dignaque vel magni versibus Hesiodi.
At medici se odere magis. Pro Iuppiter omnes
Ut pereant medici, dispereantque fabri.
In vino veritas.
Littera, quam nuper legi carbone notatam,
Illa auro incidi littera digna fuit.
[Page 100]
Largius epoti prodeunt arcana {cululli}.
Qui sapit, utatur parcius ille mero.
E Graeco.
Iusso sole valere Cleombrotus Ambraciota
Sponte sua celsa pronus ab arce ruit.
Huic desiderium moriendi iniecerat illa
Socratis indigna caede cicuta nocens.
Iovii iocus.
Ridebat Iovium nuper Pisana iuventus,
Ut victum, ut querulum, semicaprumque senem.
Ille autem contra mordere, et multa iocose
Dicere, ut arguto vir fuit ingenio.
Tandem punctus ait. belle me Hercule, belle
Garrula coenosis rana coaxat aquis.
Tyranni vox.
Tunc violare licet leges, cum regna petuntur.
Caetera iura valent, et iuvat esse pium.
Vox Duce Cadmaeo, vox Caesare digna Tyrranno.
O bene, quod ferro stratus uterque iacet.
Depositum quatenus restituendum.
Depositum domino repetenti reddat oportet
Vir bonus ut vulgo nota rubrica docet.
At qui depositum furioso reddidit ensem,
Iura volunt, capitis fiat ut ille reus.
E Plutarcho.
Quid vatum ignaras mentes Crispine fatigas?
Sustulit Eurialum debita Parca tuum.
Praestitit et fatis tolli properantibus illum.
Finis enim multis mors fuit una malis.
[Page 101]
Laus pudicitiae.
Praeda licet belli, laribusque abducta paternis
Multa adversa diu Laura puella tulit.
Illibata tamen fert oscula nupta marito.
Phoebe veni, cantum postulat illa tuum.
Eadem sententia.
Galla licet patria amissa servire Tyranno
Cogeris, et supplex aspera multa pati.
Si tamen, ut tetricis {increbuit} ore Sabinis,
Salva pudicitia est. omnia salva satis.
Divi invocandi.
Augustine tuas statuam dum ponit ad aras
Notus homo e nostrae littore Dalmatiae.
Dive senex, inquit, cui stat Noceria cordi,
Et qui parva colis moenia Traguriae.
Adsis o faelix, et res ne despice nostras.
Et sit praecipue cura Caserta domus.
In bono Medico maxima aegrotantibus spes.
Aegra iacet mea lux, sudorque invasit in artus
Frigidus, et propter stat Libitina torum.
At sperare iubent nondum tria lustra peracta,
Et Montanus adest Italus Hippocrates.
Vir sapiens fortunae inconstantiam parum curat.
Fortuna inconstans, et laetis invida rebus,
Sive adversa venis, sive secunda, vale.
Nam mihi parta quies animo. Nec curo citatam
Sive rotam moveas, improba, sive premas.
[Page 102]
A viro improbo vituperari laudi dicitur.
Cum meus Andreas me laudat laetor, et illi
Opto faelices, et sine nube dies.
Contra si Bibulus verbis incessit amaris,
Gaudeo, et huic etiam candida cuncta precor.
Quid caussae est? Inquis, dicam, quia candidus alter,
Alter et effusi fellis, et ater homo est.
Coniugis in virum pietas.
Nutriit uberibus coniectum in vincla parentem.
Nata pia, hoc ingens Graecia iactat opus.
Graecia patritiae noli certare Rhacusae.
Ecce suum moriens servat Hyella virum.
Rhacusanus Patritius Scaevole comparandus.
Stat respersus adhuc de sanguine regis Etrusci
Mutius, et spreto fumat ab igne manus.
Roma sile; senior contempsit vincla Saraccus.
Alter et Illyriae Regulus ille fuit.
Sic vivas, ut nemo sciat te vixisse prover.
Vixit ita, ut nemo norit vixisse, Philemon.
Tradit ut antiquus scriptor Aristomenes.
Fallit Aristomenes. nam vixit et ille Platoni
Charus, et antiqui Socratis hospes erat.
Belli incommoda, et pacis bona.
Te tuba castrorum somno excitet, armaque cogat
Sumere, et incerto Marte ciere manus.
At mihi gallorum cantu, cum roscida cedunt
Sidera, rumpatur dulcis, et alta quies.
Exercendum ingenium.
Qualis ager, quem non vomer bis versat in annum.
Squallet, et agricolam fallit avara seges.
[Page 103]
Talis et ingenii vis deperit omnis et ardor
Pectoris, adsiduam ni ferat usus opem.
Salmatius fons. prover.
Reddidit ignavum coniux Lerina Sabinum,
Qui prius intrepido pectore miles erat.
Pallet, et ipse sui formidat corporis umbram.
Non secus emollit Salmacis unda virum.
Ex Hesiodo.
Quique sequenda simul, vitandaque noverit, illum
Illum Heroa velis dicere semideum.
At qui non novit, non audit honesta monentem,
Is tibi telluris non leve pondus erit.
Lenae fraudes.
Invitam si quis violarit virginem, in illum
Insurgant leges, ultor et ensis agat.
Emollit legem Musurus. Et illa diserte
Addita particula est, moribus ingenuis.
Quippe ferunt lena doctas a matre puellas,
Quae fecere, suo dissimulare loco.
Animi virtus omni telo praestantior.
Non murus, vallumve, aut celsis turribus arces,
Non quae sulphurea machina glande tonat.
Sint patriae tutela meae. nec talibus olim
Indiguit tellus Itala praesidiis.
Armatis armati obstant, i fortis in hostem
Miles, et attritum cedere coge loco.
Themistoclis vox e Cicerone.
Non Ulubris quod sis, vel Roma natus in urbe,
Idcirco obscurus, vel mage clarus eris.
[Page 104]
Virtus, et tua dextra tibi tua stemmata sunto.
Et natale solum nomen inane puta.
Veritatis laus.
Quaerit Varro meus, quid fons, et origo bonorum
Dicatur docto carmine Lampridii.
Quid contra vitare decet, quid turpe putandum?
Haec ego simpliciter dicere constitui.
Vera loqui gnarus, caelo descendit ab alto,
Mendacem Stigii progenuere lacus.
Auctoris votum.
Castra, et militiam, et soles, et frigora, et hymbres,
Parthus, sive Getes discat amare puer.
Me virides hederae, me myrti e fronde corollae,
Me de Permessi fonte morentur aquae.
E Ciceronis Tusculanis.
Quam me delectat Critiae qui dira propinat
Pocula magnanimo pectore Theramenes.
Nempe metu vacuus qui dura in morte {iecatur},
Post obitum Manes cogitat Elysios.
Commune malum multis solatio est.
Olim in deliciis, et [amoribus] esse solebam,
Cum puer, et pulcher, dives et aeris eram:
At nunc aeger, inops, et longo fractus ab aevo,
Rideor, et tota fabula in urbe feror.
Nimirum vetus est. Fert omnia longior aetas,
Et commune solet lenius esse malum.
Ebrietas interdum prodest.
Sobria nox animo curas inducit amaras,
Nec patitur dulci membra sopore frui.
[Page 105]
Heus puer, ut molli submittat lumina somno,
Utque abigat curas, largius adde merum.
Graecia in Historia mendax.
Quae virtute animi, et multo sudore paravit
Quique pedes miles, quique meretur equo.
Saepe ducum auspiciis, titulisque adscribere vanis
Audet adulator Graecus in historia.
Omnium rerum vicissitudo.
Cum bello excisas arces contemplor, et urbes,
Italaque Hispano subdita regna iugo.
Sic [equidem] dico. Romanus vicerat olim,
Nunc patitur leges, quas prius ipse tulit.
Virtus immortalis.
Vixerunt Troes, fortes vixistis Achivi,
Troia aequata solo est, Graecia victa iacet.
Lex ea nimirum fatorum, is temporis ordo.
Orta cadunt. virtus intemerata manet.
Odi memorem compotorem.
Invitas ad coenam, et prandia lauta Philippe,
Non veniam. quare? Tucca venire vetat.
Vir bonus est, inquis, cedo. Laudandus et aeque.
At conviva loquax, et memor esse solet.
Et quae inter calices, et libera vina loquaris,
Omnia Lethaeis spargere oportet aquis.
Invidia gloriae comes.
Etsi magnorum dicor comes inclyta regum,
Versor et inter equos, inter et arma ducum,
Laudor et egregiis a vatibus, attamen ipsam
Invidiam experior gloria carnificem.
[Page 106]
Sapiens in Deo spes suas collocat.
Qui sapiens? Qui se, suaque omnia numine in ipso
Collocat, et totum se nihil esse putat.
Qui demens? Qui se scire omnia cogitat unum,
Audet et ipse suo fidere consilio.
Fluxae, et caducae res mortales.
SUB IULIO III. PONT. MAX.
Cernuus occubuit bos, et iacet arida quercus,
Quaerit et amissas anxia Flora pilas.
Et quae iucundum spirabant nuper odorem
Lilia, molle solo deposuere caput.
Nunc viridis mons est. Quid tum, spoliabatur herba
Ipse quoque ut primum saeva recurret hyems.
Boni nominis maxima iactura.
Cum Lusitanis agerem puer otia terris,
Saepe pater (memini) saepe monebat avus?
Ferre decet quaecunque venit iactura peculi,
At iactura boni nominis, illa premit.
E Theocrito.
Quae minime sunt pulchra, nimis tibi pulchra videntur
Et quae pulchra nimis, turpia Lande putas.
Non equidem miror. nota est vox illa poetae.
Coecus amor Deus est. Coecus et omnis amans.
Vinum aqua temperandum.
Bacchus ut e flammis, et fulmine prodiit infans,
Nympha Deum puris sobria tinxit aquis.
Inde colit fontes. Nam ni compescitur undis,
Ebria Centauros rursus in arma vocet.
[Page 107]
Ambitionis mala.
Luxuries, et avaritia, et quae tertia pestis
Additur insani pectoris ambitio.
Ire per omne nefas, mortemque accersere suadent.
Nulla quies animo est. Turbidiora placent.
In bello parentes filios efferunt.
Impie Mars, ferro qui regna exscindis et urbes,
Quique ducum misces funera funeribus.
Haec quoque culpa tua est, quod patre superstite Lausus
A dolor. Inferna cogitur ire rate.
Animi generosi quibus in rebus cognoscantur.
Augustine puer tu prisca numismata regum,
Et cuneo impressas congeris effigies.
Omnis et impensa est lucro tibi, nullus et auri
Urit amor, veteres noris ut historias.
Macte animo nam qui reges miratur, et arma.
Huic nec sanguis iners, nec nisi summa placent.
Mortuis ignoscendum.
Sunt sua iura quoque et mortis solatia victis.
Iureque Pelidae Barbarus Hector ait.
Vicisti, et victum spoliasti lumine corpus.
Da tumulum, et manes laedere parce meos.
Legislatorem inculpatis moribus esse oportet.
Legislatorem, qualis Draco fertur Athenis,
Qualis et ille Solon, aut Numa Pompilius.
Esse probum par est. Nam quid sine moribus aequis
Incisae [leges], scriptaque iura valent?
Somnia ne cures e Catone.
Hoc moneo, ne te moveant insomnia, neve
Forte putes vanis rebus inesse fidem.
[Page 108]
Nam velut in varias vigilat mens anxia curas,
Somnus ita variis ludit imaginibus.
Frugalitas bonam valetudinem consequitur.
Pavonem, Rhombumque et Lesbia vina Sabinus
Gustat, et Hippocratis flagitat aeger opem.
At valet, et medicas ridet Sempronius artes,
Cui cibus hortensis brassica, potus aqua.
Generatio praeterit, et generatio venit.
Ut flos in pratis hic languet, et ille virescit.
Par homini sors est, hic abit, ille venit.
Alter et alterius leto procedit in auras.
At stat, aeterna lege perennat humus.
Aurea Themistoclis vox.
Nota Themistoclis vox est, vox aurea certe.
Dignaque vel templo Delphice Phoebe tuo.
Ne testis, ne tu sis arbiter inter amicos.
Alter enim, ut belle res cadat, hostis erit.
Plebis temeritas.
Aut fremit indomitum plebs, et dominatur acerbe.
Inque Deos ipsos saevit, et arma cepit.
Aut humilis, supplexque solet servire Tyranno.
Nil medium, aut dignum dicere laude [queas].
Virtus diversa, at pari laude.
Condit aquaeductus, muros, navalia, portus,
Marcus, et e niveo marmore templa locat.
At Numa captivos emit a praedonibus Afris.
Sit sacer in libris ille, vel ille meis.
Fugiendae meretrices ut monstra marina.
Ne dulces cantus Sirenum audiret Ulisses,
Implevit cera callidus auriculas.
[Page 109]
Nequitias, et blanditias meretricis avarae,
Hos cantus, haec tu monstra marina puta.
Litterae, et doctrina maximos honores consequuntur.
Exul et offenso pede debilis, Irus et alter;
Alter et obscuro sanguine Codrus eram.
Musa tamen vulgo subduxit, et auxit honores,
Et nunquam moriens nomen habere dedit.
Beta sapit. proverb.
Sic mihi nescio quis nuper male natus in aurim,
Heus pater insanit Flavius iste tuus.
Nam repetit pueris vulgati verba Catonis,
Quaeque docet Samius symbola Pythagoras.
Risi ego. Et heus inquam sunt, quis insulsa videntur
Ne morer exemplis, ostrea, Beta sapit.
[Page 110]
FLAVII IACOBI EBORENSIS MORALIUM CARMINUM LIBER SECUNDUS,
Ad Antonium Medum Civem Rhagusanum. S. D.
Scis me Latinis distichis scribendis iamdumdum operam dare, quo successu, incertum
habeo, bene tamen sperare licet, ut enim alia omittam, ipsa carminis non insuavis
varietas operi auctoritatem conciliabit: interim nonnulla me torquent, quae exiguis
spatiis includi dedignantur. Quare ampliore campo decurrere libuit, nec invitis (ut
opinor) Musis, crevit enim opus ipsis distichis paene par. argumenti vero dignitate
longe uberius, atque splendidius, quod ea lege ad te mitto, ut singulari iudicio tuo
correctum, aut in ora hominum veniat, aut quod sanius mihi videtur, paternis scriniis
restituatur.
B. V.
[Page 111]
Ad eundem.
Medus adest, Medus, terras qui mensus, et undas
Mente Deum sedes scandit, et astra notat.
Illius auspiciis si stet mea Musa valebis
Turba loquax. Medo nam placuisse sat est.
Fugienda vitia, et amplectenda virtus. *
Diffugere anni virides. Aegypte valebis.
Cumque tuis vitiis, deliciisque tuis.
Iam melior me raptat amor. Iuvat alta Sionis
Templa, iuvat Solymi regna videre senis.
Illa meis olim possessa parentibus ora.
Illa (velim) cineres condat, et ossa mea.
At lapis incisus testetur nomina Flavi.
Si qua fides, nobis mors ea dulcis erit.
Ad Marcellum de vitae brevitate. *
Labuntur Marcelle dies, labuntur et anni,
Et properat, quae nos hora suprema manet.
Quique brevem vitam medicus vocat, ille Sibyllae
Explicat et folium, Delphicaque antra tenet.
Nam quae longa satis, quaeque est spatiosior aevo,
Annumerat lustris bis duo lustra decem.
Auctior at si qua est lustris fortasse duobus,
Non ingrata quidem, rara sed illa venit.
Quae reliqua est aetas, labor est (mihi crede) dolorque
Et vita, incertum, mors ne vocanda magis.
[Page 112]
Qui vere vitalem vitam agit.
Ipse hodie, tu cras, ut sors feret, ibimus ambo,
Ibimus ambo illuc, unde redire negant.
[Nimirum] miseris mortalibus omnis in usum,
Omnis et in certam credita vita diem.
Nec differre licet. stat lex adamante reposta.
Et [revoluta] semel stamina Parca secat.
Qui vero sibi, qui patriae, qui natus amicis
Vivit ita, ut nulli, sponte nocere velit.
Et contemptor humi volat altum, et numine in ipso
Iam propior coelo collocat omne bonum.
Ille licet nondum Polydorum aequaverit annis,
Iam super et Priami tempora patris agit.
Iam ventura sibi promittit saecula victor.
Quidquid agant, quidquid fata severa velint.
Haeret enim tumulum complexa, atque explicat alas
Aeternumque sonat nescia fama mori.
Vera foelicitas in quo consistat. *
Non ebur, aut aurum, bis tinctave murice vestis,
Non domus aulaeis nobilis Attalicis.
Non Campana seges, non fertilis uva Falerni,
Non Tyburtina villula culta via.
Faelices Melline dies, et libera duris,
Ut plaerique putant, otia ferre solent.
Nam quaecunque sibi fortuna obnoxia fecit,
Haec eadem fas est dicere firma parum.
Mens vero iustique tenax, contentaque paucis,
Quaeque suo unius pendet ab arbitrio.
Illa potest vitae comes, et dux esse beatae,
[Page 113]
Illa serena potest pectoris esse dies.
Illa graves animo motus depellit ab aegro,
Et mala curarum nubila abire iubet.
Quod si Pieridum chorus, aut facundus Apollo
Dictet ad argutam verba canora lyram.
Iam mihi Achaemeniae gazae sit vilis acervus,
Sordeat et patrii dives arena Tagi.
Et erit sicut arbor plantata, et c. ex primo Psalmo. *
Qualis ad Eridani ripas, et nota fluenta
Luxuriat patulis populus alba comis.
Et seu bruma nives spargit, seu Sirius ardet,
Illa sub irriguo margine laeta viret.
[Tempestiva] suis desudant succina ramis,
Et folia autumni frigore nulla cadunt.
Stant virides circum salices, stant gramina laeta.
Et sonat argutis amnis arundinibus.
[Talis] et ille mihi vir sit, qui mente, animoque
Audet adire Deos, et penetrare polum.
Et videt id, quod non homini licet, et super astra
Vectus olor liquida carmina voce canit.
Inde locum, lucet Phoebus qua parte serena,
Et Zephyri spirat mollior aura, legit.
Concilioque Deum fruitur novus incola coeli,
Scilicet, et nobis rite vocatus adest.
Non ita, quos scelerata fames invasit habendi,
Et quibus unus amor ire per omne nefas.
Illos ira Iovis vindex ulciscitur, illos
Et Stygis astra palus, et vada coeca manent.
[Page 114]
Fortunae volubilitas. *
Et iuvenis vidi, et vidi maturior annis,
Qualia multa senem me meminisse iuvat.
[Nimirum] adversis hunc mergi fluctibus, illum
Candida tranquillum per mare vela dare.
Et quos faelices nuper mirabar, ab alto
Culmine deiectos rursus ad ima trahi.
Nil adeo solidum, aut firmum, ruere omnia nullo
Ordine, praecipitat quo Dea coeca rotam.
Nec qui consulto, nec qui sapienter agit rem.
Aut sapere, aut recta consuluisse sibi.
Vir tamen ille omnes qui spes in numine summo
Collocat, et recta pergit in astra via.
Ille animi fidens, illius et aurea proles,
Quidquid agant, faciles speret uterque Deos.
*
Non labor, aut vigilis custodia militis urbem
Liberat occultis hostis ab insidiis.
Nec manet illa domus, Phrygiis quae fulta columnis
Nititur, aeriae turris et instar habet.
Numinis aeterni vis omnia firmat in illa
Spes, et opes omnes, et mea vota sita.
De Gastone Foxaeio.
De Deo, et animorum immortalitate, et praemiis, et poena.
Scire libet paucis, quae rerum arcana revolvens
Explicuit septem Gasto voluminibus.
[Page 115]
Et quae tot vates, et tot cecinere Sibyllae,
Hi Solymis, illae colle Sub Albuneo.
Est Deus, est inquam Deus unus, et omnis in ipso,
Omnium et ipse parens, omnium et instar agens.
Praeterea illius spirat de numine sancto
Aura lenis tardis insita corporibus.
Quae simul infusa est, et nunquam desinit, et cum
Deserit exanimum corpus, in astra redit.
Hic merces sua cuique et vita digna peracta
Stant exquisito praemia iudicio.
Atque aliquis geniis mixtus faelicibus ora
Ora Dei summi iam propiora videt.
Contra alius stat luce procul. lex nulla nocenti
Durior, aut gravior poena venire potest.
Haec senior Gasto. tu vero nunquid Aquinas,
Nunquid habet melior Scotus, amice doce.
[Page 116]
GASTONIS FOXAEI EULOGIUM.
Gasto Foxaeius homo Lusitanus ab Aquitanis Regulis oriundus, omnium sui temporis Theologorum
facile princeps habitus est. Linguarum praeterea multarum cognitione claruisse traditur.
Nam praeter maternam Lusitanam, et avitam Gallicam, Hebraicam, Latinam, et Arabicam
exacte calluit. librum in septem particulas distinctum (ita enim inscripsit) composuit.
et ut plerique existimant, Arabice. Mauris enim ea tempestate maiorem Hispaniae partem
occupantibus ea lingua omnium fere Hispanorum communis habebatur: in prioribus tribus
de Deo, et animorum immortalitate ita copiose scribit, ut non Christianas modo, verum
et Platonicorum omnium bibliothecas excussisse videatur. in reliquis de concordantia
Sibyllinorum carminum cum prophetarum oraculis, de coelesti beatitudine, de purgatorii
et inferni cruciatibus, incredibili subtilitate, et pari facundia agit, hunc aliquot
post saeculis librum, Petrus Galbanus Dionysii regis iussu Lusitanum fecit. Hic est
ille Galbantis antistes Bracharenis, qui Caesaraugustae inter duos reges lautissime
epulatus eadem die cibi gravitate, aut ut plerique tradunt, prae nimio gaudio expiravit,
Michael vero Sylvius Cardinalis barbara interpretatione non contentus, Latinam addidit
pure, sane, et ornate scriptam. fecit ille quidem, cum Romae essem eius libri legendi
mihi potestatem, ut vero exscriberem. nondum enim typis evulgatus est, non permisit.
suas enim margaritas (nam eo verbo usus est) vulgo communicare se velle constantissime negabat. porro [p. 117] Foxaeius hic sub Alfonso primo Portugalliae Rege vixit, a quo Eborae patriae meae
episcopus designatus, et orator Romam missus (ut erant ea tempora turbulenta) a latronibus
in itinere confossus est, sunt, qui interfectores a Tareia regis matre, quae ut mulier
libidine infamis a filio in compedibus adservabatur, submissos tradant, ibat enim
ut conflatam eam ob caussam regi suo invidiam apud summum Pontificem elevaret, quod haud dubie effecisset. Is eloquentiae ardor, ea persuadendi vis homini
inerat, accedebant singularis vitae, modestia, et mira quaedam morum integritas, atque
suavitas. narrabat mihi Pintianus olim in Rhetoricis praeceptor meus, fuisse in suburbio
Tolosettae (ea urbis in Cantabria est) templum D. Paullo sacrum, quod intrantibus a laeva sepulchrum cum hac inscriptione occurrebat.
‘Gastonis Foxii Lusitani a latronibus interfecti ossa hic quiescunt. vixit anos lxiiii.
menses x. dies xiiii.’ Verum id templum una cum suburbio ardente bello Gallico ita excisum est, ut nulla
hodie illius vestigia appareant.
De Nicolao modestissimo adolescente primam missam celebrante Divi Blasii aede.
Floribus ornantur postes, ornantur et arae.
Christe fave. Nicon in tua templa venit.
Castus et ut iuvenis castos tibi devovet annos,
Turaque dat flammis, et nova sacra parat.
Iam lavat, et palmas tendens de more precatur,
Fallor? An est solito maior in ore sonus?
Aequa petit. fessis ut sit pax aurea terris.
[Page 118]
Blasius et longum regnet in urbe sua.
Et si quid dirum, si quid crudele minantur
Sidera, ab Illyria sit procul illa lues.
Virgine nate Dea, si nos, et nostra benigne
Respicis, et cordis stat pia turba tuo.
Nunc iuvenem servare velis. Servatur in illo,
Quidquid id est, in quo ducimus esse bonum.
Temporis iactura maxima ex Cuspiniano Avaro hypocrita. *
Multa meus iactat de tempore Cuspinianus,
Acer ut ingenio non minus artis habet.
Quod nullus sumptos pretiosior exstet ab illo
Tempore, quo tellus stat media inter aquas.
Quod qui mente valet, momenta expendit, et horas,
Vivit et unius temporis arbitrio.
Nam reliquas casu amissas reparare queas res.
At quaecunque semel diffugit hora, perit.
Dum loquitur, stillant mire fragrantia mella,
Et senis in labris suada medulla sedet.
Verum (si qua fides) non sic servabat in hortis
Pervigil Hesperiden aurea mala draco.
Quam novus hic sapiens argento incumbit, et auro,
Quaeque prius solitus dicere, verba putat.
[Nimirum] facile est virtutem attollere verbis.
Re tamen ut praestes, non levis ille labor.
Avaritia omnia bona pessundat. *
Quid prodest, Glycere, quod sis aetate puella,
Quod sit forma decens, et coma flava tibi.
[Page 119]
Quod valet ingenium magnis virtutibus auctum,
Quod genus ingenuum ducat uterque parens.
Si dotes animi, si tot bona corporis unum,
Unum corrumpit crimen avaritia.
Nunc mihi si totis Pactolus defluat undis,
Crescat et auriferi dives arena Tagi.
Non me posse putem vitium commune puellis
Tollere, crescit enim tempore dira sitis.
Tu vero mea lux hanc moribus exime labem,
Crede mihi, ingenuis sordet avarus amor.
Boni iudicis officium. Laudatur Ferdinandus Magnus Etruriae Dux ad Tattum Florentinum. *
Prima sit illa velim, postremaque denique cura,
Ne metus, aut aliquis pectora turbet amor.
Neve bonam superent (ut fit) mala munera caussam
Sint procul hae sordes, absit et illa sitis.
Absit, et ut culpam, quaecunque est poena sequatur
Maior, at expendat singula lance pari.
Latius interdum pateat reverentia legum.
Nec nimis exacto iure severus agat.
Quaeque reum capitis peraget sententia, longae
Inveniat caussas ingeniosa morae.
Nam, servare hominem, quem possis perdere, laus est
Maxima, et e coelo Caesare teste venit.
Tum quae supplicibus venient inclusa libellis,
Seu vetus illa cliens, advena sive dabit.
Expediat citius. Pro quantum in rebus agendis
Sedulitas prodest, et nocet esse pigrum.
[Page 120]
Tatte senex talis populis dat iura vocatis
Dux patriae magnus, magnus et ipse pater.
*
Contentus si sorte tua nil appetis ultra,
Si tibi nil prisca relligione prius.
Si leges, et iura colis, quid denique multis?
Si facis, atque sapis, France, beatus eris.
De Regno, et Republica
Quaeritis, an praestet florens respublica regno?
Nobile quaesitum solvat Aristoteles.
‘Εἷς βασιλεὺς ἔστω, εἷς κοίρανος’ inquit Homerus.
Note: Hom. Il. 2, 204-5: ‘Ͼ οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη· εἷς κοίρανος ἔστω, / Ͼ εἷς βασιλεύς, ᾧ δῶκε Κρόνου πάϊς
ἀγκυλομήτεω’
Unus ut imperium Iuppiter orbis habet.
Atque haec nota satis, verum Rex Insuber inquit.
Regna cadunt, at res publica stare solet.
Qui vere foelix ad Benessum.
Faelix ille quidem, quem nec mens conscia culpae,
Nec mala curarum nubila sollicitant.
Quique Deo sese, suaque omnia devovet uni,
Nescius humanis fidere praesidiis.
Ille cibi parcus, somni quoque parcior ipsas
Evigilat noctes, surgit et ante diem.
Narrat et assidue, quis Divum cultus, et unde
Incipit, et quonam desinat, omne bonum.
Qualis amor patriae, quid civis differat hosti.
Qua tenet, et qua non ius vetus hospitii.
Denique quidquid agit, vel non agit, omne decorum est.
Undique pura fides, et mera simplicitas.
Audit, et arridens inquit meus ecce Benessus.
Hic vir, hic est faelix, hic mea musta bibat.
[Page 121]
Sanga e gente Ursina [optima] indole puer.
Sanga puer veteres titulos, quaesitaque bello
Stemmata, et illustres sanguine iactat avos.
Nec potior quisquam, volucrum seu cursus equorum
Sollicitat, liquidae sive natantur aquae.
Vellet et ille quidem crudo decernere ferro.
Sed prohibent comites, nec sinit ipse pater.
Quod superest studiis incumbit mollibus et iam
Aura Pieridum per iuga raptat amor.
Et canit ad Chitaram numeros, et carmina fingit.
Imperfecta quidem sed tamen apta satis.
Denique ut Ursinae gentis generosa propago
In virtute situm iudicat omne bonum.
Quid agendum famae immortalitatem quaerentibus ad Hemum Venetum patritium. *
Aequa cole, vives iucunde et suaviter Heme,
Et tua post cineres fama superstes erit,
Hoc Academia, et variis distincta figuris
Porticus, hoc adeo tota Lycaea sonant.
Et patriae ille pater Latiae cui gloria linguae
Inserit hoc cultis Tullius Officiis,
At bonus iste tamen iuris servator, et aequi
Concidit Antoni victima militibus.
Et quem fatalis scyphus extulit, ille Platonis,
[Ecquid] enim referam plura? magister erat.
Largior hoc, priscosque tibi concedo Tyrannos,
Sub quibus illa gravis noxa, fuisse pium.
[Page 122]
At lux illa animi testis sibi, et inscia culpae
Mollia tranquillis ocia rebus agit.
Et caput exsecuit postquam septemplicis Hydrae,
Ipsa tibi facilem quaerit in astra viam.
De templo ab hostibus inviolato.
Cum vicina Mihi consurgant moenia Gaiae,
Moenia, quae liquidis Durius ambit aquis.
Et fremat hinc durius audax Callecus in armis,
Hinc ruat infesto martius Astur equo.
Sola tamen custos deserti littoris asto.
Sacra meo populo, coelitibusque domus.
Immunis tanti belli, secura procellae,
Si qua sub alterno Marte venire solet.
Nimirum non metuantur maenia verum
Moenia se nostra stare fatentur ope.
Quae potissimum regna tutentur ad Stephanum Poloniae regem. *
Non currus, nec aequi, florentesve aere catervae,
Non cita velivolo classis in Ionio.
Non quae sceptra manu gemmis {destincta} feruntur,
Non qui sublimi vertice fulget apex.
Quid multis? Non argenti, non fossilis auri
Gleba ferax, reges, fidave regna parant.
At pia vis animi, et Divum clementia donum,
Et mens nulla malis icta libidinibus.
Consiliumque sagax seu te gravis alea Martis,
Seu magis alliciat pacis alumna toga.
[Page 123]
Et quae sola super virtutes eminet omnes
Lapsa polo in terras aurea Relligio.
Talis Hyperboreum Stephanus Rex Victor ad axem
Rem gerit, et Moschum sub ditione premit.
Non parentum virtus sed sua uniuscuiusque spectanda e Graeco. *
Nobilitet virtus animi sua quemque necesse est.
Si cupit in chartis nomen habere meis.
Nam cui friget iners circum praecordia sanguis,
Cur Heraclidas, iactet et Aeacidas?
At vixere (inquis) fortes in bella parentes,
Credo sed hos fortes iam cinis ater habet.
Et dum pila quatis, gladiumve astringis in hostem,
Non ego facta patris, sed tua scire volo.
Explorant aquilae pullos ad lumina Solis.
Si trepident, faetus degener ille perit.
Quaeque sequuta Parin Troiam succendit, et Argos,
Non tamen Hermionem edidit ore pari.
Ergo Mihi Alcides dicatur, et Aeacus ille.
[Acer], et invicto pectore si quis erit.
Unusquisque fortunae suae faber. *
Et bibis, et totas scortaris Naevole noctes.
Et nitet unguentis deliciosa cutis.
Nec pudet, ut vinum deferbuit, inter amicos
Conquerier, quod res sit tibi curta domi.
Cum pater argenti moriens legarit, et auri
Quod tibi, quod poterat furibus esse satis.
[Page 124]
Non ita Fabritius Proculi, qui pauper in arma,
[Ivit], et ingentes nunc agit inter opes,
At novitas damno est, nec enim Scaurosque luposque
Nec numerat longo stemmate Scipiadas.
Tolle suas artes. Tu desinis, incipit ille.
Fortunae faber est Naevole quisque suae.
Fortunae, et amplissimis opibus non fidendum exemplo Sebastiani Portugalliae Regis.
nota est historia. *
Nolis fortunae caeptis Lopude secundis
Fidere, volvit enim Diva superba rotam.
Nec solet ignava tantum de plebe triumphum
Ducere. Sed reges, ipsaque regna premit.
Si libet exemplis uti. Iacet inclyta Cypros.
Et vetus interiit gloria Lysiadum.
Nam pius ille puer, solio qui innixus avito
Creverat in magnas Emmanuelis opes.
Et modo barbaricas vastatum belliger urbes
Ibat classe tegens Herculis omne fretum.
Occidit infaelix. at non fuit Africa tanti.
Fezza nec Aethiopis Regia Seriphii.
Forsan et has olim terras cum vertet arator
Ossa videns magnis eruta vomeribus.
Hac puer imparibus cecidit rex inquiet armis.
Ultimus Henricii sanguinis ille fuit.
Ad Iustretum medicum. *
Si quid forte meae possunt promittere chartae
Nec vulgare nimis, nec triviale satis.
[Page 125]
Sed quod honoratum, iucundum, et molle poema
Inserat antiquis Musa voluminibus.
Id vero [lustrore] tibi deserviat omne.
Omnis et e nostro carmine crescat honos.
Tu mea tu longa iam iam consumpta senecta
Corpora, Lethaea non sinis ire rate.
Sed revocas longo studio, curaque fideli,
Scilicet instantes et remorare dies.
Quod spiro, quod luce fruor, tu muneris auctor.
At pereat, cui non sit gravis arca domi.
Magna darem, verum si quis bona carmina vates
Forte dedit, ne tu parva dedisse putes.
Epigrammatum libellus ad Ioannem Darsam honestissimum adolescentem.
Candide Darsa tibi quae pauca notavimus infra,
Illa velim, iuvenum turba diserta legat.
Euge, pape, pulchre, recte, quaeque ampla soletis
Verba dare, haec vobis cuncta remitto libens.
Quae spetiosa licet, tamen, ut vanissima ridet
Maeonius vates, et πτεροέντα vocat.
At seu liba Mihi Iani venere Kalendis,
Sive datur veteris plena lagena meri.
Inde fluit venae carmen melioris, et inde
Plectra quatit Paean, et mea Musa canit.
*
Qui dedit alfa meo, dabit ω simul ille libello.
Spero equidem, et mecum Rhamnia Tuscus eques.
[Page 126]
Et dabit genium, nomenque in saecla futurum.
Interea pueris utile crescat opus.
De Stephano Poloniae Rege. *
Non currus, nec equi, florentesve aere catervae,
Non cita velivolo classis in Ionio.
Non quae sceptra manu gemmis distincta feruntur
Non qui sublimi vertice fulget apex.
Quid multis? Non argenti, non fossilis auri
Gleba ferax, reges, fidave regna parant.
At pia vis animi, et Divum clementia donum,
Et mens nulla malis icta libidinibus.
Consiliumque sagax seu te gravis alea Martis,
Seu magis alliciat pacis alumna toga.
Et quae sola super virtutes eminet omnes
Lapsa polo in terras aurea Relligio.
Talis Hyperboreum Stephanus Rex victor ad axem
Rem gerit, et Moschum sub ditione premit.
De Alfonso Ferrariae Duce.
Nec Lernaea palus, Tusci neque pugna latronis
Nec fera, nec volucris, nec tria colla canis,
Alcidem fecere Deum, nec Victor ab Indis
Agmen agens Liber venit in astra pater.
Nec geminos fratres (Ledae genus) ob bene gesta
Bella, ferunt epulis accubuisse Iovis.
Altius est, quod iure polum sibi vendicat ipsum,
Nec sinit eorum fortia facta mori.
[Page 127]
Illibata fides animi, robustaque virtus,
Et patriae in sancto pectore dulcis amor.
Et servare hominem, quem possis perdere, et orto
Sole novo caste templa subire Deum.
Fortunamque pati generoso pectore, sive
Candida, seu vultu turbidiore venit.
Talis ad Eridani ripas satus Hercule magno
Iura dat, et reges aequat Alonsus avos.
In imaginem eiusdem a Titiano expressam.
Hospes uti noris qui sim duo carmina dicam.
Plura loqui vetuit nam Titiana manus.
Mi pater Alcides, et avus de gente Valesa,
Maximus hic regum, Dux erat ille ducum.
De sacello virginis Rosarii, quod Rhacusae constructum est n. 1594.
Saxa humeris plebs vectavit, et aemula laudis
Nobilitas plena contulit aera manu.
Hinc tibi devotum surgit Regina sacellum,
Et quae thure calet, spirat et ara rosam.
Laudatur Petrus Vellia. *
Vir recti, iustique tenax par omnibus unus,
Quos sublime volans fama iacere vetat.
Et licet rarus nostra spectetur in urbe,
Unus, et hic rarus Vellia Petrus erit.
[Page 128]
Vellia clarus avis, et regis cura Philippi.
Vellia dulce decus, praesidiumque meum.
De quo multa velim si dicere, multa supersint,
Et Latio dignum carmine crescat opus.
At nunc illa mihi tam multos culta per annos
Musa parum vati spirat amica seni.
Nec faciles numeros, nec splendida verba ministrat
Ergo iacent laurus, et mea plectra silent.
Quod superest, velum Timantis conteget illa,
Quae nequit artificis pingere lassa manus.
De Theriaca Rochi Pharmacopaei.
Cum subit Europae vectorem Phaebus, et aura
Prima repeti necdum Sirius urit agros.
Icta cadat gemino iam tum tibi vipera cultro
Parva caput fulvis caetera picta notis
[Caetera] praestiterit solers prudentia Rochi.
Seu sint orta domi sive petenda foris.
Scilicet, ut nullis prosint aconita novercis.
Gustet et innocuas Regia mensa dapes.
Quid mihi livor iners, quid tantum pristina iactas
Saecula? nulla sua tempora laude carent.
Floruit Hippocrates quondam, fuit ampla Galeni,
Et fuit Andromachi gloria rara senis,
Vera quidem, verum priscos anteire videtur
Rhochus αλεξικάκου conditor {antidoti}.
De Caecilio, et Nicolao pueris illustri loco natis.
Extremus labor hic tandem promissa reponet
Qualiacunque meo carmina Caecilio.
[Page 129]
Ille meis dignus numeris puer, illius in me
Extat amor, multis cognitus officiis.
Accedit Nicon puer alter, at ambo diserti,
Ambo pares cultis ludere versiculis.
Et licet inclinet victoria, vincere nollet
Alter in alterius sedulus obsequium.
Dicas ex uno nido prodisse columbos.
Mutuus usque adeo pectora vinxit amor.
Talis amor magnum Pyladae coniunxit Orestem.
Talis et unanimi Thaesea Perithoo.
Surge age Musa potens, victurisque insere chartis
Hoc lepidum, et vere Dulce sodalitium.
Qui sanguisugam parvulum insectum vocat
Galli Lycorin rectius vocaverit.
Namque ut petenti basium dedit seni,
Hirudo qualis e lacunis Africae
Sugit misello puriorem sanguinem.
De Laevino poeta.
Quaerebam, quare Laevini Musa poetae
Tam sublime volet quam mea serpat humi.
Cum mihi, qui praesens aderat, Lucretius inquit
Heus bone tu vappam, nectar at ille bibit.
De Gregorii Budislavii libello, cui titulus Nestor.
Qui Pylon antiquam tenuit, qui Pergama vidit
Capta manu, vixit qui tria saecla senex.
Quinque graves regum solitus componere lites,
Iam cinis est, et vix nomen inane manet
[Page 130]
At manet, et nullo morietur Nestor in aevo
Ille Budislavi cura, laborque mei.
Nimirum quae longa dies fert omnia secum,
Haec eadem ingeniis nescit obesse dies.
Cum face misisti puerum Roberte precatus,
Ut veniam ad caenam, quae tibi recta domi est.
Non veniam quare, rogitas? quia militis Auli
Audire insulsas non libet historias.
Nam medium rebus sese plerumque gerendis
Ingerit, et pugnas, et sua bella sonat.
Narrat et ut Medices laevum crus concidit ictus.
Dum ducis ad dextrum militat ille latus.
Praeterea quo quisque loco rem gesserit aeque
Iactat, et ante alios impiger arma movet.
Mox bibit, et vino montes, et flumina pingit,
Et quae prona via est, aspera quaeque situ.
Omnia vera quidem, sed dum conviva recumbo,
Adde merum, et pacem rebus inesse sine.
De urbe Rhacusa ab egregio pictore expressa.
Hoc quodcunque vides hospes, quae magna Rhacusa est.
Expressit paucis ingeniosa manus.
Virginis hoc templum est, haec ingens Curia patrum,
Hic pius aurata Blasius arce sedet.
Hic saliunt vivi latices e virgine cruda.
Excipit hic cives area lata suos.
Hinc pater Hispanus, pater illinc astat Etruscus,
Proxima sorte tenet templa pudica soror.
[Page 131]
At qui de niveo stat marmore Gallicus Heros,
Pacatum fertur restituisse mare.
Huius ab adverso surgit Doctore Camillo,
Et tot discipulis nobile gymnasium.
Dive senex nostrae spes, et [tutela] salutis.
Annue, et haec populo fac rata vota tuo.
Sit bona libertas, sit pax, sit copia frugum.
Cur ego parva petam, si dare magna soles?
De Gymnasio Connimbricensi a Ioanne Rege exstructo.
Cernis, ut illa vetus regum Connimbrica sedes
Ante alias urbes exserat una caput?
Nam cum fida diu templis suspenderit arma,
Aonidum lucos, et iuga summa colit.
Hic Academiae, hic sunt loca nota Lycaei,
Hic schola constructis inclyta porticibus.
Instat et ipsa sibi laudis studiosa iuventus:
Interea docta laurea fronte viret.
Adsit Aristoteles, doctas miretur Athenas,
Et locus hic dicat plus pietatis habet.
Adsit et interpres Divum Cumaea Sibylla,
Plena Deo vates ore futura canat.
Donec Monda maris vicini excurret in undas,
Stabit Ioannis nobile Regis opus.
[Page 132]
IN ELOGIA HUBERTI Folietae, de Claris Heroibus Genuensibus.
Fallor? an hic Folieta senex meus ille sodalis,
Dum vetus hospitium Martia Roma dabat.
Fusca viro facies, at sermo candidus hic est.
Hic fluit e puro lacteus amne liquor.
Permulcetque aures, ut quae per laevia saxa
Praecipitans leni murmure fertur aqua.
Nec minor est rebus candor, dum conditur ingens,
Atque argumenti nobilis historia.
Nam Ligurum quibus alma viris belloque togaque
Floruerit tellus, explicat aequa fides.
Illud opus, nulli qui parcit, carpere livor
Non queat. exactum venit in ora virum.
Foelicemque sibi genium, famamque paravit
Quae quatit, et circum splendida busta volat.
Vivit post cineres scriptor non vanus. et illa est,
Quae manet in terris gloria, si qua manet.
In marmoream statuam puellae rusticanae, quae dormienti similis in hortis Iulii III.
Pontificis Maximi prope fontem videbatur.
Ne vero, ne experge hospes, sine, fessa puella
Dormiat ad murmur lene fluentis aquae.
Dum mala vicinas saevirent arma per urbes,
Et lupus, et fures, et gravis hostis erant,
[Page 133]
Illa vigil, seu luce colum, data pensaque versat,
Sive domum saturas nocte reducit oves.
Nunc secura quies, cessit furor omnis, et hostis.
Nunc Venus, et pulso Marte triumphat Amor.
Nunc altum dormire licet, nam pastor Iulus
Aurea Romanis ocia fecit agris.
Tu ne experge tamen. Quid nec non aurea semper
Ocia, nec semper pastor Iulus erit.
De sua puella.
Dic mihi, cur toties occurris nocte puella?
Nec te mille pudet fingere nequitias.
Nam modo ridenti rides, modo languida iactas
Brachia, et interdum basia ferre iuvat.
Nec non et femori iungis femur. O superi, o nox,
O Venus ut falsis ludis imaginibus.
At cum somnus abit, abeuntque insomnia tecum,
Iam mihi non eadem, quo prius ore, venis.
Nam riget in casto glacies tibi pectore, cuius
Mille faces nequeant rumpere duritiem.
Et cum forma tibi sit pulchrior omnibus una,
Ipsa tamen cedit forma pudicitiae.
Quod nisi te in somnis possum mea vita potiri,
O utinam fiam {Lathmius} Endymion.
Ad Mamertinam Chloen.
Mamertina [Chloe] verpi lasciva iuvenca
Perque Deos omnes obsecro, perque Deas.
Cum Caecinna meus noctem te postulet unam,
Cur adeo averso pectore dura negas?
[Page 134]
An non ore probo iuvenis, non indole rara,
An non ingenuis creditur ortus avis?
Quinetiam Musis, et Phoebi cognitus antris
Non iniucundum carmen et ipse facit.
Ille tuum nomen late diffundet in aevum.
Diceris flavis pulchra puella comis.
Risisti? quid tum? donent tibi culta poetae
Carmina, donet opes verpulus iste tuus.
Ad Thestylin.
Num sit anus dubium est mea Thestylis anne puella?
Sunt tamen indicio pluscula, quod sit anus.
Illa sub Alfonso nondum duce credita vulgo
Lamia, iam trepidis matribus horror erat.
Illi sunt cantus noti, et quaecunque medendo
Nascitur Arcadicis utilis herba iugis.
Rore maris pueros, et castae flore Sabinae
Lustrat, et egelida corpora mergit aqua.
Si qua dedit furtim, si qua est male saucia virgo,
Protinus artifice vulnera curat acu.
Virgo tamen {timet}, et conceptus creditur infans.
(A dolor) exemplo pellitur ille malo.
Dicta quoque effusis per noctem errare capillis
Quinque dies totos delitet illa domi.
Caetera de genere hoc, ridet tamen illa rubenti
Murice picta genas, et nuce tincta comas.
Ad adulatricem lenam.
Mitte tuas artes mulier, desiste subinde
Putida nescio quae, tritaque verba loqui.
Ni te perdite amo mea lux, et perdite amabo,
Dum calor in venis, et mihi sanguis erit.
[Page 135]
Ipsa mihi flavis videaris Belga capillis,
Ipsa tibi intortis Aethiopissa cernis.
Et sine te noctes insomnes frigida ducam.
Nec spes ulla mihi, cras meliora fore.
Et quod morte mihi crudelius. Aelia Ruffi,
Aut vicina tuo luserit Anna sinu.
Denique cum nostras exurat flamma medullas,
Frigidus in duro stet tibi corde silex.
Bella quidem narras, et res est dura, {recosto}
Finge te blanditias, et dare verba seni.
De mara meretricula.
Pulchra Mara est, inquis sic uero, ut nulla videri
Faemina, nulla queat pulchra puella magis.
Illa tamen dura est, et amara, et tristis amanti,
Nescit et in summa, quid sit amare Mara.
Ad Pyrrhum.
Est ancilla mihi, qualis sit praesulis, oro.
Lusca parum, dextro debiliore genu.
Ante diem bibit, et totas iacet ebria noctes.
Et vomit adsidue, {meiit} et ante focum.
Videris impexam, iures vidisse Megaeram.
Rancidius nihil est, cum sibi compta placet.
Apparent atris gingivae dentibus orbae,
Nulla in toto est vertice nigra coma.
At fugit antiquum cornix exterrita nidum,
Exit ubi edicti formula terribilis.
Cura sit ancillis verpos vitare salaces.
Sin minus, exolvat crimina nuda nates
Nuda nates ut stet mea pupula? Tolle pudorem,
Atque tuas {artes Pyrrhedis arte move}.
[Page 136]
Ad Faletum.
Castaneae molles, et dulcis copia musti.
Et qui continuo lucet ab igne focus.
Diminuunt nobis hybernae tempora noctis.
Et faciunt celeres tardius ire dies.
Castra petant alii, regesque sequantur in armis,
Perque feros enses, et sua fata ruant.
Me iuvet ad seras deducere vina lucernas,
Et madidum multa saepe iacere rosa.
Quid si forte latus iungat non rustica virgo,
Vicimus, haec voti est summa Falete mei.
Ad Volucem.
Insanit mea Lippa Volux insanit in istum
Lurconem, quo non turpior alter homo.
Istum, qui corvis caput, et damnata Latinis,
[Iamdudum] servat viscera vulturibus.
Fugerit hic Gades ultra, comes illa sequetur
Perque omnes montes, per mare, si sit iter.
Castra sequi libeat. Castris non aptior ulla,
Ibit, et ante acies stabit, et arma geret.
Invitent aurae, magnas visurus et urbes,
Naviget, insiliat protinus illa rati.
Illa simul nautas hortetur, et instruat arma,
Vela det, et tanto sub duce sulcet aquas.
Quid multis? velit hic Manes descendere ad imas,
Perque lacus nigros, per Styga lurco vehat.
Ad amicam.
Da te pressius inspicere, et {duro} dicere in aurem
Aut tria verba, et me protinus interime.
[Page 137]
Vin maiora loquar? Da basia, et inteream, ni
Illa foro in medio sobrius arripiam.
Da mihi, quod cupidus post oscula captat amator,
Risisti. bene habet. Iam mihi cuncta dabis.
De Sammudio viro Hispano fortissimo.
Sic ubi rivali cessit formosa iuvenca
Victus in arva procul devia taurus abit.
Et quacunque ruit, stragem facit. obvius illi
Heu male si quis vir, foemina si qua venit.
Non secus indomita flagrat Sammudius ira
Pugna vocat quoties et capit arma manu.
Nam semel oblatum ni ferro occiderit hostem,
Asper et ipse sibi est, vitat et ora virum.
Emblema.
Qui viret e trunco decisae ramus olivae,
Quaeque super truncum candida stella micat.
Nil desperandum, cum spes dependet ab illo
Unde bonum nobis provenit omne, monent.
De Galla puella.
Ni prius aut Gemmas, aut vestem donet, et aurum
[Oscula] saepe viro Galla negare solet.
Pol sapit. haudquaquam sua dona agnoscit inepta,
Oscula inempta dedit si qua puella seni.
Gusmana Alphonsi Castellae regis Pallaca venustissima Unius horulae spatio duos mares edidit, Henricum, Fridericumque et hic ferro occisus,
[ille] vero per vim regnum paternum adeptus; [p. 138] hinc inter genethliacos oritur controversia, et Antonius Medus Astrologus insignis
consulitur.
Antoni terras omnes qui mensus, et undas
Mente Deum sedes scandis, et astra notas.
Altera Rhea mares peperit Gusmana gemellos.
Crevit et hic in spem, crevit et ille parem.
At fuit eventus dispar. Rex inclytus alter,
Alter ob incestum* caesus adulterium.
Anne abit in tenebras momento temporis illa,
Quae modo conspicuo stella nitore fuit?
Vere incestum: Fridericus enim cum Blanca Borbonia fratris uxore stupri consuetudinem
habebat.
Merito Gusmana Rheae comparatur: utraque enim eundem, et eodem pene fato partum edidit.
Sed in hoc inter se differunt, quae enim de Rhea traduntur, fabulosa ea, et a Poetis
ficta reputantur: Gusmanae progenies hodie in Hispania regnat. Libet hanc genealogiam
paucis explicare. Gusmana ex Alphonso Henricum Regem fratricidam parit, huic Ioannes
filius in regnum succedit, Ioannem Henricus valetudinarius excipit, hic ex Caterina
Lancastria Ioannem suscipit. Huius [Isabella] filia Ioannam insanam Caroli Caesaris matrem edidit, a Carolo Philippus, qui hodie
in Hispania rerum potitur, procreatur.
Mittit dono flabellum mense Februario.
Stat concretus adhuc de frigore Rhenus, et alte
Spargit ab Arctoo Februus axe nives.
[Page 139]
Nos tamen Augusto donandum mense flabellum
Mittimus. o risu munera digna tuo.
At neget hoc quisquis dulces expertus amores.
Nam dum saeva riget bruma, puella calet.
De hortulo suburbano.
Emptus et aere brevi, Romae vicinus et urbe,
Accipe, quot domino praestet agellus opes.
Vere novo flores, messes aestate, racemos
Colligit autumno. Bruma ministrat olus.
Ad Laelium I. C. Cremonensem.
Duxisti uxorem Laeli tellure {Trinquetra}. A
Et nimium iam lentus abes. Non cura sororum,
Non te fratris amor divellit coniuge chara,
Praeque solo Siculo sordet tibi docta Cremona.
Non equidem incuso, tecum neque sentio, multis B
Re peregre bene gesta accrevit gloria; contra
Si sua magnanimo placuissent regna Sebasto, C
Staret honos Luso, D. neque regia fleret Ulyssis.
Demens F. consilio quisquis res ire secundas
Credit ab eventu prudentia ducitur omnis.
Expectas, ut forte tua de coniuge quaeram.
[Num] genere ingenuo? deformis? an ore venusto?
[Cura] supervacua est. Et non libet otio abuti.
Nam simulac digitum devinxit Gemma puellae.
Verbaque sacrificus praeit solennia, iacta est
Alea, et aequanime, cecidit quodcunque, ferendum.
Questio grata magis num dos accesserit ampla,
[Differti] nummis loculi, et numerosa supellex.
[Page 140]
Multa ne vicina pascant armenta sub Aetna?
Quot numerentur oves? Quot fuscas nutriat Afras G
Hoc tibi Socraticum. puro hac e {fonti} Lycaei
Hausta (velim) credas, ni massa reluceat auri,
Unde tibi annonae, et rerum quoque suppetat usus.
Infaelix domus est. Frigescit et illa culina.
Ipse licet H iuveni se totum indulgeat ingens, I
Baldus, et emeritam praecingat laurea frontem.
At tibi si tot opes inter, tot magna talenta
K Depositi quondam subiit quoque cura peculi,
Quas abiens merces habuisti, redde sodali.
Haec adeo et scribam, monet is, qui protinus ipsis
Crevit ab unguiculis amor haud vulgaris utrique
Res opulenta domi parta est tibi, dispeream ni
Gratulor ex animo, tantum ne moribus, oro,
Sit fortuna prior, nil diviti peius avaro
Terra tulit. Monstrum est, et nulla nocentior hydra
Vir sapiens, iustique tenax quae mutua sumpsit
Ni meliora queat, mensura reddet eadem. L
Non illum laquei, [non] aera Perillia recto M
Dimoveant. Viget invicto sub pectore virtus.
Et quodcunque bono, quodcunque repugnat honesto
Turpe putat. Nos hic insignem vidimus annum
Fruge N Mala, et morbis vulgaribus O. Insuper ora P.
Inde mari Oceano, illinc divisa Pyrene
Omnis in unius concessit iura Philippi.
Note: A. Idest. Sicula; Horatius in Sermonibus
Note: B. Lege Ciceronis epistolam, cuius initium est in [omnibus] meis epistolis.
Note: C. Africanae cladis in qua Sebastianus [p. 141] periit, superius facta est mentio
Note: D. Lusus Bacchi comes (si fabulis credimus) Lusitaniae nomen dedit.
Note: E. Urbs Olysippo ab Ulysse condita Creditur
Note: F. Quaeritur Phyllis apud Ovidium humanarum rerum actiones ab eventu, non a praemeditatis
consiliis aestimari,
Note: G. [ancillas] ab Africa absportatas.
Note: H. Laelius valde iuvenis Doctor est creatus.
Note: I. Quia multa scripsit et ita Livius a Martiali vocatur.
Note: K. Depositum sacrosanctum a Iureconsultis habetur.
Note: L. Sumptum ab Hesiodo.
Note: M. adludit ad Taurum Busiridis.
Note: N. caritate annonae.
Note: O. Epidemicis contagiosis.
Note: P. Hispania.
Ad Augustinum Mustum.
Cum gravis affixit te Muste podagra.
Avertisque cibos, et dulcia vina recusas.
Si puer interea pullum tibi condiat apte.
Ut salis, et piperis quantum satis inde magistra
Arte secans uvae succos irroret acerbae.
Ille laboranti stomacho succurret, et illum
Dignum laude pari, et praeclaro munere dices,
Atque haec nota satis. Sin autem A. Bardulus ille
Dignior B. Helvetiis rapis miscere suillam,
Illaudata tuis apponat fercula mensis.
Quaeque veru verti debent, ea molliat undis,
Torreat, et mollire foret quae summa voluptas.
Quin tu dignus abis, mittunt quo cornua corvi,
Heus puer? hinc dices, Medicae qui nescius artis,
[Page 142]
Hic medicus nocet, et morbo fit durior ipso.
Rides, et quorsum rogitas, haec putida? dicam
scripsi non semel, et tecum sum questus amice.
Quam male germane mecum germanus agat rem,
Qui me fratre minor, tantum quia longius absim,
In bona cuncta patris invaserit ut suus haeres.
Nec saltem e solido dimiserit asse trientem.
Olim ne qua meae desint alimenta senectae.
Sperabam (tuus ingenuus qui candor in omnes,
Quique amor inter nos syncerior esse solebat)
Graviter ut unum curares munus, et ipso
Quid cum fratre actum, quae prima coitio, qualis
Spes foret, ut paucis narraret epistola verbis.
Quid tu? principio numerosi carmine Flacci
Colludis laudo. Lippo quia purius illo
Nil Musae Graecae, nihil effinxere Latinae.
Grataque prima meis inerant ea fercula coenis,
Deinde quid? O puteum vena saliente perennem.
Non iam versiculos, sed tota volumina plene
Pandis, et hyberni decurris fluminis instar
Cum stabulis armenta trahentis, et annua culta.
O bone fallis in hoc, nec servas iura culinae.
Quid mihi cum Siculis Agrippae Fluctibus? oro.
Quid si fortuna Celsus contendat abuti?
Septimium si non Augusti iudicet haeres,
Hospitio dignum? nimirum dicitur olim.
Tu lenti unguentum, Bulbis piper addis inemptis.
Splendor inest scite dictis, et mira venustas.
Si sint apta loco, rarus si temperet usus.
Naevus in Alcaei puero delectat, at unus.
[Page 143]
Adde duos. non ille senex cantillet inepte,
Quae pudor ingenuus, purgataque respuat auris.
Si qua tibi virgo Granatae capta duello
Adveniat, victor dono quam miserit hospes,
Lividior paulo, dices, quia forte parentes,
Et patriam, et fratres infoelix luge ademptos.
Si tamen horribili facies infecta veneno est,
Et iecur intumuit, fusa quoque pallet ab unda.
Non mihi Veratrum est, Colocynthide rarius utor.
Quae tecum venere, libens ea cuncta remitto.
I procul Anticyras, atque esto libera, dices.
Forte ioco libuit perstringere nomen amici
Innocui, absentis, dum vis urbanus haberi.
Ignosco, nec enim deturpant ulcera vultum,
Quae matutinis facile est delere salinis.
At si felle tumes, si pungis, et acriter actum
Cogis ab infixis stimulis mugire iuvencum.
Infectum maculis pectus geris, elue sordes.
Dum licet, et fas est. aut bos Lucanicus esto. C
Et procede foras purgataque desere castra. D
Locris anus mores Nisae dum format alumnae,
Parce puella domo prodire, et nobile Divum
Crede pudicitiam donum. te pensa trahentem
Viderit ad seras vicinia tota lucernas.
Dicat, et o mores regali virgine dignos.
Quin maiora loquar, servat quae casta marito
Oscula, et illaesi veneratur iura cubilis,
Illa marem demum dabit, et sine crimine prolem,
Altera ut Admeti coniux, aut uxor Ulyssis.
Nisa quid: en tenuem deducit aranea telam
[Page 144]
O mater. Iamiam muscarum irretiet alas.
Surgamus pol me pertaesum audire loquacem,
Multa quidem pulchre dixisti, sed nulla recordor.
Note: A. Bardulus. bardo, stupidoque Ingenio.
Note: B. Suilla cum rapis iurulentis peculiares Helvetiorum cibus.
Note: C. Leprosus.
Note: D. Leprosi dei iussu e castris eiciebantur.
In aemulum.
Sus lutulente facesse, et abi, quo dignus est. hic sunt
Amaraci, hic vernant rosae.
Non rosa, non violae, nec amaracus, aut hyacinthus
Spirant tibi. facesse sus.
Sin minus. actutum praedico instare Kalendas
Decembris, et festum diem
Nicolei. nosti reliquum. quin te rapis hinc sus?
Non audit, et rostro lutum
In violis quaerit. quisnam cultrum expedit? ecquis
Urit iactantem belluam?
*
Testis erit Deus, et Divum chorus omnis, et omne,
Si quod praeterea numen Olympus habet.
Carmen ego posthac statui conscribere nullum.
Phoebe vale. Nec enim iam tuus esse {nolo}.
Conscribant Tatiusque senex; quique indole rara
Incipit Andreas proximus ire seni.
Et quos praeterea florens Rhacusa poetas,
Iussit Apollinea cingere fronde comam.
Illis ingenium velox, et nobile pectus,
Seu iuvenum curas, seu fera bella canant.
Illus fessus ego dei cursu lampada trado,
Haec immota manet mens mihi. Phoebe vale.
[Page 145]
AD R. P. D. GRILLUM NOSTRI TEMPORIS ECCLESIASTICUM. Petrarcham.
Quod non invita dictatum forte Minerva
Carmen ab Illyriae littore Grille venit.
Dum legis, et mutas nunc haec, nunc corrigis illa,
Tota licet pereat, vix perit hora brevis.
[Page 146]
FLAVI IACOBI EBORENSIS CARMINUM MORALIUM, LIBER QUARTUS.
Ad Franciscum Sagrium praeclarum iuvenem Et amicum singularem. Precatur Divum Blasium
Dive senex, dixi, qui stas sublimis in arce.
Si tibi sunt cordi carmina nostra, fave.
Audiit, et caeli vexillum e parte Serena.
Extulit, et coeptum currere iussit opus.
Ad Franciscum Sagrium.
Quamvis docte Sagri fortunam expertus utramque
Nunc mare tranquillum, nunc vada coeca legis.
Si tamen, ut par est, nec te iactare secundis,
Ferre nec ignavo pectore dura soles.
Totus et in temet descendis, et omnis ab uno
Spes tua dependet numine, et omnis amor
Iam tibi ab occasu foelicior aura Favoni
Spirat, et in portu iam tua puppis agit.
[Page 147]
Iam tibi placata est, olim quae impensius aequo
Oderat, hic oculos, hic Dea lumen habet.
Quod superest, nostri ne tu monumenta libelli
Despice, parva quidem, sed tamen apta damus.
Nam mihi si qua fides, si mens diiudicat aeque.
Illa queant pueros, illa iuvare senes.
Ad eundem.
Rhagusiae decus illa aurae pars ignea ab alto
Lapsa polo, et tardis insita corporibus.
Quaeque una hanc vastam ventura in saecula molem
Intus alit, nullo tempore deficiens.
Illa tibi, seu fixa loco, seu forte per artus
Fusa meat, tota mente colenda venit.
Ut sceleris puram liceat traducere vitam,
Omnis et a sanctis moribus exstet honor.
At cum summa dies aderit, volet ocyus illa
Aura levis sedes, et loca nota patens.
De amore timoreque erga Deum.
Optima pars animae, princepsque scientia rerum,
Si tuus a summo numine pendet amor.
It comes huic uni timor haud servilis amori,
At qui turpe nefas, et scelus omne fugit.
Quae vita optanda.
Nemo mihi, nemo Cumaeos optet et anos,
Nemo velit Pylii Nestoris ire dies.
Id velit, ut sancte liceat traducere vitam.
Nam bene qui vixit, vixit et ille diu.
Vitae brevitas.
Ut [somni] fugit umbra, ut bulla liquescit in auras,
Ut volat Ortygia missa sagitta manu.
[Page 148]
Non secus, ut lucem, falso quae vita vocatur,
Opprimat, umbriferis nox ruit acta rotis.
In eandem sententiam ex Herodoto desumptum.
Cum rapit ingentes externa in bella cohortes
Medus, et epotis flumina siccat aquis.
Illachrymat tamen, et secum non asper ut hostis,
Dignus at ut magno Socrate discipulus.
Ecce dies venient, cum de tot millibus inquit,
Arma licet essent impia, nullus erit.
De puerorum indole.
Cum primum collo suspendit aratra iuvenci
Agricola, et stimulo vertere cogit humum.
Protinus agnoscit, qualis bos ille futurus,
Num bonus armentis commodiorne iugo.
Non secus ingenio spectatur, et indole ab ipsa,
Cum puer adplicuit litterulis animum.
Pietas in parentes.
Quae damus e magni Musis desumpta Maronis,
Haec tuus ediscat, verset et ore puer.
Ut simul accendat virtutem carmen, et alte
Haereat in tenero pectore patris amor.
Cesserat Aenaeas satis, postquam inclyta Troia
Arserat, et Priamus iam cinis ater erat.
Pone subit coniux, parvus praecedit Iulus.
Stat pater Anchises ardua colla super.
De occulta numinis vi Lyci Et Nume exemplo
Sisyphus Aeolides, non hic Lycus ille poeta
Vera loqui Samium credite Pythagoram
[Page 149]
Pingit, agit caussas, aegros invisit, et effert.
Scribit et historias, et canit arma virum.
Cum tamen ille sibi factam rem credidit, alte
Decidit, et praeceps [volvitur] ille lapis.
At Numa nec curat, montes seu vergat in altos,
Seu fluat ex altis montibus Eridanus.
Ebrius ante diem, vel noctem stertit ad ipsam.
Evigilat si fors, rursus et ille bibit.
Huic tamen, et coniux, et rus, et taurus arator,
Et domus Hispanis regibus ampla satis.
Numinis occulti vis haec. Qui coetera nescit,
Aut se scire negat, grandius ille sapit.
Coniugii incommoda.
Si formosa domi sit coniux, urit adulter.
Si secus, occidit quarta Megaera virum.
Si dives, premit imperio. Si paupere censu,
Unde mihi natus, si fit, alendus erit?
Si genus e prisca deducat stirpe, superbum
Ingenium, et vultus, verbaque nemo ferat.
Plebeia de gente satam vicinia ridet,
Nescit, et heus inquit, gignere Scilla rosam.
Si prudens (licet huic rara est prudentia sexu)
Illa viro leges, et dare iura velit.
At si mentis inops, procul hinc, procul illa facessat.
[Iam] ruet e summo culmine lapsa domus.
Legit ut haec quidam, contentus coelibe vita
Aonidum fontes, et loca sacra colit.
Coniugii commoda.
At [tibi] qui casti derides foedera lecti,
[Durior] adsit Amor, nec sit amica Venus.
[Page 150]
Nec tua fors melior, quam cuius membra furentes
Strimonis ad ripas diripuere nurus.
Sic ait iratas inter Telesina sorores.
Assensere omnes. pergit et inde loqui.
Candida si mulier, si recta, et crine decoro,
Pendet ab hac una coniugis omnis amor.
Fusca parum faciem {cerusa} emendat, et arte,
Et studet obsequio posse placere viro.
Affert dives opes, et dos ea pauperis ingens;
Si qua domum servat, si qua puella silet.
Si matrona potens, generosaque quaeritur uxor.
Filius illustri sanguine iactat avos,
Nec plebs laude caret. Deducta est regis in aulam,
Quae prius ad Trebiam patris agebat oves.
Quae valet ingenio veteres Heroidas aequat.
Vir iubet, in tota regnet ut illa domo.
Artis inexpertem possis laudare puellam,
Nullus ab innata simplicitate dolus.
Haec quicunque negat, Rhacusa cedat ab urbe,
Pergat et in Sylvis degere more ferae.
Laetus ad has voces, iam iam de coniuge Pyrrhus
Cogitat. O qualis risus in ora venit.
Ex Aesopo Hispano.
Filius agricolae periit demorsus ab hydro,
Dum puer ad Durii flumina pascit oves.
Accurrit pater infaelix, contorquet et hastam.
Illa volat. Colubro cauda resecta iacet.
Infert se medium pastor vicinus, et ultro
Orat, amicitiae foedus inire velint.
[Page 151]
Efferus huic contra serpens. ni stulte facessis,
Quid valeant dentes experiere mei.
Num modus, aut odio finis? Cum mente recursent,
Huic puer ereptus, cauda recisa mihi.
Fabula significat post vulnere, et [caedes] raro amicitias coire.
De puellarum avaritia.
Sic me semper ames, ut te mea galla, tuumque
Ferre velim numeris nomen in astra meis.
Verum qui super est absinthia rumor amara,
Nescio quid de te sparsit in ora virum.
Quod bibis, et ludis, quod passim munera poscis,
Quod pretio noctes dives adulter habet.
Praeterea ancillas. Sed praestat dicere coram,
Cum tecum his paucis vita diebus ero.
Tu vero mea lux hanc moribus exime labem.
Crede mihi, ingenuis sordet avarus amor.
Vera nobilitas ex [Sallustio].
Miles erat, Graecas Marius nec doctus in artes,
At populo coram non male rhetor agit.
Quid mihi maiorum titulos et stemmata iactas?
Et tua quae non sunt, haec tua dona putas?
Non ut opes, virtus haeredem transit in ipsum.
Ut tua sit, dextra consilioque pares.
Parvae curae premunt, ingentes obstupefaciunt.
Vidit hostiles patriam subsidere in ignes
Laecius, et cives aspera quaeque pati.
[Page 152]
Stat lapis ut Sipyles, vere est, quod dicitur olim.
Parva premunt, magnis at stupor altus inest.
Spartana severitas.
Graeculus hoc quidam, cum fortior ingruit hostis,
Vir sapiens fugiet, rursus ut arma gerat.
Sparta tamen contra clypei desertor, et hastae
Miles ut ignavus ne mea castra petat.
Romana virtus.
Stat respersus adhuc de sanguine regis Etrusci
Mutius, et victo fumat ab igne manus.
Ut pater imperium rerum Romanus haberet,
Non cruor, aut caedes, ignis at ille dedit.
Qui verus civis.
Qui collabenti patriae vult esse superstes,
Ille meo nunquam carmine civis erit.
Civis erit, qui se vastum in telluris hiatum,
Praecipitem admisso Curtius egit equo.
De dictatore Dentato.
Surgit ab impresso terrae Dentatus aratro,
Cum trepidant cives, et gravis hostis adest.
Faelix Roma parens, populi cui saepe magistros,
Saepe duces magnos rura vel ipsa dabant.
Virginei animi virtus.
Cernis, ut Etrusci castris egressa Tyranni
Enatet abductis Choelia virginibus?
Dum peragit facinus nova dux, subsidit eunti
Tybris, et obstantes in vada findit aquas.
Stultus patre occiso natis parcit. e Graeco.
Qui patris occisor natis Marcelle pepercit,
Id quod habent Graeci, nescit ineptus homo.
[Page 153]
Corvus ut est nigris alis, sic illius ovum.
Vel nive candidius dixeris esse nigrum.
In Lurconem.
Turpis [commissam] miles sibi deserit arcem,
Turpis in Eleo pulvere cessat equus.
Turpis et is quisquis laudis contemptor avitae
In Venerem, et plumas, vinaque totus abit.
In Hypocritam.
Qui fur nuper eras, et adulter Galle videri
Alter Aristides, Hippolytusque cupis.
Nam dum templa subis Divum, suspiria longum
Ducis, et adsiduo murmure labra moves.
Spargeris et lachrymis, et figis lumina terrae.
Tardus et incedis iussus abire domum.
Galle senex mutat vulpecula cauta colorem,
At remanent mores, et vetus ingenium.
In ambitiosum censorem.
Prandia lauta tibi, et lautae sunt Phosphore coenae,
Nullaque non dubias exstruit hora dapes.
Et tamen intonsos iactas sine fine Catones,
Atque graves inter pocula Fabricios.
Surgis et in mores, et saecula prisca retractas,
Scilicet et patriae iam cupis esse pater.
Pone iterum calices, {at} grandia pocula. nunquam
Qui censoris eget Phosphore, censor erit.
Quaelibet terra artificem alit.
Quaelibet artificem tellus alit, odit inertem,
Ille apis, hic fuci desidis instar agit.
Hoc Phemis, hoc Phoebus, canit hoc longaeva Sibylla
Dissipat hic cellas, implet at illa favis.
[Page 154]
Non semper arma cedunt togae.
Cedunt arma togae, quoties qui iura ministrat
Vir gravis, ingenio, iudicioque valet.
At cum sceptra manu iuvenis gerit, ilicet ipsa
Mars quatit arma ferox, et toga victa iacet.
Miles gloriosus.
Dum pugnant alii, fugit Aulus, et inter amicos
Potus ut est, pugnas, et sua facta canit.
Narrat et ut princeps inimicum invaserit agmen,
Dignaque servato praemia cive ferat.
Hunc tamen ut vanum nebulonem Regulus Albae
Ridet, et e castris, quam procul ire iubet.
Vir sapiens simulat dissimulatque loco.
Dum cupit et mordax, et haberi Luca facetus,
Iactat in Hermogenem scommata amara senem.
Hermogenes ridet, ridentem Luca caveto.
Qui sapit, is simulat, dissimulatque loco.
Vera haereditas.
Divitias, et opes, et equos, et praedia, et agros,
Et tot praeterea stemmata clara domus.
Haec moriens Nicon, haeres meus, inquit, habeto,
At sibi splendorem nominis ipse petat.
Uxor nomen dignitatis, non voluptatis.
Sit foecunda licet, sit dives, et ore venusto
Uxor, et ingenuis orta feratur avis.
Illa voluptati raro tamen esse marito,
Creditur, usque adeo tempore languet amor.
Pax silentii praemium.
Sis licet auriculae purgatae, et naris aduncae, et
Centum luminibus cinctus, ut Argus erat.
[Page 155]
Quaeque audita tamen, simul et quae visa, tacebis.
Alter et Harpocrates indice labra premes.
Praemia si quaeras. laudet vicinia civem,
Dicat, et o qualis pax tibi parta domi.
Croesi consilium Cyro Regi datum.
Cum pax alma viget. solvit sua iusta parenti
Natus, et incedunt ordine fata suo.
It contra pater infaelix e funere nati,
Sanguinea quoties Mars quatit arma manu.
Qui vir vitandus.
Varro inimicitiis suffundit frigidam, et orta
Cum videt hinc, illinc aspera dissidia.
Infert se medium, pacemque hortatur [eodem]
Ut perhibent, sufflans, et simul ore bibens.
Heraclitus et Democritus.
Pressius ut curas hominum contemplor inanes,
Et subit, haec usu quae datur, hora brevis.
Sic tacitus mecum. Nolis inquirere, quare
Hic σόφοσ effuse rideat, ille fleat?
Filius degener.
Sobrius, et rerum prudens, et factus ad unguem
Civis et egregius noster Alonsus erat.
Hunc tamen excepit Caecina tricongius haeres.
Pro quam dissimilis filius ille patris.
At qui naturam rerum scrutantur, id ipsum
Non temere, aut casu saepe venire docent.
Et caussam assignant, et multa exempla petuntur,
Credo equidem. Verum non ea caussa placet.
In avarum simulatorem.
Mutua mittebant, et erat certamen honoris.
Carmina Virgilius, munera Tuscus eques.
[Page 156]
At nunc bellus homo. nolo quem dicere versu,
Quamvis ipse satis notus in urbe sua est.
Carmine dum natum titulos sectatur inanes,
Fingere amicitias, et dare verba solet.
Ingenii bona immortalia.
Invigilat chartis Laevinus, et illud in ore
Vir bonus, et sapiens semper habere solet.
Saeviat usque licet, praedetur et omnia tempus,
Ingenii dotes, et monumenta manent.
Macte animo Laevine, parem tibi Belgica nullum
Terra tulit; tanto gaudeat illa viro.
Fides illibata.
Qui quae pollicitus verbis, re praestat et ipsa,
Tertius e coelo decidit iste Cato.
Et promissa dabit nobis si musta Falethus,
Missus ab Elysiis hic Cato quartus erit.
Civis ignavus.
Quattuor hic obolis conductus fertur in hostem,
Certus si sit opus mille subire neces.
At tu inter gemitus patriae labentis in ignes,
Pro pudor ignavus civis in arce sedes.
Pacis praemium.
Coelius et rixas, et lites odit amaras,
Indicat ut saxo littera scripta brevis.
Ergo colit fontes, et prata virentia musco,
Scilicet et dulcis praemia pacis habet.
Boni militis officium.
Qui potis est totas insomnis ducere noctes,
Quique famem solitus vincere, quique sitim.
Qui ducis imperio paret, qui fascis iniqui
Portat onus, pluvio qui Iove carpit iter.
[Page 157]
Qui, tuba cum sonuit, princeps procedit in hostem,
Servat et intrepidus, quem capit ante locum.
Qui, si victor abit, captivo ignoscit inermi,
Adsit, et in castris militet ille meis.
Pristinae R. P. dotes.
Haec duo, nempe domus peregrinis, hospita, quaeque
Mens erat in doctos officio viros.
Ornabant urbem rerum caput. Occidit aetas
Illa, simul mores interiere boni.
Quae ad nos nihil pertinent, non inquirenda.
Cum bellum narras, nihil ad me pertinet, aio.
Vincat, an Otthomanno sub duce Persa cadat.
At cum vina refers, hoc inquam pertinet ad me,
Scire, quoto Chius veneat aere cadus?
Qui miser, e Senecae [tragoedia].
Et timet ad strepitum commotae frondis ab aura,
Gaspar, et ignavus desidet usque domi.
Nec putat aerumnis se posse avellier unquam,
Vocant misellum Gasparem tragoediae.
Naturae vitia emendari nequeunt.
Putrescentis aquae vis noxia praegravat alvum.
Luridaque aspectu est, teter et halat odor.
Quisquis et a puero turpes exercuit artes.
[Putet], et illius nomen obesse solet.
In gloriosum militem.
Pyrgopolinicen Fabius se iactat, et ipsum
[Hectora] Priamiden vincit, et Aeaciden.
At semel inspecti vultum sic effugit hostis,
Cervus uti tigres, aut vaga dama lupos.
[Page 158]
De duobus Criticis Lampridio et Albinovano.
Seu recitata placent, sive inquit, corrige sodes,
Haec, aut illa meus carmina Lampridius.
Gratum utrumque mihi. Nam versus scribit ad unguem.
Praeterea emunctae naris, et albus homo est.
Nulli iniurius est, nulli blanditur, in omnes
Alba velut tabulis linea rasilibus.
At quis Aristarchi vultum ferat Albinovani?
Aut stomachum cui non moverit ille senex?
Haec Romana parum vox est, ea Graecula, tolle
Haec, atque illa suis verba repone locis.
Non erat {anthitetis} locus hic, et syllaba peccat.
Hoc poterat ferri carmen, at arte caret.
Grande quidem sophos, et critico res digna magistro
At mihi non libeat discere grande sophos.
Poeta figulo similis.
Qui figulo similem Sagri putat esse poetam,
Ipsam (crede mihi) rem prope tangit acu.
Nam figulo, dum creta recens, modo grandior aequo,
Amphora, et interdum ducitur olla brevis,
Ducitur et gemina Sileni cantharus ansa,
Et quocunque libet figitur illa loco.
Non secus Aonio quicunque e fonte liquorem
Ebibit, argillae mollis ad instar agit.
Namque ut quisque dedit, vel non dedit, alter eodem
Carmine Thersites, alter Adonis erit.
Vulgi circa virtutem imperitia ad Antonium Medicen.
Tusce puer vulgus virtutem ut nomen inane
Ridet. et hic pernox ludit, et ille bibit.
[Page 159]
Mentis inops vulgus. Tu vero enitere in altum,
Et pete, quas sedes incolit illa Dea.
Neve iter insuetum te fallat, et avius erres,
Quod dedimus, fido pro duce carmen erit.
Modus optimus.
Decidit e coelo ne quid nimis. Auctor Apollo.
Et sapiens Graecus μέτρον ἄριστον ait.
Naevus in Alcaei puero delectat, at unus.
Insanire senex desinat, adde duos.
Mel quoque si nimium est, in bilem [vertit] amaram
Putet, et Hyblaeus sit licet ille favus.
Et meus hic iusta crevit iam mole libellus.
Si pudor est, tandem contrahe vela Cato.
Ad eundem Sagrium rusticantem.
Sagri si memor es senis poetae,
Qui te plus oculis amat, tuaeque
Prae desiderio macet lagenae.
Quam primum propera redire in urbem.
Sic gratus venies, venire ut arvis
Africae solet hymber aestuosae.
Ad Scipionem Lucarem patritii sanguinis adolescentem, moribus praeterea, et litteris
ornatissimum
Lucar luce magis Pyrrho dilectae poetae
[O] qui praesidium es, qui decus omne meum
Qui genus? unde domo? Vestra cur lentus in urbe
Hospes agam? De me quaerere saepe soles.
[Page 160]
Non me poeniteat generis, dum nomen Aronis
Nobile, dum maior gloria fratris erit.
Absit livor iners, et cessent iurgia, certe,
Magnus uterque senex, charus uterque Deo.
At qua militiae princeps Viriatus Iberae
Non semel effusis hostibus emicuit.
Est Ebora, o sanctum nomen mihi. vidit avorum
Tempora. Natalem vidit et illa meum.
Unde tamen profugum per regna ignota, per undas
Monstrum horrendum, ingens, et nova pestis agit.
Ad Didacum.
Nuper eras Durii, nunc es novus accola Rheni
Didace, iam latii Tybridis hospes eris.
Forsan adhuc Nili septemplicis ostia vises,
Aut alio Gangis sole calentis aquas.
Sic fortuna tenax primis nos iactat ab annis.
Et levis hic firma nititur illa rota.
Crede mihi, seri sperent meliora nepotes.
Dicere, quae passi, quae patimurque pudet.
De Aristotelico adolescente.
Qua nova Dalmaticas Epidaurus vergit in undas,
Et pater aurata Blasius arce sedet.
Egregium vidi iuvenem, qui clarus avito
Sanguine doctrinae candida signa dabat.
Illius insignes artes miratus Apollo
Quis novus hic inquit, surgit Aristoteles?
Unde novum nobis nemus? et nova prata Lycei?
Et schola Socraticis inclyta discipulis?
Vera mihi invitis si fas est dicere Athenis,
Floruit ille senex, hic sapit ante pilos.
[Page 161]
De Italia Leandri.
Italiam rerum dominam, faelicia regna,
Quaque premunt montes, quaque {reiuncta} salo est.
Et quantis, quotque illa viris, bellique togaeque
Tempore, quam longo floruit imperio.
Quam bene facundi Leandri scripta reponunt,
Quam bene perspicua cuncta relata fide.
Aequora, stagna, lacus et cinctae moenibus urbes,
Castraque non unis hostibus opposita.
Et nemora, et fontes, et gratae vatibus umbrae
Antraque secretis aemula Pieriis.
Iure suum civem fatis obiectet Abydos.
Donaque pro salvo Felsina cive ferat.
Ille per angustum devolvitur Hellespontum
Naufragus, hic vastam traiicit Italiam.
Ariosti elogium.
Mantua vicinae noli certare Niventae.
Non miror huic vates, et magis apta lyra est.
Neve genus, neve arma viri contemne furentis.
Crede mihi. Aenea sanior ille tuo.
Niventae idest Ferrariae
Ad Riccium iratum.
Ni te perdite amo, et cupio procedere cuncta
Atque tibi, atque tuo candida Ricciolo.
Ni Sardo, et Sardi cupio male filio, et istis
Importuna quibus credita Arestia vox.
Iratus habeam Musas, et quidquid ubique est
Numinis, in quo spes vatibus esse solet.
Et te praecipue, cuius ni mitior aura
Spiret, plectra iacent, et mea muta lyra est.
[Page 162]
Sed tu plus aliis me tibi credis, et in me
Horribile, atque minax scribis epistolium.
Verum, et epistolium, et tristes patietur Iambos
Certus in antiquo Pyrrhus amore mori.
De urbe Sena capta.
Victa iacet Lupa. nil illam iuvere Gemelli.
Et tulit incassum Martius ales opem.
At qui fortis erat Gallus fortesque Gemelli.
Et fuit eximiis viribus illa Lupa.
Sed fuit infaelix verbum, et lugubre doctis.
Troia fuit. Fuimus Troes, et Hector erat.
[Nunc] Aquilae sublime volant. nunc frendet Etruscus,
Et quatit adsiduo verbere terga leo.
Et sumus, heus dicunt, et qui non credit id ipsum,
Adsit, et in nosmet comminus arma ferat.
Ad Nicandrum.
Iurasti quoties, Pyladae quod nullus Orestes
Tam fuit unanimi vinctus amicitia.
Quam tu me atque meos omnes Nicander amares
Quam pote quis fratrem frater amare suum.
Credebam. Verum spes me lactabat inanis,
Et video esse habitum me tibi ludibrio.
En iaceo, et vehemens invasit febris in artus.
Quartaque nox haec est, qua mihi somnus abest.
Quo tamen accessu, quo tu dignatus amicum
Alloquio? Aut quaenam scripta tabella venit?
Hei mihi, quis leges ausit praescribere amori?
Et queror et doleo, et cogor amare magis.
[Page 163]
Ad Fabianum.
Nuda pedes mulier, flavumque effusa capillum
Saepe salutatum me Fabiane venit.
Quae sic blanda sonat, rapidis sic prurit ocellis,
Possit ut Aurorae sollicitare virum.
Huic ego, cum primo dicet mihi mane salutem,
Nescio quid certe, sed iuvenile paro.
Nomen scire cupis. Nomen tibi dicat ineptus.
Qui tacet, is solido novit amore frui.
Ad Torquatum, et Nannium fratres.
Ne vero Torquate animum, neve optime Nanni
Conficite ingratis sollicitudinibus.
Si spes frustrata est, si cassa, atque irrita vota
Per mare, per terras diripuere Noti.
Num scelus, aut crimen? vestrum est. Num denique magnum
[Flagitium]? Hoc animis absit ab ingenuis.
Vos patriae, et charis operam praestatis amicis.
Atque hic vester amor, dulcis, et usque labor.
Nullaque quod Momo vincam vel iudice, vobis
Vel sine linea abit, vel sine laude dies.
Qui facinus fecere, olim fors dicere fas sit.
Nunc digitum labris admovet Harpocrates.
Si sua virtuti sunt praemia, credite fratres,
Et vos illa manent. nam meruisse sat est.
De Gabrionis in patriam reditu.
Qui modo funesta Tuneti captus in arce
Gabrio victoris praeda Sinonis eras.
Ecce senex septem liber de turribus exis.
Iamque iter in patriam praepete carpis equo.
[Page 164]
Eridani ripas iterum, et vicina videbit
Stagna, lacus, puero stagna natata tibi.
Atque Italo coelo, desperatisque frueris
O coenae, o regum prandia, deliciis.
Ergo ubi votivam laribus de more catenam
Suspendes, titulum protinus adde brevem.
Quae ferus Otthomanes iniecerat ante superbis
Nunc adimit placidus vincula supplicibus.
De Tucca poeta.
Delicias, et nequitias, et iurgia, et iras.
Et iuvenum tenui murmure blanditias.
Si quis Tucca tuo tollat de carmine, nae tu
Tucca parum vates deliciosus eris.
Ad Balbum.
Hoccine Balbe tibi cessurum impune putasti?
Ut mihi pollicitus munera, verba dares.
Non ita, namque meos revocabo liber Iambos,
Et faciam, ut noris, quid gravis ira potest.
A miser, et digito monstrabere, et insuper urbi
Fabula, quid vero fabula? risus eris.
Non secus armatus videtur Fimbrius, aut qui
Cursitat in laxa pharmacopola toga.
Ecce Iovem lapidem iuras te vina daturum.
Credidero, fiam si prius ipse lapis.
Ad Gallam.
Dives uti possis, et dici Galla puella,
Mille soles artes fingere, mille dolos.
Nunc rugosa cutis crocodili inducitur albo
Stercore, nunc radio fingitur empta coma.
[Page 165]
Saepe tibi tenui ventum facis ipsa flabello,
Et cerussato pectore nuda sedes.
Galla quid insanis? clamat pellita Citheris,
Spargit ab Arctoo cardine bruma nives.
Saepe velut iuvenes adsint ad limina, clamas,
En vigilant omnes, et prope mater adest.
Pone metum, ridens inquit vicinia tota,
Salva tibi res est, limina servat anus.
Quid multis? cum te facies mutaris in omnes,
Semper inops, nunquam Galla puella manes.
De fonte Africano.
Fonticulum vidi Getulas inter arenas.
Ulmus et hic ingens, et breve carmen erat.
Si via longa premit, molli requiesce sub umbra.
Si sitis, haud usquam dulcior haustus aqua.
Ad amicam.
Ne vero, ne inusta mihi mea vita, meum cor
Iniunge, hoc unum deprecor imperium.
Ligna petis, non iusta petis, nam si meus iste
Aemulus igne calet, cur ego ligna dabo?
Ligna dabo, ut flamma pariter caleamus eadem,
Fiet et hoc nobis dulcius obsequium.
Ad Hugonem.
Si fas Hugo mihi, quae sentio dicere, dicam.
Nil benefacta valent, et nocet esse pium.
Nam qui fida diu pro Tuscis induit arma,
Fraude iacet Tusca Graecus Aristomenes.
Ad Petrum Velliam e Mysiae regibus oriundum de grue quae illius insignia superstat.
Velliae magnanimae renovas qui nomina gentis,
Nec sinis illustri stirpe perire genus.
[Page 166]
Qua nunc Bosnus arat, quid non mutaverit hostis
Barbarus? Inferior Mysia nuper erat.
Illic parta tuis atavis insignia servat,
Quae de Threicio Strimone venit avis.
Illa monet, ne quis somno se dedat inerti,
At vigil et pacem, fortiaque arma gerat.
Dignum laude virum dicas, qui fecerit unum.
At tu (mira fides) solus utrumque facis.
Ad Crispum.
Crispe senex, nigri custos qui fornicis olim
Iam novus ab Beatis flumina Divus agis.
Prima meretricum viridi Pansecca sub aevo
Haec tibi cum crotalis cymbala ponit anus.
Tu pater, ut pridem solitus, defende puellam,
Si qua velit castris aera merere tuis.
Et sive illa senes argento emungit avaros,
Sive rudes pueros fingit amare, fave
Nec minor, ut grandis cadat intra retia thynnus,
Cura sit. ingratus parvulus ille venit.
Unum praeterea prae cunctis Dive precanti
Annue, ne quis iners pascua taurus aret.
Non obscura manent te praemia stabis in auro,
Qui modo fumosa ligneus aede sedes.
De navi Petri.
Hic est ille senex, olim cui retia curae.
Haec ratis, hi comites, hic erat ille lacus.
At mala tempestas, et turbidus ingruit auster
Et fragor in toto est, mortis et umbra freto.
Pone metum Bariona tibi res magna peracta est.
Nam salvi comites, salva carina tua est.
[Page 167]
Ecce super fluctus volitat rex aetheris alti,
Ecce venit, cessas obvius ire Deo?
Agnovere undae regem. iam tristia cedunt
Nubila, iam zephyri mollior aura subit.
Iam ratis aequatis pacata per aequora ventis
Labitur, et certo sidere findit iter.
Quaeque lacus prius, et tenues innaverat undas,
Iam maris audaces traiicit illa vias.
Sylvii epitaphium
Sylvius hic situs est. Centum qui calluit artes.
Et dubium, quanam clarior extiterit.
At si prisca fides animi, si iuris, et aequi
Cultus, et niveo pectore simplicitas.
Artes sunt dicendae, et quadrant nomina rebus.
Non dubium, quin his claruit ille magis.
His dum vita fuit, faelix, his lumine cassum
Credibile est sedes demeruisse pias.
Fama est exemplo, quae non contenta sepulchro.
Per mare, per terras fertur et ora virum.
Ad Philippum.
Sextilem mihi iam totum non visus in urbe
Scire velim, quanam parte Philippe lates.
Num Melite, num parva Chrome, num consita Baccho
Tauris, an aequoreo detinet Ombla sinu?
Anne magis Staeis conchilia lentus in undis
Colligis? Et pigris retia tendis aquis?
An sectaris apros, et figis arundine cervos,
Et volucres vario decipis augurio?
Quidquid id est, mallem, quam quod mala fabula nuper
Nescio quid de te sparsit, et arce Petri.
[Page 168]
Di melius. Verum crescunt nova murmura vulgi.
Auget et (heu) penna praepete fama malum.
Quod si vera ferunt, longum Rhacusa valebis.
Cedo equidem, nec me si revoces, redeo.
In medicum temulentum.
Dic mihi, si nunquam desint tibi musta tricongi.
Nec scyphus ante scyphum, nec cadus ante cadum,
Unde novus nobis prodis Aetius? unde
Totus Oribasios, Archigenesque sonas?
Nam tua (si recte memini) dictata Galeni
Vel pila, vel pernox alea nuper erant.
Quaque erat appenso fumosior amphora ramo,
Inde leves hederae, laurus et inde tua.
Nunc sinuosa toga est, et filo pileus amplo.
Et sonat in cunctis annulus articulis.
Quaeque tua impietas, multos mercede recepta
Ante diem Stygios cogis adire lares.
Negligis, et rides. at sit tibi panis in arca
Sordidus, et vappam lippa ministret anus.
Ad Marinum Cabogam.
Erigit intonsam victrix ecclesia laurum,
Laurus in inciso cortice carmen habet.
Post debellatos Romani nominis hostes,
Iure meo cessit laurea patritio.
In Pamphilum.
Illa mihi imprimis edissere Pamphile, quare
Non pudet huc, illuc currere loripedem?
Cur vigil auscultas? quid mussitet ille, vel ille,
Audieris nunquam cum tonuisse Iovem.
[Page 169]
Denique cur nunquam cessas garrire? diserta
Cum sint verba parum, blaesaque lingua tibi.
Hoc vicium multis inquis, commune ferendum est.
Nil adeo impugno [Pamphile], iusta petis.
At gravis in laxa cum turgeat hernia bracca.
Quale solet cucumer grande iacere solo.
Cur mea sollicitas lascivis vota libellis?
Cur furtiva sinu munera portat anus?
Resciat haec populus, pro fabula qualis in urbe?
Resciat haec coniux, iurgia quanta domi?
Negligis a demens, et rides vera monentem,
Ignosco. rex est Pamphile durus amor.
In Hispaniam.
Rem Gotham, et Gothos iactas Hispania Reges,
Nomina famosis nota latrociniis.
Gothus et a prisca memoratur stirpe Philippus.
Iam neque Belga tibi, nec placet Austriades.
At pius ille senex, natum qui sistit ad aram
Quaeque senem sequitur inclyta progenies.
Magnorum regum pater Israel, et pede sicco
Qui mare Erythraeum transiit incolumis.
Et tot praeterea vates, quibus icta superne
Mens calet, et veri gnara futura canit,
Ludibrio tibi sunt, et rides nomina tanta,
Et si quis contra disserit, igne perit.
Viderit ista comes [Divum] vindicta nocenti,
Tarda, et sera quidem, iusta sed illa venit.
Momus in eandem.
Diceris Occidui Regina Hispania, et mundi.
Falso, nam vulgus haec dare verba solet.
[Page 170]
Te quondam Graecus, Romanus, Gothus, et Afer,
Nunc regit Austriades, praeda subinde manes.
Hispania in Momum.
Illa vetusta nimis, chartisque abstrusa facessant.
Quaeque adeo iam sint tempora, Mome, vide.
Sive oriens, seu iam Titan declivis adorat
Ille meas Aquilas et (pia signa) cruces.
Eadem Hispania in Zoilum verpum.
Tibi tantundem praecidant Zoile linguae,
Quanto verpa minus mentula pellis habet.
Quod procul Hispanis iampridem a finibus erres,
Hispalis ignipotens, non ego caussa feror.
Mittit dono parpaiolam Gallicam.
Cappa coronatum, delapsaque lilia coelo,
Gallicus expressit nummus in aere brevi.
Exiguum munus, quod si mutaverit auro,
χρύσεα καλκεῖων magne poeta dabis.
De Macarello, et Othomano.
Par luctatorum franca desudat arena,
Hinc Macarellus, et hinc Aeduus Othomanus.
Tertius accurrit [Matagon]. Macarelle facesse.
Oppugnare duos, Herculis iste labor.
Ad Matthaeum Benessum Rhacusanum Rectorem.
Ergo sextiles frustra venere Kalendae,
Et tot nostra ferent irrita vota Noti.
Ingratae Musae si nunc Rectore Benesso
Deseritis vatem, quando feretis opem?
Ad eundem.
Cum meditor frustra nova carmina Phoebe canenti
Affer opem, dixit, quam mea Musa negat.
[Page 171]
Risit, et heus inquit, nescis, quod fabor in aurim
Ebria Musa tua est, vina Benessus habet.
Ad Lustram adolescentem nobilem et divitem.
Faelices redire dies, quibus impius Ammam,
Quas meruit poenas rege iubente dedit.
Nunc resonat plausu domus omnis, et undique currus
Munera, servati sic voluere patres.
At mihi non aurum, non regum purpura donum,
Non ebur, aut rubris eruta concha vadis.
Nam fortuna tenax primis me vexat ab annis.
Et vagus huc, illic hospes, et exul agor.
Si tamen exigui (nuper mea cura) libelli,
Chartaque nec minio tincta, nec apta croco.
Munera sunt dicenda. et quadrant nomina rebus.
Iamdumdum illa meus munera Luster habet.
S. D.
Salvus sis. Arnoldum chirurgum unice amari a me non ignoras. huius ego tibi natos,
immo Urbis Rhacusae delicias et amores sic commendo, ut commendare magis neque possem,
si vellem, neque vellem, si possem. Hercule uterque sic te amat et [reveretur], ut agnoscas bene nata ingenia, quae praeceptori praemia tandem digna rependant.
hoc ego pro illis polliceor; nunc quantum Arnoldum ipsum, quantum me dilligis, oro,
obsecro, et obtestor te, operam hanc ut des mihi, sane non ingratum hominem invenies,
haec paucula [p. 172] ut ad te scriberem, Alexander tuus, immo noster amice a me contendit, cura, ut valeas,
et ama nos. Muretum medicum, qui animi candore nivim ipsam et lac vincit, gaudere,
et bene rem gerere opto.
Imposuit mea Musa tibi, tu fingere nugas
His similes, et par perge referre pari.
De Zerlino musico.
Dum nova plectra quatit delphine invectus Arion,
Obstupuere maris numina Nereides.
At Zerline tuae captus dulcedine vocis
Stat pater attonitis Adria cinctus aquis.
De Adolpho Germano puero pulcherrimo et abstemio, praeterea sculptore insigni.
Quis non eximios mores, frontemque modestam
Laudet, et ingenium pulcher Adolphe tuum?
Tu dulces Heliconis aquas e fonte petisti
Sobrius, et Bacchi pocula amara fugis.
Praeterea seu sculpis ebur, seu marmora fingis,
Mira fides, spirant marmora, vivit ebur.
In Tyrrhenum.
Cum praecursoris laevam Tyrrhene petisti,
Ferrea frons, et mens tunc tibi laeva fuit.
Nam cur nostra petas? Aut cur donabimus illam
Laevam, quae nobis dextera semper erit?
[Page 173]
Quod vero argentum promittis, et aurum
Tu tibi habe, aut Tuscam perge referre domum.
Nos neque relliquias Divum, neque vendimus aras.
Talis ab Illyrica sit procul urbe furor.
Quod si bella moves, accingit Blasius ensem,
Et clypeum victrix iam quatit illa manus.
Gratulatur Dominico Slatericco nobili iuveni, et Patavinae scholae rectori natum filiolum.
Praescia venturi {si mens si} vatibus, et si
Ille calor nobis ex Helicone venit.
Qui modo filiolus superas tibi prodit in auras
Dulcis amor matris, deliciumque tuum.
Hic desiderium fratris solatus adempti
Vivet, et illustri nomine civis erit.
Nec satis id constet, patriae num charior ille,
Illius in patriam maior an extet amor.
Denique non alius potior, seu res sit agenda
Consilio, seu fors postulet illa manum.
Tunc Slatericca domus titulis se tollat avitis
Altius, et longe gloria gentis eat.
Interea dum vagit adhuc, premat ubera matris.
Crescat ut in laudes, et patris acta puer.
Aliud.
Quod scitus puer his novis Kalendis
Sit natus, tibi gratulantur omnes,
Quicunque Aonios amant recessus,
Et myrti foliis tegunt capillos,
Optant praeterea, ut subinde dulces
Ex illo videas avus nepotes.
[Page 174]
Adsint Di faciles, ut auspicate
Vitales veniat puer sub auras.
Carmen villae inscribendum.
Cum subeunt urbis fastidia, fervet et aestas,
Huc herus, et coniux, saepe venire solent.
At cum bruma redit, redeunt quoque taedia ruris
Illi abeunt, et me villica servat anus.
[Page 175]
FLAVII IACOBI EBORENSIS HENDECASYLLABI.
Ad Antonium Riccobonnum virum undecunque doctissimum
Amabo bone Riccobonne limam
Qua tuum solitus polire carmen
Aequas vel numeros Catullianos,
Huic meo quoque commoda libello.
Nam lucem dabis, alterumque {scaelum}.
Quod si rancidulum putas, et infra
Laudem, quam bonus appetit poeta,
Ne sit opprobrio seni parenti,
Infaelix labor, ut renatus Aiax
In tuam, volo⟨,⟩ spongiam recumbat.
Ad Marinum Claudium.
Nolis exiguum, et madens Lyaeo
Irridere meum Marine carmen.
Nam quodcunque venit sub ora vulgi,
Si meus probet Aurius sodalis.
Attico fragrat, inquies, olivo.
Scripsit hendecasyllabis Latinis
Quidam Marcus epistolas trecentas,
Aut plures (puto) docte, et expedite,
Et plenas salis, et leporis omnes.
At duas mihi perbreves volenti
[Page 176]
Scribere (ut soleo) meis amicis
Desunt non modo splendida, et diserta
Sed vulgaria verba. Abite Musae,
Quo dignae, male natae, et invenustae.
Et tu Phoebe vale, tuasque laurus,
Et tuas tibi virgines habeto.
Nam cur thura feram, aut novis Kalendis
Laeta fronde tuum tegam sacellum.
Iam non gratus, ut antea sacerdos?
At vos Flaminii venite manes,
Adeste o placidi, senique Pyrrho
Iocundum date, candidumque carmen.
Quod sic invidiae superstes, et quod
Non sine invidia legant minores.
In Gallum poetam maledicum.
Heus tu Galle salax, et impudice
Istas, quae bene mane, vesperique
Ad fontem veniunt aquam petitum
Nudo pectore, lubricis ocellis
Et nodant in teretem comam revinctam,
Istas tu numeris licentiosis
Huc illuc agita, ut feret libido,
Nam tentigine pruriunt puellae,
Atque ut sunt pathicae, volunt videri.
Verum nec Venetos patres, nec arma,
Nec tentes volo Martium Leonem.
Trux est bellua, unguibus minatur.
Discerpet (mihi crede) si lacesses,
Te cum versiculis tuis poeta.
[Page 177]
Camini dedicatio.
Cultor exigui laris Philippus
Sed Phoebi tamen innocens sacerdos
Hunc Vulcane tibi dicat caminum
[Nodosa strue] roboris nitentem.
At tu incendia saeva, tu molestum
Sis memor pater [amove] fumum,
Sic oblita graves viri catenas
Mutua Venus ardeat favilla.
Sic, quae pocula nectaris ministrat,
In partem veniat cubilis Hebe.
De Lyco.
Dum trita Lycus horret in lacena,
Et minor pede calceus patentes
Permittit digitos videre lucem.
Totus mel merum, et Atticos lepores
Spirabat male calceatus ille.
At postquam horribili, gravique cura
Pannosi patris ambulat togatus
Tollit cornua, et hinc, et inde diro
Torvus lumine neminem salutat,
Praeter nescio quem male auspicatum,
Et notum in triviis homuncionem.
Dii boni bonus ut perit sodalis.
Ni tritis iterum horret in lacernis.
In Iudaeum decoctorem.
Ut omnes tibi Di, deaeque damnum
Haud vulgare duint cinaede verpe
Verpe heluo qui senis poetae
Aeris millia quinque devorasti
[Page 178]
Vix totis (puto) quindecim diebus.
En quae nam [Libye] perusta monstrum
Hoc nobis dedit? heus sceleste verpe
Parcum et fruge bona virum {putavit}
Harpya invenio rapaciorem.
De Macrino poeta calvo.
Hic Macrinius, hic poeta calvus,
Hic nostrae vetus inquilinus urbis,
Heu miser furit ut malum furorem.
Nam comam modo demptilem paravit
Totis quattuor aureis Philippis.
Nec domi reliquus minutus assis
Ut restim queat implicare collo,
Si quid praeterea cadat sinistre.
Heu factum male. pro miser Macrini
Nativus tibi decidit capillus
Et stabit capiti redemptus auro?
Ad Nicandrum.
Nicander potes hoc videre? in auro
Sylvius bibit, et recumbit ostro.
Ille Sylvius ille [diffututus],
Et turpissimus omnium cinaedus.
At senex Linus, innocensque Dardus,
Et cum Flaminio sophista Landus.
Augusti mediis rigent Kalendis
Exclamare libet. Sed heus sileto
Sic sunt tempora, perditique mores.
Ad Thomam.
Qui primordia divitis Rhacusae,
Et patrum genus explicat libellus,
[Page 179]
Hunc tuus tibi Sarmatas in urbes,
Mittit munere Didacus poeta.
At tu candide Thoma, si sodalis
Misertum senis, et nivim timentis.
Mitte laevia Zibellinna, mitte
Molles pelliculas cuniculorum.
Ad Marinum.
Septennem puerum, mane, mane immo
Matris delicium, et meros amores
Commendo tibi compater Marine,
Et tanquam patris in sinu repono.
Tu fac moribus instruas honestis
Aetatem teneram, manuque ducas.
Dum stat in bivio, gradumque nescit
Qua ferat novus Hercules Prodici.
De Portico Rhacusano episcopo.
Ecquae porticus ista, quae columnis
Centum nititur, et coruscat auro,
Propter moenia nobilis Rhacusae?
Ecquae turba virum frequens sub umbra
Illius placidam regis iuventam?
Nec castae sinit insidere menti
Si qua opprobria coelitum ministris,
Pro scelus, vafer ingerit Lutherus.
Talis turba virum fuisse, talis
Fertur porticus Atticis Athenis.
Cum nondum populo furente sontem
Insons ebiberet reus cicutam.
[Page 180]
Ad Baptistam medicum, repetit Aeginetam Galeni simiam.
Interpres bone candidi Galeni
Si lusit, satis, et satis momordit
Quam tu in deliciis habes catellam,
Tandem simiolam domum remitte,
Nam quendam volo languide valentem
Efferre ante diem meis amicis,
Ut solent medici peritiores.
Ad Lippum Florentium.
Quos Victorius edidit libellos,
Et civis tuus et magister, oro,
Hos paucas mihi {comodes} in horas.
Agnosces hominem fide vetusta
Et magnas quoque gratias habebo.
Vinosi Hendecasyllabi ad Mattheum Benessam V. C.
Vinosi Hendecasyllabi salutem
Multam dicite sobrio Benessae.
Si quaeret, quid agam? Ut solet, referte
Id vos, potat aquam senex poeta,
Atque his solstitii riget diebus.
Si vinum dabit, aridamque sylvam,
Gratias agite, et domum redite.
Sin minus, sitiet bibax Homerus.
Nec canet tepidum focum Tibullus.
Ad Linum.
Potorum Line Beta, nam Sabinus
Iampridem sibi vendicavit Alpha.
Si vis, ut tibi debeam, quod aura
Vitali fruar, et poeta dicar,
[Page 181]
Mitte seriolam Trebenniani,
Quod pressit pede vinitor Phaliscus.
O Divum liquor ut tuos subinde
Dum sicco calyces minutiores,
Totum me fieri velim palatum.
Ad Battidurum.
Battidure tuum senem poetam
Curasti probe, et oppido benigne.
Dum cum versiculis brevem lagenam
Cretensis mihi passuli dedisti.
Nam pol versiculis inest venustas,
Et multum salis, et leporis aeque,
Et linguae mera puritas Latinae.
At qualis liquor ille? quem bibenti
Nec Iovi Phrygius puer ministrat.
Ad Camillum.
Oro, si vacat a tuis libellis,
Ad coenam venias Camille rectam,
Quam Pyrrhus parat omnibus poetis,
E pane autopyro, et recente vappa,
Et porro, et sale, et intybis amaris,
Et sardis tribus, et duobus ovis.
O dulces epulae, et dapes Deorum.
Ecquis accubitum beatiorem,
Quis convivia lautiora vidit?
Ad Sagrium.
Sagri tu memor es senis poetae,
Qui te plus oculis amat, tuaeque
Prae desiderio {macet} lagenae,
Quam primum propera redire in urbem.
[Page 182]
Sic gratus venias, venire ut arvis
Africae solet hymber aestuosae.
Ad Antonium Medum.
Antoni ille tuus poeta Pyrrhus,
Iamdumdum cubat aeger, et salutis
Incertus, calet omnibus medullis,
At tu incendia, saeva, tu calores
[Intensos] cohibe pater vel uno
Cretici cyatho meracioris.
Ad Musonium.
Rector Gymnasii Rhacusiensis
Nam sancte {reges}, et pie, et pudice.
Creditam tibi nobilem iuventam.
Vides, ut grave Sirius vaporat,
Et cessas phialam senis Falerni
Dono mittere Didaco poetae?
Non tu Lazarus ille qui petenti
Infundi sibi guttulam liquoris,
Excusat chaos, et malas tenebras.
Ad Matthaeum Benessam.
Disertissime civium Benesse
Quot sunt quotquot habet parens Rhacusa,
Gratias tibi Didacus poeta
Maximas agit, et cupit referre.
Nam pol languidulos refecit artus
Illa potio nectaris rubelli,
Quam tu, ne misere siti periret,
Misti continuo seni sodali.
O quem bisgenitum canit vetustas
Matricida puer, relinque Naxi
[Page 183]
Altricis iuga, fertilesque colles.
Hic te florida Tauris, hic Lopudo
Plenior gravidis manet racemis.
Tauris sive Zuppania, et Lopude duae vitiferae insulae mari Illyrico ditionis Rhacusanae.
Ad eundem.
Non ebur, neque purpuram nec aurum,
Nec Baccam maris Indici, quid ergo
Summo mane Deos rogat poeta?
Cachinnabere, ut audies, [Benesse].
Temeti veteris brevem lagenam.
Ad Faletum.
Hos tres urceolos Pisaurienses
Argilla e tenui, lutoque rubro
Quos plenos veteris damus Falerni,
Si tanti facies Falete, quantum
Musas Phoebus amat tuas, abunde
Relatam mihi gratiam putabo.
Ad Eluyrium.
Sileni comes Eluyri per ansas
Attriti peto canthari, per illas
Pendentes capiti senis corollas.
Ut nuper tibi creditam lagenam
Tandem restituas meae Sybillae.
Fallor. nam minor est duobus annis.
Et sex manibus, et diebus octo.
Atque horis tribus, et novem minutis.
[Page 184]
Sic Alonsides indicant tabellae.
Atque epehemerides Zacathianae.
De libello.
Quod brevis liber hic subinde vina,
Et subinde sonet novas lagenas,
Excusare iubent bibax Homerus,
Et bibacior Ennius poeta.
Ad Antonium qui Neapolitanum vinum (Lachrymam vocant) acescens miserat.
Antonine decus novem sororum
Vellem, quam mihi carmen expolitum,
Tam meram quoque lachrymam dedisses.
At nunc tu bonus ambulas poeta.
Infaelix ego potor aestuantis
Ventris torminibus premor. nec ulla
Apparet requies mei laboris.
O natam iratis Diis lagenam,
Quae tot Colchica pertulit venena,
Quot nec illa malis legebat agris,
Quae necem socero nurus parabat.
Hic Nessi cruor ille, qui per omnes
Ambulat mihi letifer medullas.
Sic uror novus Hercules in Oeta.
Tu salsissime me poeta rides.
Rides hendecasyllabos inermes.
At mane mane, et ocyus videbis,
Quid nostri valeant truces Iambi.
Ad Vesallium.
Vesalli tibi gratulor, quod urbem
[Page 185]
Salvus Rhagusiam, et tuos revisis,
At quod utriculum, et duas lagenas.
Plenas attuleris Trebenniani,
Id vere mihi gaudeo, nec ipse
Amico veteri, et seni poetae
Ut puto, cyathum brevem negabo.
Ad Aelium.
Aeli per cineres peto novercae,
Quae septem prius extulit maritos,
Ut tuum quoque tolleret parentem.
Quamprimum mihi commoda lagenam.
Quantum, quae pote, maxime capacem.
Nam cuppam modo Blasius relevit,
Centum quae capit amphoras Falerni.
Et si vis bibere, inquit, id memento
Ut plenam puer adferat crumenam.
Sin minus. pete nobilis poeta
Permessi vada, limpidumque fontem.
O civem egregium, atque liberalem.
Ad Sabinum poetam Iambographum, et temulentum.
Oro, atque obsecro te pater Sabine
Per Musas, per Apollinem, per istas,
Quae digne tibi vinciunt capillos,
Laura e virgine textiles corollas.
Ignoscas timidae meae pullae.
Nec vibres subito truces Iambos.
Si quid forte licentius loquuta est.
Utque est ingenio proterviore,
Te senem male sobrium vocavit.
[Page 186]
Verum Hercle arbitror aestimanda nobis
Aetatis vitia, et ferenda porro.
Nil festivius improba puella.
Sed nec laude caret bibax senecta.
Ad Simonem Benessum vindemiantem.
Si [vindemia] suppetit Benesse,
Ut vis, et volumus, bene est, et omnes
Gratantur tibi candidi sodales.
At dum fervet opus, domusque tota
Fescennina canit, leges poema
Inter vina mihi, iocosque natum.
Rides forsitan, et subinde laxum
In sinum expuis. o severe censor,
Aut versus facit, aut bibit poeta.
[Page 187]
AD ALDUM MANNUCCIUM Tuscarum rerum Scriptorem.
Cui dono teneram meam puellam
Abductam medo de sinu parentis
Mannuccii? tibi. Namque tu pudice
Colis Mnemosynes novem puellas.
Iam tum, cum Medicum peracta bella,
Et paces Italis reponis actis,
Di magni ingenio ut pari, fideque.
Quare dum trepidat modesta virgo,
Et vulgi timet ora, ne pudori
Desis ingenuo patrone magne.
FLAVII IACOBI EBORENSIS LYRICA.
ODE PRIMA. Ad Hieronymum Faletum Ligurem.
Ecquam tu Citharam mihi,
Quam Pimplaea Lyram, quae strepitum tubae
Donas? dum meritus virum
Insignem meditor tradere posteris.
Antiquum genus, et probum
Deducit proavis ille Faletiis.
Quorum rebus in arduis
Explorata fides, factaque sortia,
Et correcta severitas,
Extant historiis dicta fidelibus.
Testis, quae maris inferi
Pollens imperio temperat improbam
Regum saepe libidinem.
Et stat mole sua prima Ligustici
Laus, et gloria nominis.
Hic hic magnanima prole virum domus
Quaesitos patribus diu
Aeternat titulos. sive togam velis.
Seu Martis magis aleam.
Incerti caperis. emicat undique
Virtus consilii capax.
[Page 189]
Et quamvis animus promptior omnibus
Fortem comminus hostibus
Et conferre manum, et quaerere mutuo
Dulcem funere gloriam.
Vincit pacis amor. Pacem meum frui
Faletum decet aurea.
Castra, et militiam Sauromatum truces
Assuescant pueri pati.
Quos fax, et cruor, et pulvere in hostico
Caedes cum gemitu iuvant.
Me tutela sacri Calliope chori
Grato dedicat ocio.
Pangentem Lyrico carmine, quod bona
Forsan posteritas legat.
Labuntur taciti curriculo dies.
Et quamvis properes nihil,
Haud tarda iniiciet Persephone manum.
ODE II AD NICANDRUM.
Nicander homo Hispanus Toleti natus, in miserabili illa sub Borbonio Urbis direptione,
bona amisit. Inde in agrum Picenum veniens, Anconitanam iuventutem aere publico Graece,
et Latine docuit. Celebravit Heroico carmine, quod postea edidit, Divum Cyriacum illius urbis praesidem, atque custodem, moritur septuagenario maior sub
Carraffa Pontifice Maximo.
[Page 190]
Nicander, Patrium Tagum
Qui mutas Latii flumine Tybridis.
Olim cum iuveni vigor
Constabat solido in pectore fortior.
Mox cladem fugiens, Remi
Quam sensit lachrymans regia civitas,
Vicini Loca Comari
Visi [...] a profugis condita civibus
Ancon iura petentibus
Picenis tribuit, cedere nescia
Ancon patribus Euganis.
Hic tu muneribus publicitus datis
Clarum quae deceant virum,
Spes patrum iuvenes nobilium doces,
Nunc longos Phrygii ducis
Casus, nunc animos Aeacidae truces,
Tum quid Socratici libri,
Quid praeclara ferant scripta Panaetii
Iam morum gravis arbiter.
Inculcas teneris providus auribus.
Non sic turbidus imbribus
Hibernis Athesis praecipitat Pado.
Ut dulces abeunt dies,
Atque effoeta situ, et frigida sanguinis
Aetas deterior subit.
Annis debilior fis, neque pristinae
Vires sufficiunt sacris
Intento studiis. ergo rudem capis.
Qualis, qui bene Caesari
Pugnavit domita proelia Gallia,
[Page 191]
Solvit militiam gravem
Insignis meritis miles honoribus.
O mansura regentibus
Divis chare senex, nunc hilares ioci,
Nunc dulces epulae iuvent.
Donec fata sinunt, nec Lachesis manu
Urget letiferam colum.
Te splendens ebore, et marmore, et aur [...]
Tectis Cyriaci domus
Manet, clara tuis carminibus domus.
At me, quod pudeat loqui.
Me vicinus ager fluctibus Adriae,
Quem propter laceram Notis
Mercator religat Dalmaticus ratem,
Nascentem opperiens diem.
Iniecto leviter pulvere contegat.
Quod si dulce solum procul
Dilectae patriae, sors eadem tamen.
Nec morti labor additus.
Solatur bonus hoc Iuppiter exules.
Ut quamcumque premas humum,
Tantundem invenias ad Stygios viae.
ODE III Qua tempestate Henricus Angliae Rex a summo Pontifice descivit, plerique mortales
rei indignitate permoti, pars in Galliam, nonnulli in Hispaniam abiere. Susanna vero
magni illius Thome Mori ex filia neptis, dum in Belgium navigat, ad [p. 192] Syrtes Zelandicas naufragio periit. Ea ex prosopaea nautam precatur, ut lacerum corpus
sepeliat.
Hac Ode Varchus summo iudicio vir adeo delectatus est, ut illam in quadam sua ad Lippum
Florentinum epistola Pindaricam adpellare non dubitarit.
Collige membra prius, properatoque obrue busto;
Mox [Syrten], patriamque rogato.
Cuncta loquar, sed me, iaceam licet hospes arena
Ignota, et secura pericli,
Torquet adhuc veteris studiumque et cura pudoris.
Et nudam potuisse videri,
Vel fato quocumque pudet. per sidera iuro,
Quae teneo, cum fracta labaret
Iam ratis, et victor penetraret in omnia fluctus,
Non mihi consilium perituras
In lachrymas ire, et lachrymis superaddere vota,
Vota Notis rapienda protervis.
At compressa sinus fatis venientibus ultro,
Occurri. Sic isse sub undas
Dulce mihi, patrumque malis solamen in ipsis.
Iamque dies hic tertius, ex quo
Spumeus eiectam lacerato corpore pontus
Voluit, agitque heu prisca meorum
Relligio, heu teneris immitia fata puellis.
Deerat adhuc, ut naufraga virgo
Pasceret ignotas volucres, et foeda profunda
Monstra maris? Satiare Lycoti,
Tuque Volux; impure Volux, periure Lycoti.
Sat vestras explicuimus iras.
[Page 193]
Fugimus intentas flammas, incurrimus undas.
At non saevo iudice coram
Diximus, et nullo convictae crimine caussa
Excidimus, non ora minacis
Carnificis, non sanguineos expavimus enses.
Quaeque etiam post ultima fata
Mens horret meminisse, libensque in morte silescit.
Quisquis ades, suprema iacenti
Munera de lachrymas, gemitusque et pulcheris haustum
Exiguum. seu navita duras
Exerces hiemes pelago, et iactaris ab Austris,
Seu fuscis mercator ab Indis
Rugosum piper, et casias, et cinnama, et aurum
Merce paras mutare Britanna.
Quod si forte domum, et nomen cognosse, genusque
Fert animus, funebris avarus
Officii, magni deducta e sanguine Mori
Salberis. hoc Susanna precatur.
Illa quidem nondum teda coniuncta iugali,
At Lucio promissa marito.
Infaelix Luci superes ne, an te quoque noster
Casus agit, raperisque sub undas?
Vive precor, sed vive meae memor usque favillae.
Me satis accessisse sepultos
Ante diem manes, et regna silentis Averni.
Tu iuvenis, tua dignior annis
Aetas, et sine te fervet satis aula Tyranni.
Tu properas o nauta, tuamque
Una, eademque ratem, et nostras rapit aura querelas.
Fors olim, te digna manebunt
[Page 194]
Praemia, nec semper brevia, et vada coeca carina
Incolumi Zelanda subibis.
Quod superest, ventis agitata involvar arena.
Aut refluo sorbebor ab aestu.
ODE IIII. AD LUCIUM LUSITANUM Poetam.
Luci tu Libyci Maris ad ora
Clarum Virginium dicis, et impios
Motus Siriphii, strataque Punicis
Tartessi vada classibus.
Nec non et Latio carmine publicos
Ludos, laetitiamque et celebrem refers
Lucem, qua veteris tradita Posthumo
Lusi sceptra Sebastio.
Utrimque ingenii vis micat alitis,
Nec tu pectus iners, aut rudis artium,
Quas praeclara docent scripta Panaetii,
Permessi vada limpidis.
Immisces Durii fontibus, et nova
Cingis fronde comas. O decus, o iubar,
O splendor Patriae gentis, et unicum
Vatis praesidium tui.
Me desiderium matris, et aspera
Pressus sorte parens in lachrymis dies
Noctes in lachrymis ducere perpetes
Crudeli serie iubent.
[Page 195]
Alcidae domini moenia qua Padus
Lambit populifer gurgite vitreo.
Mox septemgemino nobilis ostio
Aucturus superum mare
Hic suspiria nos ducimus, hic focis
Expulsi Patriis flemus, et ut Deus
Tandem supplicibus parcat, in ultimas
Effusi petimus preces.
ODE V. IN OBITUM MAVRI POETAE Illyrici scripsit Postridie Kal. Feb.
Non semper gravis incubat
Ventorum rabies Carpathio freto.
Nec semper patrium ad Tagum
Tempestiva legunt Lilia virgines.
At rebus suus omnibus
Praescriptus modus est. Has melior Deus,
Has Natura probat vices,
Tu decisa tamen stamina Maurii,
Supremosque viri rogos
Aeternum quereris, fundere pertinax
Ingrato lachrymas cineri.
Umbrosa quaeritur qualis ab ilice
Discerptum genetrix Ityn,
Excusatque nefas, et miseras dapes,
Crudeli attribuit viro.
Incassum attribuit. pendula proxima
[Page 196]
Responsat soror aesculo,
At cur non hilares hunc potius diem,
Quo Regina puerpera
Dis offert geminos munere turtures,
Festum ducimus, et cadis
Illibata prius coecuba promimus?
Ecquis iam mihi, quis graves
Huc affert Cyathos? non ego parvulis
Curas diluo poculis,
Hac stat Blasius, hac, et sibi creditas
Arces, et populum, et patres
Servat praesidio non temere dato.
Hunc Pax Iustitiae comes,
Et plenis sequitur copia cornibus.
ODE VI. AD CHRYSAEUM PATAVINAE Scholae Rectorem.
Chrysaee Mysis orte parentibus
Quos e vetustae sedibus Olbulae
Venisse tradunt, qua Rhacusam.
Unda ferit maris Adriani, et
Qua militari cedere nesciam
Gentem togatam praeside Blasio,
Priscaque morum disciplina
Patritius moderatur ordo.
Quod te Camillus lumen Etruriae
Laudet diserto carmine, quod tuum
[Page 197]
Canale Phaeacum viretis
Praeferat, Hesperidumque sylvis.
Id vere amico gratulor, at Iovis
Quod nectar idem largius hauriat,
Pyrrho molestum, quem clientem
Esse suum voluit Lyaeus,
Et cui canenti proelia, et Oppida
Quaesita multo non sine sanguine
Largitur interdum sonora
Cum cithara nova plectra Phoebus.
Quod si liquoris tu quoque nobilis
Donas Poetae doliolum seni,
Cantabit alte, quod nepotum
Nulla velint reticere saecla.
ODE VII. DE URBE RHACUSA.
Rhacusa princeps urbium, quas Adriae
Hinc, inde fluctus alluit.
Quod summa res est optimo sita in loco.
Et laeta praestat omnia,
Haeres Tyranni Thracii, quo Martia
Victore concidit Rhodos.
Non id tuorum civium prudentiae,
Adscribe, non industriae.
Quamvis sagacis Baggius vir ingeni,
Atque alta vis Zuppanii.
[Page 198]
Per concitata flumina, atque Haemi nives
Cito cucurrerint gradu.
Vincente dulcis charitate Patriae
Quidquid laboris obvium.
Quales Gemelli, Tyndari clarum genus,
Ad stagna pigri Phasidos
Venale quaerunt morte Barbara e tholo
Vellus refigere aureum.
Di te tuentur, Di tuentur. his novo
Cum mane procedit dies,
His cum cadente luce iam Vesper subit,
Litare perge. non manu
Large reponens tura, non costum focis.
Non quam revendit institor
Myrrham Sabaeus, aut vagus spicam Cilix.
At mente praeter numinis
Cultum superni, et fas, et hospitam fidem.
Parum morante caetera.
Quin lecta pueri turba, lectae virgines
Rite auspicato carmine
Canant potentem Blasium inter Coelites
Cui templa curae, qui tuae
Tutela gentis fida, qui nutu Iovis
Commissa circum moenia
Vindex oberrat providus diram ut luem,
Avertat, atque hostem procul.
[Page 199]
ODE VIII. DE EADEM URBE PESTILENTIA laborante. Ad Hieronymum Cervinum Senatorii ordinis
Virum
Divi immortales, Laurenti, aequae, utque Sergi,
Et tu potente clare spiritu senex,
Qui pia templa tenes, et qui stas aureus arce
Hinc, inde gnavus urbis assertor tuae.
Et quos praeterea fas appellare, piumque est,
In veste pura sacra dum vates facit,
Vos omnes appello, omnes accurrite, et omnes
Adeste votis supplicis Rhagusiae.
Et mala, quaeque premunt, et quae ventura minantur,
In Thraca vertite hostem, et impium Scythen.
Ne caput Illyriae, ne tanti nominis urbem
Absumat aestus immerentem pestilens.
Cernitis ut dira volitet mors impia falce
Tot lecta patrum capita, tot matrum secans?
Nec pueris parcat, nec molli aetate puellis.
Nec acta caste vita liberet senem.
Hic pater impubis procurat funera nati,
Proli superstes quod suae vivat gemens.
At nurus icta genas, et longos scissa capillos
Nil audientem fletibus sponsum ciet.
Vellet et illa quidem communi occumbere fato.
Ni iussa matris aequa lugentis vetent,
Hic pia praereptum luget matrona maritum.
Stat moesta iuxta turba parvuli gregis.
[Page 200]
Iustitiae fora clausa silent. timor undique mortis.
Atque ora pallor civium albus inficit.
Non aliter magnis olim memoratur Athenis
Sedisse civis in dolore publico.
Cum veheret plenis congesta cadavera plaustris
Auriga, funus prosequente nemine.
Atque argumentum clades daret illa poetis,
Nunc luctuosi, nunc diserti carminis.
Namque Sophoclaeo tonat hinc Lucretius ore,
Pontanus illinc plectra pulsat molliter.
Mox tamen has tanto perculsas turbine late
Rebus secundis floruisse legimus.
Occidit ut Medus Graiis oppressus ab armis.
Et classis alto dissipata Nereo.
Scilicet alterna rerum vice cuncta reguntur,
Quaecunque iure dicimus mortalia.
Nec temere dat signa polus. modo Cynthius orbem
Contristat atris nubibus condens iubar,
Et modo purpureo diffundit lumine terras,
Perfusus unda Gangis aureum caput.
Sperandum est Hiero. tu curas differ amaras
In crastinum, praedulce vivere in diem.
ODE IX. AD MICHAELEM BONNUM. R. P. R. Rectorem.
Iam senis coniux Phrygii cubile
Aureum linquit, revehitque lucem.
[Page 201]
Cynthius terris veniens Eois
Lotus ab undis.
Iam graves menti subeunt labores.
Iam premunt somno fugiente cura.
Omnis (heu) vitae dolor in renata
Luce resurgit.
Nemini faelix sua sors videtur.
Nec satis constat sibi quisque, versat
Cura sic omnes bene nuncupandi
Nescia voti.
Hic ferox bello, studiosus ille
Pacis, hic Gangem, petit ille Nilum.
Insidet vitae senis hic avari
Filius haeres.
Tu tamen faelix, merito vocandus
Bonne sermones Latiae Minervae
Docte, qui sacris tua dedicasti
Ocia Musis.
Quique divino prope raptus oestro.
Quidpiam semper meditare tecum,
Quod sub umbrosis Heliconis oris
Adsonet Echo.
Rector, et Princeps patrii senatus
Conde, quod saeculum mereatur omne.
Sic humo penna meliore raptus,
Ibis in astra.
[Page 202]
ODE X. AD VIRUM CLARISSIMUM Chrysostomum Calabrum Antistitem Rhacusanum.
Lux oritur, qua non felicior altera terris,
Quas latus ambit Serchius,
Exeruit radios. nunc o queis publica curae,
Cordique res est divitis
Rhacusi, vos Bobalii, tu Gondola, et alti
Heros Sebaste pectoris,
Et tu patritii princeps Cervine Senatus,
Iani bifrontis aureum
Luce nova reserante caput. laeto omine, laetisque
Urbis strepentis vocibus.
Vos omnes appello, omnes accurrite, res est
De qua loquendum, maxima.
Quae quo gesta modo, quanam successerit (aequi
Adeste) paucis eloquar.
Decernente Pio, quis Blasi sacra, quis aras,
Quis templa curaret pius.
Causa diu tractata, nec est inventus, ut in re
plaerumque contingit gravi,
Qui rerum pondus, qui tanta negotia solus
Obire possit integre
Donec Amalthaea iuvenis de [gente] coactis
Gratum eloquutus patribus
Consilium; iam vos, iam vos ego libero, ab ista
Cura, inquit, et virum dabo.
[Page 203]
Munere praeclaro dignum, sive ingenium, seu
Spectare mores iuverit.
Candidus cui pectus inest nive, et aurea lingua
Illustre nomen indidit.
Pectora fallaces versant mortalia curae,
Et susque deque volvitur
Vita hominum, seu certa praemit sententia Divum,
Seu casus urget omnia.
Hunc belli rabies, illum rapit alea, foedis
Infamis hic amoribus.
Sunt quos vina iuvent Nardo confusa, rosisque
Et pluma delicatior.
Quae maria, aut quas non terras circumvolat audax
Mercator, ut spes improbas
Praetextatus alat iam filius, omnis in aurum
Intentus, et rogum patris.
At ratio diversa viri quem quaerimus, et quem
Praeesse sacris inclyti
Martyris, et dignis ornare altare coronis,
Mens certa vobis insidet.
Nil animo mortale illi placet. Omnia praeter
Divina spernit insolens.
Abditus urbe procul, rupes qua celsa furentem
Austris coercet Adriam,
Dorothaei interpres magni, noctesque diesque
Instat sibi ipse [...]sidis
Impatiens oci, et fusi praelargus olivi.
Et nunc latentis arduas
Naturae caussas rimatur, et omnia versat
Vi perspicacis ingeni.
[Page 204]
Unde ruant venti. Nautis cur saevus Orion?
Cur ominantem regibus
Bellaque et interitus ducat fax ignea crinem?
Aut cur propinqua Gadibus
Obstupeat refugas Tethys modo littoris undas,
Modo incurrentes horreat?
Explicat interdum florentem Academia sylvam.
Haec cura maior occupat
Intentum morum studiis; quis cultus honesti,
Quae finis aequi, quae boni
Sit ratio quid iocundus sibi poscat amicus,
Quid patriae, et parentibus
Praestandum charis. urget super omnia fervens
Amor superni numinis.
Ille rapit mentem, cognataque ducit ad astra
Et pungit acrioribus
Virtutum studiis. ergo iam sancta parentum
Decreta, iam claram fidem,
Inde Tridentinam caussam asserit, inde Lutheri
Commenta frangit impii.
Iuppiter, ut castis sermonibus effluit ore
Oratio, omni dulcior
Nectare, quod verni flores inspirat Hymetti,
Quod Hybla florenti thymo
Expressit cella. stat circum lecta iuventus,
Nec ociosa praeterit
Aure senem. talis quondam memoratur Athenis
Ille, Divum oraculis
Creditus, et sapiens, et iuris amator, et unus
Vir omnium sanctissimus.
[Page 205]
Quem placidum, laetumque et vultu semper eodem
Ingrata vidit civitas.
Hic tamen eventu nobis meliore fruatur,
Quam iam paravit, gloria.
Nosque diu patria incolumi, salva arce, bonaque
Florente prole civium.
Conciliet caelo Chrysostomus, et mala si qua
Minantur, avertat procul.
Assensere patres, et protinus alma reduxit
Aurora formosum diem.
Ad Gyraldum senem.
Ecquis erit tandem lacrumis modus? uror et aquae
Cum Drusilla meum possit restinguere focum
Ventilat ardentem potius {flamam}, modo comam
Crispatam innodans auro, modo vincere pares
Digna nives roseo discingens pectora sinu.
Interdum placido lustrat me lumine, et ades
Inquit, ubi accessi propius fugit improba velut
Viso cerva lupo, et turpis petit oscula Lyci
Hinc desiderium crescit mihi mortis, et abit
Omnis spes. Vitae miserere et consule senex.
De Navicula Petri sub Greg. XIII. P. M.
O navis ut te pene mersam fluctibus
Iactant procella ut umbra mortis involat
At nil verere navis, en qui nubila
Vultu serenat Pontifex Gregorius
Clavo haereto, ille te per omnes Cycladas
[Page 206]
Per quicquid aestus alluit Neptunus
Ducet, reducet nil verere, sospitem.
De Tristano Cunio Regis Portogalliae Legato Ad leonem X. Pont. Max.
Talis eras Tristane, tui dum munera regis
Offers Leoni Maximo.
Munera ab aurorae populis, et Gange subacto.
Avecta classe Regia.
Insignes ostro vestes, peplumque tiaramque
Atque aurum opesque Barbaras
Omnia, quae pando vectabat bellua dorso
Arvis Latinis insolens
Illam Roma tamen rerum caput aurea Roma
Tot iam peractis saeculis.
Agnovit veteresque animo subiere triumphi
Et prisci Circi gloria.
Mox ait invasit Thyberini in fontis honores.
Auctore Cunio Tagus.
FLAVII IACOBI EBORENSIS TUMULI.
Ad Lectorem. Vive memor quam sis Aevi brevis.
Vidi ego, et expavi, subeo dum Virginis aedem,
Carmina, quae nuda fronte cadaver habet.
Transmutere licet formas Vertunnus in omnes,
Quisquis es, hic mecum tu quoque pulvis eris.
Quod si forte tibi contingat longior hora,
Cum veniet, dices, quam brevis illa fuit?
[Page 208]
FLAVII IACOBI EBORENISIS TUMULI.
AD Fratrem MAURUM MELITENSEM Abbatem.
Hos tumulos, atque haec maestis dictata Camoenis,
Carmina, Maure, tibi qualiacunque damus.
Tu lege, et interea subeat vox illa Platonis.
Rectius ut possis vivere, disce mori.
Charoli V. Epitaphium
Hospes vixi olim, et victor bella ampla peregi,
Magnus et in toto Charolus orbe fui.
Nunc clypeos, et signa tholo suspensa, brevesque
(Si quis honos) titulos, ossaque nuda vides.
Euisdem Epicedion
Faelices cineres, et magni Caesaris ossa
Si quis forte paras includere Mausolaeo,
Et titulos praeferre libet, quibus inclytus Heros
Augusti magni, magnis par extitit actis;
Longum opus aggrederis. Sed tu fastigia rerum
Summa tene, nec totum animo complectare Charlon
Iamque adeo edicam, quis rerum competat ordo,
[Page 209]
Et quae prima canas, et quae postrema sequantur.
Pone duces bello captos, regum adde catenas.
Et Tyberim lachrymantem, intercaeptumque Tiaram
Pone datas Afris reges Garamante petitos.
Pone pias acies, et contra Barbara castra.
Expressumque metum, monstrataque terga Getarum.
Adde maris Siculi pugnas, et classe subacta
Illa parte ruat victis Aradinus in armis,
Hac volitent Italae pacata per aequora puppes.
Pone rebellantes populos, et dissona linguis
Agmina vix una vertente aestate subacta,
Adsertumque Deum, debellatumque Lutherum.
Pone Calaedonias renovato foedere gentes
Iungere amicitiam, et thalami concordia iura,
Iura (nefas) multos non duratura per annos.
Adde pares animo curas, compressaque vota.
{Secessusque atque alti pectoris astu}
Tradita magnanimo regalia sceptra Philippo.
Adsideant lateri comites. Dicaeaque virgo,
Virgo immota oculos, dextramque armata securi.
{Euphrasineque} sagax, et mentem sobria Niphe,
Quaeque nec oppositas contra timet ire phalanges,
Nec generosam animam dignatur funere viri
Carteroche fidens animi, et fulgentibus armis.
Stent populi, quos hinc rapido lavat Adria fluctu,
Inde metallifera Pyrene despicit arce.
Aut qui pigra bibunt durati flumina Rheni.
Gens ignara metus, Scithicisque armata sagittis.
Quique alium ad solem, proavisque incognita regna
[Page 210]
Scrutantur patriis nativum montibus aurum.
Baccasque smaragdosque et grana coloribus apta,
Dona sub ignotum mittunt gratissima mundum.
Omnis turba suum regem pullata requirat.
Nec modus, aut finis lachrymis, tunc lecta sacerdos
Ossa tegat tumulo, repetatque precantia verba.
Postremo vox illa sonet, vox omnibus una,
Vox diversa licet, salve rex maxime regum,
Austriadum generate domo, sate sanguine Divum.
O quacunque poli faelix a parte reluces,
Caecolis permixtus, et alti civis Olympi,
Dexter ades, populoque tuo, natoque nepotique
Atque admitte preces, et fessis annue votis.
Ioannis Austrii Caroli Filii Epitaphium
Scuta virum, galeasque avulsaque rostra Carinis,
Partaque in Ioniis Barbara signa vadis,
Et pharetram insignem, et lunatis cornibus arcum,
Et gladium, quo se cinxerat acer Halis,
Ioanni Austriadae moestae statuere cohortes.
Tunc dolor in castris, et grave murmur erat
Ioannes iacet hic. quod si tuba nunciet arma,
Exerat e tumulo protinus ille caput.
Aliud in eundem.
Naumuriense via Mosae prope nota fluenta
Nuper in aggesto caespite carmen erat.
Hic situs Austriades Ioannes. caetera narret
Fusus in Ionia barbarus hostis aqua.
Aliud in eundem.
Fortis Iber, forti Ioanni dedicat aram
Cum titulo. titulus nobile carmen habet.
[Page 211]
Occidit in castris, castris qui natus in ipsis.
Non fuit invicto degener ille patri.
Aliud in eundem.
Invicta proles Caesaris Caloiannes
Post tot triumphos, et solo, et salo partos
Superna visit regna, Coelitum sedes.
Mosella [corpus] abluit. Naumurs servat.
Gaudete Belgae, res peracta vobis est.
At quis caducis spem reponat in rebus?
Ioannis Portugalliae regis Epitaphium
Quem tellus tantilla tegit Bethlemis ad aedem,
Victor Ioannes rex Orientis erat.
Faelis, heu nimium faelix, ni sceptra Sebastus
Exciperet, nocuit Manibus ille nepos.
Sebastiani Portugalliae regis Epitaphium
Dum pia funebrem Connimbrica dedicat aram,
Di meliora velint, absit et omen, ait.
At quia res dura est, et vita incerta Sebasti,
Ponitur haec, Manes, placet ut ara Deos.
Aliud in eundem.
Lusitana suo iacet hic cum rege iuventus.
Crimen et hoc (eheu) non leve Martis erit.
Dignos laude viros, et forti pectore letho
Tradit, ab ignavis abstinet ille manum.
Aliud in eundem.
Quisquis ad haec Libyes venisti forte viator
Littora, siste gradum, paucaque verba lege.
Hic Lusitanae gentis cum rege Sebasto.
Pristina libertas, et bona cuncta iacent.
[Page 212]
Aliud in eundem.
Nuncius (heu) bello regem cecidisse Sebastum
Attulit, et fractas Emanuelis opes.
Et successorem nobis instare Philippum
Collecto Hispanae robore militiae.
Non Gallum auxilio, classes non ire Britannas,
Sicut sparsa diu, vanaque fama fuit.
Et sese ut dedant nostri, et sua cuncta necesse.
Ni omnia acerba velint, atque superba pati.
O patria, o divum sedes, quam fortis Ulysses
Condidit occidui littus ad Oceani.
Tu ne iugum Hispanum, et dominos dignabere Belgas?
Impleor lachrymis: claudit et ora dolor.
Torquati Umbri, qui in acie Africana periit Epitaphium
Occidat (heu) libycis Umber Torquatus in armis.
Flere libet fortem, flere sed ille vetat.
Quam tamen hic fratri moestae posuere sorores,
Illa prius lachrymas ebibit urna meas.
Solymanni Turcarum regis Epitaphium
Pannoniae Sylvae, nec dum bene nota Segetti
Flumina, vos moriens Thrax Solymanus habet.
Donec erunt reges, et pax, et bella per orbem,
Illius in niveis fama vehetur equis.
Saudi pueri e regiis cubiculariis Cenotaphium.
Hoc tibi {Sande} puer monumentum erexit inane,
Tristis, et in nigra veste relicta parens.
[Page 213]
Nam procul a dulci patria, procul ore tuorum
(Heu male) praeda lupis, alitibusque iaces.
Bartholomaei Aurii. Epitaphium
Auri docte tuum stat circum Fama sepulchrum,
Et quatit adsidue, nec tamen inde volat.
At si forte loco decedat nuncia veri,
Non satis in cineres tantula terra tuos.
Mariani viri magnanimi Epitaphium
Non acies Mariane tibi nocuere, nec arma,
Sparsa nec Aegaea Barbara classis aqua.
Omnia quae prima vicisti pene iuventa.
Dux bonus, et prompta miles in arma manu.
At soles, hyemesque diu sub pellibus actae,
Dum toties dubias isque redisque vias.
Et modo Threicias orator missus in oras
Exequeris regis libera iussa tui.
Et modo discordes coniungis foedere gentes.
Et modo ad Insubres, Euganeosque redis.
Sic procul a patria nos deseris. Et breve saxum
(Heu lachrymae) cineres caelat, et ossa tua.
At quocunque solo, coeli quocunque sub axe
Maior et invidia, grandis et umbra iacet.
Decessit Mantuae Carpetanorum in Hispania, incredibili Philippi regis dolore, cui
ille charus, Acceptusque erat. Elatus est splendidissimo apparatu, omni fere Hispana
nobilitate funus prosequente.
Leonorae Etruriae reginae, et filiorum Epitaphium
Flavicomo Garfiae, et purpureo Ioanni
Cum Leonora parens solveret exequias.
[Page 214]
Flora rosa, Senae violas, canentia Pisae
Lilia, cum lachrymis dona suprema dabant.
Illa autem procul ista, inquit, procul ista facessant
Importuna meis munera pignoribus.
Et tenera est aetas, et adhuc insueta laboris,
Et [longinqua] via est, noctis et instar habet.
Ire libet. simul ire libet. non hoc mihi Cosmus
Abnuat. O gratum [nunc] quoque nomen, iter.
Sic ait, et natis genetrix deducta duobus.
Venit in Elisium grandior umbra nemus.
Flacci, et Lepidae uxoris Epitaphium
Vixit lustra decem Lepida cum coniuge Flaccus.
{Nulla lis} illis, nulla querela fuit.
Et nunc una dies tumulo componit eodem.
Si qua fides, tellus stat super ossa levis.
Aloysii Herculis Ferrariae Ducis Filii Epitaphium. obiit is Romae suum diem Cardinalis, et testamento cavit, ut intestina sua Romae,
corpus Tyburi, cor vero in Gallia sepeliretur.
Pauca lege, ut noris (si quis modo nosse laboras)
Cur divisa tribus sint mea membra locis.
Mos vetus his Gallis est regibus, unde Renata
Mater, et unde mihi rex Ludovicus avus.
Hic quoque mos Italis est regibus, unde virentes
Eridani ad ripas nascitur alter avus.
De quo multa velim si dicere, multa supersunt.
Tantus Aragoniae stirpis Alonsus erat.
Ne Brunsuvichios memorem, quibus altera porro
Nititur Estensis regia nobilitas.
[Page 215]
Tot populos, et tot reges, quae clauderet urna?
Tot titulis poterat quis locus esse satis?
Aliud in eundem.
Hic ego qui iaceo [tenuis] modo pulvis, et umbra,
(Si qua fides) nuper non leve nomen eram.
Mi pater Alcides, et avus de gente Valesa.
Maximus hic regum, dux erat ille ducum.
Proinde mori, et rebus [diffidere] disce caducis.
Namque fugax vita est, et volat hora brevis.
Qui sapit, is vultus ad sidera tollit, et illa,
Illa, inquit patria est, haec peregrina domus.
Amati Lusitani medici Physici praestantissimi Epitaphium. obiit fere sexagenarius pestilentia Thessalonicae anno 1568.
Qui toties fugientem animam sistebat in aegro
Corpore, Letheis aut revocabat aquis,
Gratus ob id populis, et magnis regibus aeque,
Hic iacet, hanc morriens pressit Amatus humum.
Lusitana domus. Macedum tellure sepulchrum.
Quam procul a patrio conditur ille solo?
At cum summa dies, fatalis et appetit ora
Ad Styga, et ad Manes undique prona via est.
Labeonis pueri Epitaphium
Dum cineres pueri Labeonis conderet urna,
Sic ait in lachrymas fusus uterque parens.
Si tam certus eras abeundi, et nostra placebant
Tecta parum, quare gaudia vana dabas?
[Page 216]
Andreae Franci summae spei adolescentis Epitaphium. Obiit xxiii. aetatis anno.
Erigit Andreae mater Rhacusa sepulchrum.
Et iubet incidi [marmore verba] duo.
[Sustulit] immitis mors hunc quia multa scientem.
Cum videt ante [pilos], [credidit] esse senem.
Aliud in eundem.
Flere immortales mortali in funere Divos
Si fas, et si lex aequior illa daret,
Flevissent Andrea novem tua fata sorores,
Flesset et [effusis] moesta Minerva comis.
Frangeret et calamos, et plectra sonantia Phoebus,
Et tener in pullis vestibus iret Amor.
At quoniam vetitum, faxint tibi funera vates
Digna, coronatus {coelet} et ossa lapis,
Carmen et incidant, iuvenis qui clauditur urna,
Vincere longaevum Nestora dignus erat.
Gregorii XIIII. Pontificis Maximi ex Sfondrata gente Epitaphium ad Camillum [Senensem].
En quo spes hominum? vidisti docte Camille,
Quam cito ver abiit, quam cito venit hyems?
Nam quae stabat heri late porrecta sub auras,
Populus excisa est, et sine fronde iacet,
Grata nec est pecori, pastor nec cessat ad umbram,
Dulce nec e ramis pendula garrit avis.
Quaeque tibi e tenui nectebat fronde corollas,
Nais abit. iam non gratus, ut ante, locus.
[Page 217]
Ecce Padi ad ripas truncum complexa Cremona
Liquitur in lachrymas, auget et amnis aquas.
Carmen et incidit dignum, quod crescet in aevum.
Crescat, et hoc veri nescia turba legat.
Qui [miratur] opes, et regnis [fidit] opimis,
Arboris excidium viderit ille meae.
Dilphi Lillensis Epitaphium
Dilphe senex quidquid pote clarum, et nobile dici,
Hoc poterat de te dicere Lilla tua.
At dolor, et tristes prohibent in pectore curae.
Et tua iam longum lingua diserta silet.
Lilla dolet, tua lingua silet. ne funeris ergo
[Privus], et, heu, tantus sit sine laude cinis.
Labere Dilphe Polo, quem iam colis, et tua late
Cum bona laudaris, rursus in astra vola.
Dominici Cervii Epitaphium obiit Rhacusanae Reipublicae Rector.
Cervius hic situs est. quis Cervius? ille [Rhacusae]
Qui moriens leges, et pia iura [dabat].
Donec in Illyricas deverget Sergius undas,
Stabit summa viri gloria, et omnis honos.
Symonis Aurii Michaelis Filii et Catherinae matris Epitaphium. visitur illorum sepulchrum in Divi Dominici [coenobio].
Qui patris, Hispani venisti in templa viator,
Siste gradum, et supplex da pia thura loco.
[Page 218]
Nam Catharina parens, et Symon filius hic est,
Stat quibus a proavis Auria clara domus.
Illa quater denis praecessit in astra diebus,
Mox sequitur natus, vadit et ipse comes.
Michaelis Mioxae Epitaphium
Ecce Mioxa votis quam saepe petisti,
Hora suprema tibi venit, et ecce iaces.
Iam comes accedis nato, vix vertitur annus,
Et bibit (heu) lachrymas pulvis uterque meas.
Faelix, si sedes eadem componeret ambos,
Et coniuncta tuis illius ossa forent.
Illa rosam sedes, et lilia verna tulisset,
Illa daret, quos fert Sicelis Hybla, crocos,
Invidere Dei. nec fors tulit impia rerum.
Tu patrio, Veneto conditur ille solo.
Quod si certa fides vati, si conscia veri
Laurus in emerita fronte virere solet,
Qua surgens Aurora diem vehit ore sereno,
Vos simul excipiet, iunget et ille locus.
Gregorii Natalis Rhacusani, ex ordine Praedicatorio, viri doctissimi, et Polygraphi
Epitaphium
Hic est ille senex Gregorius, ille sacerdos,
Ille Rhacusanae gentis, et urbis honos.
Ille mei Thomae gentilis, et ille sequutus
Caliguritani candida signa ducis.
Quem sancita patrum sublimi e sede docentem
Non semel insignes obstupuere viri.
[Page 219]
Atque aliquis clamans ecquis novus (inquit) Aquinas
Fulminat hic, miris soluit et ora modis?
Quis novus Elysiis Mirandula prodit ab umbris?
Quis novus Hispana Sotus ab urbe venit?
Quidquid velint, quidquid Libitina mineris,
Quidquid agas, iuris non erit ille tui.
Dicta fides sequitur. Nec certior augur Apollo.
Fama volat. Cineres [condidit] urna brevis.
Stephani Gamae Epitaphium
Stephanus Gama Indiae procurator, parvis navigiis, ut res occultior foret, mare ingressus
Altorium Arabiae portum, et Sinae sacro monti vicinum tenuit, ubi Catharina Virgine,
religiose salutata, aliquot e nobilitate adolescentes equestri ordini addixit. Erat
illi in animo Otthomanicam Classem, quae ad Suetium subducta erat, incendio absumere.
Sed Memphitici praetoris diligentia praeventus re infecta discessit. In Lusitaniam
reversus Coetobrigae non longe ab urba Olysippone moritur, et in suburbanis hortis,
quos excultissimos habebat, sepelitur. Sepulchro vero carmen ab ipso, Lusitanice compositum,
incisum est. Quod ego, si non pari elegantia, ita tamen vertam, ut intellegi possit.
Qui fortes equites Prorex in vertice Sinae
Gama creat, moriens hac requiescit humo.
Fratris Bonifacii Epitaphium
Occidit ille vetus nemorosae cultor Idumae.
Quisquis ades plena lilia sparge manu.
[Page 220]
Thuraque da flammis, iteraque precantia Divos
Carmina, et extremum Manibus adde vale.
Qua brevis in bimares Staeos se contrahit Isthmos,
Non male commissum paverat ille gregem.
Nam licet instarent pecori furesque lupique
Non pecori fures, non nocuere lupi.
Tutus in irrigua pascebat valle iuvencus,
Tuta domum sera nocte [redibat] ovis.
Sors inimica tamen dilectis expulit arvis.
Iussit et externo claudere rure diem.
At nunc ille poli meliore in parte receptus
Lucet, et antiqui pascua videt agri.
Bonifacius homo Rhacusanus e Divi Francisci Familia Minoritarum coenobio, quod Hierosolymis visitur, diu praefuit.
Ibique Palestinae, quam non semel pedes peragrarat, situm accuratissime descripsit. Reversus in patriam, et Stagnensis episcopus creatus, delatam sibi provinciam,
singulari pietate et pari diligentia administravit. Missus vero modo ad summum Pontificem,
modo ad Hispaniae regem orator, liberalem civibus suis operam praestitit. Moritur
Themesuarii in Pannonia, et nullo apparatu peregrinorum tumulo infertur.
Michaelis Monaldi Viri Doctissimi Epitaphium
Quis micat hic? Michael patriae lux ille Rhacusae.
Quae sedet in tumuli marmore? Fama sedet.
Ecquid agit? Iam iam pernices explicat alas,
Spargat ut egregium nomen in ora virum.
[Page 221]
Aliud in eundem.
Mane fuit, tumulus stellatam stabat ad aedem.
Unus et in tumulo versus et alter erat.
Occidit (heu) fato raptus properante Monaldus.
Non tulit huic uni magna Rhacusa parem.
Aliud in eundem.
[Da] lachrymas Rhacusa pias, hic ille Monaldus.
Ille Monaldus amor, [splendor] et ile tuus.
Si licet ingenue, quae [sentio, dicere], dicam.
Rarus et illustri nomine civis obit.
Marsilii Epitaphium
Illuxere olim Soles mihi, venit et umbra,
Quae miserum longis involvit tenebris.
Te quoque, quisquis ades, simul ac brevis occiderit lux
Adsiduae tenebrae, mortis et umbra manet.
Ferrini Ferrariensis Epitaphium
Aureus hic Ferrinus erat, quem petra iacentem
Occulit, heu nostris invida petra bonis.
Crudeles superum leges, crudelia fata.
Aurea destruitis, ferrea negligitis.
Caelii Epitaphium
Divite patre satus, spes et nutritus in amplas.
Hic iaceo infaelix Coelius ante diem.
Si libeat caussam cognoscere, blanda noverca,
Lena sagax nobis, et domus una fuit.
Caecinnae Epitaphium
Credidit omne bonum Caecinna in pene gulaque,
Ut fuit ingenio sordidus, esse suum.
At sceleris poenas dignas dedit igne perustus.
Et cineres praeceps in mare Mosa tulit.
[Page 222]
Pardi Epitaphium
Pardus ubi est noster? iam pridem humana reliquit.
Sic puer? et pueros tollit acerba dies.
Faelix qui caelo potitur melioribus annis,
Quem Dii amant (aiunt) occidit ille puer.
Leonorae Hieronymi Sorgii uxoris Epitaphium
Dum mediam effertur Sorgi Leonora per urbem
Pallida, et [incomptam] sparsa per ora comam.
Nullae illam siccis [oculis videre] puellae.
Multarum lachrymas sic bibit ille cinis.
Lucaeiae puellae Patavinae Epitaphium
Erepta est oculis postquam Lucaeia nostris,
Perpetuis miseri volvimur in tenebris.
Abstulit illa simul lucemque diemque sub umbras.
Nostraque Tartareus sidera mundus habet.
Mauri Vetranii Epitaphium
Nymphae, Caeruleae {nimphae}, [quaeque] antra Trebinnae,
Quaeque lacus liquidos Naiades incolitis.
Hanc cithara, hos calamos, haec plectra sonantia late
Suspendit vestris Maurus ab arboribus.
Maurus ab umbroso primus qui vertice Pindi
Duxit in Illyriae littora Pegasides.
Vos tumulum [properate] seni, vos addite carmen,
Quod legat adsidue candida posteritas.
Maure tuum nomen venturum crescet in aevum,
Donec erunt clarae moenia Rhagusiae.
Lini adolescentis Rhacusani Epitaphium
Quisquis et ingenio praecellit, quisquis et arte,
Quisquis et arguto pollice fila quatit,
Ille Linum celebret, quamvis tot laudibus unum
Non satis ingenium, nec satis una chelys.
[Page 223]
Faelix (heu) nimium faelix Epidaurus alumno,
Si propria haec nobis, aut rata dona forent.
Nam iam rara manu deducunt fila sorores,
Et iuveni circum nox volat atra caput.
Iam [deserta] parens procurat funera nati,
Iam patet in saxo littera scripta brevis.
Qui iacet hic iuvenis, patriae fuit ille Rhacusae
Gloria, da lachrymas hospes, et adde vale.
Petri Gozzi [Stagnensis] Episcopi Epitaphium
Hic situs est ille, qui scripsit opuscula mille.
Et fuit in Stagno praesul moderamine magno.
Vir rara doctrina, et de meliore farina.
Nomen erat Petro prose, et memorabile metro.
At domus illustris longinquis Gozzia lustris.
Septuaginta annos habuit sensus bene sanos.
Postea dormivit in pace, funus obivit
Ragusianorum sacer ordo Praedicatorum,
Et posuit pulchrum sublimi in parte sepulchrum.
Quisquis ades, sospes sic longum vixeris hospes,
Dic requiescat amen per omnia saecula flamen.
Marulli Epitaphium
E tripode hoc Phoebus, sortem quaerente Marullo,
Si cupit hic longum vivere, vitet aquas.
Vitat aquas ergo. nec traiicit aequora, quamquam
Strata silent, quanquam spirat et aura levis.
At perit infaelix Caecinnae extinctus in unda,
Sic dum fata fugis, fata subinde petis.
Marco Marullo homini Graeco, et magni nominis Poetae, Genethliaci fatalem aquam praedixerant.
Mare itaque de industria vitabat, et cum Florentiae Graecas doceret, ut Venetias [p. 224] iret, ne paludes illas navigaret, adduci non poterat. Demum Caecinnae Volaterrani
fluvioli undae extinctus, sortem adimplevit.
Marci Basilli Epitaphium
Res hominum fragiles, hesterna nocte valebas.
Ecce recens orta luce Basille iaces.
Quam bene nos monuit vox illa. Estote parati.
Dum bibis, et ludis, lugubris hora venit.
Procilli hominis sordidissimi et avarissimi Epitaphium
In nemus Elysium nuper venisse Procillum
Rumor erat, rumor vanus at ille fuit.
Haeret enim ad ripam Stygiae miser ille paludis,
Dum dare, quae poscit portitor, aera negat.
Marini Spoletini Epitaphium
Hic situs est prisca morum probitate Marinus.
Quisquis ades, plena lilia sparge manu.
Sparge simul violas, nam quamvis aura Decembris
Saeviat, et duro stricta sit unda gelu
Huc tamen, huc Maias credas venisse Kalendas.
Nam viret, et flores mille colorat humus.
Nimirum nova {brumma} novi fert veris honores,
Dum {petis}, unde prius venerat, umbra polum.
Aliud in {eundem}.
Si qua fides dictis, qui stat super ossa Procilli,
Ille lapis mundi caelat avaritiam.
Euni Historici Epitaphium
Hic situs est Eunus, regum qui facta recensens,
Fertur avaritiae [posthabuisse] fidem.
Sancii Avilae Epitaphium obiit ex calce equi.
Vulnera, furta, neces, incendia, stupra, rapinas,
Intulerat nobis Avila dirus eques.
[Page 225]
Non impune tamen, namque arsit numinis ira.
Venit et e caelo protinus ultor equus.
Hircani Epitaphium
Hic Hircane iaces. at quam ferus hostis adisti,
Illa gravis tellus opprimat ossa tua.
In imaginem Petri Ligorii vita functi.
Hic est ille Petrus Ligorius; illius ora,
[Sicut] erant, at iam pallidiora vides.
Caetera Fama loquax, diurnaque carmina vatum
Arguerint, cui non cognitus ille senex?
Aromatarii sordissimi Epitaphium
Si quis forte roget, cur, qui loca venit in ista,
Protinus admoveat naribus ille manum.
Dicam ego, ab infusis quidam clysteribus hic est.
Ventris habet foeces, et grave marmor olet.
Caelii Augustani iuvenis Epitaphium
Caelius hic situs est, quis Caelius? ille iuventae
Flos, et decus Germanicae.
Qua circunsistit lugubri in veste sepulchrum?
Illa, Hospes, illa Livia
Caesareae gentis proles, quae fata mariti,
Heu fata dura, vel sua
Morte redemisset. Sed non ea pacta severus
Admittit Orci ianitor.
Marini Georgii Epitaphium
Coenatus hilare, et sobrie Georgius
Dormitum abivit, at perennem dormiit
Noctem misellus, nec revisit amplius
Solis supernum lumen, et laetum diem.
Vere est, ut olim dicitur proverbio,
Homo liquescens bulla, et umbra somnii.
[Page 226]
At nunc sodali (pro dolor) lectum, et faces
Parant sodales, funebremque [naeniam].
Symonis Aurii Dominici Filii optimae indolis pueri, qui XV. aetatis mense moriens, acerbissimum sui desiderium
omnibus suis reliquit. Epitaphium
Sparge rosam, iacet hoc Symon puer ille sepulchro
Nomen avi referens, et decus omne patris.
Cum primum in roseas prodivit luminis auras,
Terra vale. Propero, quo vocat, [inquit], avus.
Tera vale, vocat ille suum, vocat ille nepotem.
Praevius ad superos ille abit, ipse sequar.
Nemo mihi lachrymas, suspiriaque aegra parentum,
Nemo iter obscurum praedicet. ire iuvat.
Dixit, et accessit dulcis comes. excipit illum
Laetus avus. caelat mollis et umbra duos.
Aliud in eundem.
Quis novus hic pueri vagitus? et unde per auras
Flebilior vox haec? unde querela venit?
Hei mihi. vagitus pueri Symonis et hic est.
Haec quoque magnanimi vox bene nota patris.
Parve puer, modo nate puer. per frigida matris
Oscula, per patris vota suprema mane.
Num quia dulcis avus iamdumdum accersit in astra,
Vile pater, vile est patria, vile domus?
Qui vocat ille senex, nescis puer optime, nescis,
Ille senex illuc te iubet ire senem.
Hei mihi, quis membris tremor incidit? ecquis ocellos
Somnus habet? quonam colla reflexa labant?
Laberis heu nate, et tanquam levis umbra recedis.
O, mihi si liceat te quoque posse sequi.
[Page 227]
Aliud in eundem.
Mane oriens Symo, nos Vespere deserit orto.
Sic rosa. nec mirum, nam rosa Symo fuit.
Ioannis pueri Vesallii Epitaphium obiit extinctus aqua putei, in quem deciderat.
Ludentem puerum Vesalli patris in hortis
Qua lacus in medio stabat inertis aquae.
Nimpha loci custos imas attraxit in undas,
Osculaque impressit, [clausit] et ora manu.
Et nunc illa suos servat, quibus ardet, amores.
Ille latet fontis numen, ut alter Hylas.
Francisci I. Francorum regis Epitaphium
Non ego Pyramidas, nec Mausolaea requiro;
Ut cineres Galli regis, et ossa tegam.
Sit tumulus Marii campus, quo Marte subactus
Helvetius Gallis Insubre cessit agro.
Par tumulo titulus, iaceat cum Gallicus Heros,
Credibile est, ipsos posse iacere Deos.
Caroli Aureliae Ducis Epitaphium bibit Aconitum Bruxellis, an Lutetiae incertum.
Delicium patriae, et patris spes altera regis,
Creditus et magni Caesaris esse gener.
Carolus hic iaceo, culpatas horreo coenas
Dicere, frater enim, vel socer ille fuit.
Iacobi V. Scotorum Regis, et Mariae filiae Epitaphium
Scotorum qui {quinctus} eras hoc nomine regum,
Quod mirum est, morbo rex Iacobe cadis,
Namque tuae gentis crudeli caede Tyrannos
Ad generum Cereris quattuor isse ferunt.
At quae nata tibi successit in aurea sceptra,
Caede viri incestas polluit illa manus
[Page 228]
Scota Clytemnestre, sceleris sed vindice ferro
Hinc iacet infaelix truncus, et inde caput.
Stuarda gens, quae aetate nostra extincta est; quinque ordine Iacobos Scotiae reges
habuit, qui omnes ferro interiere, praeter [ultimum], quem post acceptam ab hoste cladem, animi aegritudine [periisse] constat. Maria vero huius filia haeres, rarum, et Boccatio scriptore dignum, [miseriae] humanae exemplum videri potest. Quae enim Scotis imperitabat, et Gallo regi nupta,
Angliae regnum ad se iure devolutum armis repetebat, ea bello capta, et publice Londini
securi percussa, miserabile vel ipsis hostibus spectaculum praebuit.
Marci Rhanniae Rhacusani Archidiaconi Epitaphium
Faelices animae, seu vos plaga lucida caeli,
Seu nemus Elysium, mollis et umbra tegit.
Dicite, quas sedes, aut quae levis insilit astra
Rhannia; ut acceptus venerit ille Iovi?
Nam quae summa viri virtus, quae cura decori,
Quae pietas, et qui relligionis amor,
Omnia promittunt nobis faelicia, certe
Non ea de nihilo spes bona corde sedet.
At desiderio dulcis tabescit alumni,
Et velut ad nati busta Rhacusa gemit.
Intempestivi gemitus, da serta iacenti,
Quisquis es, et plena lilia sparge manu.
Nam modo mortalis mortalia ridet, et alta
Quale novum Veneris sidus, ab arce micat.
[Page 229]
Aliud in eundem.
Hic Marcus ille Rhannia, ille Rhannia
Princeps minister Rhacusani praesidis
Iacet sepultus, non avitae imagines,
E gente ductae consulari, non opes,
Non qua vigebat plurimum facundia,
Iuvere quicquam, vis avara numinis
Praecidit omnes omnium spes civium.
At tu viator [imprecare] mortuo
Pacem, et quietem post vale longum, et vale.
Sylvae, qui in acie Africana cum Sebastiano rege periit Epitaphium
Sylva tuum regem, qui dira in bella sequutus
Occidis (heu) lachrymis altera {caussa} meis.
Sive solo quocunque iaces, seu mersus ab undis
Volveris huc, illuc; hoc breve carmen habe.
Quam bene, qui nostrae fueras pars optima gentis,
Dum cadit infaelix patria, Sylva cadis.
Ioannis Velliae Epitaphium
Qua maris ad Siculi {littus} stat nota Panhormus,
Vidi ego, et in saxo nobile carmen erat.
Qui iacet hic Ianus, nec plura inquire viator,
Duxit ab Illyriae regibus ille genus.
Aliud in eundem.
Navita in Illyricam si vento accesseris urbem,
Blasius aurata qua pater arce sedet,
Et quis forte roget, Ianum num videris illum,
Cui vetus, et regum sanguine clara domus?
Ne renova luctum, dices, habet ossa Panhormus.
Frater et in lachrymis Vellia Petrus agit.
[Page 230]
Sex magnorum regum, quorum stirps [aetate] nostra extincta est Epitaphium
Rex Scotus iacet hic Anglis oppressus ab armis,
Et cum rege iacet tota Stuarda domus.
Et iacet Henricus Romani nominis hostis,
Et cum rege iacet Vallia tota domus.
Et iacet hic longo Sismundus fractus ab aevo,
Et cum rege iacet tota Gelona domus.
Et iacet hic iuvenis Solymanni Thracis alumnus:
Et cum rege iacet tota Sepusa domus.
Et iacet hic Libyco consumptus Marte Sebastus,
Et cum rege iacet Lusia tota domus.
Alter et Henricus iacet a latrone peremptus,
Et cum rege iacet tota Valesa domus.
Qui sapit, hic animo Caelestem raptus in aulam,
Haec ait, haec nunquam desinit esse domus.
Stuarda gens, quae multum, diuque in Scotia regnavit, in Iacobo eius nominis V. defecit.
Henricus [Angliae] rex quartus ab Ovino Vallo, ultimus eius gentis fuit: Heduardus enim huius filius,
vel quia sub tutela nutritiorum regnavit. vel quia nothus habitus est, inter reges
non annumeratur. Porro Henricus hic merito Romani nominis hostis adpellatur. Postquam
enim cum Germanis de religione sentire coepit. omnes fere populos ad septentrionem
positos a Romana amicitia avertit. Iagellonis Lithvani familia in Sigismundo, qui
in fine eius belli, quod Veneti cum Otthomano Selimo gessere diem suum obiit, penitus
extincta est. Post cladem Mohaczicam, in qua [p. 231] Ludovicus rex cum omni pene Pannonica nobilitate extinctus est, Solymannus victor
Ioannem Sepusium Hungariae regem declaravit, et ea gens in filio successore esse desiit.
Sebastianus, qui in Africana acie periit XVI. Portugalliae rex, non modo familiae
suae finem, verum regno universo miserabilem cladem intulit: Henricus enim, qui post
illum rebus praefuit, [regii] potius tutoris, quam regis nomen meretur. Porro, quae ad Henricum Galliae regem [pertinent], notiora ea sunt, quam ut a me explicari debeant. Is certe ultimus [Valesiorum], qui in Francia regnaverunt, fuit.
[Page 232]
DE ILLUSTRIBUS FAMILIIS, QUAE HODIE RHACUSAE EXTANT ANNO. M.D.VC. Cal. Ian. AD AMPLISSIMUM. SENATUM RHACUSANUM
Sergius hic certe mons est, haec illa Rhacusa,
Nobilis Illyriae divitis Imperio.
Quae, ni vana fides priscis annalibus [exstat].
Dura prius rupes, et maris unda fuit.
Nam, qua littorea, puppis radebat arenas,
Ardua quadrato marmore tecta vides.
Quaque illisa vagis spumabant saxa procellis,
Grata domus mergis, nidus et alcyonum:
Aurea templa nitent Regis monumenta Britanni,
Quo nullum maius Dalmata vidit opus,
Sylvicolae Fauni, quaeque his habitastis in antris,
Donec prisca dabant tempora, Hamadryades:
Et vos caeruleae Nereides, hispida suetae
Cingere nativis pectora coraliis.
[Page 233]
Dicite, qui primi posuerunt moenia cives,
Unde novus parvo tempore crevit honos.
Vos maris indigetes, et vobis cognita porro,
Quaeque est, quae fuerit, quaeque futura dies.
Vita brevis nobis, et mens obnoxia curis,
Scire negant longi temporis historiam.
Sic ego, sic viridis Cidippe filia Glauci.
Dum sedet, et madidas exprimit imbre comas.
Cinxerit Illiacas muro quod Delius arces,
Illa fuit vani fabula Maeonidae.
Astra tenent superi, mortales cura fatigat
Sordida, et obscuris apta ministeriis.
Hos tamen, hos muros, hanc ductam ad sidera molem
Vidimus, Heroae cum posuere manus.
Vix bene condiderant, et protinus omine fausto
Candida ter circum tecta volavit avis.
Mox bona libertas mortales ante perosa
Ad nova praecipites moenia flexit equos.
Adfuit et vates, cui lux a Virgine pura
Altera sacra facit omnibus ordinibus.
Protinus huic urbis claves, et maxima templi,
Stabat ut e niveo marmore, cura datur.
Accipit ille libens, et votis rite peractis,
Magnus in excelsa Blasius arce sedet.
Excipiunt plausus, et vox audita per auras,
Dive fave, et nostris rebus amice veni.
Si te marmoreum nunc fecimus, en erit olim
Illa dies, cum stes aureus alme parens.
Continuo lecti diversi e partibus orbis
Advenere viri sanguine patricio.
[Page 234]
Longa mora est, [referam] si res, et fortia facta,
Et quae parta domi gloria, quaeve foris.
Adveniet vates olim, qui carmine pulchro
Et vos, et vestrum nomen in astra ferat.
Ingratus labor, et frustra tentatus Apollo
Quidquid agat, surdis auribus ille canet.
At vos annorum memores evolvite fastos,
Dicere simpliciter nomina mi sat erit.
Et, si quid narrem prolixius, id locus, aut res,
Aut gravis exempli postulet indicium.
Omnia vera canam, iuro per Dorida matrem,
Quaeque mihi ad laevam stat Galatea soror.
Principio ventis, et Diis in vota secundis,
Appulit Illyricis Gondula littoribus.
Gondula.
Ille suburbanam voti reus exstruit aram,
Sanctior in vestris non calet ulla focis.
Cum mala tempestas et turbidus excitat Auster
Aequora, quassatas dirigit illa rates.
Servatae ex undis puppes, votivaque rostra
Pendent, et sacro multa tabella loco.
Talis et exuviis et regum clara trophaeis
Visitur Oceani littore Callaici.
Huic gener a primis ascitus Gozzius
A annis
Gozzius.
It comes, et quassans haeret Amor faculam.
Venit et Illyricis, [et] Musis notus Etruscis
Surdus, ab antiquo sanguine Bobalidum.
Bobalii.
Cunctator Fabius gentis pater, Itala vertit
Nomina, et maternis Dalmata nominibus.
Bondus et Hesperias orator missus in oras,
Et Saracca novus Regulus Attilius.
Sarachii.
[Page 235]
Dulce mori ob patriam: Rodulphi notus in aula,
Venerat Austriaca nuper ab urbe nepos.
Candidus ingenio iuvenis, non ille parenti
Degener, illustres moribus aequat avos.
Tum qui Caesareas Aquilas, Scythica agmina contra
Explicat invicto pectore Zuppanius.
Bona.
Ille breves fauces invaserat Hellesponti,
Faelix, ni capto iussus abire loco.
Non Varnae de clade Euxinas iret in undas,
Multa virum volvens corpora Danubius.
Staret et Alba [potens], et fors nova Roma maneret,
Et domus antiquis clara Palaeologis.
Diis aliter visum, soceri de caede Benessus
Benessa.
Stat respersus adhuc, spirat et ore minas.
Et merito, nam tu patriam Damiane quietem
Perturbare malis artibus ausus eras.
Si licet exemplis uti, sic vindice Bruto
Pulsus Aventino colle, Superbus abit.
Insignes auro phaleras, et lucida fraena
Attulerat nuper Ragnia Tuscus eques.
Ragnis.
Ragnia solenneis Stephani iuratus ad aras,
Devotam Cosmo sub Duce militiam,
Ille quoque arguto ludat si carmine, dulces
Evocet Ascraeis saltibus Aonidas.
Quae ripas Sebethe tuas, quaeque antra Sybillae,
Et vicina colunt littora Parthenopes.
Guetaldae venere manus, non aptior ulla
Guetaldi.
Gens miscere preces, et dare thura Iovi.
It iuvenis, si bella vocant, invictus, et illi
Candida in aurata casside Cerva nitet.
[Page 236]
Romani colles, et fortunata Quirini
Moenia, et Etruscis advena Tibris aquis.
Ostendent vobis Cervinum fata, sed (o fors)
Cervae.
Deciduus flos hic, et breve tempus erit.
Ille vir et pacem terris, ereptaque dudum
Otia pacatis restituisset agris.
Hic quos Epiri miserunt moenia, Sorgi,
Sorgi.
[Illyriae] duris nomina temporibus.
Qui Solymas arces, et Iesu nobile bustum
Hospes adis, Daxae littore siste gradum.
Sorgorum pius hic surgit labor, omnia vivis
Docta manus Blasii pinxit imaginibus.
Hic est Virgo parens, hic Christo occurrit in horto
Magdalis, ut domita de Styge victor adest.
Crux quoque grandis adest, fuit olim flebile lignum,
Nunc nitet, et lucem sideris instar habet.
Talis concilium cogit cum rector Olympi,
Pandit iter magnis lactea Coelicolis.
Perspicuus fons hic, et fontem propter amoenum
Stat locus umbrosis consitus arboribus.
Quid labor, aut quid non solers industria possit?
Nec liquidus fons hic, nec prius arbor erat.
[Tu quoque] fumantes Epidauri deseris arces,
Atque Arabum immanem Rastice saevitiam.
Rastici.
Marte satam gentem, domitus cui paruit orbis,
Mollis Arabs tota depulit Illyria.
Nec vos auctores Romani nominis hostem
Ignavum puduit posse pati dominum?
Sic mutat fortuna vices, ruit agmine raro,
Crucii.
Quae gerit adverso pectore turba crucem.
[Page 237]
Illa suum regem quaerit, quem bella gerentem
Involvit rapidis Bossina vorticibus.
Emicat hic patriis Georgius acer in armis,
Georgii.
Armaque de victo parta Craone refert.
Gallica non illi, non obstitit Appula classis.
Tantus in egregio pectore fervor erat.
Hic, qui magnanimi fert Boggia iussa Senatus,
Caboga.
Perque imbres, et per frigora solstitii.
Non illo quisquam solertior, extulit olim
Illyris egregios regia Sulpicios.
Quique hostes, et qui nostro de littore classes
Repullit armato milite Thudisius.
Thudisii.
Illius amissis infaelix Despota regnis,
Cum natis, et cum coniuge sensit opem.
Stat rerum series Phrygiis insculpta columnis,
Non fuit artificis tale Myronis opus.
Serior in regni partem venisse relictis
Buchia gens fertur moenibus Ascrivii.
Grata suo regi gens Buchia, grata per aeque
Buchii.
Patribus, eximiis non sine muneribus.
Testis, quae contra Corcyrae littora nigrae
Alluitur triplici Staea salina freto.
Gloria Pellaei iuvenis, quod solus et urbes
Donat, et ereptas regibus {exsuvias}.
Non tua laus infra Buchi est, qui splendida cultu
Oppida Rhacusio subiicis imperio.
Non mihi Bentiolus bonus excidit, ille disertos
Binciola.
Provocat Arpino Rhetoras eloquio.
Nec qui Martina nuper de gente severa
Martinus.
Dives erat cultis Nicia iugeribus.
[Page 238]
Nil adeo in terris proprium, novus occupat haeres
Iugera, pallentes innatat ille lacus.
Qui Venetos contra patres interritus ore
Et stetit, et dixit libera verba senex.
Lucharus hic sane est, Larissae pinguis alumnus,
Luchari.
Lucharus invicto charus Agidario.
Pro patria Decius, pro charis Codrus Athenis,
Hostibus oppositum vovit uterque caput.
Salva sit, ut Laurentis, et arx pulcherrima Blasi,
Non neget a quovis Lucharus ense mori.
Ecce senex clara Gradii de
[stirpe] Marinus,
Gradii.
Da lachrymas, sobolis pignora quisquis habes.
O dolor, o fessae suspiria longa parentis,
Exstruit ante diem quattuor ille rogos.
Qua lacus Epiri, Labeates B irrigat agros,
Et mediae surgunt Cyclades inter aquas.
Semirutae apparent arces? fuit illa Dioclis
Regia, nunc bustum est, nec nisi nomen habet.
Et queritur mortale genus velocius aequo
Ire dies, urbes cum sua fata trahant?
Hinc genus antiquum, et Gradiae domus inclyta gentis
Per tot avos, et tot spargitur aucta tribus.
Primus in adversum Gradius tulit arma Bodinum,
Et coniurata depulit arce virum.
Sive dolo, seu res vera virtute peracta.
Quidquid id est, bello victor utrumque probes.
Quae Divum auspiciis, et patrum legibus aequis
Crevit, et Etrusco libera colle sedet.
Luca suos misit florenti laude Basillos,
Basilii.
Nil poterat nobis mittere nobilius.
[Page 239]
Faelices cineres, et pauperis ossa Guaizzae,
Quo vos cumque loco, quave iacetis humo,
Salvete aeternum, vobis
[Palmota] Savinus
Palmotae.
Cum lachrymis solvit funeris exsequias.
Inter mille togas, et laetae munera pacis,
Arma quatit Ianus, Caesaris alter eques.
Pompeii Magni sanguis, cum Sextus in undas
Zamagni.
Adriacas profugo milite vela daret:
Quis Proculos rigida non dicat fronte Catones?
Proculi.
Quae sileat Pozzas invida posteritas?
Pozza.
Eripuit nobis Prodanellam ripa Naronae,
Prodanelli.
Ah dolor, invidia non caret ille locus.
Unus adest, praecepta vetant quem dicere versu.
Buccignola.
O pereant Latii dura magisteria,
Dicam alias genus, et mores, et splendida facta,
Mollius assueto tunc mihi carmen erit.
Interea optatam prolem Lucina ministra.
Crimen Diva tuum, si cadat orba domus.
Ibat et extremum claudebat Mensius agmen.
Mensii.
Quale decus, quanta est gloria parta viro?
Sic invicta phalanx Macedum postrema Sarissas,
Incubuit si vis maior ab hoste, movet.
Sic reparat fortis Romana Triarius arma,
Quercus et emeritas alligat alba comas.
Accola Tyrrheni fuit olim Tibridis, Ombla
Nunc placet, Illyricis nobilis Ombla vadis.
{Silicet} his rerum auspiciis, hac prole virorum,
Illyris urbs late regnat et auget opes.
Et quas ipsa tulit, defendit libera leges,
Et sua stat genti gloria, et omnis honos.
[Page 240]
Mars procul omnis abest, regnat pax optima rerum,
Et {scyncera} fides, et pia relligio.
Quod si bella vocent, deducat in aequora classes,
Cedat et Ionia Barbarus hostis aqua.
Atque equidem memini numerantem Protea Phocas,
Rupe sub Hadriaca dicere multa senem.
Quae soboles olim ventura, quis aureus ordo,
Ut nova Dictaei saecula regis erunt.
Faelices, quos illa manent, verum exit ab undis
Hesperus, et natas Tethys in antra vocat.
FINIS.