BERNARDI ZAMAGNAE
E SOCIETATE JESU
ECHO
LIBRI DUO.
SELECTA
GRAECORUM CARMINA
VERSA LATINE
A RAYMUNDO CUNICHIO
EX EADEM SOCIETATE.
ROMAE MDCCLXIV
EX TYPOGRAPHIA FRANCISCI BIZZARRINI KOMAREK
SUPERIORUM PERMISSU

IGNATIO BONCOMPAGNIO LUDOVISIO EX PRINCIPIBUS PLUMBINI etc. RAYMUNDUS CUNICHIUS S. J.

O FLOS Romuleae, decusque pubis
IGNATI optime; si mei sodalis
Hunc, meumque tibi dicem libellum,
Sic, ut esse vides, brevem ac pusillum;
Cultorne officii bonus videbor,
An contra male nescius quid istaec
Postulet tua dignitas, tuaeque
Fortunae ac generis tui amplitudo?
Hic me, cum volui levem hanc opellam
Dedicare tibi, metus retentat,
Angitque, ac dubium labare cogit,
Jam gravis nimium, atque permolestus.
Quem si tu mihi detrahis timorem,
Nec re tam tenui coli gravaris;
Nil sit, quin lepidi mei sodalis
Hunc, meumque tibi dicem libellum,
Sic, ut esse vides, brevem ac pusillum.
Nam claro in juvenum choro potentum
Nemo est cui melius, libentiusque
Hercle, quam tibi dedicare possim.
Qui (mitto proavos, avos, parentes,
Virtutem, ingenium, eruditionem,
Istam nempe gravem, reconditamque,
Pergis quam tibi comparare, pulchro
Instans noctem operi diemque totum)
Id, quod non minimi puto aestimandum,
Et quo nunc opus est mihi vel uno,
Scis Graece optime et optime Latine:
Umbra ut non modo nominis libellum
Ingenti exiguum probe tueri,
Verum et perlegere et sagaci ocello
Boni si quid inest, videre possis.
Boni: nam, quod inest mali, videro.
Credo, non sinet ista singularis,
Nobis qua cupide faves, voluntas.
Quare, si mihi detrahis timorem,
Nec re tam tenui coli gravaris;
En tibi ex animo dico libellum
Hunc, meumque simul mei et sodalis,
Sic, ut esse vides, brevem ac pusillum.

IDEM AD LECTOREM.

EDO in lucem, tibique, amice Lector, in manus trado, Echo Bernardi Zamagnae, poëma cum grave ac severum, tum etiam elegans ac venustum; quo ille, Marcum Zamagnam amplissimum virum fratrem suum alloquens, eam philosophiae partem, quae ad vocem reflexam pertinet, illustravit versibus ornatissimis atque optimis. Hujus ego editionis curandae negotium, quoniam auctor esse Romae, suamque rem praesens curare non posset, suscepi sane perquam libenter. magnam etiam profiteor esse me homini gratiam habiturum, si ad hujusmodi res mea opera, cuicuimodi est, quam saepissime uti volet; atque ex iis, quae habet in manibus, pene jam confecta et perpolita, identidem submittet aliquid, quo ego aeque possim et lecto affici voluptate, tamquam bonus agricola arboris, quam ipse irrigarit, fructibus perceptis; et vero etiam prolato in lucem, de his quas amo coloque litterulis aeque bene mereri. Habes de sodali meo, meaeque olim disciplinae alumno quid sentiam. Addam pauca de me ipso, deque iis carminibus, quae, conversa de Graecis, illius rogatu in alteram hujus libelli partem conjeci. Erat fortasse rectius, cautius quidem certe, quae ego, ingenii exercendi, stylique acuendi causa, mihi uni meo arbitratu scripsissem, domi esse, atque, ut adhuc fecerant, in occulto se continere: nec experiri suo periculo quam difficile sit multis placere in tanta opinionum de optimo interpretandi genere varietate ac discrepantia. sed tamen quoniam ea decrevi proferre in apertum; ne videlicet optimo juveni meique studiosissimo id optanti, ac flagitanti, nimis illiberaliter adversarer; sic habeto, amice Lector, tua mihi vehementer opus esse prudentia, et aequitate. Quae si aberunt, periculum erit, ne aut ignores quid rei sit boni interpretis, bonique poëtae, addo etiam boni viri, de medio removentis ac sedulo occultantis, quae putet sine flagitio verti, ac sine periculo legi non posse, tres personas eodem tempore sustinere; aut, id cum probe scias, tamen, quod iniquissimum esset, in opere omnium difficillimo nihil remittendum de censoria severitate, nusquam connivendum, nulli errato veniam dandam esse arbitrere. Equidem non diffiteor summam in interprete fidem, summam in poëta venustatem inesse oportere: verum haec duo inter se pugnant saepenumero tam vehementer, ut et fidei venustatis, et venustati fidei causa sit aliquid necessario detrahendum, ac tenenda utraque in re mediocritas quaedam digna, ut mihi videtur, laude non mediocri. Quam mediocritatem qui aspernantur hoc in genere, ac summa illa requirunt, atque omni ex parte perfecta, videant ne id postulent quod omnino fieri non possit; idemque faciant ac si quis eum cursorem, quem jusserit et festinare ad metam et nusquam tamen nisi in alienis vestigiis pedem ponere, queratur, aut, dum festinat, aberrare interdum ab iis vestigiis, aut, illa dum studiose persequitur, minus aliquantulo festinare.

INNOCENTIUS GENTILI
SOCIETATIS JESU
In Provincia Romana Praepositus Provincialis.

Cum librum cui titulus: Echo libri duo: a Bernardo Zamagna [Societatis] Jesu Scholastico conscriptum: et

Selecta Graecorum carmina versa Latine

a Raymundo Cunich ejusdem Societatis Sacerdote; aliquot ex Nostris Theologi recognoverint, et in lucem edi posse probaverint; potestate Nobis a R. P. Laurentio Ricci Praeposito Generali ad id tradita, facultatem concedimus, ut typis mandetur, si ita iis, ad quos pertinet, videbitur.

In quorum fidem has litteras manu Nostra subscriptas, et Sigillo nostro munitas dedimus Romae die XVII. Februarii anni Millesimi Septingentesimi Sexagesimi quarti. Innocentius Gentili.

IMPRIMATUR

Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici
Dom. Jord. Archiepisc. Nicomed.
Vicegerens.

APPROBATIO.

EX eo, quod obsecuturus Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro diligentissime perlegi, carminum volumine plurimam jucunditatem cepi, cum homines et communis patriae vinculo et multa consuetudine mihi [conjunctissimos] elegantissima sui ingenii proferre monumenta cognoscerem. Quae ex Graeco Latina fecit Raimundus Cunichius, ea quidem tanquam in antiquo, illo Latio nata non inserta fidem abunde faciunt, quibus ipse praecipue ex fontibus ubertatem in scribendo judiciique severitatem hauserit; cujusmodi laudem in depromptis e sua penu carminibus cum multa sermonis castitate conjunctam saepe admirati sumus; quae quidem ut quamprimum etiam in publicam lucem edi velit, ab ipso vehementer flagitamus, ne et sui nominis splendori, et reipublicae litterariae utilitati desit. Etsi porro Bernardum Zamagnam antea maxime dilexerim ob plurimam ejusdem morum studiorumque commendationem, tamen, cum haec ipsa perlegerem multa philosophiae luce referta carmina, mirum quidem est, quantum in ejus amorem existimationemque exarserim. Quorum igitur lectione captus ipse sum, ea publici juris fieri posse censeo; ad quod quidem nullum esse a religione bonisque moribus impedimentum potest.

Benedictus Stay SS. D. N. ab intimo Cubiculo, et ab Epistolis Latinis.

APPROBATIO

Volumen cui titulus: Echo libri II. a Patre Bernardo Zamagna Soc. Jesu, inter Arcadas Triphilo Cephiside, [carminibus] docte ac pereleganter conscriptum, una cum Selectis Graecorum carminibus a Raymundo Cunichio ex eadem Societate, inter Arcadas Perelao Megaride, non modo apte ac Latine, sed valde etiam feliciter ac vere poëtice redditis, jussu Reverendissimi Patris Sacri Palatii Apostolici Magistri attente legi, atque utriusque Scriptoris, praeclaram facultatem summamque in re perdifficili solertiam admiratus, illorum lucubrationes tamquam egregium Latine scribendi ac vertendi specimen typis vulgandas censeo. Romae Kal. Martiis A. MDCCLXIV.

Michael Angelus Morei Arcadiae Custos Generalis.

IMPRIMATUR.

Fr. Thom. August. Ricchinius Sacri Palatii Apostolici Magist. Ord. Praed.

AD RAYMUNDUM CUNICHIUM Suum olim Magistrum
BERNARDUS ZAMAGNA. ELEGIA.

Qui cuncta ingenio Naturae arcana sagaci
Scrutari, et doctis prodere carminibus
Primores egit vatum, praestantia coetus
Palladii et coetus lumina Apollinei;
Idem, quando imos summis adjungere gaudet,
Urereque admotis cuncta solet foculis,
Idem laudis amor {meme}, Raymunde, coëgit,
Errantem in Pindi vertice laurigero,
Venari, captamque istuc tibi mittere nostram,
Quamquam erat agrestis, quamquam erat horridula,
Nescio quam solis latitantem in rupibus Echo.
Quamquam erat: haud etenim jam reor horridulam,
Esse nec agrestem nimium. quippe ipse lepore
Quo potui, quem mi Phoebus habere dedit,
Omni illam cultu ornavi: ceu sedula mater,
Cui matura viro jam sedet unigena
Nata domi, quacumque potest juvat arte, venusta
Ut magis et cupidis grata sit illa procis:
Jamque hoc jamque illo contextam flore corollam
Ipsa suo secum multa movens animo
Crinibus aureolis nunc addit, nunc, eadem se
Culpat, et in propria dote nitere sinit.
Huic nihil, aut paullum cessit mea cura; peperci
Ulli nec studio, quo magis atque magis
Per te illa in lucem prodire venustula quiret,
Et procul Eoos et petere Hesperios,
Saevaque mordacis convicia spernere vulgi
Felix, judicio satque probata tuo;
Auspice quo nostrae primum crevere Camoenae,
Ac sibi fors aliquod promeruere decus.
Nam neque me laurus, nec Pieria Hippocrene,
Non Musae, ac soboles Gorgonos ales equus
Aut quidquam juvere, juvare aut denique possent,
Ni mihi tute fores duxque comesque viae
Aonas in montes. tua per vestigia durum
Conabar tremulis vincere iter pedibus
Paullatim adrepens ad Hyanteum Parnassum,
Antraque Nympharum garrula carminibus.
o antra! o Helicon! o flumina sancta! quis inter
Musarum sistat me cupidum thyasos?
Lauro quis frontem cingat Parnasside? vos o
Hunc per ego, Musae, deprecor, hunc comitem,
Qui lateri {adsistitit}, quo non mihi carior alter,
Quo nusquam vobis alter amabilior,
Accipite ingressum me vestrae in limina sedis,
Et mihi Castalia cingite fronde comas.
Nec tamen ipse ausim deposcere praemia, quae jam
Iris, et algentis visa sub axe poli
Vati Aurora suo1 retulit; vel qui dabit illi2
Calliope, Hesperidum qui nemora et syluas
Felices citro sylvas nemora aurea cantat
Arni dilectus Najasin ac Tiberis:3
Non itidem quae digna manent te dona, Lucreti
Cui furor, et dulces Virgilii veneres,
Et bona, quae magnis dat sparsim rara poëtis
Phoebus, cuncta uni sunt data; uti doceas
Fulguraque excitosque ignes strepitumque ictusque.
Et si quae prodit mira alia atque alia
Nomen ab electro clarum quae machina duxit.
Te septemgemino vertice Roma probat,
Ac veterem eloquii sibi fors promittit honorem.
Qualem olim Augusto sceptra tenente habuit.
Salvete o vates vatum decus! o mihi mollem
Reddite vos Phoebum, vos facite Aonides
Me quoque respiciant vestigia nota sequentem
Illius, qui {meme} institit in nemora
Ducere florentis Pindi. atqui fausta dedere
Signa deae: primus jam labor haud cecidit
Irritus. en nostris plaudit conatibus Echo
Educta e latebris lumen in Aonium.
Ah quid agis? plausus non hic mihi debitus; ista
Non mihi, verum illi laus tribuenda viro,
Cujus ego auspiciis quidquid nunc carmine possum,
Vel potui, posthac vel potero, tribuam.
Omnia enim, Raymunde, tua; a te cuncta profecta,
Ad te unum pariter cuncta opus ut redeant.
Si qua mihi hinc veniet, non est mea; gloria tota
Illa tua est, illam si veniet referam.
Qualis qui rarae per curva foramina terrae
Perque sinus caecos humor ab Oceano
Insinuat sese, paullatim et factus aquae fons
Muscoso rupis prosilit e silice,
Atque aliis per iter lymphis augetur, et amnis
Magnus alie magno flumine Naïadas;
Multas ille licet per gentes, multa per arva
Actus multiplici errore viae properet;
Rursus ad Oceanum declivi gurgite fertur
Et magno acceptas foenore reddit aquas.
Tu modo ne spernas. utinam natura dedisset
Mi vires; tardus non ego te sequerer
Avia lustrantem Pindi juga; nec tibi certe
Dedecori haec umquam nostra Thalia foret:
Parva sed ingenti patris se conderet umbra;
Parva sub ingenti, non tamen illa minus
Et culta et florens; quamvis tu carmina condis,
Concita queis iterum saxa coire queant
Thebarum in muros, stupefactaque flumina cursum
Sistere, et auritis frondibus annuere
Per Rhodopen sylvae reptantes, per gelidum Hemum,
Leniri ac virides Eumenidum colubrae.
Testes Parrhasiae nutantes vertice lauri.
Dum Latia cantas Arcas in Arcadia.
Cur tamen (heu raptum Musis decus!) haec premis atra
Sic male nocte? nigris cur regis in latebris
Abdita, nec luci donas? sperabat Homerus,
Dum comes it magno Virgilio Elysias
Per valles, Latia per te procedere palla
Junctum Anchisiadi Dardanio Aeacidem
Visurum, et Laërtiaden. tibi serta parabant
Pulchraque Briseis, fidaque Penelope;
Spectabatque alto gaudens te Pallas Olympo,
Ac Thetis in flavum Tibrin agebat equos:
At nunc moerentesque dolent, frustrataque per te
Vota timent, Latiumque utraque diva fugit.
Dii meliora! abiit nondum spes; quin mage crescit.
En exoratus jam mihi Pegasidum
Munera, jam Charitum spondes, queis tuta sit Echo,
Vivere et innumeras possit Olympiadas.
Gaude Echo, o Siculi lusus gaudete poëtae,
Palladia et Graji carmina Battiadae:
Ingens partus honor vobis, multa addita formae
Gratia; jam nusquam est, si quod erat, vitium.
Gaudia cur differs, pater optime? prodeat Echo;
Prodeat at Musis facto beata tuis.
[Page 1]

BERNARDI ZAMAGNE E SOCIETATE JESU
ECHO. Liber Primus.

Cur sonitus referant missos, cur muta loquantur
Et nemora et rupes; quo rerum foedere possit
Inventas Echo formari haud visa per artes,
Atque hominum vanis illudere vocibus aures,
Hinc canere, et partem naturae hanc pandere versu
Incipiam. Vos o Musae, Jovis aurea proles,
Aonio faciles adsitis vertice; tuque
Phoebe pater, cui saepe altis e montibus Echo
Reddidit extremas voces, seu carmine Daphnen
Concelebras, pueri seu tristia funera luges
Oebalii, scriptamque iteras in flore querelam,
Huc ades o, verasque simul da pandere causas,
[Page 2]
Occultasque doce leges. tu carminis auctor,
Tu linguam informas vatum, praebesque colores
Verborum omnigenos; queis caeca atque horrida rerum
Cuncta nitent, ridentque novo perfusa lepore.
Nec minus; et vestras celsis de rupibus Echo
Si voces audit, Nymphae, auditasque remittit;
Ferte omnes Dryadesque pedem celeresque Napeae:
Ignarumque viae caeca in penetralia vatem
Ducite; ubi vestrae vestigia certa sororis
Inveniam pariter victor, visamque reperta:
Haud solus; mecum sed enim mea maxima cura
Ille adsit, primus qui me conscendere Pindum
Jussit, et Aonias trepidantem duxit ad undas,
Dulcis amore parens atque idem sanguine frater.
Ergo age sis, o Marce, sinit sed publica quantum
Cura, affer vacuam nostra haec ad carmina mentem.
Cum meat ac tenues tranat vox aëris oras,
Corpora si medio nacta est obstantia cursu,
Vi subito resilit, qua contra nititur, aequa.
Nec tamen hinc sonitus omnes vocemque remissam
Esse putes Echo; rauco cum murmure saepe
Pulsa sonant saxa, et gemitu nemora alta resultant,
Ingenti. ferit illa quidem vox ilicet aures,
Sed tamen indistincta venit confusaque gliscit,
Nec servare modos nec scit simulare loquentem.
Hoc sit ubi sonitus, latebrosa illapsus in antra
[Page 3]
Terrarumque specus sinuosaque viscera, bombis
Omnia et horrisono complet cava saxa fragore.
Longe alia est, proprio resonans quae dicitur Echo
Nomine, reflexae ratio naturaque vocis.
Scilicet illa, viae certo si tramite distat,
Singula verba refert, numerosque ex ordine eosdem
Reddit, et assimili frustratur imagine verbi.
At tibi, quam Nymphae pateat vocalis origo,
Sunt quaedam discenda prius, studioque notanda
Pervigili, et series repetenda est altius omnis.
Principio maria ac terras circumfluus aër
Ambit, et immenso complectitur omnia tractu
Diffusus late. tenui qui corpore sese
Corporibus miscet cunctis, variasque movetur
Incitus interdum in partes: vis unde repente
Exoritur Boreae, Zephyrique tepentis, et Euri,
Atque aliae ventorum animae. fremitu aestuat idem
Interdum, tremulum minimis ubi partibus ictu
Ex aliquo motum accepit; nec cedere suevit
Ille loco tamen, atque alias petere incitus oras.
Quippe ubi confligunt duo corpora viribus acta
Oppositis, non illa suis concussa tremiscunt
Particulis tantum; sed enim, circum undique fusum
Quem docui, proprio faciunt tremere aëra motu
Certos in gyrum ad fines, et tempore certo.
Haud aliter quam per ripas aut litora fusi
[Page 4]
Cum pueri instantes ludo stagnantia ponti
Caerula vel fluvios gaudent pulsare lapillis,
Continuo motae crispat se circulas undae;
Ille quidem angustus; post alter latior extra
Tenditur; ac subito major generatur ab illo
Alter, et huic etiam proles sua nascitur usque
Major, et exterior; motus dum desinat omnis,
Rursus et aequatis sternant sese aequora rugis.
Ergo omnis natura soni repetendaque causa
Aëris e moti fremitu, diversus in illo
Qui fit diverso tremuli pro corporis ictu.
Est tamen ingenti qui motas impete ferri,
Et longe mutare locum velit aëris undas,
Auditur quoties sonitus. {nam que} omnia vitra
Dissiliunt vulgo, concussaque tecta domorum,
Eductaeque tremunt moles, et maxima templa,
Bellica ubi magno reboant tormenta fragore.
Quod non accideret, celeri nisi turbine massa
Aërea obstantes longe propulsa fenestras
Tunderet, inque omnes vellet penetrare recessus.
Sed licet interdum hoc fiat, tamen excitus auris
Sentitur plerumque sonus, quin aura feratur
Garrula in adversas violento flumine partes.
Nec vero est quidquam, nullo quamquam incita fluctu
Illa ruat mutetque locum, propellere vitra
Cur nequeat, tantoque tremens percellere plagae
[Page 5]
Protelo, ut mirum non sit compage soluta
Si quando videas dissolvi disque gregari.
Nam tanto validos magis aura reciprocat ictus,
Horrendus quanto fragor altius insonat auri.
Forsitan et quaeras, tanta qui stantia contra
Corpora vi pulsat, quam se citus aëra portet
Per liquidum sonitus? possitne tot ampla viarum
In spatia immanesque brevi se fundere tractus
Tempore, quot nitidi lux assolet aurea Phoebi?
Ille licet partes propere se fundat in omnes,
Non tamen et cursu volucrem contendere contra
Audeat aërio lucem. namque ocyor illa
Tantum ibit, quantum nec Rhesi cursus equorum,
Aeacidae aut magni, nec nuncius ille Tonantis
Tardigradae vincit gressum testudinis ales.
Ac, ne vana putes me somnia fingere vatum,
Aspice, cum caelum sese caligine texit,
Nimborumque atra residens in nocte deum rex
Fulmina molitur, quanto saeva ante videntur
Fulguraque, et validis elisi e nubibus ignes,
Quam tonitru terrere queat mortalia corda .
Hoc etiam, ignarum fallarit ne verba, monebo
Praeterea. non omne solet, dicique sonorum
Corpus amat, pinguem possit quod in aëre quendam
Confusumque sonum impresso generare tremore.
Qualem saepe ciet per scrupea saxa moratur
[Page 6]
Cum fons, et montis de vertice volvitur; aut cum
Advenit, et scopulis illisa refunditur unda
Oceani, imbriferis agitur dum flatibus Austri.
Illa sonora tibi sint tantum corpora, quorum
Tempore nonnullo genitus perdurat ab ictu
Impulsuve fragor, venit et distinctus ad aures,
Et certos retinet numeros certumque tenorem .
Illud postremo est memori tibi mente tenendum
Cum fusus quacumque sonus reflectitur, aequus
Angulus est ferme, jactae quem linea vocis
Impingens, et quem signat procul ipsa repulsa
Corpore ab obstanti. non hac magis utilis ulla
Non lex certa magis; solis cui stamina parent,
Cui rerum celeri quidquid reflectitur ictu
Et raptim inversa fertur regione viarum.
His animadversis, recto te tramite ducam
Secretos in rerum adytus, certisque docebo
Indiciis, quae sit vocis natura latentis,
Quaeque datae leges. Tecum juvat ardua ferri
In loca, et intacta {decerpare} fronde coronam
Castalio in luco; lymphis juvat ora petitis
Gorgoneo e rivo et Hyantea Aganippe
Spargere. jam laetis plaudit mihi vocibus Echo,
Vocalesque fremunt valles et flumina Pindi.
Edico incipiens, apta nisi praedita forma,
Leviaque, et liquido fuerint magis aëre dura
[Page 7]
Corpora, quae tremulas feriat vox missa per auras,
Nequicquam speres audire loquentia; quamvis
Stentoreo vastam rumpas de pectore vocem.
Nam tibi nil Echo cum sit, nisi vocis imago
Reddita, uti redeat, pars illa resistere debet
Corporis impulsi; nec mollis cedere plagis,
Aut dare terga fugae, sed niti et pellere contra.
Nec vero obliquet sese, vox tramite eodem
Ut redeat quo se veniens tulit; ulla regressum
Nec rectum vetet asperitas, et viribus aequis
Singulae agant partes et certo foedere pugnent.
Nonne vides? cum recta vitro lux aurea plano
Incidit, haud alio quoquam se calle repulsa
Flectit agens, quam quo primum tulit obvia sese.
Si rudis at fuerit facies atque aspera vitri
Oppositi, non illa viā se rursus eadem
Pulsa refert, speciem nec missam in lumine pingit
Turbata et late aërias dispersa per oras.
Illa igitur, justo quae tractu cumque sonoris
Corporibus distant, fuerint si levia fronte
Duraque sat loca, continuo tibi reddere magna
Non sine laetitia missas mirabere voces.
Idcirco atque aedes atque urbis moenia, quamvis
Stipata tellure intus sint plena, sine ullis
Fornicibus, clarum reddunt impulsa sonorem.
Sic etiam, licet antra absint saxisque cavati
[Page 8]
Anfractus, rupes et propter flumina ripae
Gramineae vocem referunt, si quando per altos
Venator montes magnis clamoribus instans
Palantes revocat socios; vel rupe sub alta
Argutus vacuas cantat frondator ad auras.
Quin undam sese interdum vocalis in ipsam
Abdere Nympha solet. vidi tellure sub ima
Effossos alte puteos ita saepe loquaces,
Ut tenui quoque verba sono prolata referrent
Haud distincta minus, soleant quam garrula saxa.
Non tamen et structis fuerint si desuper illi
Fornicibus clausi, tectorum aut imbrice, voces
Aëra per tremulum reddent. namque ille superne,
Ni fallor ni vana animo sententia edit,
Qui redit a tecto, redeuntem turbat ab undis
Ante sonus, quam se puteo citus efferat alto;
Atque adeo oppositis pereunt occursibus ambo.
Sub dio, puroque habeant versa ostia caelo
Est opus, ut reduci pateat via tuta, neque ulli
Occurrens resona solus dominetur in aura.
Jamque age quo pacto feriat vox missa necesse est
Corpus, uti rursum redeat tibi calle remenso,
Expediam; et claro, quantum licet, omnia versu
Dicere conabor. neque enim florentibus hortis,
Pallentes violas et flavicomos hyacintos,
Thessala vel Tempe, biferique rosaria Pesti
[Page 9]
Nunc canimus; nec, purpureum quum cornibus aureis
Annum aperit taurus, jamque horrida bruma recessit,
Sedibus ut Florae e tepidis levis aura Favoni
Evolet, ac teneras inter strepitantibus alis
Luxuriet frondes, jam nec fera flamina Cauri,
Saeva nec hiberni metuentes frigora caeli.
Talia non magnus labor est ornare; fluuntque
Pierio de fonte sui ceu sponte colores
Queis niteant, vocesque suae. sed non tamen idem
Omnibus est cultus rebus; nec Phoebus eodem
Ornatu semper gaudet procedere: fronte
Ille solet nivea neglectos ferre capillos,
Dum graditur solus juga per florentia Cynthi;
Nec minus est ideo pulcher. non culta placere
Multa solent; in rebus inest sua saepe voluptas.
Quare, inculta licet tibi sint, mea pectore dicta.
Conde memor. Si forte jacis tute ipse sonorem,
Redditaque {expestas} missae solatia vocis;
Ne vel nulla tibi, tenuis vel concinat Echo,
Sic opus est contra positum vox jacta feratur
In corpus, major non hac non angulus illac
Ut veniat rectusque minus. tum pulsa recurret
Facta prius relegens vestigia; tum tibi sese
Fida viam carpens quo missa est tramite {redder}.
At si, aliquam in partem vergens, obliqua meabit
Corpus ad oppositum; post flexum. devia curret,
[Page 10]
Crusque alias aliud longe protendet in oras,
Atque tua digressa procul secedet ab aure.
Illa etenim appulsus ratio ratioque repulsus,
Quam docui aequalem ferme, sic tendere cogit,
Et reducem vel calle alio vel mittit eodem:
Calle alio, obliquam cum sese appellit; eodem,
Corpora cum rectae similis ferit obvia normae.
Aspice odoratos tubulis inclusa per hortos
Telegoni seu forte jugis, seu Tiburis udi,
Cum Pario e labro salit unda, atque emicat alte
Prosiliens; quo recta magis sese efferet illa,
In caput acta suum magis hoc, vicinior usque,
Decidet. obliquo sed cum sese ardua cursu
Tollit agens, patrio rediens a fonte recedit,
Cruraque distendit late, subitaque tuentes
Excipit incautos lapsarum aspergine aquarum.
Non tu igitur vocem, quae longe a corpore levi
Pellitur, obliquo veniens quod perculit ictu,
Verum alii excipient diversa in parte morantes,
Qua rediens fertur. sic et Thaumantias Iris,
Quamquam illam quaeras oculis vigilantibus olim,
Obtutus fugit usque tuos; cum parte videndam
Interea ex alia haud longe spectantibus alma
Praebet se multis, adverso et sole coruscat
Versicolor chlamyde in picta. namque, angulus ut se
Luminis immutat positu spatioque locorum
[Page 11]
Mutato, sic nulla vident, sive illius ora
Diversi diversa, eademque haud omnibus ardet.
Hinc erit , ut summis in collibus edita moles,
Illa quidem levisque adversaque, non tamen ulla
Verba tibi reddat, si valle humilique locatus
In campo, studio voces jactabis inani.
Tunc missa oblique veniet vox, atque remissa
Oblique invento discedet ab objice, et, auras
Te super alta secans, caeli ad convexa volabit;
Seque magis tanto attollet, depressior ille
Quanto campus erit, primum sonus unde profectus,
Alta pete; incipiet geminos conjungere calles
Linea vocalis; rectum os tibi garrula Nympha
Obvertet, vocemque ipsas immittet in aures.
Nec vero vocem dicas sonitumque futurum
Exiguum, siquidem tantum resonabilis Echo
Auditur recto ad corpus cum calle sonorum
Linea vocalis refugit; quando unica recto
Calle refert sese, atque eadem tenuissima, et ictum
Quam minimum portans. Curvae non ambitus auris
Est adeo angustus; non vox ita partibus expers,
Ut non haec volitans plures, ceu stamina, sese
Dividat in partes, tanto quae deinde ferantur
Distantes inter se tractu, ut sensibus omnes,
Cum veniunt, rectae et prorsus videantur eaedem:
Ille autem plures ut non concludere cales
[Page 12]
Particulas gyro queat atque immittere claustris,
Nonne etiam plures introrsum pupula solis
Admittit radios diversa e parte reflexos,
Quamquam aditus pateat brevior? non saepe videmus
Et virides et purpureos errare colores,
Cum vario gaudet mens unā percita visu?
Praeterea dum pulsa redit vox, aëra in orbem
Tunc etiam ad certos fuso sit murmure fines.
Unde tibi et sociis, qui circum forte sedentes
Herboso in tumulo recubant, vox sufficit una,
Auditurque eadem parvo discrimine cunctis.
Sed neque me terret, sublimi in colle moranti
Aut alta in ripa, torrens ubi subter hiatu
Effugit abrupto, quod saepe e vallibus imis
Eque ipso resonat fundo reparabilis Echo,
Quominus affirmem saxis impingere vocem
Tum rectam, et contra obnixus defendere pergam.
Namque sat est, subter resonantia corpora stare
Non directa solo, sed sic inflexa superne
Atque in te conversa, ut non nisi rectus utrinque
Angulus existat, quem linea vocis ab alto
Efficit adveniens infra, pariterque recedens
Ipsa suum per iter. Quod si loca praedita forma
Diversa fuerint in vallibus, omnia circum
Muta, nec impulsae rupes clamore resultant,
Quamquam saepe voces Nympham. latet illa, nitenti
[Page 13]
Ceu latet in speculo, inferius quod pariete pronum
Pendet ab opposito, aut rectum; nec redditur inde
Missa tui species vultus tibi. vitrea contra
Sit tibi planities obversa, tuebere formam
Ipse tuam; et forsan, qualis Narcissus in undis
Cum sua conspexit geminum rutilantia sidus
Lumina purpureasque genas, te stultus amabis,
Hortorumque intra vernabis septa novus flos.
Interea missae pateat via libera voci,
Arboreique absint rami, virgultaque densa,
Et segetum hirsutis horrescens campus aristis.
Vocem etenim laedunt rami, virgultaque laedunt,
Et laedunt segetes; meliusque recurrere multo
Illa solet, medium cum nil tale impedit auras.
Nec satis est ipsum, qui rectā in corpora tendit
Depulsura sonum, tremulum nullo aëra frangi
Objice, ni liber trepidet quoque proximus olli,
Excurratque aër. qui si tardetur et herbis
Haereat, arboribusve; simul retinebitur ille,
Nec celeri spatium poterit transmittere cursu,
Dum movet haerentem, secumque abducere tentat.
Hinc, medius si forte lacus stagnantibus undis
Immotisque aderit, vel serpens agmine leni
Amnis, et {objiectas} lambens sine murmure ripas;
Clarior haud usquam vox missa redibit ad aures,
Longius aut sese tendet. juvat unda sonorem
[Page 14]
Diffusum, ripaeque juvant; et candida Nais
Saepe, repercussae vocis mirata leporem,
Muscoso exsiluit thalamo; summoque decorum,
Caeruleis suspensa vadis, caput extulit amne.
Contra autem quae fusa locis circum undique clausis
Vox sonat, illa nequit distincta et clara reflecti,
At similis potius bombis. eademque theatris
Non aliam ob causam, circoque, inflexaque Xysti
Claustra forosque inter confuso murmure serpit,
Pluribus illa locis ni quod simul advenit; et se
Pulsa ferens fremit hinc illinc laquearia circum
Curvatosque sinus; variisque erroribus acta
Saepe sibi occurrit, seseque occursibus angit.
Quaerit aperta Echo, quaerit loca libera; ubi aër
Et tremere aequali motu, longeque meando
Illaesus valeat sonitum vocemque referre.
Nec validas aeque gelidae per tempora brumae,
Atque per aestatem liquidam loca reddere voces
Icta putes. aestu calor omnia corpora laxat,
Frigore durat hyems: dura acri, mollia inerti
Ab se vocem abigunt plaga; pila qualis eburna
Robore ab attacto resilit cita, segnis abiret
Vellera si mollemque nivis tetigisset acervum.
An non et premimus terrai cum sola gressu,
Ceu quondam Antaeo magnum consistere contra
Alciden auso, vires pede pressa ministrae
[Page 15]
Majores rapidis tellus, nosque aëra in altum
Usque magis pellit; Scythicis cum saevus ab oris
Infremit et glebas Boreas adstringit hiantes;
Quam cum sive Auster, madidis sive humidus alis
Eurus adest. tum cedit humus, segnisque figuram
Amissam reparat seseque urgentia pellit.
Fors etiam idcirco voces audire solemus
Per noctem melius, quam cum Sol irrigat almus
Hunc radiis orbem. numquam sua frigora noctem
Deficiunt; contraque tepent magis omnia luce.
Dicendum et quantum corpus distare sonorum
Debeat a resono; quanto se tendere tractu
Vox queat aërios per campos. dura repugnat
Res cultu Aonio tractari; semita nusquam
Sese aperit gressu mollis: sed pectora laudis
Urit amor, stimulisque acuit non mollibus ima
Tollere corpus humo, et vulgi procul avia gressu
Ire loca, invideat coeptis ni durus Apollo,
Ni mea difficiles veniant ad carmina Musae.
Omnia vincit amor, laudisque arrecta cupido;
Stat tentare viam. mea per vestigia tutus
Ibis, et ignotas poteris cognoscere leges.
Cum subito vocem post missam redditur una
Syllaba, et emenso vixdum prolata recurrit
Tramite; non plures resonanti a corpore distas
Passus, bis denis quam si prope quattuor addas
[Page 16]
Progrediens. ergo minimum, tentamine sumpto,
Censendum hoc spatium, per quod pars ulla reflecti
Vocis clara queat; propius non adsonat Echo.
Sic igitur minimi pronum est deprendere tractus
Mensuram. Quod si quaeras distantia quae sit
Maxima; diversae ratio tibi vocis habenda est:
Nam minus aut majus spatium deprenditur ipso
Majori a sonitu vocis sonituque minori.
Contemplator enim, quam longe linea vocis
Tenderet haud reflexa, atque ictu attingeret aures
Extremo jam jam moriens; hanc deinde secato
In geminas mediam partes: ita secta sonorum
Scilicet ac resonans inter distantia corpus
Maxima erit: quotque illa dabit passusve pedesve
In partes divisa aequas, totidem intervallum
Quod jacet in medio; nec prodit longius Echo.
Jam vero minimumque inter spatiumque supremum
Sunt medii tractus; quos intra pluribus auri
Particulis claret, quosque ut permensa meando est,
Nondum etiam defessa, potest vox longius ire.
Hoc rebus fieri in multis ostendere possem,
Exemplisque fidem multis corradere; at una
Sat ratio, ne mentis inops dubiusque {ferare}.
Scilicet integrae vocalis linea secta
Per medium bis sumpta aequatur; ibique reflectens
Si fuerit corpus, protensae ubi fingimus esse
[Page 17]
Dimidium vocis, pars illa reflexa redibit,
Unde profecta prius: tibi cum nec longior illa
Nec brevior sit parte, venit quae tramite recto
Nondum inflexa, ullo nondum procul objice pulsa.
At, sonus unde redit, si corpus longius abstet,
Quam sit dimidium spatii vocalis; in auris
Illa repercussi sonitus pars occidet ante
Quam redeat; brevior quando illo est tramite, quo tu
Ipse ciens vocem resonanti a corpore distas.
Illud in his moneo: fuerit distantia corpus
Maxima ubi resonans teque inter, redditus aures
Nempe sonus tenui feriet, qualisque supremo
Vitaï sub sine cadit jam debilis, ictu.
Nam, vires quamquam ille suas nihil objicis ipso
In flictu contra veniens infringeret, auram
Per liquidam quo se fert longius, hoc magis usque
Debilitat sese, viresque amittit eundo.
Omnia paullatim quo se magis ampla profundunt,
Languescunt pariter. sic quanto fumus in auras
Altius attollit se caeli ad caerula templa,
Ille magis tanto similis rarescit inani.
Sic etiam, (tenuantur enim) quos montibus altis
Nocte sub obscura nos longe ardere videmus,
Apparent ignes, nocturna in lumina quales
Ponimus. ast illic sinuosa incendia magnus
Fors glomerat ventus, multosque intacta per annos
[Page 18]
Tecta avium flammis pastor dedit; et simul altae
Procumbunt piceae fagique et maxima quercus,
Vulcano superante: micat latus omne corusco
Lumine, sidereas it fumi nimbus in oras.
Quid, quae mane novo propter seu flumina sese,
Sive lacus tollunt nebulae volucresque vapores?
Quid florum? quid thuris odor? nonne omnia sensim
Rarescunt longe tenues diffusa per auras?
Cur tamen acceptae plures, cum longius abstat,
Particulas repetit vocis, quam cominus Echo
Cum sonat, et spatio a nobis breviore recessit?
An metuit cerni, propiusque inventa teneri?
Ipsa quidem semper vocis, seu longius absit
Seu propius, partes omnes repetitque refertque.
Sed, quoniam, dum fida refert, quae cedit ab ore
Gliscit adhuc mediisque fremens vox auribus errat,
Si resonans absit non multum corpus, ab illa,
Heu minor exilisque magis facta inter eundum,
Obruitur, nostroque nequit notescere sensu.
Longius at resonans abeat si corpus, ab ore
Cedentis fremitu prorsus jam vocis abacto,
Quae rediit soli vacuam sibi vindicat aurem.
Haud etenim nullo vel puncto tempore missa
Vox abit adversum ad corpus, neque tenditur auras
Per tremulas; spatium sed majus tempore debet
Majori, pariterque minus peragrare minori.
[Page 19]
Sepositam quanto ad metam proin longius ire
Cogetur vox missa, itidem tanto illa redibit
Serior, et, postquam vocis deferbuit omnis
Emissae fremitus, finito tempore, sola
Auditum jam non cassis tentabit in aurem
Ingrediens plagis. nam tantum possumus illo
Tempore nos vocis plagam sentire reflexae,
Quod superat missae postremo a limite adusque
Reflexae finem: frustra prius occinit Echo,
Frustra errat patulas non exaudita per aures.
Non aliter quondam voces et verba cadebant
Irrita nequicquam, quae claram virgo nigranti
Nocte facem quatiens turri mittebat ab alta
Dilectum ad juvenem, dum brachia ferus in undis
Jactat , ubi angusto Europen Athamantidos Helles
Alluit unda freto, atque Asiae disjungit ab oris.
Quid faceret? circa fluctus et saeva fremebant
Murmura ventorum; nigroque cadentia caelo
Fulmina terribili complebant cuncta fragore.
Jam facile est scitu, vocis cur saepe loquenti
Extremas tantum reddant loca garrula partes.
Hoc sit enim, cum plura simul majoraque Nymphae
Verba damus referenda, loci distantia certa
Quam ferat et spatium, per quod vox tendit ad illam.
Namque prius fuerunt quae partes vocis ab ore
Aërios missae in campos, prius obvia tangunt
[Page 20]
Corpora, et emenso referunt se calle priores,
Non tamen audiri possunt, distantia justo
Quod minor est, citiusque illae rediere sonorum
Ad corpus, fremitus quam circa evanuit. ergo
Sollicitant autem frustra: postremaque tantum
Cauda velut vocis clarum sonat; illa, profusae
Post vocis fremitus inimicaque murmura, sospes.
Saepe etiam voces iterat, geminataque reddit
Verba eadem ludens Echo, nec garrula cessat
Jurgari, multoque auditis plura reponit.
Talis Olympiaca quondam fuit arce, ubi septem
Porticus adverso referebat pariete voces,
Unam cum jaceres: talis, qua se Appia pandit
Semita Romuleae non longe a moenibus urbis,
Talis et Hermiones circo memoratur, et oris
Praeterea in multis terrarum audirier Echo.
Atque ego dum patriis venando in collibus erro
Sole sub aestivo, Zephyrique volatilis auram,
Auram, infelici quae Procri credita Nympha
Suspenditque animum curis, vulnusque paravit
Saepius inclamo; Zephyri pro mobilis aura,
Laetus ab opposita longaque crepidine saxi
Reddier audivi octonas ex ordine voces,
Clamavi quoties. auram latus omne sonabat;
Aura, Aura, octonis clamarunt vocibus, Aura ,
Non Dryades Faunique, at contra obstantia saxa.
[Page 21]
Octo aderant illic, ceu montis fragmina, rupes;
Unaque [post] aliam sic, ut foret obvia nostris
Quaeque oculis, ripa stabat torrentis in alta;
Qui subter, lymphis nondum pluvialibus auctus,
Ibat lene sonans, caecisque errabat in antris.
Ergo sonus poterat simili diffusus in omnes
Incidere adveniens plaga, varioque reflecti
Tempore, pro varia spatii ratione, sonorum
Integer ad corpus. rupes vicinior illum,
Scilicet excipiens citius, prior omnibus ictu
Pellebat retro opposito; dehinc, ordine certo,
Altera: tum, parili verbo, quae tertia stabat,
Atque aliae porro, nullo prohibente, sonabant.
Nam veluti longo speculorum vitra cubili
Lucida si certo disponas ordine, vultum
Ipse tuum toties geminatum cernis in illis
Lumine ab affuso, quot sunt crystallina septa;
Sic etiam, quoties vox apta ad corpora venit,
Cum redeat luci similis; geminatur ab ipsis,
Multiplici et sese miratur prole parentem.
Sed fugit interea tempus, comprendere versu
Singula dum cupio captus novitatis amore,
Omnia nec possum spatiis exclusus iniquis.
Quae tamen e dictis facile deducere perges
Tutemet, ac similes meditando extundere leges.
Si vacat, et studiis juvat invigilare severis,
[Page 22]
Incipe: confestim ratio tibi certa patebit,
Cur primas tantum, aut medias, resonantia numquam
Saxa tibi partes consuerint reddere vocis;
Sed sive extremas solum, sive integra verba.
Cur sit item, subito si quando audire repulsas
Contigerit missam post vocem scilicet omnes
Illius partes, integrum tempus, in auris
Quo sonitus fertur, duplum vocisve reflexae,
Directae aut vocis; duplo cur majus, ad aures
Si veniant illae post tempore tardius ullo.
Jamque vides, cur et nequeat sua verba reflexa
Abscedens audire alter, contra audiat illa
Ad resonans alter corpus magis usque propinquans;
Si duo consistant comites, ubi linea vocis
Directa aequatur reduci; tum passibus aequis
Se fugiant versi recto in contraria calle.
Ille prior, resono qui longe a corpore cessit,
Praeteriit fines, ad quos sua verba reflecti
Possint. nam quanto se longius auferet illinc,
Tanto eadem pariter spatia ad breviora redibunt.
Hic vero contra sonitus fugientis amica
Fila sequens, illos nequit usquam excedere fines;
Tramite diverso paribus quando ibat uterque
Passibus accelerans aeque; proin tangitur usque
A sociae extremo ceu limite vocis, ad ipsam
Donec perveniat sedem, qua se occulit Echo.
[Page 23]
Cernis, carceribus cum se effudere quadrigae,
Et plausu studiisque fremit latus omne faventum?
Praecipites Zephyrumque licet Boreanque volucrem
Antevolent, pariter raptus quando ipse citatis
Fertur equis auriga, pari distabit ab illis,
Dum fugiunt, spatio semper, rapidosque secutus
Alipedes semper tremulas retinebit habenas.
Atque etiam geminae religatae ad litora puppes
Uno eodemque simul transmisso fune sonantem
Per trochleam, quamvis dent vela patentia ventis,
Una petens altum, vicinumque altera litus;
Illae ita discedent, quantum fugit altera in altum,
Altera uti tantum se terrae appellat, adhaerens
Usque tamen, quo vincta prius fuit, ipsa rudenti.
Quid tibi nunc alios referam, quos ipse, colendo
Haec studia, invenies lusus? seges ampla labori
His patet in rebus; nos prima hic semina tantum
Jecimus, et primos fontes, unde omnia lapsa
Sponte fluunt, non et rivos ostendimus omnes.
Quos qui scire velit, caelo velit ille sereno
Quam multa albescant fulgentia sidera noctu,
Lactea ubi divos via sustinet; aut, ubi terris
Floriferum, pulso Borea, ver attulit annus;
Nosse quot omniparens fundet nova germina tellus.
Tanta est ubertas, tanta hic tibi copia rerum.
Haec igitur te cura vocat: non parva voluptas
[Page 24]
Scire tot auditae passim miracula Nymphae;
Quae prius, ignorans leges, queis illa gerantur,
Mirabare quidem, sed condita nocte dolebas
Omnia, ceu vulgi pastorumque inscia turba.
Nec me animi fallit, multos haec falsa putare,
Quae docui, ac tantum anfractus et confraga saxa
Speluncasque cavas resonantes dicere; vocemque,
In {labyrinthaeos} ingressa ubi rupis hiatus
Per loca multimode varians sinuosa meando
Fertur, et hac illac crebris ambagibus errat;
Qua data porta, iterum dias in luminis oras
Effugere egressam, conceptaque verba referre.
Ne capiare cave. nulla experientia vincit.
Et nulla hoc ratio: manavit hic error inertem
In turbam, species quam rerum fallit inanis.
Nam, quia saepe audit confuso murmure montes
Misceri aërios circum rupesque cavatas,
Cum ruit aetheria contortum fulmen ab arce,
Horrendumque tonat; resonam quoque credidit Echo
In scabris habitare locis, latebrosaque tantum
Saxa tenere inter sylvas et lustra ferarum.
Quid dicam, ut rerum naturae nescia quondam
Pectora, cum nondum terrarum viscera quisquam
Aëris aut motus varios scrutatus, ab antris
Et Satyros et capripedes sylvestria Faunos
Numina, credebant auditas reddere voces
[Page 25]
Per ludum, rupes quoties impulsa sonabat?
Scilicet et vates finxere hoc nomine Nympham;
Cui Juno hanc olim dederat Saturnia poenam,
Ut numquam posset non respondere loquenti,
Nec prior ipsa loqui. quae mox per prata vagantem
Dum sequitur Narcissum ardens, dumque ille sequentem
Deserit effugiens, tristem flens aegra repulsam
In tenues abiit sonitus; nec corpore Nymphae
De pulchro superest quidquam, nisi vocis imago.
Unde aliquis, dum per nemora et resonas convalles
Pan graditur formamque notans, positusque locorum
Observans, missum quae reddere cumque sonorem
Audierat; captum Nymphae vocalis amore
Credidit, et Cypriis contactum Pana sagittis.
Pan etenim primus non cera jungere tantum
Instituit calamos, gracilesque inflare cicutas
Arcadiae in lucis; caecas sed quaerere causas
Ille etiam rerum coepit, primusque reflexae
Pandere naturam vocis tentavit, et ortus
Ignotos reserare; tamen fortuna labori
Abnuit, haec servans annis melioribus. aetas
Aurea jam venit, claraque in luce videre,
Quae densis latuere diu submersa tenebris,
Cuncta licet. Phoebi nam quis Lunaeque labores
Aspiciens quatit aera manu metuitve nefandum
Exitium? vel, si magno concussa tremore
[Page 26]
Parte aliqua moto subsultet cardine tellus,
Dum furit atque viam quaerit sibi flamma sub auras;
Enceladumve, aliosve itidem, fera corpora, fratres
Suppositos mutare latus putat? aut pavet, atram
Si quando reduces per noctem arsere cometae
Terrificos rubro tendentes vertice crines,
Aut virgae aut multo rutilantes igne columnae?
Talia Memnonii nunc solum odere tyranni,
Atque alia positi cultores forte sub arcto.
Jam quid obest, quod tam longe palantia terram
Astra humilem fugere? patet, qua lege ferantur
Saturnusque senex et Jupiter, ambo decori,
Ambo stipati famulis; quo tramite currat
Sidus jam domiti Martis, non fortibus armis
Tydidae, ingenii sed vi: Venus aurea sese
Qua ferat, et soli propior Cyllenius ignis.
Hic varios aestus pelagi notat; utque rotundam
Ad geminos compressa polos Terra alma figuram
Non servet. ventosque alius caelique fragorem
Edocet, et rapidis quae sine primordia flammis.
Jamque aliquis lucis naturam inquirit, et axe
A summo terras quam se cita fundat ad imas;
Ac radios diversa trahens in fila retexit.
Tum, pluvias Phoebo guttas feriente, recurvus
Iridis ut subito rutilet Thaumantidos arcus,
Explicat, et septem referat sub nube colores.
[Page 27]
An memorem fluviorum ortus? an causa vapores
Quae pariat, pluviamque, nivesque, et grandinis imbrem,
Fulguraque, et quidquid mirandi machina prodit,
Cui Phaëthontiadum lacrymae praeclara dedere
Nominaque, et nulla non famam aetate perennem.
Scilicet et notum,4 quibus omnia corpora constent
Principiis, sint illa licet parva atque minuta,
Partibus et nullis, et nulla praedita forma.
Utque eadem non se tangunt, tamen undique inani
Cincta quidem certis inter se viribus haerent;
Interdumque trahunt sese, interdumque repellunt,
Pro vario positu. notum, quo foedere crescat
Mobilitas, quo deficiat; naturaque saltum
Cur adeo metuat, paullatimque omnia fiant.
Salve aetas, salve concessa o munere divum,
Magna viris, magna et rebus, rerumque repertis
Omnigenum causis: te centum carmine sacro
Concelebrant vates; teque et tua munera semper
[Page 28]
Ipse etiam, {Ascreos} ausus tentare liquores,
Alma canam, referetque tuas non invida laudes
Una Echo. Sed jam tempus me condere portu,
Dum libeat pelago rursum dare vela patenti.

FINIS LIBRI PRIMI

[Page 29]

ECHO. Liber secundus.

Hactenus et causas Nymphae vocalis et ortus
Diximus ignotos; miros evolvere tempus
Nunc usus, o Marce, hominumque reperta docere
Haud miranda minus: ducit vatem ipsa vocatque
Aonas in montes, jugis quos alluit humor
Pegaseo de fonte, juvat parere vocanti,
Ducentemque sequi. fors et mea sentiet illa
Juraque et inventas leges, nec reddere voces,
Quo libitum mihi cumque loco, captiva negabit,
Ergo ades o facilis; tibi quando hic serviet omnis,
Nympha, labor; moresque tuos tuque omnia mecum
Munera dic, tandem latebris educta; neque ultra
Crudelesve deos aut aerea fata querare,
Quod sacro nondum celebrata es carmine vatum,
Nondum Pieria Musarum in sede recepta.
Hinc aliquis tibi surget honos; nec discolor Iris,
Visave hyperborea toties Aurora sub arcto,
Ipsa etiam Phoebi soboles, tibi, pulchra , negabunt
Se comites: illis quamvis indulsit Apollo
Immortale decus, magnumque in carmine nomen.
Affusos diae radios ut vitrea lucis
Corpora non parili depellunt omnia pacto.
Levia sint quamvis, nec non distantia eodem
Sint spatio, sint dura aeque, sed praedita forma
Diversa; sic pro varia sonus ipse figura
Objicis impulsi, nunc est minus aptus ad Echo
Formandam, nunc ille magis. quae pandere cuncta.
Paullatim incipiam, ne veri nescius erres.
Optima forma, cavum quae sese flectit in orbem
Undique sic curva, ut medio depressior usque
Effugiat puncto: qualem supera alta tuentes
Aspicimus caeli nos supra incumbere molem.
Namque cavas ut vox illapsa est orbis in oras,
Non fluit hac illac in multas didita partes,
Omnis at inflexo properat se cogere fundo;
Non penitus, sed enim facies ubi concava jussit
Objicis. ergo in se collecta, valentior illuc
Redditur undoso sua per vestigia calle,
Unde prius patulo missa est clamantis ab ore.
Nonne vides, solis quanto ille potentior ignis;
Collectus qui lente cava transmittitur auras
In tenues, alio est, qui plano e corpore vitri
Evolat? hic poterit siccas nec adurere frondes
Arboris, aut volucrum plumas imbellis: at ille,
Si lens magna satis fuerit, per vasta meabit.
Roboraque et duro proceras stipite quercus,
Involvetque nemus, flammasque ad sidera tollet.
Omnia jam fumant late loca; pastor ab alta
Miratur specula. quis tanta incendia sylvis
Immisit? raptantne iterum Phaëtonta quadrigae,
Atque iterum tellus Phoebeo ardescit ab axe?
Sic etiam classem, si vera est fama, Latinam
Ille Syracosia stantem combussit in acta
Arte senex mira. magnam vim scilicet amplo
Solis ubi in speculo excepit, cui concava forma;
Collectos subito radios, ardentia tela,
Vertit in Aeneadum puppes: qui stuppea primum
Vincula, et admisso velorum linea texta
Corripuere igni. dein et tabulata per alta
Perque foros, per transtra, per aërias antennas
Diffusi raptim victricibus omnia flammis
Depascunt: furit immissis Vulcanus habenis;
Ut quondam {Haectoreis} {Roetheo} in litore taedis
Excitus Argolicas per naves; aurea clamor
Astra ferit, gemitusque; supra mors imminet atra
Deprensis; via nulla fugae. Nereides imo
Attonitae, mutaeque metu se gurgite condunt.
Quo tamen et fuerit rectā magis ille cavatam
Corporis ad resoni faciem conversus, amicam
Qui jacit ad Nympham sonitus; redeuntia verba
Audiet hoc melius. quantum processerit extra
Ad latera obversus; quamvis sonus aere fertur
In liquido tremulos veluti sinuatus in arcus:
Tantum etiam distincta minus vox missa redibit,
Atque adeo levior. tum plures nempe sonoris
Particulae intereunt dispersae hinc inde per auras;
Quod non quaeque cavum, resonum quod fingimus, aequo
Limite pulsarit curvatas corpus ad oras.
Nec sum animi dubius, quid jam foret? illud in ovi
Si faciem tendat sese, diversave pandat
Crura magisque magisque, ut nullum denique ducta
Per spatium coëant. nam qua focus alter in ista
Corporis abscessit forma, sonus ipse sequetur
Sponte sua; rursumque fugae dare terga coactus
Hinc varius vario pro tractu et mole redibit
Corporis illius varia. tamen usque cavato
Se melius referet, quam pulsus ab objice plano.
Nec mihi displiceat reddendae vocis in usum
Forma loci, e gemini concursu sicubi muri
Angulus existat rectus, sonitumque receptet
Crura inter cohibens, ne qua pars avolet ulla.
Tum quoque enim tremulis agitatus moribus aër
Haud procul excurret spatium diffusus in amplum,
Sed, latus ut pepulit quamvis obliquus utrumque
Parietis, ulterior quoniam via nulla patescit,
Qua laeva dextrave abeat, resonantia retro
Fila aget, ac medio, qui recta impegit, amice
Additus, impellet majori vulnere sensum.
Jungitur hic ergo sonitus, fususque per amplos
Nempe minus gyros, trepidat magis, et ferit aures.
Aridus ut quando morientibus aestuat herbis
Campus, et effosso deducit tramite rores
Agricola; hac illac udo pede labitur amnis,
Plenior, in latos fuerit quo didita rivos
Lympha minus: tum si {celeram} obstantia saxa
Invenit, aut callem supremo in vertice flexum
Ad caput; ille redit, patrioque infunditur alveo.
Neve roges, cur non, ita vox inclusa, frementem
Desinat in bombum? cur non sese orbibus orbes
Impediant aliis alii, dum scilicet aurae
Multiplici flexu redeunt hinc inde repulsae?
Aspice, eum puros late stagnantis aquaï
In latices tenuis de caelo labitur imber;
Aut vitrei gaudent tranquillo in gurgite ponti
Nare per aestatem delphines. naribus illi
Emisso e patulis quoties se spargere certant
Rore salis; cadit unda frequens et mille cadendo
Efficit in gyrum circlos; non secius omnes
Qui tamen huc illuc fundunt se ad litoris oram.
Quisque suum molitur iter distinctus, et alta,
Nexibus implexus miris, super innatat unda.
Sic igitur vocis, dum se fert illa per auras
Progrediens, aliis alii licet orbibus orbes
Occursent; tamen interdum servatque tenorem
Quisque suum, appulsu alterius nec frangitur ullo,
At subit, et, socia cum se compage revinxit,
Alter in alterius gyro, velut annulus, haeret.
Quid tibi jam dicam reliquas ex ordine formas,
Singula disquirens? satis est si pectore dictum
Hoc teneas memori, multos unum utile ad usus.
Nempe soni quaecumque potest conjungere forma
Diffusos veluti radios, simul illa ciendis
Aptior ante alias jucundae est lusibus Echus,
Cetera si pariter constent. quare omnia, ventre,
Corpora, quae presso in sese fugere cavata
Introrsum, planis; quamquam nec corpora plana
Laude carent; quibunt majores reddere voces,
Distinctasque magis: resoni nam stamina in illis
Aëris, ad certam contendunt undique sedem;
Atque ita conjunctim referunt sese agmine facto.
Nunc ratio tibi certa patet, reparabilis Echo
Cur loca tam fugiat, vocem quae vertice acuto
Excipiunt, curvoque tument quae turgida dorso
Exterius. qualem prae se fert alta figuram
Pyramis, aut rapido dejectae fulminis ictu,
Dum Jovis ira furit, procera mole cupressi:
Qualem etiam astrorumve globi, convexave caeli
Templa super; magnis ubi Mulciber aurea tecta
Diis posuit, nostris obtutibus invia regna.
Scilicet haec sonitum dispergunt corpora, pulsus
Nec relegit callem, quo primum venit, eundem.
Et quoniam tantum, qui recto perculit ictu
Corporis adversam partem, redit; ictaque recto
Pertenuis pars esse potest; sonus ipse necesse est,
Redditus, at nulli auditus, vanescat in auras.
Irrita nam fertur multo pars maxima, flexu
Obliquo absiliens; diversaque brachia pandit,
Avia et a recto declinat tramite longe,
Nec redit, unde abiit. ceu, montis vertice ab alto
Cum praeceps cadit unda globum super acta, sub ipsa
Qui jaceat, saxo ex abrupto, aut robore factus;
Continuo oblique saliens diffunditur humor
Ad latera: humescunt cautes aspergine circum,
Roscidaque hinc illinc ludunt per gramina guttae.
Jamque age, et incepti subeant ne taedia cursus.
Hos etiam lustrare sinus juvat; aura secundo
Flamine dum Zephyri volucrem per caerula puppim
Pellit agens. en ipsa simul comitatur euntes
Garrula silvestres Nympha aversata latebras.
Sed mihi cur resonat nunc parcior illa? procacem
An Zephyrum metuit; qui nunc crispata pererrans
Aequora purpureis ludit circumundique pennis?
Laeditur heu liquidas ventis turbantibus auras,
Aeoliosque pavet fratres; non te, Actias, unum,
Quem Nympha infestum sensit; sed quotquot in omni
Nascuntur caelo. nam, si de partibus iisdem
Aëra ventus agat, queis se vox missa reflectit;
Sera quidem, tenuique locum jam debilis ictu
Incidit in resonum: sin vero spirat ab axe
Adverso, et contra rapit obvia nubila; moti
Aëris obstantes per fluctus libera reddi
Illa nequit, nisuque cadens vanescit in ipso.
Ast, obliqua furit cum vis, transversaque venti;
Flectit agitque alias in partes impete vocem
Praecipiti, cogitque suo divertere calle:
Ergo abit, oppositoque procul de corpore cedit.
Praeterea, hic, late quo circumfundimur, aër
Cum fluit ac vento correptus fertur oborto;
Vix tremere ac socias possunt percellere fibrae
Aëriae fibras, et agi vi scilicet illa,
Quae sonitum gignat. major vis ingruit ollis,
Major causa rapit. quin, si et conceptus ab ictu
Sit tremor alternans, caeli dum fluctuat aura
{Misceturquae} aestu, ceu cum vaga caerula Nerei
Oceano in magno, Cauris agitantibus aequor,
Fervescunt; cessat facile tremor, undaque vocis
Frangitur undosi tanta vertigine tractus.
Non igitur quisquam tam prudens audeat auctos
Hoc suadere tibi; venti nil turbida obesse
Misso flabra sono, jussam dum fusus in auris
Itve reditve viam liquidis. nam suaserit idem
Per medium latitare diem, noctemque per atram
Auricomam nobis faciem splendescere solis;
Inque suum conversa caput declivia labi
Flumina, et hiberno flavescere tempore messem.
Nonne vides, laetae cum puppi nauta coronas
Imposuit pelago rediens, patriosque penates
Vocibus et festo tonitru de more salutat;
Aut ubi tute jacis clamorem, flamina caelo
Ventorum si forte fremunt, quam fessus, et aeger,
Confususque venit sonitus, quo mittitur? illum
Abripit, et raptus parili fert impete secum
Nempe aër, cogitque suas amittere vires.
Non aliam ob causam Nympham hanc habitare putarim
Saltibus in placidis, et tutas quaerere valles.
Optat enim rapidis loca ventis invia; et, alma
Undique cum ridet caelo diffusa sereno
Tempestas, silet omnis ager, stat frondibus arbos
Immota, et tacito Dryades se in flumine cernunt;
Laetior, ac praeter solitum jucundior illa
Lascivitque iterans voces, luditque loquentem.
An tamen et possit sede in quacumque locari.
Cum semel educta est latebris, nostroque reperta
Versari arbitrio? quo rerum id foedere fiat,
Propositi quando ista fuit pars ultima nostri,
Accipe, et haec pariter memori fac mente recondas.
Hic labor; hic optem faciles in carmina Musas,
Largius et sacro vatum perfundier amne.
In tenui cura; at tenuis non gloria, si me
Numina respiciant. neque enim fas grandia cuique
Tentare, ac tantos laudis contingere honores;
Quantos jam retulit, Naturae viscera in ima
Primus [inaccesso] Musis irrumpere calle
Ausus, et intacta crines redimire corona,
Stayades,5 quantosque sinu nutritus in ipso
Uranies, idem Musarum idemque Mathesis
Rogerius columen: cujus jam fama vagatur
Inclyta per gentes late, quas Tybris, et Ister,
Sequanaque, et Rhodanus, Tamesisque potentibus undis
Alluit; ac sese quo tantum Epidaurus alumno
Jactat, Neutono quantum ipsa Britannia, quantum
Gallia Cartesio. cursu non assequar illos;
Non, mihi si stabulis pasti in caelestibus acres
Dentur equi; tantum spatii qui praepete saltu
Transiliunt, specula quantus maris aequor in altum
Prospectus per inane patet. quo sidera ad aurea
Tenditis illustres animae? quo flectitis una
Alipedes? quidquid caelum, circumflua tellus
Quidquid habet, vobis notum. in sublime jugales
Urgetis nimium rapidos. caligine densa
Offundor, quoties in vos languentia mentis
Lumina et obtutum figo. non tendere in altum
Cuique datum, tantaeque animum spe pascere laudis,
Sat mihi si patriae dicar non degener almae
Ingeniis, longeque sequi vestigia vobis
Pressa queam, fessus nec coepto absistere cursu.
Nympha quidem paret captiva, nec abnuit artem:
Quaque velis de sede, tibi jam concinet ultro.
Nam satis est, recto voces percellere corpus
Calle queant, spatio quod nec fugit inde minori.
Passus bis deni quam sint, si quattuor illis
Addideris; nec majori, pars altera quam sit
De geminis, queis, secta aequo discrimine, constat
Linea tota soni; paullo ceu diximus ante.
Hoc intra spatium facies adversa rigentis
Objicis existat; mora nulla, audire licebit
Arguto voces reddentem gutture Nympham.
Si tamen obliquo resonantem tramite eamdem
Elicere, atque alii potius tua missa reflecti
Dicta velis, discede procul semotus, et ille
Discedat pariter; sed sic, ut semper uterque
Ad mediam obliquo conversus lumine molem
Aequo illam aspiciat flexu, sitque aequus utrimque
Angulus, occursat duplex ubi linea visus.
Tum jacias vocem: tremulas volat illa per auras
Ocyus obliquum peragens iter, et simul ictu
Incidit in resonum corpus, simul, incita plagis
Oppositis, aliam resilit contraria in oram,
Obliquatque viam. jam longe aversa refugit,
Atque alium petiit: subito miratus at ille
Obstupet, et patulis sonitum bibit auribus, et se
Fors putat a Nymphis etiam malesanus amari.
At si jam cupias, facilis circumsonet Echo
In gyrum, missasque ferat circumundique voces;
Haec tibi solerti fuerint prius arte parata.
In primis gemini surgant obstacula muri
Semoti, magnique satis, planaque figura,
Frontibus et contra versis ita, tramite ut aequo
Alter ab alterius facie se tendat ubique.
Dein horum, quacumque velis tu parte, fenestras
Sufficiat paries alter: quarum ipse locatus
Ad mediam, socios jubeas circum ordine longo,
Non aliter quam cum, manibus per mutua nexis,
Rustica init choreas pubes, consistere in orbem.
Alter erit paries resonae pro corpore Nymphae.
His positis, recta non solum emissus abibit,
Incidet at partes sonitus circumundique in omnes,
Dextrorsumque, sinistrorsumque, infraque, supraque
Quare etiam impulsis retro dare terga coactus
Partibus e cunctis, versa vice, devius oras
In varias vario pro casu protinus ibit;
Rectusque, obliquusque means, altusque, humilisque
Alterius, comitum quo tu cingente corona
Verba jacis medius, feriet saxa obvia muri;
Nec minus interea medio rectissima calle
Linea quae resilit, referet tibi verba, per auras
Illa suum tremulas relegens iter: ordine quaeque
Deinde rato socios diversa in parte morantes,
Hinc illinc, varia illorum pro sede, suique
Flexu pro vario, subito petet, et sua cuique
Adveniet pariter, veniensque subibit in aurem.
Jamque omnes proprio solatur murmure, et una
Ceu foret, indistincta sonat circum omnibus Echo
Non eadem. qualis projecta a corpore imago
Planitiem in speculi; quamquam non reddat eodem
Se reducis flexu radii, tamen una, locentur
Et dextra et laeva multi si rite, videtur
Omnibus, et parili percellit lumina visu.
At quid agas, missae ut vocis tibi garrula Nympha
Aut unam, aut geminas, aut quot vis ipse, remittat
Particulas? certum spatii metabere longi
Teque illamque inter tractum; positoque notabis
Limite, qui porro tractus sit maximus, et qui
Sit minimus, possit quibus illa reflectere verba.
Jam tibi si, minimi quanta est distantia tractus,
Tantundem fanti procul est nempe objicis alta
Adversi facies; nimium vicina timebit
Reddere plus unam quam partem vocis: at absit
Si duplo, geminas; et sensim major eundo
Tres referet partes, si triplo longius absit.
Sic toties, minimi quoties distantia tractus
Additur, usque novo rediens vox augmine crescit,
Et prius auditis adjungit partibus unam.
Hinc fieri poterit, qua nulla est gratior, Echo,
Quae quoties libeat vocem tibi reddat eamdem
Ingeminans iterum atque iterum, distinctaque mittat
Ordine quamque suo. Jamque has cognoscere leges
Ne pigeat; dictisque aures advertere; quamvis
Museos renuant quae sunt dicenda lepores.
Vera magis, fatu quam dulcia dicta probare
Nempe soles; frugisque vocas expertia, narrant
Suavidici tantum quae vulgo somnia vates.
Jam satis Antiphates, Circeque, et blanda Calypso
Attonitas tenuere aures. quis Persea semper
Sanguineo cernat telo defendere pactam
Andromedam, aut viso Lapithas durescere vultu
Gorgonis anguiferae? semper velocis Achillei
Facta legat; sive ille vocat Briseida, et amens
Fortia ad aequoream protendit brachia matrem;
Sive furens animi crudeli caede peremptum
Patroclon gemit, heu frustra; curruque superbus
Raptat ab Iliacis ad naves Hectora muris?
Quis jam nescit Hylam? cui non Ganymedis honores,
Cursusque Hippodames notus, domitorque ferarum
Alcides? alio satius convertere curas;
Haec habuere diu vacuas insomnia mentes.
Principio locus ac sedes capienda loquenti:
Planitie in campi lata dein corpora plura,
Reddere quae possint voces, minitantia caelo,
Adversa jubeo regione attollere in auras.
Haec autem haud spatio distent se quolibet inter:
At certoque pedum numero distinctaque certis
Mensuris. aliter labor irritus excidet omnis;
Vanaque fors etiam dices praecepta fuisse.
Ergo animum contende vigil, vacuasque per aures
Omnia fac pectus condas mea dicta sub altum.
Quippe aliud jubeo adversum consurgere corpus
Post aliud. primi stet moles scilicet illic
Tractus ubi est minimi finis, vox unde revertens
Incipit audiri; spatio ferme altera duplo
Alterius, quod pone subit, triploque sequentis
Abscedat: sensimque, minus tamen addita distet
Dum nova postremo facies a corpore, vocem
Crescere quem cupies ad finem cumque, locare
Corpora, qua dixi, pergas obstantia, lege,
Structa gradus veluti per quosdam, celsius ut se
Attollat medium primo, medioque supremum.
Jamque vides, duci porro ic procedere posse
Tam longe hanc seriem, gemini quam cardinis axis
A Borea tepidum longe se tendit ad Austrum.
Unde redux tractu immenso producta cieret
Vox aurem: tantae si vim diffundere vocis
Ipse queas, quanta est, cum caeli torvus ab arce
Juppiter horrendum justa tremit incitus ira.
Ille fremit, superi timuere; vagantia late
Sidera, stellarumque ignes, et maximus aether
Audiit, ac fremitum terras demisit in imas.
Qui subito Aethiopumque domos, Nabathaeaque regna,
Litoraque Hesperiae, et Septem subjecta trioni
Frigora pervadit; penitusque in viscera lapsus,
Amnis ubi Lethaeus et intempesta jacet Styx,
Territat Eumenidas, simulacraque vana per umbras.
Nec tamen hoc pacto constructa obstacula partes
Diversas referunt vel plures vocis; eamdem
Omnia sic unamque dabunt. timet addere quidquam
Quod sequitur primi sedem, primumque veretur,
Illud stet propius quamvis, hoc longius absit.
Primi igitur geminas repetat contraria moles
Particulas; geminas etiam tibi cetera partes,
Non simul, at spatiis aequato tempore, reddent.
Interea, binas si vis tibi singula partes
Jam resonent; numero quaecumque obstacula gaudent
Impare, deme loco; distabit duplice tractu
Quod primum fiet: sin ternas, deme secundum
Cum primo, quartum cum quinto; at, tertia sedes
Sextaque queis cecidit, maneant; atque ordine eodem
Unum fac semper, duo post exempta, supersit.
Forsitan haec alio num possint more locari
Corpora, non recto tendentia calle, requiras?
Ausim vel gyro ingenti latera omnia circum,
Et dextra laevaque eadem disponere. certum
Dum spatium maneat, faciesque obversa loquenti,
Illa quot adversis consurgent frontibus, unam
Cum jacias, referent totidem resonantia voces,
Omniaque assimili fieri ratione videbis.
Sed mihi directo placeant magis ordine, et unam
Quaecumque illa fuat tandem, vergentia in oram.
Non quod vel major sic vox impulsa resultat,
Vel distincta magis; sed quod venit auribus Echo
Gratior ignaris, reflectier objice visa
Non una ex uno. juvat error; et omnia suemus
Praecipue tum mirari, cum condita rerum
Causa latet; cum multa sibi mens nescia fingit.
Nonne vides, vulgo soleant quam mira videri
Et majora fide, cum solem immittere dicas,
Corpora quot varii rutilant per cuncta, colores?
Scilicet ille sua viridantes luce zmaragdos
Imbuat, ille auri succendat lumina fulvi,
Et nigras faciat violas, et pulchra comantes
Narcissos Cylicumque crocos flavescere cogat?
Ille etiam cyanum pingat, substrataque ponti
Caerula, puniceasque rosas, ignemque pyropi
Accendens viva donet splendescere flamma?
Solis ac ostendas radium trans vitra meantem
Si toties solvi diversi in fila coloris,
Incidit in formam quoties his usibus aptam;
Nec minus et retro nunc plurima percita in oras
Oppositas flecti, vario nunc plurima contra
Corporis alterius pro textu condita prorsus
Illabi, suus unde nigror vaccinia tingit,
Unde suus lactique albor niveisque ligustris;
Tum vero manifesta fides; stupor omnis, et illa
Monstra citis abiere procul ludibria ventis.
Quid majora sequar? mirantur nescia corda
Seu gelida Boreae de parte rubescere caelum,
Seu videant alte flammas volitare caducas,
Et longo aërios albescere limite campos
Nocte sub aestiva. quorum quod causa latescit,
Suspensique haerent ipsoque errore fruuntur.
Ergo, Umblae6 seu ripis, seu sub Sergio7 alto,
Aut ubicumque hortus cultis viret aemulus agris
Alcinoi; nemora alta inter camposque lacusque
Naïadumque jocos, non te decus addere tantis
Hoc etiam rebus pigeat. resonabilis Echo,
Objicibus recta positis, tibi Panos avenam
Monticolae, et dulces Nympharum reddere cantus
Saepius ingeminans discat, referentia voces
Corpora si circum fuerint {disposta}, patebit
Protinus ars omnis; varia de parte remissus
Dum sonus auditur, sitque illius obvia causa.
Namque quot accipies una pro voce reflexas,
Tot numero circum constructa obstacula cernes,
Singula quae sonitum excipiunt, pulsumque remittunt.
Jam satis haec Nymphae, quam passim audire solemus,
Quamque fero agrestem ingenio rupesque colentem,
Per latebras Musis, perque invia lustra secuti,
Cepimus. hic, ipso tandem sub fine laborum
Vela trahens, aliam, quae non latet addita in antris
Ut prior, at speculis levique in corpore vitri
Cui data forma cava est, tentabo educere lucem
In mediam, tradamque artes, queis possit habentis
Ad nutum cogi jactatas reddere voces.
Ergo ades: haud cedet labor irritus; atque voluptas
Non minor hinc veniet: quamvis taciturnior illa,
Ac, pudibunda velut, submissa voce profatur.
Haec tenuis primum parvaeque ita vocis imago est,
Audiri ut nequeat nisi verso calle revertens.
Nec vero speculis fit in omnibus illa , neque una
Pluribus auditur. speculorum levia vitra
Et cava sint et magna; quibus quod adurere possunt
Nomen ab urendo proprium fecere vocantes.
Tres horum species: primae nam forma rotundum,
Curva omni de parte aeque, sinuatur in orbem:
Curva etiam alterius facies, oblonga sed ovi
Effigiem referens. at vero tertia ab una
Arctior est, alia semper sua brachia parte
Pandit, uti numquam coëant possintve coire.
Rite igitur primum locus est quaerendus in illis,
Quem dixere focum, immissi quia luminis ignem
Colligit, et punctum circumundique cogit in unum.
Hunc ope succensae facile tu lampadis, ipsum
Si speculum ad superas rectum converteris auras,
Invenies. jamque huc jamque illuc lumina contra
Tende manu, radiosque ultro citroque meantes
Dirige in adversum corpus: vis ignea puncto
Emicat in parvo collecta, et discutit umbras,
Alba velut caelo fulget cum stella sereno.
Huc tu aures adverte; silent dumque omnia circum,
Accipe, furtivo socius quae verba labello
Edidit, haud speculi omnino conversus ad axem,
In latus at potius vergens. ita missa subibit
Vox melius, nec se circum tua tempora franget
Adveniens. et jam collectae vocis imago
Haud aliis audita, tibi sed cognita tantum
Redditur, et patulas rediens illabitur aures.
Quaeras cur eadem nequeat percellere sensum
[Page 50]
Vox prius, adverso quam sit de corpore pulsa?
Scilicet ut lucis radios ea corpora in unum,
Sic etiam sonitum cogunt: utque ampla profusi
In loca {hebent} segnes radii, contra ilicet ignem
Collecti rapidum volvunt; sic auribus illos
Nequidquam in tremulo vocales aëre motus
Exciperes seorsum fusos, nisi pluribus unā
Conjunctis, fremitu majori concita massae
Aëriae pars illa tremat, quae clauditur illic.
Fortior est virtus conjuncta, atque omnia crescunt
Augmine. vix flavos cohibere in vertice crines,
Tenuia, quae Seres submittunt, flamina possunt.
Ast eadem, nectens unā si plurima jungas,
Ingentesque trahant moles, teneantque carinas
Carpathio in magno, aut fluctisono Aegeo.
Non tamen et parili resonant haec terna sonore
Corpora. nam primum quod ab omni parte rotundum est,
Illo deterius paullo est, quod brachia longe
Parte alia extendit, modo tantum distet ab ore,
Unde sonus prodit, possint distantia ut aequo
Inter se spatio vocalia fila videri.
Quod superest, similemque refert utrique figuram,
Et differt ab utroque tamen, non audeat illi
Sese aliud quodvis praeferre hoc laudis honore.
At, quoniam magno mortalibus optima quaeque
Contingunt studio, quanto magis illud utrique
[Page 51]
Praestat, opus tanto est major solertia, frustra
Ne labor in ventos abeat. non sufficit unum
Invenisse focum: geminos habet ista figura;
Atque alter quaerendus item tibi munere taedae
Saepius admotae. lucis quippe unde videbis
Diffusos melius radios, facto agmine, punctum
Cogi aliud rite ad speculi; quaesitus in illa
Parte locus situs est; vocemque expectat, ut ipsam
Accipere, et quo vis acceptam mittere possit.
Illum furtivus plaga sonus impetat, illum
Qui loquitur teneat; nec longum tempus, et aura
Parte alia missas voces tibi fida ministrat.
Jam quid Athestinae referam miracula villae,
Qua fugit et magno resonat cum murmure montis
Ima petens Anio? quid, qua se Mantua tollit,
Mantua laurigero contingens vertice caelum,
Tecta ducum, fama totum celebrata per orbem?
Vidi ego, regificos tot sumptus inter, in altis
Aedibus in primis amplum penetrale, quod omni
Parte tenent parili quatuor latera ardua mole;
Tum super incumbit fornix. ergo intus amico
Absens absenti poterit submittere verba
Quin vocem excipiant circum, propius licet illo
Assideant, alii comites. it protinus Echo
Dicta ferens eadem furtim cui missa fuere,
Ingrediturque aures secreta. ubi namque cohaeret,
[Page 52]
Atque alius paries alium secat, angulus unde
Exoritur, posito si quisquam immurmuret ore;
Continuo, ilignis ceu clausa canalibus unda,
Non hac non illac se vox emissa reflectit
Ad latera, aut audet lato se credere campo,
Illa quidem tenuis; sed enim qua semita flexu
Murorum perducta patet sub fornice, et alter
Angulus opposita sese e regione viaï
Ostendit, serpens tacite ciet aëra in illis
Finibus inclusum, pariterque illabitur aures.
Fors etiam dabitur non laevo numine quondam
Longe alios nostrae mores cognoscere Nymphae,
Majoresque sequi lusus. non protinus omnes
Pandit opes Natura suas mortalibus. acri
Illa diu studio quaesita haud parte videndam
Objicit ex omni sese; sed parte latescit
Maxima, et irritat cupidos spe semper amantes.
Non tamen ex toto fallit, sterilemque locari
Umquam operam, ventosque sinit ferre irrita vota.
Quippe ferax rerum est. Ergo juvat omnia, tellus
Quae tegit in gremio, disquirere, et omnia campos
Sparsa per aetherios. o qui me tollat in altum
Daedaleis volucrem pennis! qui me inferat astris!
Arduus unde omnes possim dignoscere leges
Motusque viresque, quibus sese avia circum
Convolvunt Solem! quae tunc spectacula! quae tunc
[Page 53]
Aonidum in lucos rerum admiranda referrem,
Nulli audita prius! cantu mihi cederet Orpheus,
Orpheus infernas potuit qui carmine Diras
Flectere, et Eurydicen superas educere in oras.
Felix, qui potuit vocalis promere Nymphae
Tot species formasque novas! felicior ille,
Qui magnum ingenio fretus lustravit Olympum,
Astrorumque ignes radio distinxit, et omnes
Legibus inter se certis, numerisque revinxit.
Jamque juvat medio Solem convisere caelo,
Omnia dum circum palantia sidera ducit,
Et trahit ad sese magis hoc minus illud, eorum
Pro vario spatii tractu, quo singula distant:
Jam trabeam spectare Jovis, jamque aurea tardi
Cingula Saturni, pugnasque et praelia, missis
Nondum etiam irarum causis. num collibus illic
His similes colles, sylvis silvae, amnibus amnes,
Aequoraque aequoribus? Jam quo mihi bellice Mavors
Tu fugis, ardentes cur tingis sanguine vultus?
An pudet, Idaliae Veneri quod visus8 adesse,
Qui propius divae servet vestigia, custos;
Cum tamen haud ullus tibi serviat armiger hastam
Ingentem clypeumque ferens? hanc abjice curam.
[Page 54]
Forsitan adveniet saeclis melioribus aetas,
Qua tu, qua Majae proles Cyllenius alti
Per spatium caeli, vobis famulante minorum
Multiplici astrorum turba, medii ibitis: istis
Auspiciis nil non promittere possumus. At tu,
Alma Venus, quam Vesta parens suspexit, et ipsi
Fors sibi praelatam doluit, dum nuper in oris
Aetheriis dulci comitata Cupidine Phoebum
Impetis, et dios tingis ferrugine vultus
Projiciens nigrantem umbram; salve Dea: salve,
O longum cupidis mortalibus expectata!
Non Paphos aut Amathus, non te jam celsa Cythera,
Idaliaeque domus capiunt. qua maxima terra est,
En tibi Pancheis adolescunt messibus arae
Undique; et auditas responsant litora laudes,
Qua se cumque undis aperit fluitantibus aequor.
Te modo spectatum, dum Phoebi irrepis in orbem,
Dumque iterum egrederis, per inhospita caerula missae
Memnonis ad sedes, Solisque cadentis ad oras
Illustres ivere animae; pars saeva Bootae
Frigora, pars Lybiae petiit nigrantis arenas.
Jamque aderunt; jam te foedantem vidimus umbra
Ora Dei. Interea vos Oceano patre centum
Nereides, cana pelagi genus aurea ducit
Si Venus e spuma, substernite puppibus aequor
Quae decora illius referunt: non Aeolus undas
[Page 55]
Tollere, non tenebris ausit se condere caelum.
Omnia sint tranquilla; velut cum vere sereno
Diva volat niveis invecta per aequora cycnis
Purpurea in concha; volat illa, at candida subter
Unda sonat, Zephyri circumfunduntur, et omnis
Fluctibus in summis lascivit squamea turba.
Interea argutum late per litora murmur
Alcyones iterant, quae nec tua flamina Caure,
Nec tua jam metuunt Aquilo; sed ponere nidos,
Sed teneros laetae properant educere foetus.
Ergo agite, heroes, facili date carbasa vento;
Aequora Nereides stravere, excitaque ponti
Numina iter pandunt. neque enim vos aurea Phryxi
Vellera, nec poma Hesperidum, non Gangis et Indi
Cynnamaque, et vivo rutilantes igne pyropos
Advehitis; sed enim Veneris quae transitus almae
Lampada per solis tulerit bona. scilicet arte,
Jam certa melius dabitur metirier arte,
Phoebus in aetherium quantum se tollat Olympum;
Quantum olli circum famulantia sidera, quantum
Ore ejectantes semper nebulasque vaporesque
Ipsi etiam surgant altum per inane cometae.
Tum positum signare astri cujusque, viamque,
Adventumque simul, reditumque, atque omnia in alto
Aethere quae fiunt, dabitur praedicere longe
Certius, ac seros aetatum immittere in annos.
[Page 56]
Quid dicam, crasso quantum se corpore tendant
Astra eadem? quid, se circum revolubile dorsum
Quam late effundat? facies quamque extima molem
Inclusam primo condat sub cortice? nempe
Omnia constabunt caelum spectantibus altum:
Nec jam animus cura incertus torquebitur: aris
Ipsa neque Uranie aut votis celebrabitur ullis.
Una comes, dux una viae scrutantibus axem
Cypris erit: illam jam nunc in vota vocare
Incipient; illi sollemnes ducere pompas,
Non ubi se myrti tollit nemus, edita at almae
Templa ubi Doctrinae caput intra nubila condunt,
Palladis egregii juvenes; quorum inclyta nomen
Gestaque victuris sacrabit Gloria fastis.
Adsis o! Cytherea; in te mea desinit Echo;
Quam modo sylvestrem Tyrrheno in litore, ubi Arnum
{Aequorae} accipiunt laetanti gurgite Nymphae,
Ausus ego ingenuas Musarum educere ad artes.

FINIS LIBRI SECUNDI

Notes
1.
Carolus Nocetius S. J. vulgavit duo preclara poëmata alterum de Iride , alterum de Aurora Boreali,
2.
Antonius Ambrosius S. J. habet in manibus poëma perquam elegans de cultu citrorum.
3.
Josephus Mazzolarius S. J. propediem editurus est in lucem poëma sane luculentum de vi electrica.
4.
Haec sane digna quae inter praecipua hujus aetatis inventa numerentur poëta delibavit ex Theoria Philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium, P. Rogerii Boscovich Societatis Jesu. Quam doctissimus auctor ante aliquot annos Vindobonae semel atque iterum editam, summaque hominum litteratorum approbatione ac plausu exceptam, superiore anno Venetiis tertio edidit typis Remordinianis.
5.

Benedictus Stayus Praesul amplissimus, ac vir omni laude cumulatus; de quo is, quem simul collaudat poëta, Rogerius Boschovicius, in poëmate doctissimo, atque elegantissimo de Solis, ac Lunae defectibus, vere, atque ad rem nostram accommodate:

Communis patriae decus, atque aeterna Ragusae
Gloria Stayades, pronas cui Pegasus alas
Submisit plaudens, quem Pindo eduxit, et alto
Abreptum curru per sidera vexit Apollo.

Quo mihi curru ipse quoque Boscovichius in sublime abreptus, atque e nostro, qui humi repimus, conspectu ereptus esse videtur; ac visus est jam tum, cum in Elegia quadam, Vindobonae me ignaro typis edita, haec scriberem

... ille Deam (Uraniam) caeli super alta volantem
Usque sequens celeri flammeus ingenio,
Astrorum positus, ortusque obitusque notavit,
Dein cecinit cultis omnia carminibus;
Quae Rhodani, ac Tamesis probat accola, maxima rerum
Quae probat et cupido lumine Roma legit.
6.
Umbla, fons uberrimus in ora maris Adriatici non longe a Ragusio; qui, statim atque ortus est in ipso litore, influit in maris sinum, fluminis alveo persimilem.
7.
Sergius, mons proximus ac prope imminens Ragusio.
8.

Putatus est videlicet adesse a viro docto; qui ejusdem sub Sole transeuntis contemplandi magnam, sed prorsus irritam spem fecit Astronomis.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica