Author: Pavlović, Pavao 1347-1416Editor: Ferdo ŠišićDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (1904).
Die 7. mensis aprilis natus fuit filius meus.
Die 7. mensis decembris, iam intrante crepusculo noctis, deruinavit pars quirinalis domus habitationis Ioannis de Gallo.
Die 17. martii applicuit Iadram frater Stephanus de Faventia, ordinis praedicatorum, legatus pontificis Vrbani, ad praedicandum crucem ⟨(contra)⟩ antipapam Clementem, et eodem die coepit ⟨(praedicare)⟩ in ecclesia Sanctae Anastasiae ante prandium, ⟨(et post)⟩ prandium in ecclesia apud praedicatores.
Die 19. mensis decembris venit Iadram novus banus, videlicet dominus Henricus⟨5)⟩, et inde die 25. dicti mensis recessit dominus Nicolaus de Zeech ⟨6)⟩.
Die (29. mensis decembris) obiit serenissima princeps domina Elizabeth, consors Caroli inclyti regis Ungariae .
Die 15. augusti venerunt Iadram litterae a nuntiis nostris, videlicet domino Iacobo de Raduchis et domino Paulo de Georgiis, de confirmatione pacis inter dominum nostrum regem, Ianuenses et Venetos, quae confirmata fuit die 8. dicti mensis.
Die 10. mensis septembris venit nova (Iadram, quod) dominus Carolus rex repulit et captivavit (dominum Ottonem ducem Brunsvicensem), virum dominae reginae Ioannae, et cras (die 11. dicti mensis), fuit facta magna festivitas in Iadra.
Ea die de nocte, videlicet circa primum somnum, combusta fuit domus magistri Tomani pilliparii cum certis aliis domibus, et cras hora tertiarum fuit ignis in quadam domo seu solario, quae est prope portam bechariae, iuxta palatium domini Pauli de Georgiis, ubi habitat Rigascolus vicarius.
Die 15. mensis septembris recessit dominus Isnardus de Guarco, capitaneus armatae ianuensis, cum sua armata a portu Iadrae, intentione repatriandi.
Die 11. mensis septembris in aurora obiit serenissimus princeps Lodovicus rex Ungariae et hoc in Ternovia. Unde translatum fuit corpus eius in Albam Regalem, ubi 16. dicti mensis fuit sepultum. Deinde cras hora tertiarum, videlicet 17. mensis praedicti, domina Maria filia senior antedicti regis in civitate praedicta coronata fuit in regem, in cuius coronatione multi milites facti sunt.
Die 8. mensis octobris, Iadrae, in cancellaria mediocri, comes Butcho, olim comitis Budislavi, nomine suo, fratrum et nepotum suorum ex una parte, ex alia dominus vir Ottonellus de Discalciis, legum doctor et vicarius Iadrae, ser Crescius de Zivalellis, ser Damianus de Nassis, ser Lodovicus de Georgiis rectores, ac etiam ser Saladinus de Saladinis, ser Crescius de Nassis, ser Cosa de Begna et ego Paulus de Paulo, nomine nostro ac totius civitatis nostrae, habentes auctoritatem super hoc a consilio duodecim sapientum , fungentes plena potestate a generali consilio, iuravimus invicem et vicissim unitatem, fraternitatem et amicitiam perpetuam et iuvare alter alteri toto posse et scitu, [p. 6] semper in fidelitate et fidei constantia dominarum nostrarum reginarum et sacrae coronae Ungariae.
Die 2. mensis februarii, dominus Nicolaus praepositus Sancti Petri de Posega et dominus Detricus Bubech, transmissi pro parte serenissimarum reginarum senioris et iunioris Ungariae, videlicet dominae Elizabeth et Mariae, in consilio generali, in quo fuerunt consiliarii septuaginta quinque, receperunt a singulis nostrum in dicto consilio existentium, iuramentum homagii et fidelitatis antedictis dominis reginis, super sancta quattuor evangelia tacto missale.
Die prima mensis augusti, applicuit Iadram novus banus, videlicet dominus Stephanus Lazchovich.
Die 24. mensis octobris applicuit Iadram domina Elizabeth regina Ungariae senior, domina Maria regina iunior et domina Draga soror sua, cum certis praelatis et baronibus eorum, videlicet cum cardinale episcopo Valentino ecclesiae ⟨(quinqueecclesiensis, Stephano de Lindua, regni Sclavoniae bano et Stephano)⟩ Lazchovich bano nostro et multis aliis.
Die 28. mensis octobris castrum Vranae reddidit se, quod modicum prius rebellaverat iussu Ioannis de Palisna, olim prioris Auranae .
Die ultimo mensis octobris domina regina antedicta praecepit domino ⟨(Stephano)⟩ bano pracdicto, ut acciperet unam clavem arcae argenteae super arcam Sancti Simeonis.
Die 4. mensis novembris recesserunt a Iadra antedictae reginae cum praelatis et baronibus suprascriptis, euntes Vranam.
Die 16. mensis novembris dominus Vladislavus, castellanus et vicarius Iadrae, praesentavit nobis pro parte dominarum reginarum antedictarum clavem arcae praedicti Sancti Simeonis, ut per regimen servaretur, et data fuit mihi Paulo de Paulo, tunc rectori, praedicta clavis, ita quod primus rector qui incoepit servare dictam clavem, mandato dominarum reginarum praedictarum, ego fui .
Die 8. mensis februarii fuit rixa inter Iadrenses et Ungaros, qui debebant transfretari in Apuliam in subsidium regis Caroli cum Ioanne bano et nepote dicti prioris Auranae.
Die 19. praedicti mensis, Iadrenses defenderunt bladum, carnes et ceteras alias res, quas antedicti Ungari depraedati erant in villis Iadrensium; et hoc fuit in campo archiepiscopatus prope arcum.
Die ⟨(15.)⟩ mensis martii dominus archiepiscopus iadrensis recessit a civitate Iadrae et ivit Romam.
Die 12. mensis aprilis ⟨(accepit)⟩ dictus castellanus et vicarius salarium offitii libras quinquaginta.
Die 15. madii applicuit Iadram novus banus dominus comes Thomasinus de Sancto Georgio.
Die 8. mensis iulii revelata fuit proditio, quam volebant facere Zaninus draperius, Dancarolus cognatus eius et Petrus Franchalanca una cum Miscolo Milesich. Die 11. dicti mensis praedicti Zaninus, Dancarolus et Petrus in hora tertiarum fuerunt trassinati per civitatem et capita eorum fuerunt amputata in platea Iadrae et corpora ipsorum, separata a capitibus, ibi steterunt per totam diem usque ad vesperas.
Die 18. dicti mensis creati fuerunt iudices inter creditores dictorum proditorum: ser Ioannes de Petrizo, ser Damianus de Begna et ego Paulus de Paulo, quibus data fuit auctoritas vendendi bona eorum et solvendi creditoribus. — Die 18. mensis iulii contracta fuit unitas inter dominum Thomam de Sancto Georgio, Dalmatiae et Chroatiae banum, et commune civitatis Iadrae, semper ad fidelitatem sacrae coronae regni Ungariae et dominarum nostrarum reginarum, scilicet dominae Mariae reginae Ungariae, dominae Edvigae sororis eius, ac dominae Elizabeth matris earum, quae unio fuit firmata sacramento praestito eodem die super brachio Sancti Grisogoni martyris et alias res super [p. 9] altari in ecclesia Sanctae Barbarae, per ipsum dominum banum corporaliter, et per ser Saladinum de Saladinis, Franciscum de Zadulinis et Cosam de Begna, rectores Iadrae, cum viginti tres nobilibus de consilio dictae civitatis ac totius communitatis nostrae.
Die sabbati 25. mensis februarii idem dominus archiepiscopus reversus est Iadram.
Die 9. mensis aprilis, qui fuit dies dominicalis, idem dominus archiepiscopus celebravit in ecclesia Sanctae Anastasiae in Iadra missam novellam.
Die martis 11. mensis aprilis ante prandium, desponsavi uxorem meam Grubulam.
Die dominico 19. mensis novembris recessi a Iadra de sero, causa eundi Tragurium pro traducendo praedictam uxorem meam et die martis de sero 21. dicti mensis applicui Tragurium et cras die sequenti recessi a Tragurio ante prandium; quod est 23. praedicti mensis novembris, applicui Iadram cum ipsa uxore mea et celebravi nuptias in nomine Domini et suae Sanctae Matris.
Die 2. mensis iulii electus fui in comitem Tragurii, pro quo offitio intromittendo, applicui Tragurium die mercurii de mane, scilicet 25. eiusdem mensis.
Die 18. mensis augusti idem dominus archiepiscopus ivit Pagum. Die martis 21. mensis ⟨(augusti)⟩ post vesperas, idem dominus archiepiscopus reversus est Iadram.
Die sequenti ⟨(22. mensis augusti)⟩ reversus est Iadram banus.
Die 23. mensis novembris, hora quasi vesperarum, facta fuit rixa maxima inter Tragurienses in platea Tragurii, cum ensibus et aliis armis, licet nullus tune fuit vulneratus .
Die 26. mensis novembris ante prandium, populus Tragurii expulit me manu armata ab offitio dicti comitatus, et immediate ⟨(recessi)⟩ a Tragurio et applicui Iadram die sabbati primo mensis decembris.
Die lunae 10. mensis decembris dominus Petrus Picontius de Ianua assumptus fuit per generale consilium Iadrae in capitaneum Iadrae, et die sequenti intromisit offitium.
Die 13. mensis ianuarii recessit ⟨(banus)⟩ et die 16. eiusdem mensis reversus est Iadram. Eodem die, hoc est 16. mensis ianuarii, applicuit novum, quod domina regina senior obiit in castro Novigradi in captivitate .
Die sabbati 9. mensis februarii fertur, quod corpus dominae reginae fuit portatum Iadram et repositum in monasterio Sancti Grisogoni .
Die 22. mensis februarii dominus episcopus sagrabiensis et comes Thomasius, frater domini prioris et bani, iter arripuerunt versus Apuliam, cum quibus ivit dominus Paulus de Georgiis et certi alii nobiles de Iadra et cras die sequenti recessit versus Chroatiam dominus Ioannes banus .
Die 5. mensis martii hora tertiarum, fuit in Iadra terraemotus magnus.
Die 4. mensis iunii de mane serenissima princeps et domina nostra naturalis, domina Maria regina Ungariae, liberata fuit a captivitate et exivit de castro Novigradi, in quo detinebatur; et die veneris sequentis ivi ad (civitatem) Nonam, et die crastino, die sabbati, locutus fui maiestati suae, et die lunae immediate recessi a Nona, licentiatus ab ea. Inde postea sequenti die sabbati, scilicet 15. praedicti mensis, recessit a Nona cum galeis Venetorum et applicuit Segniam cras die dominico, unde recessit die lunae primo mensis iulii, et die iovis in nomine Sanctae Trinitatis coniunxit se cum rege illustrissimo consorte eius.
Die lunae 11. mensis novembris venit usque territorium Iadrae exercitus bosnensis magnus, et depraedatus est animalia, ut fertur, scilicet magna in ipso territorio 1.700, videlicet 700 boves aratorios et totidem vaccas, asinos 300, et animalia minuta tria milia, et multa alia damna hominibus de eorum territorio intulit; pro cuius exercitus timore, exercitus domini nostri regis, qui obsidebat Vranam, per triduum ante se deviavit, et dominus Albertus electus prior, ductor dicti exercitus domini regis, in civitatem nonensem se reduxit. Et die 18. praedicti mensis novembris bosnensis exercitus, ut fertur, ipsum territorium egressus est, deinde reversus est idem exercitus cum bano Ioanne et stetit usque die 17. mensis decembris. In illis diebus castrum Ostroviza reddidit se regi Bosnae.
Die veneris 27. mensis decembris in Tragurio, ad vocem populi interfecti fuerunt ser Petrus Ioseph et ser Stephanus Doymi dictus Chernuch, et cras 28. dicti mensis, incisum fuit caput ser Augustino de Casotis in platea civitatis Tragurii et multis aliis nobilibus diversae iniuriae fuerunt illatae, videlicet Zcgae Ioseph cum filiis, ser Nicole Avelini cum filiis, ser Zoro cum filiis et nonnulis aliis, qui vix aufugerunt Spaletum diversis modis. Tunc etiam transmissae fuerunt duae barchae armatae a Tragurio, causa quaerendi et capiendi ser Casotum, dicti quondam ser Augustini, ac ser Petrum dicti quondam ser Stephani, ⟨(qui)⟩ armaverunt in Spaleto unum brigentinum et effugerunt. In codem brigentino ivit personaliter Donatus diaconus, alter filius quondam ser Augustini, cum certis amicis eorum; et inde die duodecima, hoc est 8. mensis ianuarii sequentis, eundem casum notificavi illustrissimis principibus dominis nostris regi et reginae per litteras transmissas cum ambasciatoribus nostris communis Iadrae, euntibus ad eosdem dominos nostros, per certis negotiis nostrae communitatis Iadrae, scilicet cum domino Lodovico de Georgiis, ser Damiano de Ciprianis, ser Andrea Nicolai de Grisogonis, quorum ambasciatorum unus secessit a Iadra die 8. mensis ianuarii hora vesperarum, scilicet dominus Lodovicus praedictus, et alii duo secesserunt cras die sequenti summo mane.
Die 8. mensis ianuarii de nocte circa horam sccundam, apparuerunt in Iadra signa mirabilia in coelo, videlicet apparuit quidam splendor magnus, quasi columna nubis, igne accensa, cum magna et numerosa caducitate stellarum, dupliciter longo cursu consueti moris et haec signa duraverunt per spatium unius horae et ultra, ita quod omnes custodes civitatis qui hoc viderunt, exclamabant prae timore maximo et certi nautae cum barchetis fugiebant in terram .
Die sabbati 27. mensis iunii recessit a Iadra idem dominus Petrus Picontius cum galea nostra.
Die mercurii 23. mensis decembrisiuravimus pacem inter nos in consilio generali Iadrae. Eodem die iam post vesperas applicuit Iadram dominus Ladislavus de Luscenz, banus Sclavoniae, gubernator Dalmatiae et Chroatiae el capitaneus excrcitus regii in Dalmatia et Chroatia.
Die lunae 8. mensis februarii recessit idem dominus banus Ladislavus a Iadra.
Die 20. mensis martii de nocte illi de Vrana concremaverunt certas domunculas Iadretinorum nostrorum, in quibus etiam aliqui pauperculi homines, pueri et aliqua animalia fuerunt concremata et aliqui fuerunt per eosdem eadem nocte captivati.
Die sabbati 28. mensis augusti applicuit Iadram dominus episcopus segniensis, vicarius generalis domini nostri regis Ungariae in Dalmatia, ac etiam vicarius comitis nostri, scilicet domini comitis palatini regni Ungariae. Idem dominus episcopus recessit die 25. augusti de sero, anno proximo sequenti.
Die ultimo mensis septembris circa mediam noctem, Ioannes de Palisna, asserens se priorem Auranae, concremavit certas domunculas Iadretinorum nostrorum et certas metas, {fori} extrahentes ante portas Iadrae, a parte boreali Sancti Martini.
Die sabbati 16. mensis octobris ⟨(recessimus)⟩ quattuor ambasciatores communitatis Iadrae ad comitem Anz, pro habendo exercitu equitum ad destructionem Ioannis de Palisna, asserentis se priorem Auranae.
Die martis 19. mensis octobris reversus sum Iadram et die iovis 21. saepedicti mensis pro eadem causa rursum ivi ad comitem praedictum, et die iovis 4. mensis novembris proximi reversus sum Iadram una cum domino Iacobo de Raduchis, qui eadem causa missus fuerat ad eundem comitem Anz.
Die martis 16. mensis novembris prima hora noctis, applicuit Iadram exercitus praedicti comitis Anz, cuius capitaneus generalis fuit dominus Marcus de Schinellis de Vegla et fuerunt inter omnes equites circa 400 et die sabbati proximo sequenti 20. dicti mensis novembris, hora circa tertiarum, idem exercitus equitum una cum nostro exercitu peditum, qui fuit inter omnes balistarios, partisanos et alios quoscumque hominum circa mille, exivit ad campum, [p. 14] causa obsidendi Vranam et sequenti nocte dormierunt in Copral et die sequenti perrexit ad eos exercitus Pagensium 200 scilicet hominum et nocte sequenti dormierunt omnes de exercitu praedicto in Hraschiani et die lunae sequenti posuerunt campum sub Vrana, hoc est die lunae 22. mensis novembris et eodem die adivit ad scaramussiam prior praedictus cum gente sua et tunc mortuus fuit Georgius Spartich de nostro exercitu; de exercitu suo fuerunt interfecti duo et ⟨(totidem)⟩ partis utriusque vulnerati. Tunc etiam captus fuit unus Teutonicus de exercitu comitis Anz, quem idem prior ad manum salvam propria manu occidit, et ipse prior fuit vulneratus cum uno veretono in cosciam.
Die mercurii 24. mensis novembris, in festo Sancti Grisogoni martyris, datus fuit per gentem nostram maximus conflictus in gentibus eiusdem prioris, in quo fertur fuisse inter mortuos et vulneratos ultra 120 homines et multi equi et animalia eorum per nostros tunc fuerunt accepta. Die veneris de nocte 10. mensis decembris, idem exercitus discessit a campo turpiter, et reversus est Iadram.
Die mercurii 15. mensis decembris, castrum Clissii reddidit se regi bosnensi.
Die primo mensis decembris factus fui rector civitatis Iadrae una cum domino Iacobo de Raduchis et cum ser Ioanne de Grisogonis, qui ser Ioannes die 17. mensis ianuarii renuntiavit offitio, causa absentandi se ex districtu pro negotiis suis, in cuius loco eodem die cessit in rectorem una nobiscum, scilicet cum domino Iacobo praedicto ⟨(et me)⟩, ser Ioannes de Victor.
Die scilicet 16. mensis ianuarii, nostri regiminis praedicti, exportatum fuit corpus dominae reginae Elizabeth, facto obsequio in ecclesia Sancti Grisogoni, in uno brigentino per mare usque in Obrovaz, et cum societate eius corporis fuerunt tres nobiles, scilicet ser Benedictus de Gallo, ser Marinus de Matafaris et ser Gregorius de Nassis.
Die iovis 10. mensis februarii creatus fui procurator conventus minorum Sancti Francisci de Iadra, exeunte guardiano religioso, venerando domino fratre Benedicto, quondam Lucae de Iadra.
Die martis 24. mensis madii, in generali consilio Iadrae in sala communitatis, exeuntibus rectoribus dominis Paulo de Georgiis, Petro de Nassis et Marino de Ginanis, in quo consilio fuerunt nobiles centum et undecim, iuravimus pacem inter nos super insertis punctis, videlicet remittere unus alteri et alter alteri omnes iniurias et offensas hactenus illatas, tendere omnes ad bonum commune et manutenere alter alterum ab omnibus volentibus offendere eum et illis, ad honorem domini nostri Sigismundi Ungariae regis et dominae Mariae consortis eius. Oratores autem istius pacis fuerunt: dominus Iacobus de Raduchis, ser Damianus de Ciprianis, ser Crescius de Nassis, ser Andreas de Grisogonis [p. 15] et ego Paulus de Paulo, et iuravimus omnes dictam pacem super unam crucem argenteam, in qua erant certae reliquiae sanctorum.
Die sabbati 10. mensis septembris, una cum domino Paulo milite de Georgiis, creati ambasciatores ad dominum Detricum Bubech, banum Sclavoniae , existentem cum exercitu sub castro Tinini, recessimus et applicuimus die iovis 15. eiusdem mensis et die veneris immediate sequenti, remanente ibi ipso domino Paulo, inde recessi et Iadram applicui die lunae 19. mensis septembris.
Die primo mensis decembris factus fui rector Iadrae una cum ser Marino de Matafaris et ser Antonio Barthulazi.
Die 5. mensis decembris circa mediam noctem, fuit terraemotus magnus.
Die 19. mensis ianuarii in consilio generali, praesentibus patribus domino Petro de Matafaris archiepiscopo iadrensi, domino Grisogono de Soppe, abbate monasterii Sancti Grisogoni de Iadra et domino abbate de Rogova iuravimus super brachium Sancti Grisogoni martyris ibi reverenter dictam pacem et unitatem inter nos cum fidelitate Ungariae regis et reginae.
Die ⟨(14. mensis februarii)⟩ obiit rex Bosnae, de quo venerat novum Iadram die 19. ⟨(eiusdem)⟩ mensis ⟨(februarii)⟩.
Die ⟨(23. mensis martii)⟩ obiit Ioannes de Palisna, prior Auranae.
Die resurrectionis Domini nostri Iesu Christi 26. mensis martii, obiit dominus abbas Sancti Grisogoni, scilicet dominus frater Grisogonus de Soppe.
Die primo mensis augusti creatus fui rector Iadrae una cum domino Raphaele de Sorba et ser Frederico de Grisogonis.
Die iovis 11. mensis iulii hora meridiei, Tragurini praedicti intraverunt Tragurium et fuerunt homines circa triginta quattuor intrantes, qui caute venerant in quattuor barchis piscaritiis et tunc per eos interfectus extitit Lompre Micatii in platea.
Die 21. mensis iulii circa mediam noctem, combustae fuerunt plures domus in confinio Sancti Petri Veteris, iuxta domum Victurini Caldarutii.
Die primo mensis augusti creatus fui rector Iadrae una cum domino Tibaldo de Nassis et ser Thomasio de Petrizo.
Die 8. mensis septembris recepti fuerunt in cives et consiliarios civitatis Jadrae magnificus Vulch banus, quondam domini Vulchi vojvodae de Bosna , ac comes Ioannes Mislenovich vicebanus eius, qui vicebanus nominibus praedicti domini bani et proprio praestitit iuramentum fidelitatis et civilitatis communis nostri Iadrae, super reliquias existentes in procuratoria dicti communis apud ecclesiam Sanctae Anastasiae, praesente comite Nelipitio quondam comitis Constantini et Michaele ⟨(Doycich⟩ familiari domini comitis Yvani et comitis Ioannis de Nelipitio et aliis. Et ego Paulus de Paulo nomine proprio et consortiorum meorum in offitio rectoratus, videlicet dominorum Tibaldi de Nassis et Thomasii de Petrizo, ac totius communitatis nostrae, interfui.
Die 24. mensis decembris, applicuit ante portum Iadrae excelsus dux ⟨(Leucadiae)⟩ dominus Carolus cum una galea, cuius celsitudini ego locutus fui in ecclesia Sancti Iacobi ultra portum .
Die primo mensis ianuarii, nocte, circa primum somnum, combustae fuerunt quattuor stationes iuxta bechariam in opposito domus eorum de Georgiis, cum certis domunculis.
Die 7. mensis februarii banus Vulch cum exercitu suo applicuit personaliter in Carinum. Die mercurii 12. predicti mensis huiusmodi novum venit Iadram, videlicet quod banus praedictus captivavit priorem Auranae et comitem Michloss de Palisna, fratrem eius, comitem Ostrovize, et voluit habere castra Vranae et Ostrovize . — Eodem die venit Iadram, causa visitandi corpus beati Simeonis, comes Draghissa, frater praedicti domini bani, cum uxore sua et quibusdam aliis .
Die iovis 6. mensis martii, ivi ambasciator ad comitem Sibenici una cum ser Mazolo de Fanfogna et idem ambasciator ⟨(eundo)⟩ solus ad magnificum dominum Vulch banum Clissiam, recessit a Iadra.
Die martis 6. mensis madii, ego una cum Crescio Raynerii ambasciatores communitatis Iadrae, ad componendam pacem inter Tragurinos, qui sunt in Tragurio et extra, recessimus a Iadra.
Die 3. mensis iunii creatus fui procurator generalis venerabilis domini Stephani abbatis Sanctae Luciae de Besca. Instrumentum procurationis scripsit magister Bandinus senior.
Die veneris 10. mensis octobris applicuit Iadram dominus Antonius Cicchi de Arimino, iudex ad civilia Iadrae deputatus.
Die mercurii 12. mensis novembris applicuerunt Iadram domini Nicolaus episcopus corbaviensis et Ioannes episcopus nonensis pro tractanda pace et concordia inter dominum banum Ioannem, comitem Segniae, et communitatem nostram.
Die vero sabbati sequenti, electus fui una cum dominis Iacobo de Raduchis, ser Crescio de Nassis et ser Cosa de Begna per consilium sapientum Iadrae ad confirmandam dietam concordiam cum ipsis dominis episcopis, pro parte nostrae communitatis.
Die sabbati penultimo mensis novembris Segniae obiit comes Anz, tunc temporis Sclavoniae et Chroatiae banus, et die lunae sequenti sepultus fuit ibi apud fratres minores.
Die 27. mensis ianuarii in Iadra in domo illorum de Saladinis, fecimus et firmavimus unionem cum magnifico domino bano Chroatiae et Dalmatiae, scilicet domino Butcho, et comite Carolo de Corbavia, pro eis et fratribus eorum, et iuravimus ibidem super reliquias perpetuam amicitiam et ligam contra aemulos domini nostri regis et nostros utriusque partis, inter praedictos dominum banum et comitem, nominibus quibus supra, et nos, scilicet dominos: Gregorium de Nassis, Andream de Grisogonis et Georgium de Rosa tunc rectores, cum sex nobilibus ad haec fienda deputatis. videlicet dominis Iacobo de Raduchis, Cressole de Nassis, Simeone de Cuzilla, Marino Ginano, Cosa de Begna et me Paulo de Paulo.
Die mercurii 11. mensis martii rebellaverunt nobis Pagenses et eodem die eligerunt inter se tres rectores pro regimine eorum, videlicet Dissicium, Rastigna dictum Palaz et Cernucum , et praeceperunt ser Ioanni de Soppe, [p. 19] tunc comiti nostro ibidem, poena capitis usque diem tertiam recedere ab insula Pagi, et captivaverunt duos nostros nobiles, ser Ioannem filium quondam Dominici de Nassis et ser Simeonem de Pechiaris et cancellarium per nos eis datum, tunc ibi existentem. Die crastina, videlicet die iovis, hora circa vesperarum, nova attigerunt Iadram. Ergo immediate interposuimus curam parandae ultionis. Die dominico proxime sequenti, circa horam meridiei, pro {nasciscenda} ultione expedivimus unam galearum nostrarum minorum, scilicet optime ad hoc opus fulcitam, et multas barchas armatas et alias quamplures, pro transfretandis equitibus et peditibus nostris ad ipsam insulam, quorum capitaneus generalis extitit ser Damianus de Nassis cum duobus consiliariis, videlicet ser Andrea de Grisogono et ser Crescio Raynerii, armator vero praedictae galeae extitit ser Georgius de Zadulinis. Die lunae proxime sequenti, expedivimus alteram nostram galeam, scilicet maiorem, cuius patronus seu armator extitit ser Blasius de Soppe, quo die etiam nonnullae aliae barchae illius profectae sunt praemissa occasione. Die mercurii immediate sequenti, hora quasi meridiei, ipsi Pagenses per gentes nostras in quodam rumore prope Pagum, ubi promunierant et in quo fugerant, omnes relicta terra Pagi conflicti sunt, quorum quidem arripientes fugam, ceteri omnes masculini sexus, exceptis minoribus aetate, aut interfecti aut captivati sunt, sed pro minori parte interfecti; inter quos captivos fuerunt duo rectores eorum, ser Dissicius et Cernuc, Rastigna vero tertius rector aufugit Arbum cum uno filio et multis Pagensibus. Die veneris proxime 86 ipsorum inter laicos et clericos, ligatis manibus eodem funiculo, in galea maiori fuerunt ducti Iadram, et in logia dominis rectoribus Iadrae praesentati, ubi unus dictorum sacerdotum ser Bermeae mitriatus fuit et in eadem mitria ductus fuit una cum praedictis aliis clericis ligatus ut supra, ad dominum archiepiscopum Iadrae pro eo, quia nitebatur eligi in episcopum Pagi. Laicorum vero tunc a medio fuerunt positi ad torturam. Die lunae sequenti, praedictus capitaneus cum consiliariis post horam tertiam in Pago unum praedictorum rectorum Pagi, scilicet Dissicium, in platea suspenderunt per gulam. Die martis sequenti 24. mensis martii, domini rectores Iadrae erectis furcis super iactum portus, tres praedictorum Pagensium, videlicet Ioannem Tutnich, fratrem Damiani Striani et Jacobum Marangonum suspenderunt per gulam et eodem die duobus ipsorum captivorum, ser Ballio filio Damiani Tutnich et filio Lucae Leonis de Iadra eruerunt oculos.
Die 11. mensis aprilis, scilicet die sabbati, vigilia dominicae Palmarum, inceperunt canonici in civitate Iadrae, tempore reverendissimi in Christo patris, domini Petri de Matafaris, archiepiscopi iadrensis, qui eos primo constituit et duodecim eorum in ecclesia sua cathedrali die praedicta solemniter pronuntiavit.
Die primo iunii creatus fui in rectorem Iadrae una cum ser Blasio de Soppe et ser Georgio de Zadulinis.
Die martis 2. iunii, dominus Iacobus de Raduchis, ser Damianus de Nassis et Marinus de Ginano, ambasciatores ad ducale dominium Venetorum, recesserunt a Iadra.
Die mercurii 29. mensis iulii recessit a Iadra ser Bandinus de ⟨(Padua)⟩, olim cancellarius Iadrae.
Die prima augusti una cum ser Damiano de Nassis et ser Ioanne de Victor, creatus fui in rectorem Iadrae pro duobus mensibus.
Die martis penultimo septembris, iam hora mediae noctis, combusta fuit canonica Sanctae Anastasiae .
Die dominicali penultimo madii, accepta fuit nobis per regem terra Pagi, quam dicto die, mandato eiusdem regis, intromisit Ioannes Cubretich de genere Cubrianorum.
Die martis in festo Sancti Viti, 15. mensis iunii, exeuntibus rectoribus Iadrae, ser Georgio de Zadulinis. ser Thomasio de Petrizo et me Paulo de Paulo, nos habendum ⟨(facultatem)⟩ rectorum cum quattuor adiunctis nobis per consilium secretum Iadrae, videlicet ser Crescio de Nassis, ser Andrea de Cirisogonis, ser Cosa de Begna et ser Marino de Ginano, liberavimus a carceribus domini archiepiscopi iadrensis et de eius conspectu presbyterum Bartuzium et Bartum, quos dedimus domino Paulo Michalivich vicebano. Die crastina 16. mensis iunii nos praedicti rectores et antedicti quattuor adiuncti, una cum domino archiepiscopo praedicto, domino vicebano recipienti nomine regio, restituimus, dedimus et consignavimus thesauros et res pagensium ecclesiarum, quae erant in manibus domini archiepiscopi praedicti, et hoc in praesentia comitis Ioannis Cubretich, tunc praesidentis in Pago; et hoc fuit in sacristia ecclesiae Sanctae Anastasiae de Iadra, quos thesauros et res idem vicebanus eodem die in duobus capsis clausis aftixis et sigillatis tribus sigillis, videlicet domini archiepiscopi praedicti, sui, ac nostrae communitatis, suo nomine, praesentibus nobis rectoribus et adiunctis, in monasterio Sancti Nicolai monialium de Iadra depositavit, praesente comite Ioanne praedicto.
Die martis 21. ⟨(28.)⟩ mensis martii, ivi pro ambasciatore communis una cum ser Marino de Ginanis Sibenicum, pro tractanda unione cum Spaleto, Tragurio et Sibenico.
Die mercurii 5. mensis aprilis factus fui rector Iadrae cum ser Ioanne de Soppe et cum ser Damiano de Begna.
Die martis 23. mensis madii applicuit Iadram reverendissimus pater dominus Ioannes episcopus sagrabiensis, una cum domino Ioanne de Gara, fratre domini bani et comite Corbaviae.
Die martis penultimo mensis madii secesserunt a Iadra euntes Nonam, causa ibi faciendi synodum, et cras die mercurii dominus Paulus de Georgiis, ser Marinus de Ginanis et ego Paulus, ambasciatores et syndici communitatis nostrae ivimus Nonam post dominum episcopum et comitem Ioannem de Gara, pro defendendis iuribus nostrae insulae Pagi, cum multis aliis popularibus nostris sociati. Et die sabbati in festo Sancti Ioannis Baptistae, 24. mensis iunii, lata fuit per supradictos dominum episcopum et comitem Ioannem sententia contra nos et in favorem Pagensium, videlicet quod dominium ipsius insulae regiae maiestati applicetur. Quo instanti nos ab ipsa sententia appellavimus ad ipsam regiam maiestatem, praesentibus ambasciatoribus Dalmatinorum, videlicet Spalatensium, Traguriensium, Sibenicensium et Nonensium et aliorum quamplurimorum ibi in ipsa prolatione sententiae existentium et eodem die recessimus a Nona et venimus Iadram.
Die vero dominicali proxime sequenti, idem dominus episcopus et comes Ioannes de Gara, ac comes Butcho de Corbavia secesserunt de Nona in barchis Pagensium et iverunt Pagum .
Die lunae sequenti 26. mensis iunii sex nobiles, videlicet dominus Paulus de Georgiis, dominus Iacobus de Raduchis, ser Damianus de Nassis, ser Andreas de Grisogonis, ser Cosa de Begna, ac ego Paulus de Paulo creati fuimus provisores super facto Pagensium cum plenissima auctoritate et bailia, concessa nobis per generale consilium cuncta, scilicet in omnibus quam idem consilium habet.
Die 20. mensis iulii proxime sequenti, iam in primo crepusculo noctis, recessit galea nostra a portu, causa eundi ad partes orientales ad servitium domini nostri regis , in qua ivit dominus {admiratus} regius ser Philippus de Georgiis, dominus Raphael de Sorba pro ambasciatore nostro ad dictum dominum regem et ser Ioannes pro patrono dictae galeae cum commissione per nos supradictos sex eis data: quae galea fuit soluta pro tribus mensibus.
Die sabbati 29. mensis iulii recessimus a civitate Iadrae una cum domino Iacobo de Raduchis, causa eundi Spaletum pro videndis metis inter Spalatenses et Clissienses, constituti super hoc una cum dominis Paulo vicebano et episcopo traguriensi et Thomasio Thomasii et Saraceno Radovani de Sibenico, die lunae proxime venimus in Spaletum et cras die martis primo augusti pervenimus iuxta fluvium Salonae pro ipso negotio explendo. Die mercurii 9. augusti reversi fuimus Spaletum et die dominico proxime inde recessimus et die martis 15. augusti pervenimus Iadram.
Die primo mensis octobris fui una cum ser Marco de Fanfogna et cum ser Simeone de Detrico in offitium rectoratus electus.
Die 8. mensis octobris incepit indulgentia de poena et culpa, prout est in ecclesia Sancti Marci Venetiis in die Ascensionis Domini, in ecclesia Sanctae Mariae presbyterorum Iadrae, ubi requiescit sanctum corpus beati Simeonis Iusti, pro reverentia ipsius corporis et in ecclesia Sanctae Anastasiae, ubi iacet eius sanctum corpus similiter, pro octo dies sequentes eo modo, quo continetur in privilegio domini papae, concesso super hoc, anno eodem; quam indulgentiam impetravit reverendissimus pater et dominus Petrus de Matafaris archiepiscopus Iadrae, ut ibi continetur expresse, et haec indulgentia incepit existentibus rectoribus Iadrae dominis Marco de Fanfognis, Simeone de Detrico et me Paulo de Paulo .
Die 27. mensis novembris, exeuntibus praedictis dominis rectoribus, reposita fuerunt privilegia nostra et certa alia iura, in capsa trium clavium quae {erant} in volta sub campanilo monasterii Sanctae Mariae monialium de Iadra, quarum trium clavium iuxta partem captam in secreto consilio Iadrae unam servare debet domina abbatissa dicti monasterii, aliam unus dominorum rectorum et tertiam unus procurator communis Iadrae, ne unus sine altero et sine ipsa domina abbatissa ipsam capsam aperire valeat. Ego igitur Paulus de Paulo tunc senior rector existens, cum supranominatis duobus primus fui, qui habui ipsam clavem.
Die 12. ianuarii applicuerunt Iadram magnifici viri domini Paulus Caroli et Carolus comites Corbaviae et Paulus Michalivich vicebanus Chroatorum, legati serenissimi principis et domini nostri Sigismundi regis Ungariae, qui die crastina in sapienti consilio nostro porrectis litteris credentialibus exposuerunt eorum ambasciatam, videlicet quod domini rectores darent ex se eidem domino regi omnes culpabiles seu participes mortis quondam dominae Elizabeth suae socrus, et eos qui alium dominium introducere in Dalmatia ⟨(voluerint)⟩, et eos qui participati sunt cum Ioanne Ioannis de Palisna, olim priore in Vrana, et cum Ioanne bano; pro quo inquirendo praecipiebant in praesentia reverendi [p. 23] patris domini Leonardi episcopi segniensis , pro hoc a domino nostro rege specialiter destinati, ut statim mitterent Tininium decem nobiles potiores ex se, et quod unus eorum essem ego Paulus, et insuper quod omnino mitterent eidem regi tres nobiles, scilicet ser Andream Nicolai, ser Maurum Petri et ser Doycum olim domini Ioannis, omnes de Grisogonis, qui inculpati veniebant de praedictis, pro adventu quorum praefixus fuit terminus usque ad secundam dominicam proxime venturam; et die 14. eiusdem mensis creati fuimus in ambasciatores praemissa causa ser Crescius de Varicassis, ser Simon Detrici et ego Paulus, qui die 16. praedicti mensis recessimus in ambasciatam et die iovis 17. pervenimus Tininium, praevenientes dominum regem . ⟨(Alii nobiles Iadrae)⟩ qui per unam horam die veneris proxime venerunt post nos, fuerunt ser Benedictus de Gallo, ser Ioannes de Victor, ser Damianus de Nassis, dominus Tibaldus de Nassis, ser Elia de Grubogna, ser Marcus de Fanfogna, ser Georgius de Rosa et ser Gabriel de Nosdrogna. Deinde die dominico venerunt ser Andreas ⟨(Nicolai)⟩, ser Maurus ⟨(Petri)⟩ et ser Doyco ⟨(quondam Ioannis)⟩, omnes de Grisogonis, praedicti. Prima die mei adventus ut supra, exposui meam ambasciatam praedicto domino nostro regi et die veneris 2. mensis februarii recesserunt quasi omnes praedicti nobiles, videlicet ser Benedictus, ser Ioannes, ser Marcus, ser Gabriel, ser Andreas, ser Maurus et ser Doyco et die sabbati sequenti recessi ego Paulus, et die martis 6. mensis februarii recessit dominus rex et ivit ad Comichium .
Die primo mensis februarii, circa mediam noctem, deruinavit quaedam pars borealis curiae Sancti Salvatoris de Iadra .
Die 9. mensis februarii facti fuimus, scilicet ser Damianus de Nassis, ser Cosa de Begna et ego Paulus, {conrectatores}.
Die 16. mensis februarii ⟨(pronuntiare fecimus)⟩ inter ecclesias, ecclesiasticos, nobiles, populares et districtuales Iadrae, quae pecunia dari debet domino nostro regi, pro rehabitione insulae Pagi .
Die martis (20.) mensis februarii, Crisii in curia domini nostri regis Sigismundi, interfectus fuit Stephanus Lazchovich cum nepote suo per certos barones Ungariae, de quo venit novum Iadram die 6. mensis martii sequentis .
Die iovis 22. mensis februarii venerunt Iadram Adamus castelanus tininiensis et Petricia familiaris domini Nicolai de Gara, Dalmatiae et Chroatiae bani, cum litteris credentialibus scriptis in Toplicia die 13. praedicti mensis et cum duabus litteris regiis, scriptis in Tinino die 3. iam dicti mensis februarii, una quarum directa ipsi bano, alia rectoribus communis nostri, pro intromittendo omnia bona domini archiepiscopi iadrensis, domini Guidonis ⟨(de Matafaris)⟩, domini Jacobi de Raduchis et ser Lodovici de Matafaris pro parte regia, existentibus rectoribus iadrensibus dominis Andrea de Grisogonis, Mazolo de Gallo et Georgio de Zadulinis, qui cum eorum secreto consilio dederunt eis facultatem eadem die intromittendi ea iuxta regium mandatum.
Die martis 27. mensis februarii de mane reversa est eadem galea nostra111)
Die primo mensis madii factus fui rector una cum ser Simone de Cucilla et cum ser Simeone Detrici et quia eodem die renuit dictus ser Simon, loco sui electus fuit ser Antonius de Grisogonis in eodem offitio.
Die lunae 28. dicti mensis madii, me existente rectore cum praedictis, de nostro mandato inceperunt portari lapides et calx, pro fabricatione capellae Sancti Simeonis Iusti, et die veneris 8. mensis iunii proxime venturi, incepit laborari fundamentum pro ipsa capella amplianda, cuius fundamenti primum lapidem ego Paulus cum episcopali benedictione posui.
Die 24. mensis septembris ex mandato domini regis captum fuit in consilio generali, quod in instrumentis publicis quae conficiuntur in Iadra, non ponatur a modo nomen archiepiscopi, sed instrumenta valeant de cetero facta ac si nomen fuisset impositum, quemadmodum prius imponebatur.
Die 11. mensis octobris, die iovis, ivi Nonam nuntius ad dominam Annam, comitissam Segniae et die crastina sum reversus.
Eodem anno die dominico iam circa primum somnum, combusta fuit domus olim ser Damiani de Zadulinis, quae est in contrata Sancti Michaelis.
Die primo mensis martii factus sum rector Iadrae ego Paulus de Paulo, una cum ser Marino de Ginanis et cum ser Ioanne de Fumatis.
Die sabbati 9. mensis martii, {regimini nostro}, intromisimus abbatem Sancti Grisogoni in palatio communis, pro excessu quem fecerat eodem die contra homines regios exactores, ⟨(qui colegerunt pecuniam)⟩ pro subsidio exercitus regii, et hoc deliberatione consilii sapientum Iadrae et praelatorum et sacerdotum Iadrae.
Die mercurii scilicet ⟨(27.)⟩ mensis martii, per ser Andream Marulae de Spaleto et ser Ioannem de Fumatis de Iadra, in praesentia ser Andreae de Grisogonis, dominae Marchitae suae sororis, et dominae Colizae de Varicassis, [p. 25] fuerunt aestimatae res ac vestes pro dote dominae Michlinae , quas portavit ad virum suum, ducatis centum quadraginta octo.
Die iovis hora circa vesperarum 28. mensis martii, venit Iadram ser -Matthaeus quondam ser Petri de Tragurio pro parte ser Ioseph, filii ser Colani de Tragurio consanguinei sui, ad contrahendum matrimonium cum filia mea Michlina et supradictis die et hora in domo mea, praesente ser Marco de Cippico de Tragurio et uxore mea Grubula, coepit primo meam, deinde statim filiae meae Michlinae manum, in nomine Spiritus Sancti, contrahendi illud matrimonium inter praedictos ser Ioseph et dominam Michlinam.
Die 12. mensis aprilis dominus Ioannes de Marino miles, ser Marinus Slovi, ser Dessa Iacobi et eiusdem mensis die 22. ser Marinus de Martino, ser Duymus Andreae, omnes de Spaleto, creati fuerunt per maius et generale consilium Iadrae, de consilio civitatis Iadrae, existentibus rectoribus Iadrae ser Marino de Ginano, ser Ioanne de Fumatis et me Paulo de Paulo, licet supradictus ser [...] eodem regimine nostro, de eodem consilio, aliquibus diebus per consilium sapientum {ceatus} fuerit [...].
Die martis 7. mensis madii, ante prandium, supradictus ser Matthaeus quondam ser Petri cum procuratione eiusdem Joseph a Spaleto revenit Iadram, et eadem hora in praesentia ser Andreae de Grisogonis, ser Marculi Petri de Cippicho de Tragurio, domini presbyteri Marchuli canonici traguriensis, ser {Artivitii} de Rivignano cancellarii Iadrae, dominarum Marchete viduae quondam ser Ioannis de Calzina, Vladislavae uxoris praedicti ser Andreae de Grisogonis, Margaretae uxoris ser Doyci domini Ioannis de Grisogonis, dominae Catharinae uxoris ser Francisci domini Pauli de Georgiis, Perutiae uxoris ser Mazoli Petri Andreae et quamplurimum aliorum procuratorio nomine, cum filia mea Michlina matrimonium per verba de praesenti contraxit, alter alterius manum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti tangens et idem {Artivitius} dotium et conventionis instrumentum, in ibidem rogatus, celebravit: examinator ⟨(extitit)⟩ ser Gabriel de Nosdrogna.
Die mercurii nocte sequenti fuit rixa et bellum intestinum in civitate Spaleti, videlicet inter nobiles et eos qui non potuerant eligi ad offitium iudicatus, ita quod eadem nocte fuerunt interfecti quattuor de familia Communis et hoc fuit 26. mensis iunii, nocte, ut praedicitur. Sequenti die hora, quasi matutina, tunc etiam fuit vulneratus letaliter unus nobilium qui vocatur Marcus filius ser Petri dicti Pecira et alius nomine Marinus Gavazulich similiter vulneratus extitit cum sagitta ab arcu; ceteri autem nobilium quidam absconderunt se et quidam etiam extra fugierunt Tragurium per moenia civitatis {efumsantes} se. Cras vero die iovis 27. dicti mensis iunii, quadraginta octo de popularibus fecerunt consiliarios, volentes omnes ipsos de cetero posse fieri iudices, et tunc in eodem consilio Marcolinum Slovi, qui principalis auctor dicitur fuisse huius nefandi sceleris, capitaneum generalem eligerunt atque rectorem, [p. 26] et eodem die intraverunt in domo Petri Zori, tunc rectoris existentis et illorum de Papalibus, quaerentes ibi si possent invenire Thomam Dobruli et Dionysium Eliae, Nicolaum Papalis generum praedicti Thomae, causa interficiendi eos statim; et die veneris 28. iunii exeunte, et nocte quasi media iam elapsa, ad auroram sabbati, in quadam parte praedictum Thomam Dobruli invenientes, mox interfecerunt ipsum, nec suum scelus confiteri permittentes, quem Marinus vocatus Casciota ense proprio primus sauciavit, postmodum quidam familiares domini archiepiscopi et similiter omnes qui ibi venerant; quo interfecto, sustulerunt pecuniam quae erat apud eum, ut fertur ducatorum duo milia trecentum, et suum cadaver ad maius dedecus suum et suorum ad forum trahentes, quodam linteamini involutum, per totam noctem iacere dimiserunt, quod iam facta die sabbati per terram vehentes in quemdam puteum, quem ipse pro communi utilitate construxerat et fecerat fodere, iecerunt cum lutamine illud cooperientes, quodque iam quarta die permiserunt suis inde extractum sepeliri in monumento eius. Consiliarii vero facti per eos sunt hi: Bernardus Clerius Perusinus, filius eius, Bartholomaeus etiam nepos eius, Marcus Crisani, Crisan filius dicti Marci Crisani, Nicolaus et Marinus filii Bercich, Ioannes Ioannis de Bononia, Mladinus {recevo} de Tragurio, Dominicus Mlinich, Daniel Barbanus et filius eiusdem Danielis, Petrulus Satnich, Franciscus et Nicolaus eiusdem Petruli nepotes, duo Natalichi, Dominicus Prodanicus Bergomensis, Dominicus filius Marci Barberii, Laurentius Cyma, Bosichius de Saxis, Bernardus et Stephanus Barcich, Blasius Radoscevich, Antonius Stanich, Marinus Radosunich, Nicolaus et Georgius Derchevich, Franciscus et Nicolaus Pocoavancich, Georgius Prodassich, Nicolaus Gavranich et Nicolaus Supernich: Duymus Zaneri, qui huius sceleris primus auctor erat, poenitens eum tot malorum fuisset causa, fugit Sibenicum et ibi mortuus est. Principales ergo huius facinoris ut dicitur hi fuere et esse: Marcolus Slovides, quattuor nati Gardelcichi et quintus autem non impedivit se in istis duo marcuadis, Franciscus Siburni et Dessa Jacobi.
Die 21. mensis octobris hora quasi vesperarum fuit maximus terraemotus in Iadra, bene septies successive; ipsorum primus fuit terribilissimus, et nocte sequenti similiter fuerunt plures, et etiam nocte post diem 24. eiusdem mensis, circa mediam noctem et circa matutinos, fuerunt terraemotus, et per omnes dies inter diem et noctem usque ad dies tredecim subsequentes modo cessavit terraemotus, et deinde die [...] novembris, hora quasi vesperarum fuit similiter unus magnus et terribilis terraemotus.
Die 24. mensis novembris applicuit ad portum Iadrae cum duabus galeis Venetorum a sepulcro Domini excellens dux Austriae , filius quondam domini Alberti ducis Austriae, ad quem recipiendum et {convitandum} ad civitatem fuerunt missi ad galeam eius per regimen civitatis dominus Philippus de Georgiis regius admiratus, dominus Crescolus de Zadulinis miles, dominus Tibaldus de Nassis legum doctor, ser Andreas quondam Nicolai de Grisogonis, Ser Simon Detrici et ego Paulus de Paulo, cui fuit commissum de receptatione et convocatione praedicti principis, qui ea descendens, introivit civitatem et audita missa in ecclesia Sanctae Mariac maioris super altare Sancti Simeonis, {ascendes} galeam, recessit a portu.
Die dominico 22. mensis decembris applicuit ad portum Iadrae una chocha et introivit {illum} de licentia regiminis. ⟨(Patronus eius erat)⟩ Spinarich, cum 70 hominibus super eam, quae ⟨(chocha)⟩ dicebatur capacitatis 1200 vascellorum, cuius longitudo erat, ut egomet mensuravi, vargorum meorum 52, praeterea corridorum quod excedebat proram per quattuor vargos, vel longitudo eius erat cum ipso corridorio, quantum est ab angulo domus ser Ioannis et ser Blasii fratrum, filiorum quondam ser Georgii de Soppe, procedendo usque portas bechariae et usque ad finem domus domini Pauli militis de Georgiis, vel quantum distat ab angulo domus {alterae}, quae est in platea haeredum domini Iacobi de Cesanis militis, procedendo usque logiam magnam Iadrae et usque ad secundam columnam ipsius logiae et latitudo ipsius chochae erat vargorum meorum 13 et arbor eius desuper coopertoria circundat palmis 12. Chabia autem eius per crucem erat palmorum 12 1/2, ad quodque latus ita, quod 14 homines stantes in ea praeliando defendant ipsam; {habebant} 27 cellulas pro dormiendo, praeterea alia parva cubicularia, inter quae erant 8 camerae satis spatiosae, habebat etiam furnos pro coquendo pane 3.
Die lunae, hora quasi tertiarum, 21. mensis aprilis, filia mea Michlina recessit a Iadra causa eundi Tragurium ad virum eius Ioseph, qui venerat cum septem barchis pro ipsa, et eodem die fecit instrumentum dotale 300 ducatorum auri ser {Artivitius} de Rivignano, cancellarius Iadrae, et etiam instrumentum obligationis centum ducatorum, quos restavi ad dandum viro suo pro residuo dictae dotis, quia quamvis vir ipsius fecerat per illud instrumentum dotale se recipisse omnes trecentos ducatos, tamen non recipit nisi ducatos ducentos igitur, et {examenat} ser Gregorius de Zivalellis dictus Corizma.
Die primo mensis madii intravi rector Iadrae una cum ser Ioanne de Soppe et ser Mauro de Grisogonis, et die 20. eiusdem mensis nos incarceravimus Antonium filium ser Damiani de Nassis, propter uxorem Iacobi merzarii, cum qua adulterium commisit: die 22. dicti mensis condemnavimus ipsum ad confinem civitatis, vel Anconae vel Arimini, pro duobus annis.
Die 7. mensis madii mensuravi arborem alterius navis chochae, quae pridie venerat de Segnia, cuius longitudo est vargorum meorum 42 et passuum communis 21 1/2, et arbor eius est per girum palmorum 66.
Die 8. mensis madii, scilicet die iovis, post horam coenae fuit facta rixa inter homines suprascriptae chochae, ita quod unus eorum interfecit alium, videlicet quendam Flammengum, et eadem hora bannivimus ipsos de civitate.
Die 22. mensis madii de mane dicta chocha exivit cathenam, sive portum Iadrae et die martis 27. mensis madii recessit ab agris nostris hora circa vesperarum.
Die primo mensis iunii praedicti nostri regiminis, presbyter Petrus Hudomich electus fuit prior sancti Martini pro duobus annis, per consilium generale.
Die lunae 2. mensis iunii applicuit Iadram Paulus Nesich cursor nostri communis cum litteris domini Zoili de Nassis, regii militis, continentibus quo modo dominus noster rex Ungariae deliberavit restituere nobis insulam Pagi pro quattuor milia ducatorum auri anno quolibet usque ad decem annos, quorum prima quattuor milia voluit habere a tunc usque viginti dies proxime venturos. — Eodem die in generali consilio obtinuimus facultatem per consilium secretum, cum decem nobilibus adiunctis nobis, modo quo melius possimus invenire dictam pecuniam et mille ducatos pro aliis expensis ultra eam, et post haec eodem die in consilio secreto et decem adiunctis, creati fuerunt quattuor {coritatores} et exactores coniectus, qui deberent coniectare dictos quinque milia ducatos, vel pignora aurea, argentea et perlatum, ac aliorum iocalium pro eis, inter quinquaginta nobiles et totidem populares, commissarias et viduas pro libito voluntatis, ac etiam inter monasteria et ecclesias.
Die martis 3. eiusdem mensis iunii idem coniectus fuit et coepit exigi per ipsos coniectatores, videlicet per ser Andream de Cesanis, ser Georgium de Rosa, ser Simeonem Detrici et per ser Thomasium de Petrizo, praesentibus nobis rectoribus.
Die veneris 6. eiusdem mensis iunii expedivimus eundem cursorem nostrum ad dominum nostrum regem, ac ad dominum Zoilum, notificantes quomodo dicta pecunia erat parata et quod transmittere volebamus eam Segniam, rogantes dominum ⟨(nostrum regem)⟩ Ungariae, ut ibidem ipsam accipere dignaretur, vel providere de secura transportatione eius usque Sagrabiam.
Die lunae 9. eiusdem mensis iunii, expedivimus alium cursorem ad praedictum dominum nostrum regem et dominum Zoilum notificantes, quomodo ipsa pecunia parata est Segniae et quomodo ipsi Pagenses muniunt castrum eorum et armant galeottam, proponentes resistere et rebellare regiae maiestati, etiam si veniret in persona, requirentes ab ipso domino nostro rege, quod, si sic fieret, nos facturi sumus.
Die mcrcurii 11. eiusdem mensis venerunt pro parte communitatis Arbi, scilicet Cerne et Cernota et Ioannes de Segna, nuntii ad nos, oferentes se ad beneplacitum nostrum contra Pagenses si expediret.
Die sabbati post meridiem, 15. mensis iunii, expedivimus galeam nostram maiorem cum ducatis quattuor milia ducentis decem et cum certo argento etc., cuius patronus fuit ser Marcus de Grade et nuntius ser Colanus Mazoli de Galellis .
Die mercurii post coenam 18. mensis iunii, reversa est galca superius dicta.
Die martis 24. mensis iunii concessum fuit Bartolo de Qualis per maius consilium Iadrae, dispensandi centum modios vini de possessionibus suis insularum Brachiae et Lesinae, anno quolibet.
Die mercurii 25. mensis iunii creavimus patronum alium pro dicta galea armanda, causa eiusdem insulae Pagi et fuit creatus ser Georgius de Zadulinis. Eodem die 25. mensis iunii, existente rectore me Paulo cum ser Ioanne de Soppe et Mauro de Grisogonis, praedicta creatio revocata fuit per consilium secretum, in quo fuerunt consiliarii undecim, videlicet domini Georgius de Georgiis, [p. 29] ser Benedictus de Gallo, ser Andreas Nicolai de Grisogonis, ser Ioannes de Victor, ser Cosa de Begna, ser Crescius Raynorii, ser Bartolomeus de Milano, ser Gregorius de Nassis, ser Georgius de Rosa, ser Simon de Detrico et ser Simon de Fanfogna.
Die ultimo eiusdem mensis iunii ante prandium, reversi sunt simul praedicti cursores cum deturbatione dictae restitutionis, videlicet quod dominus noster rex non aliter vult consentire ipsam restitutionem Pagi, nisi promittatur per nos et nostris expensis conservari sibi castrum in Iadra.
Die dominica 27. mensis iulii in consilio generali civitatis Sibenici electus fui in comitem dictae civitatis.
Die 29. dicti mensis, venit cursor ad me cum litteris quorundam amicorum, nuntians mihi dictam electionem.
Die iovis ultima dicti mensis, ser Thomasius Dominici de Sibenico portavit mihi electionem dicti comitatus.
Die iovis 7. mensis augusti venit idem cursor cum litteris regiminis Sibenici, concernentibus ut veniam omnino ad dictum offitium exercitandum per totum mensem augustum, vel prius, si mihi commoditas aderit.
Die lunae 18. mensis augusti, de sero, transmisi res et massaricias meas, cum duobus famulis Sibenicum.
Die mercurii 20. mensis augusti recessi a civitate Iadrae, iens versus Sibenicum per terram cum quattuordecim equis.
Die veneris 22. augusti hora missarum, intravi civitatem Sibenici, iuravi offitio regiminis et coepi exercere illud et tuli meam sententiam in scriptis.
Die ultimo mensis septembris intromisi in comitatu ser Dessa Duperi pro eo, quia brigentinos Spalatensium captivaverat, scilicet Vitchum nepotem ser Thomasii de Petrachis in itinere per mare euntis cum ipso Thomaso Iadram.
Die 4. mensis octobris liberavimus ipsum ser Dessam quia eodem die brigentinos spalatenses conduxit, et liberavit nobis ipsum ser Vitchum.
Die 10. mensis octobris habui residuum 400 librarum pro prima tertia pagae, sive salarii mei videlicet a ser Nicolao Dudlich libras sex solidos sex, a ser Stephano Maphei ducatos auri octo, solidos quattuor, quod ascendit ad quantitatem ducatorum in auro novem et solidorum decem.
Die 16. mensis octobris, in generale consilio data fuit mihi soli facultas exigendi omnia credita communis.
Die lunae 20. octobris, de mane, applicuit Sibenicum uxor, filia et tota familia mea.
Die mercurii 26. mensis novembris, existente me in Sibenico in offitio comitatus, ipsa filia mea Michlina una cum praedicto viro suo Joseph et cum una servitiola visitavit me Sibenicum veniens per mare, et die veneris 5. decembris reversa est Tragurium.
Die dominico 14. mensis decembris recepi in solutionem mei salarii praedicti a ser Paulo Petri Barte pro communi in affictus insulae Srimaz, quam tenet a communi, de vino vascellos duos circa modiorum 21 vel modicum plus aut minus, ad rationem solidorum triginta quinque pro singulo modio dicti vini.
Die 27. mensis decembris recepi a ser Florio Tavilich in dicta solutione libros quinquaginta.
Die iovis 8. mensis ianuarii venit ser Andreas Zege, cognatus meus, missus per regimen Traguriense ad confinem Sibenicum per tempus sex mensium.
Die 16. mensis ianuarii, recepi a eodem ser Paulo de grano quartas 150 ad rationem solidorum novom, pro singula quarta.
Die veneris 5. mensis martii data fuit a generali consilio mihi soli libertas, toto tempore offitii mei, in praedicto comitatu posse condemnare ultra statuta Sibenici et bannire omnes malefactores pro libitu voluntatis.
Die 15. mensis martii expuli a Sibenico duos Spalatenses populares praedicta auctoritate, videlicet quemdam Stephanum et Mulum pillizarium et hoc sine aliqua publicatione in arengo.
ie 16. mensis martii per publicum arengum bannivi ser Michaelem, filium ser Stephani Dragani, in Cetina per tempus unius anni, ser Saracenum Cosae Iadram per sex menses, ser Stephanum Stephani Dragoievich Tragurium per sex menses et Radichium Sisgoris in Phara per quattuor menses et ser Michaelem filium praedicti ser Stephani Dragoevich condemnavi in libras octodecim.
Die 27. mensis martii bannivi unum popularem Miterchum nomine, per tempus unius anni extra civitatem et territorium Sibenici.
Die 29. mensis martii condemnavi ser Ioannem Crustionacich in libras ducentum.
Die 5. mensis aprilis in generali consilio creati fuerunt quattuor nobiles qui una mecum et cum curia provideant de iactu fiendi inter portas portus Sibenici, data et concessa eis omni auctoritate de dicto loco et tempore, faciendi praedictos iactus, dissicandi tantum quantum videbitur eis et die crastina videlicet sexto praedicti mensis ivimus cum domino Thoma Thomasevich, Andrea Iurani et Nicolao Todosii iudice sibenicense et cum [dictis] quattuor provisoribus, videlicet ser Stephano Dragani, ser Cipriano Duymich, ser Floro Tavilich et ser Nicolao Semianich ad locum fiendi iactus et determinavimus locum ubi fieri debet.
Item die 6. scilicet praedicti mensis aprilis, iecimus proclamari et publice banniri, quod nullus Ragusiensis qui aufugerat de Ragusio proxime elapsis diebus, propter aliquem tractatum qui voluit fieri in Ragusio, non praesumat accedere ad civitatem Sibenicensem, vel districtum eius sub poena, qua puniendus esset Ragusio, si caperetur.
Die 7. praedicti mensis aprilis licentiavimus ser Franculum Flori de Spaleto, ut cras per totam diem recederet de Sibenico et cum presbytero qui venerat secum pro aliqua legatione.
Dio 11. mensis aprilis relegavi quinque personas de Sibenico, videlicet ser Nicolaum Dissori et ser Discottam Nicole in Tragurium, ser Thomam Iurich in Brach, ser Damianum Nursiae quo vult, et hoc sine praefixo tempore ad nostri beneplacitum.
Die 12. mensis aprilis proclamavimus per civitatem, quod nullus Spaltensium intrinsecorum audeat et praesumat accedere Sibenicum sine licentia et permissione nostra speciali, sub certa poena et similiter quod nullus Sibenicensis audeat nec praesumat accedere Spaletum, sub eadem poena.
Die 15. mensis aprilis, et fuit iovis sancta, fecimus pacem inter ser Stephanum Dragani cum attinentibus suis et inter Ioannem Naplavich et Georgium Draganich etc., et haec pax fuit facta in palatio comitatus, praesentibus multis nobilibus Sibenici et consanguineis utriusque partis.
Die 18. mensis aprilis, in die resurrectionis Christi, in palatio praedictae communitatis, coram pluribus nobilibus Sibenicensibus, fecimus pacem inter ser Stephanum Dragani et ser Paulum Petrovich.
Die iovis penultimo mensis aprilis, ser Ioannes Naplavich iudex et ego comes ivimus ad protomagistrum Sibenici, ad locum ubi debet esse iactus ultra scriptus, et misimus signaculos in mari, inter quos iactari debent lapides et proiectus.
Die veneris 7. mensis madii, applicuerunt Sibenicum cum una galeotta iadrensi, in qua erat patronus ser Marcus de Pomo, ser Damianus de Nassis et ser Andreas Nicolai de Grisogonis, ambasciatores communis Iadrae ad tractandum unionem inter communitatem Iadrae et communitatem Sibenici et alias civitates Dalmatiae. - Eodem die in consilio generali dictae civitatis captum fuit per omnes in dicto consilio, ut firmetur dicta unio inter praedictam communitatem Iadrae et Sibenici, etiam si aliae civitates Dalmatiae huic unioni dissentiant.
Die 19. mensis madii incepimus iactum praedictum inter portas et fuimus ibi duo iudices et ego comes tertius, et nobiscum fuit ser Stephanus Maphei et ego in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti cum benedictione proieci primum lapidem cum fasculo {sermitis}.
Die 5. mensis iunii audivi novum, quod dominus noster rex Sigismundus reversus est Ungariam, et locutus fuit hoc, qui propriis oculis vidit ipsum sanum et {incolumen} in loco vocato Vela Sobbota.
Die mercurii 28. mensis iulii transmisi unam barcham cum rebus meis Iadram.
Die 2. mensis augusti recepi totum residuum dicti mei salarii.
Die 20. mensis augusti intervenit casus Ioannis nepotis mei, scilicet filii ser Andreae de Grisogonis, videlicet quia nocte praeterita inventus in domo ser Zanini Barbae de Sibenico, et eodem die expedivi eum Iadram, ne deterius contigeret dicta occasione, cui dedi de pecunia mea, quando recessit, libras [...] solidos octo.
Die lunae 23. mensis augusti recessi a Sibenico et ivi Tragurium et venit in societate mea ser Daniel Marini, ser Ioannes Naplavich et ser Nicolaus Dissote.
Die iovis 26. praedicti mensis augusti, pervenimus in Tragurium.
Die sabbati 2. mensis octobris, recessi a Tragurio.
Die mercurii 6. mensis octobris applicui Iadram cum tota familia mea.
Die veneris 29. mensis octobris, Spalatenses intrinseci cum Clissiensibus, illis de Poglizia et Radobiglia dederunt maximum conflictum Traguriensibus, verberantes multa animalia, concremantes villas et occidentes ac captivantes homines et nobiles et populares. Inter quos captivati fuerunt ser Stipe et Nico, fratres, filii quondam ser Petri de Zegis dicti {Scilociach}, ser Iacobus {Sciobote}, Thomas Zore filius Marmaz, Vitus Mazardich et Paparocich; et Augustinus quondam ser Nicolae Avelini, per Spalatenses a manu salva in civitate Spaleti fuit trucidatus et deinde pro maiori contemptu submersus in mari prope civitatem.
Die iovis 2. mensis decembris, comes Nicolaus, filius quondam domini comitis Anz, applicuit Iadram, veniens per terram bene cum centum equitibus, cum quo fuerunt plures nobiles Chroatiae, inter quos reverendissimus pater dominus episcopus corbaviensis et dominus Bernhardus vice-comes Segniae. Die eodem fecit mihi loqui per ipsum dominem vicecomitem pro factis meis, videlicet requirens me in suum consiliarium et die crastina, scilicet die veneris ante prandium secessit a Iadra.
Die 3. mensis decembris ser Andreas Mazoy, ser Nicola Maricich et Iusca Petracchis, nobiles cives spalatenses, ac ser Stipe Petri Zegis, nobilis civis traguriensis, qui eodem die intraverunt cum multis equitibus Chroatorum, videlicet Cetinae, Clissii et aliis Dalmatis, videlicet Sibenicensibus, inter quos fuerunt ser Ioannes Miscich, ser Georgius Draganich et ser Stephanus Cicchini fuerunt per Spalatenses intrinsecos interfecti et similiter nonnuli Chroatorum, videlicet Cetinensium, quorum cadavera iacuerunt in platea dictae civitatis Spaleti per duos dies et ultra.
Die sabbati 18. eiusdem mensis decembris, communitas Iadrae accommodavit communitati Tragurii galeottam suam in defensione eorum et in offensam dictorum Spalatensium, quae galeotta die praedicto quasi in meridie, cum gente traguriensi, nautis videlicet et balestariis, secessit a portu Iadrae, cuius galeottae fuit patronus ser Blascho Andreae de Tragurio.
Die martis primo mensis februarii, obiit magnificus vicecomes Thomas de Corbavia. Eodem anno die veneris 4. mensis februarii, Spalatenses intrinseci una cum gentibus vicebani, scilicet Clissiensibus, Pogliziensibus et aliis comburerunt molendina et quasi totum territorium Tragurii et praedati sunt multa animalia eorum, ac multas gentes captivaverunt, inter quos fuit captus presbyter Iacobus, canonicus traguriensis.
Die 15. mensis februarii, videlicet die martis, obiit comes Butcho.
Die dominicali scilicet 13. mensis martii, serenissimus dominus noster Sigismundus rex Ungariae retrocedens a partibus Boemiae, applicuit Budam.
Die veneris 18. mensis martii, retrocessit ipsa galeotta in portum Iadrae, ducta per eosdem Tragurienses.
In festo Sancti Nicolai, scilicet die 6. mensis decembris, amputatum fuit caput in platea Iadrae Antonio sartori pro eo, quia tractaverit cum Angelo quondam Nicolai cimatoris et quibusdam aliis forensibus, interficere nobiles Iadrae, et hoc fuit tempore regiminis dominorum Ioannis de Victor, Cosae de Begna et Luciani de Georgiis.
Die sabbati 7. mensis ianuarii, captum fuit in consilio generali Iadrae in quo fuerunt consiliarii quinquaginta quinque, per quadraginta octo ballotas, quod omnis forensis possit placitare etiam pro aliis in variis Iadrae iudiciis quibuscumque et assumere opus advocationis. Et pars ivit existentibus rectoribus Iadrae, domino Guidone de Matafaris, ser Mauro de Grisogonis et ser Georgio de Rosa.
Die dominico 19. mensis februarii in generali consilio Iadrae, captum fuit quod ser Gaspinus Damianus quondam iudicis Moysi de Segnia, et ser Nicola Theodosii de Spaleto, sint de consilio Iadrae.
Die iovis 23. mensis februarii de nocte ante primum somnum, fuit in Iadra grando maxima, ita quod fuerunt grana magnitudinis unius magnae avelanae et quasi unius parvae nucis et eadem nocte fuit portata una creatura unius infantis vivi circa trium mensium apud ecclesiam Sancti Martini ante Iadram, quae creatura nata fuit sine ambobus pedibus usque in unguines, loco quorum pedum habebat in utroque latere modicum carnis quasi unius pani, carebat totaliter una manu usque ad spatulam et in alia manu habebat unum signum tantum; et paucis diebus ante haec visus fuit cometa in coelo.
Die martis 16. mensis madii in consilio generali Iadrae, electus fui in rectoratus offitio loco ser Thomae de Petrizio, qui renuntiaverat offitium eiusdem rectoratus, remanentibus in ipso offitio ser Ioanne quondam ser Mauri de Grisogonis et ser Ancha de Soppe.
Die 26. mensis iunii, et fuit dies lunae, in Tragurio obiit ser Stipe, filius ser Zege Ioseph et die martis sequenti fuit sepultus et die dominico scilicet 2. mensis iulii proxime sequentis de hoc applicuit novum in Iadra.
Die lunae, hora completorii, 3. mensis iulii, recessit Grubula et ivit Tragurium pro condolendo se de praedicta morte et ivit cum ipsa ser Petrus de Calzina, gener eius et die mercurii de meridie reversa est Iadram, quam associavit ser Ioseph, gener eius.
Die 27. mensis augusti, existentibus rectoribus civitatis Iadrae, videlicet domino Guidone de Matafaris et Paulo quondam domini Francisci de Georgiis, ac ser Simone de Fanfogna, duobus eorum absentibus a civitate, scilicet praedictis dominis Guidone et Paulo, militibus, qui una cum ser Damiano de Nassis et ser Georgio de Rosa die praecedenti iovis, scilicet 24. eiusdem mensis augusti iverunt ambasciatores pro communi Iadrae ad Harvoye voyvodam sub castro Ostrovize existentem et eorum loco duobus examinatoribus, videlicet [p. 34] ser Crescio de Grubogna et Gabriele de Nosdrogna ut moris est per tesseram subrogatis usque ad reversionem praenominatorum dominorum Guidonis et Pauli rectorum, ut supra, in consilio Iadrae generali celebrato in ecclesia Sancti Stephani martyris de Iadra, in quo fuerunt septuaginta octo consiliarii, posito partito per ballotas et pissides, quarum non sincere fuerunt tres, de non quinque, per reliquos septuaginta captum fuit, quod dominus Aloysius vicarius illustris principis domini Ladislavi regis Hierusalem et Siciliae, ac capitaneus quinque galearum et unius brigentini eiusdem domini regis, existentium ante portum Iadrae, cum paucis suorum sociorum ingrederetur Iadram et tunc elevetur vexillum praedicti domini regis et vexillum regni Ungariae simul et semel, quo capto praeceptum fuit domini Iacobo de Raduchis, ser Andreae de Grisogonis, ser Georgio de Zadulinis, ser Simoni Detrico, ser Thomasio de Petrizio et mihi Paulo, ut introduceremus ipsum solemniter cum tubis et cetera, et sic fecimus. Quo ingrediente per portam Sancti Grisogoni, primo et ante omnia ingressus est ecclesiam Sancti Grisogoni de Iadra in medio reverendissimorum patrum dominorum archiepiscopi iadrensis et domini abbatis Sancti Grisogoni petivit plateam et euntibus secum usque ad domum ser Michae de Soppe praedictis dominis, rectore et examinatoribus cum magna comitiva nobilium et ignobilium et tunc immediate elevata fuerunt vexilla regis et regni antedictorum una simul cum vexillo Sancti Grisogoni cum magna solemnitate et vociferatione laudis; et nocte sequenti fuerunt magni ignes per totam civitatem in signum laetitiae et cras ante prandium processio solemnis et missa in ecclesia Santi Grisogoni cum praedicatione unius fratris minorum et post prandium tripudia et chorea in domo ser Lodovici de Matafaris in logia et per plateam cum dominabus Iadrensium.
Die lunae sequentis, 28. dicti mensis augusti, in consilio sapientum deliberatum fuit, quod ipsae galeae libere intrent in portum Iadrae.
Die iovis sequentis 31. mensis augusti, idem dominus capitaneus cum certa comitiva Bosnensium et cum fratre voyvodae et cum aliquibus Iadrensibus equitavit ad voyvodam in Semunich, postulante ipsum cum prandio, causa habendi inter se colloquium de factis regis.
Die dominico 3. mensis septembris, existentibus rectoribus dominis Iacobo de Raduchis, ser Antonio de Grisogonis et ser Gabriele de Nosdrogna, in consilio generali de Iadra, in quo fuerunt nobiles ultra septuaginta, praesentibus dominis archiepiscopo iadrensi, abbatibus Sancti Grisogoni et Rogove, episcopo tininiensi, archidiacono et archipresbytero, iuravimus domino Aloysio capitaneo superius descripto, ad Sancta Dei evangelia super missale in manu dicti domini archiepiscopi et domini capitanei fidelitatem et homagium praenominati domini regis Ladislavi.
Die lunae 4. mensis septembris, in consilio sapientum Iadrae, in quo fuerunt nobiles tredecim, captum fuit per omnes quod deinceps rex Ladislavus [p. 35] in omnibus instrumentis Iadrae intendetur sicut rex Ungariae, Hierusalem et Siciliae .
Die martis 5. mensis septembris, dominus Aloysius Aldemarisco de Neapoli, vicarius generalis in partibus Dalmatiae, Chroatiae et cetera et capitaneus generalis praedicti domini regis Ladislavi litteris suis datis Iadrae die praedicto, constituit me familiarem advocatum civilem dicti domini regis, ac procuratorem eius et omnium suarum camerarum trentesimae et talis in partibus Dalmatiae et Chroatiae existentium.
Die mercurii 6. mensis septembris ultrascriptus dominus vicarius cum gentibus suis circa trecentis, Simon de Detrico caput gentium nostrorum numero circa quattuorcentarum, videlicet Pagensium et ceterum circa duo centum, villanorum terrae firmae circa centum et inter populares balistarios et alios de civitate et insulares circa centum, post vesperas exierunt ad campum contra Vranam una cum 500 equitibus Harvoye voyvodae.
Die dominico 10. mensis septembris in consilio sapientum captum fuit, quod Philippus de Georgiis, qui ad requisitionem dominorum rectorum Iadrae noluit exire Vranam, sed clausit se contra exercitum praedictum, habeatur ex tunc pro infideli et quod omnia bona eius sint confiscata pro communi Iadrae tanquam rebellis.
Die mercurii 11. mensis octobris, castrum Vranae dedit se ipsi domino Aloysio capitaneo, nomine domini regis Ladislavi praedicti recipienti illud, quo die idem dominus capitaneus cum gente sua et nostra ingressus est illud.
Die dominico 15. mensis octobris idem capitaneus intromisit domum ser Philippi de Georgiis, quae est apud ecclesiam Sanctae Anastasiae et cepit habitare in ea.
Die mercurii 18. mensis octobris idem capitaneus cum circa 50 equis et tres galeae eius, iverunt sub castrum Lyube et cras die iovis habuit illud castrum et die veneris iam in crepusculo rediit Iadram.
Die sabbati 21. mensis octobris Marculus et Ioannes Garbiza secesserunt de Spaleto, euntes versus Ungariam, ut dicitur.
Die mercurii sequentis, scilicet 25 mensis octobris, dominus capitaneus praedictus cum tribus galeis, in quibus fuerunt circa 40 homines, scilicet Pagensium, iam de sero profectus est versus Spaletum.
Die iovis 9. mensis novembris applicuit Iadram unus barcussius cum circa 30 armigeris domini nostri regis Ladislavi.
Die dominico 12. mensis novembris venit Iadram cum una galea dominus Anzulinus, frater domini capitanei praedicti .
Die lunae 13. mensis novembris in generali consilio Iadrae, in quo fuerunt nobiles quinquaginta tres, non sincere fuerunt sex, de non unus, captum fuit per reliquos: quod Pagensium omnes domos quas habent in Pago, [p. 36] praecipitentur funditus, videlicet extirparentur radicitus, et omnes salinae, terrae, loca et quaecumque habent in insula Pagi, confiscari debeant pro communi Iadrae.
Die dominico 19. mensis novembris Tragurienses cum magna solemnitate erexerunt vexillum domini regis Ladislavi et die sabbati proxime sequentis, Sibenicenses fecerunt idem.
Die veneris 24 mensis novembris idem dominus capitaneus reversus est Iadram cum galeis suis.
Die veneris 1. mensis decembris applicuit Iadram stipendiator praedicti domini nostri regis. Die eodem dominus capitaneus ad sonum tubarum fecit proclamare in platea Iadrae, quod quilibet nobiles iadrenses tunc absentes a civitate Iadrae, qui moram traherent ubicumque in Dalmatia, Chroatia, vel etiam in Slavonia rediisse debuissent Iadram usque ad festum Nativitatis Domini nostri et qui fuisset, seu moram traheret, ubicumque remotus usque quadraginta dies proxime venturos inclusive, sub poena contumatiae et infidelitatis ac confiscationis omnium bonorum, et poena eadem nullus eorum qui sunt in Iadra sine scitu eius, quousque regium explicaret oraculum eis, exire deberent districtum Iadrae.
Die sabbati 9. mensis decembris, dominus capitaneus praedictus intromisit domum ser Philippi de Georgiis et ipsam pro parte domini regis Ladislavi donavit Harvoye voyvodae.
Die iovis 21. mensis decembris praedictus dominus capitaneus cum litteris credentialibus praefati domini regis praecepit domino abbati Sancti Cosmae et Damiani, ser fratri Frederico de Georgiis, domino Paulo et ser Luciano de Georgiis, Damiano de Begna, ser Georgio de Zadulinis, ser Simone ⟨(Detrico)⟩, ⟨(ser)⟩ Bontiole et Nicole Gregorii, ser Antonio et Cresciolo Damiani, ser Ioanni Michaelis, omnium de Nassis, ser Misciolo de Calzina [...] filiis ser Magioli de Gallo, ut vadant in Apuliam ad praedictum dominum regem, qui omnes in eadem galea domini capitanei antedicti, die mercurii 27. eiusdem mensis decembris, recesserunt a porta Iadrae.
Die iovis 21. mensis decembris, Spalatenses exititii per concordiam intraverunt Spaletum; quinque illorum de civitate expulsi fuerunt, scilicet duo nobiles et tres populares, et unus fuit privatus oculis.
Die sabbato 27. mensis ianuarii ⟨(dominus capitaneus)⟩ transmisit galeam suam in Apuliam.
Die dominico 28. mensis ianuarii idem dominus capitaneus intromisit bona ser Damiani de Nassis, praecipiens ipsa describi per scribam eius, praecipiens etiam uxori suae et filio Petro, ut usque tertiam diem evacuaret domum.
Die lunae 5. mensis februarii dominus Antonutius et dominus Franciscus [p. 37] de Contarenis cum gentibus eorum armigeris, una cum vice-bano Harvoy et ser Aloysio de Matafaris, transiverunt versus Bihachium. Eodem die dominus Paulus Bisseno, noviter creatus per Ungaros banus Chroatiae, per gentes Harvoye ductus fuit captivus Iadram et datus in manus domini capitanei praedicti.
Venerabilis domina soror Mariza, quondam ser Crescii de Zadulinis, nobilis civis Iadrae, die dominico 18. mensis februarii disponsata et annullata fuit in abbatissam monasterii Sanctae Mariae monialium de Iadra.
Die sabbati 10. mensis martii ultrascriptus dominus abbas Rogove cum duobus nobilibus una cum domino duce Trojae, scilicet domino Perecto , et cum nostris ambasciatoribus, scilicet domino Iacobo de Raduchis et Simone Detrico, in galea praedicti domini capitanei et una cum domino Anzulino, fratre eiusdem domini capitanei, reversi sunt Iadram.
Die sabbati 25. mensis augusti obiit ser Colanus de Begna.
Die iovis 7. mensis februarii de nocte ante crepusculum, Arbensium exititii intraverunt civitatem Arbi, in quo introitu interfecti fuerunt ser Damianus et ser Stephanus de Dominis, ser Nicolaus de Zaro, eius filius adhuc puer mortaliter fuit vulneratus; interfectus etiam fuit quidam presbyter Lucas de Tragurio, et quidam popularis, propter metum credens natando aufugere, submersus est in mari.
Die dominica immediate sequenti, turris magna quae tenebatur pro domino nostro rege a gente sua , eisdem intrantibus reddidit se et die veneris de sero galeotta nostra, quae fuit Pagensium, sub patronatu domini Francisci domini Pauli de Georgiis, qui etiam ambasciator pro parte nostri comitis ad ipsos intrantes ivit in favorem ipsorum Arbensium, qui aufugerunt una cum domino Lodovico de Matafaris eunte cum brigentino in quo eodem die redierat a Cherso, recessit a portu Iadrae et die iovis eiusdem mensis februarii 21, ipsa galeotta nostra, ipso domino Lodovico adhuc remanente, reversa est Iadram et eodem die iam de sero, ipse dominus Lodovicus similiter applicuit.
Die sabbati 22. mensis martii, existentibus rectoribus Iadrae dominis Guidone de Matafaris, Antonutio de Grisogonis et ser Ioanne de Victor, bannitus fuit Ioannes filius ser Andreae de Grisogonis extra districtum Iadrae per 50 milliaria et per tempus unius anni, qui die crastina, quae fuit dominica Palmarum 23. eiusdem mensis, quia sic sententiatum fuit et determinatum per ipsos dominos rectores, recessit a Iadra in exilium.
Tempore primiveris paucissimae hvrundines venerunt ad partes nostras, et illae quae venerunt per plures dies ante tempus consuetum transfretaverunt ultra mare, et ubi aliis temporibus bis ante recessum nidificabant, tunc semel.
Die lunae 7. mensis aprilis, religiosa domina Francischina de Zivalellis, abbatissa monialium Sancti Nicolai monialium de Iadra, obiit et cras die sequenti sepulturae tradita fuit.
Die iovis 17. mensis aprilis, religiosa domina soror Coliza, filia quondam domini Francisci de Georgiis, monialis eiusdem monasterii, electa et pronuntiata fuit in abbatissam praedicti monasterii et die sabbati eiusdem mensis aprilis 26., ipsa domina soror Coliza migravit in Domino et die sequenti scilicet dominico, corpus suum traditum fuit sepulturae et die dominico 11. mensis madii fuit confirmata et consecrata in abbatissam eiusdem monasterii religiosa domina soror Catharina, filia quondam ser Colani de Blassis.
Die dominico 11. mensis madii apparuit hora tertiarum signum in coelo, apparuit enim sol circulatus arcu foederis, quem extra circulum antecedebat luna et inter circulum sequebatur stella una.
De mense iunii in insula Pasmani in loco dicto Othus , quaedam mulier Priba nomine, postquam moriretur et sepulta esset in eadem insula per plures ibi existentes visibiliter visa est et maxime per quandam aliam [p. 39] mulierem quam ipsa mortua manu propria verberaverat et nisi exproclamasset adiutorium et cucurissent gentes quae prope erant, interficiebat ipsam, qui adcurrentes viderunt eam et exclamantem verberatam et excapillatam, nec viderunt quemquam circa ipsam, sed dixit eis, quod visibiliter vidit et cognovit ipsam; quae mortua plures et plures novitates fecit in domo quondam Venturini de Cesanis ibi existente et demum coadunatis pluribus rebus et massariciis dictae domus in loco ubi expiravit, in eadem domo imposuit ignem et nisi quidam insularii nocte ibi prope dormientes iam in aurora intrassent domum praedictam et extinguissent ignem, combussisset domum cum omnibus rebus; et multas alias novitates fecit per insulam, ita quod prae timore ibi in propinquo homines praesertim nocte non audebant morari. De quo die veneris ⟨(4.)⟩ mensis iulii proxime sequentis, me ibi existente ⟨(una cum)⟩ dominis Iacobo de Raduchis et Blasio de Soppe rectoribus Iadrae, per filios dicti Venturini, scilicet Petrum et Ioannem et per plures insulanos querimonia porrecta extitit et petita licentia, ut possent sepulturam excoperire et infigere cugnum in pectus eius, quoad praedicta iam cessaretur, quibus hoc concessum extitit.
Die veneris 3. mensis octobris captus fuit Bellota de Pago per alios Pagenses et ductus fuit in Pagum aliquibus vulneribus vulneratus et cras de mane dominus Paulus de Georgiis, comes Pagi, fecit ipsum suspendere per ipsius famulum ad furcas.
Eodem anno nulla parva avicula, prout passeres et similia, apparebat apud nos, muschae infestae ac ultra solitum modum gignitae duraverunt per totam aestatem, pulices paucissimae; et iam sequenti hyeme fuerunt maxime siccitates, ita quod de aqua in puteis vix poterat reperiri, venti septentrionales a festo Sanctae Luciae de mense decembris quasi per dies centum cum asperrimis frigoribus et insuetis continuo viguerunt profundissimae nives, glacies grossissimae et latae in montibus et apud maritima, ita ut multi portus et littora satis large congelata fuerunt per insulas nostras et iuxta civitatem, propter quod multi parvulorum piscium in mari natantes mortui inveniebantur a piscatoribus, aucupes etiam capiebant ranunculas paucas cum digitis sive pedibus desiccatis frigore et gelu maximo, et inde circa finem mensis martii proxime sequentis, cecidit quaedam caligo in partibus istis, et tunc immediate et quasi eodem die apud nos multi civium nostrorum nobilium, ignobilium, pauperum, divitum, laicorum, clericorum ac religiosorum et cunctorum hominum utriusque sexus ceciderunt in aegritudinem cum ingenti {tussa} et capitis dolore, febricitantes, ita ut eodem die similiter circa 15 nobiles de potioribus et populares plusquam 20 iacuerunt infirmati, et in cursu scilicet dierum ultro centum numero, posuerunt se in lecto et demum subsequenter ultra mille infirmati sunt in civitate nostra, ita quod non evasit domus aliqua, quae careret aegritudinibus, imo quasi omnes de singula domo iacuerunt in lecto; pauci enim de ipsa infirmitate mortui sunt, et illi qui decesserunt pro maiori parte, fuerunt valde senes.
De mense februarii alii duo Pagenses et unus Segniensis, Mervicca scilicet, capti ut supra et ducti Iadram, suspensi fuerunt, scilicet ipse Mervicca ante Iadram et alii duo ad portam.
Die veneris 12. mensis martii, existentibus rectoribus Iadrae domino Antonio de Grisogonis tunc absente, ser Colano de Matafaris et ser Gabrieli de Nosdrogna, in secreto consilio Iadrae, in quo fuerunt tredecim nobiles, videlicet domino Guidone da Matafaris, domino Cresciolo de Zadulinis, ser Ioanne de Nassis, ser Cosa de Begna, ser Elia de Grubogna, ser Georgio de Rosa, ser Francisco de Georgiis, ser Iacobo de Ferro, ser Simone de Fanfogna, ser Colano de Galello, ser Crescio de Rainerii, ser Colano de Gnaro examinatore loco domini Antonii rectoris praedicti, et me Paulo de Paulo, captum et deliberatum fuit per omnes, quod insula Novaliae intromittatur pro communi Iadrae et ibi prope reparetur quoddam fortalitium.
Die iovis 4. scilicet mensis iunii sequentis, adhuc unus Pagensis, qui captus fuerat pridie in Scrixa, nomine Zorcus, fuerit coactus ad caudam equi usque furcas et inde suspensus ad furcas prope Iadram.
Die sabbati 20. mensis iunii, dominus Andriolus quondam ser Stephani de Arbo, cum nonnullis exititiis Arbensium, per modum pacis et concordiae cum intrinsecis intraverunt Arbum hora vesperarum, et cras post celebrationem missae solemnis in ecclesia cathedrali, pacem et unionem inter utrosque sacramento solemni firmaverunt.
Die 22. mensis iunii, in festo Sancti Ioannis Baptistae exercitus communis Venetiarum intravit Veronam per partem .
Die 7. mensis iulii vidi quoddam animal parvulum, non bene poterat discerni an gatta fuisset, quod habebat pedes octo caput unum et caudas duas et quasi videbantur duo corpora coniuncta iuxta pectus; caput magnum ostendebat aurem, sed et cetera membrorum [...] gatta; quod animal mortuum, proiectum erat prope ecclesiam Sancti Platonis de Iadrai.
Die martis 20. mensis octobris, adhuc unus Pagensis ad furcas suspensus fuit in puncta Michae .
Die 24. mensis ianuarii chocha Anconitanorum cum multis mercantiis pannorum et ramis eorum et etiam Ragusiensium, passa fuit naufragium in insulis nostris, quo perierunt homines, ut dicitur, triginta sex.
Die lunae 22. mensis martii constitutus fui syndicus et procurator fratrum et conventus Sancti Dominici de Iadra per fratres conventus praedicti et notarius ⟨(extitit)⟩ Theodorus Prandinus.
Die sabbati 27. mensis martii, existentibus rectoribus Iadrae ser Antonutio de Grisogonis, ser Colano de Matafaris et ser Crescolo de Cressavis, ser [p. 41] Ioannes filius ser Andreae de Grisogonis vulneratus fuit super fronte per famulum ser Cresole de Zivallelis.
Die dominicali 6. mensis iunii, existentibus rectoribus dominis Guidone de Matafaris, Crescio de Zadulinis et ser Simone de Cressavis, abolitum fuit nomen meum a consilio sapientum ad petitionem Andreae de {Serz}, proinde, quod dicto ser Andrea de Grisogonis consanguineo meo et ser Veturino de Calzina, [...] quia ipse {iustabat} ut solverent impraestitum ducati unius pro quolibet [...] non {abstante} quod unius eorum filius et nepos et alterius frater erat in exercitu sub castro Novigradi.
Die 9. mensis iunii Carlucius de Turi de Neapoli, regius homo, introduxit nos in possessionem Novagliae.
Die dominicali 22. (aut 29.) mensis augusti, combustae fuerunt quaedam domus ser Nicolai prope monasterium Sancti Nicolai et scala qua ingrediuntur novitiae intrantes monasterium, et fuit de nocte circa primum somnum.
Die dominicali 3. mensis octobris, existentibus rectoribus dominis Antonio de Grisogonis, Crescio de Botono et Gabriele de Nosdrogna, in generali consilio civitatis Iadrae infrascripti nobiles Croatorum fuerunt accepti in cives et consiliarios Iadrae, videlicet [...] .
Die mercurii ante prandium 16. mensis februarii, castrum Novigradi, sub quo die martis videlicet 8. mensis februarii proxime praeteriti posuimus campum excrcitus nostri, capitaneo nostro, scilicet domino Aloisio de Matafaris, ibi cum certis nobilibus nostris et gente nostra armigerum existente, reddidit se, et illud gens nostra introivit, et die sabbati 26. mensis februarii exercitus noster per mare, munito castro Novigradi, recessit et ivit versus Scrissia et intromisso {fero} Scrissiae ac fortificato turribus, die sabbati 12. mensis martii reversus est Iadram .
Ser Ioannes, filius ser Andreae de Grisogonis, in exercitu sub castro Novigradi die iovis 10. mensis februarii sagittatus fuit in cosa dextra.
Die martis 8. mensis martii, Petrus vir Milize servitialis meae, de sera, per quosdam Vlacorum, dum solus pergeret ad molendina, mortaliter super caput vulneratus et multis vulneribus per totam personam peremptus fuit ut die veneris eiusdem mensis 25. sepultus fuit apud ecclesiam Sanctae Mariae presbyterorum.
Die martis 21. mensis iunii consecrata fuit ecclesia Sancti Grisogoni de Iadra.
Die sabbati 25. mensis iunii, in aurora, fuit valde terribilis terraemotus.
Die primo iulii intravimus electi rectores Iadrae, dominus Andreolus de Dominis, Madius de Fanfogna et ego Paulus de Paulo.
Die 16. eiusdem mensis iulii dominus Ioannes de Lusignano, Bareti dux, [p. 42] in generali consilio Iadrae confirmatus fuit per unum annum in comitem Iadrae, cum salario consueto [...] ducatorum auri , ad rationem solidorum septuaginta duo pro ducato.
In festo Sancti Iacobi de Galicia, 25. mensis iulii, incepit fratalea ipsius in civitate Iadrae, pro cuius solemnitate fuit cantata missa solemnis in ecclesia Sancti Stephani de Iadra et in capella ipsius Sancti Iacobi, existentibus rectoribus Iadrae dominis Andreolo de Dominis de Arbo, Mazolo de Fanfogna et me Paulo de Paulo.
Die martis 26. mensis iulii proxime sequentis, filius ser Budoli de Rusco vulneravit cum gladio sub barba Ioannem de Casol [...] cancellarium Iadrae.
Die martis [...] mensis augusti, electus et constitutus fui procurator monasterii Sanctae Mariae monialium de Iadra. Notarius ⟨(extitit)⟩ Theodorus de Prandino .
Die 8. mensis aprilis Sibenico fuit magnus ignis, ita quod multae domus concrematae fuerunt.
Die dominico 22. mensis aprilis quidam actus devotissimus factus extitit in Iadra per Francolum {aporcorarium} filium Anzeli de Galgano, cum una imagine gloriosae Virginis, cum imagine Gabrielis archangeli [...] fuerunt portatae in ecclesia fratrum minorum cum maxima solemnitate et comitata domino archiepiscopo, omni clero, rectoribus, militibus et nobilibus multis civibus et forensibus ac popularibus dominabus et foeminis puellis, virginibus et maritatis, cum magnis cautionibus ecclesiasticis et musicis instrumentis et cum multa effusione lachrymarum pro devotione, ubi consecratae fuerunt per dominum archiepiscopum cum solemnitate missarum, quo die idem Francolus magnum fecit et solemne convivium nuptiarum ad instar ipsius beatae Virginis ob reverentiam.
Die lunae 25. mensis iunii dominus Lucas de Firmo, archiepiscopus iadrensis per homines Cyofi castellani Iadrae, captus in archiepiscopatu suo et ductus in castrum extitit, quo facto per omnes ecclesias siluerunt campanae et ecclesiarum aditus, clausis portis, nulli patuit.
Die iovis 28. eiusdem mensis iunii, quibusdam pactis et conditionibus liberatus fuit.
Die sabbati 14. mensis iulii, existentibus rectoribus ser Simeone Detrici, ser Simeone de Fanfogna et Simeone de Zadulinis, electus fui comes Pagi.
Die mercurii 25. eiusdem mensis iulii, recessi a Iadra, causa eundi Pagum et die iovis ante vesperas applicui Pagum et cras die veneris in mane elegi vice comitem et iudices.