Author: CORIOLANI CEPIONIS DALMATAEEditor: Neven Jovanović2012-03-09
Quom praefectus triremis ad classem proficiscerer, quam felicissimus imperator Venetorum Petrus Mocenicus contra Othomanum, Turcorum principem, ducebat, uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent effetam esse naturam nec producere tales uiros quales priscis temporibus extiterunt omniaque mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex hoc maxime apparet. Nam si pagina 138 apud Graecos atque Romanos multi ob singulas uirtutes clari habiti sunt, quid de Mocenico imperatore dicendum sit, cui, quicquid potuit benigna natura efficere, omnia simul contulit. Omitto genus clarum, formam grauem atque regiam dignitatem prae se ferentem, eloquentiam promptam, ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper, in subditos indulgens, in omnes denique iustissimus, alieni abstinens, sui liberalis, et qui omnes cupiditates atque animi illecebras facillime spernit. Nonne ergo iure hunc uirum non solum conferre, uerum etiam praeponere priscis illis imperatoribus atque ducibus debemus gratiasque agere nostris temporibus quae talem tantumque uirum tulerunt? Et quoniam solent pictores alicuius egregi artificis exactum signum atque imaginem ad imitandum proponere ut tales ipsi euadere possint quales auctores illius picturae fuerint, sic etiam huius optimi imperatoris clarissimique principis atque ducis mores et uitam te aemulari uelim ut, cum eius uirtutes assecutus fueris, honores quoque ac dignitates, summum denique principatus gradum in re publica obtinere possis.
Vale.
pagina 139 Quom Venetiis nuntiatum esset Othomanum, Turcorum principem, ingentibus copiis terra marique Euboiam inuasisse Chalcidemque, eiusdem insulae urbem, intra paucos dies expugnasse omnesque insulas atque ciuitates Graeciae copiarum magnitudine Othomani perterritas, iam non in uirtute sed in fuga spem habere (nam classis Othomani numerum trecentarum nauium expleuerat, terrestres uero copiae centum et uiginti milia militum excedebant), ciuitas trepida atque de statu rerum sollicita etiam propriae saluti diffidere coepit. Tunc et supplicationes indictae et uota publice priuatimque suscepta si status rei publicae integer maneret. Tum patres rogati conueniunt, fit frequens Senatus, graues atque uariae sententiae dicuntur. Tandem nihil potius in re fore decernunt quam eligere probatissimum imperatorem qui et auctoritate sua labantes ac fractos animos sociorum et subditorum confirmaret et uirtute atque animi magnitudine tanto hosti pagina 140 obuiam iret. Fit Senatus decretum ut Nicolaus Canalis imperator reuocetur, deinde omnibus suffragiis ad tale negotium idoneus imperator designatur Petrus, clarissima familia Mocenica ortus; quae gens a primordiis ipsius urbis inter patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit. Petrus quoque ipse non minus ob uitae integritatem atque fidei sanctimoniam quam ob animi magnitudinem et belli peritiam clarus habetur. Quapropter et strenuus imperator senatorque optimus, et ciuis bonus semper existimatus est. Itaque accepto imperio armata trireme festine atque sine mora nauem conscendit intraque paucos dies fauonio flante Venetiis soluit prosperaque nauigatione usus non post multos dies in Graeciam uenit. [Postquam] igitur ad eam prouinciam delatus est, nihil antiquius ratus quam fractos animos sociorum praesentia sua atque oratione confirmare, omnes insulas atque ciuitates Graeciae percurrit, benigna oratione ciuium deiectos ac prostratos animos erigit excitatque, affirmans non uera uirtute, sed dolo pagina 141 Othomanum Chalcidem expugnasse, qui tanquam latro ex insidiis inopinantes atque imparatos aggressus erat, breuique se effecturum ut Othomanus ad sua tutanda potius quam ad aliena rapienda uires atque animum intendat. Ubi satis confirmatos omnium animos perspexit, nauigationem Euboiam uersus dirigit. Iamque fretum quod Euboiam a continenti diuidit intrauerat quom offendit Nicolaum Canalem imperatorem collecto undique magno numero nauium distributisque ordinibus Chalcidem aggredi atque oppugnare uelle. Statuerat enim fortunam experiri si quo pacto amissam urbem recuperare posset. Nicolaus conspecta naue Mocenici (ex signis aduertit successorem aduenire) e uestigioque naui desiliens scapham ascendit et ad Mocenicum uenit. Ubi complexi atque consalutati inuicem sunt, Nicolaus: ‘Vides - inquit - optime imperator, uides magnitudinem classis, quam accitis undique nauibus comparaui, omnibusque ad oppugnandam urbem necessariis instruxi. Praeterea distributis partibus praefectis ac turmarum ducibus, qua quisque urbem oppugnaret ordines optime disposui. Quapropter magnam spem in manibus urbis recuperandae habes. Igitur trado tibi imperium: rem a me inceptam prosequere, absque dubio urbe potiturus’. Mocenicus uero, pagina 142 rei publicae potius quam dignitatis suae habita ratione, ne aduentu suo ipse nouus, et consiliorum sui antecessoris ignarus, rem turbare uideretur, respondit: ‘Nicolae, perge ut coepisti: dummodo rei publicae proficias, me uel socium uel comitem habeto, ad omnia munia a te mihi mandata paratum, modo urbem amissam recuperare possis’. Nicolaus, nihil se agere uelle respondens alienis auspiciis, imperio se abdicat. Tum Mocenicus Nicolaum potius magnifice quam ex animo locutum, conatusque frustra fieri aduertit. Nam et copiae quas Nicolaus exposuerat, obtruncatis duobus praefectis triremium, in fugam uersae; aliquot etiam naues tormentis, quas bombardas appellamus, fractae atque perforatae erant, quae uix ne submergerentur se sustinebant. Itaque, amissa spe potiundae urbis, cuiuscunque generis naues, subitario apparatu excitas, omnes dimisit. Et quoniam, iam transacta aestate, hibernum tempus appetebat, cum reliqua classe nauium longarum ad Peloponnesi urbes se recepit. Ibi enim statuit futurum expectare annum, habens in animo adueniente aestate aliquod praeclarum facinus facere, quo posset acceptam cladem superiori anno amissae Euboiae resarcire. Interim tamen, et naues inualidas reficere, et alias circum pagina 143 Aegeas insulas mittere, ad confirmandos sociorum animos, operam dabat. Dum haec in Graecia aguntur, designantur Venetiis duo legati, uiri aetate graues, maritimique belli haud ignari: Marinus Malipetrus et Ludouicus Bembus, quorum consilio imperator in bello administrando uteretur. Qui, armatis triremibus, appetente uere ad imperatorem mature se conferunt, cum eo simul quid aestate noua agendum, quidue esset potissimum, et ad opprimendum hostem et rei publicae statum confirmandum, deliberaturi. Ferdinandus quoque, Apuliae rex, ex foedere misit naues rostratas decem sub Rechaiensio duce, qui ex consilio imperatoris nostri bellum contra Turcum gesturus esset. Othomanus, Turcorum princeps, ueritus, opinor, ne ob amissam Euboiam christiani principes simul conspirarent belloque se opprimerent, experiri statuit, si quo pacto rem cum Venetis componere posset, uel, tempus trahendo, atrocitatem Chalcidicae cladis lenire, usus opera atque ministerio nouercae suae mulieris christianae, Georgii, olim Triballorum {dispotae}, filiae. Quae, cognita priuigni uoluntate, ex suis domesticis fideliorem Venetias misit, cui mandat daret operam ut Veneti legatos ad Turcum mittant, affirmans, si uenerint, ex sententia rem composituros esse. pagina 144 Mittuntur ergo duo legati, Nicolaus Coccus et Franciscus Capellus, qui conscensa naui primum ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones Turcus offerret Senatum certiorem reddunt. Veneti reiectis conditionibus ex Senatus decreto legatos domum reuocant. Interim Franciscus Capellus febri correptus moritur. Nicolaus, alter legatus, primum piscatoria nauicula Lemnum, inde, nactus Venetam triremem, Cretam se contulit. Dum legati proficiscuntur, dum de conditionibus agitur in mittendis etiam atque remittendis litteris, tota aestas effluxit. Qua, etsi imperator cupiditate arderet patrare aliquod egregium facinus, et se et suorum maiorum gloria dignum, dissuadentibus tamen legatis nihil actum est. Verebantur enim ne barbarus hostis, bello lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus inferret. Igitur, iam instante hieme, dux regiae classis Neapolim ad regem se recepit. Marinus quoque Malipetrus cum Ludouico Bembo legati domum reuocantur. Veneti, de compositione rerum cum Turco spe reiecta, in sequentem annum bello se pagina 145 praeparare statuunt. Mittuntur ergo oratores, primum ad Romanum Pontificem, deinde ad regem Ferdinandum, quatenus eos monerent suaderentque ut ad opprimendum communem hostem pestemque perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili sua non defuturum promisit. Ferdinandus quoque rex summo studio nauare operam in annum futurum pollicitus est. Imperator etiam misit nuntios cum litteris et ad magistrum Rhodiae religionis et ad regem Cyprium, ut uere ineunte bello se praeparent, nauesque ex foedere debitas mitterent. Interea ipse cum classe circum Aegeas insulas obnauigat. Timebat enim ne hostis, nactus opportunitatem, aliquam ex foederatis ac subditis insulis opprimeret: nam multa in eis oppida debilia ac male munita sunt. Dum in his locis cum classe moratur, accepit uicum Ioniae opulentissimum temere sine praesidio esse. Situs est in continenti, ex aduerso Chiorum oppido (Passagium incolae uocant), in quem totius paene Asiae prouinciae merces comportantur, inde Chium deuehuntur. Ea urbs his temporibus, sub Genuensium ditione simul cum insula posita, omnibus fere Italiae populis commune emporium est. pagina 146 Quapropter Passagium et frequentibus habitatoribus, et tabernae in eo mercibus repletae sunt. Igitur sublucano tempore imperator cum classe ad litus uico proximum applicuit. Ibi milites exposuit ac nauales socios, quibus addidit etiam non paruam partem turbae remigum, omnibusque praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo gradu ad uicum tendit. Coloni ac uici habitatores, subito hoste ac insperato malo perterriti, ad proximos montes diffugiunt. Nostri uicum habitatoribus uacuum, sed omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis tapetis, uersicolori ac serica ueste, pannoque hircinae lanae, quem zambilotum dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt, praedamque omnem ad naues referunt. Imperator ditata classe ad reficiendas naues in hiberna Methonam se recepit: brumae enim tunc erat tempus, annique pars saeuissima. Nec Methonae illi multos dies manere licuit. Motus enim crebris rumoribus, qui de Turcorum classe ferebantur, Lemnum uersus nauigare statuit. pagina 147 Erat autem fama Othomanum ad occupandam eam insulam quadraginta triremes optime instructas praeparasse. Itaque imperator, paratis necessariis acceptoque commeatu, uelocissimo cursu cum tota classe Lemnum se contulit. Comperit ibi de Othomani classe rumorem falsum fuisse. Lemnos insula duo oppida habet: Paleocastrum et Cocinum appellant. Cocinum terraemotu quassum funditus corruerat, maxima etiam pars murorum ac turrium Paleocastri, quae imperator summo studio reficere ac restituere curauit, praesidiumque militum quos ex Peloponneso adduxerat oppido imposuit, compositisque insulae rebus inde soluens Methonam reuersus est. Dum illic naues reficere necessariaque ad bellum parare studet, Venetiis designantur duo legati, uiri ob res gestas domi forisque clarissimi, Stephanus Malipetrus et Victor Soprantius, qui sumpto magistratu naues conscendunt, ad imperatoremque se mature conferunt. Ubi, habito simul colloquio, communi consensu statuunt praeter nauales copias decem equites in singulas naues accipere. Per omnes enim urbes Peloponnesi quae Venetorum sociae ac subditae sunt, habent Veneti mercenarios equites natione Epirotas, quos Graeco uerbo Stratiotas uocant, uiros magni pagina 148 animi et ad omne facinus peragendum paratos, qui, crebris excursionibus totam illam partem Peloponnesi quae Othomano subiecta est deuastantes, paene ad solitudinem redegerunt. Haec gens, natura ipsa hoc illi tribuente, est rapacissima, magisque ad praedam quam ad proelium apta atque instructa. Utuntur scuto, ense atque hasta; pauci lorica, reliqui bombicina thorace contra hostium arma se muniunt. Equos etiam {exectos} ad sustinendos uel longissimos cursus aptos habent. Prae caeteris, tamen, uirtute et exercitatione pollent qui Neapolim inhabitant: ciuitas est Peloponnesi in Argiuorum agro sita. Igitur imperator et legati simul cum tota classe Neapolim se conferunt, equites nauibus imponunt, inde ad excurrendas ac depraedandas Asiae maritimas prouincias totis uiribus contendunt. Graecas autem prouincias atque insulas Othomano subditas imperator nunquam uel minimo damno afficere uoluit, quoniam, praeter praesidia atque magistratus ab Othomano impositos, populi omnes christiani sunt. Asia uero prouincia tota barbara atque infidelis, Machometanaeque superstitioni dedita ac deuicta est. Quapropter, totam Graeciam praeternauigans, Lesbum uenit, atque ad orientale promontorium insulae, quoniam ea pars pagina 149 habitatoribus uacua erat, habens portum tutissimum, cum tota classe se contulit. Ex opposito est Aeolia, regio opulentissima, habens oppidum maritimum Castri appellatum, situm in agro Pergameno. Pergamus fuit olim ciuitas in tota Asia celebrata, in qua primum usus chartae ex pellibus caprinis inuentus est: quamobrem et pergamenae dictae sunt. Huius urbis reges maiori parti Asiae imperitarunt, quorum ultimus Attalus Philopater Romanum populum heredem instituit. Nunc uix uestigia quidem tantae urbis apparent. Ager tamen propter fertilitatem frequentibus uicis habitatur. Itaque intempesta nocte Lesbo soluens, ad ulteriora litora summo mane uenit. Expositis equitibus, magna etiam parte naualium copiarum, omnibus praeposuit Iacobum Parisotum magistrum classis, quem uulgari ac uernaculo sermone armiraliam dicimus. Huius officium est cursum nauigationis dirigere ac disponere, nauali etiam turbae ius reddere, et ob leuia delicta in eos animaduertere: grauiora uero peccata puniendi imperatoris munus est. Quo duce ac praefecto posthac imperator ad omnes excursiones usus est. Igitur dux, locato ad subsidia idoneo numero equitum, additis etiam naualibus sociis ac militibus, pagina 150 caeteros omnes ad depopulandum agrum misit. Qui, ueluti e carceribus missi, citatissimo cursu omnes uicos circumiacentes excurrunt, magnum numerum mortalium capiunt, omnium pecorum greges agunt. Praeterea uaria supellectili se ac armenta onerant. Dum nostri cum praeda reuertuntur, equites hostium ex proximis locis exciti simul coeunt. Nam, qui manus nostrorum effugerant, clamoribus atque ululatibus omnia compleuerant. Itaque cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu proelium ineunt. Obtruncatis multis ex hostibus, caeteros in fugam uertunt. Itaque omnis praeda ad naues reducitur. Equites interfectorum hostium capita imperatori offerunt, singulos aureos in singula capita accepturi. Nam imperator promiserat unicuique interfecti hostis caput deferenti aureum se soluturum, quod semper postea seruatum est. Imperator, oneratis praeda nauibus, ad quandam insulam desertam ac portuosam, quam nunc Sanctam Panaiam uocant, quae inter Chium ac continentem sita est, se recepit. pagina 151 Ibi omnem praedam exposuit, elegitque tres quaestores ex praefectis nauium, duos Venetos, tertium Dalmatam, quem morem etiam creandorum quaestorum semper tenuit. Quaestores uero primum decimam totius praedae, iuxta antiquissimum morem Venetorum imperatori dant; equites ex praeda per eos capta, factis partibus, duas pro se retinent, tertiam quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas praefecti nauium fecerant, soluuntur, reliqua pecunia aequis portionibus in naues diuiditur. Legatis uero, quantum singulae naues acceperant, duplum datur. Praefecti acceptam pecuniam, portionem tertiam sibi retinentes, reliquam inter naualem turbam pro condicione hominum diuidunt. Quibus expeditis, imperator nocturna nauigatione ad insulas Cariae adiacentes uenit, depopulaturus eam partem regionis quae olim Gnidiorum ager fuerat. Gnidus autem fuit ciuitas Cariae propter duos portus pagina 152 ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac sexus capiunt, praeterea pecoris quantum ad usum satis, nemine resistente, accipitur; aliarum rerum, praeter paucos tapetas et centones, nihil. Ex centonibus enim illa gens et tabernacula portatu facilia - quoniam stationes pascendi pecoris gratia saepe mutant - et culcitras dormiendi causa faciunt. Imperator imposita in naues omni praeda ad Delon insulam uenit. Haec olim ob insigne Apollinis templum et sacrorum cerimonias conuentibus uniuersae Graeciae celebrata fuit, nunc deserta ac inhabitata est. Extant tamen templi et amphitheatri uestigia albi marmoris, columnarum quoque ac signorum maximus numerus, colossus pagina 153 etiam cubitorum quindecim, cum hac inscriptione: Νάξος Ἀπόλλωνι. Sunt et cisternae multae mirae magnitudinis, etiam nunc aquarum plenae. Hic per quaestores ex instituto omnis praeda diuisa est; deinde facta licitatione captiui uenduntur, pecuniaque redacta ex consuetudine diuiditur. Quibus peractis imperator, quoniam commeatus classi defecerant, ad Peloponnesi urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum promontorium Rechaiensius, regiae classis dux, cum decem septem triremibus ei occurrit. Ubi, nauticorum more celeumate ac signis inuicem consalutati, simul Methonam ueniunt. Ibi imperator accepit Cardinalem quoque, legatum Pontificis Romani, cum classe aduenire. Deinde, acceptis cibariis, simul cum regio duce ad insulas Asiae adiacentes mature se contulit. Habent Rhodii oppidum opere ac defensoribus munitissimum ac inexpugnabile, quod Castellum Sancti Petri uocant, situm in ea parte Cariae quae Coo insulae opposita est, ad quod multi christianorum, seruitutem Turcorum fugientes, ex tota Asia quotidie se conferunt, pagina 154 et quoniam extra munitiones hostis omnia tenet, oppidanis ne lignandi quidem gratia exire licet. Hic mira de canum sagacitate ac solertia narrantur. Habent enim oppidani ultra quinquaginta canes, quos nocte extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum ducunt, si uero in hostem inciderint, latratibus persequuntur et dilacerant. Et si cui haec mira ac incredibilia uidentur, legat Plinium in Naturali Historia, qui de hoc animali multa maiora tradidit. Quapropter imperator, ut oppidanis ad necessaria exire atque euagari longius facultas daretur, circumiacentes uicos oppido depopulari statuit. Ergo tota nocte nauigans, dum adhuc tenebrae essent, ad litora oppido proxima uenit. Sed, cum aduertisset uel minimam partem nauium secum esse, nihil agendo diem opperiri statuit. Silentio enim lunae nox obscura erat; impedientibus etiam cursum nonnullis scopulis, rectores nauium per errorem alia ex parte cuiusdam promontorii naues appulerant. Sed cum iam illuxisset, praefecti, aduertentes imperatorem secum non esse, solutis funibus ac pagina 155 sublatis ancoris, promontorium circumremigantes mature se ad imperatorem conferunt. Imperator ilico exponere equites partemque turbae naualis iubet. Iamque diei hora prima erat; incolae uisa classe imbellem turbam ad montes fugere cogunt, ipsi se ad conserendam manum cum hoste praeparant, uiribus ac asperitate loci freti. Hi enim uiri propter assiduas cum oppidanis consertationes prae caeteris Asiaticis uirtute pollent. Nostri, uisa aduersariorum audacia, instructi procedunt, et cum ad iactum lapidis iam uentum esset, magno clamore ab utraque parte edito infestis armis concurrunt. Atrox proelium committitur. Equites, impedientibus praeruptis saxis, nostris non multum auxilio fuere. Nauales uero socii ac milites eminus plumbea glande tormento emissa et sagittis, cominus ense et hasta hostem feriunt. Hostis quoque missilibus, quibus maxime praeualebat, nostrorum multos sauciat. Stetit aliquantulum anceps proelium. Tandem nostri, et numero et uirtute superantes, obtruncatis multis hostem in fugam uertunt. Multi uiui capiuntur, caeteri ad praeruptos montes atque inuios anfractus pagina 156 se recipiunt. Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad quinquaginta sunt. Quarta deinde die ad quendam locum Cariae, qui nunc Tabia dicitur, summo diluculo uenit. Ibi coeuntia ex utroque latere maria magnam partem Cariae peninsulam efficiunt. Ager Alicarnasseorum olim erat, quae ciuitas fuit regia principum Cariae, in qua Artemisia regina Mausolo uiro suo monumentum mirae magnitudinis ac opere insigne construxit, quod et ex uiri nomine Mausoleum appellauit, et postea inter septem mirabilia mundi connumeratum est; ex quo etiam omnia monumenta praeclara Mausolea dicta sunt. Cuius nos inter urbis ruinas pagina 157 uestigia uidimus. In his locis homines, ignaui et ab agricultura abhorrentes, pastoriciam exercent. Itaque equites ac pedites expositi cursim omnia peragrant. Praedam ingentem hominum ac pecorum agunt, quam absque mora ad naues adducunt. Assumpta ergo imperator in naues praeda, ad insulam inhabitatam, cui Caprariae nomen est, uenit. Ibi, ex instituto iam more, praeda omnis per quaestores nouos diuisa, deinde posita hasta captiui uenditi, et pecunia distributa est. Nam mos erat imperatori nouae praedae nouos quaestores designare. Dum haec aguntur, nuntiatum est legatum Pontificis cum classe adesse. Igitur imperator instructa armis signisque ornata classe obuiam ei procedit. Cui occurrens ipse et tota classis, celeumate ac caeteris quae laetitiam animi exprimere et ostendere solent, legati aduentum excipiunt. Deinde imperator ad legatum se contulit. Quo [salutato]: ‘Audisti - inquit - forsitan ac legisti, optime pater, multa quae Senatus Venetus pro fide christiana ac libertate Ecclesiae strenue et magnifice gesserit; nunc etiam uides. Nonus enim iam annus uoluitur ex quo Veneti, caeteris principibus christianis torpentibus, praeter Ferdinandum regem, graue et periculosum pagina 158 bellum gerunt ac sustinent. Nec nos paenitet laborum et impensae, modo rei publicae christianae profuturi simus. Quoniam igitur his diebus Aeoliam atque Cariam, opulentissimas barbari hostis regiones, omnia ferro igneque prosternendo pecore ac colonis expoliaui, nunc, quia ades, tuo ductu atque auspiciis caetera agentur’. Tum Cardinalis: ‘Et legi et audiui et etiam nunc uideo, egregie imperator, Venetorum animum in defendenda religione christiana supra omnes reges ac principes praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero quas adduxi tuum imperium sequentur’. Venit ad eos et regius dux: ipse enim cum sua classe aderat. Itaque, simul collocuti, Samum diuertunt, ibi deliberaturi quid potissimum agendum sit. pagina 159 Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula discurrunt. Dum uariae ferae capiuntur, adolescens quidam, Dalmata natione et lingua, urso mirae magnitudinis occurrit, dumque eum uenabulo transfigere studet, ursus uitato ictu adolescentem occupat atque prosternit. Iuuenis praesenti animo ambas auriculas eius manibus apprehendit, caputque ferae a se tam diu remotum tenuit, ne ab ea dentibus laceraretur, quoad alter adolescens eiusdem gentis accurrens ursum a tergo gladio interemit. Cadit itaque ubique magnus numerus ferarum; tota classis uenatione repletur. Aguntur festi dies; gregalis turba epulis ac uino indulget, praecipue Illyrici, quorum inter nauales copias maximus numerus est. Pateris uina propinant, canticis ad bibendum socios inuitantes. Ubi ad satietatem repleti sunt, pagina 160 actorum memores, unusquisque operam suam iactando magnifice extollit. Solent enim rebus bene gestis etiam ignaui gloriari. Interim principes congregati, quid potissimum agendum sit, consultant. Tum ex communi sententia Attaliam, Pamphiliae urbem, quae ab Attalo Philadelpho condita est, subitario apparatu oppugnare statuunt, sperantes, si de repente improuisam aggrederentur, absque bombardis et murorum deiectione urbe potiri. Attalia urbs est litoralis, omnium maritimarum Asiae prouinciae maxima, habens portum multis turribus ab utroque latere munitum et catena clausum: propterea Aegyptiis ac Syriis mercatoribus celebrata. Quamobrem toti prouinciae commune emporium est. Igitur imperator praefectos nauium ad se uocat, uti scalas et crates binas aut ternas in naues conficerent iubet. Quibus strenue paratis Samo soluit; zephyro flante Rhodum praeternauigans uelocissimo cursu ad insulas Chelidonias delatus est. Rhodii quoque duas triremes in auxilium mittunt. Erat autem numerus uniuersae classis nauium octuaginta quinque. Ex quibus Pontifex decem et nouem miserat, regiae decem et septem erant, Rhodiae duae, Venetae quadraginta et septem, in quibus Dalmaticae duodecim. pagina 161 Nonnullae ex Venetis, ad munia obeunda ab imperatore eis demandata, aberant. Hic imperator inito nauium numero ad urbem tendit. Distabat autem milia passuum sexaginta, hora erat diei fere decima. Itaque tota insequenti nocte aduerso uento remigando, hora diei tertia ad litus urbi proximum classem appulit. Hinc Victorem Soprantium legatum cum decem nauibus, ut portum oppidi capiat, mittit; Stephano Malipetro, altero legato, cum reliquis naualibus copiis a parte continentis urbem oppugnare iubet. Equitibus mandat ut proximum collem urbi praesidii causa capiant. Omnes monet essent memores pristinae uirtutis, pugnaturi contra barbarum hostem imbellem atque imparatum pro religione christiana ac maiestate Veneti imperii, ostendens urbem opulentissimam auro, argento, pretiosaque supellectili refertam. Quam si caperent, diuites domum esse redituros affirmat. Omnes alacri animo orationem imperatoris accipiunt. Quibus dimissis, ipse cum legato Pontificis ac regio duce in naui se continet, inde, si qua necessaria postea forent, subministraturus. Equites ergo uelocissimo cursu omnia excurrunt, praedam hominum ac pecorum agunt, deinde pagina 162 ad collem sibi demonstratum se conferunt. Victor Soprantius, impulsa remis naue, celeri cursu ad portum uenit, ac primus magno impetu ingruentibus undique bombardis, telis ac sagittis, catenam fregit atque portum intrat. Subsequuntur reliquae naues. Nostri quam primum turres omnes, quae circa portum erant, trucidatis defensoribus capiunt. Erat extra muros ad portum suburbium optime aedificatum, in quo habitabant maxime mercatores exponendarum atque imponendarum in naues mercium commodi gratia, qui omnes uisa classe, subito malo perterriti, relictis omnibus in urbem confugerant. Erant tabernae pipere, cinnamomo, caryophyllo, ture, tapetis et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature omnia diripiunt, praedamque in naues imponunt, deinde supposito igne tecta omnia concremant. Et quia ob altitudinem murorum urbem scalis oppugnare nulla spes erat, muros suffodere tentant. Rhodius praefectus cum suis militibus ad portam urbis accedit, dolabris ac securibus portarum claustra frangere ac deicere aggressus. Interim oppidani ex opposito portas muro obstruunt pagina 163 sagittisque ac aliis missilibus desuper nostros feriunt, saxa maximi ponderis demittunt. Praefectus Rhodiorum, dum acriter operi instat, ingenti saxo ictus conteritur, quem sui mortuum e uestigio ad naues referunt. Ignis, conflagrantibus tectis ac impellente uento, nostros perturbat et ab oppugnatione summouet. Interim a parte continentis Stephanus Malipetrus urbem corona cinxerat, atque ad muros militem admouerat. Erat urbs ab ea parte duplici muro ac fossa munita. Nostri autem admotis scalis interfectis defensoribus strenue primos muros capiunt. Ubi ad secundos uentum est, scalae non dimidiam murorum altitudinem aequare potuerant: tunc, desperata scalis expugnatione, trabes undique muro apponunt, cratibus desuper iactis contegunt. Quibus paratis, nostri crates subeunt ac muros suffodiunt. Ad portas etiam urbis, quae occidentem spectant, ligna, taedam et aliam aridam materiam coaceruantes apponunt, et igne supposito claustra lignea portarum comburunt. At oppidani has quoque ualidissimo muro muniunt, alii per muros discurrunt, saxa et alia pondera in suffodientes muros deuoluunt, pagina 164 sulfur ac picem ardentem ad comburendas crates, quae nostros a saxis defendebant, demittunt. Tum nostri milites eminus sagittis ac glande plumbea tormento excussa oppidanos a defensione murorum deturbare tentant, multos uulnerant ac interficiunt. Oppidani etiam bombardis et aliis missilibus in nostros pugnant. Nonnulli saucii ex nostris cadunt, atrox pugna ubique committitur. Legatus obequitans instat, hortatur, ut rem strenue gerant obtestans. Praefecti quoque nauium omnes pro uirili sua operam nauare student, et munia sibi demandata strenue exequuntur. Erat in urbe mulier christiana, Illyrica natione, multis annis in seruitute uitam degens, quae, per muros discurrens, sicubi nostros cessare ac remisse rem agere animaduerterat, increpabat: ‘Quid cessatis, uiri? Vultisne urbem opulentissimam atque omni barbara gaza refertam maleque munitam ignauia atque secordia uestra relinquere? Iam maximam partem defensorum uestris armis confossam esse affirmo’. Quam cum barbarus quidam sic loquentem audisset, obiurgare coepit ac flagra interminari. Illa, periculi oblita atque quemcunque exitum fortuna datura esset ⟨subire parata⟩, secura uestem componit ac ex muro desiliit, pagina 165 quam semiuiuam nostri excipiunt. Illa, Christo animam commendans, inter manus nostrorum expirat. Itaque mulier egregia seruitutem, quam uiua non potuit, moriens effugit. Nostri exanime corpus sepeliunt. Dum a nostris pro gloria ac cupiditate potiundae ciuitatis, ab hostibus pro patria, libertate, coniugibus ac liberis ubique acerrime res geritur, nox interueniens pugnam dirimit. Legati ad classem redeunt, relicto ad urbem idoneo praesidio, ne quis exire aut intrare urbem posset. Principes ad legatorum aduentum coeunt. Legati acta referunt, simul edocent urbem praealto muro ac ualido undique munitam et defensoribus satis instructam esse; propterea sine bombardis, quibus muri prosternerentur, potiundae urbis nullam spem esse. Et quoniam iam hibernum tempus appropinquabat, et ad uehendas ex Peloponneso bombardas multorum dierum erat opus, nec classis absque portu tuto manere poterat (nam tota ora Pamphyliae importuosa est, unicum urbis portum habens, uix quindecim nauium capacem, sinusque Pamphyliae apertus ac expositus, maxime quoque uulturno et austro, pagina 166 qui uenti praecipue Pamphylio mari saeuire solent), igitur, ex communi sententia, decernunt in crastinum obsidionem soluere et deuastatis omnibus, quae extra urbem sunt, inde recedere. Erant autem suburbana magnificis tectis aedificata et quae frequentibus uillis speciosae urbis faciem prae se ferebant. Horti quoque erant arboribus pomiferis egregie exculti, ac fontibus undique manantibus irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt, cuncta prosternendo deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum Rhodi esset, aduenit Usunasani, regis Persarum, orator, qui, Cardinalem ac imperatorem et reliquos principes classis adiens, narrat suasionibus ac monitis Katarini Zeni, uiri patricii, Venetorum oratoris, regem Persarum ad opprimendum Othomanum in expeditione esse, et iam eius duces cum expedita manu magna audacia Armeniam minorem Othomano subditam inuasisse, Tocatque, ualidissimam urbem {eiudem} regionis, et nonnulla alia oppida cepisse. Deinde affirmat Persas equis, uiris satis superque abundare; Persas quoque hasta, ense, sagittis ad pugnam pagina 167 idoneos, caeterum reliqui instrumenti bellici ignaros atque expertes esse. Proinde Pontificem Romanum, Venetos atque alios principes christianos se adire uelle dicit, oraturus uti regem suum tormentis, ad expugnandas urbes et ad summouendum eminus hostem necessariis, iuuarent. Cardinalis ac imperator cum reliquis principibus oratoris uerba benigne accipiunt, et ad impetranda quae petebat bene sperare iubent. Insuper ualidissimam classem uiris atque armis optime instructam ostentant, affirmantes ad omnem nutum regi Persarum ubique praesto esse futuram. Itaque dimisso oratore se ad agendum, quoad per tempestates liceret, praeparant. Est ex parte occidentis oppidi Sancti Petri, de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis pagina 168 locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii factis, cuncta depopulatur, prostratis quaecunque igne aut ferro uastari poterant. Hic occisorum hostium, qui resistentes interfecti erant, allata sunt capita centum et triginta septem, caeterum captiuorum magnus numerus, qui omnes sub hasta uenditi, et pecunia inde exacta, facta etiam portione pontificiis ac regiis militibus, diuiditur. Inde soluens imperator cum tota classe ad Naxon insulam uenit: ibi enim onerariae naues pane onustae ex imperatoris iussu classem expectabant. Et quoniam autumni ultimum tempus erat, regius dux accepta missione cum sua classe domum profecturus recessit. Pontificis legatus cum imperatore nostro, antequam hiems ingrueret, aliquod egregium facinus edere statuunt. Edoctus enim erat imperator Smyrnam, urbem Ioniae opulentissimam, male munitam esse. Cuius maxima pars murorum ob uetustatem corruerat, quos ciues, longa pace usi, restituere neglexerant. Et quoniam in longissimo sinu urbs sita est, et a frequenti nauigatione multum recedens, bellum ne senserat quidem. Ciues eius securi et absque metu uitam agebant. Igitur imperator, Naxo soluens, pagina 169 primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum hosti occurrunt atque congrediuntur, sed a nostris et numero et uirtute superati sine mora trucidantur, alii tecta ascendentes tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu matrum abstrahunt, ipsas quoque matres capientes; alii muliebrem turbam de templis extrahunt, Machometum inuocantem; reluctantes per crines apprehensas trahunt. pagina 170 Quaedam uidua, cum in monumentum uiri sui incidisset, complexa monumentum, quasi uiuum ad auxilium uocabat, subindeque dicebat: ‘En, quos nunquam uiuos ulla uis separare potuit, nunc barbarus hostis diuidet’. Et cum nullo modo inde abstrahi posset, miles stricto gladio sponte praebenti ac distendenti collum caput abscidit, inquiens: ‘I nunc, et marito tuo te consocia’. Multi, mancipia spernentes, ornamenta mulierum pretiosa, uestes pictas cuiusque generis, uasa aenea Damasceno opere egregie caelata, auro argentoque distincta, ac aliam pretiosam supellectilem diripiunt ac distrahunt. Ubique gemitus, ubique luctus exauditur. Tota urbs planctibus atque ululatibus completur. Interim quidam, effugiens, praefecto urbis, quem illa gens subassam uocat, tunc in uilla manenti nuntiat urbem captam ab hostibus atque direptam esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito magno clamore laxatis habenis atque aduersis hastis concurrunt. pagina 171 Subsequuntur pedites, cruenta pugna committitur. Nostri uero milites, qui equitibus mixti erant, a duce edocti praelongis lanceis hostem in faciem feriebant. Pugnatum aliquamdiu est pari marte. Dum hostes acrius instant, Petrus Frasina, uir strenuus et inter equites nostros clarus, Balabanum, hostium ducem, gutture hasta transfixo equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum nonnulla corruerant, quaedam etiam extabant, inter quae Homeri monumentum cum statua et inscriptione Graecis litteris. Ager quoque urbi circumiectus, optime excultus ac Melo fluuio interfluente irriguus, frequentibus uillis habitabatur, quae omnia igne et ferro a nostris prostrata sunt. Delata sunt interfectorum hostium capita pagina 172 ducenta et quindecim; captiuorum innumerabilis turba. Imperator, omni praeda nauibus imposita, ad quasdam insulas olim habitatas, nunc desertas, tantum aquis cisternarum ueterum abundantes, se contulit. Ibi expositi captiui posita hasta omnes uenduntur. Reliqua praeda absque sorte militi concessa est, quod etiam imperator in reliquis excursionibus semper seruauerat. Itaque quaestores iam ex consuetudine pecuniam omnem diuidunt. Deinde quarta die imperator in Clazomeniorum agro copias exposuit, ad locum qui nunc caput Stilari dicitur. Clazomenae oppidum fuit in fine sinus Smyrnaei positum, Anaxagora ciue suo, qui Archelai phisici et Euripidis poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a {nostri} intercipiuntur. Abducta est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia. Quibus peractis imperator, quoniam iam hibernum tempus instabat, Peloponnesum uersus cursum suum dirigit. Itaque subsolano flante cum legato Pontificis intra paucos dies Methonam delatus est. Et cum iam hibernum tempus adesset, legatus Pontificis, pagina 173 Romam redire studens, antequam recederet, complexo atque exosculato imperatore: ‘Habes - inquit - clarissime imperator, optimum testem uirtutum tuarum. Pontifex et caeteri Italiae principes egregia tua gesta audientes me referente obstupescent et admirabuntur. Perge, uir magnanime, ut coepisti: tua enim gloria immortalis futura est’. Imperator etiam maiora, quam quae ipse de se sperabat, pollicitus est, modo christiani principes Venetos suis opibus ad conficiendum bellum iuuare uelint. Quibus dictis digrediuntur: Cardinalis Italiam petiturus Methona soluit, imperator cum tota classe se Neapolim, muniendae urbis gratia, contulit.
Dum imperator operi instat, Antonius, magnae audaciae ac strenuae uirtutis adolescens, natione Siculus, ⟨ausurus⟩ memorabile facinus ad eum uenit. Narrat se Chalcide a Turcis captum, exinde multo tempore Calipoli seruum fuisse, dumque ibi degeret perspexisse naualia Othomani Calipoli absque excubiis incustodita manere. Praeterea domum iuxta naualia esse magnam, ac omni instrumento nautico refertam: uelis, pagina 174 funibus et caeteris ad instruendam classem necessariis, et quae possent supra centum triremes optime instruere. Paratum se esse imperatori affirmat domum illam cum tota classe crematurum, modo necessaria ad rem peragendam sibi tribuantur. Opus sibi esse piscatoria naui cum sex comitibus, qua simulato mercatorio negotio castella Hellesponti, quae Dardanellos uocant, penetrare possit. Nam Othomanus, ubi maxime Hellespontus coit, duo munitissima castella ex utraque parte inuicem opposita aedificauit, ad quae multas bombardas mirae magnitudinis constituit, praefectisque castellorum mandauit, si qua nauis illis inuitis transire uellet, bombardis fractam submergerent. Igitur imperator collaudato adolescente promissis eum onerat, si ea quae animo conceperat exequeretur. Deinde ab eo quaesita mature expedit. Antonius paratis necessariis intra paucos dies munitiones Hellesponti simulato mercatore superat, {eadenque} die Calipolim uenit atque uenalia poma exponit. Nauiculam enim his onerauerat, ut et mercaturam simulare et instrumenta rei necessaria tegere posset. Tum adueniente nocte, uigilia secunda, ad domum exploratam pagina 175 et sibi cognitam tendit, fractisque forcipe claustris domum intrat, et pluribus in locis ignem supponit. Et quoniam, inter reliqua, picis ac seui magna copia erat, ignis uehementi impetu absque mora cuncta comprehendit, flammamque extra tecta uomere coepit. Dum Antonius ad naualia tendit, nauibus etiam ignem suppositurus, ciues fragore ignis exciti undique concurrunt. Antonius, turba ac clamore discurrentium ciuium perterritus, omissis naualibus, ad nauiculam propriam confugit, atque Hellespontum traicere studet. Iam ulteriori litori appropinquabat, cum ignis temere per nauiculum iactus puluerem sulfureum comprehendens nauiculam exurere coepit. Antonius submersa nauicula cum comitibus in terram desiliit, et in proxima silua se abscondit. Interim domus cum omnibus, quae in ea erant, tota comburitur. Sequenti die subassa urbis cuncta perscrutari iubet, si quo pacto incendii auctorem inuenire posset, praemia magna indicibus proponens. Cum ergo scrutatores primum poma fluitantia, deinde nauiculam submersam offendissent, animaduerterunt mercatorem illum hesternum poma uendentem tale facinus patrasse. Igitur pagina 176 armati ad persequendum Antonium mittuntur, qui, prodentibus eum uestigiis, quoniam per arenosam humum iter fecerat, confestim ad siluam tendunt. Et iam ad latebras Antonii prope uentum erat, cum Rado, magni animi adolescens, manu promptus, natione Dalmata, Butuani oppidi accola, unus ex comitibus Antonii, strenue mori cupiens, stricto ense in hostes irruit, atque, duobus obtruncatis, ipse telis ac lapidibus undique obrutus occiditur. Antonius cum reliquis comitibus uiuus capitur, uinctusque ad subassam perducitur. Subassa uero, tanti facinoris patratorem interficere non sui officii esse ratus, Antonium et comites ad Othomanum, principem suum, misit. Quem coram se adductum Othomanus interrogat qua sua iniuria, quoue hostium beneficio in se tantum facinus committere ausus erat. Tum Antonius intrepidus: ‘Quasi uero nescias te omnes bonos, communem pestem omnium gentium, iure persequi debere! Tu enim omnes principes tibi conterminos nulla data occasione patriis regnis expoliasti; tu, perfide, nulli deditorum fidem seruasti; tu tuorum sanguine nunquam satur fuisti; tu, denique, christianum nomen, quae gens sola ueri dei cultrix est, extinguere conaris. pagina 177 Quapropter, fateor, egregium facinus ausus sum, et utinam mihi in caput tuum idem liceret!’. Othomanus, admirata adolescentis audacia, abductum cum comitibus interfici iussit; qui e uestigio per medium secti sunt. Itaque egregius adolescens, supra condicionem suam ausus, occubuit. Senatus Venetus ob Antonii merita, quae ei non potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est. Interim, dum imperator ad muniendam urbem Neapolim hiberno tempore studet, et ut naues reficerentur operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris Katarini Zeni, sui apud regem oratoris, moti, magnum numerum tormentorum cuiusque generis parant; uasa etiam ex auro et argento conuiualia Parisini operis egregie caelata, multum panni lanei tenuissimi, multum serici uermiculo tincti auroque intexti ad regium usum, omnia regi Persarum dono daturi. Praeterea centum iuuenes, qui tormenta exercerent, deligunt, hisque praeficiunt Thomam ex Imola, oppido Flaminiae, quod olim Forum Cornelii dicebatur. pagina 178 Praeterea ad haec regi deferenda oratorem designant uirum patricium Iosephum Barbarum, aetate grauem et linguae Persicae haud ignarum. Tum omnia parata in tres naues magnas imponunt, quae, etsi remis aguntur, onerariae potius quam actuariae dicendae sunt. Habent enim Veneti huius generis naues multas, quas mercaturae exercendae gratia ad omnes prouincias quotannis mittere solent. Quibus paratis, orator Venetiis soluit, ac Cyprum uenit, ut inde commode, cum Usunasanus ad maritima Ciliciae aut Syriae uenisset, dona ei offerret. Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos mitterent imperat. Insuper ab omnibus sociis ac foederatis principibus magnum numerum equitum ac peditum euocat, pagina 179 multos mercenarios milites omnium nationum conducit. Praeter haec, multa milia curruum ad munienda castra parat, singulis curribus binas bombardas imponens. Tormentorum quoque omnium generum incredibilem copiam, atque hominum qui tormenta exercere usi erant magnum numerum parat. Quibus expeditis, omnes copias de Thracia in Asiam traiecit. Ipse etiam, munito Bizantio ac ualido praesidio ad urbem cum minore filio relicto, exercitum ad occurrendum hosti subsequitur. Huic enim urbi maxime timebat. Verebatur enim ne, si Venetorum classis munitionem faucium Hellesponti superasset, expugnata urbe potiretur. Imperator noster, quoniam acceperat Caramanos, regis Persarum socios atque amicos, quos Othomanus paterno regno spoliauerat, Ciliciae maritima oppida obsidere (audierat etiam maiorem fratrem ex Caramanis inter raros amicos Usunasi esse), regi placere cupiens, fratribus regnum Ciliciae recuperare statuit. Itaque omissis caeteris, ubi forsitan res melius geri potuisset Venetisque magis conduceret, uerno iam tempore refectis nauibus et instructa classe, equitibus quoque assumptis, Ciliciam uersus nauigat, ac Rhodum ueniens a Rhodiis duas naues accepit. Inde soluens, Cyprum, pagina 180 ad regem amicum ac foederatum, diuertit. Rex quoque Cyprius quattuor triremes cum duce Zamperio imperatori dedit. Imperator cum tota classe Cypro soluit, deinde ad Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia, castra habebat, in portumque Sancti Theodori nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris oppidum fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam fanum Veneris extra oppidi ruinas in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg, minor ex Caramanis fratribus (Piramet autem, alter Cilicum regulus, in exercitu regis Persarum erat), oratores ad imperatorem mittit, qui uenientes aduentum imperatoris gratulantur. Addunt etiam Caramanos semper ob paternam amicitiam cum Venetis in eorum uiribus maximam spem habuisse. Tum narrant iam quartum esse mensem ex quo tria oppida Ciliciae princeps eorum obsideret, Sichinum, Seleuciam et Coricum: quae si cepisset, toto regno esse potiturum affirmant. Et quoniam uiris idoneis et tormentis ad expugnandas urbes opportunis indigebat, orant uti regi socio et pagina 181 Venetorum amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat. Victor equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: ‘Ab imperatore - inquit - missus uenio, ut tibi referrem et ob patris tui et ob regis Persarum, cui nunc foederati sumus, amicitiam se cum ualidissima classe in subsidium tibi uenisse. Quapropter a te doceri uult quo in statu res sint, quidue primum agendum sit, ut ex communi consilio quid potissimum in re sit agat’. Tum ⟨Cassambeg⟩, imperatori gratias agens, inquit: ‘Nunquam me spes de Senatu Veneto falsum habuit, nunc etiam re ipsa perspicio Venetos praeter caeteras nationes amicos et foederatos in calamitate positos suis opibus iuuare. Caeterum cum plures menses sint, ex quo haec oppida Ciliciae frustra obsideo, quia nec milites strenuos, nec machinas ad ea oppugnanda necessarias habeo - nam totus meus exercitus, exceptis paucis praetorianis, ex gregariis militibus collectus est, gente magis agris colendis quam bellis gerendis assueta - pagina 182 uestra mihi ope, qui et militibus exercitatis et tormentis ad expugnandas urbes idoneis abundatis, opus esse uideo’. Deinde narrat tria oppida a se obsideri, quorum duo Othomani praefecti tenent, tertium uero Mustapha, quidam Cilix, homo perfidus, per iniuriam occupatum habet; qui olim ex intimis amicis eius fuerat, nunc, fortunam sequens, Othomano adhaeret. Propterea nihil magis ex re esse affirmat quam Sichinum, in quod Mustapha se contulerat, expugnare: quo oppresso, eius exemplo omnes Cilices in fide mansuros esse dicit. Soprantius, accepta Caramani sententia, ad imperatorem rediit; quae cum Caramano agitasset, refert. Igitur imperator Coriolanum Cepionem Traguritanum, triremis praefectum, ad perspiciendum oppidi situm ac munitiones mittit, ut exploratis omnibus sibi cuncta referat. Itaque Coriolanus, omnibus perspectis, ad imperatorem redit, narratque oppidum a mari duo milia passuum distare, situm in monte arduo et excelso, a parte etiam orientis praerupto, caeterum tenui muro nec pinnis distincto circundatum, oppidanorum quoque turbam imbellem: oppidum ergo situ munitum, opere et defensoribus inualidum pagina 183 esse. Quapropter uel expugnatione oppido potiri, uel ad deditionem hostem adduci posse affirmat. Quibus acceptis imperator Lodouicum Lombardum Venetum nauis praefectum, Coricum cum decem nauibus misit, cui mandat, dum ipse oppugnationi Sichini instaret, ille obseruet, ne quis maritimo aditu cibaria oppidanis afferat: nam a continenti Caramani milites Coricum obsidebant. Deinde imperator cum reliqua classe ad Sichinum se recepit, copias omnes exponit, ac magistro classis mandat, uti tumultuario apparatu oppidum aggrediatur, experiaturque an absque bombardarum usu oppidum capere posset. Itaque magister cum omnibus classiariis ad oppidum tendit, muros corona circundat, scalis, cratibus et aliis ad oppugnationem necessariis muros subeunt. Praefecti nauium, unusquisque cum militibus suae nauis, oppugnationi instat. At oppidani saxa in subeuntes deuoluunt, quae per prona montis ruentia nostros obterunt, tela desuper ingerentes a muris summouent. Oppidani, quoniam neque pinnis neque tabulatis tecti pugnabant, ad omnes ictus erant expositi. Itaque a nostris sagittis et aliis missilibus tormentis excussis multi uulnerati pagina 184 occiduntur. Tunc magister, cum neque scalis neque alio apparatu absque murorum deiectione oppidum capere posse aduertisset, receptui signo dato ab oppugnatione destitit. Nam et muri praealti et aditus ad muros, per praerupta saxa ac decliuas semitas, oppugnationem difficilem praebebant. Oppidani, tametsi multi ex eis ceciderant, quasi uictores elato animo iactabant: ‘Ite, Veneti, mari et piscibus dominamini, imperium continentis et urbium Othomano relinquite’. Magister ergo imperatori refert nihil se absque bombardis proficere posse: si oppido potiri uult, bombardarum ministerio opus esse affirmat. Imperator sequenti die caduceatorem ad Mustapham mittit, ut ei referat, quatenus fidem potius quam arma Venetum experiri uelit, et nisi oppidum dedat, omnia extrema esse passurum. Mustapha uero respondit Venetorum arma iam expertum esse, se et situ loci et munitionibus inexpugnabilem scire, nec longam obsidionem timere, quoniam re frumentaria abundaret: propterea nec oppido cedere uelle, nec fidei se cuiusquam credere affirmat. Imperator, accepto Mustaphae responso, equum ascendit, simul cum legatis inter ingruentes ex oppido pagina 185 sagittas et alia missilia oppidum circumequitat, omnia diligenti aestimatione lustrans. Tum demum aduertit a septentrionali parte muros non multum ualidos, et montem minus decliuum atque arduum esse, facilemque aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho, Caramani praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando classis dux constitutus, cum decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur. pagina 186 Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui opposita est disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit. Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit, qui inter frequentes bombardas et ingruentia tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui desunt, per omnes regiones sui pagina 187 imperii christianorum filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem machometanam traductos praeceptoribus instruendos distribuunt, a quibus omnibus artibus militaribus instruuntur. Qui adulti cum principe militant, hos Ianizaros uocant. Si qui genere aut ingenio praestant, illos ad maiorem dignitatem prouehunt. Ex his duces exercituum, subassas regionum, praefectos oppidorum et arcium creant; caetera turba partim ad praesidia oppidorum, partim ad custodiam corporis principum manet, eosque in bellum et in proelium, uel quocunque ierint sequuntur. Haec cohors totius Othomani exercitus robur ac paene inuicta manus est. Nam omnes uictorias et iste princeps et eius maiores horum armis ac uirtute consecuti sunt. Ex hac igitur cohorte erat oppidi praefectus, natione Illyricus, nomine Hismael, ex inferiori Pannonia, inter Ianizaros ab ipsa pueritia educatus, cui Othomanus dederat ad oppidi praesidium milites centum et quinquaginta. Hismael respondit non se esse Mustapham Cilicem cum pastoribus atque agricolis, uili turba, ad praesidium oppidi missum, sed ex praetoriana cohorte pagina 188 praefectum cum Ianizaris, uiris strenuis, ab adolescentia in puluere, uulneribus et sanguine uersatis, qui omnia extrema pati pro fide parati essent. Imperator accepto Hismaelis responso oppidum circumambulat, locum idoneum bombardis captans. Itaque omnibus perspectis, duas bombardas magnas et ad prosternendos muros idoneas a parte occidentis, tertiam ad insulam oppido ab austro oppositam ponere ac aptare statuit. Magister classis iussu imperatoris ad extrahendas bombardas et ad reliqua ad earum opus necessaria toto studio incumbit. Opus est enim bombardas ualido opere munire, ut operi instantes machinasque regentes tuti ac ab hostium tormentis tecti opus suum exercere possint. Igitur in trahendis atque aptandis machinis caeteroque apparatu faciendo aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli ex nostris, multi ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam parata erant omnia ad destruendos muros; illa etiam bombarda, quae ex insula pagina 189 missa muros quatiebat, iam non paruam partem primi muri disiecerat, cum Hismael, uidens a parte austri partem murorum prostratam, ex alia parte prope muros oppidi duas bombardas magnas appositas atque opere munitas, metu perterritus sibi et comitibus incolumitatem paciscitur, oppidum imperatori tradit. Imperator acceptum per deditionem oppidum cum omni instrumento bellico, quod in oppido erat, Caramano dedit, Hismaelem et comites ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans. Extant adhuc multa uestigia aedificiorum, praecipue iuxta ripam fluminis. Hic uidimus, praeter ruinas templorum et amphitheatri, porticum quadratam, cuius maxima pars praeter tectum integra erat: columnis ac signis et omni statuario opere ornatissima, quam intuens ingemui, pagina 190 opus egregium, magnaeque impensae barbarorum incuria concidisse. Oppidum autem, quod nunc extat, arx tantum huius urbis fuit, situmque est in monte excelso ac undique decliuo, ualidissimo muro antiqui operis et fossa munitum. Huic praeerat Hesibegus, genere Graecus, ducentos Ianizaros sub se habens. Imperator magistrum classis ut situm oppidi ac munitiones exploret mittit, simul ut Hesibegum moneat oppidum per iniuriam ab Othomano occupatum, Caramanis auito et paterno iure debitum, restituat. Igitur magister, mature se ad oppidum conferens, cuncta diligenti acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit: ‘Scis ⟨nec⟩ Seleuciam Sichino aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui potius clementiam quam uires imperatoris nostri experiri maluerunt. Quorum exemplo tu quoque oppidum ad quos haereditario et proprio iure spectat restituere debes, quod nisi nunc feceris, dum res in integro sunt, ubi imperator bombardas et caetera tormenta ad oppidum admouerit, cunctaque oppugnationi pagina 191 necessaria parauerit, nulla spes consequendae ueniae ab eo tibi relinquetur’. Tum Hesibegus uiros fortes exempla sequi non debere, unicuique a natura suum ingenium datum esse respondit, seque principi suo in fide mansurum affirmat. Magister, accepto praefecti responso, ad imperatorem rediit. Cui refert oppidum situ et opere munitissimum esse, praefectum oratione a se ad deditionem adduci non potuisse: tum si oppido potiri uult, opus uiribus, non uerbis esse. Imperator, cognita Hesibegi sententia, magistro mandat ut oppugnationi se praeparet. Magister accepto mandato toto pectore ad exequenda imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta oppidum expedire, uiamque adtrahendas machinas praeparare iubet. Hesibegus, cum ex oppido haec fieri uidisset, ueritus, opinor, si imperator ad ulteriora processisset, postea locum ueniae sibi non futurum, ad imperatorem unum ex suis mittit cum his uerbis: ‘Inuicte imperator, clementiam tuam in aliis expertus, me et oppidum tibi trado, maloque tuam quam Caramani fidem experiri. Proinde mitte aliquem ex tuis, uirum idoneum, qui oppidum in deditionem accipiat’. pagina 192 Tum imperator, collaudato praefecti consilio, Victorem Soprantium, legatum suum, ad hoc munus exequendum mittit. Victor e uestigio se ad oppidum confert, tunc oppidum a praefecto per deditionem accipiens, Caramano (nam et ipse aderat) tradidit. Hesibegum quoque cum eius cohorte, opera et suasione legati, Caramanus ad militandum secum mercede conduxit. Deinde Caramanus, aduertens opera ac uirtute imperatoris nostri regnum sibi recuperatum esse, equum sella argentea et faleris bullatis ornatum, pardumque mansuetum imperatori ob rem bene et prospere gestam dono misit, simul gratias ei agit, quod nullis suis praecedentibus meritis, uiribus et uirtute propria regnum sibi recuperasset Dum haec in Cilicia aguntur, de regis Persarum exercitu ac Othomani expeditionibus propter locorum distantiam nihil ueri praeter uanos rumores afferebatur. Imperator ergo, cum in Cilicia Trachea nihil quod agi posset reliquum esset (nam omnis Cilicia maritima usque ad Taurum montem in Caramani ditionem uenerat) ne tempus amitteret, Lyciam, quoniam ea regio adhuc intacta erat, petere statuit. Caeterum, pagina 193 quia regem Cyprium ex fluxu uentris aduersa ualitudine laborare audierat, ad eum uisendum diuertit; quem graui ualitudine oppressum offendit, solatusque eum, ad patientiam morbi hortatus est. Tum rex:‘Vides - inquit -, clarissime imperator, me ex afflictione grauissimi morbi ad extremum uitae esse perductum. Vitalem enim spiritum me deficere sentio: igitur uxorem meam grauidam cum postumo haeredem instituo. Ea est filia Marci Cornerii, conciuis tui, quam Senatus Venetus in filiam adoptans mihi in matrimonium dedit. Ergo si fata me abstrahent, uxorem et regnum Senatui Veneto commendo. Te uero, per amicitiam nostram perque maiestatem imperii Veneti, rogo atque obtestor, si mors me occupauerit, haeredes meos et regnum ab iniuria defende’. Imperator de ualitudine regem bene sperare iubet: nam et aetate integra et corpore robusto facile morbum superaturum affirmat. Tum si (ut est uita mortalium incerta) diem suum obierit, pollicetur et Venetum Senatum, et se, cuius ipse imperator erat, eius haeredibus ad defensionem regni in omni discrimine nunquam defuturum. Itaque, confirmato regis animo, ab eo digreditur, inde celeri nauigatione pagina 194 ad insulas Lyciae adiacentes cum tota classe uenit. Cum autem accepisset in ea regione esse oppidum opulentissimum, Mycra appellatum, non multum a mari recedens, ad id oppugnandum animum intendit. Oppidum situm est in monte arduo et excelso, qui in medio conuallis mari adiacentis et undique montibus circundatae assurgit. Extra conuallem sunt campi feracissimi ac Lorymo flumine irrigui, propterea frequentibus uicis habitati. Igitur imperator summo mane cum classe ad litus extra conuallem applicuit. Equites et classiariam turbam exposuit, qui citatissimo cursu per omnes campos discurrunt, uicos expoliant atque depopulantur, ingentem praedam hominum et aliarum rerum agunt. Quibus peractis in portum oppido proximum totam classem reduxit, omnesque copias exposuit. Erat ad praesidium oppidi Charagus Triballus, cum centum et quinquaginta Ianizaris, quem imperator misso caduceatore monet, quatenus oppidum dedat, nec expectare uelit ut, prostratis muris, capto oppido, ipse uinctus suorum ludibria spectet. Tunc Charagus respondit tali se genere ortum, ut omnia extrema pati, quam fidem maculare malit. pagina 195 Se autem et situ et muris et defensoribus inexpugnabilem fore, oppidumque suae fidei creditum nulli quam principi suo, a quo illud acceperat, tradere uelle affirmat. Imperator, accepto praefecti responso, oppugnationi se praeparat, et, quoniam unicus aditus equiti, et hic quoque perangustus, iuxta litus maris ad conuallem erat, (nam caetera omnia perpetuus mons in theatri formam claudebat) uallo locum ac fossa munire iubet, praesidium ad obseruandum aditum imponit, ne, si potens hostis aduenisset, nostros ab oppugnatione pagina 196 deturbare et oppidanis subsidium ferre posset. Deinde captato loco tres bombardas magnas a parte occidentis oppidi, quartam ab austro locat. Oppidum circumobsidere, ne quis intrare aut exire possit, mandat. Tunc impigre omnibus, quae ad exercendas machinas opportuna erant, paratis, bombardarum crebris ictibus muros quatiendo prosternere ac deicere incipiunt. Milites quoque, interim aditum ad oppidum tentantes, oppidanos lacessunt. Qui, dum nostros propellere student, detecti eminus a nostris sagittis uulnerantur. Et oppidani, nostros circunquaque et praecipue machinarum operi instantes, missilibus omnium generum deturbare ac ferire non cessant. Interim Aiasbegus, subassa illius regionis, collecta haud parua manu equitum, ad oppidum, subsidii ferendi gratia, tendit. Tum nostri equites, ubi acceperunt hostem aduentare, mature arma capiunt, equos frenant ac conscendunt, composito ac quadrato agmine hosti occursuri progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu concurrunt. Nostri primo congressu multos hostium equis deiciunt. Aiasbegus a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis affixa ad prospectum oppidanorum opponi iubet. Et iam duae turres oppidi bombardis deiectae erant, murus etiam qui intra turres erat corruerat, cum Charagus aduertens suos, qui suppetias oppido ferebant, fusos ac fugatos, nullamque spem praesidii sibi iam reliquam esse et murorum partem prostratam, ciuibus etiam maxime ad deditionem pagina 197 hortantibus, non esse amplius expectandum ratus, ad imperatorem misit, omnia praeter libera capita cum oppido imperatori tradens. Igitur imperator accepto oppido Charagum cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati sunt. Imperator, ad maiora tendens, Hellesponti munitiones superare statuit, aliqua graui iactura hostem afficere cupiens. Quapropter praefectos nauium ad se uocat, quibus consilium suum aperit, tum uti naues paratas et instructas habeant iubet. Dum imperator in his occupatus est, uenerunt ad eum duo oratores missi a Carola, Cypri regis sorore, quae, iam multis annis regno a fratre expulsa, Rhodi morabatur. Haec nupta est Lodouico, ducis Allobrogum filio, uiro ignauo, qui relicta uxore domi inter concubinas luxuriose uitam degit. pagina 198 Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum esse, a quo Carola haereditario regno per iniuriam expoliata erat. Proinde orant imperatorem uti amici olim regis Cyprii filiam, et foederati Venetorum Allobrogum ducis nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni haeredem relictam esse, quam et Senatum Venetum et se contra omnes reginae aut regno iniuriam inferre uolentes defensurum affirmat. Oratores accepto responso tristes recedunt. Iam imperator instructis omnibus Hellespontum uersus nauigare parabat, cum redduntur ei litteras a Katarino Zeno oratore, pagina 199 quibus certior fit regis Persarum exercitum et Othomani, Turcorum principis, non multum inter se distare, et ad paucos dies collatis signis proelium inire et armis rem decernere uelle. Praeterea orator imperatorem monebat, ut quam primum ad Ciliciam se cum tota classe conferret, affirmans propediem Usunasanum illuc uenturum esse, cum eo de statu totius belli acturum. Igitur imperator mutata uelificatione Ciliciam uersus nauigationem dirigit. Et cum equites pabulo equorum indigerent, imperator omnes copias in agro olim Myreneorum exposuit. Myra fuit ciuitas Lyciae, una ex sex ciuitatibus quae inter reliquas Lyciae urbes magnitudine et auctoritate praestabant; nunc euersae multa uestigia extant, praecipue monumenta mortuorum in uiuo saxo cauata, quae columnis et aliis signis ex eodem saxo incisis atque insculptis ornata sunt. Nostri discurrentes paucos homines, qui custodiae causa in uicis remanserant, capiunt: nam caeteri, metu perterriti, ad inuia saxa et rupes montium se receperant. Hordei autem atque {tririci} magnam copiam afferunt. Igitur imperator imposito in naues hordeo, quod ad multos dies equis sufficere poterat, inde soluens Cyprum diuertit. Cum ad urbem pagina 200 Famaugustae uenisset, reginam adiit, quae recenti funere regis in moerore posita ac graui dolore afflicta lugebat. Igitur imperator, multa exempla humanae fragilitatis uariaeque fortunae instabilitatem referens, reginam solatur. Tum ei operam suam, quandocunque ea indigeret, amplissimis uerbis pollicetur. Regina, tametsi insanabili uulnere afflicta, et prae tristitia manantibus lacrimis uix uultum attollere, uix uerba proferre poterat, tamen leuatis oculis gratias imperatori agit, se et regnum supplici oratione ei commendans. Imperator, leuato aliquantulum animo reginae, eam relinquens Ciliciam adnauigat, Usunasanum ibi expectaturus. Dumque in portu Corici cum classe esset, uenit ad eum Lodouicus Laoridanus, pontificiae nauis praefectus. Nam Pontifex Maximus legatum miserat Laurentium Zanum, archiepiscopum Spalatensem, cum decem triremibus, qui, Rhodum ueniens, ultra progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum pagina 201 polliceri. Tunc imperator respondit: ‘Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam Pontificis, quem ego summe ueneror, et propter ipsius legati personam, qui in agro Piceno diu in armis uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum erit’. Lodouicus accepto responso ad legatum reuertitur. Imperator, cum iam multos dies circum litora Ciliciae moram traxisset, nihilque de progressu regis Persarum afferretur, tandem redduntur ei litterae a Katarino Zeno, in quibus continebatur regis Persarum copias cum Turcis bis conflixisse. Othomanus duos magistratus summos habet, unum Bassan Anatoliae, alterum Romaneae appellat; ille omnibus prouinciis Asiae, hic Europae Othomano subditis praeest. Horum et in administrathme imperii consilio, pagina 202 et in bello gerendo opera maxime utitur. In primo proelio filius regis cum triginta milibus equitum, Bassa uero Romaneae cum quadraginta milibus congressi fuerant. Et quoniam equites Persarum et uiris et equis Turcis multum praestant, Turci, ne primum quidem congressum Persarum sustinentes, in fugam uersi erant, et paene omnes {occidione occisi}. Bassa ipse cum multis principibus interfectus est, alii uiui capti ad regem adducti. Rex, prospero successu elatus, postero die omnibus copiis Othomani castra circundat. Othomano mos est in medio castrorum sibi priuatim munitiones facere, et in eis se quasi in arce continere. In hac quoque expeditione circiter quattuor milia passuum in circuitu locum uallo fossaque munierat, currusque catenis compactos circunquaque post uallum obiecerat, singulis plaustris binas bombardas imponens, praeterque eas ingentem copiam tormentorum cuiusque generis ad defendendas munitiones disposuerat. Ad haec regenda ad quindecim milia, uiros in administratione bombardarum aliorumque tormentorum exercitatos, locauerat. Intra uallum habebat equites uiginti quinque milia, quos de toto exercitu delegerat. Hi maxime Thraces atque pagina 203 Triballi erant. Peditum quoque, quos Ianizaros uocat, uiginti milia erant, manus prope inuicta, et Macedonicae phalangi persimilis. Persae ergo, fugatis reliquis copiis Othomani, ad munitiones ueniunt. Othomani milites, qui intra uallum erant, cum aduertissent hostem munitionibus appropinquare, igne supposito omnia tormenta simul excutiunt, quibus hostem miserabiliter affligunt. Hic filius regis, adolescens audacissimus, inter primos acerrime pugnans, plumbea glande tormento excussa traiectus occubuit. Caeteri Persae, tum exemplo suorum, quos passim mutilatis membris atque fusis uisceribus iacere uidebant, metu perculsi, tum equos terribili fragore tormentorum atque insueto ⟨tonitru⟩ bombardarum perterritos regere non ualentes, terga uertunt. Turci eruptione facta fugientibus instant. At regii subditis calcaribus celeri fuga hosti se surripiunt; nam totus exercitus regius equitum erat. Turci Persarum castra inuadunt, omnia impedimenta diripiunt, nec ultra hostem persequi ausi sunt. Rex ad montana Armeniae incolumis cum exercitu se recepit: ibi enim uxor cum liberis eius erat. Othomanus, quoniam hostem castris atque impedimentis exuerat, dimisso exercitu, pagina 204 uictorem se existimans,Bizantium uersus tendit. Regiae copiae fuere in hac expeditione trecenta et quinquaginta milia, Othomani exercitus trecenta et uiginti milia expleuerat. Ex regiis ad decem milia, ex Othomani quadraginta milia desiderati sunt. Rex ergo non copiis, nec uirtute militum ab Othomano, sed arte atque tormentis superatus est. Imperator his ex litteris Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent prospecturus. Ubi ad reginam uenit, post gratulationem regina uolente puer ab imperatore et legatis ad sacrum fontem suscipitur, pueroque paternum nomen inditum est. Baptizato puero, a regina digreditur. Erat Cypri Andreas Cornarius, reginae patruus, uir mansueti animi atque benigni ingenii, ab adolescentia optimis moribus institutus, potiusque iniuriam pati, quam inferre paratus. Huius consilio regina in administratione regni maxime utebatur; quem imperator ad se uocat, de condicione regni, de fide pagina 205 hominum ab eo inquirit, et num aliquid timeret, aut alicuius rei indigeret interrogat. Ille tranquilla ac tuta esse omnia respondit, nec in praesens alicuius rei opus esse affirmat. Imperator tamen, inopinata etiam metuens, praeter illas triremes magnas, quae tormenta et alia dona regi Persarum mittenda aduexerant, duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit. Praefectis nauium mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium animi ad regis Persarum copias atque exitum intenti erant, imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad deprimendos hostium animos regem Persarum fusum atque fugatum a se diffamaret (solet enim saepe re etiam male gesta laetitiam atque alia signa uictoriae prae se ferre), primum Rhodum, tum Chium, deinde alias insulas atque ciuitates Graeciae adnauigans, omnibus affirmat regem, tametsi castra amisisset, proelio tamen pagina 206 et occidione hostium multo superiorem extitisse, nec credi debere Othomano, hosti fallacissimo. Quibus persuasis, Sporadas atque Cycladas praeternauigans, Peloponnesum uenit, Methonamque se recepit, quoniam iam hibernum tempus aduenerat et ab amicis litteras acceperat, quibus certior factus erat successorem propediem sibi designatum iri. Ibi expectare statuit Senatus decretum, quo domum reuocaretur. Legatus Pontificis cum duabus triremibus (nam reliquas octo ne uidimus quidem), et regius dux cum sua classe, Graecia soluentes, in Italiam se conferunt.
Iacobus, rex Cypri, potitus regno, omnes insulae nobiles atque principes, quoniam partes Carolae sororis suae secuti fuerant, alios exauctorauit, alios in exilium misit, aduenas homines postremae condicionis et qui piraticam exercuerant ad summum gradum prouexit. Horum maior pars erat ex illa regione Citerioris pagina 207 Hispaniae quae nunc Catalonia dicitur. Qui, mortuo rege, usi rapto uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri regnum cum suis popularibus, in quorum manu arces ac magistratus totius paene insulae erant, animum conuertit. Ad hoc magno sibi usui fore existimans si Ferdinandi regis Apuliae filio, ex concubina nato, Iacobi regis Cyprii filiam eiusdem condicionis desponderet, multis suasionibus ad contrahendum matrimonium regem perpulit. Igitur rex unum ex suis fidum cum archiepiscopo, datis duabus triremibus, quae eos deueherent, Cyprum mittit. Imperator, cum audisset duas regias triremes, quae ad se non diuerterant, Cyprum uersus praeternauigasse, causam profectionis earum ignorans, Coriolanum Cepionem et Petrum Tholemerium, Dalmatas praefectos, cum duabus triremibus illuc mittit, quibus mandat, ut reginam adeant, suoque nomine eam salutent, et, si res exigeret, imperatorem cum classe ad omnem ipsius reginae pagina 208 uoluntatem uenturum polliceantur; deinde, si quid noui in illo regno esset, ut ad se celeriter redeant iubet. Interim dux Cretensium imperatori, rumore quodam motus, scribit Cyprios animum sincerum non habere, atque res nouas moliri. Quapropter imperator Victorem Soprantium legatum cum octo trireniibus, praeter illas duas quas iam miserat, Cyprum mittit, ut uideret ne quid detrimenti regnum illud caperet. Victor absque mora Methona soluens praemissas triremes Cretae consequitur, Coriolano uti praecedat iubet, mandata ab imperatore accepta exequatur; se cum reliquis triremibus subsecuturum quam primum affirmat. Interim archiepiscopus, Cyprum appulsus, amicis atque popularibus suis consilium aperit, et ad occupandum regnum suadet: facile illos tyrannidem regni obtinere posse affirmat. Regis Ferdinandi filium puerum esse docet, cui regis filiam, puellam etiam, despondere uolebat. Regem quoque suum infantem esse ostendens, illos inter duos pueros dominaturos, modo Andream Cornarium, reginae patruum, e medio tollerent. Et, ne Venetorum potentiam pertimescerent, multa illis commentatus est. pagina 209 Tunc homines perfidi, obliti iurisiurandi, quod sanctissimae seruandae fidei gratia reginae praestiterant, scelestum consilium archiepiscopi approbant, Andream Cornarium, uirum innocentissimum, morti destinant, et ad occupandum regnum per tyrannidem coniurant. Sequenti itaque nocte, dato signo, omnes ad arma concurrunt. Primum reginae medicum cum quodam ciue, Polinzapa nomine, reginae fidos atque intimos, qui metu perterriti in cubiculum ad reginam confugerant, inter manus ipsius reginae trucidant, deinde ad inquirendum Andream tendunt. At ille, audita caede medici, ad arcem confugerat, ac a praefecto arcis exclusus inter duos muros arcis delituerat. Quem quidam Nicolaus, Epirota genere, uir omnibus probris obnoxius, coniuratis prodidit, qui ad locum uenientes, data fide, Andream euocant. Tum satellites coniuratorum, simul cum Marco Bembo, Andreae ex sorore nepote, eum trucidant, uestibusque expoliatos nuda corpora relinquunt, quae quidam dispensator Andreae in aede diui Dominici sepeliuit. Ex foedere antiquo Veneti praetorem Cyprum mittunt, qui Venetis in ea insula ius dicit. pagina 210 Erat tunc praetor Nicolaus Pasqualicus, ad quem coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a militibus, quibus mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit. Deinde coniurati ad regiam conueniunt. Tum filiam regis, puellam annorum sex, filio regis Ferdinandi etiam impuberi despondent, titulum principis Galileae et multa praedia doti promittunt (hoc titulo apud Cyprios successores regni gaudent). Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta significet, mittunt. Deinde, metuentes Venetorum potentiam, ne se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad imperatorem pagina 211 classis mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras quoque reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum percutiunt. Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos, deliberat ex aliqua uerisimili causa reginae nuntiare legatum cum octo triremibus aduentare, imperatoremque non post multos dies esse uenturum. Itaque ad reginam accedens, se ab imperatore pagina 212 missum esse dicit, uti nuntiaret, quoniam imperator audiuerit Sultanum, Aegyptiorum principem, Carolae, regis sorori, regnum Cypri polliceri, legatum cum decem nauibus praemisisse; se quoque propediem cum tota classe esse uenturum, ut omnes intelligant Senatum Venetum et ipsum imperatorem reginam et regnum Cypri contra quoscunque tueri uelle. Quo nuntio regina aliquantulum cum omnibus bonis recreata est. Tyranni haec audientes suae saluti diffidere coeperunt. Quarta post die Soprantius legatus cum octo triremibus uenit, extra portum naues reduxit, nec ipse urbem intrare uoluit. Duo ex coniuratis accepta fide ad legatum ueniunt: Andreae auaritiam accusant, suam ac suorum innocentiam apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem pagina 213 non uerbis, sed factis opus esse. Proinde, si uera sunt quae pollicentur, arces ac uectigalia regni reginae restituant. Illi, ex communi consilio reliquorum, omnia se facturos promittunt. Legatus, cum plures dies in componendis rebus cum tyrannis consumpsisset, nihilque ab iis praeter uerba se habere posse aduerteret, ad Senatum atque ad imperatorem scribit reginam ac regnum graui tyrannide oppressum, nec a se tyrannos ad sanius consilium oratione adduci potuisse; itaque ad liberandum regnum armis atque ualidiore expeditione opus esse. Iam imperator successorem sibi Triadanum Grittum, uirum acris ingenii atque in re publica exercitatum, aetate tamen pergrauem, utpote qui octuagesimum et quartum annum expleuerat, designatum esse audiuerat, simul cum eo duos legatos, Lodouicum Bembum, qui ante biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum, quo missus in patriam redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator ad eum uenit: mandata exequitur. Imperator increpatum oratorem a se dimittit. Tum, non secus ac par est in tali re motus, pagina 214 non esse cessandum ratus, magistrum classis ad se uocat; ut naues instructae classisque parata sit iubet. Forte tunc aderant triremes magnae septem. Quattuor, quae Alexandriam mercatoriae rei gratia petebant, tres, quae ob eandem rem Syriam uersus proficiscebantur. Imperator omnes a cursu suo retinet. Alexandrinas Cretam mittit, magistratui quo in statu res Cypriae sint significat. Sunt Cretae stipendiarii equites multi, quorum maiores, cum coloniae in illam insulam a Venetis deducerentur, equis militaturi praedia acceperant. Igitur duci Cretensium imperator mandat ut quam maximum numerum equitum comparet, nauibus Alexandrinis imponat. Praterea iubet ut, quascunque naues onerarias nactus fuerit, cibariis oneret, mercenariis militibus ex praesidiis ciuitatum deductis ac sagittariis Cretensibus compleat; has omnes copias ad se expectandum Rhodum mittat. Ibi enim omnes copias colligere, deinde Cyprum petere statuerat. Tres naues Syriacas Neapolim mittit, praefecto urbis scribens ut, quantum naues ferre possent, in eas equitum imponat, cursusque earum Rhodum uersus dirigat. Ipse, ex urbibus Peloponnesi praesidiarios milites assumens, in naues distribuit. pagina 215 Praeter haec equites in singulas naues decem assumit, duas triremes magnas, quae classi necessaria subministrare solent, cibariis ac tormentis ad expugnandas urbes necessariis onerat; equitum etiam quantum ferre poterant imponit. Tum per omnes urbes atque insulas Graeciae edictum mittit, quo praecipit ut, quaecunque naues Veneti nominis ad eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue paratis, imperator cum omnibus copiis Rhodum uersus tendit. Inter nauigandum redduntur ei litterae a Soprantio legato, quibus significabatur Cyprum a tyrannide oppressam, et quem animum tyranni haberent, quidue ipse cum illis egisset. Imperator ex litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes apparatus undique uenerant, quos ipse expectare statuerat, ut cum ualidissimis copiis ad insulam accedere et hostem opprimere posset), litteras a Soprantio accepit, ex quibus cognoscit tyrannos metu perterritos aufugisse, remque Cypriam iam in uado esse. Regina autem scribebat, etsi principes tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare pagina 216 tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem rogabat obtestabaturque, ne se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique aestimatione omnibus pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret, deinde ut omnibus ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis Rhodo soluens Cyprum uersus tendit, atque intra paucos dies Famaugustam uenit. Hic imperator, ut armati adsint, omnibus iubet. Deinde media urbe, in campo diui Nicolai, ante regiam, ipsa regina cum omnibus Cypriorum principibus inspectante, exercitum lustrauit, omnesque copias in conspectum dedit. Regina et principes uiso ingenti apparatu obstupuere, admirantes imperatoris nostri studium ac diligentiam, qui media hieme saeuiente mari foedaque tempestate pagina 217 nonnunquam interpellante, tantas copias ex diuersis locis tam breui tempore contraxerat. Imperator, inito numero copiarum, naues mercatorias caeterasque omnes quae undique euocatae aduenerant, praeter rostratas suae classis, soluit. Equites cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum retinens. Deinde ex Veneta natione praefectos delegit, quos cum praesidio Cretensium sagittariorum omnibus arcibus praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam tyrannorum regina multos ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita quaestione caedis, participes atque conscios supplicio affecit, caeteros suspectos cuiusque condicionis in exilium misit, multos noxios maleque animatos per insulam delitescentes aqua igneque interdicto proscripsit, et nonnullos, qui studio reginae contra tyrannos operam suam nauauerant, cognita causa ex bonis tyrannorum remunerauit. Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae Nicolai Marcelli, ducis Venetorum, cum Senatus decreto, quo prouincia Cypri ei demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus negotiatoriis, de equitibus Cretensibus ac Epiroticis, pagina 218 de militibus praesidiariis, quae omnia imperator, admonitiones ducis ac Senatus superans, consilio ac diligentia sua iam fecerat. Hoc mirum: nam quicquid post mortem regis Senatus ad conseruationem regni fieri iussit, omnia imperator suo consilio praeoccupauerat. Etsi iam nihil quod ageret relictum erat, tamen ex Senatus decreto Cypri manere et successorem expectare ei necesse fuit. Interim uenit Iacobus Marcellus, nouus legatus, qui ab Senatu cum pecunia ad conducendos ex Peloponneso equites missus fuerat. Caeterum, auditis ab imperatore gestis, omisso negotio, pecuniam ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus significabat se in terram {Graec[i]am} uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat. Imperator acceptis litteris successoris sui, cernens regni statum optime constitutum et omnia quieta et pacata esse, domum redire, quoniam iam tempus exposcebat, statuit. pagina 219 Victorem Soprantium legatum, qui etiam ex Senatus decreto in expeditione terrestribus copiis praeesse iussus fuerat, cum decem triremibus ad praesidium regni Famaugustae manere iussit. Ipse reginam adiit, quam benigne allocutus, Venetorum potentia et opera sua regnum a tyrannis liberatum eique restitutum esse dicit. In posterum etiam, si opus fuerit, et Senatus nomine et suo, maiora promittit. Regina collaudato imperatore Senatui Veneto et imperatori gratias agit, ipsum patrem ac liberatorem regni appellat. Quem ob res bene ac prospere gestas scuto egregii operis, ac uexillo serico uermiculo tincto atque auro picto cum regiis signis donat; legatis quoque minora uexilla dedit. Imperator, regina ualere iussa atque regio puero, quem regis mater in manibus tenebat, exosculato, inde digreditur. Ipse relicto legato cum reliqua classe Cypro soluit. Dura nauigatione, usus remis, aduerso uento etesiis flantibus (quoniam aestas erat) primum Rhodum, deinde Cretam, post Methonam uenit. Hic accepit hostem Scodram, oppidum multis annis Venetorum dicioni subditum, ingenti apparatu obsidere. Scodra sita est in monte excelso, undique prono ac decliuo, aliquibus etiam in locis pagina 220 praecipiti, in ea parte Illyrici, quae, ab Epirotis occupata, nunc Albania appellatur, regio fertilis, omnibus ad uictum mortalium necessariis abundans. Ex parte occidentis oppidi est lacus octuaginta milia passuum in circuitu patens; nomen ab oppido sumit, et lacus Scodrae appellatur, ex quo fluuius exit, qui, praeterfluens, radices montis in quo oppidum situm est alluit. Hunc fluuium incolae Bolianam uocant. Scodram priscis temporibus, Plinio teste, Drino quoque amnis a parte orientis praeterfluebat, qui, mutato alueo, nunc iuxta Lissum decurrit; ab ostio Bolianae decem milia passuum orientem uersus bino ostio mare intrat. Cuius fluuii ad Scodram et alueus siccus et pontis uestigia extant. Miror cur nec Plinius nec Strabo, diligentissimus geographus, de lacu tam insigni nec de eius fluuio ullam mentionem fecerint. Hi ambo fluuii nauigabiles, etiam onerariarum nauium ad multa milia passuum capaces sunt. Planities inter eos ac circumadiacentes campi ita fertiles sunt, ut semina temere iacta et absque diligentiori cultura mirabilem fructum ferant. Hic ab incolis pecora quoque pascuis repelli dicuntur, ne nimia satietate interimantur. In circuitu regionis montes pagina 221 sunt praealti atque asperi; humiliora colles aprici tenent, uinetis oliuetisque optime consiti. Maritima huius regionis propter paludes siluae caeduae occupant, quae ad naues fabricandas multam materiam praebent. Quamobrem Othomanus, qui spe orbis imperium amplecti uidetur, hanc regionem et ad alendos exercitus et ad fabricandas naues conseruandamque classem propter duo flumina opportunam existimans, Scodram, caput atque arcem totius regionis, expugnare statuit; quam si cepisset, non dubitabat totam regionem in suam dicionem esse cessuram. Sperabat enim, redacta in potestate Albania, exemplo Alexandri et Pyrrhi, Epirotarum regum, cum classe Adriaticum sinum traicere, et, quod illi non potuerant propter exiguas uires, se ualidissimo apparatu ingentibusque copiis Italiam occupaturum. Igitur Solimano, Bassae Romaneae, expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc Bossinam dicimus, puer admodum, ob egregiam formam Othomano dono datus est; quem ille eunuchum fecit et in consuetudinem stupri habuit. Deinde superiori anno, iam uirum, in locum illius Bassae, qui in Persico proelio occubuerat, ad summum magistratum prouexit. pagina 222 Cui ad octo milia Ianizaros ex sua cohorte et centum opifices ad fundendas atque exercendas bombardas dedit. Bassa omnes duces prouinciarum quae citra Hellesponto sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit. Itaque distributis partibus oppidum undique obsideri iussit, et, ne quis exire aut intrare oppidum posset, diligentissime obseruari mandat. Opifices ad fundendas bombardas operam intendunt. Bassa, caesis trabibus in proxima silua, infra oppidum, mare uersus, fluuium ponte iunxit, cui Alibegum, audacissimum Triballorum ducem, cum suis copiis praesidio locauit. Imperator, intellecta obsidione Scodrae, etsi successorem suum cum aliquot triremibus illuc profectum esse sciebat, tamen, ne in aliqua parte rei publicae deesset, mature se ad Albaniam transferre statuit; et, cum Corcyram uenisset, redduntur ei litterae Venetorum ducis, cum pagina 223 Senatus decreto quo demandabatur ei prouincia Albaniae defendendae. Accepto igitur decreto, absque mora cum Stephano Malipetro, legato suo, Albaniam se contulit, atque ostium Bolianae intrans Triadanum Grittum, successorem suum, cum Lodouico Bembo eius legato offendit. Mocenicus, etsi ex Senatus decreto solus cuncta agere poterat, tamen, ut est minime ambitiosus, semper publicam utilitatem suae dignitati praeferens, omnia ex communi consilio successoris facere et disponere statuit. Miserat Senatus Leonardum Buldum legatum, uirum multarum rerum usu sapientem, et qui in Albania multo tempore uersatus fuerat, ut terrestribus copiis in hac expeditione praeesset. Hunc imperatores cum quattuor triremibus Catarum miserunt. Catarus urbs est Dalmatiae, in sinu Risonum sita, ciuibus frequens, agrum quoque amplum et bene habitatum habet. Hanc Risonii diu bello uexati, propriam sedem relinquentes, in tutiori loco aedificarunt. Imperatores Leonardo mandant, uti Iuanum Cernoium, qui Illyricis lacum accolentibus dominatur, foederatum et amicum Venetorum, adeat, uiroque suadeat, ut collectis omnibus copiis, tam suis, quam ex ciuitatibus quae Venetis parent aduocatis, pagina 224 terrestri itinere Scodrae subsidium ferat. Leonardo iubent, quatenus, fabricatis nauibus, per lacum simul cum Iuano ad Scodram suppetias laturus se conferat. Deinde quinque triremes, ut Drinonem intrantes praesidio Lissi sint, mittunt, quoniam Lissi oppidum in plano situm ac male munitum est. Insula non parua Lisso adiacet, quam Drino, diuisus bino ostio mari influens, efficit. In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris aenea, ad portam quae continentem spectat, posita est. Hanc, quoniam sine inscriptione est, alii Theodosii imperatoris, alii Constantini esse asserunt. Hanc urbem Veneti, propter commoditatem portus, imposito praesidio custodiunt. Butuano etiam atque Antibaro et {Olchino} militum ac nauium praesidia mittunt. pagina 225 {Olchinum} prius Colchinium dictum est, a Colchis conditum, cuius ciues etiam nunc, nescio quid feritatis conditorum suorum retinentes, hospitibus duri atque infesti sunt. Imperatores cum reliqua classe iuxta templum Sergii martyris in conspectu oppidanorum manent. Templum a mari quattuordecim milia passuum distat; a templo ad Scodram quinque milia passuum sunt. Ultra aedem fluuius, pluribus in locis uadosus, triremes aliasque grandiores naues transire non patitur. Ex hoc loco imperatores oppidanis et oppidani imperatoribus quotidie mane ac uesperi accenso igne constantis animi signum ostendebant. Boliana infra templum octo milia passuum, ex utraque parte saxoso colle occurrente, in artissimas fauces coit. Hunc locum incolae Scalam appellant. Transfuga quidam imperatoribus refert hostem trabes ac catenas parare, faucesque fluuii occludere uelle affirmat. Quapropter imperatores instructis nauibus, et hostes simul, ad occupandum locum contendunt. Cum nostri uenissent, iam utraque ripa a confertissimo hoste occupata erat. Hostes nostros sagittis infestant, nostri uero lapidibus et glande plumbea tormentis excussa hostem affligunt, pagina 226 telaque cuiusque generis ingerentes multos uulnerant. Et quoniam nostri tecti ac muniti, hostes autem ad omnem ictum expositi proeliabantur, nec aliquod telum a nostris in confertissimos hostes in cassum mittebatur, multi hostium cadebant. Igitur hostes multis occisis, pluribus uulneratis, nostris liberum locum relinquentes, terga uertunt. In hoc certamine Turcorum circiter quingenti interiere; ex nostris, etsi multi sagittis uulnerati sunt, ne unus quidem desideratus est. Imperatores, relictis quattuor triremibus ad praesidium loci, cum reliqua classe ad martyris aedem se recipiunt. Interim Bassa ad destruendos muros quattuor bombardas magnas, duodecim minores, quibus tecta oppidi deiceret, fuderat. Itaque die noctuque non cessabat crebris ictibus bombardarum muros prosternere, qui, non multae crassitudinis, ob uetustatem etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir maximi animi indefessique ingenii, et omnia extrema pro patria subire paratus, qui, praesenti animo omnia circumspiciens, ubi muros lapsuros aduertebat, palos defigebat, quos transuersis trabibus firmabat, deinde, interiectis cratibus ex terra et stercore equino, cuius in oppido pagina 227 magna copia erat, aggerem quindecim pedum latum et uiginti altum extruebat. Supra aggerem dolia uinaria terra repleta, loco pinnarum, disponebat, quibus oppidani tecti in hostem pugnare possent. Laoredanus adolescentem quendam, Epirotam genere, fidentis animi, magnis promissis perpulit, ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam ipse quoque rem difficilem fore cernebat, quoniam ualidissimus hostis omnes aditus firmis praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat. pagina 228 Est mons a sinu Risonum usque ad Bolianam perpetuus, qui quasi quodam promontorio decliuus in ripam Bolianae ex aduerso Scodrae desinit, totus saxosus et asper, equestribusque copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis Scodram uersus copias ducit; Leonardus cum classe per lacum adnauigat. Miserant collegia, quae Veneti scholas uocant, quoniam triremes propter fluminis uadum ad oppidum peruenire non poterant, nauiculas piscatorias armatas septuaginta; imperatores magistrum classis cum expeditione nauicularum, uti cum nostris si quo pacto se coniungere posset, mittunt. Ille tabulis undique tectis nauibus, ne ab hoste utramque ripam obtinente sagittis infestaretur, remis innixus, aduerso flumine ad oppidum tendit. Nec hostis interea cessabat: nam quae apud nos agebantur a transfugis edoctus erat. Igitur ad radices montis, quo Georgius uenturus erat, duodecim milia lectissimorum equitum cum duce Cansabego opponit, pontemque duplici praesidio muniit. Supra oppidum, unde Leonardi classem uenturam timebat, minores bombardas in ripa fluminis disposuit, sagittariis caeterisque militibus, qui nostros missilibus tormentis excussis propellerent, locum muniuit. pagina 229 Georgio ergo e monte descendenti Cansabegus instructa acie occurrit, et cum ad lapidis iactum uentum esset, sagittis et aliis missilibus inuicem eminus proeliantur. Maxime Illyrici ex superiori loco lapidibus fundis excussis Turcos affligebant: nam Georgius propter equestres copias hostium monte descendere et campis se credere non audebat, nec Cansabegus equestribus copiis, intercedentibus praeruptis saxis, montem ascendere poterat. Leonardus, cum e lacu in fluuium classem inducere uellet, offendit flumen piscatoriis structuris totum quasi de industria ad prohibendum aduentum classis impeditum. Hoc enim in loco magna captura piscium fit, ex qua Veneti quinque milia aureorum uectigal exigere solent. Itaque classiarii, ultra progredi non ualentes, in primo aditu fluminis cum Turcis manum conserebant. Hic quidam Turcus iactabundus obequitabat, saepius inclamitans, si quis Venetorum singulari certamine secum pugnare auderet, extra tecta nauium exiret. Tum unus ex naualibus sociis, Illyricus natione, e naui prosiliit, cum hoste congreditur. Dum Turcus arpe eum ferire studet, Illyricus, ictum scuto excipiens, Norico ense Turci latus hausit, hostemque equo detractum expoliat, caputque ei abscidit, pagina 230 quod in nauem rediens ante pedes ducis magna cum laude proiecit. Interea magister classis cum sua expeditione ad pontem uenit, sed, cum nec transire pontem, nec hoste prohibente destruere posset, sagittis tantum et glande plumbea Turcos pontem tuentes uulnerabat. Igitur, cum nostri duces frustra conatus fieri aduertissent, signo receptui dato ab incepto desistunt, et ad stationes suas copias reducunt. Deinde imperatoribus referunt Bassam ualidissimis praesidiis cuncta firmasse, nec sine magna equitum copia oppidanis subsidium se ferre posse affirmant, quoniam tota regio campestris erat. Imperatores, reiecta in presens spe subsidii, quoad Senatus ualidiores copias praeparet, totam spem in situ oppidi et oppidanorum uirtute ponunt. Interim nouus imperator cum Lodouico Bembo, legato suo, graui morbo corripitur. Nam tota regio Bolianae adiacens insalubris atque pestifera est: paludes enim et stagnantes aquae, crassam nebulam exhalantes, aerem corrumpunt, qua peste tota paene classis correpta atque prostrata erat. Igitur Triadanus cum Bembo, legato suo, procurandae salutis gratia Catarum se conferunt. Mocenicus, et ipse non satis ualidus, finem oppugnationis cum pagina 231 Malipetro expectare statuit. Iam Bassa omnes muros Scodrae deiecerat, et Laoredanus noua munimenta e terra ac stercore erexerat, nec hanc munitionem bombardae destruere poterant: nam omnia saxa bombardarum mollis materia in se recipiens nihil detrimenti sentiebat. Eunuchus ad Laoredanum mittit, uti oppidum dirutum atque prostratum dedat: quod si fecerit, magna praemia a principe suo accepturum interque primos apud Othomanum eum futurum promittit; nec expectare uelit ut capto oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad praesidium oppidi electum, sed ex patricia Venetorum gente, cuius maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et hostem in deditionem accipere soliti essent; se uero fidei integritatem patriaeque amorem omni gazae atque opibus Othomani longe praeponere. Ille uero, si uir et non mulier, ut fertur, est, oppidum muris nudatum capere festinet. Igitur Bassa, spe deditionis amissa, crates ac pluteos, quibus sui tecti munitiones subirent, praeparat; tum arpagones, manus ferreas atque falces longis hastis praefixas milites pagina 232 habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum ingentem copiam, qui glande plumbea atque aliis missilibus oppidanos a defensione deturbarent, locat. Itaque, disposita acie ac distributis ordinibus, ante lucem undique ingentibus copiis montem circumdat et ad oppidum tendit. Interim oppidani ad summouendum hostem se praeparant. Erant in oppido multa uasa ⟨uiminea⟩ fimo bibulo oblita, in quis oppidani frumenta seruare soliti erant. Ea uasa pice, taeda, stuppa, sulfure complent, quae igne incensa in hostem demissuri erant. Saxa ingentia per munitiones disponunt, maiores bombardas paruis lapidibus suffarciunt, ut uno ictu simul excussi plures uulnerare possent. Quibus paratis, oppidani omnibus missilibus instructi taciti ex industria, quousque hostis munitiones subiret, expectant. Turci pagina 233 magno clamore edito corona oppidum aggrediuntur, per ruinasque murorum ad munitiones euadere conantur. Tunc oppidani praesenti animo hostem telis obruunt, nonnullis arpagones et manus ferreas extorquent, uiminea uasa ardentia in hostem demittunt, quae pestis Turcis maxime ineuitabilis erat (confertissimo enim hoste totus mons erat oppletus), uasa rotunda per decliuum montis se rotantia obuios quosque adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a munitionibusque summouent. Nec Laoredanus aliquo in loco deerat, circumeundo cuncta prospiciebat, sicubi rariores, saucios aut fessos, defensores uiderat, plures integros submittebat, omnes hortabatur obtestabaturque per unicum uerum pagina 234 atque immortalem christianorum Deum, per integram fidem quam erga Senatum Venetum habebant, a quo magna praemia defensi oppidi accepturi erant, ut memores uirtutis suae et christianae religionis patriam, liberos atque coniuges a crudelissimo barbaro defenderent. Nec Bassa cessabat, cum reliquis ducibus circumeundo, Turcos claua ferrea percutiendo, tamquam pecudes ad oppugnationem subigere. Et cum duas horas ante lucem ad quartam diei oppugnatio durasset, nec aliquid Turci proficerent, sed ubique passim caderent, propriis corporibus suorum cadauera tegentes, tandem diffusi in fugam terga uertunt. Oppidani eruptione facta tergis hostium insistunt, fugientes usque ad radices montis persequendo trucidant; tum, multis signis militaribus potiti et spoliis occisorum onusti, in oppidum reuertuntur. In hac oppugnatione Turcorum ceciderunt tria milia, inter quos praefecti ac duces magni nominis quattuordecim, uulnerati absque numero, quorum magna pars postea occubuit. Ex oppidanis septem tantum desiderati sunt, uulnerati quinquaginta nouem. Oppidani sequenti die ligna, fasces et aliam aridam materiam corporibus occisorum pagina 235 hostium superiaciunt, deinde igne supposito cadauera concremant, uerentes ne foetida corpora aerem corrumpant, morbumque oppidanis inferant. Imperator, cum accepisset apud Scodram a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque ultra de expugnatione oppidi dubitaret, diligentiorem curam ad conualescendum adhibere statuit. Nam et morbus in dies crescebat, et iam audierat Lodouicum Bembum legatum Catari diem suum obiisse, Triadanum quoque Grittum, successorem suum, graui morbo oppressum proximum morti esse, multos praeterea ex praefectis triremium naturae concessisse. Eadem sibi metuens, ad medicos Rhagusium concessit, relicto ibi Stephano Malipetro legato, etiam non satis ualido, qui imperatori affirmat nunquam a Boliana se recessurum, etiam si certa mors sibi instaret, nisi prius hostis obsidionem Scodrae solueret. Rhagusium est ciuitas Dalmatiae, quam Epidaurenses, Epidauro a Gotis euerso, auspicatiore loco condiderunt. Urbs est libera, legibus atque moribus optime instructa; habet senatum atque magistratus, ordinem quoque patriciorum et plebis distinctum. Patricii soli rem publicam administrant, plebs pagina 236 tantum suis rebus studet: de publicis minime curiosa est. Haec ciuitas prae caeteris Dalmatiae urbibus, publicis et priuatis operibus, magnifice extructa est. Habet et naualia ac portum catena clausum. Ciues etiam in diuersis prouinciis mercaturam exercentes caeteros Dalmatas opibus superant. Hic imperator, aduocatis medicis, potionibus ac medicamentis sanitatem procurat. Ciues etiam ipsi, tanquam in aliquem praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri), bombardas quas fuderat in frusta concidere iussit, ut aes camelis exportari posset. Erat oppidulum, Dagnum nomine, a Scodra sex milia passuum distans, quod nostri in aduentu Turcorum, quoniam male munitum erat, supposito igne succensum dereliquerant. Huius castelli muros Bassa, ut aliquid fecisse uideretur, destruere et solo aequare iussit. Quibus peractis, pagina 237 obsidionem soluens exercitum dimisit, ipse in Macedoniam se recepit. In hac obsidione oppidani maxime siti laborauerant, penuriaque aquarum multas angustias sustinuerant: nam puerorum, senum et mulierum debilis turbae siti confecti supra duo milia occubuerant. Nec aliquis oppidanorum, cum uiderent coniuges et liberos ante oculos deficere, animum ad deditionem conuertit. Et nisi obsidio soluta esset, quoniam iam in oppido aquae quod uix ad tres dies, modicum quiddam singulis distribuendo, sufficere poterat, non erat, decreuerant omnes uno impetu armati in hostem irruere et ibi, cum hoste uiriliter proeliando, sanguinem suum ulti occumbere. Itaque soluta obsidione omnes ad fluuium ruunt, desiderataque multis diebus aqua se satiant. Hic multi aqua repleti stupidi rigentibus membris statim mortui conciderunt. Imperator audito hostis discessu, cum neque medici neque medicamenta Rhagusina aliquid eum iuuarent, graui ualitudine oppressus Venetias se contulit. Nec post multos dies Triadanus nouus imperator Catari moritur. Stephanus Malipetrus, Mocenici legatus, cum hostis suo discessu secura pagina 238 omnia reliquisset, classem dissoluit. Praefectis nauium mandat uti se ad salubriora loca conferant, suam et naualium turbae sanitatem procurent; nam paene omnes Bolianae morbo correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur.
Licet nunc mihi in fine opusculi affirmare, cum multa egregia facta Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem Mocenico, inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius cuncta administrauit? Omnia enim consilia hostium praeoccupans, nullum locum inferendae iniuriae inimicis unquam reliquit. Proelia non minori audacia quam felicitate iniit et confecit. Patiens laboris, somni parcissimus, uictuque militari potius quam imperatorio contentus erat. Semper sollicitus et intentus ne hosti occasionem rei bene gerendae daret, ipse non cessans hostem aliqua insigni clade afficere. pagina 239 Nam praeter urbes captas et prouincias ab eo desolatas atque euersas multae naues onerariae Turcorum mercibus onustae et supra quadraginta biremes cum lembis piraticis interceptae sunt. Piratas omnes captos supplicio affecit. Naues uel igne consumpsit uel ad commodum urbium quae Venetis subditae sunt reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo ⟨quidem⟩ damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius consequebatur. Nam et ante imperium censuram integerrime administrauit princepsque in Senatu rogandarum sententiarum saepius fuit, et legationibus ad Pontificem et imperatorem Romanum plerunque functus est. Imperium administrans absens frequenti Consilio procurator diui Marci creatus est, quae dignitas prima post pagina 240 ducatum apud Venetos habetur. Et iam domum reuersus, nondum satis procurata ualitudine, mortuo Nicolao Marcello duce, uniuersa ciuitate in hanc sententiam concurrente dux Venetorum constitutus est; quae dignitas instar Lacedaemoniorum regum apud Venetos habetur. Dux urbi praepositus ac rei publicae princeps omnia ex Senatus consulto administrat. In hoc tantum a Lacedaemoniis Veneti differunt: nam illi dumtaxat ex duabus familiis reges constituebant, Veneti ex qualibet patricia familia, modo moribus et uirtute praestet, ducem suum creant. Nunc ego summum immortalemque Deum precor, uti Mocenicus imperio suo rebus bene ac prospere gestis rei publicae statum firmauit, ita nunc etiam princeps atque dux suo ductu atque auspiciis Venetorum imperium longe lateque propaget.
Impressum est hoc opusculum Venetiis per Bernardum pictorem et Erhardum Ratdolt de Augusta una cum Petro Ioslein de Langencen correctore ac socio. Laus Deo. M. CCCC. LXXVII.