POETICI LUSUS VARII AUCTORE NICOLAO MARIA GEORGIO NUNC INTER BENEDICTINOS MELITENSES D IGNATIO GEORGIO APPELLATO AB ANNO DOMINI 1703 USQUE AD ANNUM 1708 QUI FUIT AUCTORI AETATIS TRIGESIMUS SECUNDUS POETICI LUSUS VARII
pagina 84

I. SOMNIUM DE NURSIAE EXCIDIO ANNO DOMINI 1703

Postquam visceribus terrae grassatus in imis
Concussit subitus nostraque nosque tremor,
Horrebam tacitus (mala nam formidine crescunt),
Quod posset, non quod fecerat illa lues.
Dum resilire solum, quoties dum quassa putabam Note: 5
Tecta, tremor nostri corporis ille fuit.
Admovi quoties menti solatia frustra,
Nam nulla validus vincitur arte timor,
Sed me dum lassat, populit timor ipse timorem
Membraque corripuit fessa timore sopor.
Decubui, cum iam propior rubet orbita Phoebi
Et, cum non fallunt somnia, tempus erat.
Ecce gradu timido, Latio non disona cultu,
Constitit ante oculos maesta caterva meos.
Implebat laceris gremiumque manusque capillis,
Et coma, quae reliqua est, pulvere cana fuit.
Terga patent cunctis discissa prodita palla
Et pallor fati testis in ore sedet.
Inque oculis luctus (nam lumina sicca quierant)
Ipse videbatur continuisse stupor.
»Cui tam de vobis licuit quisve intulit istam,
Quam referunt«, dixi, »cultus et ora, luem?«
Solverunt illis lacrymas mea dicta morantes
Constrictas Borea ceu solet Auster aquas.
pagina 87
Unaque sic coepit certi gravitate doloris
Credita funesti duxque caputque chori:
»Nursia, sum; genui, Latio qui littore primus
Sacrum seposuit Coenobiarca gregem,
Quique duces rexit Sertorius exul Iberos,
E gremio vires protulit ille meo.
Par summis ducibus, nam vindice victus ab illo est,
A quo vel vinci maxima palma fuit.
Sed quid tanta iuvant? crescitque in vulnere pondus,
Quod non assueto peotore damna tuli.
Haec prope me pallens nutanti est Cassia gressu,
Quae nigro indignam syrmate verrit humum.
Post aliae, quarum simul et mea fata retexam,
Nam causa in nostris, heu, fuit una malis.
Eloquar et scindam vulnus lethale, meisque
Sit modus in lacrymis non habuisse modum.
Bissenos vidi placido pede currere soles,
Extulit ut geminum Ianus ab axe caput.
Proxima lux aderat, post quam non visa putatur
Nigrior Eois prosiluisse vadis.
Nec temere visa est: tremui iacuique repente
Diruta et excidio semisepulta meo.
Parva forent primo, nisi sors exercita damno
Disceret in iactus certius ire novos.
Siste manum, fortuna, precor, nisi busta supersunt,
Quodque in me ferias, nil nisi vulnus habes.
Nam mihi pars primo si quae stetit integra lapsu,
Integra rebatur, non tamen illa fuit.
Caeco arrosa malo stabant et hiantia tecta
Et quae stare magis quam cecidisse nocet.
At sors saevit adhuc, lucem duxere secundam
Februa et in medio vertice Phoebus erat.
Ad cladem vasto praelusit terra boatu,
Qualem Trinacrius iactat ab ore gygas.
Subsilit inde solum convulsaque vertor ab imo,
Et rapuit medium pulveris umbra diem.
Fana domusque simul trepidoque natantia cono
Menia semirutum deposuere caput.
Ipsa ruina perit, pereunt quoque signa ruinae,
Nam quae tunc pereat, sola ruina fuit.
pagina 88
Quis cladis fuerit sensus mihi, parce rogare;
Sensus in nostro pectore nullus erat.
Semianimis cecidi, vivebam nescia vitae,
Ut quos attonuit Iuppiter igne suo.
Nil novi ulterius, minuit nescire dolorem,
O si, quod fuerim, non meminisse queam.«
Nursia conticuit, reliquae gemuere, mihique
Territus a tanto [murmure] somnus abit.

II: EPISTULA AD AMICUM, QUI ROMAE ADFUERAT TYBERIS INUNDATIONI, CUM COLLEGIUM ILLIRICUM LAURETI IGNE EX PROXIMA CAUPONA EXCITATO PROPE ARSISSET. ANNO 1703

Esse quid {loc} dicam, quod me Vulcanius ardor,
Te vexat tumidis Tybridis aestus aquis?
Nec de sorte queror, nam, quamvis perfida, nostram
Firmat amicitiam nec vetat esse pares.
Dividimus damnum, ne non videamur amici,
Et rata sit gemino numine nostra fides.
Mulciber et Tyberis, contraria numina, forsan
In nostris cupiunt foedus inire malis.
A nobis docti, nam quantum pondus amori est,
Nam liquido in nobis, quid sit amare, patet.
Dividimus damnum, cur id? (mihi certus Apollo
Causas atque uno dat pede Musa minor)
Foedus amicitiae res est divina; perenis
Creditur, hanc merito solvere fata timent.
Sic ne a disimili surgant divortia damno,
Sors aequa socium torquet utrumque manu.
Euriale, occideras, Nisus super ore supino
Concidit et Rutulam sanguine tinxit humum.
Actoridem Patroclum fidit Hector, frater Achillem,
Et simili Phrygius cespite texit ager.
pagina 89
»Nos par poena manet, geminum sitit ara cruorem«
Argivi Pylades dixit amantis amans.
Sed qualem subii sortem, fortasse requiris,
Quidve mihi nocuit Mulciber igne, rogas.
Non nocuit, fateor, sed magna pericula saepe,
Etsi non laedant, quod potuere, nocent.
Non nocuit plus quam Tyberis tibi, maxima terror,
Nec minima est damni pars timuisse malum.
Nos iuxta caupo est, lucri vesana Caribdis,
Ah pereant, ista quisquis in arte valet.
Haec invisa meis nimium vicinia Musis
Innumero semper hospite farta fremit.
Claudit utramque domum paries communis et in se
Fumiferum caeco limite caelat iter.
Huius turpe caput, stat fumida turris ad auras
Nostraque non magno culmine tecta premit.
Caupo focum lignis onerat, surgitque repente
Quam ferat haud humilis flamma timenda domus.
Crassa renascentem rapuit fulligo favillam
Involvitque alacri tecta laremque malo.
Quodque mage horrendum, ventos Hyas orta ciebat,
Illo namque die trux Hyas orta fuit.
Iam putres circum corrumpere flamma tigillos
Incipit et tectum stringere pestis edax,
Iam calor et vasti vis importuna vaporis
Ardua nigrantes volvere ad astra globos.
Tempus erat, quo nos parcae discumbere mensae
Aethere diffugiens Phoebus et aera iubent.
Extemplo clamatur, io (tremit aula fragore)
Ignis, io, nostris sedibus ignis adest.
Quid foret, ut patuit, late discurritur, omnes
Non opportuna sedulitate ruunt.
Dum properant, turbant alios, turbantur et ipsi
Dumque nimis cupiunt velle iuvare, nocent.
Ast ego, quem pavidum spissi graveolentia fumi
Perculit et thalamo flamma propinqua meo,
Corripio miseros, fuerant quicumque, libellos,
Corripio nostras carmina pauper opes.
»Pergite vos mecum«, dixi, »mea gaudia Musae,
Nam reliquis careo nec caruisse pudet.«
pagina 90
Interea domitum lymphis et Naiade multa
Audio Trinacrium procubuisse deum.
Ora color repetit, repetit mea pectora sensus
Et pepigi supero thura litanda Iovi.
At tu, caupo, mala sic vivere possis in arte,
Supplicium ut culpae sit tua culpa tuae.

III. DE HERBA TABACCO METAMORPHOSIS

Frigus erat; iunctis foribus tectusque lacerna
Servabam multo viventem in torre favillam.
Fraxina perpetuo producta foramine virga
Prae manibus fuerat, modicae cui molis ad ima
Figlinus est crater teretique dat oscula ligno.
Hunc secta oppletum fronde et praesentibus herbis
Admoveo cratera foco summumque foramen
Arripio labris et flatibus attraho flammam.
Concipit herba rogum iamque ore reciprocat ater
Fumus et ardenti glomerantur ab ore vapores.
Iuxta frater erat, qui nostro e gutture nubem
Miratus »Siculone«, inquit, »de monte revulsum
Enceladum video saevumque Typhaea rebelli
Ore in caelicolas incendia nigra vomentem?
Quaenam haec herba nocens, quae tristi tabida fumo
Insultatque oculos et nares peste vaporat?«
Tunc ego: »Quandoquidem canis concreta pruinis
Diserere urget hyems et suadent otia Cauri,
Ingentes ortus et mirum graminis huius
Ingenium expromam, fallam quoque frigora dictis.
Cognita saevitia Saturni e semine proles
Brasiliam Brasilus proprio de nomine dixit.
Hic gladios iramque Iovis profugique parentis
Exilium metuens longo maria aspera tractu
Praeterit et sectas terna in divortia terras,
Mox Charibum deserta legit, praedulcibus orbem
Fecundum calamis et odorae cortice sylvae.
pagina 91
Hic tamen, heu, quantum scelerum, quae turpia mites
Edocuit populos, namque illo urgente recessit
Incola simplicitas, feritas subit hospita gentem.
Inde nefas animique truces et credere iustum
Deposuisse famem laniati in corpore fratris,
Horrendaeque dapes verubusque affixa colurnis
Membra Cyclopeos vix admittentia morsus.
Usque adeo peius nihil est quam perfida mens, quae
Tortorum laqueos Nemesisque eluserit ensem.
Attamen haud latuit superos, et lumine multo
Sydera ad humanos semper vigilantia mores
Dicuntur retulisse Iovi felicia regna
Saturni sobolem culpis violasse paternis.
Tum sator omniparens stricta face prosilit et iam
Ultra aurem adducto vibrabat tela lacerto,
Cum Brasilus diros patiens sub pectore morsus
Et sua fata videns »Maris arbiter«, inquit, »et atrae
Arbiter alme Stygis, misero succurrite fratri
Vel vobis trepidate et per mea fata tonantis
Pendite proclivem fraterna in vulnera dextram.«
Audiit Eumenidum rector subitamque timenti
Iniecit nubem et sparsum Phlegetontide lympha
In terram fibris et nata stirpe ligavit.
Frons abit in florem, geminae coguntur in unam
Radicem surae, pariter gracilescit obesum
Pectus et in latas abeunt duo brachia frondes;
Plantaque fit pecori male nota, invisa iuvencis,
Succo saeva suo, quam magna fronde tumentem
Pratorum fruticem, sylvarum dixeris herbam.
Quaerebant Brasilum iam fulmina missa, sed ictum
Evasit minor herba viro, fulmenque tremendum
Nil nisi sulphureum foliis afflavit odorem.
Frondibus hinc pallor, gravis est hinc spiritus herbae,
Hinc illam tenerae metuunt tetigisse Napeae.
Iuppiter at fremitu, tonitrum quod vinceret omnem,
»Te primae«, dixit, »rapuerunt Tartara poenae,
Te nemo servabit ab hac (sic nomina germen
Traxit et hinc plantam Satyri dixere Tabaccum),
Te nemo servabit ab hac, qua saevius artus
Discruciare tuos mutataque membra laboro
pagina 92
Et totas dextrae consumere vindicis iras.
Nam primum calido tristique solutus aheno
Et tortus longo referes Ixiona gyro
Et vinces: hominum qui mandere membra solebas,
Humano sub dente gemes, in frusta tereris,
Ardebis flamma, laceri flammisque perusti
Torquebunt ipsos ultricia labra vapores.
Nec modus hic poenae, nam coniurata severa
Cum mala naris de te sibi pabula poscet
Detrita in cinerem saxoque subacta molari.
Utque hinc accipias, tibi sors quam dira paretur,
Te flebunt hostes, quoties mandere, feroci
Extorques faciles mandentis lumine guttas,
Lumine nec tantum, patulo sed et ore fluentes
Se rumpent lacrymae, et toto lugebere naso.
Sic vexere, volo, sic quam mortalibus olim
Abstuleras, hominum consumptor dire, salutem,
Consumptus reddes, turpem laceratus in escam
Augebis vulgo, quos olim dempseris, annos.«
Continuit genitor vocem, quam fata sequuntur,
Vexandamque dedit Satyris tortoribus herbam.

IV. CAPHEI THRACIS IN PLANTAM SUI NOMINIS METAMORPHOSIS

Iam populi aurorae, iam cesserat India Baccho,
Et Deus a domita tellure ad moenia Nisae
Ibat ovans Arabasque suos; insana iuventus
Mota mero pingui et viridi redimita corimbo
Pone subit, Satyri succinctaque nebride Maenas.
Ille sedet curru, gravibus iuga plexa racemis,
Tela racemus obit, plaustroque virente subacti
Lora capistrati mordebant vitea linces.
Ut ventum ad Nisae portas, sociosque deumque
Percussit rerum facies nova: turbidus horror
pagina 93
Undique et horror erat, circum vineta iacebant
Sacrilega vastata manu, vis improba botros
Sparserat et vites ima ab radice revulsas,
Ceu solet aestiva metuendus grandine turbo
Spargere vota pii nondum matura coloni.
Clamabant Satyri Niseia sceptra Licurgo
Cessisse, et rursum superas rediisse sub auras
Ogigium trepidae iurabant Penthea Bacchae;
Oscula dant truncis, iungunt quoque vitis amatae
Cum lacrymis lacrymas, vulsa cum fronde capillos.
Auctor non latuit. Foribus ruit ecce reclusis
Fulmineus Capheus (hic Bacchi invaserat aulam,
Thrax proavis spretorque dei, nam sola colebat
Flumina et in vitreis latitantes Naiadas undis).
Utque in conspectum septus furialibus armis
Se dedit, exclamat, tumida sub voce minantis
Intremuit Lenea cohors, gressusque labantes,
Membraque correptis fulsere cadentia tyrsis:
»Capripedum«, dixit, »non ebria castra nec istum
Poscit Nisa ducem, cui nulla potentia mentis,
Cui mollis facies, qui turpia sustinet unus
Timpana pro sceptris, pro frontis honore corimbos.
Regna manum mentemque petunt, ergo ocius isthinc,
Semivir, urge pedes, exemplo perdere molli
Magnanimos Arabas rituque relinque profano!
Nec dum terga dabis? Sic me mea numina, pulchrae
Naiades servent, faciam, probrose Bimater,
Praelusisse tuo vineta excisa cruori.
Sperno tuos latices et, quae te frangere norunt,
Flumina sola colo, utque tuas explodere vites
Praevaleam, populis de sanguine pocula nostro
Ipse darem.« »Dabis«, exclamat Leneus et ore
Emicuit toto, qualis post bella gigantum
Constitit oppresso supera ad capitolia Rheto.
At Capheus verbis ictus ceu fulmine parvam
Cogitur in molem corpusque virescere cernit,
Vidissetque suas frondes cumulataque baccis
Brachia, ni tenues petiisset spiritus auras.
Priscum nomen inest. Ast hinc cognata propago,
Qui Rhodopen Hebrumque tenent, Arabesque Getaeque
pagina 94
Bassaridum ciatos Bacchique odere liquorem
Deque suo Capheo succos paterasque calentes
Mutato de fratre bibunt. Sic ultor ab orbe
Pellit adhuc mollem Capheus post fata Lieum.

V. DIVAE CLARAE DE MONTE FALCO SEPULCRUM SPLENDORE, CONCENTU, FRAGRANTIA ADMIRABILE POST HORRENDOS MOTUS TERRAE PER TOTAM PENE ITALIAM AUDITOS. ANNO 1703 ELEGIA

Clara Parens divi, cui signa in corde doloris
Nectareo teli cuspide finxit Amor,
Quae tumulo stant mira tuo? Sed parce roganti,
Namque sibi hanc causam spesque timorque rapit,
Asuetamque malis terrent quoque gaudia mentem,
Nec credunt sortem territa corda suam.
Haec miror venerorque simul laetorque, quod ipsa
Tanta queas, quae mens nostra tenere nequit.
Ergo, quae positos tibi lux circumvolat artus,
Dic, precor, an saevi fulminis instar habet.
An cessit turbo placataque numina gaudent
Felices ista reddere luce dies?
Curve tua ignotis animatur odoribus urna?
Forsitan hoc nostri funeris omen erit?
Pacis at esse potest, nam cum renovatur ab auris
Depulso Borea, floriger annus olet.
Hei mihi, quid miros bustum vocale canores
Evomit, hasne inflat Iudicis ira tubas?
Ah, isti veterem referant Amphiona cantus,
Diruta qui sacra tecta novabat ope.
Sed quae flamma meas, sed quae, nam sentio, fibras
Permeat aetherei flaminis aura potens?
Placatum lacrymis et voto suplice numen
pagina 95
Certum est fulmineas deposuisse faces.
Terruerant nostras auresque oculosque ruinae
Tactaque ab emisso sulphure naris erat.
Hinc sacer hic tumulus laesos in corpore sensus
Luce hilarat, mulcet carmine, odore fovet.
Vicimus: ingentes manibus praetendite palmas,
Vicimus: in crines plurima laurus eat.
Victa fugit Nemesis; iam vindicis ira procellae,
Iam tremor a nobis, iam procul horror abit.

VI. EPISTULA CLEMENTIS XI AD SUOS EX FRATRE FILIOS, UT PRIVATAE VITAE RATIONEM GLORIOSISSIME AMPLECTANTUR.

Scribimus ex adytis, quae supplex orbis et aether,
Quae maior mundo {suplice} Roma colit.
Mirari vulgus solet alta atque alta probare,
Pendere quae solum, qui tenet alta, potest.
Credite sic gnarae voci, quam fata sequuntur,
Credite semideum, credite vera loqui.
Solum spreta iuvant haec maxima; sydera tangunt
Qui sortem pedibus supposuere suis.
Vilior est cunctis titulis qui servit et aurae,
Utque ruat gravior qui nimis alta petit.
Celsa sequi potuisse bonum, sed gloria nolle est,
Omnia posse Deum, sed mage nolle facit.
Sic vos, o pueri, quos nostro in pectore servat
Cognato inscriptos sanguine purus amor,
Frangite degeneres, quos ambitus inferat, aestus,
Supremumque locum sit meruisse satis.
Sit vester titulus titulos spernendo mereri,
Sic vestrum in spreto culmine culmen erit.
Sit modus in rebus, modica nam sorte iacenti
Maxima sors sortem non timuisse fuit.
Testis ero, quod summa nocent, quod sceptra regentum
Saepe minax veluti fulmina lumen habent.
Celsa catenatae subigunt praecordia curae
pagina 96
Regalique latet splendida mente lues.
Hei mihi, quot summo populos de culmine cerno,
Tot funesta meus pabula maeror habet.
Si fera cognati surgunt in vulnera reges,
In me sanguinea pugnat uterque manu.
Si tremuit tellus, si totas abstulit urbes,
Victima pro raptis non periisse queror.
Si populos ferit atra lues, mea pectora pulsat
Editus e magno magnus amore dolor.
Devia si gravidas merserunt flumina messes,
Certat cum lacrymis tanta procella meis.
In me cur proprias laxavit prodiga vires
Gloria curve meus sydera tangit apex?
Heu scit, quod videor, nescit, quae sentio, mundus,
Invideor miseris invideoque miser.
Quam durum esse miser, nulli miser esse videri,
Quam durum est lacrymis non reperire fidem!
Sic placitum caelo, cui recta placere necesse est,
Auctore a tanto vel dolor ipse tumet.
Quae superis placuere, feram, dum vita manebit,
O mea sic vobis dicta placere queant!

VII. ARTEMISIA POST EPOTOS MAUSOLI MARITI CINERES MAUSOLAEUM CONDIT EPIGRAMMA 1.

Quae nova regali consurgens machina luxu
Pactoli nitidis perlita fulget aquis?
Ecce coloratae vicinam Synnada venae
Et linquunt patrios marmora secta Phrygas.
En iam Mentoreis animantur saxa figuris
Et Policletaea vivit ab arte lapis.
Quid properas, Regina, tuo si pectore clausus
Sponsus ab admoto corde, cor ipse, calet?
Nil opus his, tam purus amor pretiosior auro est,
Firmior et solido marmore tanta fides.
pagina 97

VIII. EPISTULA OBSIGNATA MORTIS EFFIGIE. AD CASTRICUM EPIGRAMMA 2.

Conscriptas signat ferali emblemate ceras
Calva sepulcrali pulverulenta situ.
Hanc circum horrificam fingit transversa decussim
Tibia et in geminos surgit utrinque metus.
Si sapis, o tales evolvere parce tabellas,
In non explicitis, Castrice, plura leges.

IX. ATHIS, CRESI FILIUS MUTUS, UT PATREM A PERCUSSORE DEFENDAT, MUTUS LOQUELAM RECIPIT. EPIGRAMMA 3.

Proxima regali iugulo dum dextra minatur
Et riget extrema cuspide tacta cutis,
Visa manus nati linguam vocisque resolvit
Vincula, dum vitam solvere patris avet.
Namque ubi lethali vidit ruere impete ferrum
Et se per patris viscera cara peti,
Exilit et motis pueri sub pectore pennis
»Si sum caecus«, ait, »non ero mutus«, amor.
Illicet exclamat: »Genitor, cave!«, et illico fregit
Haec vox fatiferae fulmina iacta manus.
O venerande puer, te mutum cuncta loquentur,
Te tacitum poterit nulla tacere dies.
Ut tunc plus vocis pietati impendere posses,
Visus es a prima conticuisse die.
pagina 98

X. CHRISTUS DOMINUS IN PAGELLA PUNCTIM DEPICTUS EPIGRAMMA 4.

1n media calami consedit mucro papiro
Tinxit et exigua candida lina nota.
Mox iterum atque iterum salienti pollice ductus
Suppositas pupugit non sine lege nives.
Iam folii candor sensim laceratus in umbras
Degenerat, maculis area tota latet.
Tantaque congeries speciem coalescit in unam,
Visus et a fusca surgere nube decor.
Mirandum, quod lux non fecerat, umbra peregit,
Finxit et exanimem guttula nigra Deum.
Quam merito expressit Domini pia gutta dolores
Membraque et Isacio verbere tergus hians.
Nam dum submergi poenis gravioribus ardet,
Iste dolor cupido nil nisi gutta fuit.

XI. D. THOMAS AQUINAS IMPUDICAM MULIEREM TITIONE FUGAT. EPIGRAMMA 5.

Stabat in invicta servatus Aquinius arce,
Depositum sophiae caelitis, orbis honos.
Ecce illi ante oculos (quem non petet atra libido)
Constitit in media turre videnda Venus.
Obriguit iuvenis primo poteratque videri
Tam subitum flammis opposuisse gelu.
Ut rediere animi: »Nusquam tibi gloria tanto
Ausu erit, o nigri fex Acherontis«, ait.
pagina 99
»Fulminibus caeli, queis te iam destinat ether,
Praeludam in foedum flammiger ipse caput.«
Dixit et ardenti torrem complexus ab ara
Imprimit adversae terque quaterque lupae.
Illa fugit, nigraque domus completa favilla
Indicium victae visa dedisse Stygis.
Macte animis Thoma; qui flamma teste probatur,
Dici iure potest aureus iste pudor.

XII.AD ILLUSTRISSIMUM AC REVERENDISSIMUM DOMINUM FABRICIUM DE AUGUSTINIS LAURETI PRAESIDEM ANNO 1703 POEMATION EPENETICUM

Coguntur proprium Musae deponere morem,
Ingeniumque vetus noster dediscit Apollo.
Dum, Praesul, te, magne, canit, namque omnia quondam
Protrahere in maius plectroque augere solebat,
Nunc minuet. Tua facta, genus, sapientia, mores
Vincunt laudantes proprio splendore Camenas.
Mirabar tantas in te coalescere dotes,
Temperiemque animi geniumque et grandia Suadae
Flumina nec varios generoso a pectore vultus.
Miranti subito clara sub imagine fulsit
Rescissa de nube Deus, qui cognitus ultro est
Cinthius, ut visae mediis effervere tectis
Laurus et Clariae tergo sonuere pharetrae.
»Si nescis«, ait, »in reliquis, quae mira fuissent,
Seu pietas animi Martisve aut dona Minervae
Sunt Augustini consuetae sanguinis artes:
Sic vigor insolitus, sic tantae mascula gentis
Ingenia haud norunt alienae cedere laudi.
Se soli superare queunt, maiorque superbis
Surgit avis soboles, quae sanguine mota paterno
pagina 100
Emicat et titulos superando extollit avitos.
Sic gaudet quercum spoliis senioque labantem
Agnatum fulcire nemus. Quos undique cerno
Et quales proavos, quae magnae nomina gentis
Sparsa per Ausoniam! Seu nobilitatis Etruscae
Pectore magnanimo gestantem insigne Camillum
Sive illum, cuius famam Nasamones et Indi,
Cuius Roma fidem, Mavortia iura Ravenna
Sensit et Adriaci dextram timuere leones.
O si non durae praereptus crimine Parcae
Vota Italum tecum tuleras, Hieronime, qualem,
Qualem te propriis vidisset in arcibus olim
Bellipotens Regina Padi, quae gaudia Nereo
Plaudenti vexisset aqua quantosque superbus
Eridanus Venetum vomuisset in ora pavores!
Sed quid ago? Dominae venerandum luce tiarae
Aspicio Stephanum et tota Sidone rubentem,
Si tamen aspicio, nam qui nitor exit ab ore
Attonitos sacro castigat lumine visus.
Hic legum Pater, Urbis honos, non unius hic est
Principis unus amor, quo sospite saepe feruntur
Erecti e tumulis Romae invidisse recenti
Fabricii Curiique et nomina magna Catonum.
Occubuit sed non totus, stetit alter et alter
Heres virtutum, par laudibus, atque duorum
Crescebat meritae suprema ad culmina laudis
Ingenti patruo non dedignanda iuventus.
Unus cum propero raptus fato intulit astris
Spemque suam iuvenis Romaeque ardentis amores,
Ast mundi tergit lacrymas damnumque superstes
Fabricius pensat, quique alto pectore frater
Alobrogum sacram gaudet crispare decussim.
Hic est Fabricius, quem tu mirare, secundo
Alite Partheniam positus moderator in urbem,
Inclita civili cui quondam tempora serto
Praecinxit veneranda Themis, cui nobilis aequi
Ardor, et ingentes cumularunt pectus Athenae.
Forsitan addubites, cur illum ad gentis habenas
A lauro dictae sors prima admoverit, ultro
Expediam. Reliqui multo quam saepe labore
pagina 101
Virtutem peperere sibi, primordia gestant
Huius, et ad dominam moderaminis attulit artem,
Quod reliqui retulere, decus, sic omne fausto
Emeritas referunt tam clara exordia lauros.
Illum non ornat, sed gaudet vindice tanto
Ornari regimen; semper virtutis in illo
Et fidei meritum, meriti quoque praemia crescent
Infulaque et magnos aequans sacra purpura reges,
Donec summus erit triplicique insignis ab auro
Ad sua porrectas cernat vestigia gentes.
Non temere est, quod dum properat conterritus orbis
Nazaream placare domum, tu Virginis urbem
Dextra ingente regas, Fabrici, nam numina vellent,
Iam nunc assuescas mundum populosque volentes
Imperiis regere et summae praeludere sorti.«
Dixerat et tenues abscessit Phoebus in auras.
At tu, Palladium columen, cui grande superbus
Augustus nomen, patriam gens Livia donat,
Et totam heroa complecteris indole Romam,
Ne, rogo, Pierii praesagia despice vatis,
Vati numen inest, nec fallere novit Apollo.

XIII. DE SPIRITU SANCTO IN DIE PENTECOSTES, HYMNUS. ANNO 1700

O qui purus amor summi de corde Parentis
Et Nati de corde micas, spiratus utrinque
Unicus atque uno praesens tibi iungere nexu
Aequales virtute duos: Vigor alitis aurae,
Sancte Vapor, quatiens rorantes nectare pennas,
Mens rerum atque animus mundique informis origo,
Tu superum flammis pectus mortale maritas
Afflatuque cies et vim recludis opertam.
Tu rerum species, tu formosissima caeli
Gloria, et humano nunquam temeranda veneno
Integra perque animos perque obsita pectora nigri
pagina 102
Caeca nube mali subitos inopina volatus
Exerces sacroque diem fulgore coruscas.
Non secus ac primo si quando illuxit Eoi
Astrorum dux Phoebus anhelosque igne iugales
Grande iubar terras difundere iussit in omnes,
Clarus ubique nitet, non illum distinet a se
Foeda lacunosae facies conspecta paludis,
Non nemora hirta situ, puro redit undique vultu,
Nec quidquam de sorde refert, sed sordibus ipsis
Dat vitam variosque trahit de pulvere foetus.
Nunc age dum triplici circum tibi fumat acerra
Largus honos lateque pio fremit ara tumultu,
Perque fora et tanto sacratas numine sedes
Festa coronatas ducunt solemnia pompas,
O ades, alma quies, et motis leniter alis
Nostraque nectareo permulcens pectora tactu
Rumpe graves nebulas nostraque in mente tuere,
Ne dira antiquae sobolescant semina culpae;
Sim vates ubicumque tuus, tibi plectra parentur
Nostraque devoto sudent tibi carmina Pindo,
Sancte Vigor, quem cuncta colunt gaudentque fateri,
Quem mare velivolum, quem signifer axis et altae
Cum silvis volucres fluviique feraeque loquuntur.

XIV. CUM AUCTOR ABSOLUTO PHILOSOPHIAE TRIENNIO AD PROPUGNANDAS PUBLICE THESES ELECTUS ESSET ET A POETICO OTIO AVULSUS. ANNO 1702 ELEGIA

Men saevae ulterius vexabit virga Stagyrae,
Ulla nec ingrati meta laboris erit?
Dura Cleanthaeis iterum vigilanda lucernis
Otia et a misera mente fuganda quies?
Credideram rigida quini sub Iudicis urna
Taedia tam longae deposuisse viae,
pagina 103
Credideram in Pindum totas contendere vires
Et Clario posthac corda calere Deo.
Et dixi: Procul, o procul hinc abscedite, turbae,
Carpathium logicus sub mare fervor eat.
Quid mihi cum strepitu, quem turbat rauca iuventus
Macraque lucifugi terret imago Sophi?
Omne tulit punctum quisquis sibi vivit in umbra,
Quam rigat Aoniae lubricus algor aquae.
Qua Statii Ascreas urget vis enthea lauros
Alternatque suos Naso per arva pedes,
Qua Maro sceptra tenet vatum, qua celsus equestri
Lucanus domitum Pegason arte rotat.
Non est hoc levibus non est insistere curis,
Credite, carminibus nobile pondus inest.
Cumque sophis eadem conscribunt saepe poetae
Et multa Aonium Pallade surgit opus.
Aetneos subiture rogos, tu foedera rerum
Vinxisti gravibus disidiumque modis.
Certum est naturae latebras, loca nullius ante
Trita solo, Latia personuisse tuba.
Ouid referam, auritas qui traxerat, Orphea, quercus,
Quidve coturnatam, quam tulit Ascra, chelim.
Quosque Stagiraeus fertur spoliasse magister,
(Nota loquor) cunctis doctor Homerus erat.
Liquit Aristotelem Smirneaque plectra petebat
Arsacidum domitor, quo minor orbis erat.
Scipiades inquit: »Non te, clamose Panaeti,
Ast mecum Rudium conteget urna senem.«
Fatidici numeris, numeris cecinere Sybillae
Quoque nihil maius carmina numen amat.
Hoc tamen est inter vates discrimen et illos,
Queis vultum barbae pensilis horror obit:
Illi indigestos lapides et monstra loquuntur,
E nostro Sophie cultior ore venit.
Vox sonat his, qualem Garamas horreret habere,
Nostra potest rigidas perdomuisse tigres.
Nos tumidam cristis, illi ferrugine turpem
Dant fronti galeam, pulchra Minerva, tuae.
pagina 104

XV. IN EOS, QUI PEREGRINAS MERCES AFFERUNT GULAE IRRITANDAE. ANNO 1700 ODE

Languidum nota modo lance stertit
Otium ventris veteresque mensas
Respuit toto dominata pandens
Brachia mundo.
Iam gulae nostrum sapiunt pericla,
Atque sudoris calidi vaporat
Fumidam nubem veniens paropsis
Littore ab Indo.
Anne gaudetis Saliare coena,
Quam peregrina struitis sub umbra,
Et fere mortem miseram petita
Lance pacisci?
Haec maris victi domitique merces
Navitae? O quisquis fuit ille vasto
Debitus ponto viridesque dignus
Pascere phocas,
Qui senescentem reparasse primus
Mercibus vectis aliunde luxum
Ausus et parcum dape barbara la-
cessere dentem,
Unde desuetam pharetram et recoxit
Sordidas ales Paphius sagittas,
Et tumor foedus posuit superbae
Cornua fronti.
Utque in Osseis epulis bimember
Dicitur quondam Pholus interisse,
Sic fides et pax perit et soluto
Gratia nexu.
Has premunt torva feritate nunquam
Vota fumosi capitis modesta,
pagina 105
Has doli et vultu referente flammam
Ambitus ardens.
Damna sint merces sceleris, nec ille,
Qui prior longa trabe pressit aequor,
Doridos frustra thalamos pudicae
Viderit audax.
Fertur ex imo pelagi recessu
Impotens irae fremuisse Nereus,
Dum reluctantes subigi videret
Aere procellas.
Inde, qua caecis Lypares ab antris
Desidem novit Boream ciere
Voce sive udo nimium furentem
Pellere regno,
»Quis furor?« dixit, »quis in arma nostram
Concutit pacem subigitque fluctus
Et mare invitum iubet arrogantem
Lambere puppim?
Sed quid? An cessem paitiarque inultos
Conqueri tonsa quatiente fluctus,
Ne freto possint vacuo innocentes
Fervere Cauri?
Anne inoffenso pede ducta culpa
Retro felices revocabit ausus?
Ducet exemplum, pelagoque miti
Mille sequentur
Praeviam prorae. Quid enim timebit,
Quem nec ingenti sonitu repressit
Vasta Simplegas neque mugientis
Sibilus Austri?
Proh! iugum nobis levis alnus addet
Marmore oppresso referetque turpis
De triunphato potiora Nereo
Praemia luxus,
Luxus et mentis temere solutae
Ambitus? Magnae Stygis o fides! quae
Tam novum, faxo, nova poena crimen
Iure sequatur!
Poena sed foedae foret una menti
Maxima, haud ullam subiisse poenam.
pagina 106
Crescat ut sensim vetitis nec ullo
Obiice frangat
Impetum, donec vitiis scatentem,
Noverint omnes miseramque dicant,
Nec sibi infelix videatur uni
Criminis auctor.
Nauta, quid cessas? Age utrumque iunge
Invicem parva rate victor axem,
Transfer et merces geminoque tutus
Castore regna,
Mercibus iunges vitia advenaque
Cereum pectus vitio notabis,
Damna cum puppi revehes in ipso
Naufraga portu.
Cerno, quot grandes cumulant carinas
Monstra! Proh quantum Stygis est in illis!
Maxima est inter reliquas profani
Gloria ventris,
Caeteras pestes super alta totum
Despicit Ditem rabidumque anhelat
Blanda praedulci trepidum veneno
Vertere mundum.
Pinguium gurges patrimoniorum
Illa nec dira melior Charibdi
Saeculi mores nitidosque sumptus
Hauriet una.
Eia age, o nostro satis apta voto,
Apta miscendis populis satelles,
Iam luant gentes duce te subacti
Crimina ponti.
In peregrinis medicata fucis
Sordida attactu, furialis ore
Martia ingesto populi veterno
Pectora solve.
Hinc minae, et pingues quatiens chelidros
Inter ardentes patinas Enyo
Saepe libabit prior aestuanti
Pocula labro.
Troia, Neptuni labor et superba
Mille turritas retudisse puppes,
pagina 107
Ferculis somnoque gravem ruinam
Fataque debes.
Heu quis infractam solido aere frontem
Porrigens miscet pateras cruore!
Tune sub mensas cadis, o Scamandri
Victor Atrida!
Gentium nares feriere Achei
Evaporantes olidum camini,
Graecia ardebit quibus et ruendo
Quanta ruisset,
Proferet late resides iisdem
Ignibus miscens moritura terras,
Nec minus Romam periment avitae
Omina Troiae.
Gemmifer Ganges et odorus Indus
Et coronatus iaculis Hydaspes
Vincla pensabunt dominamque misso
Perdere luxu
Gestient tandem, Tiberisque suget
Marcidum plenis ciathis Orontem
Atque dediscet metuenda nigris
Iura Britannis
Dicere. Hinc seros fluet in nepotes
Sordidum exemplum Syriaeque mensae
Turpiter frangent Latium pudenda
Merce tribunal.
Tunc nepos priscae monumenta famae
Aerea in curvos recoquet lebetes
Et focis subdet nitidas avito
Sanguine lauros.
Illicet magnis furiata pubes
Ebibent longum pateris furorem,
Quisque dum sese madidum calenti
Mactat Iaccho.
Hoc citae mentes subitum calore
Infremant bellum, fera bella sanguis
Altior spiret: tumeant furentum
Iurgia fratrum.
Certet alternis iugulis profanus
Civium Mavors et amica passim
pagina 108
Oppida evellat tumulandus altae
Cladis acervo.
Ecce flagrantem rotat ecce pinum
Eumenis tristi veniens ab Hemo
Et nova sacros violare gestit
Clade Philippos.
Quisquis a longis dapibus refractam
Indolem et census minuit paternos
Quemque fregerunt violata in altas
Pocula noctes,
Emicat sumpta truculentus hasta
Iure calcato patriaque miles
Saevus agnata nece decolores
Tingere campos.
Quin et infaustis avibus triunvir
Leucada horrendam petit, ante pugnam
Victus ardenti Mareotico pro-
cumbit in arma.
Sic eat fatum, tamen ille sorte
Maior humana propiorque cerni
Nubibus Phoebique thoro verendum
Ponere corpus,
Quisquis insani furias palati
Luserit parce, modicaque mensa
Integer dignos numero Deorum
Duxerit annos.
Hinc luem foedam quoties repressit,
Ite, Tritones rapidi, suaque
Laude centenas animate conchas
Non sine plausu
Littoris, quin et modulentur undae
Consonae vestro fremitum canori,
Rideat mestae placidus Palaemon
Matris in ulnis.
Tunc maris Divae, mea turba, festo
Circino ardentes obeant choraeas,
Eurus et tanto stupeat tumultu
Territus Auster.«
pagina 109

XVI. CUM LAUREA CIVILI ORNARETUR DOMINUS N. N. ODE ANNO 1702

Qualis, refracta nube Diespiter
Cum fulminantem concutit aegyda
Tubaque ventorum in sonora
Praecipites monet arma nimbos,
Ales minister fulminis emicat
Trans et procellas et madidum Iovem
Ridetque flammas et sonoro
Tela Dei glomerata gyro:
Impune pennis illa micantibus
Immugientes verberat Africos,
Donec superlabens serenum
Magnanimo bibat ore solem,
Te sic in alis versicoloribus
Virtus renidens et vigor aliger
Mortalis ultra sortis arcem
Ingenuo raipuere nisu,
Philippe, quo te dulcibus excipit
Astrea tectis et Themis advenam
Novumque complexura civem
Fatiferos dea condit enses.
Sinuque surgens Egeriae Numa
Iam te verendis coetibus inserit
Stringitque gaudentem Licurgus
Et rigidi properant Solones
Dempta severi nube supercili
Optata tandem pergere in oscula;
Senesque dum gaudent plus aequo,
Pene suas meruere virgas.
Hic te micantis lumine purpurae
Obvelat ingens Gloria, fulgido
De crine Phoebi iam recusus
Annulus emeritam revincit
Manum, futuris annulus arbiter
pagina 110
Reis timendus, sanctaque laurea
Voluta ter circum superbit
Fronte tua meliorque surgit.
Dixitque tandem, dum Nemesis tibi
Examen aequae lancis et aureum
Porrexit ensem: »Macte longum,
Macte animis, generosa proles,
Cresces in aevum, famaque centiceps
Te late utrumque distrahet in diem,
Tuumque nomen usque ad Indos
Sol nitida referet quadriga.«

XVII. B. ALOISIUS GONZAGA INFERNO INVICTUS ODE ANNO 1700

Sol arma noctis discutit horrido
Pallata caelo, tum tener emicat
Vultusque primum vagientes
E thalamo Thetidis revolvit.
Sic et verendi pectoris indoles
Educta sacris sub penetralibus
Dat magna vel primis in annis,
Quaeque atavum cita laude virtus
Sublime spirat. Sic quoque centiceps
Megera quantum te super ipsius
Fidemque Cociti metumque
Erigeres, tremebunda vidit,
Gonzaga caelo debite, sordidis
Indigne terris inque micantibus
Divum choraeis ore sacrum
Purpureo bibiture nectar,
Frustraque ab omni parte inamabiles
Pestes coegit, quas Stygis edidit
Uligo pastas in maligni
Lethifera Phlegetontis alga,
pagina 111
Atque arma movit. Destituit tamen
Estincta inanes lampas Erynnias,
Trucesque constanti catervae
Consilio iuvenis refractae
Sensere, certo quam pede pergeret
Ad destinatae littora gloriae
Quantaque calcaret repulsa
Regna et opes strepitumque vulgi;
Quassansque dixit Persephone comam
Et viperinum stridula verticem:
»O cassa virtus, o peremptum
Indomito decus omne Diti!
Gonzaga vicit! Scilicet impotens
Non emovendos corripuit gradus
Coeptisque laudandis inheret
(Heu fateor) metuitque frangi.
Non totus Orcus, non triplici Canis
Hians baratro verteret obvium,
Non ipsa, non coniux, vel alta
Centimani rabies gigantis.
Male auspicatae iam piget aleae,
Piget Gradivi. Concidit irrita
Spes omnis, et vinci recusat,
Cui superum properantur arma
Totoque caelum fulmine militat.
Vidi, phalanges cum premeret meas
Bellator, a leva polorum
Insolitos crepuisse pulsus.
Horresco! circum quantus in igneos
Surgebat hostes caelituum globus
Lateque crispatas rotabat
Caeruleum per inane taedas.
Eheu! dolosae si qua fides Stygi,
Si quando nostro pectore veritas
Invita sedit: stat triunphus
Nexilibus radiatus astris
Tibi, Aloisi, quem bene finxeras
Vi temperata, vi stabilis boni,
Manetque de Phoebo recusum
Emeritam diadema frontem.
pagina 112

XVIII. TRAIANUS DIADEMATE VULNERA MILITUM OBLIGAT. ODE 1700

Te, qua terrificat Pannonicum diem
Arctos Parrhasio verbere pertinax,
Calcantem timuit oolla rebellium
Mars, certaminis arbiter.
Quin et barbarico sanguine decolor
Ingens Ister, io, ter crepuit sonum,
Et tanto vitreae Naiades alveo
Duxerunt alacres choros.
At postquam (quid enim non patriae pater)
Conspexit Latii Martia militis
Cingentem domina vulnera fascia,
Concussit virides comas
Dixitque tandem: »Maxime principum
Divis orte bonis, o, habitabiles
Qua terras retegit lampade Delius,
Perge et numina promove
Tanto terribilis nomine, sunt tibi
Digni magnanimo principe milites,
Quorum, quod dederant vulnera, regium
Reddis vulneribus decus.
Hostis, quid properas? Quid vaga spicula
Pennatasque neces tendis in Italum
Hostem de pharetra promere Gnossia
Ferrumque et rabiem paras?
Votum vulnus habet, quod solet inclita
Tam grandi pretio dextra reponere,
Gaudetque, ut socio maxima vulneri
Regni gloria serviat.
Praecingit Latius murice belliger
Tactum morte latus membraque saucia,
Nam regnat moriens, sub duce maximo
Regnum est pro patria mori.
pagina 113

XIX. CHRISTO DOMINO NATO IDILLIUM

Betleo postquam iacuit deiectus in antro
Seclorum spes longa Puer Iesseaque circum
Tandem permissae plauserunt pascua sorti,
Continuo de rupe cava Nabatheus Himilcon
Obstupuit viso et tanti ad vestigia partus
Vultu pressit humum, fibrisque illapsus ab alto
Impetus et subito caluerunt pectora metu.
Tum canere exorsus: lymphae siluere loquenti
Et Boreae stetit aura, suas librata per ulmos
Audiit alituum soboles, dominique canentis
Herbarum immemores vocem excepere capellae.
Concine Bethlemiis mecum de cautibus Echo!
Qualis in horrentes Stygia ferrugine terras
Exspectate venis! Video, te prona salutant
Rura, tibi celsas motant nemora ardua fagos.
Concine Bethlemiis mecum de cautibus Echo!
At quid, terra parens, nascenti sternere cessas
Gratas veris opes et sacrum lambere corpus
Pallenti viola et luteolo amarantho?
Iamque, rabens Hyacinthe, rosae, capita ignea tandem
Tollite, et a molli pingatur caltha ligustro.
Sed cessa, nihil est nascenti numine dignum,
Et tua ab opposita sorderent munera forma.
Concine Bethlemiis etc.
Ah ne te rigidi perstringant flamine Cori,
Ah tibi ne teneros durum specus urgeat artus!
Te tangente tamen mollescent aspera saxa
Et parcent Cori, novit quoque Corus amare.
Concine etc.
Te veniente, puer, tandem meliore sereno
Instauret mundus faciem, pax emissa per orbem
Emicet, et placidos ensis curvatus in usus,
Sanguine quae tinxit, sulcet sola ductaque longam
In falcem gravidas populetur lancea messes.
Concine etc.
pagina 114
Audior; infensos iungit concordia mores:
Vitis amat corilum, tristes examina taxos,
Quercum oleae pingues, pallentes poma miricas;
Alludunt tygres pecori, mollesque iuvencos
Lambens ursa fovet, tenero lupus accubat hedo.
Concine etc.
Iam gravibus stabulis cratique intexta salignae
Arida virga avido pecudum frondescit in ore,
Iamque exesa cavis et hiantia robora truncis
Deproperant hederae triplici vestire corymbo.
Serpentum cunas saevique cubile draconis
Ultro scena virens et arundine rauca sonanti
Ambit, et a nuda surgunt uligine iunci.
Concine etc.
Currite, pastores, per pascua tuta, recessit
Agnis herba nocens, seu vos movet herbidus Arnon
Seu Saron egelidus vel oliviferi Carmeli
Prata vel aestivis Hefebon pellucidus undis.
Concine etc.
Tanta mihi puero, memini, narrare solebat
Fatidicus Pelates, quo non prudentior alter
Ventorum insidias pluviaeque et grandinis atrae
Inspecta subitos luna praedicere motus.
Desine Bethlemiis mecum de cautibus Echo!

XX. MESSOR UNO FALCIS ICTU SERPENTEM ET SE IPSUM INTERFICIT. EPIGRAMMA 6.

Dum iacet et trifida meditatur vulnera lingua
Crudelis Lybici gloria dypsas agri,
Illius incurvo praeclusit sibila ferro
Messor, at infesta se quoque falce ferit.
Dum caderent vires, dum lumina morte natarent,
Semianimis trepida talia voce dedit:
»Quid non, saeva, tui poterunt, Libithina, furores,
Hei mihi, si pestem tollere pestis erit!«
pagina 115

XXI. IN STATUAM ANTONINI PII IN CAPITOLIO POSITAM EPIGRAMMA 7.

Qua truncos senio calcant nova templa colossos
Et Capitolini subdita colla Iovis,
Lapsa sua late pensat Capitolia forma
Aeneus et Romam despicit altus eques,
Cui ut materiem praeberet et aera Corinthus,
Debuit in proprios isse superba rogos.
Auctoris sed nomen abest, nisi forte putamus
Hoc opus e Siculis prosiluisse focis.
Certe hic artificem solum peccasse fatemur
Hoc opus in laudem non statuisse suam.
Par tantis pretium meritis monumentaque laudi,
Quae meruit, potuit pendere sola manus.

XXII. EMMANUEL CARD. BULLONIUS RESERAT SACRAS FORES D. PETRI IN VATICANO INEUNTE ANNO SECULARI 1700 EODEM FERE DIE, QUO ANTE SEXCENTOS ANNOS GODEFRIDUS BULLONIUS, GENTILIS SUUS, PORTAS HIEROSOLIMAE CAPTAE VICTOR APERUIT. EPIGRAMMA 8.

Bullonidum cineres tuque, o Godefride, verendum
Eia age de Solymo pulvere tolle caput!
Iam tibi palmiferae splendor vilescat Idumes,
Iam tibi quid Latio maius ab orbe venit.
Cede tuae soboli! Tantae vis inclita gentis
Famaque te titulis vincere sola potest.
Tu fana Ismariis potuisti oppressa tyrannis
Pandere et amota limina capta sera,
pagina 116
At rerum dominos sacro scidit impete postes
Emmanuel, vestrae gloria parsque domus.
Hic sacra pacato solvit penetralia ferro,
Tu Solymam gladio vindice, Martis ope.
Rex nondum extiteras, verum tibi sanguis et alti
Ardua vis animi dignaque rege fuit.
Regibus hic bis par, gemino est venerabilis ostro,
Regia quod proavum, quod sua fama dedit.
Hoc tamen este pares, quod gessit uterque, recentes
Dum saeclum moriens gaudet inire vias.
Scilicet innumeris par factum, et gloria saeclis
Saeclorum cursus claudere digna fuit.
Utque secuturos felix volet omen in annos,
Sub tantae auspicio tempora gentis eunt.
Nunc fixa heroas geminos mirantur utrinque
Saecula Bullonium non tacitura decus.

XXIII. DE TESTUDINE TEMPLI S. IGNATII ROMAE AB ANDREA PUTEO EGREGIE DEPICTA EPIGRAMMA 9.

Si Loioleam concesseris, hospes, in aedem,
Qua Lodoisiacas templa loquuntur opes,
Suspice, quam vastos late difusus in arcus
Undique Apellea rideat arte color,
Quam varium spiret tectis emblema suaque
Inflatus specie surgat ad astra tholus.
Vel iocus hic pretium est, hic gaudent lumina falli,
Gaudet et illustres mens venerata dolos.
Quodque magis, tantum finxit manus una decorem,
Quae se ipsam hic tandem vinceret, una fuit.
Una fuit, socium nam maxima quaeque recusant,
Et socium potuit vix reperire parem.
pagina 117

XXIV. CHRISTUS NATUS INFERORUM TERROR HYMNUS

Uror, io, Deus ecce Deus! proiectus in antro
Barbita nostra puer totumque Helicona reposcit
Et divina meos rapiunt cunabula cantus
Taenariis ululata Deis. Procul este, profani,
Dum genitus vasti canitur mihi victor Averni,
Quem Phlegetonteae torvus tremit arbiter aulae
Cocitusque rubens et nox Acherontis operti.
Edita Idumeas complerat numine rupes
Progenies superum, natoque Tonante supernus
Signifer in meritos genuit nova sydera plausus.
Fama Hyperioniis evecta iugalibus ortum
Protulerat numen trans Dyndima transque calentes
Gangaridum populos et trans cunabula Solis
Excierat famulos Bethlaea ad littora reges.
Mox Stygis obscenae latebras subit: horruit Orcus
Auditum et Stygiae metuendus ianitor aulae
Ter crepuit de rupe canis, ter flumina Lethes
Praecipiti glomerata vado, ter tristia foedis
Manibus unanimes cecinerunt omina Parcae.
Quin etiam, ut fama est, titubans terrore sub undas
Evertit sua transtra Charon, et torva sub Orcum
Occuluit trepidos cum fronte Megera cerastas.
Crinitus flamma nixusque horrentibus hydris
Ingemuit princeps Erebi et sublimis aeno
Percussit sceptro factum ex adamante tribunal.
Mox ait: »O nostrae gentis pudor! Occidit omnis
Gloria Taenaridum, praesepibus abditus infans
O quantos laxat per Tartara nostra timores!
At sacrae vada caeca Stygis, stagna horrida iuro
Arcanumque Chaos atque hospita regna dolori,
Non impune feret, veteris placet alea belli,
Arma placent, totum torquere in fulmina Ditem
pagina 118
Claustraque monstrorum tremefacto impingere caelo
Et Phaetonteis mundum incestare favillis.
Sic cecidisse iuvat, sic et monstrare cadendo,
Quantus eram, et nostros testari viribus ortus.
At quid ago? Quoties pueri veneranda revolvo
Lumina Bethlemio nimium male credita saxo,
Quam vires abeunt magnique superbia voti!
Quam refero fessam per tot miracula mentem!
Cedimus heu fatis fatumque amplectimur ultro.
Vincula si nequeo collo defendere, malo
Sub domino maiore premi. Non lecta iuventus
Pennata de plebe Deum cognataque pubes
Et, formidatam qui se metitur in hastam,
Fulmineus Mihael nostrum consurgit in orbem,
Sed superum soboles immenso aequeva Parenti.
Sic Erebo cessisse placet, sic gloria vinci est,
Vindice sub tanto pars est cecidisse triunphi.«

XXV. ARTEMISIA ALLOQUITUR MARITI CINERES ELEGIA

Egelidi cineres, gelidos si dicere possum,
Quos rigat a nostris fervida gutta genis,
Debuerat sanguis, sed nostro condita vivit
Sanguine pars animae dimidiumque tuae.
Heu cinis antiquae custos miserande favillae,
Heu pulvis vidui testis amice tori,
Siccine vos tristi patiar deponere saxo
Et potero nostro distinuisse sinu?
Siccine busta meas celabunt invida flammas
Atque mihi reliquum nil nisi fletus erit?
pagina 119
Non ita, sed moriens tua post vestigia sistam
In ripa intrepidos ulteriore gradus.
Iam mihi mens tecum Stygias innare paludes
Et ferrugineas mortis adire domos.
Ne timeam, faciet comitum tutela duorum,
Tu nempe et validus, qui Styga vincit, amor.
Sed quo me refero, quo vertor inanis et excors?
Nec mirum, si excors, cor mihi sponsus erat.
Si te fidus amor, si te mortalia tangunt
Atque potes nostri nominis esse memor,
Si memor es nostri, mecum sis semper oportet,
Namque animus magis est, quo magis esse cupit.
Ergo magis liceat tecum mihi iungere vitam,
Dum fas nostra tuis iungere fata vetat.
Non licet in tumulo tecum iacuisse, iacenti
Ipsa tibi tumulus, dum tumulabor, ero,
Pectore ut in nostro tibi sis post fata superstes,
Spiret ut admoto corde reposta cinis.
Sic sit vita eadem, sic spiritus unus utrique,
Quos ligat una fides, quos tenet unus amor.
Sic, precor, o coniux, anima dum vivimus una,
Parte mea possis vivere parte tua.
O utinam in longum quamvis servanda dolorem
Sic valeam Pylios dinumerare dies,
Ut ducas nostro sub pectore longius aevum
Et nunquam possim parte carere tui.
Alcestis moritura virum praeit, ardet et ultro
Euadne socii parte recepta rogi.
Ceciderint aliae, mihi laus superesse dolori est
Urnaque depositi flebilis esse viri.
Non placet Elisium nostrique oblivia mundi,
Quae movet epoto gurgite lympha potens.
Elisium mihi sit te mente revolvere posse
Meque diu, coniux, commeminisse tuam.
pagina 120
[...]

XXVII. CHRISTI DOMINI PATIENTIS IMAGO EX ELECTRO EPIGRAMMA 10.

En sacra divini servat monumenta doloris
Arte laborato succina gutta gelu,
En lacrvmas tanto dant ipsi in funere trunci
Et tam clara nitens vulnera gemma gemit.
Gaure, vide, tristes Domini qui comprimit artus, Note: 5
Quam merito in lacrymis sculpitur iste dolor.
pagina 130

XXVIII. CLEPSYDRA EX AMICI CINERIBUS EPIGRAMMA 11.

Estincti cineres vitro dum condit amici,
Ut fluxu dirimant tempora certa suo,
Dixit amans Danaus: »Cineres tibi credimus istos,
Augenda o lacrymis clepsydra saepe meis.
Nam quae sub ductu cineris mihi curret amati,
Nulla aderit niveo non pede fausta dies.
At tu per longos contorti Ixionis orbes,
Quae mihi te abstulerunt, tempora plecte, cinis.
Qui fueras mea vita, meae sis regula vitae,
Cumque tuo nequeas, tempore vive meo.

XXIX. CARDINALIS ALBANUS TRIDUANA REPUGNANTIA COLLATUM SIBI SUMMI SACERDOTII PRINCIPATUM SUSCIPERE RENUIT ET PROFUSIS ETIAM LACRYMIS TANTO SE INDIGNUM CULMINE GLORIOSISSIME PROFITETUR. EPIGRAMMA 12.

Eia age tergemini properata ad pondera mundi
Subde, vocant superi, pensa verenda, Pater!
Ecquis te potior, quis mente ingentior Atlas
Impositos valeat sustinuisse Deos?
Iamque premat Ditem, iam captet basia regum
Grandis et a summo planta secunda Iove.
Arx septena tuo iaceat sub monte tuumque
Solis ad invidiam sydus in orbe micet.
Quid gemis? An tantam minor es conscendere sedem?
Non minor es, tibi si crederis esse minor.
Cuncta colent superos tanto duce cunctaque dicent:
»Principe te viso credimus esse Deum.«
pagina 131

XXX. B. KOSTKA ANIMO LIQUITUR, DUM VERBA MINUS PUDICA AUDIT. EPIGRAMMA 13.

Si tibi, Kostka, animum Paphio fixere susurro
Scommata, languescis lumine, corde labas.
Nempe est ignis amor; tetrum tolerare vaporem
Pectoris intactae non valuere nives.
Ten pudet? Ast ubinam rubor est? Suspecta ruboris
Est nota, nam Cypriae sic rubuere rosae.
Palles, per cineresque fugam mortemque per ipsam
Mortis ab afflatu deterioris agis.
Palles dum vetiti sedes est sanguis amoris,
Sanguine ab impuro corpus inane placet.

XXXI. MONIMA DIADEMATE SE SUSPENDIT. EPIGRAMMA 14.

Dorica barbarici Monime post fata mariti
Et sibi proposita iam furiata nece
Flet, tacet, horrescit, cursat, iacet, ardet, anhelat
Induit et dominae regia serta gulae,
Dein collum stabili commendans pensile ligno
In medio talami grande pependit onus.
Insonuit laqueo facilemque per aera saltans
Dixit: »Ohe, scenae plaudite, finis adest.«
Cessat vita quidem, sod non tua gloria, namque
Fine coronato nobilitatur opus.
pagina 132

XXXII. DE LACRYMIS CLEMENTIS XI. ELEGIA

O lacrymae, quas non vincit Danaeius imber,
Este, precor, menti Castalis unda meae!
Exigui latices, sed quos veneratur et horret
Et Tagus et totis cernuus Ister aquis;
Credo equidem, tali si se spectaret in unda,
Damnaret vultus ambitus ipse suos.
Puri animi testes vos sacra e fronte volutae
Inclita fulgenti lambitis ora fuga,
Parvi orbes, in quos sese tenuasse putanda est,
Ut tangat vultum principis, ethra micans,
Sacra per ora vagae decoris monumentaque laudum
Pingitis atque animi scribitis acta pii.
Scribitis, ut tantae regina modestia mentis
Proscribat vestris vota superba notis;
Neve homines tanto perstringat Numen ab ore,
Velatis molli lumina sacra gelu.
Sydera vos dicam, quamvis non alta tenetis,
Ad sola sed liquido pergitis ima gradu.
Terra refert superos tanto sub principe, in illam
Par est ut superae desiliatis opes.
O gemmae, foedi quas non ad praemia luxus
Fudit Erythreo squallida concha sinu,
Verum magnanimae divo de sanguine venae
Finxit laudata daedalus arte pudor,
Ut decus et vestro virtus torquata monili
Principis augustis splendeat alta genis.
Clementi caelo tandem (venientia saecla,
Auspicium felix sumite) gemma fluit.
Dumque notat gemmis regni primordia Clemens,
Aurea queis cedant, gemmea saecla facit.
At te, magne Pater, supplex rogat orbis et aether,
Terna velis domina stringere sceptra manu.
pagina 133
Egere per lacrymas hominem terrenaque fata,
Nam manet humana te vice maior apex,
Egere per lacrymas humanae vilia sortis,
Nam posthac mundo iudice numen eris.

XXXIII. CLEMENS 3.us PACATIS EUROPAE MOTIBUS CHRISTIANORUM PRINCIPUM ARMA IN PALESTINAM CONVERTIT. POEMATIUM

Ut primum triplici fulgens terrore potestas
Pressit adoratum populis caput, orbis et arcem
Implevit Clemens, vasti spes tertia mundi,
Forte senex, cuius menti moderator Olympi
Se totum spectare dabat, flammatus ab alto
Prodere venturi coepit praesagia regni.
»Macte«, ait, »a summo Maiestas prima Tonante,
Macte animis, cortina Deum! Te praeside tellus,
Quo superis vix cedat, habet pacemque per oras
Dividit et flavo placat fera saecla metallo.
Nec dum pugnaces animos nec ponitis arma,
Regnantum cognata manus? Non frangere vestra
Pectora, non avidos fraterni sanguinis enses
Ignea semideae valuerunt fulmina linguae?
Arma tenete tamen, iunctis nam concita signis
Agmina ab Europa Solymum devolvit in hostem
(Sic superi voluere) Pater. Quas Gallia misit
Tempora quaeque suis signare assueta triunphis,
Quasque Ister dominus, quas lauro consitus Albis,
Quas Aquilae invicto vallarunt fulgure, gentes
In certam coiiere fidem. Decrescit in hastas
Hercinia et Geticos Arduenna hostilis in angues
Gaudet Lingonidum latebras armare ferarum.
Non equidem frustra est, quod pallida tendis, Idume,
Vincula cum manibus, quod caelo debita monstras
pagina 134
Thura et Bistonio squalentes turbine palmas,
Iordanesque pater quod nudo abiectus in antro
Urnam auget lacrymis et toto flumine luget.
Aspice, quam vasto depressus pondere Nereus
Occidua sub classe gemit quantoque tumultu
Divisere cavae dextrum sibi Castora prorae!
Quanta venis, quam fortis, io, Sidonis ad oras,
Gens dilecta Deo! Sors barbara pallet et orbem
Eoum tremefacta quatit, dum littora complet
Ultor et in tumidam pugnax Ptolemaida pontus
Evomit infestas admota classe phalanges.
Nequidquam impatiens Bellona tuisque Gelonis
Nequidquam, Gradive, times: age concute cristas,
Improbe, et immissa super altam cuspide Memphin
Coge Paretonias Latium super agmen Erynnes.
Nam fractus turpique gemens de vulnere tandem
Horrisono patrium terrebis Strymona planctu,
Littore cum Tyrio Solymas praeludet ad arces
Relligio victrix et solvet sanguine Tracum
Captivo Domini funebria iusta sepulcro.
Evenient: Meruit Clemens et nominis huius
Numen et auspicium. Quae me monet auctor Olympus,
Sunt rata, nec falli norunt nec fallere Divi.

XXXIV. LAURETI AESTATE MULTO MAGIS QUAM HYEME TONAT. EPIGRAMMA 15.

Urbs ubi felici cingit sua nomina lauro
Spectat et Adriacas advena numen aquas,
Mitis hyems saevire timet, nec tela corusco
Impete de trifida nube December agit.
Vix aestas rediit, frangit vaga nubila turbo
Pulsaque terrificis ignibus astra fremunt.
Forsitan, ut celebret Picenae gaudia messis,
Fraterno crepitat fulmine flava Ceres.
pagina 135
Seu, Dominam ut referant, patriam quae fugit Idumen,
Commutant veterem fulgura missa locum.
Causa est: hic sedit magnae domus hospita matris,
Cum riget hyberno Parrhasis ursa gelu.
Ergo hyeme exarmat rigidum Rea virgo Tonantem,
Ut pateat dominam pax sociasse suam.

XXXV. NATO RERUM PRINCIPI DONA NATALITIA POEMATIUM

Molles fasciolas et picta crepundia gemmis
Nos puero ferimus pro magnis munera Divis,
Parva quidem, at parvo placantur munere Divi.
Illa sed e Tyrio quod nerunt stamine Musae
Duximus, et doctis conscripsit texta figuris
Calliope; quid possit acus, namque optima novit
Calliope, et Phrygiae quae sit fiducia dextrae.
Spira means limbum gracili circundat acantho,
[Spira means passimque vagos torquetur in orbes]
Frondosos mentita sinus, pro stirpibus aurum est,
Pro baccis gemmae, folia infecere smaragdi.
Ut tamen hunc fessis hominum succurrere rebus
Confusisque novos terris inducere vultus
Advenisse notet Puerum, qui barbara frangat,
Unus qui nobis nascendo restituat rem,
Quatuor in partes brevibus distincta corymbis
Fascia quadruplici variata emblemate gaudet.
Hic primus labor est Musae finxisse sub alto
Numinis arbitrio summaque in mente repostum
Grande rudimentum et vasti primordia mundi.
Nil est in spatio cerni, nam turbidus horror
pagina 136
Noxque super caecas late dominatur abyssos;
Attrectare putes ipsum Nihil, ipsa videntur
Hiscere deformi consumpta voragine fila;
Sed iuxta manus omniparens genus omne animantum
Horrenti e latebra et genitalibus evocat umbris.
Parte alia in pluviam totas descendere nubes
Aspicias: Magnum iam littora perdidit aequor,
Aereque terrisque una eluvione sepultis
In Chaos antiquum credas elementa liquari.
Finxit et aurato per caerula licia filo
Innumeras clades mersique cadavera mundi.
In medio Mortem nigro de stamine duxit
Urgentem populos et per vada caeca natantem.
Haud procul hinc pacem ridens praenunciat Iris
Versicolorato praecingens aethera gyro.
Post haec terrificum panda cervice leonem
Nazareus Iuvenis rictu spumante prehensum
Vi multa manibusque et toto corpore nitens
Dillacerat, contenta illi per brachia vivus
Impetus extantesque tori; fluit artubus ardens
Sudor et exhausto salit aeger anhelitus ore.
Non procul hinc cernas, ubi late Isacia pubes
Crudelem fugiens Nilum et Pelusia regna
Incerto stabilem calcat pede concita pontum.
Pone sequens Pharii fluctus rotat arma tyranni,
Surdaque sistra iacent, permistaque signa quadrigis
Corporaque et regis clypeo praefixus Osiris
Volvuntur torrente vado. Plus posse sagaci
Haud alias licuit digito: stant margine sicco
Abramidae dubioque timent sua gaudia vultu,
Prodigium exhausti ripis undantibus alvei
Et stabiles fluctus fractumque in fluctibus hostem
Despicere attoniti pronique inhiare videntur.
Haec damus, et Puero si dona indigna videntur,
Addidimus purum, qui cuncta excedit, amorem.
pagina 137

XXXVI. AETERNA CHRISTI DOMINI ORIGO HYMNUS ANNO 1703 LAURETI DICTUS

Magna canam et potero: stat nostrae proxima Musae
Nazareae cortina domus, ubi penniger Auspex
Obtulit Isaciae connubia diva puellae,
Fetaque adorato tremuit sub pondere Mater,
Et terrae vicere Deos. Libavimus almo
Oscula prona solo, quo labra attacta repente
Traxere insolitum Phoebo mirante vigorem,
Et mea lingua, avide sacra dum penetralia lambit,
Dedidicit mortale loqui iamque altior ardet
Bethlemii aeternum populis genus edere Nati.
Cum nondum e medio crassum pepulisset Inane
Mens summi faecunda Dei, cum cognita nullo
Nomine, se dives, fragilis non indiga mundi
Despiceret miserum, quem nondum fecerat, orbem,
Par fuit, ut sese nosset penitusque reducto
In semet proprios hauriret lumine vultus
Perstaretque tuens, ut se miretur in illis,
Seque fruens laudet seseque fruatur amando,
Non aliter felix. Numen facit esse beatum
Sors sua, sed propriam sors est cognoscere sortem.
Vidi ego, queis toties Gangetica massa sub ipsa
Staret clausa manu multusque arderet Hydaspes,
Pauperie pressos, et durae sortis origo
Fortunam non nosse fuit. Sibi noscitur auctor
Naturae obtutuque alte defixus in uno
Sese ipsum in sese condit penitusque resorbet
Immensas sic cordis opes et singula lustrans
Volvit adoratos per tot miracula visus
Et totum se mente capit. Tum corde sub imo
Integra, casta, potens oculisque ignota profanis
Consurgit vivax summi Genitoris imago.
Hanc sine matre pater primi de semine Veri
Aeternum pariture paris sobolique potenti
Maiorem haud praestas semper pariendo vigorem;
Semper idem semperque suus referensque verendum
pagina 138
Aequali ditione patrem supereminet ingens,
Unigena aequevo proles miranda Parenti,
Vivax vena boni rerumque illustris origo,
Recti purus amor discretus origine sola
A summo genitore puer summique potestas
Numinis et patrii speculum geniale sereni.
Dum superum terraeque vices et tempora nescit,
Lassat inoccidua mirantia saccla iuventa.
Cum productus erat, nondum septemplice Nilo
Gaudebat monstrosa Pharos, nondum Adria vastum
Eridanum, et modicis natum de fontibus Istrum
Obvia inexhausto susceperat ore Propontis.
Nec dum mole gravi campos pressere iacentes
Culmina, non Alpes, non saeva Ceraunia nautis
Aerio obiectas fregerunt vertice nubes.
Hunc tamen (o superum vires, o munera nondum
Intellecta Dei!) subeuntem exordia vitae
Iussit amor viles inter iacuisse iuvencos.

XXXVII. DIVINA IN HOMINES PIETAS ULTRICEM OMNIPOTENTIAM IN BETHLEMITICO CAMPO EXARMAT. EPINICIUM. STYLO CLAUDIANI ANNO 1703.

O ades et tandem famulas illapsa per auras
Scinde Notos maiore gradu, meliore sereno
Pinge diem, sacrumque tibi latus ambiat ether
Purior et fracti lambant vestigia Cauri,
O pietas, regina Deum, tibi plectra parantur
Nostraque devoto sudant tibi barbita Phoebo,
Dum te despectam, Solima dum rupe luentem
Terrigenae commissa patris rapidosquc minacis
Astreae validis cohibentem viribus enses
Ordimur maiore tuba. Iam signa probantis
Cerno: Mihi viridis viridem connixus in urnam
Surgit Iordanes, dubiis de vertice sylvae
pagina 139
Bethlemio tremuere iugis, quatit excita Rachel
Impositam molem, liquidoque e gutture late
Maius Idumei reddunt mihi carmen olores.
Postquam corrupti vitans contagia mundi
Felices sine nube dies, primaeva beatae
Regna voluptatis dulcesque reliquerat hortos
Alta Deum Pietas, ductis in nubila pennis
Ex alto rerum faciem bacchataque Diris
Arva et anhelantes Stygio sub verbere terras
Vidit per lacrymas; mox sustulit alta volantes
Ad superum convexa gradus, quo nulla trisulcos
Flamma ciens sonitus vel foeta tonitrua nimbis
Evexere minas, nequit hirtam grandine Caurus
Hic quassare comam, nequit alitis impetus Austri
Huc eferre vagos pennis torpentibus imbres,
Sed pax alma sedet, puroque animata sereno
Rident subiectas secura silentia nubes.
Hoc Dea tuta loco, toto Cyclope rubentem
In populos Nemesin promptaeque in tela sororis
Indomitos placida spectabat ab arce furores
Horrebatque tuens nec non miserata iacentes
Adamidas tali rupit suspiria quaestu:
»O dolor, o clades, quoties mea lumina foedas
Aspectu, toties gemitus luctantur ab imo
Pectore, et ingratae carpunt sibi pabula curae.
Tune meis quondam tellus dignata choreis?
Tune Diis dignata coli? Quo pulchra potestas,
Simplicitas quo prisca fugit? Te decolor usus,
Te scelus insultat, te nulla modestia voti.
Mutavit tua Parca colos, felicia pensa
Gaudet in informes Lachesis descisse colubros,
Ut tua fata neat. Vultu metuenda smistro
Funera quanta movet per regna et compita et ipsas
Per cunas bacchata Themis circumque volutat
Tristibus infantum cunabula mista feretris!
Quid parvi meruere mei, quid nescia labis
Pectora, quid pueri primum de matre cadentes?
At nasci scelus est, polluto e sanguine natis
Posse mori meruisse fuit; cum lumine letum
Damnatumque bibunt primo cum lacte parentem.
pagina 140
O dolor, o clades, o prisca ex arbore nunquam
Interitura lues, tristi vis indita malo
Usque adeo, et veteris producitur ira veneni? Note: 55
Sat caedi Furiisque datum: pinguescere campos
Ultra funeribus Dirasque illudere mundo
Non patiar, superae ne perdat originis auram
Spretus homo victusque malis. Themis ignea nostros
Horreat occursus, infractaque pectoris huius
Impete fatiferae marcescant tela sororis.«
Dixit et e superis Zephiro subvecta ministro
Desiluit, credas roseum de vertice caeli
Excussisse sinum crinitam floribus Eo.
Sic et Palladia residens in fronde columba
Dat dulces gemitus lenique admota susurro
Mulcet ludentes per parva cubilia natos,
At si sanguineo raptoris in ungue gementes
Et raptos in frusta videt, ruit illicet ardens
Cominus et valido pennarum verbere pugnat;
Addit amor vires, surgitque in pectora mater.
Iam qua Bethlemiae Iesseia pascua rupes
Vasta mole premunt, ubi primum credere fas est
In seros patrium crimen fluxisse nepotes,
Hic Pietas rigido Nemesin in fata ruentem
Fulmine et Adamiae fumantem sanguine prolis
Occupat et: »Si te nondum tot stragis acervi
Totque«, ait, »ardentem lassarunt funera dextram,
Quod spoliis Stix alta gemat, quod portitor alnos
Augeat et plenam moveat vix Eacus urnam,
In me verte manum, nusquam tibi gloria maior,
Nusquam despecto maior cadet hostia caelo.«
Dixerat, at subitae sacro sub murmure vocis
Horruit icta soror, quae solo a sonte timetur
Insontesque timet: saevus rigor ore cruento,
Pectore flamma fugit, gladium iam dextra recusat,
Iam cassis flammata comas, et fronte fluentes
In campum Adamio maduerunt sanguine cristae.
Ipsa Deae radios et puri lumina vultus
Vix perpessa fugit, Dicteo qualis ab arcu
Mors pennata volat, vel cum Notus ethera scindit
Aliger ignivoma concretus in aegide turbo.
pagina 141
At Dea, quae campo circum deserta iacebant,
Arma legit placidaque manu ferale rubentes
Hinc taedas, hinc tela tenens: »Quo pergimus«, inquit,
»Quem sequitur mens nostra locum? Nisi frangimus illa,
Rursus in Adamios ibunt haec arma nepotes.
Ast enses adamante rigent, et nescia solvi
Lampas inocciduo spirat Phlegetontis ab igne.«
Consilium subiecit amor, certaeque salutis
Imbuit incertam tandem sententia mentem:
»Sic iam nostra libet sub pectora condere tristes
Iustitiae taedas nigramque vomentia mortem
Spicula, et horrificum fibris consumere ferrum.
Dediscent sic arma malum, parsisse docebit
Innocuus fera tela cruor, Stygiasque superna
Obruet unda faces, Bethlemide caute perennes
De Nemesi palmas, partae monumenta salutis,
Meque tegam, pompam sic dedignata minorem.
Antro clausa sibi domitrix erit ipsa trophaeum.«

XXXVIII. DE ORIGINE COCOLATIS SIVE PSICRI PUERI IN CACAUM, THERMIDIS PUELLAE IN VAGINULAM ET GLICERAE ANUS IN MELLITAM ARUNDINEM METAMORPHOSIS

1 Flos Dryadum, Divum sanguis, spes alta procorum
Neptuno geminam formosa Peruvia prolem
Uno pulchricomos Psicrumque et Thermida nixu
Edidit et patrio lavit sub gurgite natos.
Sed velut in geminos proprium diviserit aevum,
Occidit ipsa parens durique in limine fati
Non gemuit sortem, modo post sua fata superstes
Viveret in geminis, quo mavult vivere, natis.
Dum caderent vires, dum lumina nocte natarent,
Adstantem Gliceram (comes haec fuit una iacenti)
pagina 142
2 Alloquitur: »Tu fida comes, tu primus ab istis
Noster amor, gemini tu sis mihi pignoris heres,
Te matrem noscant, binae tibi prolis imago
Maternum referat semperque loquatur amorem.
Sic mihi terra levis.« Dixit, lacrymisque profusis
Accepit Glicere natos et terra parentem.
Crescebant pueri post raptae funera matris
Crescentesque simul bis septima viderat aestas,
Cum pugna ingenii patuit. Vix credere posses
Uno fonte satos, tanta est discordia morum,
Unus ut absimili latitaret in indole sanguis.
Thermis fusca genas oculisque vomentibus ignem,
Fervida in incessu pronaque in iurgia lingua,
Impatiens fraeni gaudensque cruore ferarum
Retiaque et pharetras et culmina moratis amabat.
Visu dulcis erat Psicrus, sed frigida menti
Segnities aderat gelidusque in sanguine languor
Usque adeo, ut sexum vultusque animosque viriles
Ipse videretur calidae cessisse sorori.
Horror ei armorum, cervosque timebat et, albam
Si vidit capream, lacrymis clamabat et ore:
»Ursus adest, Glicere«; iussus torquebat in auras
Vultibus aversis et cluso lumine telum.
Saepe focum iuxta Glicerae sua pensa trahenti
Assidet et crebro versatum turbine fusum
Miratur patulo ore puer seu stamina rupta
Colligit et captis molitur vincla locustis.
3 Illacrymat Glicere, quod Thermis fervida supra
Quodque viros infra Psicrus foret; illius ardor,
Huius torpor agit miseram in suspiria mentem:
»O mihi«, clamabat, »per fata liceret utrique
Addere temperiem vel, quo soror aestuat, igne
Languores, mi Psicre, tuos animare tuoque
Frigore inestinctos infringere Thermidis aestus,
Diversum veluti cum pronuba flamma metallum
In melius miscet medioque vapore maritat.«
4 Interea magno sonitu Neptunia Thermis
E saltu silvisque redit; glomerantur anhelae
Hinc atque hinc comites, venabula lata plagaeque,
Eiectaque canes ducentes aera lingua.
pagina 143
Pone ferae fixae iaculis et pinguia nigro
Sanguine terga suum patuloque horrentia rictu
Membra lupi et propria fumantes caede leenae.
Ut frater vastos ipsaque in inorte minantes
Vidit apros torvamque leam, tum pallidus ora
Implevit plangore domum: »Neptune, petenti
Profer opem, Neptune, precor, saevaeque sororis
Frange minas, quae cognatum potura cruorem
Armat setigeras fraterna in funera pestes.«
5 Exarsit virgo furiis totasque profudit,
Quas dabat ingenium, quas et labor auxerat, iras,
Implicitumque coma Psicrum assilit, inde paventem
Allidit terrae, mox strictam terque quaterque
Excussamque manum fraternae concita malae
Imprimit et validos probris exaggerat ictus:
»Nec tibi divinus sanguis, nec spumeus auctor
Te supera de stirpe dedit, turpissime rerum,
Degener, at temere fugiens reboantia vento
Antra lepus genitrixque humili de plebe ferarum
Te media peperere fuga. Consortia vilis
Sanguinis et fratris nomen nomenque sororis
Devoveo, mihi ne frater foedissimus obsit
Extinguatque meas cognata ignavia laudes.«
6 Extemplo Glicere proiecto perdita fuso
Neptunum inclamans et quidquid ubique Deorum est
Thermida tentabat fraterno avellere vultu.
Mox, ubi nil prosunt lacrymae, discerpere canos
Certat utraque manu, crinales scindere vittas
Votaque ferre Iovi: »Vocem fas audiat«, inquit,
»Et caeli divumque fides, sunt funera votum
Spesque mihi, modo sic concordia dulcis utrique
Temperiesque animi contingere possit alumno.«
Clamanti intremuit tellus in seque receptum
Stantis utrumque pedem crassa radice ligavit;
Brachia difugiunt, et rugas aequat aniles
In lignum durata cutis, producitur alte
Corpus et aequali stringuntur mebra tenore
In nodos discreta pares. Iam canna videtur,
Iam plumae tenues, in quas coma cana recessit,
Allambunt Zephyros, stridet iam verbere venti
pagina 144
Atque annosa gemit gracili sub arundine nympha.
At superi, ut Glicerae mores et dulce referrent
Pectoris ingenium, pro sanguine mella dedere
Et sacro teretes implerunt nectare venas.
7 Haec est, quam Brasilae foetam candore pruinae
Regales epulas animantem atque integra passim
Cernimus invito servantem poma Decembri.
»Quae nova frons, Glicere? Glicere, quo verteris, eheu!«
Dixerat utque manus pulsato a fratre remotas
In caelum extulerat visu conterrita Thermis,
Sic manet et ruptas coepit frondere per ungues.
Conticuit subito, dubium an formidine monstri
An quod iam natus pressisset guttura cortex,
Plantaque fit, calidae non dissona planta puellae,
Quae longos quatiens siliquae sub imagine fructus
Hinc sortita suum fertur Vaginula nomen.
Non tibi, Psicre, sinunt superi lugere sinistro
Nutricis fato, fato gaudere sororis;
Namque ut in obscena fusus tellure iacebas,
Sentis stirpe pedes et libro corda teneri,
Si modo sensisti, nam, stipes et arbor ut esses,
Sat fuerat vultus veteremque auferre figuram,
Caetera stipes eras. Baccae, quibus affluit arbos,
Traxere ingenium pueri. Stat torpor in illis,
Quippe famem gaudent ignavo fallere succo
Arcanoque avidos ulcisci frigore dentes.
Mole frutex parva est, vacuis nec crescit in arvis,
Nutricem poscit, poscit puer esse videri
Et magna nemorum vitam duxisse sub umbra,
Simplicitas nam prisca manet, dixere Cacaum
Indigenae, et Graium dedit illi ignavia nomen.
8 Hinc celer in terras paribus Cilenius alis
Labitur et raptos utraque ex arbore foetus
Praedulci Brasilae committit glutine cannae.
Sic gaudet Glicere, sic fratri Thermis inheret,
Sic domat implacidam Psicrus post fata sororem.
Temperies utrique datur, in utroque renidet,
Quam sit mitis amor, quam sit concordia dulcis.
Ast Atlantiades hinc pocula ducta parenti
Obtulit etherio, queis fertur Iuppiter haustis
Damnasse ambrosios pulso Ganimede liquores.
pagina 145

XXXIX. MONIMA DIADEMATE SUSPENSA EPIGRAMMA 16.

Ut vidit Monime fatali saucia ferro
Corpora seminecis procuibuisse viri,
Exarsit furiis et pallida morte futura
Edidit extremos ore tremente sonos:
»Quae mihi pars regni fuerant te sospite, vittae
Te caeso, coniux, pars mihi mortis erunt.
Par est, si pereo, ne vivam serva doloris,
Regali veniat mors mihi culta modo.
Sint sine te dominae mihi mortis signa coronae,
Cui certe regnum est te moriente mori.«
Dixit et implicitas pressit diademate fauces.
Ambitio, haec capiti est danda corona tuo.

XL. VIR RELIGIOSUS MITTIT ANTISTITI N. N. LIBELLUM DE IMITATIONE CHRISTI. EPIGRAMMA 17.

Ter sacer et multo perfusus numine gestit
Hic liber in tantos deproperare sinus.
Par tibi, qui scriptum magna geris indole caelum,
Cuius in excelso pectore numen inest.
Tu liber es populis, ubi caelica iura leguntur,
Pagina sunt mores, verba notata Deus.
Ergo dum librum, tibi te, clarissime Praesul,
Mittimus, hoc nullum munere maius erit.
pagina 146

XLI. CLEOPATRA ACTIACAM PUGNAM TENTAT ET VICTA ADMOTIS SERPENTIBUS CADIT. EPIGRAMMA 18.

Foemineis ductam auspiciis uibi fervere classem
Semiferamque trahi vidit in arma Pharon,
Increpuit rabidum Latialis Phoebus Anubim
Semicanesque deos Niliacamque ducem:
»Quo, fera turba, ruis furiali spumea rictu?
Quo, regina furens, te tuus ardor agit?
Perfida, ne speres Romae domitricis ab ictu
Ponere foemineum morte superba caput!
Stant alia tua fata colo, solumque videris
Foemina foeminea digna perire manu.
Pro Roma stabit Lybie, proque ense Latino
In Lybiam Lybicae dypsades arma ferent.
Quae Lybicum Romae exitium pestemque parabas,
Par est, ut Lybicis pestibus icta ruas.«

XLII. IN ASSUMPTIONE B. V. MARIAE EPIGRAMMA 19.

Exere, terra, tuos indigno e pulvere vultus,
Exere, nam votis sors tibi maior adest.
Difusis volucres animentur odoribus aurae,
Poma ferant sentes, quercus hiulca favos.
Ad numerum fontes resonent, sub rore profuso
Rideat emisso flore venustus ager,
Dum regina Deum Divos rectura volentes
Virgo triunphali tendit ad astra gradu.
Si tua pars Marie, caelo dominabere, tellus,
Et superum in tanto pignore sceptra geres.
pagina 147

XLIII. ARTEMISIA POST EPOTOS MAUSOLI CINERES MAUSOLAEUM CONDIT. EPIGRAMMA 20.

Cum cineres bibis et tristi te proluis auro,
Et sponso et famae das monumenta tuae.
Mole quid ergo nova profers miracula mundo
Et facis, ut structus sydera tangat apex?
Te vir habet tumulum; meritis pro talibus ergo
Par foret, ut cineres haec tegat urna tuos.

XLIV. TRAIANUS DIADEMATE SUO MILITUM VULNERA OBLIGAT. EPIGRAMMA 21.

Romulidum princeps, quo cessit vindice Dacus
Et timuit proprias decolor Ister aquas,
Ut nova serta tibi comitum per vulnera crescant,
Tu comitum sertis vulnera cinge tuis.
Sanguine magnanimo te purpura tincta coronet,
Te velet duplici murice pictus honos,
Ut tibi purpurei subdant diademata reges,
Et reliquis nudo vertice maior eas.
pagina 148

XLV. VOTA DECEMBRIS AD NASCITURUM DOMINUM ELEGIA

Si quis honor fidei, si qua est fiducia fasso,
Sit mihi pro merito, lux mea, vera loqui.
Anni meta vocor, sera quam lampade Titan
Fessus et exhaustis Cinthia tangit equis.
Horrida ab incultis manat mihi rictibus unda,
Quam Capricornus iners, quam mala Capra vomit.
Increpitat tremulas crinalis stiria malas
Statque superfuso barba coacta gelu.
Frons crispat nebulas, dat rauca tonitrua guttur,
Pectus alit ventos, lumina fulmen agunt.
Nudus, inops, tristis, ferus exanguisque December
Ipse anni senium nuncupor, ipse lues.
Tabe afflata mea nudata est frondibus arbor,
Et nemorum virides procubuere comae.
Rure Napea fugit, depulsa excedit Oreas
Culminibus, Nais gurgite, fronde Drias.
Attamen ut penitus noscar, mea tristis imago
Quam metuenda homini, tam magis apta Deo est.
Tu fers delicias, tu fers solatia tecum,
Ipse et solamen deliciumque tibi.
Non iuvat auctorem mundi male fida voluptas,
Nec petit ex aliis, quam dare novit, opem,
Aspectuque tuo vetus horror et umbra recedet,
Divinoque meus surget ab ore decor.
Attamen, ut squallor maneat, tua lumina fient
Clarius obiectu conspicienda meo.
Phoebus ab oppositis properat formosior umbris,
Candidior densa Delia nocte nitet.
Hei mihi, quid spero? Non est tua, dure December,
Saevities teneris artubus apta Dei.
Quonam illum exciperes gremio complexus? An isto,
Quem gravat horrifico Parrhasis ursa gelu?
Quam grato afficeres risu? Quam dulce foveres?
pagina 149
Si tibi dulcedo, si tibi risus abest.
Te tantum viso fieret perterritus infans,
Pallidior vultu frigidiorque tuo.
Dum mecum haec volvo, mea lux, mensesque rependo,
Queis ducibus nitidi tempora veris eunt,
Dum cerno, quam quisque nitet florente iuventa
Mollior ad cunas commodiorque tuas,
Tum mihi et obliquus livor precordia mordet,
Et salit impatiens corde micante dolor,
Et mens est totos nebula corrumpere soles,
Ut niger utque mihi concolor annus eat,
Et mens est auctor late turbare flagello
Purpureas terrae luxuriantis opes.
Sed cum pacis amans et pacis blande sequester
Occurris, rigidae detumuere minae.
Tum sisto Boream iam iam sua tela vibrantem
Et dico: »Placidus non probat ista puer.«
Ah, propera tandem et propius res aspice nostras
Et mea solicito pectora solve metu.
Certe ego nil habeo, tu lasso caelica mundo
Munera ab ethereo prodigus axe vehis.
Prodigus esse aliis poteris, sed largior illi,
Cui, cum nil habeat, tu dare plura potes.

XLVI. IN ZOILUM AQUA ROSACEA OCULOS FOVENTEM EPIGRAMMA 22.

Sume canis spumas et siccae guttur hienae,
Humano pastam sanguine sume strigem.
Non desit colubri flavaeque medulla rubetae,
Non in Phasiaco quae viret herba iugo.
Haec impone focis et secta frange cicuta,
pagina 150
Inque focos solum pallida taxus eat.
Perline dein oculos; ut possit plasma iuvare,
Consona luminibus farmaca trade tuis.
Mitte rosae liquidum flamma sudantis odorem,
Mitte tuam grato tingere rore luem.
Crede mihi, invidia ut nigro livore tumenti,
Quae bona sunt, oculo, Zoile, cuncta nocent.

XLVII. IN NOVATUM LIPPUM INVIDUM
EPIGRAMMA 23.

Qua Zoilorum fluxa membra pallentum
Corrodit anguis farciuntque bufones
Vocatque ad epulas hospitas canes foetor,
Ubi ossa inerrans caprificus exesa
Animare digna Maevios studet vita,
Huc, huc, Novate, verte pronus extantem
Sesquipede nasum vel timenda manantum
Lue tenaci luminum sepulcreta
Frontisque squammas palpebraeque loricam,
Hic queis videre nil potes boni, totos
Consume visus, hic satis tuam cerne
Cadaverosae frontis horridam larvam.
Sic sapere disces Colchidique iurandos
Horrebis oculos et tuum gravis vultum,
In quo pudendae mentis eminent sordes.
Tunc obvoluto capite, qualis Alcmeon
Flantem timebat sulphur et rogos matrum,
Te fugere cupies tres decempedas infra
Magnae parentis viscera, qua rapax caeca
Connubia talpa celebrat ad sonum grilli.
pagina 151

XLVIII. IN ALEXANDRUM AMBITIOSE NOVOS MUNDOS A IOVE PETENTEM EPIGRAMMA 24.

Helluo regnorum, iuvenis Pellee, quid optas?
Splendidus impellit quo tua vota furor?
Magna cupis poscisque, tibi nova regna creando
Serviat ut summi dextera tota Iovis.
Vota cave suspecta Deis, ne Iuppiter in te
Fulmine deiecto se neget esse patrem.
Sed cupis usque tatmen: quid tantis imprecer ausis
O, tibi dum maior crederis, orbe minor,
Dum te livor atrox non omnia sceptra tenentem
Cognataque premunt mista venena manu?
Insidiae ut crescant, crescant tibi regna, precabor,
Supplicium ut votis sint tua vota tuis.

XLIX. IN FLACCUM FRIVOLA TYPIS EDENTEM NEC FILIIS EDENDA PORRIGENTEM EPIGRAMMA 25.

Plaudite, cordillae, calamosque inflate, siluri,
In vos iam minimum frigora iuris habent.
Dat Flaccus vobis tunicas nec pura relinquit,
Sed pingit calamo pallia vestra suo.
Lugete et vacua lacrymas detergite mappa,
Nati, quos rictu terret hiante fames.
Vestrum escas dorso fert (credite) scomber et alex,
Et cingunt tristem pabula vestra garum.
Saeve pater, sub quo blattis tineisque licebit
Quam soboli fato prosperiore frui!
Hinc rogo, ne tangant tam foeda volumina blattae,
Stultitiae vivant ut monumenta tuae.
pagina 152

L. CORPORIS CHRISTI DOMINI SACRO DIE ET OCTAVO POST ILLUM VENTUS INGENS COHORTUS FUIT LAURETI ANNO 1703. EPIGRAMMA 26.

Lux aderat, quando nivea sub fruge quotannis
Deducit mitem pompa canora Deum.
Carbasa surripiunt caelum, per compita pandit
Versicoloratas cernua Cloris opes,
Cum subito tristi Boreas metuendus ab Arcto
Et gravis adverso frenduit ore Notus.
Ceu soliti propriis Dominum deducere pennis
Ad munus properat frater uterque suum.
Cur tamen hic fervor, cur tanta potentia ventis?
Expediam; causae dictaque pondus habent.
Suspirat Borea atque Austris natura videndo,
Quo rerum dominum traxerit unus amor.
Cumque sui plausus nil sint nisi ventus et aura,
Ut potis est, pompae plaudere terra cupit.

LI. PSALMI DAVIDICI, QUI POENITENTIALES DICUNTUR, LATINE REDDITI

PSALMUS 1.

Ne, pater, horrisona qui frontis nube severae
Et formidata concutis astra manu,
Ne, dum lethiferi torrent tua corda furores,
Argue, nam fiam te feriente cinis.
Fallor, namque ruent nostrae quoque signa ruinae,
Nec de me reliquus vel cinis ullus erit.
Ah frangat saevam Nemesim Clementia victrix,
Nec vincat placidum vindicis ira Patrem.
pagina 153
Sum miser, esse miser videar tibi; caelitus a te
Invoco Paeoniam tristis et aeger opem.
Mens turbata gemit, pergunt mala mentis in artus,
Imaque difusus sauciat ossa dolor.
Quo tamen usque feris? Patrio nam pectore quando
Cedet cum rigida victa bilance Themis?
O vultus adverte pios, o lumine frontis
Discute quae nostrum surripit umbra diem.
Ipse vide, Genitor, genitor namque esse probaris,
Dum nondum patior, quae meruisse piget.
Infernas merui sedes, loca nigra, subire
Atque Acheronthaei torrida claustra lacus.
Verum (si qua fides misero est) non debita sonti
Tartara nec trepidum me mea poena movet.
Hoc unum horresco, quod te sub Dite silerem
Cogerer et Domini non memor esse mei.
Hinc timor, hinc lacrymae, quas, fert amor ales ad aethram,
Quas iacit in nostros anxia cura sinus.
Hinc quoties turpis nigroque invecta curuli
Extinguit nitidum Cimeris umbra diem,
Me mihi tunc umbrae ostendunt, mihi cernor in illis,
Et nox est animi tristis imago mei.
Horreo, nec placidae mens est dare membra quieti,
Nec possem, somno si dare membra velim.
At, si decubui, lacrymor lacrymisque solutis
Illicet in calido flumine strata natant.
Lugeo, dum rorant pennis humentibus umbrae,
Et certat lacrymis nox mihi tota suis.
At, si quando animus, si lumina lassa quierunt,
Condidit et tenuis languida membra sopor,
Tunc tua fatali subit ira accincta flagello
Cocitusque minax Tenariumque Chaos.
Occurrunt Furiae nostrum in discrimen hiantes
Et quatiens piceam torva Megera facem.
Lumina turbantur visis turbantque quietem,
Et reliquus mesto tergitur imbre sopor.
Commerui, fateor, quod te linquente iacerem,
Utque iocus fierem, queis modo terror eram.
Tartara me vincunt Furiaeque impune minaces,
Namque vident vires consenuisse meas.
pagina 154
Sed quae flamma meas, sed quae (nam sentio) fibras
Pervolat etherei flaminis aura potens?
Nosco meo luctu placatum et supplice voto
Iam te fulmineas deposuisse minas.
O procul hinc foedi, procul hinc absistite coetus,
Exemplar sceleris praesidiumque mei.
Vox fletus accepta mei est, et iacta per aras
Inter demissas mascula thura preces.
Dis fugiat posthac, et quae Deus ultor in ora
Fixerit in Stygia vulnera cernat aqua.
Mox lateat fugiens, caligo ignisque latentem
Torqueat et rapido saevior igne pudor.

LII. PSALMUS 2. BEATI, QUORUM REMISSAE ETC.

Felix, cui veteres superum clementia culpas
Tersit et admissi signa relicta mali!
Felix, qui sceleri non se devinxit, et ille,
Cui gravis in duplici non sedet ore dolus.
Ast ego nec puram servavi a crimine mentem
Nec petii etheream crimina fassus opem.
Hei mihi, cur tacui? Nam qui mea crimina sensit,
Sensisset miseras forsitan ille preces.
Quid iuvat, heu, longos gemitu transmittere soles
Et procul a domina iudicis aure queri?
En linquit meus ossa vigor viresque residunt
Et quatit arcanus conscia corda dolor.
Talia dicebam, dum me tua, maxime rerum,
Ingenti premeret pondere dextra minax.
Hinc, mea dum trepidum me dura silentia terrent
Et fovet arcanam vindicis ira luem,
Te petii, multum tua profuit ira nocendo,
Illa dedit stimulos, obtulit illa viam.
En ego conversus mea dixi probra tibique
Detexi trepida vulnera caeca manu.
Ante tuum iacui depressa fronte tribunal
pagina 155
Et dixi: Fateor, quae tacuisse piget.
Parce, pater, damnat nam turpia facta suaeque
Testis nequitiae, qui fuit auctor, adest.
Clamanti caecos tua dispulit aura dolores,
Haec finis belli signaque pacis erant.
Discite, qui caelum cupitis, commissa fateri
Nec pavido indignas nectere corde moras.
Nam procul abscedent nec tangent fulmina fassum,
Etsi de superis ceu gravis imber eant.
Sed rursum illecebris nostram Styx callida mentem
Circuit, et veteres pellor inire vias.
Eripe me dura rursum obsidione gementem,
O pia spes animi delliciumque mei.
Attamen (en sensi) tua vox consurgit ab imo
Pectore et oranti talia dicta refert:
»Parce metu! Supero tua mens erecta favore
Vitare insidias et mala cuncta sciet.
Non te, qua graderis caelo duce, semita fallet
Incertumque reges me praeeunte gradum.
Utque solet tenerae mater vestigia prolis,
Ipse manu atque oculis te sequar usque meis.
Sic ad me quisquis vultusque et vota levabit,
Illicet etheream sentiet aeger opem,
Ni, iumenta velut, queis mentis nulla facultas,
Apprimat indigno lumina prona solo.«
Sic tu, sic refero: Qui non miratus adorat
Elatoque tuum suspicit ore iubar,
Illi colla iugis et fraeno comprime rictus,
Exulet in sylvas, qui sine mente fuit.
Illum urge stimulis claususque in nube trisulca
Stulta cruentato verbere terga feri.
Cessatum sic poena scelus ceu colla piorum
Divina amplexu dextra fovente premat.
Vicimus: ingentes manibus praetendite palmas,
Vicimus: in crines plurima laurus eat.
Vicimus, o socii, quorum, qui cuncta gubernat,
Regnat in ardenti pectore divus amor.
Parta mihi venia est, Genitorque per oscula luctum
Humentesque meo tersit ab ore notas.
Sic cecidisse fuit sic et peccasse superbum,
Sic tumet a tanto vindice nostra salus.
pagina 156

LIII. CHRISTI DOMINI AMISSAM EFFIGIEM XAVERIUS A CANCRO RECIPIT. EPIGRAMMA 27.

Tristibus hausta vadis ut sacra abscessit imago,
Xaverius querula talia voce dedit:
»Cui viduus linquor? Tecum mihi mergitur, eheu,
Vita, medela, comes, dux, pater, auctor, amor.
[Te tenet unda, tuo dum victa tenetur amore,
Teque tui attactu discit amare mare.]
Crudeles fluctus: fallor, nam cogit amari,
Me miserum! iustos vos mea flamma facit.«
Dixerat: en multo sulcans pede caerula cancer
Hoc tibi, Xaveride, nobile reddit onus,
Seu quod, querendo dum parcis Tethios auro,
Tethis grata tuas tollere parcat opes,
Seu tibi vectigal dono praestantius omni
Neptuni toties victa reponat hyems.

LIV. IN EUM, QUI LAODICES PERSONAM BENE GESSERAT EX NICOMEDE DOMINI CORNELII. EPIGRAMMA 28.

Laodice loquitur.

Cura Deum, regum sanguis, spes prima procorum
Inter Migdonias Laodicea nurus
En iterum per te reddor, puer optime, rursum
Per te vera magis, quo mage ficta, putor.
Namque pares utrique animi dubiumque videtur,
Ipse meum gestes pectus an ipsa tuum,
pagina 157
Dum vigor atque, tua quae regnat in indole, virtus
In sponsum fidei sunt monumenta meae,
Frangere Tarpeiae quam non valuere secures
Romuleique minax nomen et omen avi,
Non spes regnorum, non regius abstulit ensis,
Non formidata dura noverca manu.
Ergo, dum nostris par es virtutibus, heros,
Virtutis pretio te decet esse parem.
Sic, bene quod tuleras nostra sub imagine, sceptrum
Dignus es in merita semper habere manu.

LV. DE INNOCENTIO 12. GRAVITER EGROTANTE EX MORBO, QUO DEINDE MORTUUS EST. EPIGRAMMA 29.

Postquam semideum choreas aucturus amaro
Funere deposuit languida membra Pater,
Maeret pacifero viduari terra parente
Et pelagi totis illacrymatur aquis.
Astra novum cupiunt addi sibi sydus et illi
Multo plus iusta parte dedere locum.
Caelum illi Styx ipsa sinit, discordia tantum
Rursus ut etherias possit inire vias,
At subito numen dictis, quae cuncta sequuntur,
Votorum lites dissidiumque levat:
Ut regno populos sic vincere debuit aevo,
Sed terram superis non decet esse parem.
pagina 158

LVI. B. ALOISIUS GONZAGA A PROFANA AD SACRAM MILITIAM TRANSCRIPTUS EPINICIUM

Gonzagam canimus, teneris quem firmus in annis
Deduxit per tela vigor, cui pectore sedit
Dum quondam cuperet Mavors metuendus amari.
Ast illum rapidos sensim moderata furores
Integritas magni vertit sub signa Tonantis
Et stravit super astra viam. Molimina Ditis
Sprevit et illecebras atque ambitiosa perosus
Cociti promissa puer Furiisque repulsis
In ripa dominas fixit Phlegetontide palmas,
Maior ab insidiis. Sic magni a Mentoris arte,
Sic Policletaei pretioso a vulnere caeli
Suspicitur populis et discit vivere rupes,
Sic amnis celeres devolvit purior undas,
Qui fractus rigidae per dura, per aspera cautis
Profundit liquidae valles horrore procellae.
Iam, Gonzaga, tibi patrio cita sanguine virtus
Ingentes animos et nil vulgare moventem
Indiderat genium, grandisque infantia Marte
Et primae vires et ver puerile calebat.
Hinc te iam cupidum sua per vestigia duxit
Bellipotens genitor gestitque, ut cultus in arte
Bellique armorumque olim per aperta moveres
Spem tantam et vegeto quo te Mavortius aestu
Impetus abriperet, trans Ismara transque calentes
Gangaridum populos et trans cunabula solis,
Haurires primos victrici casside rores.
Ergo, qua teneram generosa gymnade pubem
Exercet Mavors et iusti lege Gradivi
Temperat ingenitum moderatrix virga vigorem,
Tu doctus, qualem glans ignea destinet ictum,
Quanta fides clypeo, gravibus quae fata sarissis,
Cornipedem qua lege rotes, quo fulmine ferrum,
pagina 159
Optabas proferre palam, quod mascula virtus
Famaque Gonzagae semper viridissima gentis
Ante diem crcscat, quod nunquam efeta triunphis
Emicet et longo iuvenescat firmior aevo.
Non secus in sylvis atque inter pascua suetus
Ludere nativosque fuga praevertere campos
De grege non humili sonipes, cui nobilis olim
Piseas genitor meruit sub Castore laurus,
Si fragor increpuit, si rauci murmura belli
Martiaque horrificum dederunt procul aera canorem,
Exilit imbellesque dies et foeda perosus
Otia stare negat pugnatque repagula pulsu
Solvere, dat saevos fremitus, tremit aure micanti,
Pulsat humum planta, generosos concutit artus
Et calidum patula glomerat de nare vaporem.
Talis eras, Gonzaga, tamen tua mollior aetas
Vixdum septenos poterat vidisse Decembres.
Talem te Rhodopes vidit de rupe suisque
Ostendit Bellona Getis, cum fulgidus hasta
Belliger Insubras traheres post terga phalanges,
Teque ciente ferox et gutture raucus aheno
Mulciber aeterni streperet tibi nominis omen.
Nec minus Elisiae temerarius arbiter umbrae
Taenariumque Chaos stipataque Curia monstris
Extimuit, ne quando acies sortemque Gradivi
Despiciens superis tandem concredere totos
Tentares animos, nec iam tibi vana placerent
Proelia, sed domiti regalis adorea Ditis.
In te ergo subitus furiali e plebe satelles
Eligitur vani male sana Superbia fastus.
Et iam Thisiphones stimulata horrentibus hydris
Prosilult, credas Baleari e verbere tristem
Exiluisse globum trifidumque e nube refracta
Fulmen agens sonitum, cum scindit Iuppiter auras
Et coniurati praetexunt aethera nimbi.
Proh, nam qualis adest! Iussam mitescere frontem
Irradiat non luce sua, cava tempora fulgor
Obnubit galeae, Zephyrique a verbere conus
Versicolorata pennarum fluctuat unda.
Inflato ventis et grandi murice thorax
pagina 160
Et pectus thorace latet, gladiumque trememtem
Per femur aurato suspendit zona ceraste;
Martia luxuries placet hic, hic bellicus horror
Ridet et auratis terror mollescit in armis.
His compta Ambitio vanum ostentare decorem,
Ostentando placere oculis tandemque placendo
Deterius nocuisse parat. Puero illa sedenti
Accedit propius generosoque arctua gressu
Pene videbatur superis sese ipsa minari
Gestire in nubes bellumque indicere caelo.
Tum sic orsa: »Meos vultus, Gorazaga, timeres,
Si sciret tanta consuescere in indole pallor.
Sed ne, quae dicam, timeas, miranda loquenti
Fide, puer, dicti ratio tibi serviet omnis,
Ipsaque, si dederint, tollent mea verba pavorem.
Gloria sum mundi. sum magni nominis ardens
Ambitio, cunas caelo debemus et ortum.
Quae fuerat superas inter nitidissima mentes,
Haec me prima tulit, meritaeque ego prima parenti
Sceptra dedi Boreae soliique ad fulcra superbi
Supposui geminam passis cervicibus Arcton.
At postquam Arctoum genitrix deiecta tribunal
Deseruit, terras humiles colo. Perfida regnum
Sors mihi, non animos rapuit, stat prisca cupido,
Ingenium caeleste manet. Quas imbuo, mentes
Alta petunt votis perque ipsa pericula summi
Emergunt seseque deis sprevere minores.
Me scelus armatum, me non latura priorem
Vis animi sublime rapit. Non infima solum,
Non solum sperno superos plebeiaque semper
Semina virtutis, vitio sed quidquid in ipso
Non regale foret. Mihi lex mea sola voluntas,
Quod nolo, me posse vetat, mihi posse relinquit
Quidquid velle licet. cui maxima velle necesse est.
Hoc sat erit: Divos facio, Macedoque parentem
Accepit me dante Iovem venerataque Roma est
Caesarea de gente Deos, queis certa quotannis
Munera ferre dedit, qaeis multa undavit acerra
Assirius per templa vapor sacroque tumultu
Imbuit immensus redimita altaria sanguis.
pagina 161
Tu quoque, magne puer, si nostri ingentia Martis
Castra sequi properes, quae nomina laudis habebis!
Quae dextrae monumenta tuae! Te destinat aether
Odrisiis cladem, te belli fulmen, et hostis
Caede rubens properat tua terga obducere Sydon.
Quod Naupacteae nuper pars maxima palmae
Parta tuo genitore stetit, quod funera Thracum
Horruit et tetigit mutatam sanguine Thetim
Invitis Achelous aquis, tulit ille futuro
Omen Aloisio, Danaoque in littore victor
Fernandus nato superanda exempla reliquit.
Nunc quoque, crede, tuae pallens primordia dextrae
Trax timet, atque orbem Getici fortuna tyranni
Eoum tremefacta quatit. Te Mantua poscit,
Te mundis dominatus Iber, sua sceptra relaxes
Trans anni solisque domos, namque omnia spondet
Exoptanda Deis tua frons et flamma genarum
Formosaeque minae metuendaque gratia vultus.
Macte ergo virtute, puer!« Sic illa loquendo
Damna tegit laudis specie pueroque silenti
Audiri meruit, si non audita probari.
Forsitan et fraudes gravioraque dicta parabat,
Sed superi fregere animos, coetusque deorum
Gonzagae timuere suo. Iamque aethere missa
Desilit Integritas Phoebo deducta iugali,
Elusura dolos Erebi, primordia magni
Et spem Gonzagae caelo assertura petenti.
Luminibus perculsa Deae fugit atra sub umbras
Ambitio et toto trepidum caput obruit Orco.
Quin etiam Gonzaga pavet laudatque pavendo
Maiorem humana speciem, nec displicet illi,
Qui possit terrere, nitor, nam faenore magno
Laetitiae sentit tantum sibi stare timorem,
Integritas donec: »Quo te altius evehat«, inquit,
»Caelituum tibi sudat amor, nec regna vel arma,
Rerum ludibria et vani mala splendida fastus,
Spondet, Aloisi; summum est, quodcumque paratur.
Lassabunt tua dona Deos, praestabit Olympus
Quo maius praestare nequit: Te cernuus olim
Phoebus uterque colet, sacro spoliabitur auro
pagina 162
In tua templa Tagus, tumulum saturabit Hydaspes
Centenisque tuae fumabunt ignibus arae.
Spem de te laxa mentemque extolle, modumque
Votorum nescire velis, tamen ipse videbis
Spe maiora tua, modo caeli castra sequaris
Atque Erebum studeas meliori urgere Gradivo.
Nunc mecum fer ad astra pedem, tua fata videbis
Aeterna caelata manu, qua regia nostra est
Quaque meas implet sedes Gonzaga futurus.«
Dixit et intrepidum, nam vel periisse fuisset
In tanto praedulce sinu, gremioque repostum
Ad sua templa rapit nitidaque exponit in aede.
Fulgida stat moles, se totam diva creatrix
In tantum difudit opus; candente sereno
Emicat et domino late vaga sydera cono
Despectat venerandus apex. Non barbara Memphis
Aut Nomas aut sectae peregrina Synade venae
Dant muris pretium; Tyrio non perlita fuco
Vellera, non Phrygiis pendent illusa figuris.
Cultor abest scelerum luxus, laudatque penates
Quaesitus sine fraude nitor. Formosior ipsis
Syderibus tantumque sua domus ista videtur
Esse minor domina, dominae quae maior ab ore
Surgit et hinc proprios discit geminare nitores.
Quin etiam augusti circum penetralia tecti
Cernere erat varios non una in imagine vultus.
Nam diva Integritas venienti heroas in aevo
Providit quoscumque suos, per tecta, per aulas
Exprimit et supero sudatos Mentore mores
Gestaque sydereo statuit viventia caelo.
Dedaleae haud alias arti dextraeque sagaci,
Haud alias plus posse datum, concredita cuique
Vis animi in gestu clare viget: ipsaque credas
Ingenia et mentes vultu testante tueri.
Quin ipsas voces valuit variosque sonorum
Fingere conatus; nitet aurea turba per illam,
Et laudem artificis spirantia signa loquuntur.
Huc ubi deventum est, superae miracula mentis
Miranti et tacito lustranti singula visu
Diva refert: »Laudande puer, si discere gestis,
Quorum ardens circum non una in imagine virtus
pagina 163
Eniteat sculptaeque animent penetralia palmae,
Hi sunt praeduri quondam Mavortis alumni
Corpore in hostili laudem per vulnera mille
Assueti scripsisse suam lateque profuso
Sanguine fumantes galeis inponere laurus.
Hos tamen ethereus iaculis atque aere rigentes
Vicit amor iussitque omnem donare Tonanti
Militiam et veteres caelo submittere fastus.
Cerne senem implicitis manibus sub rupe gementem,
Cui tergum lorica terit, cui cassida frontem,
Statque genis macies et sculpto pallor ab auro:
Gulielmum cernis, qui quondam iura piumque
Sprevit Aquitanae ductor Mavortius orae,
Sed cessit tandem superis plusque auxit avitum
Per lacrymas Ligerim quam caedibus auxerat olim.
Ille, cui argento sonipes, cui crista pyropo,
Cui thorax adamante riget, qui sustinet alte
Directam chlamidem gladium vibrante lacerto,
Ille est effigie fulgens Martinus equestri,
Deliciae Turonum Gallique superbia mundi.«
Hic Gonzaga: »Quis ille iacet pede saucius inter
Armorum cumulos et vulsae fragmina turris
Aeraque cum sonitu rapidas ructantia mortes,
Diva, doce; nitido nam tanti herois labore
Nescio cur subiti tendunt mihi pectora motus.
Sitne amor an pietas! certe facit ardor, ut illum,
Etsi non norim, possim novisse videri.«
Dixit Aloisius, risit dea et illius ora
Maiori superos circum pinxere sereno.
»Loiola est«, inquit, »tibi quem statuere sequendum
Fatorum consulta ducem, Loiola, verendum
Caelitibus populisque caput, spes ultima quondam
Et Pompeianae custos fortissimus urbis.
Ille quidem rabiem patrioque calore ruentes
Vangionum cuneos et Gallica signa feroci
Mente manuque suis deiecit ab arcibus unus,
Albreto mirante parem sed habere tonanti.
Fulmina Sequanici tandem iaculantur in illum
Auspicio contorta Iovis: cecidere revulsa
Moeniaque turresque, et maior moenibus ipsis
Ignatius fracta iacuit resupinus in arce,
pagina 164
At casu maior rediit: dant vulnera palmas,
Loiolaeque sciunt ipsae prodesse ruinae.
Nam liquit campos caelo duce castra secutus,
Indixit bellum sceleri sociosque potentes
Aurorae e thalamis primae ad confinia noctis
Misit et in saevos gelida Saramantas ab Arcto,
Ut lucem cum sole vehant, ut regnet ubique
Religio, vento pietas ut naviget omni,
Et Loioleis sol sit mensura triumphis.
Hinc est, quod plena cum primum matris ab alvo
Prodiit, insuetos tentavit navita cursus,
Egressisque modum naturae extremaque rerum
Puppibus ignoti patuerunt littora mundi,
Ut foret illius pietas quod vincat et uno
Orbe animus maior, cunis ut cingat in ipsis
Nascentem venturus honos, caeloque sub orta
Regna alii, solos Loiola recenseat orbes.
Huius in auspiciis tu signa secutus et almae
Nomina militiae triplicem terrentia mundum,
Edomitor luxus, vitiis invictus et Orco,
Auriga caelo, fama et virtute iugali
Celsus ages nitidos Capitolia ad alta curules.«
Non procul hinc pullo iuvenis spectandus amictu
Pulchrior a tenebris surgit vincitque tuendo
Noctivagam Phoebem scissoque Hiperiona nimbo.
Huic trabeae undantes limbis et sydera picti
Muricis, huic flavo squallentia serta metallo,
Spiculaque et galeae mersaeque in sanguine lauri,
Exuviae sortis bellique horrenda supellex
Sub pedibus congesta iacent. Circum agmina pubis
Aligerae crispant sacri monumenta doloris:
Calcar sanguineum permistaque flagra catenis
Atque triumphato metuenda insignia Diti.
Ille oculos caelo tendit lateque coruscat
Dispersas cum sole manus, quibus aureus imber
Efluit in terras; sub nimbo divite tellus
Instaurat faciem vultumque virescere sentit.
Agnovit sese Gonzaga atque ore beato
Despexit terras humilis mundumque minorem.

-

-

pagina 165

LVII. VOTA MENSIS MARTII AD NASCITURUM DOMINUM ELEGIA

Qui primus quondam redivivi in mensibus anni
Signifer et superi ianitor orbis eram,
Verque inter tacitum residens brumamque frementem
Terga premor glacie, contegor ora rosis,
Magna petam, fateor, venia est audacia digna,
Nam petere a magnis non nisi magna decet.
Te volo, promissae spes o preciumque salutis,
Te volo, quo nullum munere maius habes.
Ah, qui nascentem gremio conplectar amico,
Fac e bissenis fratribus ipse legar.
O ades atque tibi placeant primordia nostra,
Qui tuo regali ducere fonte paras.
Ipse ego sum mundo, sum luce antiquior ipsa,
Edita divino quae prior ore fuit,
Cum stetit in tristi Natura informis acervo
Et vacuo iacuit semen inane situ.
Foeda super caecas cum nox fluitaret abissos,
Spes rerum in gravidis et vigor esset acquis,
Tunc rude et incerto tempus deforme volatu
Discordi indociles coepit in orbe fugas.
Inde ut inexpertum caput extulit, illicet ortus
Pars prior illius, tempus et ipse fui.
Non mihi tunc nomen, verum subeuntibus annis
Martius Ausonia voce ferendus eram.
Conplexus gremio mox cuncta, expendere causas
Et potui artifici testis adesse Deo,
Cum tu, magne parens, et mente et voce potenti
Esse dares mundo, qui nihil ante fuit.
Cum sol emicuit germanaque solis, et atra
Nocte dies trudi coepit et umbra die,
Castorque Erigoneque Licaoniique Triones
Luxerunt variis signa videnda locis,
Tum riguit natura poli, et conpage reducta
Extemplo rerum visa coisse fides.
pagina 166
Lege tua tellus undaeque stetere coactae
Finibus et liquidum retro dedere pedem.
Culmina calcarunt valles et fonte caduco
Insonuit rupes immaduitque solum.
Halitus in placido varios dedit aere lusus:
Nunc ros, nunc Zephyrus, nunc vaga taeda fuit.
Ludicris aurae crisparunt aequora rugis
Et Thetidos niveas Oceanique genas.
Iam volucrem series duodena coercuit annum
Saeclaque Phoebeis vecta fuere rotis.
Tunc cessit sors prima mihi, consuevit et ingens
Phoebus in auspiciis ire redire meis.
Accessit titulis tunc igne Corona noveno
Textilis in nostra conspicienda coma.
Nescio quae vulgo flammis Minoiias istis
Culta in Leneos dicitur isse thoros.
Hoc tibi (nilque moror, venias modo) cedat et almae
Matris in ornatum nobile munus eat.
Accessere meo decori tum stelliger ales
Dictus Niligenae Milvius ore senis,
Scorpios et multo circum phaloratus ab astro
Pegasus Aoniae causa futurus acquae.
At sine te quid tanta iuvant? Si tanta dedisti,
Adiice tot donis pondus et ipse veni!
O adsis, mea lux, quod me spectante creasti,
Ut lapsum recrees, utile tempus ero.
Ecce quod astrifero Vellus mihi fulgurat auro,
De te venturo pignus et omen habet.
Namque tui adventus praesagia mistica viso
Ariete Idumei praecinuere patres.
Unde sub implicita dumis cornuque retenta
Victima et Isaciis nasceris ipse focis.
Unde Aries, Siriis vates quem servus in oris
Vidit semineces frangere fronte feras
Quemque artus niveum quondam per inhospita silvae
Obtulit Amramico sub duce turba fugax.
Te gaudent signis casusque umbrare futuros
Et tua in arcanis gesta referre notis.
Hei mihi! post umbras dubiaeque crepuscula lucis
Detur adorato lumine posse frui.
pagina 167
Quin tandem properas et operti oracula veri
Exples sera licet semper amanda dies?
Spondet solis equos roseo Tithonia vultu,
Ecce Hiperionii sponsa sequuntur equi.
Vix tulit indicium pacis Thaumantias, ultro
Promissam redimit pulsa procella fidem.
Spes mea, quid cessas? Noctem promissa sequatur
Lux, quam luce mihi gratior ipse feras.
Ut pluvia in vellus patriis lapsurus ab astris
Diceris. En vellus, imber amice, veni!
Nec te detineat, princeps mitissime pacis,
Quod mea terrifico nomina Marte tument.
Nulla fides titulis: sub nomine tectus iniquo
Saepe decor, virtus condita saepe latet.
Ipse domo Borean in gaudia verna frementem
Et dico: Ulterius ne gradiare, Note!
Ver hyemem conpono simul glacieque retentos
Naiadum rigida compede solvo pedes.
Sin aliquid mihi Martis inest? Te principe cedent,
Cedent bellaces te veniente minae.
Tunc mihi deposito mitescet triste Gradivo
Deque tuo faustum nomine nomen erit.
Sed quid? An ethereis non tu bellator in armis,
Arbiter armorum bellipotensque Deus
Tela paras validoque femur praecingeris ense?
Ah, quis tam digno nolit ab ense mori!
Inde tui magno current cum sole triumphi,
Et Tagus et Ganges sub tua iura fluent.
Foeda superstitio cadet et sua vulnera tandem
In Phlegetontea dicta lavabit acqua.
Mors quoque sanguineis tellurem amplexa lacertis
Vindice sub tanto caede superba ruet.
Ipse amor es Mavorsque simul, scis dira rebelli
Grataque amaturo vulnera ferre animo.
Semina pacis habent tua proelia teque sequuntur
Armisonae Veneres et galeata Charis.
Tu patris vires, tu magna potentia solus,
Fatifero patrii fulminis igne rubes.
Tu tua bella soles trifidis indicere linguis,
Quae plus quam cladis saepe timoris habent.
pagina 168
Mars vetus abscedat, dicar Mavortius a te,
Dum possum a palmis Martius esse tuis.
Vidi ego, cum tumidi Memphitica castra tyranni
Corriperet rubri gurgitis unda sequax,
Vidi ego, cumque tuos tremeret de nube furores
Et staret timido lynpha revincta gelu
Cumqne suum refugae clamarent Nerea Nymphae
Et premerent patrium pallida turba latus.
Ipse quoque extimui factumque horrore probavi,
Cum vidi iactam per vada caeca Pharon.
Horrisono sparsus ponto fluitabat Osiris
Surdaque Lageae sistra relicta Bacis.
Tela virosque simul collisaque signa quadrigis
Urgebant resoni verbera rauca maris.
Ut vidi, ut timui crevitque horrore voluptas,
Ipse timor nobis auctor amoris erat.
Et dixi: Si tantus adest, cum tela coruscat,
O quam pacatum cernere dulce puto!
Ergo adsis, mea lux, nostris age consule votis,
In quae solus amor corda voventis agit.
Non meritis fretus posco, nisi noscere sese
Immeritum meriti quis putet esse loco.
Sin in me est meritum, tua dextera fecit, et omni
Certum est de merito te meruisse meo.
Immerito tamen esse iuvat, iuvat ante datorem
Magnanimum vacuos explicuisse sinus.

LVIII. RELIGIOSUS IUVENIS A MODERATORE, NE IN INDIAM PERGERET, INHIBITUS LOQUITUR.
EPIGRAMMA 30.

O mihi fas esset Xaveri signa secuto
Ducere magnanimos per loca saeva gradus!
Me, me Peruvii saltus, me nigra videret
Gens Charibum et Brasilo sole perustus ager.
Sub Cancro sudasse iuvat, tremuisse sub Arcto
Et signasse meum fonte cruoris iter.
pagina 169
Sed teneor, sacros generosi pectoris ignes
Fatidico moderans temperat ore pater.
»Siste gradus!«, inquit, »tua vota ipsamque repulsam
Pensabit duplici munere numen amans.
Mens subiecta Deo cessando magna meretur
Et sublime aliquid nil faciendo facit.«

LIX. DUM AUCTOR OSCULARETUR PEDES PONTIFICIS.
EPIGRAMMA 31.

Vosne ego, quos ultro regum sacer ardor anhelat
Cominus admota tangere fronte, Pedes,
Vosne ego fronte tero, et nostro permittitur ori
Planta, Acheronteae quam tremit horror aquae?
O decus, o nostri deiectio splendida vultus,
Officia o studiis ambitiosa suis!
Sint aliis fastus, aliis sint culmina curae,
Culmina dum superet procubuisse meum.

LX. CHRISTO NATO EPIGRAMMA 32.

Consors hominibus numen et clementia
Succincta amoris lampade et Themidis ferae
Frangens rubentem vindici Lemno manum,
Illustre factum est! caetera in rebus Deus
In semet ipse nobile hoc facinus dedit.
Soboles verenda, de Deo Deus, vigor
Mentis paternae, solis aeterni nitor,
Soli coaevus, quem sibi generat parem,
Dum se ipse noscit integrum, summum, optimum
Nihilque habentem laibis humanae, Parens,
Invisit aegros, extudit praedas Stygi.
Illustre factum, cuius ad meritum decus
Quod lingua nescit, praestet obsequium stupor.
pagina 170

LXI. IN STELLAM, QUAE REGES AB ORIENTE EVOCAVIT. EPIGRAMMA 33.

Mirum, signiferos quod ludant astra per axes,
Dum nitet exorto sole renata dies!
Causa est: tam sacros nubes premit alta nitores,
Terrigenamque Deum corporis umbra tegit.
Quin etiam, lucem non ut subduceret ulli,
Sed daret, e supera Sol Deus arce venit.
Par est, astrorum sint astra pedisequa regi,
Et latus ad solis stella satelles eat.
Tam pulchrum ut spectet, pandit nova lumina caelum,
Ut probet, ad linguae munia sydus habet.

LXII. VOTA APRILIS ELEGIA

Caelituum genitor, certi qui temporis expers
Circumagis stabili tempora certa manu,
Magna petam, at merito, fateor, malefisus in ullo,
Ipse pius meriti sis, rogo, summa mei,
Non tamen ut domita Liber mihi perlitus uva
Tingat Echionio pinguia rura lacu,
Non mihi congestis cellas ut rumpat aristis
Turgidaque ut nostro regnet in orbe Ceres.
Stet vigor Autumno, maiestas cana Decembri,
Aestati pictis spicea serta comis.
Nil horum (neque enim tanti mortalia) posco,
Cunctaque se sola sors mea dives habet.
Quaeque ea sit, donum puto grande, quod ipse dedisti,
Magnaque pars pretii est sic placuisse tibi.
Quidquid id est, maiora petam, mensura pudoris
pagina 171
Culpa est, non habeat si pudor iste locum.
Sit laus in reliquis pudibunda modestia votis,
Sit laus in nostris non habuisse modum.
Fac, ut, magne puer, nostris oriaris in ulnis,
Saepe tibi, nobis exoriture semel.
En, quo te levius foveat, iam gratia veris
Instaurat nitidos ad mea vota dies.
Iam mihi ver sudo proludit in ethere, vernis
Lusibus alludunt caerula, terra, polus.
Te spectando vocant quotquot sunt veris ocelli,
Quos aperit tenera daedala Flora manu.
Te folia in silvis molles imitantia linguas,
Te vocat ex humili gramine prona Ceres.
Te fluvius longa glacie resolutus et haustis
De nivibus resonae dulce loquuntur aquae.
Te petit amplecti protendens brachia lucus,
Teque salutatum cominus optat avis.
Te vaga, quae tremulo late natat aura sereno,
Advocat, inque istis omnibus unus ego.
Solus ego voco te foliis et floribus instans,
Haud avis, haud fluvius, te voco solus ego.
Quas nutrit nostro praecox Zephyritis in agro,
Crescere in ardentes duc mea vota rosas.
Quos cantus agitant volucres, ego solus in illis
»Eia age, ne cessa«, dico, »favensque veni!«
Forsitan imbrifera contractus fronte December
Et tibi nascenti nuda placebit hyems.
Proh dolor! Ah tibi parce, precor, mihi parce, nec urat
Heu nimis egelidus membra tenella rigor.
Et potero nostri spectare e cardine mundi,
Cum tua Parrhasium corpora verber aget,
Nec lacrymas tota profundam Pleiade et orbi
Deucalioneas non minitabor aquas?
An cunas Nemeo placet obiectare leoni
Et primum aestivo ducere ab axe diem,
Sydera cum rabido latratu terret et igne
Acer anhelantes Sirius urget agros?
Et poteris miseris iactare incendia terris
Et delere animas, quas reparare venis?
Namque tuo Titan captus geminaret ab ore,
pagina 172
Vincere queis posset vel Phaetontha, faces.
Tunc duplici flamma, tunc icta Hiperione tanto
Corrueret proprio terra sepulta rogo.
Autumno non certa fides, cognatus iniquae
Est hyemi, hanc Getico ducit ab usque polo.
Ianus tristis, iners Maius, sunt turbida nimbis
Februa, cum nato Iulius igne rubet,
Martius horrentes praefert vel nomine pugnas,
Pauper opum terrae Iunius esse solet,
Septimus octavo certat, qui fedior exstet,
Dum madet obsceno vilis uterque mero.
Ultima fert Boream Phoebe, quam nona minatur,
Haec anni senium dicitur, illa lues.
Ast ego sum veris genitor terraeque maritus;
Illa suas circum me duce fundit opes.
Servo tibi toto modicata crepundia Paesto,
Net tibi fasciolas provida terra leves.
Riseris, arridebit ager, mons, flumina, lucus,
Osculaque in risum solvet odora cohors.
Basia cum Matrem posces, ego sedulus ultro
Mittam, quae teneras basiet aura genas.
Cumque gemente gemam tergamque dolore dolorem
Lacrymulasque tuas rore cadente sequar.
Luseris, alludent hedi puraeque bidentes,
Quas foveo et quarum nuncupor ipse parens.
Gestieris, damae salient et matre relicta
Gestiet ad teneros lactea cerva pedes.
Hinnuleusque fugax agilique lepusculus armo,
Non vulpes astu, non aper ungue potens,
O quam dulce tibi plaudent, sobolesque ferarum
Exiliet tenerum grex tener ante Deum.
Has gestu risuque petes, has porriget ad te
Tractandas digitis mollibus alma Parens.
Hae pronae subdentur, eritque altissima merces
Officii dominam lambere posse manum.
Si placet in pratis atque inter lilia pasci,
En prata, en nostra lilia fronte vide.
Turturibus mala, visu certare columbis
Si iuvat, in nostro vivit uterque sinu.
Sic, quidquid dederas, reddam, sed faenore magno;
pagina 173
Auctorem ut teneam, perdere praestat opus.
Si te amo, non temere est; tu nos absolvis et aufers
Nomina tu studiis invidiosa meis.
Ut puer ipse venis, venias ut amabilis ipse,
Sic nasci properas, sic ut amere, puer.
Exemplis rapimur; per se nimis alta timentur,
Nec tam celsa petit, sit licet ales Amor.
Nam si tantus amas mortalia, ten ego contra
Non redamem? Iustum me tua flamma facit,
Dum te in nostra iuvat rapidis ardentius Euris
Atque Gigantaeo desiluisse gradu.

LXIII. OTHO DEVICTUS PROPRIO ENSE PERIT. DISTICHON 34.

Post pugnam trepidum proprius ferit ensis Othonem.
Saepe facit nimius nil timuisse timor.

LXIV. AD D. IOANNEM EVANGELISTAM IN CAELIS, CLEMENTEM UNDECIMUM IN TERRIS MARONITICI COLLEGII PATRONOS EPIGRAMMA 35.

Ingens Salomide, tonitru cui nomen inhorret,
Mitis at in placido pectore regnat amor,
Phoebus Idumea cui cinctus tempora cedro
Annua votivo pectine dona canit,
Tuque o, qui triplici circumvallate tiara
Calcas semideo regia colla pede,
Qui tua regna tuis humeris maiora putasti,
pagina 174
Quanto illis caelo iudice maior eras,
Spes nostra haud temere vestro sub numine gaudet,
Et tumet a duplici Principe nostra domus.
Alter in occiduis, Eois alter in oris
Nascitur, hic terras temperat, ille polum.
Sic nostri currunt cum sole utroque favores,
Sic cumulat terras astraque noster amor.

LXV. DE LEPUSCULO, QUI PEDIBUS SUSPENSUS, NE DORMIENTIBUS OBSTREPERET, IN EO SUSPENDIO MORTUUS EST. EPIGRAMMA 36.

Saltator nemorum Driadumque aurita voluptas,
Ortigiae lusus delliciumque deae,
Te mala Styx rapuit fecitque, ut transeat amnem
Ocius a saturo mota Charonte ratis.
Ni forte, ut Ditem pascat, tua stamina rupit,
Stamina ducta tuo vellere, Parca nocens.
Sed fallor; tristis non iam tua licia Clotho
Fregit, sed pedibus nexuit illa tuis.
Nunc, abiecte, iaces, clamant tamen ora videntum:
»Debueras tumulo nobiliore tegi.«
pagina 175

LXVI. PSALMUS: DOMINE, NE IN FURORE ETC., QUONIAM SAGITTAE TUAE ETC.

Siste manum, vindex, tua vis dum fervet in arcu,
Et fremit intorto fulmine laesa Themis,
Siste, precor. Fixis horrent mea membra sagittis,
Quodque in me ferias, nil nisi vulnus habes.
Ast, eheu, tua dextra novos conspirat in ictus,
Ira iram sequitur, vulnera vulnus alit.
Cur nondum satis est? Prope vindicis ore timendo
Territa de misero corpore vita fugit;
Quin fugit, utque redit menti scelus, illa recurrit,
Ne mors sit lacrymis summa modusque meis.
Tanta est cum lacrymis nostrae concordia vitae:
Cum redeunt lacrymae, tum mea vita redit.
Sic gemitus vita est, sic sunt mea pabula luctus,
Sic mihi corde viget, spirat ab ore dolor.
Quot scelera et scelerum quot sentio pectore motus,
Non sunt tot nostrae tenuia fila comae.
Mergor: sunt Austri suspiria, crimina fluctus.
Fallor, nam fluctus praeterit, illa manent.
An maneant, dubitem, dum me superincubat ingens
Sarcina ceu toto culmine lapsus Atlas?
Scinditur in vulnus quondam commissa cicatrix,
Praeteritumque nefas iam nova culpa ciet.
Iamque aetas aequata probris, et more reorum
Obvenit impexis nostra iuventa comis.
Hinc labor, hinc scelerum sub pondere curvus anhelo
Nec pereo, ut gravius saepe perire queam.
Posthumus ipse mihi vel post mea fata superstes
Credor et in medio corpus inane rogo.
Tristi fronte ferox, Titan dum circuit orbem,
Vix traho semianimes per loca sola gradus.
Ut mea mens caelo, menti mea membra rebellant,
Membra Acherontaeo subdita facta iugo.
Falsa mei noscunt, sed gaudent credere sensus
Exitiumque suum, dum capiuntur, amant.
O quali cecidi de culmine! Vilis et excors
pagina 176
Volvor in obscaeno mersus ad ora luto.
Qualis eram quondam! Quam sum mutatus ab illo,
Qui fueram domini cura comesque mei.
Hinc reliquos abigit maior mihi causa dolores,
Haec mentem, haec oculos, haec sibi corda rapit.
Hinc ego non cesso gemitu rugire perenni,
Ceu solet in vacuis fixa leena iugis.
Siste manum flammasque, pater, qui saepe dolenti,
Dulcius ut possim te reperire, lates,
Qui nube horrificas vultus, ut territa corda
Pronuba ad amplexus advocet ira tuos.
Es pater, es iudex, utinam de patre benigno
Exquiras, iudex an mea fata velit.
Tu luctus expende meos, namque omnia cernis
Et pensare malum, quod facis ipse, potes.
En torpent vires, trepidat cor, lumina languent,
Lumina nequitiae parsque ducesque meae.
In me armatur amor, dextraque vibrantur amica
Cominus in nostram concita tela necem.
Sed bene habet, merito nostri laeduntur amores,
Si pietas Domini, si mihi laesus amor.
Qui pro me steterant, quos non sors dira removit,
Nunc referunt trepidum pallida turba pedem.
Qui mea fata petit telis impune, gementem
Obsidet et nudum sauciat ense latus.
Nec satis: exacuunt tristes in vulnera linguas,
Et superat rigidam perfida lingua manum.
Si quid laudis inest, si qua est mihi fama nocenti,
Vocibus hanc pugnant dilacerare suis.
Dum necat orta dies, moriens dum suscitat astra,
In me lethali cuditur arte dolus.
Ast ego ceu mutus non verbis verba repono,
Et mihi pro tantis vocibus auris abest.
Haec est spes nostri, sunt haec solatia fati,
Ut solus videas, qui mea probra iubes.
Te rogo, qui in gemitus nos non sinis ire secundos,
Sed primas facili suscipis aure preces.
Te rogo ab hostili mea vel convicia labro
Vel dele e medio perfida labra die,
Ne ducat festos temeraria turba triunphos
pagina 177
Gaudeat et nostris facta superba malis,
Riserit haud impune agitatum sorte mihique
Haud impune suos iecerit ante sales.
Sed quo me veteris rapiunt contagia lapsus,
Quo caecus, sceleris poena relicta, dolor?
Quid queror haec merito passus? Nam crimine crimen
Plectitur et magno saepe furore furor.
Contempsi auctorem, contemptum ulciscitur orbis.
Cur doleam, partes si ferit ille suas?
Linquite sanguineae nemorum iuga, linquite tygres
Et loca securo non adeunda pede.
Sibila, dentem, ungues coniuratamque ferarum
In me saevitiam quaelibet antra vomant.
Fulmina nube pluant et, quam mihi Phoebus ademit,
Dent lucem ultrici fulmina iacta manu.
In me concutiat tellus sua viscera, et in me
Insurgat gravibus turbida Doris aquis.
Cuncta libens patior meque ad maiora paravi,
Nam poena poenam plus meruisse dolet.
Nam face Tartarea nigrisque armata colubris
Considet ante oculos horrida culpa meos.
»Poenitet« exclamo, turbant suspiria vocem
Et verba ulterius non sinit ire dolor.
Sed medicina mei sic est doluisse doloris,
Dum vulnus retego, vulneris ardor abit.
»Poenitet« ergo iterum clamo et, dum vita manebit,
Causam nequitiae vox aget ista meae.
Audiet et Garamas, septemfluus audiet Ister,
Quosque premit stabili Parrhasis ursa gelu,
Sylvarumque dabunt imi responsa receptus,
Et pulsata meo saxa dolore gement.
Quin etiam turpis non una piacula noxae
Mens est divinos ante litare pedes.
Imbuet immensus redimita altaria sanguis,
Fumabit patria merce superbus Arabs.
Ostendent positae mea crimina et ora tabellae
Et vivet pictus tempus in omne dolor.
Interea tumidus numeroque et viribus hostis
Vivit et indignum polluit ore diem.
Hic poscit nostrae per probra et vulnera famae
pagina 178
Sternere lethales ad mea fata vias,
Quodque magis, mea nunc pietas ridetur ab illo
Promeritisque studet damna referre meis.
Tu tamen, o nostris toties pulsate querelis,
Cuius inextincto fulgurat igne manus,
Una salus, spes una tuis, fortissime rerum,
O ades et nostrum fulmine cinge latus.
Tunc mala me tellus, Erebi me tota fatiget
Dextera, nam tanto vindice sospes ero.

LXVII. IN LAUDEM NICOLAI VITI GOZZII, ASTRONOMI RAGUSINI POEMATIUM

O dea, quam roseus merito veneratur Hidaspes,
Seu mater nitidique soror seu filia dici
Solis amas, seu fusca genas, seu roscida crines,
Seu digitis victura rosas, quae candida caelo
Sydera puniceae depellis verbere virgae,
Comprime caelivagos gressus et parce tenebris,
Dum cerno superas acies totamque retracto
Uranien caelique duces, quibus emicat ingens
Signifer et, certa dum currit lege, fatetur
Compositos divum Vito moderante furores.
Sorte vagos cursus vitreumque rotata per axem
Spernebant sua regna dei, dum nulla daretur
Natura prohibente quies, aut longa levare
Mutato momenta situ, iamque ausus in illos
Livor ab Elisiis properare inconditus umbris
Stringere tela manu, leges aeternaque rerum
Foedera sacrilega suadebat frangere rixa:
»Cur senior divum, summi gravis arbiter orbis,
Fallit inexhaustos gressu leviore labores?
Cur suus auricomo Soli nitor? Astrane ab illo
Lucis dona petant? An flammea lora regentis
Mercurii ingenium Martisque exercita bello
pagina 179
Brachia Phoebei nollent agnoscere currus?«
Nec mora, iam propriis pugnant excedere castris
Ingentesque minas nec dedignanda Tonanti
Bella movent, Geticam iam se metitur in hastam
Fulmineus Mavors, mutatoque ignea vultu
Stat Venus, attoniti qualem levis unda Scamandri
Horruit et diro cognatae in pulvere Troiae
Sudantem refugis timuerunt Dyndima sylvis.
Iam paribus telis vacuoque in proelia caelo
Descendit furiata manus, iam foedere rupto
Pulsa salus rerum et mundi compage soluta
Fata suo timuere Iovi. Dum talia divi,
Ecce per oppositos fusis super ora capillis
Et foedo teretes planctu laniata lacertos
Uranie furibunda ruit, quam vertice quondam
Aonio lauros inter ripamque virentem
Ex Iove Mnemosine magno foecunda crearat.
Huic pater et sceptrum vitreique insignia regni
Et caelos sub lege dedit divosque docere,
Quas teneant fugiantque vias. Ut constitit illa
In medio et sacram dominae venerata senectam
Arma truci fluxere manu: »Quo tenditis?«, inquit,
»Quid poscunt haec arma, duces? Proh, quanta superno
Exemplo audebit quantasque exurget in iras
Gens hominum, si tanta dei, si tanta movetis
Bella et Titanas Phlegreo absolvitis ausu?
Has, Phoebe, Amphrisus furias, has vincla mariti
Suaserunt, Citherea, minas? Haec tela cruorem
Bistoniae plebis sitiunt, Gradive, manusque
Istas Tessalici poscunt, Cilenie, tauri.
Exarmate animos, fatorumque inde geratur
Auspicio renovata fides, Iove namque secundo
Et leges et iura dabo. Nunc pandere mens est,
Quale meis pondus, quae sit fiducia dictis.
Est mea progenies, cuius residentis in alvo
Ad mentem toto sudastis numine, divi,
Ut magnum natura daret, lateque vigeret
Unicus et cunctis par esset Gozzius astris.
Saturnus nervos alteque videre futura
Et rerum pondus dignoscere, Iuppiter auctor
pagina 180
Mortali plus posse dedit, Rhodopeius heros
Magnanimos ausus, menti sua lumina Titan
Obtulit, et variis docuit Titania Phoebe
Temporibus aequare animum, suadaeque potentis
Cultum Atlantiades, geniumque Ericina creavit.
Hic potuit motus circumque vagantis Olympi
Ingenium legesque nec ennarrabile foedus
Errantumque vices trepidantiaque astra videnti
Et magnos tenui sensus contexere libro.
Et quaecumque vagi doctus scrutator Olympi
Quondam Trinacrio clausit miracula vitro
Quaeque in Achillea, dum Dardana fervet Enio,
Dicuntur fulsisse manu, dum sydera grandi
Inseruit clypeo caelumque recoxit in arma
Aetneus sab rupe senex, stant condita late
Illic, qua superae fulgor latet igneus aurae
Et multa gravidae consurgunt Pallade chartae.
Hunc figam in caeli normam, placeatque moveri
Mortali sub lege polum, si furta deorum
Altaque Parrhasias in templa accepimus Arctos,
Et caelum Herculeo potuit considere tergo.
Est, ubi Parthinae domuit fera pectora pubis
Pollio Dalmatica praecinctus tempora lauro,
Romuleos urbs fassa patres, quae iuris ab arce
Celsa catenatas inter regina sorores,
Fama tuta sua solioque innixa perenni
Crispat inoccidua dominas in pace secures;
Cui parcit mundi tumidus moderator Eoi,
Invigilat cui magnus Iber, quae condit amicum
Educitque diem, cuius fortuna favori
Affixit stabiles utroque in cardine metas,
Ut, quocumque trahent rutili Titana labores,
Rachusius dominetur amor. Sic numine dextro
Has inter gentes pacataque regna nec ulli
Subdita colla iugo vitales Gozzius auras
Hausit et inspecto divisit gaudia caelo.
Hic postquam ad firmos iuvenis surrexerat annos,
Indulsit menti quicquid docuere per orbem
Chaonii monumenta senis, praecepta Minervae
Ebibit et gravibus cumulavit pectus Athenis.
pagina 181
Mox nova spectandi cupidus sua tecta reliquit
Et solvit celerem patrio de littore pinum.
Proh dolor! ut fugit, viridem perculsus Arion
Divulsit cum fronde comam secumque revulsas
Naiadas immenso petiit demergere ponto.
Luxerunt nemora et cautes, Dryadumque querelas
Ripa sonans retulit, lacrymisque augentibus undam
Adriaci tumuere sinus. Hinc ductus in omnem
Hesperiam, qua nigra locis horrensque vetustas
Solatur veteres cultu maiore ruinas,
Quaque Deum sedes cognatoque aemula caelo
Roma, caput mundi, venientibus obvia sceptra
Et septemgeminas producit ad oscula turres,
Religione loci patrium pensavit amorem.
Pressus saepe malis et dirae sortis amaras
Emensus virtute vices stetit integer omnes
Ad casus nimiumque suus, dum mente volutat
Immensi secreta Iovis, ceu strenua pennis
Aligerae regina manus, dum turbine rauco
Concutitur caelum fluidumque e nube pavorem
Devolvit nimbosa domus, per fulmina et imbres
Egreditur nubes lucemque ingressa serenam
Haurit Phoebeos admoto lumine vultus.
Hunc quoties vitrei circum penetralia regni
Deduxi clausum gremio magnaeque rubentes
Iunonis thalamos et vasta cubilia divum
Et causas spectare dedi, quo limite currat
Exercens inferna vigor, quo sydera vultu
Educant varios non uno in pectore mores,
Quae sint fata locis. Haec ordine cuncta petentem
Edocui, haec coepit docto disquirere nisu
Ille, cui ingenium quocumque insignius aevo
Et maius vel sorte sua. Stet iudice tanto
Vestra fides superumque tenor, sic ipsa profecto,
Sic toto Iove fata probant.« Haec fatur, et ultro
Assensere Dei, fatum stetit. Illicet omnes
Ara micans stellis superos ad sacra vocavit
Pacifero {facicnda} Iovi, faustumque trisulca
Intonuit de nube Pater; Titania lucem
Afflavit meliore gena, tunc pura serenam
pagina 182
Taigete, tunc mitis Hyas expromere frontem
Ausa, diem radio felix maiore notavit
Phoebus et imbellis risit pacata Gradivus.

LXVIII. PARAPHRASIS IN ODEM HORATII 4. PRIMI LIBRI

Iam cedunt gelidae Zephyro subeunte pruinae
Et repetit faciles caerula pinus aquas.
Non stabulis pecudes, non igni gaudet arator,
Nec gemit a niveo terra subacta iugo.
En iam mobilibus Cithereia culta Napeis
Alternat refugos laeta per arva pedes.
Stant nexae Nymphis Charites, nec in ethere Phoebe
Cessat sydereos ducere nuda choros,
Dum torret Lyparen Aetneaque Mulciber antra,
Et lassat calidum ferrea massa senem.
Nunc decet aut mirto nitidos praecingere crines
Aut flore, edomito quem creat aura gelu.
Per saltus nunc rite iuvat nemorumque per umbras
Sanguine et agrestes spargere farre deos.
Nunc dare, quae poscit sibi munera Faunus, ut illi
Sive agna in cineres seu tener hedus eat.
Pallida mors aderit, cuius regalia, cuius
Horrent pulsantem rustica tecta manum,
Quae non thure pio et posita placabilis ara
Circumfert rapidos omnibus aequa gradus. Note: 20
Vita brevis nostra est. Ne speres longius aevum,
Ipsa facit vitae cognita summa tuae.
Sis felix titulis, sis luxu divite, Sexti,
Sis Romae et divi Principis unus amor.
Iam Ditis sedes nostris congesta rapinis,
Iam Phlegetontaeae te premet umbra domus.
Inde nec orato talos iactabis Iaccho,
Nec convivali pocula iure reges.
pagina 183

LXIX. PARAPHRASIS IN ODEM 9. PRIMI LIBRI HORATII

Aspice, ut aerii surgant iuga cana Soractis
Utque laborantes nivium sub pondere sylvae
A Cauro pulsante gemant, ut flumen acuta
Devinctum glacie, patrioque in gurgite passim
Captivae servent ingrata silentia Nymphae.
Implacidum, Taliarche, gelu nimbosque frementes
Igne doma et large lignis atque abiete secta
Ingentes compone focos testaque Sabina
Grandia ferventem deprome in pocula Bacchum.
Caetera mitte deis, nec vernum perge teporem
Nec resides vano Zephyros deposcere voto.
Sunt haec caelitibus curae, qui tempora certo
Iure adigunt clausumque suis sub legibus annum
Per varias properare vices: cito concidet ingens
Arbiter Ionii Boreas, praemissaque veris
Gratia nimbisonae sedabit iurgia brumae,
Ultra nec pinus brumali agitata flagello
Sive lacessitae pulsabunt flabra cupressi.
Ne, quid erit, quaeras, sed suscipe crastina quicquid
Lux tulerit, libeatque diem quemcumque beato
Apposuisse lucro et donis plausisse deorum.
Si nondum tremulae frigus deforme senectae
Te premit, et nescis {canac} fastidia curae
Mente potens nimiumque tuus, ne sperne petenti
Indulgere animo quicquid licet: auctus amicis
Urge pedes festisque diem partire choraeis.
Quin et, Romuleo qua pubes Martia septo
Proludit pugnas vincendique omina Parthi,
Ne pigeat conferre manum, dum condat anhelum
Axem solis Atlas, certa dum conscius hora
Invisas comites mulcere et fallere dulci
Sermone assuetos hibemae taedia noctis.
pagina 184

LXX. PARAPHRASIS IN ODEM 9. LIBRI 4. HORATII

Non sane moriar, Lolli, Parcisque licere
In nostrum nil crede decus: mea Musa perennis
Elisio quidquam refugit debere tyranno.
Carmina Romuleo vivent illesa theatro,
Quae quondam e Danao ceu sacram littore mercem
Deduxi in Latium, resono quae gurgite praeceps
Aufidus Adriaco properat narrare parenti.
Quamquam ego, quem Graio novus alite provehit ardor,
Non sperem Ausonios transcendere laude poetas,
Non ideo mea plectra iacent, non omne labori
Eripiet pretium vatique illudet Apollo.
Nam si Meoniae venerabilis aura Camenae
Dulichiamque manum turbantesque agmina Teucros
In nubes caelumque tulit, non lumine tanto
Perculsum Stygiae celabunt Pindaron umbrae.
Vivit adhuc Coae dulcis solertia Musae
Alceusque, potens regum pavor, integer aevi
Mirantum super ora volat. Nihil audet Homerus
Laude sua, duris nihil invida morsibus aetas
In Siculae monumenta lyrae divinaque magni
Carmina Stesichori. Thei chelis aurea vatis
Spirat adhuc Charites, spirat quoque Lesbia totum
Idalium fidibus totamque Amatunta virago.
Discite: Non tunicae multo de Gange rigentes,
Non solam pueri tetigit coma flexa Lacenam
Et niveum cervicis ebur, non sola coruscos
Mirata est comites classemque et transtra superbi
Pondere opum Priami largoque gementia luxu.
Quin etiam adducto non primus spicula Teucer
Direxit nervo et calidae conamine dextrae
Emissa Illiacas perterruit abiete turres.
Saepe fuit sceptrum Assaraci fortunaque Troiae
pagina 185
Barbarica tentata manu, fera bella Scamander
Non semel erubuit, forte et generosiar alter
Caedibus auxit aquas rapidi Simoentis Achilles.
Secum olim rapuit totam in certamina Creten
Lictius Idomeneus, multorum septus ab armis
Divisit laudem, nec Pergama subruit uno
Contentus Stenelo. Quae quondam nomina regum
Pro natis pugnasse reor! Qui sanguine terram
Pro patria tinxere duces! Quam plurimus ultor
Coniugis! Haud solum Mavortius Hector amavit
Astianacta suum, patriaeque sacrata saluti
Vulnera Deiphobi Phrygiae luxere maritae.
Ante et Priamidas fortemque Agamemnona multi
Armorum immodici, durae quoque fulmine dextrae
Aequales nituere deis, tamen omnis in illis
Laus perit et nullo decorantur funera luctu,
Quod spreti Musis nostroque favore carentes
Pallida Lethei isubiere silentia mundi.
Non multum a magnis obscena ignavia rebus,
Otia non multum pulchra a virtute recedunt,
Si virtus lateat mersique herois in aevum
Indeploratas velent oblivia lauros.
At mihi ne placidi pateant penetralia Pindi,
At Phoebus rapiat mihi laurea serta, meisque
Cantibus Aonie nolit praeire sub antro,
Si te noster amor, si te mea plectra silebunt,
Teque sub Elisia, Lolli, inarcescere sylva
Ingratus timidusve sinam. Iam carmen ab ore
Luctatur, subito livescit barbiton auro
Inque tuas laudes nullo tangente resultat.
O studiis animoque potens et firmior omni
Iudice, quem trepidi quondam sensere Quirites,
Non tua sors hilaris, non turbine corda maligno
Corrumpit fortuna furens, inque omnibus idem
Parque tibi censeris et irrevocabilis ulli
A recto puroque gradu; tu fraudis avarae
Censor et haud populis uno metuendus in anno
Dictator consulque tui, cui pulchra curulem
Gloria et ingenuos gestat sapientia fasces.
pagina 186
O quoties mota plausit tibi cernuus urna
Pompilius Curiusque senex, dum cernit uterque
Te formidato removentem munera vultu
Vallantemque sacrum stabili terrore tribunal.
Iure beatus erit, cui non manus impia largas
Per thalamos congessit opes. Felicior ille est
Censendus, quisquis multo spectabilis auro
Divitiisque fluens tantis in sumptibus uti
Lege potest, qui pauperiem casusque sinistros
Quique valet praedura pati, cui turpius ipsa est
Morte scelus, qui grande caput subeunte periclo
Devovet in dubiam patriae populique salutem.

LXXI. D. NICOLAUS, MIRAE ANTISTES, LACTENS ADHUC STATIS DIEBUS IEIUNIA CELEBRAT. ODE

Cernua te patriae suspexit flamma Chimerae
Et viridi Cragus obsitus alno
In tua gaudentes motavit basia lucos,
Par superis Pataree. Videntem
Naturam attonuit parcus puer, ut nova sensit
Lactentis miracula labri.
O age! vix natum poteras te nosse, simulque
Cum certum tulit orbita solem,
Lac fugis, et siccae servant ieiunia cunae.
Macte animis sub vindice tanto,
O pia sobrietas, o primae gloria gentis
E scopulis et robore natae.
Per te Chaoniae placuerunt pabula sylvae
Et puri de fonte liquores.
Tu modico auxisti validam Lacedaemona sumptu
Et magni incrementa Quirini.
Tu sophiae aeternum comes et Parnassidas inter
Aeternum veneranda sorores.
pagina 187
Te cogente animos et frontem vivida tollit
Temperies et regula morum.
Sed iam possessi radiato e cardine caeli
Securus mortalia cernit
Metiturque suos aliena a clade triunphos
Nicolaus. Proh, quanta per orbem
Exilit et quanto pede subdita colla fatigat Note: 25
Luxuries immensa palati!
Per fora perque vias magnorumque atria divum
Sacrilega fumantia pompa
Spirant daedaleos Saliari in lance sapores
Oris scitamenta superbi.
Iam nisi centenis obsonia structa ministris
Spernit adeps, iam sordida ventris
Ambitio saltum late grassata per omnem,
Per fluctus perque aera vastum
Servorum assiduos gaudet caenare labores
Interdumque animas. Quid hianti
Non liceat! Gelido mediae sub verbere brumae
Spumanti concurritur apro.
Peucetias agitat calido sub sydere damas
Ore sequax venator anhelo.
Alter adest undis vitioque iubente Lucrini
Demersus sub gurgite ab ipsis
Nympharum thalamis raptim conchilia vellit
Pontificum redolentia caenas.
Defendit rhombos frustra elluctantibus undis
Carpathium, vagus Adria mullos.
Tota gemit natura suos expendere census
Et domino servire voraci.
Quo proporas ultra? Gutturque absolvis Apici
Deliciis temulenta propago?
Nil sat erit? Nihil est, quod nudus ab alite lucus
Quodque tibi silet invius aer?
Pavo Samum liquit, nulla turbante volucri
Iam purus subit aequora Phasis.
Praela fremunt Lesbi, dominoque umbratur Iaccho
Crete olim devota Tonanti.
Nil satis est patinis, ventrisque animosa protervi
Proluvies nova monstra reposcit
pagina 188
Mensarum: nigri laniata carne cerastae
Strimonias pavisse volucres
Sudat et ancipiti male luxuriasse veneno
Boleti haud impune revulsi.
Saeva libido gulae cum sole extendit aperta
Brachia moliturque secundas
Trans Gangem Tigrimque vias; iam Sinica ducit
Pocula Gangaridumque fragrantes
Excindit sylvas, ut olentis spiritus aurae
Magna animet convivia, odoram
Taprobanem ratibus centum vehit, inde recedit
Et dulces affectat hiulco
Ore premens Brasilos, vento sic navigat omni
Caenarum peregrina supellex.
Proh pudor! huc recidit nostrae laus mentis et ardor,
Huc primordia debita caelo,
Ut scriptas aliquis condenda ad fercula leges
Conscribat Sybarita Minerva.

LXXII. S. MAURUS SICCO PEDE FLUMEN CALCAT. EPIGRAMMA 37.

Fremit volutis amnis in praeceps vadis
Altumque mordet marginem.
Hunc, Maure, (tanta flumen attonuit fides)
Sicco premis vestigio.
Nam, si amor amantes invicem assimilat, Deum
Te crediderunt Naiades.
pagina 189

LXXIII. B. STANISLAUS PUERUM IESUM IN ULNIS GESTAT. EPIGRAMMA 38.

Dum Kostka alterutro fovens lacerto
Votum aevi, sobolem Tonantis, arctat,
Quam belle rubor emicat, piosque
Per vultus vaga cursitat voluptas!
Quam belle fugiunt et ora laetae
Depingunt lacrymae geluque molli
E frontis nivibus videntur ire!
Non sic gutta solet gemente caelo
Conchae lambere muricem patentis,
Non sic rore novo madens ab axe
Aurorae gena mollicella ridet.
At si cum face flammea in reductis
Ulnis totus amor sedet, pudici
Non mirum est animi nives liquari.

LXXIV. IDEM A FRATRE INSEQUENTE NON VISUS PRAETERITUR. EPIGRAMMA 39.

Currit inaspectus fratri puer exul. An illum
Obnubit sua lux, mortalem an celsior heros
Eludit visum? Ratio est: degebat in astris.
pagina 190

LXXV. IDEM AD IMPURA DICTA ANIMO DEFICIT, AT FRATRIS VERBERA FORTISSIME SUFFERT. EPIGRAMMA 40.

Vana ad dicta cadis, fraternos surgis ad ictus,
Caederis et vinci fit tua palma, puer.
Christicolae en specimen: nostrum est vicisse cadendo;
Verba haud posse animo, verbera posse pati.

LXXVI. AD BOREAM ODE

Deum sub antro vidimus impia
Bruma rigentem. Quid, Borea, mones?
Ah parce, nimborum satelles,
Parce, levi metuende penna.
Hic non aviti criminis improbus
Heres inultam progeniem luit:
Amoris inclemens, amoris
Impetus e solio Tonantis
Deiecit aegrum. Tu quoque lampada
Hausisti amoris; Cecropiae nurus
Testantur, et rapta marita
Sithonium caluit cubile.
Ah, parce, sic te non Canis aestifer
Frangat furentem, non premat Eolus,
Thraceque septenisque praeceps
Gurgitibus veneretur Ister.
pagina 191

LXXVII. XAVERIUS CONSPECTU IPSO BADAGAS FUGAT. EPIGRAMMA 40.a)

Infremuit Badagum furor, et feralis Enyo
Extulit horrendam sanguinolenta facem.
Vix fert barbariam tellus: Travancoris ora
Ante tubam subito victa timore cadit.
Sed maior tamen orbe nec expugnabilis armis
Omnibus hanc trepidae detulit unus opem:
Constitit ad portas et sacri fulgure vultus
Hostem incomposita iussit abire fuga.
Dum solus venis et vincis, Francisce, videndo,
Cur non Ausonio Caesare maior eris?
Attamen haud unquam melius te barbarus hostis
Agnovit quam cum cernere non potuit.

LXXVIII. TOLI, MAURICAE URBIS, INCOLAS XAVERIUS PRODIGIALI INCENDIO PLECTIT. ODE

Actum est: in ortum iam refugit dies,
Et caeca solis constitit orbita,
Per ima terrarum repente
Praecipiti salit ardor ira.
Eructat orbis viscera, et editus
Stygem tremendam conglomerat vapor,
Dum mugit expirata passim
Multisonum per inane flamma.
Actum est: rebellis progenies Toli,
Dovota Diti victima, turbidos
Demitte iam sensus et atrum
Xaverio superante collum.
pagina 192
Cerne, ut volutus per tua flammeis
Delubra spiris Orcus et ultio
Bacchatur immanis, tuisque
Exuviis Libitina vindex
Inter frementes Eumenidum minas
Insultat atris vecta curulibus,
Nec sceptra Francisci nec ingens
Imperium Nemesis recusat.
Fertur, superbae littora Mauricae
Dum lustrat udo lumine, Nereus
Flexisse visus atque ab alto
Fumiferos timuisse montes,
Mox voce, quantam non gravis Eolus,
Non turbo fractis nubibus evomit,
Clamasse: »Venturo remotae
Xaverio trepidate gentes.
Est orbe maior, numen inest ei,
Vel numen ipse est, credite, credite,
Scit crimen ulcisci, scit altis
Muneribus cumulare mundum.«

LXXIX. ITER AD ANTRUM BETHLEMITICUM STYLO LIVII ANDRONICI, POETAE VETUSTISSIMI IAMBICI

Acurasso, ne mihi abusa sit via, grandibo gradus.
Vix queo, pape! oppido mi prae curriculo istactenus desudascitur,
Egomet iam gravastellus, nec meo immerito, cluo,
Defloccata canitudo et vires concipilatae meum itiner lamberant.
Inque tute, bucaeda bubsa, per tua te quaeso pecuda,
Sic ne te infelicare velit magnos Iovis, inque mihi ignaruri,
pagina 193
In qua domu puerum puera Puerpera peperit et lactem nato danit.
Atat, gemiti vox meas aureis batuit. Ellum! euax! ipsus est Diespiter,
Qui manceps humanum capital in specu suo cordolio luit.
Salve, mea lubentia, turturille; salve, passercule, columbule,
Mi lepus, mea monedula, mulse, mel, mellilla, mellinia,
Tu mepte dulcificas, o licessit mi tecum aevum agere,
Moriri nequitur ibus, qui tecom sedent.
Fungi sunto et buccones, bucculenti, eleborosi, blitei,
Qui mavolunt cunctare, nec hilari convenibunt te, o Deus ipsissime,
Ut labias isti tuo nidamento applicent et dorsa in curvedinem duint.
Egone me hinc aliquo abstulam? Nae cerritus, si id faxo, fuam.
Nam mea confirmitate autumo me, quod volupe est, a te impetrassere,
Mi decet te amplectier efflictim et contente, qui caelos amplectis manu.

LXXX. GANIMEDES SCABIOSUS EPIGRAMMA 41.

Frater Narcissi, Veneris gener, Urbis ocellus,
Ille charis charitum Tullus, amoris amor,
Etsi vere genas pingat, conspersaque Cypro
Fluctuet auratae mobilis unda comae,
Corruptum praefert scabra porrigine corpus,
Et notat ambrosiam pustula crebra cutem.
Nec cessant ungues, pectus sulcatur, et omne
Per femur incurvae cursitat ira manus.
Palladis in studiis qui rodere nolluit unguem,
pagina 194
Quam bene nunc proprio roditur ungue puer.
Quam bene nunc meritis serpit contagio membris,
Contagem multis attulit ille prius.
Nunc cunctis fugitur, socio vitatur ab omni.
Plusque olim nocuit non habuisse luem.

LXXXI. IN PULLUM, NIGELLUM IUVENEM EPIGRAMMA 42.

Pulle, quid adsciti lascive propola nitoris
Per fora compositos fersque refersque gradus?
Cumque exhalata vincas tria funera myrrha,
Crinalisque fluat per tua terga cinis,
Non metuis corvos? Pretiosum absconde cadaver,
Quod iam semustum denotat atra cutis.
Perge tamen, similes corvus non distrahit artus,
Cognataeque dapi parcere novit avis.

LXXXII. FONS E SEPULCRO EPIGRAMMA 43.

Omnia quo properant, tu nasceris inde, nec ulla
Iustius hoc nomen lympha perennis habet.
Viva e morte venis, finem coniungis et ortum,
Nec mortem metuis, quae tibi facta parens.
Et gelida, haud mirum, gelidos si transilis artus,
Pura es, nam sordes tergere fata solent.
Non Procyon, non te validi Canis hauriet ortus,
Formidant ortus nam magis astra tuos.
pagina 195
Quisquis ades, tali tumidum caput ablue lympha,
Dogmata nam capiti suggeret ista tuo:
Dat mihi vita necem, mors vitam; te quoque certum est
Vivere, ne vivas, ne moriare, mori.

LXXXIII. MAGNUS IN LITTORE NILI TRUNCUS IACET. EPIGRAMMA 44.

Fortuna invidiam meruit, quod corpus inane
Magni Niliaca procubuisset humo.
Sed tamen immerito, nam tristi in funere nunquam
Tam bona sors alios fertur amasse duces.
Dum palmas numerat, quo condat littore tantae
Exuvias animae, non bene certa fuit.
Prodigium in fluviis Nilus sacra membra trahendo
Abluit et totis par fuit unus aquis.
Cum busta estincto funebria lusit Erynnis,
Ipsa Pharos struxit Martis in igne rogum.
Et nisi feralis Ptolemaea in caede sacerdos,
Pompeii tumulo victima Caesar erat.

LXXXIV. VIRTUTEM, NON PLAUSUS ESSE SEQUENDA. EPIGRAMMA 45.

Consequitur iustum vulgo laus curta Catonem,
Cum multo Licinis plausus ab ore sonet.
Attamen esse Cato mallem. Cur? Clarior hic est,
Nam modo, qui multis non sapit, ille sapit.
pagina 196

LXXXV. GANIMEDES NEPOS. AD CAECILIANUM EPIGRAMMA 46.

Margites Urbi, sibi flos, elumbis et excors
Et multum referens de Sibarite Lycas
Credo equidem vivat membrisque et mente solutus,
Dum sibi furta deum, Caeciliane, timet.
Ad multam gaudet resupinus stertere lucem,
Aurorae subito ne rapiatur equo.
Mors temeti est et parcus aquae, nam novit, in undis
Teodamantaeus quod periisset Hylas.
Hunc sacra Pierii terrent penetralia Phoebi,
Qui fuit in causa, cur Hyacinthus obit.
Non micam praefert cerebri, quod ab impete tutus
Narcissus propria simplicitate fuit.
Suspicor haec, verum ut fatear, nec perdere vero
Me volo, dum falso crimine perdo Lycam.
Quid timeat raptum, rapitur dum perpete culpa
Dumque rapi ad trifidam non timet ille crucem?

LXXXVI. DIVI NICOLAI TOLENTINATIS BRACHIA EGGESTO CRUORE ITALIAE BELLA FUTURA PRAENUNCIANT. EPIGRAMMA 47.

Si de monte suo iam cogitat atra Gradivus
Proelia, et Ausoniam iam petit hasta volans,
Portendit tua dextra, Pater, perque ossa fluendo
Pingit vaticinus proxima damna cruor.
Prodesse assuetae durum est praedicere damna
Usque adeo, ut sudet sanguine diva manus.
pagina 197

LXXXVII. CAMILLI LIVERNI ARCHIPOETAE EPITAPHIUM EPIGRAMMA 48.

Pieria pingues redimitus crambe capillos
Has inter salices Archipoeta iacet.
Occidit ante diem, nam per convivia Romae
Noluit efetus dente carere senex.
Obtutu fertur visos suxisse trientes
Ossaque ventriculo perdomuisse suo.
Saepe hausit Phoebum, dum fartis pocula buccis
Atque Palatinas strangulat ore dapes.
Non minor urbe fuit, nam magni paene Leonis
Munificam vicit ventre gulaque manum.
Huic busto si dona feras, non ingere flores,
Myrrham aut lustralis debile frigus aquae.
Funde merum large patinamque appone calentetm
Et iecur et sponsae trita tomacla suis.
Nam cinis in teneros et pubescentia caules
Laetitiae signum protinus ossa dabunt.

LXXXVIII. IN ORCAM, CUCULLATUM CONCIONATOREM, CORNELII A LAPIDE COMMENTARIA CONTEMNENTEM. AD FRONTONEM EPIGRAMMA 49.

Orca, cucullatus bene pastae morio buccae,
Cornelium adlatrat: sic mihi, Fronto, refers.
Pace tua, haud credo. Nimium sapit Orca, subulci
Sit quamvis soboles carnificisque nepos.
Tam pulchre loquitur, cum scandit pegmata, ut idem
Albritius voces censeat esse suas.
pagina 198
Tam salibus placet, ut toties, velut Orpheus, ulmos
Traxerit et crassos in sua terga sudes.
Cornelium, quem nempe sui coluere parentes,
Ille colit, quantum vix coluisse putes.
Sic colit, ut nomen Corneli in fronte coruscet,
Cognomenque habeat semper in ore suo.

LXXXIX. AD PATRONOS DISTICHON 50.

Venanti Diana praeest et Apollo canenti.
Quis, patrone, tibi? Dic age! Mercurius.

XC. MELANIONIS IN PULVEREM TORMENTARIUM METAMORPHOSIS

Conticuit Numitor, cui proximus incipit Alcon:
»Quae poscunt nimium nostrae conamina mentis,
Sunt suspecta Iovi; perit ut rubigine ferrum
Ex sese natis humana industria damnis.
Haec aurum reperit, luxus tamen extitit inde
Et luxus Bellona sequax. Haec repperit arma,
Queis perit, haec Dryadum thalamos latebrasque ferarum
In mare deductas velis armavit in Austros
Et placuit tanta arte sibi, sed naufraga magnis
Cladibus ignotos iussit clarescere fluctus.
Exemplum in promptu est, quo testis opimior alter
Haud poterit curas hominum nimiumque sagacem
Certius apposito mentem damnare periclo.
Forte etiam vestras (socii) vetus attigit aures
pagina 199
Melanion: nempe est populis notissimus illis,
Quos vaga Parrhasii superincubat orbita currus.
Huic pater, algentes qui permeat amne Sicambros,
Albis erat, genitrix Dryadum pulcherrima Nice.
Quae compressa deo: »Da natum, praemia raptae
Virginitatis«, ait, »da pignora certa, marite!«
Quem vovit, datus est et matris lumina vultu
Perspicuumque patrem solerti mente ferebat.
Ergo ubi iam firmos virtus adolevit in annos,
Indignans aetate tegi, iam multus in omni
Lingua Melanion, et centum mobilis alis
Fama ferens illum studiisque animoque repostas
Naturae latebras scrutatum et cernere nudam
In thalamis potuisse suis. Quae fata locorum,
Unde aestus pelago, cur fulmina rauca sequantur
Taigeten Hyadasque, Noti quo limite currat
Exercens inferna vigor, quo sydera vultu
Educant varios non uno in pectore mores,
Ille docet populos, quos dives Renus et Ister,
Quos Mosa et levibus crinitus Volga sagittis
Vistillusque lavant, qui pascua pinguis inerrant
Erciniae et latum facturi ad culmina callem
Carpatiam solida glaciem secuere bipenni.
Cura premit curam, maioraque semper anhelat
Et nescit mens nostra modum. Semotus in antro,
Dum necat orta dies, moriens dum suscitat astra,
Ille iterat secum, quantae conamine curae,
Quo nisu Lachesin herbis instructus et arte
Aeternas adigat cum stamine scindere leges
Et Mortem propria arma pati, ne decolor ultra
Indeploratum regnet Libitina per orbem.
Attonuit Parcas ausus, dominaeque sibique
Et regnis timuere suis; nec crescere damnum
Passa mora Clotho verbisque et fronte dolosa
Melaniona petit: »Mecum, doctissime, mecum,
Quo tua te virtus, quo te sapientia poscit
Et fatum sapientis amans. Penetralia Fauni
Atque immortales caeca sub rupe Napeas
Graminaque et segetes, queis augent saecula Nymphae,
Conspexi tremuique videns. Iam perge, repertum est,
pagina 200
Quo tibi mortalem liceat non esse reperto.«
Dixit et ignotam deceptum ducit in arcem.
Qua sese in sese condit penitusque recedens
Hercinia agglomerat noctem, quam plurima nutrit
Taxus et horrifica pendentes rupe cupressi,
Antrum imane patet: pallens haec ostia lethum,
Has novit Libitina fores, hinc sceptra per omnes
Extendit terras totamque ingentibus aequat
Naturam imperiis, hinc lethifer halitus afflat
Teutonas et belli caedisque inspirat amorem.
Postquam introgressi, tandem patuere cruentae
Parcarum insidiae. Novit tandem atria nunquam
Cognita viventi: vellet rediisse, sed obstant
Iura deum, clausosque gemit post terga recursus.
Sic, ubi Rachusius geminas interfluit arces
Portus et artifici sinuat sua brachia luna,
Concussi innumero fervescunt mugile fluctus,
Quem dapium deduxit amor, piscator at illum
Russeus et prohibet maculosa indago reverti,
Conclusumque, suae dum querit pabula vitae,
Compellit dominas moriendo tingere lances.
Regia mortis erat nec nubibus atra nec umbris,
Dives luce sua, qua nil manifestius usquam est,
Lumine quam clauso sentire et cernere possis.
Noctem mille rogi raptaeque ardentibus olim
Inferiis domuere faces. Stillantia tabo
Tela locum torvaeque lues Furiaeque coronant
Et centum causae exitii: dolor, ambitus, cura,
Immodicaeque dapes et sparsi sanguine nummi
Et medicae tormenta manus. Simulacra vagantur
Nuda necis totidem, quot messibus Appulus albet,
Quot saxa Illyricos conspergunt {aspora} fines.
Quin etiam tot dira inter portenta sedebant
Euriale et Glycere Phillisque, Amarillis et Aegle
Et malum Galatea gerens, quibus horrida pestis
Rosa genas, pallens macie, vix ossibus herens
Excubat et Gallam se gestu habituque fatetur:
Anne ultra illecebras cognataque gaudia letho,
Anne ultra, o miseri quidquam speretis amantes?
Sed dum tanta videt, potuit si tanta videre
pagina 201
Iam non ipse suus, properantes agmine facto
Triste satellitium, Pallor gravis, anxius Horror
Theutona corripiunt longoque ululante tumultu
Iratae sistunt Libitinae ante ora trementem.
Illa excelsa sedet, ceu nostro flente senatu
Cum premit exanimis feralia pegmata Princeps.
Et tunc maiorem sua fecerat ira gravique
Spumantes ex ore minae: »Morere, improbe«, clamat,
»Et tecum populi; cui per mea damna volebas
Prodesse, ingentem quatiant tua funera mundum.
Non simplex vulnus, non una est victima, laesae
Quae possit satis esse neci: voluisse, peracta est
Culpa tibi, gentesque, tuos exempla per ausus
Quae poterant sumpsisse, luent. Ten volvere tantum
In mea sceptra nefas? Tune, o teterrime, laesa
Maiestate reus, quam quidquid in orbe timetur
Pertimuisse solet, quam regia sceptra ducumque
Laurigeri fasces, quam Doris et igneus ether,
Et quicquid natum est dominam moriendo salutant?
Hunc age, lictores, liquidis immergite flammis
Deque illo, quidquid post flammam et fata supersit,
Ad me ferte citi!« Necdum sua clauserat ora,
At iuvenis rapidos mersus crepitabat in ignes.
Iam pira materiem membrorum elementaque nigri
Corporis et iunctum caeca compage vigorem
Segregat. Humanos quaecumque aptantur in artus,
In partes abiere suas: nitrosus in imo
Stat cinis, et succo levibusque exhausta medullis
Ossa tenet carbo, sulphur per cuncta vagatum
Ardet adhuc, quod ne volucres vanescat in auras,
Fonte superfuso celeres pressere ministri.
Rapta rogo (heu nostrae quantum nocitura saluti)
Massa datur dominae, quae nigra coagula passi
Congeriemque viri teretes nudata lacertos
Versat et exiguos tandem conformat in orbes.
Talia, cum longo pallet maturus ab aestu,
Semina per valles spargit amaranthus apricas.
Mox e ferali confusae cladis acervo,
Quem superincumbens cubitoque innixa premebat,
Os legit et, famam si longa haud obruit aetas
pagina 202
Confuditque situ, fertur metuenda fuisse
Tibia Salmonei, qui ficto fulmine quondam
Terruerat Danaos vero periturus ab ictu.
Vertebrae abscindit convexa et perpete ductu
Pervia claustra novo constipans pulvere farcit.
His postquam ad calcem tenui fidit ore foramen,
Ingerit ungue terens caecae nova semina flammae
Nigrantesque atomos, spirantemque admovet ignem.
Admoto emicuit fulgur prius, inde sonorum
Infremuit tonitru, fremituque immugiit ether,
Dum terret Furias, dum fulminat osse cavato
Melanion cogitque chaos resilire sepultum
Et nigra funerei reboare silentia regni.
Ut satis enituit, quanta experientia parvis
Insit pulveribus, Libitina: »Huc, Ultio«, dixit,
»Huc, Bellum, properate gradus perque Arctica primum
Littora, per reliquas modico post tempore gentes
Spargite conclusam tam saevo in pulvere pestem.
Quas hinc exuvias referam! quae nomina! Quanta
Mole ferar! Iam fata ducum, iam rura cruentis
Strata cadaveribus, gemitusque exemplaque Troiae,
Regnorum cineres et sceptra ardentia cerno.«
Haec ait et clades plausit sua iussa secutas.

XCI. VOTA ORBIS TERRARUM AD NASCITURUM DOMINUM ELEGIA

Legem vota petunt, sed legem vota recusant,
Quae movet a nulla lege retentus amor.
Saepe pudor magni voti puduisse voventem,
Summaque pars laudis poscere summa fuit.
Magna petam, fateor, veniam da magna petenti,
Nam petere a magnis non nisi magna decet.
Te volo, promissae spes o pretiumque salutis,
Te volo, quo nullum munere maius habes.
pagina 203
Nec meritis fretus posco, nisi noscere sese
Immeritum meriti quis putet esse loco.
Ante alios meritum, magnum tamen ante datorem
Semper pro merito nil meruisse fuit.
Sum miser, hoc meritum est; pietas tua namque iacebit,
Si nusquam miseri, qui releventur, erunt.
Ut nosti miseros, miseros cuni faenore ditas,
Sic miser ut noscar, sic miser esse velim.
Sum miser atque in me pietas non sola moveri,
Sed fera barbaries saevitiesque potest.
Aspice, quam doleam dirae sub pondere sortis;
Culpa dolorque simul, sed mage culpa dolet.
O quam me veteris premit inclementia pomi,
Quam toto regnat perfidus orbe Pater!
Flammatae Eumenides Ereboque emissa patenti
Insedere meum pallida monstra diem.
Hei mihi, sanguineo Themis imminet alta flagello,
Quodque in me feriat, nil nisi vulnus habet.
Ludunt mille mihi super ora trementia pestes
Agminaque in luctus ingeniosa meos.
Mors, quae in supplicium primo de crimine fluxit,
Non est poena mei, sed medicina mali.
Nec pueris pax est, puerorum corpora miscet
Sacrilega Lachesis sanguinolenta manu.
Stant cunae in feretris, lucem aspexisse timendum,
Causa est, cur subeas funera, posse mori.
Tu tamen, o nostris toties pulsate querelis,
Cuius corde viget, regnat in ore salus,
O ades et foveas, veluti de nube solutus
Permulcet calidam roscidus imber humum.
Sunt pro te resoni, mea sunt suspiria venti,
Sunt frontis nebulae tristis imago meae.
Cerne maris fluctus et dic: Ea signa doloris,
Has pro me lacrymas anxius orbis agit.
Quas nutrit nostro praecox Zephyritis in anno,
Crescere in ardentes dic mea vota rosas.
Te spectando vocant florentes veris ocelli,
Quos aperit tenera daedala Flora manu.
Te folia in silvis molles imitantia linguas,
Te fluvii et placidae dulce loquuntur aquae.
pagina 204
O mea lux, propera tandem, quae saepe petenti,
Dulcius ut possit te reperire, lates.
Si te amo, non temere est; tu nos absolvis et aufers
Nomina tu studiis invidiosa meis.
Nam si tantus amas mortalia, ten ego contra
Non redamem? Iustum me tua flamma facit.

XCII. D. PAULUS MICHI, IAPONICUS MARTYR, CARCERIS CUSTODEM ASSERIT CHRISTO. EPIGRAMMA 51.

Qua sese in longos tellus disrumpit hiatus,
Qua minabunda quies et timor hospes agit,
Stat cognata Erebo vicinaque iurgia Ditis
Audit et Eumenidum flagra sonare domus.
Clauditur hic victor palma moriturus in alta,
Illius ut dextrae tota sit arbor honos.
Sed dum voce tonat sociisque aeterna recenset,
Dicuntur Stygii contremuisse lacus.
Quin etiam intremuit peior Phlegetonte satelles,
Qui vigil et tantae Cerberus arcis erat.
Illicet attonitus frontem lustralibus undis
Subdit et audito cernua corda Deo.
Macte orator io, tibi subdita regna tuaeque
Exuviae mundi, sis modo sospes, erunt,
Dum sertum dant vincla tibi, Capitolia carcer,
Et pene in Stygiis lingua triunphat aquis.
pagina 205

XCIII. MARTYRUM IAPONUM CRUOR DEFLUENS COLLIGITUR. EPIGRAMMA 52.

Dum de pectoribus sonans apertis
Singultat cruor et fluente vena
Vitam collacrymatur occidentem,
Adstantum pietas utrinque laxo
Ferales gremio receptat imbres.
O sacrum, pietas, relinque rorem,
Qui de Iaponia cadit corona,
Nam si contigerit solum, repente
Ardentes cruor ibit in pyropos.
O sacros, pietas, relinque rores!
Sed sane pretiosior videtur,
Si sanguis maneat suusque perstet
Nec in multiplices eat pyropos.
O sacrum, pietas, reconde rorem!

XCIV. LANCEIS SESE INTRA VISCERA DECUSSANTIBUS IAPONII MARTYRES {TRASFODIUNTUR} IN CRUCE. EPIGRAMMA 53.

Stant cruce magnanimi Heroes patulisque lacertis
Vicinam excipiunt, quam cupiere, necem,
Dum fera transversae crispant hastilia dextrae
Et coniuratus promovet arma furor.
Ferrum utrinque minax intrat per vulnus et exit
Atque decussatus permeat exta dolor.
Pectore inest nova crux clausmnque urgendo cruorem
Imam quadrifido flumine plangit humum.
Unde haec, lictor, habes, puduit quae nosse Neronem,
Des simul ut geminae membraque corque cruci?
pagina 206
Ni forte id factum (dum cordi innititur una,
Altera fert artus, utraque despicitur),
Omnibus ut saeclis possent tam firma videri
Corda cruci potius facta fuisse crucem.

XCV. UNUS E FRANCISCANIS PETIT CLAVIS CONFIGI. EPIGRAMMA 54.

Si qua dari aut usquam morienti poscere fas est
Munera, si vestro pectore digna petam,
O rogo, tortores, tristi mea figite ligno
Brachia, perque pedes ferrea cuspis eat.
Sit, rogo, solamen nostro dolor ipse dolori,
Sitque modus poenae non reperire modum.
Figite me clavis, utque olim vita creatrix
Deposuit vitam, sit mihi vita mori.

XCVI. IN BARDOCUCULLUM, POETAE OBTRECTATOREM EPIGRAMMA 55.

Ut vitam redimant, se vulpes fraude tuetur,
Ungue micante leo, fulmine dentis aper.
At quaedam madidis serpunt animalia terris,
Queis arcem praestat Patrocliana domus.
His sola illuvies pugnat, rotat arma mephitis,
Et tuta infesto paedor ab hoste facit.
Te reor his similem, qui totus iure suillo
Et vappa veteri, Bardocuculle, mades.
Tu vomis Ansanctum, te clausis, improbe, nasis
Ingens iustitium praetereunte venit.
pagina 207
Hinc rixere licet, latres, ringaris, ut ictum
Possis Apollineae commeruisse lirae,
Non mihi sum vilis, non est mihi vilis Apollo,
Sordeat ut tali vulnere nostra manus.

XCVII. ILLUSTRISSIMO AC REVERENDISSIMO DOMINO HIERONIMO MATEIO ASCULANAE URBIS MODERATORI SAPIENTISSIMO ODE PANEGIRICA

Ille canat fulvo viduatum Phasida villo,
Hic magnae primordia Romae.
Emathii Martis fremitus Poenumque rebellem
In populos transmittat Iberus
Vate sacer gemino, tetricae dum tertius aptat
Saeva cheli tractanda docetque
Ethen Herculeam dirosque Agamemnonis Argos
Hesperio saevire coturno.
Me nec Pannonio calidi Mavorte triones,
Cognatae nec vulnera gentis,
Non Ister dominus, non lauro cansitus Albis,
Sub grandi vel Gallia sceptro,
Tempora quaeque suis signare assueta triunphis,
Impulit, Aoniumque vigorem
Nemo mihi circum precordia duxit, ut aureum
Digna daret mihi carmina pecten,
Quam tu, Matei, cuius sub iure Truentus
Se Tiberi vix cedere sentit.
Quem puerum quondam nitidis Sapientia pennis
Fertur in ambitiosa Tonantis
Atria duxisse et lotum Permesside lynpha
Nectareo pavisse liquore.
Annuit, haud fallor, dextro de vertice Pindus,
pagina 208
Qua molles agitabile gramen
Exercet Zephyros, ludentique attremit aurae
Faticano silva atra recessu.
Ter quatit, en video, sacras vis enthea lauros,
Ter rutilum sinuatus in anguem
Fulgor obit colles, ter acuto scissa fragore
Iam Phoebi cortina recedit.
Audio, iam resono pertentans barbiton auno
Mateium circumsonat ultro.
Phoebus, io, et rigidum domina testudine montem
Excitat, auritaeque sequuntur
Illicet audito Matei nomine rupes
Et sylvis vaga saxa revulsis.
Romulidae tanti meritis iam maxima moles
Mateidum splendore corusca
En super et volucrum pennis loca inhospita et ultra
Fulminibus data rogna movendis
Surgit, templa Iovis grandemque irrumpit Olympum
Et puris caput implicat astris.
Quae Policleteo spirant simulacra sub ictu!
Quos vultus, quae nomina cerno!
Hic sua sceptra tenet triplicem terrentia mundum,
Terna cui stat fronte potestas,
Heros innocuus, cui circum ex ordine gaudent
Magnanimi fervere nepotes.
Hos lauri, hos palmae cumulant, hos Palladis arbor;
Exuvias Geticosque triunphos
Centeni crispant iuvenes; thoraces aheni
Et galeae glomerantur inanes
Ensesque et pharetrae lunataque signa Gelonum
Et fixi praecordia Thraces.
Tres cerno, roseo queis firons incincta galero,
Spem Romae atque orbis amores,
Si tamen aspicio, nam quae lux prodit ab ore
Attonitos premit obvia visus.
Carole, te merito coluit glacialis Hierne,
Eroo qui pectore magnus
Sacratam Solimae gaudes praeferre decussim.
Parrhasium te vidit ad Istrum
Fulgentem titulis Mavors, Iosephe, tuamque
pagina 209
Roma fidem, tua iura probavit
Emilia, Adriacique manum tremuere leones.
Magnanimis Hieronimus ausis
Emicat et vasti pulsum de culmine mundi
Eugenium revocasse triunphat.
Nec minus auspiciis felix Lodoicus avitis
Trans Ligerim Rhodanumque ferocem
Armatos fudit per Gallica regna timores.
Castalidum mox una sororum:
»Occubuere duces, sed tantae damna ruinae
Progenies geminusque rependit
Heres virtutum, par laudibus, atque duorum
Ad summae volat atria laudis
Nobilibus proavis non dedignanda iuventus.
Bellipotens Tagus aurea fratri
Vellera donet, io, veterisque insignia Frixi!
Crede, tibi maiora parantur,
Qui totam heroa complectoris indole Romam,
Qui magnos, Hieronime, sensus,
Qui labris tactas lynphae Aganippidos undas
Perpetuum transmittis in aurum.
Te vastae mentis tollit vrgor aliger ultra
Mortalem nisumque fidemque.
Naturae latebras superumque arcana sagaci
Conatu metiris et ore
Devolvis nitidae torrentia flumina Suadae.
Quid genium, quid pectoris ignem
Spernentem vanos fastus seseque minorem
Fortunam, quid ferre laborem
Vallatum sacro Themidis terrore tribunal?
Fata loquor, sic numina cogunt.«
Tu semper cresces titulis, dein murice cinctus,
Mox triplici spectandus in auro
Ad tua porrectos cernes vestigia reges.
Tu nostros ne despice cantus!
Numen inest vati, vatum mens consona caelo est,
Nec certus scit fallere Apollo.
pagina 210

XCVIII. RECENTIORIS ITALIAE FORTUNA POST NAZAREAM VIRGINIS DOMUM LAURETO RECEPTAM ELEGIA

Quod mihi non uno surgant diademate crines
Membraque multiplici vermiculata Tyro,
Dextera quod sceptris grandique superbiat auro
Et domina in solem tendat utrumque manus,
Noscitis Ausoniam, geminos quae nomen in axes,
Quae decus imperii, quae sua iura tulit.
Concideram iacuique diu sub pondere sortis;
Qui mihi servierant, his ego serva fui.
Serva fui, et lacrymas ipso meruisset ab hoste
Sors mea, si lacrymas hostis haberet atrox.
Squallida terribili vertit Bellona flagello
Quidquid in Hesperia lucis et oris erat.
Surgere nunc iterum meliores cogor in auras,
Priscaque cum magno faenore fama redit.
Illa mihi vultum, viresque et nomina reddit,
Numine quae caelum, numen amore tenet,
Illa ab Idumeo Virgo fugitiva recessu
Neptuno volucrem suspiciente domum.
Iam me ipsa maior veteres contemnere palmas
Et possum Romae spernere regna meae.
Quid vetus ad sortem sors est, o Roma, recentem?
Quid conferre novis tempora prisca iuvat?
Exere demersos patrio de pulvere vultus,
Romule et antiquo syrmate culte Numa.
Cernite, quam placidi sudet clementia caeli
Nunc cumulare meos sorte favente sinus.
Cyniphii Marius calcavit colla Iugurthae,
Aemilii iacuit Perseus ante pedes.
Vidi, Magne, tuos Solyma de gente triunphos
Pressaque Caesarea Pharnacis ora manu.
Sed tamen invitas domuit vis Martia gentes
Iussit et Hesperio subdere colla iugo.
pagina 211
Nunc reges mihi sponte fluunt, nunc dona redundant,
Nunc mihi sponte Getes, nunc mihi servit Arabs.
Littora regali labro Picena teruntur
Passim et Virgineae saxa verenda domus.
Thure calent arae, donis delubra laborant,
Victima sunt populi cernua corda pii.
Certatim vectigal adest nec cogitur armis,
Sed Lauretani relligione loci.
Clamor ego felix, faustam vocat advena mundus
Nutricem castae praesidiumque Deae.
Credite, dum nostris sors tanta vigebit in oris,
Non potero superis sedibus esse minor.

XCIX. D. MIHAELI ARCHANGELO EPINICIUM

Virtuti cessit Phlegeton, dumque alma fatigat
Sydera, inocciduos peperit feriendo triunphos.
Caelituum gaudete chori, cognata Tonanti
Nomina et ingenuo prognatae numine mentes,
Tuque, o Caelicolum ductor, concussar hiantum
Eumenidum vindexque Dei, per saecula cuius
In ripa fixae vivent Acherontide lauri,
Dextrae plaude tuae, sociis quoque plaude pioque
Numinis auspicio, quod celso abiectus Olympo
Quodque suis laesus, quae vobis intulit, armis
Rex Erebi Stygia sua vulnera cernat in unda
Terreat et planctu Furias cogatque querelis
Horrisonum reboare chaos; sic proelia et ipsae
Insidiae poterunt ictusque hostilis amari.
Attamen, ut merito tam magna extollere Pindo
Bella queam sacrosque modis aequare triunphos,
O ades et, Stygium poteras quo vincere regem,
Flamine sub nostros velox illabere sensus.
Lucifer, ethereas inter nitidissima mentes
pagina 212
Formae prodigio, superumque et caelitis aulae
Mistus amore timor, venerandum numinis instar,
Ut rerum genitor persaepe hereret in illo
Miratus proprias tam pulchra in imagine vires.
Attamen indocilis dominos et ferre priorem,
Ambitio nam posse vetat, cinctusque rebelli
Agmine, ubi nigro pressit Borealia sceptro
Sydera et ad solii regalia fulcra superbi
Supposuit geminam passis cervicibus Arcton,
Sic fremere incoepit totoque aquilone locutus
Ismariam Rhodopen et pene coegit in auras
Surgere hyperboreum vulsis radicibus Hemum:
»Qua fruimur, formam Domino debere fatemur,
Sed debere pudet, socii. Nos celsa iuventus,
Nos divum de gente sati quid ad infima rerum
Volvimur et superos et vani sydera mundi
Ducere perpetua servorum lege iubemur?
Quin etiam est maius quiddam, gravioraque nobis
Probra parat caelum. Proh fata infandaque semper
Aeternae decreta domus! Mihi credite, vidi,
Vidi ego, dum clausi volvo tabularia fati
Et Themidis [consulta] lego, venientibus annis
Lapsurum e superis Solimeae in Virginis alvum
Numen et humanae subiturum exordia vitae.
Mox ultra nostros corpus mortale nitores
Terrigenasque feret, noster famulabitur illi
Ordo, et inoccidua trepidae de gente catervae
Illius abiecto lambent vestigia vultu.
Tantane me generis subeant oblivia nostri,
Tanta pati possim? Socii, fata omnia iuro
Me valide acturum detersurumque repente
Implacida mea probra manu, licet astra suisque
Syderibus praeceps horrendoque obruta lapsu
Insiliat mea colla domus. Sententia sedit
Oppugnare Deum. Dominus sic nostra timebit
Fulmina maioresque feret, quos spreverat olim
Ferre pares.« Dixit, tum magno murmure vulgus
Infremit ad plausum rapidamque vomentia mortem
Arma parat; non sic trifidios de nube fragores
Eructat nimbosa domus, minor exit ab imis
pagina 213
Telluris specubus conclusi insania venti.
Cum subito horrescunt axes, tenebrisque reductis
Fulgor et etherei latuit decor aureus orbis,
Aeraque et nubes et caeco mota tumultu
Ima soli trepidare vident scissisque cavernis
Pandere in immensas terram sua viscera fauces:
Hinc orti tonitrus late glomerantur, et ardent
Flammivomi per inane globi perguntque serenum
Insultare diem bellumque indicere caelo.
Dumque timent damnantque animae sua vota rebelles,
Desuper Arctoum gravior metus institit agmen.
Nam pia progenies, magno nam fida Tonanti
Agmina convulsas properant defendere leges,
Et formidatam iam se metitur in hastam
Fulmineus Mihael. Ruit hic super agmina ferro
Vindice deturbatque acies par omnibus unus
Signaque Parrhasii caelo metuenda tyranni
Territa et horrifico nimium deformia vultu
Deiecta e superis inter crepitantia flammis
Fulgura terrificasque faces calidumque cruorem
In patulae ignivomos terrae detrudit hiatus.
Reddita tum toti lux est nitidissima caelo,
Et Mihael pro sole fuit; tum caelica pubes
Ingentes auxit festivo carmine palmas:
»Macte animis, invicte ducum, cui numine dextro
Est superum mandata salus, tu frangere Ditis
Spes, animos et vota potes, tibi tempora plausum
Nulla adimunt, sculptique animant adamanta triunphi.
Ipse tuas semper laudes ululabit Avernus,
Dum sua fata gemet; semper tibi liber Olympus
Astraque inocciduum stabunt asserta trophaeum.«
pagina 214

C. D. FRANCISCO XAVERIO IN SANCIANO MORIENTI EPICEDIUM

Xaverium cecinisse iuvat: date carmina, Musae,
Ocius, et magno tumeant mihi barbita Phoebo.
Xaverio quis magna neget, dum maximus ille
Littore in ignoto vilique abiectus in ulva
Proxima delibat piroperati gaudia caeli?
Vindice Francisco Furiae dominaeque malorum
Abscessere acies et victrix India Romam
Induit. Aurorae lacrymae lateque patentes
Decrevere lacus, par cunctis dextera regnis
Dum regna imbueret venerandae aspergine lymphae.
Attamen, o superi, dum vix credenda volutat,
Dum caelum exuviis, non uno munere gentes,
Prodigiis lassat naturam, cladibus Orcum,
Obrutus impositi cecidit sub pondere mundi,
Et iam semianimum duraque in caute iacentem
Urget caeca lues, ridetque impune superbus
Peonias vires vanumque Machaona languor.
Hoc viso ingemuit subito spectabilis ales
Pennata de gente deum, cui credita cura,
Quem Loioleae tangit custodia prolis,
Dumque illam geminos dispergere gestit in axes,
Ut lucem cum sole vehant, sibi cernit in uno
Momentum tam grande rapi: tum Sinnica virtus
Addit sese animo, cuius solertia, cuius
Debebat Latio candor servire Tonanti.
Ergo inconcusso pensantem fata lacerto
Naturae regem superis mirantibus urget
Quo potuit gemitu. Saberi tunc funus, Olympus
Si ferret lacrymas, lacrymas meruisset Olympi.
»Si mihi commissae«, dixit, »primordia gentis
Xaverio caruisse queant, nec staret in uno
Crescentis pars magna domus, te flectere possent
Mundi vota, pater, cui tanto in funere rapta
Quanta salus, spes quanta perit! Quae gesta, quot olim
pagina 215
Heroas populis miranda exempla daturos
Exemplum tam grande daret! Vastata potenti
Clade superstitio Saberique repulsa lacerto
Nunc Diti queritur, nunc fletu Tartara terret,
Nunc Acherontea sua vulnera cernit in umda.
Arctantur superi spoliis, iam servit Iapon
Malanaresque pii, iam lato flumine Ganges
Franciscum oceano gaudet narrare parenti.
Auroram nobis orbemque subegit Eoum
Per denas, veluti saecli compendia, messes.
Nunc in conspectu posito sua brachia Sinae
Protendunt properantque gradus propiusque videntur
Admovisse suos Francisci ad basia montes.
Spem tantam rapies? Poteritque admittere caelum,
Quod Phlegeton laudare potest? Nunc ipse verendo
Affusus solio, mecum quicumque diei
Vel frontem vel torga vident, tibi mundus uterque
Supplicat et Loiola petit cum supplice mundo.
Franciscum superesse velis.« Tunc maximus orbis
Ista refert genitor: »Nimium mea sidera gestit
Visere Xaverius, superos nimis ardet, et illi
Si donare negem, permittam fata negando.
Nec mihi cura minor meritos augere sodales
Loiolae magni: haec nostro stetit alite semper
Ut genio suffulta domus, raptoque gementem
Francisco mundum non unus fulciet heres.
Iam propera, Ricci, Seresque et Sinica regna
Consiliis moderare tuis, properabis et hosti
Correcture pias fauces, Aquaviva, nec olim
Alterutro, Barzee, minor, quin plurimus heros
Horum in conspectu poterit non perdere nomen.
At Loiolidum patet hinc et pondus et ingens
Auspicium, quorum prima incrementa movere
Nec raptus, Francisce, potes. Tamen ipse relictis
Non deerit terris, qui, dum mortalia curat,
Id poterit, quod posse volet, cui posse licebit
Quidquid velle licet, cui optima velle necesse est.«
Dixerat: extemplo sedit fatum. Illicet omnis
Unanimi circum plausu totisque canentum
Ordinibus retulit, Genitor quae sanxerat, ether.
pagina 216
Interea, quidquid fuerat mortale, relinquit
Franciscus iam semideus: dedit inclita pennas
Virtus, ut terram merito indignatus inanem
Exiliat superos tandem se maior in orbes.

CI. D. FRANCISCI XAVERII BENE REPENSUS LABOR ODE

Explorare iuvat Xaverii decus
Sedemque et superae lumina regiae.
Vatem comito sedula
Tactu nectareo, comito, Pieri,
Mulsas Castalio comas
Aurata propere comprime laurea.
Ardens efferor, efferor
Ultra quam resonas flamma perambulat
Nubes: iam pede Tessalo
Bacchatam Rhodopen et Lybici senis
Cognatum superis caput
Ultro magnanima linquimus orbita.
Caligant facies simul
Mundi cumque suis civibus oppida,
Maior me quoque maxima
Audaci ingredior vertice sydera.
O quantus tremit obviis
Splendor luminibus, quantaque amabili
Maiestas cita fulgure
Visum multiplici terret imagine!
Servas quanta tuis, pater!
O nullo penitus cognite nomine,
O summi scatebrae boni,
O lux, o liquidi munera gaudii!
Framcisce, altius emicas
Innixus placido numinis aliti
pagina 217
Gaudentes Hyadas premi
Et grandem solio scandis Oriona.
At quae sculpta tuis cohors,
Quae spirant Furiae sedibus additae?
En palmas veteres modo
Conscriptisque refers gesta curulibus.
Hic tristi rabie nocens
Caelatisque labris impietas fremit,
Brachmanum furor et doli
Naturaeque simul victa potentia.
Auditis? Fide caelica
Et late cytharis pulsa frementibus
Caeli murmurat area,
Et vocem superum templa reciprocant,
Instaurant liquidas vices,
Alternisque calet pugna canoribus.
Ordo quisque Saberium
Concentuque iterat perdomitam Stygem:
»Vicisti satis, et tua
Te virtus dominos extulit ad deos.
Te non degener impiae
Aurorae a populis abstinuit timor.
Sane par superis opus,
Par saeclis labor est, quod tua dextera
Per denas hyemes tulit,
Dum virtute truces frangis Erynnias.
Io, non secus aliger
Calcavit Mihael anguipedum globos
Et pennis Boreae citas
Pestes fulminea cuspide dispulit
Illisoque gravis pede
Frendentes triplicem mandere compedem
Impegit Stygis alveo
Pronae nigra vado volvere sulphura.«
pagina 218

CII. CUM AUCTOR DENTES FREGISSET CUIDAM AULAE ROMANAE OBTRECTATORI. EPIGRAMMA 56.

Io victor ovans, io {triuniphe},
Victor laurigero superbe curru!
Clamat compita per tumultuosa,
Per colles, fora, porticus, tabernas
Vulgus Romuleum, nec ora cessant,
Dum festo iecur aestuat Lieo.
Torquatae Latia nuru fenestrae
Rident et viridi fores corymbo.
Vendunt sordiduli tomacla lixae
Et sumen rubea calens patella.
Gaudent omnia, dum nitente victor
Celsus quadriugo levemve Persen
Vel captum Solymis Aristobulum
Aut pinguem Gilimeron aut procaci
Exsuccum iugulo trahit Iugurtham.
Cur non et mihi nunc »Io triunphe«,
Nunc conclamet »Io triunphe« Roma?
Aris pro Latiis steti caputque
Cognatum superis sacrasque leges
Et normam venerabilis Palati
Robusta pietate vindicavi.
Nunc conclamet »Io triunphe« Roma.
Romanum decus et Deum tribunal
Mordentem Selium periculoso
Ausu corripui manuque stricta
Coegi proprios vorare dentes,
Ut sibi interius iecurque nigrum
Et sparsum lue mordeat lienem.
Nunc plausus redeant: »Io triunphe«.
En plus quam reliqui duces peregi,
En fregi diomitor recens in uno
Iudeum, Numidam, Getam, Molossum.
Nunc conclamet »Io triunphe« Roma.
pagina 219

CIII. EBRII EPITAPHIUM EPIGRAMMA 57.

Dum Bacchum iugulo, me Bacchus, et impete caeco
Alter in alterius fata subinde ruit,
Pugnando cecidi sparsamque cruore meraco
Cum victore simul victam animam vomui.
Ut tamen implacidum veni ad Rhadamanton, et illum
Feda exhalati perculit aura meri,
Pro pena fixum me nigro in margine iussit
Eternum Stygii cernere fontis aquas.

CIV. SONETTO LATINO SOPRA S. CATERINA VERGINE E MARTIRE LIBERATA DAL TORMENTO DELLA ROTA EPIGRAMMA 58.

Incumbit rotae Nemesisque verba
Minarum vomit fremitu admirando
In seque raptim rediens rotando
Furit insana vi Parca superba.
Versa est in rotam Lachesis acerba,
Ut sit Ixion, quem rapit volando.
Nec maior turbo premit arva, quando
Teritur nube ardente arbos et herba.
Quid cessas, Virgo? Xe rota frementi
Ceu serto cinge, ni Deum vis una
Auferat rotae vires imminenti.
pagina 220
Si rotae insistes, reor, opportuna
Eris fortuna tuo, Virgo, clienti,
Si non insistes, maior es fortuna.

CV. E TRUNCO CATARINAE LAC PRODIT. EPIGRAMMA 59.

Dum strident enses, et durior ense tyrannus
Gestit virginea tingere caede manum,
Aurea saecla refert Virgo, nam vulnere sacro
Ambrosii fontes, flumina lactis eunt.
Nam dum foemineo feritas se pectore vinci
Conspicit et vanas luget inulta minas,
Erubuisse adeo censetur, ut, unde ruberet,
Virgineus potuit non habuisse cruor.

CVI. AMATORIUM EPIGRAMMA 60.

Invalidos sicci nisus pertesa mariti
Surgebat roseo lutea sponsa toro,
Et volucrum cantu solitas miscere querelas
Me matutina lege iubebat Amor.
Cum subito ante oculos visa est consistere nostros
Semper amata mihi, semper amanda Lyce.
Hei mihi, nam miserum splendor decepit amantem,
Non ipsa, at veniens aequore Phoebus erat.
pagina 221

CVII. SOMNIUM DE DOMINA ELEGIA

Post incompositae fastidia longa quietis
Ingrato eripui languida membra thoro.
Torvus in ore timor nocturnaque cura sedebat
Turbabantque animos somnia visa meos.
Hinc aram institui votum ad lustrale vocando
Desuper imposita numina furva dape.
Hinc thalamum novies, novies mea tempora circum
Tessala cantato flumine sparsit anus.
Hinc sale commistae fruges et sanguine fuso
Placavit Stygium nigra capella Iovem.
Hei mihi, quae vidi! Novi te ludere, Somne,
Sed timet in ludo seria cautus amor.
Talia si rursum properas, a lumine nostro
Non modo, quin oculis sis procul ipse tuis.
Quam meus a reliquis dissentit amantibus ignis,
Me miserum: nostra est non bene sana Venus.
Addit Amor vires aliis, mihi demit, amando
Nec fera mors alios, me levis umbra movet.
Fronde sub arborea, qua per lactentia serpit
Gramina perspicuae mobile frigus aquae,
Aura repercussos motabat candida flores,
Pictaque per multam ripa sonabat avem.
Hic teneros placidi lusus captare Favoni
Et murmur querulae lene videbar aquae,
Cum noto furtiva Dominam sub rupe latentem
Innexam iuveni, nec tamen ipse fui.
Heu dolet! Alterius cur das complexibus illam,
Quam nostro poteras ponere, Somne, sinu?
Quodque magis, fuit ille Lycas! mea perfida pestis
Et coluber Dominae captus amore meae.
Mitius Alciden viridi spectavit ab antro
Amnis in amplexu, Deianeira, tuo,
Mitius Atriden inter Briseidos ulnas
Vidit ab Aemonia Pellias ira rate,
pagina 222
Et colubri levius, levius de monte leonum
Perfurit obstantes dira libido moras
Quam mihi, per mestum dum talia cerno soporem,
Intumuit nigro sanguine molle iecur.
Interea iuvenis praedam contingere velox
Instat et ardentes urget utrinque manus.
Quod patet, aggreditur, perque omnia membra puellae
Flammea praedaci cursitat ore Venus.
Nunc instant femori, tenero nunc basia collo,
Nunc referunt roseae signa relicta genae.
Iamque ille extremam tandem contingere palmam
Armaque devicta figere in arce cupit.
Ore natat fluitatque oculis manifesta libido
Et rubet in molli Cypridis ira gena.
Nunc, velut in media prudens luctator arena,
Insultat collo, corripit inde pedes,
Nunc oculis oculos, nunc miscet labra labellis,
Nunc tentat nivei candida poma sinus,
Nunc petit illecebris, nunc expugnare querelis,
Nunc iram simulat, nunc movet arte preces.
Illa quidem pugnat, veluti si vincere nollet,
Nec cito permittat, quod retinere timet.
Illa quidem refugit, veluti fugiendo lacessat,
Ut sapiant molli basia rapta fuga.
Foemina vult vinci, sed non vult velle videri,
Et vir plus frontis, foemina fraudis habet.
Hei mihi, non morsus, non saevos expedit ungues,
Nec simul ultores invocat illa deos.
Non velut Ismario Philomela oppressa tyranno
Eiulat abiectis torva per ora comis,
Sed pugnat, placito quondam ut pugnabat amori
Callida Dardanias ante Lacena rates.
Omnia cernebam, dumque omnia cerno, parabam
Omnia, quae subitus scit properare dolor.
Busirin ultra saevumque Cyclopa ruebat
Tendere sanguineas ultio nostra manus.
Nempe ter ingratos pugnavi solvere lusus
Et gemina Furiis caede litare meis,
Surgere ter volui, sed surexisse volentem
Nolebant rigidi ferre per arva pedes.
pagina 223
Pallia dum iacto, dum corpora vibro per aestum,
Et toto fluitant brachia nostra thoro,
Aufugit excussus turbato somnus ab ore,
Namque incompositos non amat ille deus.
O, quem Sidonias iussit mugire per herbas
Altior orbe suo, se quoque maior Amor,
O vindex superum, cui rerum in fronte sedenti
Pendent a domina subdita fata manu,
Omnia, quae falso vidi, bone Iuppiter, in me
O queat attanitus cernere vera Lycas!

CVIII. IN PEDAGOGUM INSULSUM EPIGRAMMA 61.

Mens tua, Pygmalion, tibi creditur alpha docentum,
Sed male, nam dici non nisi beta potest.

CIX. IN LISIMACHI ET ALEXANDRI CORNUTAS EFFIGIES IN NUMMIS EPIGRAMMA 62.

Praetulerant olim, nunc spernunt cornua reges,
Nam decus hoc hodie copia vile facit.

CX. IN QUENDAM PAUPEREM, QUI SE A FABIIS ORTUM OSTENTABAT. EPIGRAMMA 63.

Nasceris a Fabiis, certe id tua mensa fatetur,
Et tibi consuetos dat pia coena patres.
pagina 224

CXI. IN SUI GENERIS GARULUM OSTENTATOREM EPIGRAMMA 64.

Nocte dieque crepas disutis grandia buccis
Et tua diploso stemmata folle tonas.
Iamque tibi in titulos et nomina cedit avorum
Quidquid Turpini nigra papirus habet.
Agmina tercentum proavus demessuit uno
Impete et in tanto sanguine vela dedit.
Ast avus Hispanos dum clava tunderet hostes,
Reddebant Getici Strimonis antra sonum.
In decus appensos tulerant sua cingula reges,
Caesareo fuerat tincta cruore clamys.
Quid pater in bulga captivos ferre Gigantes
Quindenosque simul mandere suetus apros?
Cui fuit in galeam Caci specus: addita cono
Desuper hirsuto vertice sylva tremens.
Spicula pyramides, pharetram dedit amphitheatrum,
In funda totum saepe rotavit Athon.
Tussiit hic Borean et fulmina rauca pepedit,
Intremuit roncho terra polusque suo.
Attamen (humanis quantum est in rebus inane!)
Futilis e tanto nascere monte sorex.

CXII. REGUM INFELICITAS. AD FLACCUM ODE

Si fabulosae littora Mediae
Extremo Atlanti iungat et impii
Fortuna regnantis minando
Sceptra ferat per utrumque solem,
pagina 225
Ne, Flacce, {taotis} invideas neque
Maiore voto te super emica,
Nam posse, quod velis, superbum est,
Saepe tamen nocuit volenti.
Uruntur auro tempora Principum,
Pectus cathenis, sint licet aureae,
Tamen ligatur. Num quid inde,
Deterior meliorne massa
Liget nocentem? Maior ab ardua
Est mole casus, magnaque possidens
Maiora poscit, ceu per Afras
Ignis edax equitans novales.
Regum potestas, proh pudor! hos timet,
Quibus timetur: terrificus sopor
Horrescit armis et iacenti
Tela quatit super ora lictor.
Impune peccant, inde licentia
Grassatur exlex. O bone Iuppiter,
Ne plecte sontem, nam fit ipse
Supplicium sibi, cumque grandi
Interminatae mole potentiae
Crescit libido: tum male conscium
Dirae flagellant, tum furentem
Se dominus patitur tyrannum.
Quis te beatum dixerit, Arsace
Pontive rector, cui furor impotens,
Cui per quaterdenos Decembres
Consenuit violenta virtus
Diu Latinis matribus horrida,
Cum membra vestra atque animam trucem
Partitus in mortem cruento
Hinc gladio cadis, hinc veneno?
pagina 226
Nulli bonorum quam tibi, Monime,
Turpis maritus flebilis occidit:
O pectus ingens, o puellae
Digna fides meliore taeda!
Non illa Nymphis mitius exilit,
Quas Dindimene concutit enthea
Phoebive cortina aut choraeis
Atraciis ululatus Euan.
Multa fluentem luxuria Tyrum
Scissa corona vertice decutit
Dextraque regales superba
Excutiens laceransque vittas:
»O vittae, amori reddite me meo,
Per quem meae estis. Te sequor, o comes
Lectique supremaeque sortis,
Dum superi voluere«, dixit.
»Terrere forsan Thysiphones face
Et iudicantis nube supercili:
Parce immerenti, parce, custos
Tergemino metuende rictu.
Latura gratam iam propero vicem
Sponso timenti, iam caput in meum
Versura ab illo saeva noctis,
Saeva lacus mala, saeva flammae.
Inter frementes hostis adest tubas,
Regina, mortem libera praeripe.«
Sic inquit obduxitque molli
Funereum diadema collo.
pagina 227

CXIII. PARAPHRASIS EPIGRAMMATIS EX MARTIALIS LIB. 3. »BAIANA NOSTRI VILLA, BASSE, FAUSTINI«

Qua felix veteres iactat Campania Baias
Et tepidi portenta lacus, ubi Mulciber arcto
Naiadas amplexu refovet perque aethera magnum
Volvit anhelatos Nympharum ex ore vapores,
Consita, Basse, mei Faustini villa beatis
Porrigitur spatiis campisque patentibus instat.
Hic non conscriptis per vana emblemata ramis
Buxus agit, non lucus iners sterilisque voluptas
Sub platano frondente iacet, non innuba mirtus
Crescit, et impasti votis damnata coloni
Infoecunda suos discriminat area flores.
Hic ingrata soli facies, hic fertilis horror,
Ubertas incompta placet, dum gaudet agrestis
Vero rure locus, cui nomen cedat Eleusis,
Cuius et innumeras mirentur Gargara messes.
En congesta Ceres spatiosos farcit opima
Mole specus, dumque alta gemunt sub pondere tanto
Horrea, ab angusto iam dedignata teneri
Limite per campos et aperta per atria plenis
Aggeribus spectanda iacet: latet omnis in illa
Angulus, et rudibus nondum caret area spicis.
Parte alia autumni veteres, testaeque calentis
Consule centeno fragrat signata senectus,
Multus honos Bromio, multoque ex ore calentem
Spirat crypta Deum. Domino quae pignora passim
Ingenium dat mite loci! Quos splendida fructus
Copia confundit cumulis! Incerta vagatur,
Quo currat cedatque fames, sic heret ab uno
Lassata obtutu tantosque superba labores
Miratur servire sibi. Sed et ultima Phoebe
Cum properat canos glacie victura Novembres,
Cum squallent nemora, et nostrum ruiturus in orbem
Pallidus Ismaria Boreas propendet ab Arcto,
Vivit adhuc Pomona recens, atque horridus affert
Servatas gelido sub sydere vinitor uvas.
pagina 228
Tauris plana sonant, raucusque e vertice pastor
Ludentes numerat vix alta in valle iuvencos,
Dum spes armenti, vituli proludere pugnam
Nuda fronte parant, dum iam vigor anteit annos,
Et rudibus vacuae ludunt concursibus irae.
Quis cortis vulgus referat, clamosa volucrum
Agmina? dum rostro queritur vagus anser hianti,
Dum pavi sese mirantur, et orbe recluso
Nativus saturo fulgor gemmascit in auro.
Guttata hic Nomadum gallina, hic fronde sub alta
Ales Phasiacae plaudit rimator arenae.
Fulgentem roseis hic Phoenicopteron alis
Et cernas varios dulci in perdice colores.
En crocitat Rhodia laetus de coniuge gallus,
Turribus emissae clangunt per inane columbae.
Meste palumbe, gemis simul et consorte remoto
Elusum quereris, pinguissime turtur, amorem.
Provida Chaonias pleno dum villica glandes
Fert gremio, setosa cohors sequiturque petitque
Observatque manum, resonant cava septa querelis,
Dum sitiunt agni matrem, dumque illa per herbas
Ubera felici reparat lactentia succo.
Cerne coronatos festa sub luce penates,
Cerne loci genium: haud tenui velut urbicus ignis
Fasce, sed imposita spirant altaria sylva
Fumosique lares, quos circum versat in orbem
Flava renidentes vernarum turba choreas.
Ite procul, tenerae quos nutrit inertia Romae,
Palliduli luxus, procul hinc resupina iuventus
Alba adipem, alba genas et pectoris alba vigorem.
Nulla hic segnities, non sudor inutilis ullus,
Non hic caupo iacet, vel munera pinguis olivi
Lubrica Cecropiae disperdit turba palestrae,
Sed nunc indigenae tenduntur retia turdo,
Conseriturque dolis et fraudem lucus inumbrat,
Nunc stringit capreas non una indago sagaci
Compede, nunc tremulae verruntur ab aequore praedae,
Caeruleumque gregem maeret decrescere Proteus.
Hic in dellicias cessit quodcumque potentes
Olim Fabricios laudanda coegit egestas,
Quod tulit in veteri consul Serranus aratro,
pagina 229
Hic ludunt urbana manus gaudentque per hortos
Ponere et immissis lactare liquoribus herbam.
Quin et decepto pueri custode tenerque
Amplecti properat praedura Eunuchus agrestum
Officia et varias, quas villicus edocet, artes.
Anne salutantum mores congestaque ruris
Munera praeteream, quantaque probare laborat
Se domino mercede cliens? Fert ille metallis
Aemula Achemeniis et electro ardentia mella
In ceris collecta suis, fert alter inertes
Cum laqueo glires, niveasque imitantia metas
Alter amat liquidi properare coagula lactis.
Hic gallos, ferro quibus erutus ignis amorem
Abstulit, hic querulis raptum de cratibus hedum,
Cumque aliis casti virgo grandaeva coloni
Vimine clausa suo rigidae fert munera matris.
Collaudat dominum vicinia: vota colentum
Transcendit merces, et iam sudore peracto
Ad stabulum rediens post tauros cantat arator.
Luditur hic epulis, hic dedignatur et horret
Hesternas nova coena dapes: nova fercula surgunt
Et nova fumantes rumpunt crysendeta pompae.
Obruitur depressa epulis et languet ab uno
Obtutu lassata fames, conviva paratis
Impar conqueritur, plenae spectacula mensae
Miratus, totos orbes intactaque cernit
Pabula detergi, servus fert cuncta, sed odit
Iam satur, et caeco morsu livoris acerbi
Non tangit madidos domini fortuna ministros.
At tu marmoreae suspectans culmina villae
Esuris, et nitida venter tibi luget in aula.
Nam tua sub calido non duratura Leone
Area pandit opes, vernoque in honore futuri
Autumni spes nulla viret, tibi macra voluptas
Servit, et in sterili ieiunat villicus umbra.
Proh pudor! ad victum properas ex urbe propinqua
Poma, olus; urbano spumant tibi dolia musto,
Exquiliae saturant empta te fruge, tuusque
Vinitor in media querit pulmenta Suburra.
Huic villae indignos titulos vitiumque revelle
Nominis et dicas longinquam rectius aedem.
pagina 230

CXIV. IN LYCORIM NAEVIS ASCITITIIS COMPTAM EPIGRAMMA 66.

Cessit in ornatum vitium quoque: naevus amatur,
Et variat molles sectilis umbra genas.
Crede mihi, his maculis auges tua probra, Lycori,
Et sequitur similes consona fama notas.
Nec satis est, Veneta quod pixide forma trahatur
Vernet et Hispano murice picta cutis,
Ni discant rigidae tibi luxuriare tenebrae,
Et fuscae in picto Cyclades ore natent.
Infelix species atris damnata sigillis,
Cuius in aspectu cultus et horror idem est,
Non me, sed caeco de littore Ditis amantem
Et ferrugineo de Phlegetonte petas.
Quae trahat ad sese maculis gena sordida nigris,
Non mea, sed furvi labra Charontis habet.

CXV. S. MAURUS PLACIDUM EX AQUIS SUBMERSUM EXTRAHIT. EPIGRAMMA 67.

Corripuit Placidum vortex, Nymphaeque procacis
Tam purum petiit mergere fervor Hylam.
Eripit hunc Maurus, rapidae quoque Naiadis ultor
Calcavit domino colla subacta pede.
Obstupuere lacus, Anio pater extulit ora
Atque ait: »O Phrigiis gloria maior avis,
I, Maure, ad Ligerim, mea stagna angusta relinque,
Te pia demissa Gallia fronte petit.
Post Christum primus calcas vada et extrahis haustum,
Altera ut a summo sit tua dextra Deo.
pagina 231

CXVI. IN GRILLUM DALMATAM ITALIZANTEM EPIGRAMMA 68.

Italus esse cupis, non es sed Dalmata, Grille,
Voce, animo, curis, gestibus, ore, gradu.
Halas barbariem, latras quoque monstra loquendo,
Qualia non Itali scurra coquusque Numae.
Sudas culta loqui: quae dicas mense Decembri,
Incipis a primo vere parare miser.
Hoc tamen inde refers, valeant ut spargere tynnum
Et porcina tui terga salire sales.
Frustra luxuries volitat tibi crispa comarum
Atque Hispana tuas vestit aluta manus,
Si cadit in nasum cirrus, nec gnara moneri
Torpet ad ornatus saxea dextra novos.
Quid iuvat incessum modulari et tendere varos
(Mollius ut subeant) alterutrinque pedes,
Si caput atque nates digito scabis asper eodem,
Unguis et atrita plenus ab aure redit?
O Venere invita prognate, quid ardua poscis
Quidve reluctantem pruris in Italiam?
Cur te ipsum et patriam dediscere, Grille, laboras,
Dum stulto satis est, si queat esse suus?

CXVII. IN HYRRUM LUSITANUM, ARETALOGUM EPIGRAMMA 69.

Lusiades patriam dictis mendacibus Hyrrus
Dum laudat, superos et Phlegetonta movet.
Centauri gravidae mentis de nube vomuntur,
Et sedet in labris Africa tota suis.
Nec ridere licet, capulum nam dextera quassat
Et ferrugineae scissile falcis ebur.
pagina 232
Nunc se cornutum iurat vidisse leonem,
Cui caput anguineum caudaque piscis erat.
Nunc raucus clamat toto quater orbe videri
Amplior a patrio culta Brigante plaga.
Iudice sub tali Romas Olisippo trecentas
Menibus immensis claudere sola potest.
Gorgonas et Scyllas et centipedes Briareos
Lusia pro solitis mactat arena feris.
Mox fremit et ructat, patulaque e nare loquentis
Stiria de Brasilo pulvere densa pluit.
Armatam formido manum totamque volenti
Praesto (quando aliter non licet), Hyrre, fidem,
Sed, rogo, responde, vestrisne oriantur in oris
Semibovesque viri semivirique boves.

CXVIII. IN TITUM EPIGRAMMA 70.

Distentum ventrem praefert Titus atque roganti
Dicit: »Plus nimio me mea coena premit.
Pavonem, glandes peregrino ex iure comedi
Nec queo ventriculo perdomuisse meo.«
Utque fidem inveniat, ructat miser, at mihi nares
Mirantur frixum sic redolere cicer.

CXIX. IN GELASINUM EPIGRAMMA 71.

Nil miror, Tyrio quod splendent pallia fuco,
Quod pictus Phrygia sit tibi clavus acu.
Parcus es, ista tuo de gutture fila trahuntur,
Et tua supplicium pallia ventris habent.
Quod tamen esurias, miror, cum dentibus ipsis
Tam prope et in scapulis sit tua coena tuis.
pagina 233

CXX. AD VARRONEM EPIGRAMMA 72.

Esse poeta cupis, Varro? Ne crede poetam,
Cui satis est levibus claudere verba modis.
Emicat et caelo propior Regina Poesis
Ad nutum domino sub pede cuncta tenet.
Caelica Smirneum tollit sapientia vatem,
Naturae latebras prodidit Empedocles.
Extulit astrorum studium super astra Maronem,
Lucanum rauci fulmina docta fori,
At qui pingue sonat, quod perlegat una Lycoris,
ζωήν καί ψυχήν et sine mente melos,
Hic est, brasiceo quem spargunt iure Camenae,
Ne iuga Parnasi scandere celsa queat.

CXXI. DE TELESINA ET SATRIO EPIGRAMMA 73.

Dum Gallo Telesina nata patre
Amice nimis et parum pudice
Miscet cum Satrio iocos frequentes,
Si causas aliquis roget iocorum,
Famae prospicit illico sibique
Iunctum sanguine Satrium fatetur.
Id sane, Telesina, suspicabar.
pagina 234

CXXII. IN AMATORCULUM IACTABUNDUM AD MAXIMUM EPIGRAMMA 74.

Dum gestit magnae Veneris possessor haberi,
Omnia sollicitus tentat et audet Hylas.
In trivio vacuas pergit signare tabellas
Fertque palam flores, quos tamen ipse legit.
Si petis, unde habeat, suspiria ducit, et ipse
A domino didicit fallere pulmo sagax.
Pro surdis soleis litem cerdonibus infert,
Aptat et in tacitos Serica fila gradus.
Quid tamen inde refert? Ne quenquam fallere possit,
Fitque operae pretium non reperire fidem.
O labor, o mores, o quassae infantia mentis!
O quam difficile est, Maxime, nil facere!

CXXIII. IN AVITUM EPIGRAMMA 75.

Do tibi, nil mihi das: id non decet, inquis, amicum.
Foedus amicitiae poscit, Avite, pares.

CXXIV. IN FABULLAM VANAM EPIGRAMMA 76.

Vulsa es, mundula, comptula et tenellis
Culta gratiolis, Fabulla bella;
Sed dum nequitia procaciori
Te vulgas nimium tuumque nomen,
Vulgi fabula es et Fabulla vulgi.
pagina 235

CXXV. IN NASONEM SEMPRONIUM EPIGRAMMA 77.

Dum fremis et refugis, Semproni, Naso vocari,
Blandiar: et posthac te voco Nasiculum.

CXXVI. IN POETAS. AD FLACCUM EPIGRAMMA 78.

Sunt quidam genio suo tumentes,
Tumentes genio cucurbitali,
Quorum per cerebrum marisca serpit
Et cum cauliculo levique beta
Verna luxuries cicercularum.
Hi putant satis esse, cur proberis,
Versum condere qualicumque lima.
Eia, linteoli Patrocliani,
Scopaeque, crepidaeque, panticesque,
Horum currite centies per ora.
Tales dicere si licet poetas,
Non sum, non ero, nec fui poeta,
Nec tales minus horreo poetas
Quam Iani Novius senex Calendas,
Uxorem Lepidus, patrem Cethegus, Note: 15
Aquam Gargilius, Lupus tribunal.
Non est (crede mihi) poeta, non est,
Flacce, qui nihil est nisi poeta.
pagina 236

CXXVII. IN AMATORCULUM IACTATOREM EPIGRAMMA 79.

Dum totam quatiens coma Sabeam
Cypro candidus usque ad umbilicum
Passu composito secas vorasque
Calles incomitatus infrequentes
Cursim, te rogo: »Fare, cur decoros
Perdis per loca sola, Marce, gressus?«
Respondes: »Nihil est«, sed infideli
Vultu vis aliud putem simulque
Rem te, quam taceas, habere credam.
Marce, falleris; haud decet profecto
Tam culto iuveni fidem negare.
Dixisti: »Nihil est«, nihil putabo.

CXXVIII. IN QUODAM POETICO SIMPOSIO OTIOSORUM RAGUSII AUCTOR PROPOSUIT LINGUAM SALITAM. EPIGRAMMA 80.

Munera parva dabo, sed non spernenda poetis,
Namque est pro merito muneris ipse sapor.
Ergo Tribuniacae scitissima lingua iuvencae
Audeat ad vestras pergere missa dapes.
Hanc mihi praecipitis potam torrente Trebinnae
Obtulit e celeri Dardanus hospes equo.
Illa Craiovichii pinguem de sanguine Marci
Nemanidumque rogis saepe totondit humum.
Talibus aucta epulis, tali generosa sagina
Par quoque Apollineis dentibus esse potest.
Horrescit, fateor, fumo squallente, sed intus
Coccina sub nigro cortice massa latet,
Quam rosa non vincit, rosei non flamma pyropi,
pagina 237
Non crocus et triplicem vellera passa Tyrum.
Iamque apio conspersa viret visuque vel ipso
Pieriam potis est sollicitare sitim.
Nec timeo, vestro quam sit placitura palato
Illa, licet paucis nunc bona lingua placet,
Nam sapidis sapiet: certe experientur edendo
Multorum dentes non tetigisse parem.

CXXIX. AD DELIAM

Dum bipedum collo veheris suspensa duorum,
Delia, te pleno prosequor officio.
Decutio totam tua sub vestigia Cyprum,
Nec pudet impuram verrere crine viam.
Tu tamen Orlando atque illa mage dura columna,
Quam Maruscarum perpoliere nates,
Torvum fronte micas et me transversa tueris,
Ceu solet obscenum rustica capra marem.
Spretum mene putem? Non Hercule: sic tua longum
Vivat calvities et tua mamma putris.
Quin aliquid de te spero, nil namque petenti
Cum dicis: nolo, iam scio, quid cupias.

CXXX. IN PORPHYRIONEM, IUDICEM VENALEM

Si referunt pictum Marii monumenta Iugurtham,
Spirat et in solido marmore Theuto minax,
Et, quae victrices heroum contegit umbras,
Regnorum spoliis pressa superbit humus,
Tu quoque, Porphyrion, socios populatus et Urbem
Multa, quibus tumulum pingere possis, habes.
Multa tibi retulit quondam deforme tribunal
Munera cumque sua vendita lance Themis.
pagina 238
Ergo primus honos, donorum vulgus ab alto
Pendeat armus apri, vulva, botellus, adeps,
Raptaque vendenti nigra fascia Mardochaeo
Grandem multiplici circinet orbe locum.
Fulcra parent macro farti quadrante cuculli
Et de sacharea condita meta nive.
Adde haec scripta super victuro interlita plumbo:
Grande operae pretium, qui bene coepit, habet.

CXXXI. DE SANGUINE DIVI IOANNIS BAPTISTAE LIQUESCENTE AD VERBA EVANGELII DE EIUS MARTYRIO AD MICHAELEM MONDEGAIUM EX SOCIETATE IESU, QUO GRATIOSISSIMO AUCTORE, CUM NEAPOLI DEGEREM, MIRACULUM VIDI. ODE

At nunc sub Orco ducis infames choros
Toto retorta Ixione
Ciesque saltus praecinente Cerbero
Per matris ora et patrui,
Materna pellex, matre turpi turpior,
Solimea mima, quae vagi
Pedis tulisti nobile in pretium caput.
Vidi ipse, cum nomen tuum
Operatus aris mysta et ingentem sonat
Necem Ioannis, protinus
Nemesis rubentem vindici Lemno manum
Sacris verendis admovet,
Ut inquieto fervet in vitro cruor.
Vidi ipse, vidi, credite,
In ima tractus mille per decempedas,
Tunc fragmen in te Sysiphum
Avemque Tytion, vasa Danaidas truces
Ditemque sese impingere.
Horreo quod ultra est! Quas tibi grates agam,
Quo tanta conspexi duce,
pagina 239
O Mondegai, quem meo raptum Adriae
Syrenis in superbiam
Quassans Idumen fronte sincerus sacra
Maroque iunxit tertium.
Amere semper, opto, semper augeas
Annos decusque meque ames.

CXXXII. AD VINCENTIUM PETROVIUM ELEGIA

Dulcis amice, tuis Dauni de littore Musis
Redditur en propero pollice ducta salus.
Accipe quodcunque est, censurae subdor amici:
Sum fato, sed non carmine Naso meo.
Nec mirum, modo nam transfixo imbuta Lycambe
Implerent nostras aptius arma manus.
Imbellis refugit mollisque Elegeia laesos,
Nec me blanda chelis, sed tuba saeva movet.
Sum laesus, fateor, non quod me laeserit hostis,
Verum quod me hostis laedere crediderit.
Sum laesus, nostro quod nulla superbia fato est.
Hei mihi, cur vili laesus ab hoste fui?
Felix Rhese, olim quod sub Tydide peristi,
Felix Aenea vindice Turne ferox.
Sarpedon magnum sensit moriturus Achillem,
Ense sub Hectoreo, Protesilae, iaces.
Ast ego - sed motam praestat componere linguam:
Dicere de vili plurima vile reor.
Nunc tibi quas grates, teneri quod pignus amoris
(Vincenti cedro debite) ferre parem?
Laudasti immeritum, ni tantae pectine Musae
Laudari meriti quis putet esse loco.
Quin etiam, quali studio mea tempora fallam,
Ecquid agam, late certior esse cupis.
Dicam: Plaudo mihi rigidamque irrideo sortem,
Compatior patriae temporibusque suis.
pagina 240
Quod sacro superest, do Musis, caetera somno,
Laute coeno, nimis ludo, laboro parum.
Saepe iter ingressus miror venerorque vetustae
Italiae in vasta grande cadaver humo.
Cuique honor est fonti, nullum sine nomine saxum,
Corpore ab heroum pullulat orta seges.
Passim hic sub rastris et grandi tinnit aratro
Lancea et immundo cassis adesa situ.
Nec locus est, aliquem qui non meruisset Homerum
Et qui non lucis debeat Aoniis.
Vidi templa ducis superum, qua saxa minantis
Gargani trepidis Adria palpat aquis.
Hinc navale vetus classis Sypunta Latinae
Et Barulum, Cannae cui tribuere genus.
Aufide, nunc gemino frendens irascere ponti,
Aufide in algoso ter mihi vise specu.
Tu quoque Spartani venerande Galese Tarenti,
Explesti visus, cultor opime, meos.
Brundusium portu insignem geminisque columnis,
Viggilias villis Monopolimque sinu.
Melfictum, Tranum patriamque ingentis Horati,
Quaeque foves gelidum, mollis Abella, nemus.
Quid Barium referam, cuius peregrina per aedes
Relligio lambit limina, vota facit?
Quid Lupias veteres, queis mollia marmora famam
Conditaque egregia fana dedere manu?
Quidve Hydrunta loquar, quid templa Lacinia, quorum
Tunditur Ionio pesque solumque mari?
Vidimus et toties Dauni calcavimus ossa,
Vidimus, et puduit, nostra Rhacusa, tui.
Nunc age, Vincenti, tua somnia Apolline dextro
Sint rata; complectar teque meosque, precor.
Sunt rata, io: tonuit Latia Pater almus ab arce.
Audio, nam Latia rursus ab arce tonat!
Salve, omen faustum, tuque o, qui numine Romam
Imples et trifido protegis igne pios,
Magne parens, cuius de pectore fata feruntur,
Cuius et immensus sydera tangit apex.
Dulcis amice, vale, mea nam Polyhimnia stertit,
Permissumque fugit tempus, amice, vale!
pagina 241

CXXXIII. AD MAGDALENAM, IN ILLA VERBA CANTICI: »DICITE, SI, QUEM DILIGIT ANIMA MEA, VIDISTIS« DISTICHON

Magdali, quid ploras? Tecum est, quem quaeris, Iesus.
Non illum peteres, si foret ille procul.

CXXXIV. D. BENEDICTO IN SUBLACENSI SPECU DELITESCENTI CARMEN

Symbriviae cautes atque hospita saxa timori
Et praeceps Anio, qui per loca nigra volutus
Proscindis rapidae campos horrore procellae,
O precor, hirsuti tandem deponite vultus
Triste supercilium veteresque a fronte tenebras.
Exsudent arbusta sacris, et odore Sabaeo
Luxuriet nebulosa palus, Zephyroque ministro
Veris inoccidua iuvenescant confraga pompa,
Otia dum sacrae rupis magnique retracto
Euprepidis latebras Dominique exordia coetus
Et breve felici suspendo carmen in antro.
Caelorum in medio sedem, in statione serena
Diva Pronoea tenet, vasti dux provida caeli
Atque opifex, toti quae iuncta atque indita mundo
Perpetuo servando creat quaecunque creavit:
Et causas animans et miscens semina rerum
Naturam non mota movet. Hanc orbe fugata
Religio, passis per lactea colla capillis,
Tristis adit loquiturque gemens: »Quid, maxima divum,
Quidnam ultra sperare licet? Turbamur ab omni
Cardine, et infestae volvunt mortalia Dirae.
En superos repeto, et nostrae primordia sedis,
pagina 242
Terras Orcus habet. Satis est mihi posse fateri,
Quod potui, fecisse manu, ne iura piumque
Et mea regna fremens ferro prosterneret hostis.
At cessi tandem. Rigido bacchatus Ario
Aurorae populus, quacunque agit orbita solem,
Pacem dilacerat spargitque informe venenum
Inter fumantes gladios rabidoque Getarum
Inflatas Mavorte tubas. Iam foeda per aras
Sacra reponuntur, iam grandi obnubit acerra
Assyrius delubra vapor, resonoque tumultu
Sacrilegus cumulat redimita altaria sanguis.
Roma gemit, maeret Pietas, Stygioque tyranno
Haud alias plus posse datum. Quid deside dextra
Torpes, Diva soror? Da tandem talibus ausis
Ultorem, qualis nunquam per saecula visus,
Namque aptanda gravi par est medicina periclo.«
»Ultorem dedimus (retulit Diva arbitra mundi),
En dedimus: iam cerne illum sub rupe latentem,
Qui totum heroa complectitur indole caelum.
Aspice vulnificos foedantem sanguine vepres,
Perfusum lacrymis et sectum terga flagello
Ad veteres sylvas Anienis et ardua saxis
Culmina praecipitesque iugo pendente latebras.
Euprepides Benedictus hic est: quem matris ab alvo
Vix quicquam admistum terrenae labis habentem
Excepi pepigique meum. Pia Nursia Romae
Hunc dedit, at gemini supera de gente ministri
Intima Symbriviae duxere ad confraga rupis.
Consilio rectoque potens atque inclytus altis
Principiis primo summum decus integrat aevo,
Quod reliqui retulere senes. Primordia fervent
Prodigiis; virtutis habet monumenta coruscis
Templorum suspensa tholis: tota Enfide circum
Vivus adoratur, quamvis sua mollior aetas
Vixdum bissenos possit numerare Decembres.
Hic sita spes mundi est. Veluti, sitientibus arvis
Cum primum tenuis glomeratur in aere nubes,
Gaudent agricolae, dum foeta feracibus undis
Paulatim crescit, donec totum impleat axem
Aestivosque gelu frangat liquefacta calores.«
pagina 243
Dixit et explicuit gremium, quo fata futurae
Condita frontis erant sacrique exordia coetus,
Qui duce magnanimus Benedicto implebit Eoas
Occiduasque domos, quem non circumflua Thule,
Quem non Indus atrox, non sydere fervidus Afer,
Non Arctos glacie nivibusque arcebit acutis.
Relligio vidit securaque vindice tanto
Deseruit superos puerique illabitur antro.
Oscula mille dedit, tantusque ubi degeret hospes,
Aut caelum fecisse aut invenisse putavit.

CXXXV. PONTIFEX ROMANUS

ANAGRAMMA:

ARX OMNIPOTENS

CXXXVI. EPIGRAMMA IN IDEM ARGUMENTUM

Olim magnanimae molimina celsa Babelis
Haud potuit superum nobilis ira pati
Et coniuratae dirimens commercia gentis,
Sydera quod petiit tangere, solvit opus.
Ergo cur veteris septeno in culmine Romae
Arx immortali ponitur auspicio?
Arx tangens penetrale Deum cognataque caelo,
Communis populis omnibus una domus,
Tentata a Stygio, sed nunquam victa tyranno
Conditaque omnipotens omnipotente manu.
pagina 244
Credite, non mirum est. Quodque arx Babilonia quondam
Fecerat, hac dotnina solvitur arce scelus.
Nil non illa potest semperque immota manebit
Funditus: illam homines, hanc posuere Dei.
Procubuit Babilon, quod caelum tangere vellet,
Hic, caelum ut tangas, procubuisse sat est.

CXXXVII. HENRICUS 4.us SCHISMATICUS ORATORIBUS MISSIS AD GREGORIUM VII. PONTIFICEM, CUIUS EXTITERAT ACERRIMUS OPPUGNATOR, PACEM ROGAT. POEMATION

Fregerat Henrici furias septemque Trionum
Iurgia Gregorius, quem subvehit altius orbe
Cum superis divisus honos, quem cernua clamat
Relligio dominum, cui frontem rite verendam
Irradiat surgens triplici terrore potestas.
Iamque reluctanti sed vincla momorderat ore
Hostis atrox sacrisque palam conterritus armis
Miserat egregios Canusina ad moenia patres
Cum patre semideo pacem veniamque pacisci.
Ut sacrum proceres limen tenuere piisque
Pectoribus pressere solum, prior omnibus unus,
Cui lingua placidae torrentia flumina Suadae
Cecropia gravitate fluunt: »Patrum optime«, dixit,
»En tua pugnaces inclinat ad oscula cristas
Secum vota ferens vasti Germania mundi
Et petit, ut superi similem te Principis esse
Testari parcendo velis. Non ista fatemur
Henricum meruisse; tuae bella impia Romae
Intulit, et toto coetus Aquilone coactos
Sacrilegumque senem furiali armasse tiara
pagina 245
Novimus in superos, in magni iura Tonantis,
In tua sceptra, Pater, triplicem terrentia mundum.
Ast hinc adde decus et maxima crimina sonti
Ignoscendo doce, tu quantum ignoscere possis.
Certe ille haud nocuit: scelus est voluisse nocere,
Nam tibi sola potest hostis nocuisse voluntas,
Non manus. In tanto positum te culmine sortis
Non rabies mortalis adit minabundave Erynnis
Fulmine Taenario, non caelum denique et astra,
Nam caelo par est, imo est tua dextera caelum.
Ut Phoeben ultra statio est, quam nubila nunquam
Incestant flammaeque atque alitis impetus Austri:
Nempe loco stat tuta quies, terraeque tumultus
Despicit e stabili pax incorrupta sereno,
Sic perstant tua regna animusque invictus ad omnem
Incursum nimiumque suus. Quid perfida tentas
Seditio? Hic iuncta est Romana ac caelica virtus.
An pugnando cupis miranti ostendere mundo
Nullis posse istam furiis effringier arcem?
Aspice: Gregorio meritas dant vulnera palmas
Protinus atque ipsae gaudent prodesse ruinae.
Ergo triunphales Henrico supplice lauros
Auge pace pia: sacra ad vestigia porro
Lapsantem et patrio lacrymantem amplectere vultu.
Namque dedit poenas. Lotari Mavortis in illum
Infremuit furor et gladii fortuna Suevi,
Et coniuratus regale exscindere nomen
Saepe cruentatum properavit Saxo per Albim.
Pone modum, Gregori: tibi nam debebimus uni
Pacatam Europen renovataque foedera caeli
Atque hominum; petimus, tua sit clementia tanti.«
pagina 246

CXXXVIII. VIGILIUS SUPERSTITE ADHUC PAPA SILVERIO PROMISERAT THEODORAE AUGUSTAE, SI AD VATICANUM CULMEN EVADERET, SESE RESTITUTURUM CONSTANTINOPOLITANAE SEDI PATRIARCHAM ANTHIMUM EUTYCHIANAE HAERESEOS PROPUGNATOREM ET A SILVERIO ANATHEMATE PERCUSSUM. SILVERIO IN EXILIO MORTUO SUBROGATUS TANDEM IN PONTIFICATU VIGILIUS, QUAECUNQUE AUGUSTAE MALE POLLICITUS FUERAT, SE IMPLETURUM INTREPIDE DENEGAVIT. MITTIT EPISTULAM HIC VIGILIUS THEODORAE

Scribimus ex adytis, quae supplex orbis et aether
Suspicit: egreditur sydera noster apex.
Nam quod in ingentes trifido fremit igne tyrannos,
Illud crede animo numen inesse meo.
Voci crede meae, menti, quam fata sequuntur,
Crede et semideae scripta verere manus.
Non sum, qui fueram, Theodora, sed accipe, qui sim:
Sum, qui sum, aeternas sustineoque vices.
Iam cerno, audito tanto tibi nomine, late
Contremere in domina regia sceptra manu.
Et si non tua dextra tremit, stupor alligat illam,
Ne tremat ad nomen, quo Stygis umbra tremit.
Heu pudet! at fateor: caeca dum nocte premebar,
Promisi precibus non satis aequa tuis.
Anthimon ereptae, dixi, regina, thiarae
Et Bizantino restituam solio.
Sed si mortalis pepigi mortalia tecum,
His servare fidem non foret ulla fides.
Anne ego, qui summum complector mente Tonantem.
Cui sedet in toto pectore fixa Themis,
pagina 247
Anthimon infandum, qui percitus Eutyche Christum
Vel negat esse hominem vel negat esse Deum,
Anthimon anne tuis reddam malus arbiter aris
Et credam rabido caelica iura lupo?
An desim populis mundoque mihique Deoque,
Nescius et falli fallere cuncta velim?
Nec volo nec possum nec possum velle nec unquam
Posse volo; immenso stat duce velle meum.
Velle et posse meum divina ducitur aura,
Et spirat supero flamine nostra fides.
Ante Asiam Tiberis, Romanaque littora circum
Alluet implacida saeva Propontis aqua,
Ante per Ionios ibit tua regia fluctus,
Insistetque meis collibus Hemus atrox,
Ante pedem retrahet natura tuoque recondet
A nostris ortum finibus orbe diem,
Quam peragam quaecunque petis. Pete iusta, petenti
Annuet Omniparens, nec minus alter ego.
Iam video, Theodora, furis: tamen abiice ferrum,
Abiice regales sanguinolenta minas.
Crimina criminibus nunquam potuere piari,
Et mea dicta palam sanciet ipse cruor.
Sanciat o utinam, pateatque hoc funere summum
Posse mori, sed non prava docere Patrem.
Silverium grandisque animae spolia inclyta testor,
Quae tegit ignota cespes inanis humo.
Proh dolor! o qualem vexasti heroa! Cadendo
Ostendit, caelo iudice, quantus erat.
In te visceribus Phlegeton coniurat ab imis,
In te molitur fulmine celsa manus.
Hostes terra parat: ternique ille arbiter orbis
De te sub terno vindice victor erit.
Hoc unum effugium est, ut tandem noscere vera
(Si reges possunt noscere vera) velis,
Ut me prava sequi nunquam ac errare docendo,
Ut tua sceptra meis esse minora putes.
Vin, te cuncta colant? Superos cole meque secundum.
Visque, diu valeas? Religione vale!
pagina 248

CXXXIX. DE ZONCHINA, CLEOPHES CATELLA, QUAM SPLENDIDO EPIGRAMMATE SECTANUS LAUDAVIT. EPIGRAMMA

Dum vixi atque ipsum vici festiva leporem
Assecla Picenae deliciumque deae,
Par superis Zonchina fui dominaeque videbar
Ambrosias inter Sirius esse manus.
Testis Amor, quantos afflarim viva calores,
Dum me in deliciis aemula solis habet.
Nunc iaceo, ut pateat, quantum furit aspera Clotho,
Quam cito formosis invidet atra dies.
Me domina infelix, dominam luxere dolentem
Pullatae Charites, luxit inermis Amor.
Cum grege natarum luxit pius Adria et almam
Anconem lacrymis alluit unda gemens.
At solamen adest: tu me de nocte silenti
Eripis Orphea, magne poeta, cheli.
Candida dum tenerae dicetur Ianthidos ales,
Et celebris docto carmine passer erit,
Delicium Hermiones seu castae uxoris Ulyssei
Ibo per Elysium nota catella nemus.

CXL. NATO DOMINO EPIGRAMMA

Nascitur informi speratum numen in antro,
Ut poenis redimat crimina nostra suis.
Frigora saeva pati non dedignatur et altas
Per noctem tenero corpore ferre nives.
Cur tam saeva iuvat te sors, o maxime Divum,
Nec piget in stipula deposuisse latus?
In promptu causa est: Nunquam praeclarius ipse
Ostendit sese quam patiendo Deum.
pagina 249

CXLI. Περι ονου βαστάζοντος ειδωλον

Ωμοις ονος παρηγεν αργυρουν βρέτας,
Οπερ συναντων πας τις αυ επροσκύνει.
Τύφω δ επαρθεις μή θέλων μένειν ονος
Ηκουοεν “Ού θεος σύ, τον θεον δ αγεις.”

DE ASINO BAIULANTE IDOLUM EPIGRAMMA LATINA TRANSLATIO PARAPHRASTICA

Argenti massam dorso gestabat asellus,
Quam labor aurificis iusserat esse Deum.
Hanc occurentem circum fora lata colebat
Cominus admoto poplite turba frequens.
Intumuit vector, dum se putat ista mereri;
Usque adeo est asinis ingenita ambitio,
Et secum: »Arcadica non sum de plebe minister:
Me vota et fruges, me decet ara Deum.«
Sed docuit fatuum verbis et fuste magister:
»Non es tu numen, numen, aselle, vehis.«

SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT, QUAS CURRENTI CALAMO PRO RHETORICES AUDITORIBUS, CUM IN SOCIETATE IESU ESSET, EXARABAT.

CXLII. ORPHEI DE MORTE EURYDICES QUERELA

Sederat Odrysias gelidi prope Strimonis undas
Orpheus et maestum tentabat pectine carmen.
Languebant vires et vox incerta manusque
Threiciam moderata chelyn, sed saxa, sed undae
Audivere pios inter suspiria cantus.
pagina 250
Protinus e celsis delapsa est montibus umbra,
Et quercus sensere manum, sua flumina vinxit
Attonitus Strimon, raptae dum coniugis umbras
Et veteres iterat vates Pangaeus amores.
»Hei mihi«, clamabat, »rapta qui coniuge solus
Heu nimium semper fatis agitabor iniquis.
Vos, nemora et fontes, tuque, Actias Orythia,
Plorabis semper mecum. Mea plectra secutae
Euridicen secto servabunt cortice fagi,
Atque meos discent Rhodopeia saxa dolores.
Te perdant superi, pratorum squallida pestis,
Te, lingua vibrante draco, te, nostra ferire
Gaudia qui poteras et foedera solvere lecti
Atque uno geminas animas occidere morsu.«

CXLIII. DILUVII DESCRIPTIO

En tota pluviae descendunt Pleiade nubes,
Neptunusque pater saevo percussa tridenti
Fundamenta quatit terrae, iam mersa sub undis
Arva natant: tumidum iam littora perdidit aequor,
Iam natura gemit, legesque et foedera rerum
Turbantur superante vado, nemora alta superbo
Decrevere iugo, regnatque per omnia Nereus etc.

CXLIV. HORTI DESCRIPTIO

Littore in Ausonio tenui circumflua rivo
Silva viret laurosque et multas nigra cupressos
Arma in obiecti torrentem lampada Phoebi.
Adsita planities Florae Zephyrique parentis
Innumeras ostentat opes, atque agmine longo
Versicolorati proles pulcherrima veris
pagina 251
Surgit et irriguum pleno bibit ubere fontem.
Quae species, quae forma loci! Quos fundit odores
Multa rosa et niveo fulgentia rore ligustra!
Quos cultus Hyacinthus habet, quam lilia frontem etc.

CXLV. FLORUM VARIETATEM DESCRIBETIS.

Quidquid in Hesperiis mirata est Graecia campis,
Quidquid in Alcinoo ventis iactatus Ulysses,
Quidquid in aprico Vertumni et Adonidis horto
Suspexit formosa Venus, natura per istos
Diffudit colles et vicit vota colentum.

POMORUM AFFLUENTIAM DESCRIBETIS.

[...]

CXLVI. PARAPHRASIS I. EXTEMPORANEA IN EPIGR. MARTIALIS

Virgo, meae quondam solamen dulce iuventae,
Cuius vox poterat candentes vincere cygnos
Maeandri in ripis iam iam sua fata videntis,
Cuius mollitiem gravidae pecuaria Parmae
Invideant et cui posset livere Galaesus,
Cuius splendorem conchae et foecunda Lucrini
Ostrea et aequoreis referunt conchylia Baiis.
Candor erat, qualem dives collaudet Erythra
Et sua divitibus pingat simulacra lapillis:
Tu poteras superare gregis, quem lavit Hydaspes,
Dentem et non tactas glacies lateque profusas
Bistonidum per prata nives, tu lilia prima
Et matutinum poteras superare ligustrum.
Quod coma Theutonicae nodo religata iuventae
Hispanique greges atque auri lumina gestant,
Vincebas formosa comis.
Attica mella tuis late diffusa labellis
pagina 252
Fragrabant floresque almique rosaria Paesti
Succinaque, admotum sed quae sensere calorem.
Prae specie, mea virgo, tua pallebat amoeni
Caudaque pavonis, longos quoque viva per annos
Panchaei laus orbis avis mollisque........
Pulchra tibi elata texens umbracula cauda.

CXLVII. IN MARTIALEM EXTEMPORANEA PARAPHRASIS II. IN EPIGRAMMA

Barbara Pyramidum, Caesar, miracula ride: Iam taceatur
Quaecumque in Phariis vivo de marmore moles
Littoribus surgit vel quae pia Mygdonis olim
Regia deposito statuit monumenta marito:
Quidquid fama potens loquitur, cumulataque fastu
Immodico totum spargunt centum ora per orbem,
Cedat Parrhasiae, victor Germanice, sedi.
Barbara Memphis eat tumulique et nomina regum
In tenebras penitus Latio depressa nitore,
Atque Palatinae miracula barbara moli
Aeterni reddant sacrum vectigal honoris.
Ille oculus caeli, magni scrutator Olympi,
Littore qui rubro natus, sub Atlantide lympha
Occiduos demergit equos, nil clarius usquam
Dignius aut cerni proprio despexit ab axe.
Surgere Romuleas Romae septemplicis arces
Peliacumque caput grandi considere Olympo
Et rursum tumidos concurrere in astra gigantes
Credere cernendo tam celsa palatia posses.
Perrumpit superos et totam disiicit Arcton
In caelum luctatus apex, caput undique stellis
Cingit et attonitos conterret culmine Divos.
Suspiciunt illum fracti de nube trisulca
Igniferi tonitrus, aethreaque fulmina flammis
Praecelsum latus et vestigia lambere gaudent.
pagina 253

CXLVIII. PARAPHRASIS III. EXTEMPORANEA IN MARTIALIS: »O MIHI POST NULLOS, IULI, MEMORANDE SODALES«

Cana fides olim, purae quoque foedera mentis
Me, Iuli, vinxere tibi, mihi crevit ab annis
Fervor amicitiae, niveique in vertice cani
Sunt studii monumenta mei. Sub consule secta
Multiplici messis iam sexagesima campos
Cernit teque senem, gelidus cui gaudia sanguis
Et robur iuvenile rapit, cutis horrida pendet,
Et fracti trepido languent in corpore sensus.
Iam superest non multa dies, iam lumina cassa,
Morsque caput nudum tristi circumvolat umbra.
Praeripe delicias et cras tibi forte neganda
Lenimenta animi: quidquid fuit, id potes unum
Apposuisse lucro, partum censere tuumque
Dicere. Fatali foede praecincta colubro
Expectat te cura nocens nigrique timores
Atque catenati miserando examine morbi.
Gaudia habent pennas et non reditura sub umbras
Diffugiunt et victa malis solatia sedem
Antiquam liquisse solent, nisi protinus illa
Amplexus totis cogas remanere lacertis.

CXLIX. PARAPHRASIS IV. EXTEMPORANEA IN MARTIALEM AD MATERNUM

Gloria fatidicae Themidis, cui pulchra bilancem
Atque enses Astrea dedit, decus omne Latini
Iuris et Ausonii moderator magne theatri,
Ad vada Callaici longo post tempore ponti
Gentilesque aditus patriosque revertor Iberos.
Quod velles, Materne, iube; mihi littora glaucus
Betis et Hispanos pandit Tagus aureus amnes,
pagina 254
Te comitem veterem civemque fatere iubendo,
Quid velis in patriam; nam iam mihi perfida sordet
Roma, mihi reges tandem spernuntur avari.
Anne Ravennates caenoso e margine ranas
Sordidaque obscenae conquiram obsonia mensae?
Ulterius nec vilis........nec vana Peloris
Illudet stomacho coenasque opplebit amaras.
Non Laletanae turpis dabit institor urnae
Lenaea de faece merum, non Marsica praela
Pro nigro nigrum mensis fundentia virus
Excutient, Materne, sitim, sed maxima mulli
Pondera captivi mirandaque mole trilibri
Mulcebunt tenerum patina fumante palatum.
Cum nondum ad senas pervenerit ille selibras,
Ad notos remeare specus et saxa iubebo,
Ad certum dum crescat onus; dabit ostrea grandis
Oceanus molli non decessura Lucrino,
Quae numero aggestas rumpent et pondere mensas,
Quae pueris coenanda dabo.

CL. TEMPESTATIS DESCRIPTIO

Solverat Iliacam Sicano e littore classem
Spem Troiae gestans raptosque ex igne penates
Aeneas, ductaeque simul per caerula puppes
Laeta [...] pandebant lintea fatis.
Unda nitens victique Noti Nymphaeque faventes
Obsequio undarum gaudebant lambere sacras
Et placido genitore rates, gaudebat et aura
Antemnas tenui motare per oscula pulsu.
Italiam clamat celsa de puppe iuventus,
Italiam festo resonabant murmure ripae,
Cum subito horrescunt fluctus, tenebrisque reductis
Horridus insano glomeratur in aere nimbus
[...] Geticoque e sidere saevus
Prosilit in pugnam Boreas, confligit Eois
Eurus equis, Zephyros dat Atlantias unda frementes,
Et Lybicus dat cardo Notum.
pagina 255

CLI. PARAPHRASIS V. EXTEMPORANEA IN HORATII ODEM: »IMPIOS PARRAE ETC.«

Quisquis inexhaustis pollutus pectora culpis
Impiat ore diem, raucae praesagia parrae
Horrescat plenasque canes, hunc actus ab alto
Lanuvio per prata lupus foecundaque vulpes
Terreat, huic viridi serpens transversus in agro
Rumpat iter, Geticae properet de more sagittae
Atque citatorum cursus perrumpat equorum.
Nil est, quod timeam de te, Galatea, pudoris
Egregium specimen, cui multo numine pectus
Surgit et ingenui ludunt per corda calores.
Aurorae e thalamis et primi a lumine solis
Felix auspicium votis precibusque ciebo,
Ne mala te cornix, pluviae praesaga futurae,
Per tacitas limoque graves transvecta paludes
Detineat cogatque tuos abrumpere cursus.
Felix semper agas quocumque in littore mundi
Et nostri, Galatea, memor, nec sidere ab ullo
Decedat tanto noster de pectore vultus.
Sic te crudeles monitus volucrisque feraeque
Et canis et pici praesagia laeva relinquent.
Attamen Ismaria Boreas metuendus ab Arcto
Propendet, saevamque manum protendit Orion
Pronus in Oceanum, velox urgere carinas
Totaque commissis disrumpere marmora ventis.
Novi ego, quid possit violentus Atabulus et quid
Non penna meliore Notus, quid et Adria peccet
Dives ab exitio populorum et puppibus haustis
Aurea cum toto retinens commercia mundo.
Turbatum furiis pelagus ripasque frementes
Haedorumque ortus et sidera turbida nimbo
Nigraque sustineant vertentibus aequora Cauris
Arsacidium pueri notique per arma Britanni
Sauromatumque nurus Romani et nominis hostes,
Non animus pectusque probum.
pagina 256
Sic et Agenoreos linquens Europa penates
Credidit infido corpus iuvenile iuvenco,
Quaeque audax fuerat durum modo stringere cornu
Atque coronata tauri cervice sedebat,
Extimuit nigris sulcatum piscibus aequor
Fluctusque instabiles et mille pericula ponti.
Eheu, quam felix quondam! dum septa procaci
Agmine Sidonidum gemmantia lilia carpit
Et digito properante rosas: en perdita Nymphe
Noctem intempestam tenebrisque obducta profanis
Aequora et horrisono late spumantia fluctu
Conspexit lacrymans similique in imagine sortem
Agnovit miseranda suam. Tandem omine laevo
Obtinuit magno quondam vagita Tonanti
Littora et effusam centena per oppida Creten.
»Heu, pater, ex tantis opibus mihi linquitur«, inquit,
»Nil nisi solus amor, nomen quoque triste parentis.
En modo per Tyrias virgo nitidissima gentes
Et centum quaesita procis felixque deorum
Progenies fueram, peregrina en sede relinquor
Et iubeor surdos lacrymis et supplice voto
Nequidquam pulsare deos. Quid iam mihi prosunt
Thura, quid infido quondam data victima caelo?
Nunc nudo orbe queror, neque cernunt numina luctus,
Et nunc sola meis ululatibus insonat Echo.
Non fugi patriam, fallaxque per alta iuvencus
Sustulit invitam, sed nunc, quocumque diei
Lampas adest, Phoebique regit gravis orbita cursum,
Ipsa nocens dicar. Laesae pro crimine famae
Ingens supplicium, profugis quoque poena puellis
Iure potest non una dari, mors una dolenti
Sat foret, at laeso non est satis una pudori.
Forsitan et nostros illudit eburnea sensus
Atque oculos species, Stygiis quae prodita portis
Pallida per tacitam dispergit somnia noctem.
Sed tamen et tango fluctus et littora cerno:
Certa fides nostro est certique in crimine vultus.
Cur littus tetigi infelix, cur fluctibus istos
Commisi gressus, tauri cur colla vel armos
Virginea tetigisse manu, cur linquere flores,
pagina 257
Cur volui charas fato suadente sorores?
O mihi si tristem dedat fortuna iuvencum,
Illius in fatis nostrum satiare dolorem
Et lenire probrum, meritas et sumere poenas
Aggrediar: saevo cervicem scindere ferro
Candoremque cutis nigro conspergere tabo,
Frangere tum cornu vacuoque hoc littore vellem
Saevitiae dare vela meae. Sed turbida, sed quid
Vota alacri rapienda Noto, quid conor inanes
Luctus et longis irae dare verba querelis?
Opprobrio infelix regalia tecta reliqui
Et claram fulgore Tyron succoque nitenti
Muricis Eoi Sidonaque navibus aptam.
Cur ergo ulterius frustror Cocytia regna
Atque moror Stygias anima saturare paludes?
O si quae nostrum circumvolat umbra dolorem,
O si quis superum nostris, rogo, providus adsit
Criminibus, velit ipse feras huc ducere tigres
Et rictu spumante leas, namque ora ferarum
Implere exopto, dum sum speciosa, meique
Corporis haud mollis defluxit in aera succus,
Dum verna est facies, dum pallor ab ore recedit
Et macies tremebunda genis. Quid vilis et excors,
Quid cessas, Europa, mori, quid digna moraris
Fata, quid Elisio vitam committere nautae?
Non cernis patris gladios mortemque iubentes
De Tyria regione minas? Non solvere vitam,
Non potes horrendum vicina ex arbore pondus
Esse? Secuta tuos haec tristis fascia casus
Virgineum poterit nodo perrumpere collum.
Nonne supercilium rupis disruptaque cernis
Saxa? Potes rigidi per dura, per invia montis
Delabi in fluctus probrumque immergere ponto.
Eia age, pone metus saltumque ingressa virilem
In caput urge viam: te Nereus udaque coniux
Expectatque suis amplexibus Amphitrite,
Ni divum soboles, ni regum sanguis heriles
Forte velis tractare colos dominaeque superbae
Carpere sollicitum rigido sub verbere pensum.«
Dum sic solatur hictus, dum talia ventis
pagina 258
Declamat virgo madidoque in margine luget,
Pone adstans lacrymas miserasque impune querelas
Ridebat formosa Venus, positaque Cupido
Crudelis pharetra laxoque inamabilis arcu
Mox ait: »O nostro numquam linquenda favori,
Macte animis, Europa decens, nec territa mites
Incuses superos et pulcrum, virgo, Tonantem.
Sat furiis iraeque datum. Iovis uxor et almae
Iam pellex Iunonis eris: te sidera et orbis
Suspicient semperque colent, non tempora questus
Haec sunt. Singultus ultro et suspiria mitte
Fortunamque feras et tantae praemia sortis
Accipias modice, nec per tua corda superbus
Pervolitet, pia virgo, tumor: tua nomina mundus
Induet, et sectae terna in divortia terrae
Europae magno cupient cognomine dici.
Nunc frangenda petas invisi colla iuvenci,
Si potes, et grandem laceres furibunda maritum.«

CLII. DIVI MICHAELIS PARTA DE DEMONE VICTORIA

Virtuti servit Phlegeton, dumque alma fatigat
Agmina, inocciduos peperit feriendo triumphos.
Caelituum gaudete chori, cognata Tonanti
Nomina et ingenuo prognatae numine mentes,
Tuque, o Caelituum ductor, concussor hiantum
Eumenidum vindexque Dei, per secula cuius
In ripa fixae vivent Phlegetontide lauri,
Dextrae plaude tuae, sociis quoque plaude sacroque
Numinis auspicio, quod celso abiectus Olympo
Quodque suis laesus, quae vobis intulit, armis
Rex Erebi Stygia sua vulnera cernat in unda
Terreat et planctu Furias cogatque querelis
Horrisonum resonare chaos; sic proelia et ipsae
Insidiae possunt ictusque hostilis amari.
Attamen, ut merito tam magna extollere Pindo
pagina 259
Bella queam sacrosque modis aequare triumphos,
O ades et, Stygium poteras quo vincere regem,
Flamine sub nostros velox illabere sensus.
Lucifer, aetherias inter nitidissima mentes
Formae prodigio, superumque et caelitis aulae
Mixtus amore timor, venerandum numinis instar,
Ut rerum genitor non vane haereret in illo
Miratus proprias tam pulcra in imagine vires.
Ille pati indocilis dominos et ferre priorem
(Ambitio nam posse vetat) cinctusque rebelli
Agmine, ubi nigro pressit Borealia sceptro
Sidera et ad solii lucentia fulcra superbi
Supposuit geminam passis cervicibus Arcton,
Sic fremere incoepit totoque Aquilone locutus
Ismariam Rhodopen et pene coegit in auras
Surgere hyperboreum vulsis radicibus Hemum:
»Qua fruimur, formam Domino debere fatemur,
Sed debere pudet, socii. Nos celsa iuventus,
Nos Divum de gente sati quid ad infima rerum
Volvimur et superos et vani sidera mundi
Ducere perpetua servorum lege iubemur?
Quin etiam est maius quiddam, graviora parantur
Probra quidem nobis, proh fata infandaque semper
Stellatae decreta domus! Mihi credite: vidi,
Vidi ego, dum clausi volvo tabularia fati
Et Themidis consulta lego, venientibus annis
Lapsurum e superis Solymeae in virginis alvum
Numen et humanae subiturum exordia sortis.
Mox ultra superas corpus mortale choreas
Terrigenasque feret. Noster famulabitur illi
Ordo, et pennatae nostra de gente catervae
Illius abiecto lambent vestigia vultu.
Tantane me generis subeant oblivia nostri,
Tanta pati possim? Socii, fata omnia iuro
Caelestesque plagas et inhospita regna timori
Me plene acturum detersurumque repente
Implacida mea probra manu, licet astra suisque
Sideribus praeceps horrendoque obruta lapsu
Insiliat mea colla domus. Sententia sedit
Oppugnare Deum; numen sic nostra timebit
pagina 260
Fulmina maioresque feret, quos spreverat olim
Ferre pares.« Dixit; tum magno murmure vulgus
Infremit ad plausum, lateque ad tela minaces
Expediunt dextras rapidamque vomentia mortem
Arma parant. Non sic trifidos de nube fragores
Eructat nimbosa domus, minor exit ab imis
Telluris specubus conclusi insania venti.
Cum subito horrescunt axes, tenebrisque reductis
Fulgor et aetherei latuit decor aureus orbis.
Aeraque et nubes et caeco mota tumultu
Ima poli trepidare vident scissisque cavernis
Pandere in immensas terram sua viscera fauces.
Hic orti tonitrus late glomerantur, et ardent
Flammivomi per inane globi circumque videntur
Insultare diem bellumque inducere caelo.
Dumque timet damnatque manus sua vota rebellis,
Desuper Arctoum gravior metus institit agmen,
Qua pia progenies, domino qua fida Tonanti
Agmina Caelituum properant defendere caelum,
Et formidatam qua se metitur in hastam
Fulmineus Michael. Ruit hic super agmina ferro
Vindice deturbatque acies par omnibus unus,
Signaque Parrhasii caelo metuenda tyranni
Territa et horrifico nimium deformia vultu,
Deiecta e superis inter crepitantia flammis
Fulgura terrificasque faces calidumque umorem.
In patulae ignivomos terrae detrudit hiatus.
Reddita tum toti lux est nitidissima mundo,
Et Michael pro sole fuit; tum caelica pubes
Ingentes auxit festivo carmine palmas:
»Macte animis, invicte ducum, cui numine dextro
Est superum mandata salus, tu frangere Ditis
Spes, animos et vota potes, tibi tempora plausum
Nulla adimunt, sculptique animant adamanta triumphi.
Ipse tuas semper laudes ululabit Avernus,
Dum sua fata gemet; semper tibi liber Olympus
Astraque inocciduum stabunt asserta trophaeum.«
pagina 261

CLIII. ORATIO BRENNI, SENONUM DUCIS, SUOS AD ROMAM EXPUGNANDAM ADHORTANTIS

Si sors virtuti serviret, tunc ego vellem
Vos, socii, toti dominos imponere mundo.
Saepe tamen virtus sortem dedit: ebria magno
Corda animo et duris exercita dextera rebus
Fortunam iussit ceptos abrumpere cursus
In melius. Novisse sat est nihil esse timendum,
Nil formidandum Brenno duce. Flamma per omnes
Lydorum bacchata domos et Martius ensis,
Quae non hostis atrox, non tabo sordidus Arnus
Et per Tirrhenas acies, per signa vagatus
Evaluit vitare timor, vos discere cogunt
Audendum quidquid ductor iubet. Ecce repente
Romuleos trepidare lares, en tecta labare
Funditus et Furiis afflatum Tibrida Gallis
Fervere sanguineo ripasque involvere fluctu,
Iam gemitus morientum et foemineos ululatus,
Iliacos cineres et templa ardentia cerno.
Hoc modo Roma ferox, hoc unum laudis habebit,
Quod nostro tandem cecidit depressa Gradivo.
Tollite magnanimos ausus, quos vovimus olim
Ante Deos aditisque etiam iuravimus omnes
Teutatae magni patriique altaribus Heti.
Vos humana sacris stans hostia et ille morantes
Commoveat potus sanguis sacer: eia age nostras
In laudes Druidae toto clamore ferantur,
Et nova fatidici nobis dent carmina Bardi.
pagina 262

CLIV. PUGNAE DESCRIPTIO

Ut primum strepuere tubae permixtaque raucis
Classica pugnantum clamoribus altaque circum
Murmure terribili montis retulere boatu,
Extemplo cunei commissaque signa feroci
Impete concurrunt, et dura casside clausi
Adversi hostilem vultum afflavere furores:
Miscentur turmae, ferientum sibilat ensis,
Seminecesque gemunt, tepidus fluit undique sanguis etc.

CLV. PARAPHRASIS VI. IN EPIGRAMMA MARTIALIS AD CANDIDUM: Κοινα φίλων etc.

Nil gemino est, inquis, nil non commune sodali,
Candide, proclamas, nitet et sive aurea Phoebi
Lampas et ingentes retegantur lumine terrae,
Seu luna et modico nox intempesta nitore
Praecingat crines limbumque exaggeret astris.
Sed vane et nunquam sunt respondentia verbis
Facta tuis, nimium quam noscor dissonus a te
Dissimilisque tuae, cui cedit regia, sorti.
Vellera Ledeo multum lustrata Galeso
Atque Terapnei pecuaria culta Phalanti
Te velant lucente toga, vel Parma nitentes
Dat dives tunicas et latis pallia membris.
Me quae, dum populo fervet spectante theatrum,
Est saevi valido cornu concussa iuvenci,
Quam pila despiciat iaculataque sarcina tauro
Contemnat censere suam; per compita Romae,
Per fora Sidonio late spectabilis ostro
Urges saepe pedem, tibi purpura texta lacernas
Condecorat, vili pretio mea coccina sumet
Mercator misero divendens scruta popello.
pagina 263
Mensa tibi ex ebeno nativis nigrior Afris,
Candida fulcra micant, nitidoque elephante columnae
Succollant ditis pretiosa toreumata mensae:
Stat mihi inaequalis testaque aequata subacta
Mensa humili fago seu quercu afficta perenni.
Immodici mulli tibi stant in lancibus aureis
Et sedet argento scarus, at mihi mytilus asper
Sive rubens cancer vili iacet orbe locatus.
Ergo quid insanis mulces mea vota loquelis,
Candide, quid clamas? Quod sit commune sodali,
Quidquid habes, nil das; ergo alta silentia linguae
Impone et nostram nolis illudere mentem.

CLVI. AD CONDILUM »QUAE MALA SINT DOMINI ETC.« PARAPHRASIS VII.

Non est, quod poscas, ut serviat aureus Hermus
Indorumque tibi gemmae, non dives Erythra,
Non ut congestum rumpant tua scrinia Gangem,
Condile; nil tantis opus est pulsare querelis
Sidera, quod domini positus sub iure superbi
Alterius iussis rigido sub verbere vivas.
Nescis heu! nescis, quae sint fastidia regum,
Quam flagris dominos premat horrida cura potentes.
Namque tibi levis herba thorum, placidumque cubile
Dat casa arundinibus iuncoque intexta palustri,
Invitatque alacres properanti murmure somnos
Rivulus et niveis interlita lympha lapillis.
Caius in aurata deponens corpora sponda
Absterret somnos curis duramque quietem
In plumis male fultus alit: vix primus Eoo
Fulgor et effusi caelum implevere nitores,
En linquit properans thalamos perque atria Romae
Oscula et insanam vix primo mane salutem
pagina 264
Circumfert tremebundus eques, licet asperet auras
Nimbus et implacidi grassentur verbera Cauri.
Tu rudis haud socios fratresve patremve nec ipsum,
Condile, avere iubes dominum. Tabularia Phoebus
Ostendit Caio nec gratae nomina chartae,
Cinamus hinc veteris concredita pondera gazae
Expedit et leges monstrat vacuumque tribunal.
Tu facili sumptu satur et non divite luxu
Distentus Phoebum nescis pallere petentem.
Iniussus quod donat ager, quod vilia Bacchi
Munera proponunt, duroque exclusa lacerto
Terra parens frugum florentibus educat hortis,
Id stomacho poscente voras. Sed fervida forsan,
Condile, flagra times, dextraque terenda calenti
Hordea formidas? Caius sua membra perenni
Sub podagra vexata dolet, chiragraque rigentes
Vix transfert vel ad ora manus et verbera mille
Flagraque mille pati vellet quam perpete morbo
Infringi et durum semper servare cubile.
Non tibi membra scatent, non tristi viscera tabo
Atque orta e dapibus sanie, non membra dolorem
Et rigidae a coenis sumunt sua pabula febres.
Cur ergo haud malles tanto gaudere sereno
Vilis et innocuus vitae quam maxima regum
Munia vel sellas membris fregisse curules?

CLVII. PARAPHRASIS VII. HORATII: »NUNC EST BIBENDUM ETC.«

Nunc densi calices, nunc grati dona Liaei
Sunt Romae potanda tuae, fortissime Caesar;
Nunc dapibus sacra mensa gemat, perque atria divum
Imbuat immensus redimita altaria sanguis.
Cingantur lauro postes et fumet acerra
Multiplici Panchaeus odor: pulsate, sodales,
pagina 265
Alternis terram pedibus, iunctisque choreis
Cingant felices plaudentum tempora lauri.
Dum saeva Actiacae streperent molimina pugnae,
Dum grandem Pharius Romam allatratret Anubis,
Isiacaeque bovis mugitu nostra sonarent
Moenia et Eoo tremerent Capitolia sistro,
Depromsisse scelus fuerat concredita cellis
Vina satis veterum retinentia nomen avorum
Et mensas foedare mero, quod Setia quondam
Misit et aprico Campania protulit agro.
Proh pudor et probrum Martis! Praecincta corusca
Casside foemineis hastam torquere lacertis
Gaudebat regina furens atque ense timendo
Terrebat Latias, sed plus quam foemina, matres.
Semivirum cuneis cincta et dementibus armis
Interitum populis, victori fata Quirino
Ferre minabatur omnique e littore mundi
Fallere collectas Romae de vertice lauros.
At cum defractas puppes, cum naufraga vidit
Sceptra et semiferum fluitare per aequor Osirim,
Deposuitque animos mentemque immane tumentem
Fregit et admisso cessit sua corda timori.
Tunc etenim profugam ferroque et classe secutus
Impatiens Agrippa Pharum Caesarque superbus,
Divino ingentes lustratus lumine vultus,
Formidare illam docuit mentemque calentem
Lenaeo latice et ducto e Mareotide Baccho
Reginae imminuit iussitque avertere classem,
Non secus ac tenues penna volitante per auras
Accipiter pavidos cogit vitare columbos
Praecipiti sua rostra fuga, vel Tessalus arcu
Venator nivei nudis in vallibus Hemi
Insequitur celerem pennato vulnere damam.
Scilicet hoc Caesar proprio apposuisse triumpho,
Hoc voluit palmis, per sacrae ut compita Romae
Perque catenatum testantia saxa Iugurtham
Expleret Latios captiva Cleopatra visus.
Illa tamen meliore suos abrumpere fato
Elegit generosa dies, nec tela, nec enses
Expavit iam certa mori, nec regna, nec aulam,
pagina 266
Nec quassas reparare rates, arcanaque novit
Littora praecipiti propere conquirere cursu.
Ausa est languentes populos et regia tecta
Visere nec misero pallescere territa visu,
Ilicet horrentesque manu properante cerastas
Admovisse suis secura in vulnera membris
Certa morte ferox, gaudens quoque splendida fastu
Ora fero et proprias Rornae invidisse catenas,
Ne regina potens humili deducta triumpho
Caesareas tanto decoraret nomine palmas.

CLVIII. PARAPHRASIS EXTEMPORANEA VIII. IN MARTIALIS »PHOSPHORE, REDDE DIEM ETC.«

Phoebi praeco nitens, redivivae nuntie lucis,
Ianitor aurorae nitidique anteambulo solis,
O ades et totum late pallata per axem
Sidera purpureae depellas verbere virgae,
Ne teneas nostros properanti Caesare plausus,
Neve expectatum populis subducere tempus,
Luciger alme, velis: te supplex Curia et omnis
Gens rogat Ausonias circum diffusa per urbes
Caesareo cupiens visus satiare sereno.
Numquid Parrhasiae molimina tarda quadrigae
Te lento temone tenent, teque Arctos anhela
Teque Aquilo gremio nivibusque coercet acutis?
Quid lento nimis igne venis, quid nostra moraris
Gaudia, quid sacris fumantes ignibus aras?
Quid Lacedemonium cessas fraenare iugalem,
Nam Castor tibi cedet equo, dum causa superbit
Tam festinati caeli per caerula cursus?
Caesareum iam redde diem, iam Memnonis ardens
Ad nos deproperet genitrix, sumptoque flagello
Impellat Titan flammatas luce quadrigas.
pagina 267
Nec tamen e superis decedunt astra coruscis
Noctivago fugitiva gradu, nec tempora luci
Debita permittunt, atque ipsa argentea Phoebe
Gestit conspecto reparare a Caesare vultum.
Ergo dum tacitae ludunt super astra tenebrae,
Atque papaverei nigrescunt regna soporis,
Adsis, Caesar, io! Te vel sine lampade solis
Solem Roma suum noscet, tu numen et orbi
Maior Phoebus eris, tibi nam sol subditus exit,
Inservitque tuis nam Phoebus uterque triumphis.

CLIX. PARAPHRASIS EXTEMPORANEA IX. IN MARTIALIS »HANC TIBI SEQUANICAE ETC.«

Quae Graium titulos et Achaica nomina gestat
Endromis, indomito quam lavit Sequana fluctu,
Dona invisa Notis Boreaeque Alpina minanti
Frigora et hirsuto multum placitura Novembri,
Mittitur ecce tibi. Satis haec tibi proteget udum
Pectus et humentes calidis sudoribus artus,
Immansueta licet septenis Pleias urnis
Aut Iris te pulset aqua, liquidumque fremendo
Pugnantes per inane animae, ridebis in ista
Constrictus tunica turbati iurgia caeli,
Seu campi ludos celebres, seu folle volanti
Lassatus recubes olidoque ceromate tinctus,
Sive trigona teras, seu pondera parva sonantis
Harpasti et socios tentes devincere cursu.
Non ita Agenoreae tectus fulgore lacernae
Tutus eris, non sic rutilo velamine clausus,
Quod dedit Ausoniae stabulum venerabile Parmae.
pagina 268

CLX. PARAPHRASIS EXTEMPORANEA X. IN HORATII ODEM: »EXEGI MONUMENTUM ETC.«

Addidimus Musis apicem monumentaque laudi,
Queis Phariae moles, queis ingens luxus Ionum
Livescat cedatque minor, quibus aera ferosque
Decedant regum servantia saxa triumphos.
Nec caelum metuo pluviasque e nube solutas
Ardentemque Notum pennis Boreamque frementem,
Nec timeo ductos longa vertigine menses
Aut annos, Solisque vias, dentemque severi
Temporis implacido rodentem marmora morsu.
Ergo ubi perpetuo claudet mea lumina somno
Terribili Libitina manu, vivam usque superstes
Ipse mihi et rigidi ridebo spicula fati
Posteritate potens, plectri quoque laude canori
Semper maior ero, laudabor, et integra stabunt
Omnibus in populis nostrae praeconia Musae.
Posthumus ipse mihi dicar, quacumque volutus
Aufidus horrisono terret sata laeta fragore
Saevus et antiqui stat pinguis regia Dauni,
Arentesque plagas nec prodiga prata liquoris.
Dicar ego princeps Graiae nova plectra Camenae
Ad Latios duxisse modos, vicisse canendo
Dircaeam Theiamque lyram Siculosque poetas
Et Mitylenaeo pulsatum barbiton auro.
Ergo age, tolle animos, magnoque superba canore,
Melpomene, mea plectra sonent, tuque una petenti
Cinge triumphales lauri de fronde capillos.
pagina 269

CLXI. PARAPHRASIS EXTEMPORANEA XI. IN HORATII ODEM: »VIDES, UT ALTA ETC.«

Aspice, ut aerii surgant iuga cana Soractis,
Utque laborantes nivium sub pondere sylvae
A Cauro pulsante gemant, ut flumen acuta
Constrictum glacie, gelidoque in flumine passim
Captivae servent ingrata silentia Nymphae.
Insanum, Taliarche, gelu nimbosque frementes
Igne doma et large lignis atque abiete secta
Ingentes praecinge focos testaque Sabina
Grandia ferventem deprome in pocula Bacchum.
Caetera mitte deis, nec vernum perge teporem
Nec resides vano Zephyros deposcere voto.
Sunt haec caelitibus curae, qui tempora certo
Iure iubent clausumque suis sub legibus annum
Per varias properare vices. Cito concidet ingens
Arbiter Ionii Boreas, praemissaque veris
Gratia nimbosi componet iurgia caeli:
Ultra nec pinus brumali agitata flagello
Atque lacessitae pulsabunt flabra cupressi.
Ne, quid erit, quaeras, sed suscipe, crastina quidquid
Lux tulerit, libeatque diem quemcumque beato
Apposuisse lucro et donis plausisse deorum.

CLXII. PARAPHRASIS XII. IN HORATII ODEM »SOLVITUR ACRIS HYEMS ETC.«

Iam cedunt gelidae Zephyro subeunte pruinae
Et repetit faciles caerula pinus aquas.
Non stabulis pecudes, non igni gaudet arator,
Nec gemit a niveo terra subacta iugo.
pagina 270
En iam mobilibus Cythereia culta Napaeis
Alternat refugos laeta per arva pedes.
Stant nexae Nymphis Charites, nec in aethere Phoebe
Cessat sidereos ducere nuda choros,
Dum torret Lyparen Aetnaeaque Mulciber arma,
Et lassat calidum ferrea massa senem.
Nunc decet aut myrto nitidos praecingere crines
Aut flore, edomito quem creat aura gelu.
Per saltus nunc rite iuvat nemorumque per umbras
Sanguine et agrestes spargere farre deos,
Nunc dare, quae poscit sibi munera Faunus, ut illi
Sive agna in cineres seu tener haedus eat.
Pallida mors aderit, cuius regalia, cuius
Horrent pulsantem rustica tecta manum,
Quae non thure pio et posita placabilis ara
Aequum sollicito versat in orbe pedem.
Vita brevis nostra est. Ne speres longius aevum,
Ipsa facit vitae cognita summa tuae.
Sis felix titulis et luxu divite, Sexti,
Sis Romae et divi Principis unus amor,
Iam Ditis sedes nostris congesta rapinis,
Iam Phlegetontiae te premet umbra domus.
Inde nec orato talos iactabis Iaccho
Nec convivali pocula iure reges.

CLXIII. BAGRADA FLUMEN ANNIBALEM FUGIENTEM ALLOQUITUR.

Pandebat Zephyris fugientia vela suamque
Expressam instabili cernebat in aequore sortem
Annibal: extemplo fremuit sub gurgite vasto
Et movit madidos violentus Bagrada crines
Fixus in ora ducis: »Ventis en proditur«, inquit,
»Proditur en pelago Tyrii spes ultima regni.
Invidiae virtus prostat morituraque falsum
Annibalem Cartago videt, nec lumina mulcent
pagina 271
Extremam sortem lacrymis? Quam iustius Afrae
Tygrides et Lybici possent lugere leones!
At tu promissis dictoque, o Poene, maneres
Nec Latiam quateres infido Marte Saguntum,
Pollicitus non ista deis; tamen exue curas,
Tolle animos, et, quae patriae mala fata relinquis,
Invenias tibi fausta precor, namque ipse superstes
Donec eris, Tiberi nunquam mea flumina cedent:
Nunquam ferales Latiali e pectore Cannae
Discedent, semper funesta in imagine Romam
Urgebit Trebie, tumidusque cadavere multo
Ante oculos Trasimenus erit.«

RELIQUAS LUCUBRATIONES VIDE POST SEQUENTEM INDICEM.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica