PHILOSOPHIAE
A
BENEDICTO STAY
RAGUSINO
VERSIBUS TRADITAE
LIBRI SEX

Author: Stay, Benedikt 1714-1801Editor: Neven Jovanović1747

PHILOSOPHIAE
A
BENEDICTO STAY
RAGUSINO
VERSIBUS TRADITAE
LIBRI SEX
EDITIO SECUNDA AUCTIOR ET EMENDATIOR ROMAE MDCCXLVII. EX TYPOGRAPHIA PALLADIS EXCUDEBANT NICOLAUS ET MARCUS PALEARINI SUPERIORUM FACULTATE.
‘Mandare quemquam litteris cogitationes tuas, qui eas nec disponere, nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.’ (Cic. Tuscul. Disp. lib. I.)
EMINENTISSIMO AC REVERENDISSIMO PRINCIPI SILVIO CARD. VALENTI S. R. E. CAMERARIO ET SECRETARIO STATUS. BENEDICTUS STAY
S. P. D.

In humaniorum artium studiis usuvenire solet, CARDINALIS AMPLISSIME, ut eam quam quisque profitetur, patere latissime facultatem putet, atque ita cum reliquis fere omnibus doctrinis colligatam ac nexam esse, ut qui rite illam assequi velit, caeteris omnibus ornatum atque instructum esse

pagina IV

oporteat. Neque enim aut perfectus Orator aut excellens Historicus videtur iis, qui earundem artium leges definierunt, qui non omnium rerum scientiam animo comprehenderit. Quae eo usque ad reliquas etiam artes dimanavit opinio, ut ne Architectum quidem aliter informari recte posse sit a Vitruvio traditum. Verum, quae isti fortasse nimis arroganter usurpant, id potissimum ei praestantissimae Disciplinae, quae Urbium est Magistra Rerumque publicarum Moderatrix, convenire fatendum est. Cum enim illi in maximo amplissimoque munere sit versandum, jura Populis stabilienda, in societate multitudo continenda, Religionis cultus ritusque servandi, nonne in hanc tantorum Operum administratione erit eidem doctrinarum omnium cognitio comparanda, ut una divinarum atque humanarum rerum scientiam omnem complexa esse videatur? Quae quidem unde suppetere adjumenta ei possint, minime video, nisi eidem cum universa Philosophia maxima intercedat necessitudo, ut si illius conjunctione praesidioque careat, nulla profecto esse possit. Neque vero haec a me ita dicuntur, quasi non a Stoicorum opinione vehementer dissentiam, qui Sapientem solum Regem esse disputabant; neque cum qui intra parietes atque in Academiae umbra latuisset, subito capessendae Reipublicae Regnique gerendi scientiam consecutum existimo; sed illud statuo optimos Reges, optimos pagina V Regum Adjutores atque Administros Philosophiae opera potissimum informari, et si quando contigerit, ut qui causarum ordinem rationemque intelligat, idem summae rerum gerendarum praeficiatur, tunc et florentissimum Imperii Statum et beatas Respublicas fore. Quae cum affirmem, non is sum, qui non videam, quam arduum sit ac difficile praeesse caeteris, omnia suo arbitratu movere, Civium animos aequitate moderari, atque idem quam pene exhibeat speciem quandam ipsius Naturam omnem moventis ac temperantis Dei. Sed cujus animus hanc Naturae infinitatem sit contemplatus, quibusque legibus conversiones Siderum Maria ac Tellus obtemperent, penitus perspexerit, magno quodam ordinis ac legum splendore imbutus atque illustratus, cum ad haec humana descenderit, quae vincula sint societatum, quae jura Populorum, quae Civitatum instituta, facile cognoscet, et ad exprimendam in Republica imitandamque Mundi gubernationem sentiet mirificos impetus. Cumque Dei ipsius amplam atque excellentem notitiam formamque effinxerit, et perviderit naturam Animorum nostrorum, tum et Religionem caeremoniis optime vallatam tuebitur, modumque rerum agendarum atque humanae libertatis usum sapientissimis decretis statuet ac definiet. Haec mihi saepius mecum cogitanti permulta ex vetustissimis repetita temporibus exempla sese animo offerebant, quae sententiam pagina VI hujusmodi comprobarent, cum viderem eandem apud Veteres adeo invaluisse, ut quicumque bene gestae Reipublicae commendationem esset adeptus, idem in Sapientium numero collocaretur. Nam nec Solonis nec Lycurgi nec Numae neque aliorum hujusmodi Philosophiae pene Parentum atque Auctorum Sapientiae laudes tantopere enituissent, nisi tam praestanter Civitati praefuissent, ut sine summo doctrinae praesidio id consequi crederentur non potuisse. Cum vero ad nostram aetatem me referrem, multa quoque exempla {occurebant}, nostraque memoria multos esse Reges noveram, quorum singularis in Philosophiam amor praedicaretur. Sed me movet praesertim atque excitat praestantissimum Sapientiae specimen, quod in BENEDICTI XIV Pontificis Optimi Maximi laudibus percurrendis recensendaque vita elucet. Jam enim ipsam Veritatis arcem illo ad summae Dignitatis fastigium divinitus evecto quadam doctrinae ac scientiae luce circumfusam nobisque propositam videmus. Tua quoque eximia ac praestans excitat me Virtus, CARDINALIS AMPLISSIME, quem cum idem Pontifex optimo judicio elegerit Imperii ac Voluntatis Administrum suae, fecit, ut in hoc quasi rerum humanarum theatro uberrimos, quos a Philosophia habes, fructus palam explicare possis, et cum publica re communicare. Jam pridem edita sunt a te hujusmodi non otiosae non umbratilis pagina VII Philosophiae luculentissima in negotiis peragendis monumenta. Quis enim non cum summa admiratione praeclarissimorum quibus antea perfunctus es, munerum recordetur? Cui non legationes ad exteras Nationes occurrant tuae ita a te gestae, ut peracris consilii, et singularis prudentiae splendore oculos in te omnium subito converteris? Quid quod et ab universa, in qua postremo versatus es, Provincia, et a quo eandem susceperas, superiore Pontifice, brevi tantam commendationem es consecutus, ut virtutibus ille permotus tuis te diutius abesse non passus in Purpuratorum Principum Collegium meritissimo cooptatum non tam ad mercedem laborum atque ad honores percipiendos, quam ad nova obeunda munera revocaverit, et Provincia ipsa cumulatissimo te comprobationis prosequens testimonio tam cito ereptum sibi atque avulsum doluerit. Quanta deinde de te omnium spes expectatioque fuerit, et quam eidem abunde fit a te satisfactum, illud argumento esse potest, quod cum maximarum rerum administrationes tibi tantae sint commissae, ut singulae virum et non inertem et industrium satis reddere possint occupatum, te nec opprimant nec perturbent universae. Cumque novi tibi quotidie accedant ac cumulentur labores, a te, quasi otiosus antea fueris, ita sustinentur, ut nulli rei desis, nihil non tractes ita, ut tractandum a te omnes Boni expectant maxime atque exoptant. Neque enim propter pagina VIII incredibilem mentis vim ac celeritatem ingenii ad tot nova etiam expedienda negotia tempus tibi deesse vel occupatissimo potest. Litteris quoque inter tot tantasque, quae te diu noctuque distinent cogitationes, nescio quid, aliquid tamen concedis temporis. Vetus illa quidem nonnullorum est opinio, falsa tamen ac contemnenda, otiosorum tantum hominum esse ac vulgarium tractare litteras, quas Principibus Viris in publicarum rerum procuratione versantibus minus decoras esse putandum sit. {Faluntur} profecto, qui haec ita existimant. Compendiariam quandam esse viam per haec studia ad virtutem ad laudem ad gloriam Optimus novit atque amplissimus quisque; cum praesertim bene provisum ante sit, ne quid privatis studiis de opera publica detrahatur. Quarum igitur vides indolem, amas Litteras ac foves, quae te praesidia sibi et decora patrocinio tuo comparari gaudent. Domum videmus tuam lectissima instructam Bibliotheca, quam novis undique conquisitis voluminibus ornatiorem in dies atque ampliorem facis. Hinc eximios in omni doctrinarum genere fructus a te percipi norunt omnes, qui sermonibus aliquando tuis interfuerunt. Equidem ipse, cum primum te salutandi venerandique gratia adiissem, ad reliqua animi ornamenta tantum a te philosophiae studium adjunctum esse comperi, quantum, qui te ignorarent, nunquam in tam occupata impeditaque vita esse posse arbitrarentur.

pagina IX

Cum enim philosophari tibi mecum placuisset (quem Philosophum fortasse esse crederes, cum meum de Philosophia tibi librum obtulissem), tam gravibus verbis sententiisque tam apte et composite de obscuritate Naturae rerumque causis disserebas, ut nisi te magis aliae Principe Viro dignae extollerent atque efferrent Virtutes, inter illustriores aetatis hujusce Philosophos esse te censendum non ambigerem. Mirifice te audiens in opinione confirmabar mea, nemini magis quam publicas res administranti convenire Philosophiam. Hac igitur de causa cum Liber hic meus esset iterum in lucem proditurus, tibi potissimum Eminentissime ac Doctissime Princeps nuncupandum esse duxi. Utinam tanto muneri non omnino imparem, tuoque, cui inscribitur, Nomine non plane indignum Tu ipse Judex optimus existimes; quod profecto facies, si non rem, sed studium voluntatemque meam pro humanitate tua consideres. Ille sane, quantum in me virium facultatisque fuit, renovata opera mihi enitendum esse censui, ut emendatior quam ante et venustior procederet: Novis praeterea tum rationum tum experimentorum accessionibus auctum esse volui. Quemadmodum enim Imperii sui fines magis profert Philosophia, atque excrescit ipsa quotidie, sic et Libri hujus pomoeria, ut ita dicam, {dilatrare} mihi fas esse non dubitavi. Sed qualiscumque is est, maximum illi certe a tuo Nomine decus accedet atque pagina X ornamentum; si praeterea favore eundem tuo, ut confido, ac benevolentia fueris prosecutus, et ipsi ad summam laudem nihil deerit, et mihi accidere in hac re optabilius nihil unquam aut gloriosius poterit. Vale.

pagina XI
CHRISTOPHORUS STAY BENEDICTO FRATRI
SALUTEM

PHILOSOPHIAE Sex libros tuos quam libenter legerim, BENEDICTE FRATER, facilius tibi significare possum, quam in eo, quod a me postulas, morem gerere: cum enim ita tibi sim conjunctus, ut eadem, quae ad te pertinent, mea quoque intersint, putem oportere me potius aliorum de te judicia expectare, quam affirmare quidpiam. Sed quoniam non me tanti esse novi, ut, si mea me fallat opinio, nimis sit poenitendum, praesertim cum id mea in te benevolentia fiat, malui ab aliis fortasse reprehendi, quam a te obsequendi voluntatem desiderari. Itaque operae pretium te fecisse existimo, quod Philosophiam versibus persecutus sis, rem nempe gravissimam scribendi genere jucundissimo. Vidisti profecto hujusmodi res, quae ad utilitatem caeterorum scribuntur, tantum valere non posse, ut sine ulla delectationis spe homines invitent ad legendum. Quamvis enim rerum dignitas atque ipsius Veritatis pulchritudo nos per se satis trahere posset, si, prout a Natura quae nobis veri cognoscendi cupiditatem ingenuit instituti sumus, ejus informationem studio atque exercitatione pagina XII nostra excoleremus; tamen, quia specie rerum quas sensibus percipimus ita implicamur, eisque inhaeremus, ut erroribus corrupti optima Naturae semina [hebescere] sinamus ac paulatim obliterari, fit, ut, cum animum ad discendum adjungimus, id aegre a nobis ac cum labore fieri experiamur: proinde ea studia, queis alitur animus, cito fastidimus ac repudiamus, nisi suavitate aliqua noster hic levetur atque imminuatur labor. Quapropter probanda mihi videtur veterum Philosophorum ratio, qui in Academiis ac lyceis satis ornate eleganterque disserendo ad audiendum excitabant homines tum loci tum sermonis jucunditate. Hujusmodi instituto si stetissent ii, qui mox eas disciplinas professi sunt, minus inculta fortasse tandiu ea studia jacuissent: nosti enim, qualem iis speciem plerique quam asperam adhibuerint; et, quasi ea, quae ipsi [traderent], per se satis essent ampla atque illustria, nihil minus elaborarint, quam ut eadem non incompte dicerentur: quo pacto liberales animos a discendo averterunt, nedum invitarint, eo, ut opinor, decepti, quod cum solam dicendi venustatem rem esse levissimam putarent, eandem etiam gravibus sententiis doctrinaeque adjunctam nihil afferre momenti arbitrati sunt: Quae quidem docendi ratio Sapientium animis, qui rerum ipsarum atque ordinis pulchritudinem intelligunt, satisfacere fortasse poterat: at cum Philosophia hominum vitae utilissima sit, ad universorum animos fuit accommodanda, resque gravissimae, ut in omnium mentes facile influerent, cum hilaritate sermonis conjungendae. Quid enim crebrius pagina XIII videmus, quam ea, quae venuste atque eleganter mandantur litteris, in oculis omnium ac manibus esse? Quae vero ex eo genere tam libenter legimus audiamus atque ediscimus, quam quae carminibus scripta sunt? Quod qui fieret, nisi Poetae potissimum ex eorum artis instituto delectationem praeseferrent? Sed ut illorum asperum atque austerum docendi genus improbamus, ita horum quoque inanes illecebras ac rerum gravitate destitutam suavitatem reprehendimus. Cum enim sit tanta artis hujus celebritas, qui eam ad voluptatem tantum detorquent, qui non ad res utiles atque graves convertunt, nonne eximiam opportunitatem juvandi negligere videntur, atque ad inanissimam consuetudinem ab optima institutione deflectere? Nam Veteres humanissimam artem non ad delectandum tantummodo (ut nunc ea abutimur) adhibuerunt; sed idcirco praeclare invenerunt, ut, quae maxime jucunditate traheret, eadem esset ad juvandum aptissima. Proinde seu Patriae commodum seu cujusquam rei utilitas postularet, et in Rebuspublicis constituendis et in condendis legibus et in popularium animis ad fortitudinem excitandis eam praesertim usurpaverunt. Eo consilio ipsam etiam Philosophiam carminibus et coli coeptam et mox traditam quis ignorat? Scimus primos fuisse Poetas, qui a feritate atque agresti victu revocassent homines ad morum praecepta atque ad vitae urbanioris cultum. Quae res propter vetustatem etiam in errorem fabulae traducta est; atque hinc fortasse nonnulli fuisse perhibentur, qui sono testudinis atque cantu et feras mansuefacerent, et saxa in muros pagina XIV urbis congregarent. Sed ut haec antiqua nimis omittamus, cum jam Graecia artium studiis maxime floreret, accepimus Parmenidem Xenophanem Empedoclem atque alios illius memoriae complures Philosophiam versibus conscripsisse. An vero putas Pythagoreos tam facile ac tam brevi tempore Philosophiam per omnem Italiam ac eam praecipue Italiae partem, quae Graecia Magna dicta est, divulgaturos fuisse, nisi hunc morem in his tractandis disciplinis ipsi potissimum tenuissent; quos traditum est adjecisse carminibus fides etiam atque cantus? Quae quidem praeclare eorum rationi convenire poterant, quippe qui ab Harmonia et numeris omnia repeterent. Verum horum omnium nulla pene monumenta ob longinquitatem temporum ad nos transmissa sunt. Unius extat, atque ad nos usque dimanavit Lucretii venustissimum opus; cujus eo libentius mentionem facio, quod eum in scribendo secutus sis ipse. Quem Musarum etiam minime studiosum non ad legendum trahant ea, quae ab ipso versibus sunt reddita? Cui non illa antiquioris sermonis urbanitas mire placeat? Ab Epicuro et ab Epicureis quae ante illum tradebantur, scimus propter incompositum dicendi genus non ab aliis fere, nisi qui ab eadem disciplina essent, legi solita: nunc eorumdem cognoscendorum cui non ea in dicendo venustas mirificam cupiditatem excitat? Verumtamen, quo magis hanc in illo praestantiam admiramur, accidit, ut eo molestius feramus tantam elegantiam tam absurdis sententiis adhibitam esse, et quae optima erat ratio et praeclare ad juvandum instituta, eam opinionibus nequissimis pagina XV esse depravatam. Multa adhuc hoc loco afferre possem, quibus et res graves atque utiles jucunde atque ornate oportere conscribi probarem, teque ostenderem optimam in scribendi iniisse viam, quod Philosophiam carminibus tradideris, neque mihi, quibus id confirmarem, et exemplorum copia et probatorum Virorum auctoritas deesset: sed ut in re non necessaria diutius non moror. Venio ad Philosophiae, quam pertractasti, genus. Ego cum hisce nostris temporibus Philosophiam a tot doctissimis Viris illustratam atque ornatam considero, cujus aptius quam Cartesii rationem versibus reddendam suscepisses, ex his omnibus video neminem. Nam etsi eorum etiam, qui post illum eamdem excoluerunt, multa egregia quidem ac praeclara sint inventa atque instituta; tamen si haec potius reddere voluisses (quamquam nec interdictum tibi putas, ne horum etiam pleraque desumas, et nonnulla transferas ad ejus rationem, cujus e fontibus praecipue rem hauris) neque ea versibus convenissent, quippe quae calculis ac Geometriae rationibus nimis sunt impedita, neque cum hi fere omnes Philosophiae potius partem aliquam attigerint quam universam pertractarint, eadem satis esse potuissent Naturam rerum omnem persequenti. Quae vero a Cartesio traduntur, et seriem rerum omnem suppeditant, et nescio quomodo liberalius sunt dicta et versibus magis accommodata. Quid quod et Viri eximium ac singulare in Philosophiam meritum adjicere aliquid debuit, ut eum potissimum exornare velles. Fuit ille Princeps atque instaurator hujusmodi studiorum, atque pagina XVI e situ ac squalore in claritatem atque lucem has optimas disciplinas eduxit. Cujus quidem rei laudem nunquam tantopere percipio, quam cum Philosophiae statum, qualis ante illum fuerit, recordor. Quae enim fuit ab iis, qui tum temporis eam professi sunt, ratio adhibita in hac rerum universitate consideranda atque investiganda Natura? An Experientiam, qua maxime res geri potuit, excoluerunt? At nefas (opinor) putaverunt religiosi homines tentare atque scrutari Naturam; proinde experimentis omnino pepercerunt. In scholis potius detenti sunt, ut causas rerum, quas ignorarent, ipsi fingerent, et disputando ac disserendo Naturae opera intelligerent, quae mehercule, nisi manibus contrectentur atque usurpentur oculis, nunquam cognoscuntur. Accedebat ad haec Unius auctoritas, cui omnium animi obsequebantur. Erat hic velut positus Veri quaerendi finis, ut quae mens unius videre non potuisset, ea consequi jam se quisque desperaret. Proinde quid mirum, si effectum est his artibus, ut nihil tandiu procederent in rerum investigatione, imo ut paulatim obscurarent omnia et confunderent? Vidit enimvero Vir doctissimus patere latius Naturae amplitudinem, quam ut eam unius mens omnem capere posset; proinde hujusmodi circumscriptos rationi fines repudiavit, sustulit, abjecit: eam autem iniit Veri quaerendi viam, quae Naturam ipsam quodammodo propius oculis admoveret; Geometriam enim et ducem ac magistram rerum Experientiam velut duo lumina Philosophiae adjunxit. Quarum beneficio et ille auxit eam disciplinam tot praestantissimis repertis, pagina XVII et aliorum deinde opera ac studiis eo crevit eadem atque processit, ut nunc tandem illud merito quis usurpaverit, quod a Platone dici solitum accepimus, se Diis maximas habere gratias, quod eum vivere fecissent, quando Philosophia potissimum vigeret. Etenim brevi tempore fere una haec aetas nostra plura vidit, quam antea multarum aetatum serie cognita fuerint. Quae ego omnia si uni eidemque Cartesio accepta refero, non temere id mihi quidem videor facere. Ut enim solemus, quidquid terrarum in orbis circumnavigatione aliorum industria ac labore compertum est, eis tribuere, qui primi incredibili ausu Oceanum praetergressi novas terras ac regiones compererunt; eodem jure arbitror, quidquid in Philosophia aliorum opera mox cognovimus, eum sibi vindicare posse, qui veri inquirendi aperuit viam caeteris, et facem praetulit. Plura de Cartesio libenter dicerem, si aut ulla ejus laudibus per me fieri [posset] accessio, aut non [vererer], ne, si uberius de illo dicerem, viderer idcirco id facere, ut amplior inde pars laudis tanquam cum illo communicatae tibi redundare possit. Nam ego quidem semper duxi non exiguum esse meritum eorum, qui, quae ab aliis sapienter sunt inventae, ita reddere possint, ut in communem usum ea derivent; et si utilitate rem metiamur, eos fere aeque ac doctrinae Auctores ipsos benemereri de bonis artibus. Sed horum qualiscumque sit laus (neque enim quidquam affirmare ausim, ne tua causa facere videar), eam quidem omnem eximie ac singulariter a te comparatam esse existimo. Tanquam enim ex adytis Philosophiae ad omnium pagina XVIII utilitatem optimas disciplinas eduxisti. Nam cum in tanta luce res obscuriores collocaveris, severioribus tantam elegantiam conciliaveris; ea, quae tantummodo mentibus eorum, qui gravioribus studiis detineri solent, hactenus erant reservata, transtulisti etiam ad minus eruditorum cognitionem. Atque hic equidem non fateri non possum me nunquam arbitratum esse res tam impeditas tamque difficiles tam aperte ac dilucide dici potuisse. Quae enim in soluta oratione, atque ubi verborum quae rebus accommodata sint in promtu est copia, non satis commode ac vix clare dicuntur, eadem et carminibus et breviter atque ita perspicue sunt a te reddita, ut non ab iis, qui rem fuse ac copiose agunt, plura desideres. Hujusmodi esse censeo, quaecumque de Metaphysicis rebus libro primo tradita sunt: ubi, quidquid de Mente hominis, quidquid de Divinae Naturae atque aliarum rerum informatis atque innatis notionibus dici solent, satis explanate describis. Quae vero altero libro de universa Mundi dispositione, quae exinde de doctrina Vorticum, quae de rebus Opticis dicuntur, ita sane dicuntur, ut, quo quaeque res est obscurior, eo facilius nescio quomodo atque apertius explicetur. Quid quod non eadem res a te solum dilucide, sed venuste etiam ac satis splendide sunt dicta. Etsi enim non ambitiose res excolantur, neque temere positi apparatus redundent; inest tamen suus rei cuique cultus atque adhibitus comis quidam ac simplex [decor], ut facile Lucretii rationem in scribendo assecutum te esse quis possit agnoscere. Elucent vero aliquando inter doctrinam ac [severiores] sententias pagina XIX apte positi quidam hilariores atque amoeniores ornatus, qui videntur animum reficere et reddere ad caetera cognoscenda alacriorem. Ex quibus ego rebus omnibus, si quid animi mei conjectura prospicere possum, non dubitem, quin eam, quae Scriptoribus a frequentia legentium praecipua proficiscitur commendatio, facillime sis ipse consecuturus: cum enim gravissimae disciplinae [venustatem] adjunxeris, arbitror fore, ut eos, qui hisce rebus non tenentur, si minus rerum ipsarum dignitas atque utilitas, ipsa certe jucunditas trahat: ii vero, qui versari in his doctrinis solent, fortasse a severioribus studiis ad haec hilariora non gravate animum traducent. Quod cum abunde satis, ut auguror, successerint, velim, ut non hanc praeteritorum tibi studiorum mercedem tanquam ac metam constitutam existimes, sed proposito veluti praemio ad novos te cursus excitari putes, et si me auctore ad quidpiam non aegre te conferas, potissimum suadeam, ut quoniam exoratus jam est Apollo, praesentesque sunt Musae, continuo earum favore uti pergens in aliud hujusmodi argumentum laborem impendere non abnuas, et Nevvtonianam etiam Philosophiam ad Musarum modos transferre aggrediaris. Novi equidem et quanta sit operis difficultas, et quam pene sit desperandum ea versibus assequi posse, quae nonnisi Mathematicorum sermone expediri videmus; sed facit, ut te horter ipsamet rei tam arduae praestantia ac magnitudo; et ex eo, quod hactenus in quamplurimis fere aeque difficilioribus praestitisti, conjiciens, idem etiam in hoc praestare te posse confido. Ne pagina XX tamen imparati ad rem veniant, qui haec legent, atque ut omnium rerum seriem non explicatam (secus enim commentario opus esset) sed indicatam praevideant, Argumenta ad singulos libros tuos scribere volui; ex quo appareat, me, et si valde mea opera te juvare non potuerim, omnino tamen tibi deesse noluisse.

Vale.

pagina XXI

APPROBATIO.

Philosophiam a Benedicto Stay Ragusino Versibus traditam, ab eodem pluribus auctam, sex comprehensam libris, jubente Reverendissimo P. Magistro Sac. Pal. Apostolici, attente legi. Opus non uno nomine celebrandum nihil admixtum habet, aut ab Orthodoxa Fide alienum, aut a recta morum sancte {inctituendorum} ratione. Censeo itaque, denuo illud sic auctum publici juris fieri posse, si ita videatur eidem Reverendissimo P. Mag.

Fr. Laurentius Savorini M. C.

IMPRIMATUR

Si videbitur Rmo P. Mag. Sac. Pal. Apost.

F. M. de Rubeis Arch. Tarsen.

IMPRIMATUR

Fr. Nic. Ridolfi Sacri Palatii Apostolici Magister Ordinis Praedicatorum.

pagina XXII

LIBRI PRIMI ARGUMENTUM

Ad Naturam rerum explicandam accedens auspicatur Opus ab invocatione Divinae SAPIENTIAE, per quam, quidquid est, factum ordinatumque est: pergit deinde nuncupare libros suos Nobilibus atque Eruditis Viris, quibuscum sibi eorumdem studiorum consuetudo intercedebat: in quotidianis enim congressionibus simul Mathematicis et Philosophicis disciplinis operam dabant: quin, ut fatetur ipse illi iidem auctores ei fuerunt, ut hanc sibi conscribendae versibus Philosophiae provinciam sumeret. A versu 72. ad versum 106. totius Operis Argumentum breviter proponit; et Cartesium, cujus rationes sequitur, laudat. Tum rem ipsam {aggresius}, antequam aliquid certi in Philosophia statuatur, de rebus omnibus dubitationem instituit: ut ita Mentem ab erroribus et praejudicatis opinionibus, quae vel ob aetatis imbecillitatem vel ob temeritatem in judicando atque alia hujusmodi obrepserunt, purgemus. Mox ad comparandam rerum cognitionem veniens ea proposita Veri quaerendi via, ut a notis ad ignota procedatur, a versu 353. hoc sibi certum indubitatumque primo occurrere ait: Ego cogito, ergo sum; et quoniam non alia de causa sibi manifestum id esse videt, quam quod claram ejus et distinctam perceptionem habet, quidquid clare distincteque percipitur, verum esse agnoscit, omnium proin certissimarum cognitionum principium esse hujusmodi claram distinctamque perceptionem. Summae perfectaeque Naturae notitiam inesse menti et eandem a nobis clare percipi docet a vers. 420. deducit inde hanc excellentem Naturam Deum esse, proinde ipsum existere, Unum esse sine partibus, Immutabilem, cui denique summa sint omnia, quaecumque ipsi attribui necesse est. A versu 657. Corporum existentiam probat ex eo, quod eorum speciebus afficitur Animus; propterea suum Animum alligatum esse uni corpori, in qua conjunctione Hominis naturam positam esse affirmat; praeter se alios etiam esse Homines ex eorum cogitationes nobiscum in sermone communicatis deducit. Mundum creatum esse a Deo, cui uni per se esse convenit, ab eoque servari atque administrari demonstrat a versu 829. pravasque de Natura, Fortuna, et Fato opiniones tollit, eosque arguit, qui a rerum gubernatione Deum amovent: quos refellens ad Animorum immortalitatem demonstrandam deducitur a versu 1194. Cum enim Animi naturam in cogitatione sitam esse, Corporis vero in extensione probet, ex ejusdem Corporis dissolutione Animum, qui simplex sit, {disolvi} atque interire non posse concludit; aliisque id argumentis confirmat ad versum 1349. Deinde respondet iis, qui sibi objicere possint, Animum pro varia corporis affectione varie affici, proinde illius interitu interiturum: explicat legem conjunctionis inter Animum et Corpus, qua, quomodo altero affecto alterum allici oporteat, sancitum sit; ubi et Leibnizii Harmoniam praestabilitam exponit ac pagina XXIII rejicit; dataque opportunitate in ejusdem Entia, ut vocat, simplicia, atque in alia breviter digreditur. Infert a versu 1513. quasdam in nobis affectiones et ad Animum et ad Corpus pertinere, ut sunt praesertim eae, quae a sensibus proficiscuntur: Corpus nempe in iis tantum moveri, Animum percipere. Propria vero esse Animi velle atque intelligere, amare summum Bonum necessario atque expetere, contra summum malum odio habere atque aversari; ad caetera, quae media sunt, vel expetenda vel fugienda liberum esse suoque arbitratu moveri; innatas ei quoque esse plurimarum rerum notiones; per has Deum a nobis cognosci, non comprehendi; Corpori nos deditos hebetiores ad illum cognoscendum reddi. Postremo culpa primorum Parentum nos esse corruptos corporique nimis addictos deflet, statumque eorum, ante quam a Deo descivissent, describit.

LIBRI SECUNDI ARGUMENTUM

Nihil Homini jucundius esse ait, quam in caelestium rerum contemplatione versari. De Mundi dispositione se acturum pollicitus praemitit explicationem naturae corporis, quae in hoc sita est, ut in longum latum et profundum extendatur; proinde et spatium; cui triplex semper hujusmodi dimensio convenit, a corpore non differre afferit: quamobrem vacuum omne a rebus excludit. Quo pacto res in Pleno moveri possint, explicat; ubi et corpora sine ullo termino secari posse ostendit. A Versu 270. agit de motu, cujus quantitatem semper in rebus servari probat. Naturae Leges quibus moventur corpora considerat: harum Primam ait esse. Corpus in illo semper statu, in quo semel positum sit, permanere, donec ab externa causa ab eo removeatur: Alteram, Corpus, dum movetur, recta linea moveri oportere, nisi occursu aliorum corporum deflectatur: Tertiam demum, Corpus, dum in alterum incidit, tantum motus illi impertiri, quantum de suo amittit. His praemissis a Vers. 418. ad Siderum cursus explicandos venit; eorum magnitudines primo considerat; deinde intervalla atque ornidem, quo inter se locata sunt. Siderum inerrantium distantias nos metiri non posse ostendit: haec aeque ac Solem propria luce, Lunam vero caeterosque Planetas aliena fulgere: Terram quoque receptos a Sole radios reflectere. A versu 574. quo discrimine fixae ab {eriantibus} stellis distinguantur, pronunciat: quaeque aptior ratio fit ad harum motus explicandos proponens inquirere ad Copernicanum Systema delabitur. Docet Solem fixum immotumque esse, vi vero sua caeli partes, quas fluidas ait, circa se rotare; proinde innatantes hoc fluenti aethere Planetas circumagi; Terram quoque eodem impetu raptam ferri. Viciniores Soli partes celerius, pagina XXIV remotiores vero tardius, ut in vorticibus sit, moveri; propterea, ut quique ei propior Planetarum est, citius orbes suos peragere. Saturno quoqoe Jovi ac Terrae suam vim suosque peculiares vortices esse; illum quinque Satellites, Jovem vero quatuor obire: medium quoque Saturnum orbe quodam suspenso circum tanquam annulo {cinclum} conspici: Lunam demum a Terrae vortice raptari. Reliquis item Planetis suos esse posse Satellites, imo et fixis Sideribus suos Planetas suspicatur. Postremo Terrae, praeter motum quo circa Solem agitur, inesse etiam alterum, quo ipsa circa se vertitur; illo Annum, hoc Diem fieri. A vers. 783. varias lucus et figurae mutitiones in Luna explicat. Tum ut Lunae et Solis defectus demonstret , annuum Terrae circa Solem motae cursum per duodecim Eclipticae signa describit. Orbem, quem Luna suo motu conficit, ab Eclipticae via variae hinc atque inde declinare ostendit, proinde ab hoc orbe Eclipticam intersecari in duobus punctis, qui vocantur Nodi. Fit itaque Lunae defectus, cum ea e regione Solis in Nodo vel prope Nodum versatur, terra interposita umbram in eam projiciente: Sol vero deficit, cum Luna item in Nodo radios ejus interjecta nobis intercipit. Ab ignorantia hujusmodi causarum proficisci superstitiosas et pravas de rebus opiniones, pluribus exemplis docet. Umbram Terrae, cum minor haec sit Sole, progrediendo usque minui, neque ad Martem pervenire posse: tandem Solem interjectu Lunae non omnibus Terrae partibus obscurari; contra Lunam omnibus aeque inconspicuam in defectu reddi ad vers. 972. disserit. {Diende} ad Axem Eclipticae inclinari Axem Terrae; atque hunc semper sibi parallelum esse, ubicumque loci Terra sit; inde varias anni tempestates fieri explicat. A vers. 1085. ex diurno Terrae in Ortum motu Sidera converti in Occasum nobis apparere: Martem viciniorem interdum remotiorem: Venerem quoque et Mercurium nunc citeriorem, nunc ulteriorem esse. His subjungitur directionum stationum et regressionum Planetarum ad vers. 1157. explicatio. Tum non obstare diurno Terrae motui lapsus corporum deorsum recta, ut apparet, cadentium, neque ejusdem motui annuo officere Siderum inerratium inter se et respectu Terrae non mutatos situs ostenditur. Versibus, qui a 1237.sequuntur, descriptiones Siderum fixorum continentur. Hoc loca refelluntur ii, qui ab aspectu Siderum futura preadicunt. Viam Lacteam ex confertissimarum stellarum multitudine confici ait. Fixa Sidera videri inaequalia propter inaequalem eorum a nobis distantiam; eaque primae Magnitudinis esse, quae nobis vicinicia sunt; et totidem fere Solis vorticem circumdare, quot aequales globi medium globum circumtangere possunt: his ordinem siderum secundi Honoris superaddi, atque ita deinceps ad vers. 1420. A {calestium} rerum contemplatione ad Terrae figuram explicandam devenit; illam rotundam esse, et ex ejus umbra in disco Lunae, cum haec deficit, observata, et ex siderum elevatione et depressione pro vario regionum situ, et ex aliis hujusmodi argumentis pronunciat. Non decernit vero, an sphaerica prorsus sit, an ad sphaeroidis potius longae vel latae figuram accedat. Tum Terrae in quinque Zonas divisionem peragit: inter Perioecos Antoecos et Antipodas {diserimina} explicat. Demum a vers. 1575. Terrae totius partitionem, et regionum ac marium descriptionem ad finem usque persequitur.

pagina XXV

LIBRI TERTII ARGUMENTUM

GALLIAM ob multa laudat, ob id vero praesertim, quod ea Cartesium tulerit, cujus etiam laudes ad Vers. 63. persequitur. Post descriptam in libro superiori Mundi hujus dispositionem, causas ejus et principia se traditurum in hoc promittit: et quamvis exortum Mundi nulla primordia antecesserint, cum a Deo is statim perfecte atque absolute conditus fuerit; tamen permagni referre ait, quibus a primordiis proditurus fuisset, ut omnia, quae in eo nunc fiunt, rite peragantur, exquirere. A versu. 132. igitur haec habet: Materies omnis, ex qua haec rerum universitas componitur, fuit initio divisia in innumerabiles particulas, quae et seorsim circa se ipsas et simul circa puncta quaedam motae fuerunt; unde tot Vortices, quot erant ea puncta, effecti. Rotatu particularum circa se ipsas angulos atteri, easque in sphaerularum figuras reduci oportuit: quod vero vacaret inter globos, id particulas attritu excisas replere. Jam duo hinc Elementa rerum suppetunt: Primum, minutiores illae ex attritu angulorum. Partes: Alterum, ipsi Globi. Tertium quoque crassius minusque motui accommodatum debere constare ex eo deducit, quod tria corporum genera in rebus animadvertimus, lucida nempe, pellucida, et opaca. Ubi primi Elementi copia repletis Pilarum intervallis superavit, hanc redundantem in axem, cum in gyrum moveantur, majorem vim a medio Vortice recedendi habent; cum in gyrum moveantur, majorem vim a medio Vortice recedent habent; non recedunt tamen, cum superiores semper impedimento sint in ferioribus: in quo particularum effugere contendentium nisu naturam lucis ait esse positam. Tum a Vers. 210. declarat unius Vorticis polum contigui Vorticis Eclipticae obversum esse; proinde primi Elementi materies elabens (potest enim ea per sphaerularum intervalia exitus sibi viam reperire) per unius Eclipticam in alterius polos influit. Ea, ubi per polum utrumque largius immissa in medium confluit, subito occursu moveri simul celeriter et rotari debet; hinc Astrum in centro gignitur: nonnunquam vero neque id in axis medio fieri, neque in ipso axe perstare demonstratur; hinc Excentricos circa Astrum orbes a Vortics materie ipsique innatantibus Planetis confici: fors id etiam a Vorticum figura pendere ad ellipticam accedente propter aliorum inaequalem Vorticum ad latera compressionem. Porro proximiores centro particulas ab Astri vi celerius remotioribus moveri, ideoque minoris eas esse molis oportet; secus enim longius recederent. Haec molis et celeritatis ratio ad finem usque Vorticis non perseverat ; ibi enim extremas ocyus paulo inferioribus moveri, et utrasque aequali mole constare ostendit. Deinde a Vers. 337. Tertii Elementi naturam explicare pergens hanc confici docet ex primi Elementi particulis inter se complicatis, atque in crassiorem excrescentibus molem, quae per globorum intervalla transiens in Striae figuram pagina XXVI conformatur. Iners ea materies in polos redigitur; inde per axem in Astrum pervenit, eique maculas offundit. Hae idcirco in Sole observantur: atque ex earum Soli inhaerentium conversione Solem quoque circa se converti deductur. Hujusmodi maculas diu non permanere, sed alias absumi, alias rursus generari videmus; hinc sit, ut Solis lux interdum valde imminatur, et nonnulla fixa sidera aliquando nobis prorsus obtegnatur, aliquando et nova appareant. Striata hujusmodi materies non semper Soli inhaeret, sed ejus vi saepe rejecta et dispersa longius procurrit, eique, ut Terrae aer, circumfunditur. Haec ad Vers. 551. Si quando vero ea crassior materies Astrum densissime circumtexerit, et ejus Vorticis motus elanguescet, et a fortiori vi finitimi Vorticis una cum Astro abripietur: hinc Cometam esse ait, cum abreptum hoc Astrum ita compactum est, ut vim habeat ex alio Vortice in alium elabendi. Multorum hoc loco de Cometis sententiae referuntur ad. Vers. 733. Quod si minus solidis contextum sit maculis Astrum , ut in alio Vortice alicubi cum ejus circumfluente materia libretur, hoc Planetam esse stato circuitu permeantem asserit. Haec est Planetarum nostri Vorticis origo. Quoniam vero in Planetis et Cometis inclusum macularum crustis primum Elementum agitatur adhuc, et torquetur, hi quoque circa se agi debent, et converti: hinc diurna Terrae circa se conversio: Lunam quoque semel circa se revolvi, dum periodum peragit suam, observari ait. Terrae vero axis ad Eclipticam idcirco inclinatur, quia directionem sui eandem conservat, quae illi fuit, ante quam Tellus a Solis absorberetur Vortice. Demum errorum, qui in Planetis et praesertim in Luna servantur, retionem reddit. A vers. 946. de corporum Gravitate agit, cujus causam repetit a globulis secundi Elementi a centro motus, quod idem Terrae centrum est, recedere nitentibus, et caetera corpora deorsum renovato semper impulsu trudentibus: idcirco enim ea lapsus suos per quadrata temporum accelerant: imo et Terrae rotunda figura prodit ab hujusmodi particulis eam circumundique prementibus. Gravitatem corporibus minorem sub Aequatore, quam sub Polis esse a celeriori in his, in illo tardiori Pendulorum motu deprehendi ait; idque ea de causa fieri, quod sub Aequatore major terrestrium corporum ex diurna Terrae conversione motus plus gravitatis detrahat, quam sub Polis. Tum a vers. 1077. cur corpora alia aquis innatent, alia iis submergantur, demonstrat; et motus piscium sursum deorsumque explicat. Corpora tantum sub aquis amittere ponderis, ait, quantum par aquae moles habet gravitatis: hinc diversam in variis liquoribus gravitatem itemque in solidis deprehendi posse. Demum Vectis exemplo corpora valde gravia facile moveri ad Vers. 1214. ostenditur. Nunc ad Magnetis vim explicandam transiens haec habet: quoniam ab uno Terrae polo in alterum striata materies perpetuo fluit, cadem per Magnetis corpus viam sibi accommodatam facile invenit; idque pervadendo ad polum suo cursu dirigit; quin imo egrediendo et regrediendo parvum vorticem circa idem, ut circa Terram, conficit. Hinc infertur, cur Magnes a Magnete , ut varie alter alteri obversus est, nunc trahatur, nunc rejiciatur. Porro si ferrum Magneti admoveatur, ab hoc fluens materia in illo sibi meatus construit: unde et ferrum a Magnete tactum in Polum convertitur, et cum juxta situm est, ab illo trahitur. Hoc loco aliorum etiam corporum vim Electricam explicat. Quae omnia pagina XXVII ad versum 1615. persequitur. Jam ex supra constitutis principiis manant variae corporum affectiones: Calor ex perturbata particularum corporis, quas primi vis Elementi commovit, agitatione proficiscitur; contra frigus vel a quiete particularum vel ab earum recto motu repetendum est. Tum a versu 1741. unde corpora alia humida et liquentia sint, alia dura, quaedam vero pellucida, quaedam opaca fuse declarat. Postremo corpora a corporibus non alio docet differre, quam diversa partium, quibus componuntur, dispositione. Sub finem digrediens Metalla in praeposteros usus converti damnat, et nimiam hominum in conquirendis divitiis anxietatem redarguit.

LIBRI {QUATRI} ARGUMENTUM

SE jam medii Operis labore perfunctum cogitatio {*** } quae adhuc pertractanda restant, ait animum despondere; recreari tamen officii sui erga nobiles Viros, quibus haec nuncupat, recordatione, iisque placendi fluido excitari. Protinus, ut aquae aeris et ignis, de quibus hoc libro acturus est, utilitates commemoravit, singillatim eorum naturam explicare a Ver. 84. aggreditur. Aquam igitur docet laevibus oblongis ac flexibilibus particulis constare; proinde facile fluere, et madefacere corpora, et in vapores resolvi, tum in planitiem se componere, et aeque undique librari. Porro a vers. 180. cur Maris aquae salibus corrupta sit, inquirit; et cur eadem fluat ac refluat, hanc affert explicationem: ut in fluminum alveis, ubi a pontium mole coarctantur, undae celerius effluunt; sic in Terrae Vortice, ubi Luna suo corpore iter fluenti aetheris materiae arctavit, ea materies vi connitens per impeditiorem viam subjectas Oceani aquas premit, simulque Terram paulum illa impressione repellit: hinc in oppositis Terrae partibus fluere Maria necesse est, refluere vero, cum Luna ab illo loco digreditur. Et quoniam Orbis Vorticis Terrae ellipticus est, cum Luna in graciliore ejus parte (quod in Oppositionibus et in Conjunctionibus fit) versatur, arctam per se viam magis obstruens solito majores Aestus efficit, praefertim in Aequinoctiis vi Solis accedente. Aestus hujusmodi maxime sub proximis Aequatori locis, qua Lunae est via, contingunt; et quo quaeque magis ab illo distant Maria, minus agitari oportet. A vers: 298. tres affert de Fontium origine Philosophorum sententias; primam, quam refellit, eorum, qui maris aquam terrae insinuatam, ejusque purgatam meatibus in Fontes derivant; alteram asserentium eandem maris aquam in cavos terrae sinus illapsam ejus calore in vapores resolvi, qui post relictis salibus in guttas revertuntur, et manant in Fontes; tertiam quae pluviis et solutis nivibus Fontium originem refert: huic potissimum assentitur, eamque pagina XXVIII plurimis probat argumentis. His subjungitur a vers. 543. Nubium Pluviarum Nivis Grandinis et Roris explicatio. Aërem, de quo a vers. 726. pergit dicere, tenuibus quibusdam et flexibilibus silis ait componi; hinc fluidum esse, et, si comprimatur, conniti, ut se restituat, ac dilatet. Hujusmodi Elastica vis in aliis etiam corporibus explicatur: hoc loco Sclopetum, ut vocant, Pneumaticum, et Boyli machina {deferibitur}, et pleraque eorum, quae in ea ad probandam vim aeris experimenta siunt, afferuntur. A vers. 919. Aëri quoque gravitatem inesse suam probat ex aqua in tubis suspensa, et ab illo extra premente sustentata; idque ad vers. 994. Mox de Ventis agit: illos ipsum Aërem fluentem esse, eumque fluere, cum vel a Solis calore, vel a vaporibus agitatur, ostendit. Ventorum nomina et plagas designat; et cur quidam certis lucis statisque temporibus flent, atque alia hujusmodi ad Vers. 1244. demonstrat. Reliquum jam est, ut Ignis natura declaretur: hanc sitam esse docet in celeri ac perturbato primi Elementi motu corporum particulas dissolventis et abripientis: facile porro explicatur, cur affusa aqua Calx {farveat}, et cur silex chalybe et ligna lignis percussa scintillas emittant. {Fraeterea} Ignem a Solis radiis vitrea lente aut speculo concavo collectis excitari asserit. Tum a Vers. 1401. Pulveris pyrii compositionem ejusque, cum accenditur, vires persequitur. Ab hoc propter similitudinem pertransit ad Tonitru Fulguris et Fulminis causas exquirendas, in quibus ad Vers. 1538. immoratur. Haec excipit Ignium, quos vocant Fatuos, atque hujusmodi aliorum explicatio. A Vers. 1564. ad Vers. 1624. Aurora Borealis describitur, ejusque causa repetitur a Solis atmosphaera, quae ubi longius procurrens Terrae Vorticem contingit, ab ejus correpta impetu in polos projicitur, ubi a Sole collustrata apparet. Demum Ignes sub terra produci ait; hinc a plerisque montibus flammas eructari, et terram persaepe tremere deducit; {variosque terra subversae} anno MDCLXVII. VIII. Id. Apr. non inelegantem descriptionem.

pagina XXIX

LIBRI QUINTI ARGUMENTUM

CUM Divina Mens in rebus omnibus, quas condidit, eluceat, atque animo conspici a nobis possit, nihil tamen ait magis, quam Hominem claram atque expressam ejus imaginem exhibere. Toto itaque hoc libro Hominis naturam consideraturus jam ab ejus generatione atque exortu incipit: idque a vers. 65. ad 116. Tum Animam in cerebro locat, unde per totum corpus nervorum propagines diffunduntur, per quos ipsa corpus impellit ac movet, et externarum rerum admonetur. Accedunt et spiritus, quos Animales vocant, qui de purgatiori sanguine effecti totum corpus pervadunt celeriter, ac mobilitant, rerumque species in cerebrum deferunt, in eoque imprimunt. Ab horum spirituum varietate, et diversa cerebri fibrarum constitutione diversi sunt Hominum mores et ingenia; unde et singulae aetates Hominis inter se praecipue differunt. A vers. 248. praeteritorum nos reminisci docet propter spirituum excursum per impressa rerum in cerebro vestigia; itemque a saepe repetitio eorum per nervos transitu agendi aliquid facilitatem a nobis acquiri: ubi de labrorum ac linguae ad loquendum et de nervorum ac musculorum ad progrediendum apto motu disserit. A versu 345. vigilare nos ait, cum spirituum copia nervos omnes intendes sensus ad res percipiendas excitat; iisdem deficientibus delassari et somno corripi; somniare vero ob eorum incertum perturbatumque per cerebrum motum ab illis quoque capitis morbos, vertigines, virium defectum, atque insaniam saepe oriri ad vers. 450. docet. Famem deinde et sitim et ciborum in stomacho concoctionem, et, quo pacto corporis partes nutriantur, explicat; ac circuitionem sanguinis describit. Ad sensus delapsus a vers. 520. ad vers. 621. disputat, nobis eos a Natura datos esse non ad veritates rerum cognoscendas, sed ad tuendum conservandumque corpus (facile enim et compendiaria quadam via de rebus, quae vel obesse vel prodesse possint, nos admonent). Tum de iis seorsum acturus, primo Tactum, qui per totum corpus diffunditur, progigni docet in extima cute, a qua motus per nervos ad ipsius Animae sedem defertur. Affert hoc loco doloris et voluptatis discrimen, et hujusmodi alia. A vers. 704. ad 748. Gustum praecipue in linguae fibris collocat, variasque saporum species enumerat. Porro ad Olfactum transiens agit de Odoribus, qui vel in perpetuo particularum certis e corporibus est {luxu}, vel in varia aeris eorum meatus pervadentis dispositione constitunt. Cum igitur interiorem narium membranam illi percellunt, propagatus ad cerebrum usque hujusmodi motus convenientem in Anima sensum excitat. A vers. 796. sonum qui Auditus fibras percutit, nihil aliud esse, quam celeres aeris fremitus probat. Ejus reflexione ac repulsu Echo et vocalem Tubam explicat. Lentiore hujusmodi fremitu sonum ait fieri graviorem, eodem frequentiore acutiorem; ex utroque autem convenienter inter se permixo fieri Harmoniam; ubi pagina XXX et rationem reddit, cur de duabus chordis aequalibus et aeque tensis, percussa altera, altera pariter exultet, et sonum edat. Tum observari docet sonum, sive tenuior sit sive fortior, sive feratur fecundis sive adversis ventis, aequali semper tempore per aequale prope spatium propagari, et velocitatem ejus vix quidquam progrediendo imminui: Hinc ad eorum corporum, quae sonum pariter cum fulgore reddunt, cognoscendam a nobis distantiam ducimur. Quod jam superest, Visus naturam explicaturus a vers. 1098. varias lucis affectiones considerat; cujusmodi est ejus reflexio et refractio. Ob refractionis radiorum rationem et remus sub undis videtur fractus, et sidera suos exortus anticipare, obitusque postponere; neque illa eo, quo apparent, loci revera sunt: tum convexis transmissi radii vitris colliguntur, concavis disperguntur. Per reflexionem vero res in speculo repraesentantur, in eoque tantum ultra, quantum sunt citra, videntur. Inde quoque oriuntur Colores: candida apparent enim corpora, quae omnes in omnem partem radios reflectunt; nigra contra, quae paucissimos: et cum lucis elementa a corporibus reflexa pro varia eorum superficie varie circa se rotentur, et moveantur, variis corpora perfundi Coloribus necesse est. Hic Newtoni quoque de Coloribus rationem breviter declarat. Post quaedam de Iride, nonnulla de Halonibus, et de Pareliis ad vers. 1430. habet. His explicatis de Oculi structura agit. In intima ejus membrana, quam Retinam vocant, res exteriores ait pingi, atque exprimi, velut pignuntur in obserate domus interiore pariete, vel in objecta charta radiis per lentem vitream transmissis: ea figura per nervum Opticum cerebrum Animae sedem concuti, Animamque percipere. Porro cognosces, cur quidam, praesertim Senes, propriora minus distincte videant, nonnulli contra remotiora: et quo pacto rerum, quas tuemur, distantias percipiamus; et pro variis distantiis quare varia nobis eorum magnitudo figura et motus videatur; et cur duobus oculis singulae res non duplices appareant. A vers. 1784. Affectum originem tradens, Admirationis, Amoris, Odii, Desiderii, Tristitiae, et Gaudii naturam essectus describit. Postremo dissolvi oportere Hominum corpora ex ipsa eorum constitutione deducit, omnibusque proinde {obeundun} esse.

pagina XXXI

LIBRI SEXTI ARGUMENTUM

NATURA rerum hactenus explicata ad Morum doctrinam transit; atque ut in re maxime necessaria, et quae magis nostra referat, quam omnium extra positarum rerum cognitio, SAPIENTIAM iterum invocat Justitae ac Legum Magistram. Deinde a versu 26. ad 465. haec habet. Nobis, ne vagi atque incerti in rebus temere circumferamur, necesse est esse a Deo propositum et constitutum aliquem ultimum bonorum Finem, ad quem nostra omnia referamus, quemque unum ex omnibus expetamus. Hujumsmodi summi Boni desiderium experimur esse ita nobis insitum. Ut ab ejus quaerendi studio averti et cessare nequeamus. Videmus vero erroribus variis plerosque decipi: aliis {Divitas} {frandi} esse, quibusdam {Honioes}, nonnullis Potentiam, plerisque Gloriam, multis Voluptatem; quod hujusmodi rebus, quas quique concupiscunt, adeptis se beatos fore putent. Ita sit, ut in quaerendo Bono illusi a recto tramite deflectant, cum in rebus non summis summum Bonum collocent, idemque natura sua simplex atque unum sejungant quodammodo ac dividant. Igitur cum in hisce rebus illud a nobis inveniri non possit, oportet deum ipsum ultimum esse Bonorum Finem, et cum nobis unum expetendum proposuisse ; cujus cum infinita Natura sit, eadem explere nostrorum animorum desiderium potest. Sed in hoc mortalis vitae cursu optare tantum Bonum ac sperare possumus, id plene assequi, in eoque acquiescere non valemus: interim tamen relicta nobis hic est quaedam etsi non perfecta Beatitudo, quae in fana mente ac tranquilla sita est. His latius explicatis, nostrorum Actuum, quos ad ultimum Finem dirigere nos oportet, naturam ad vers. 572. considerat; tum Regulam, ac normam, ad quam eos componere debemus, ait esse aeternam supremae Rationis Legem, a qua Naturae Lex manavit: praecipuum hujus Legis scitum esse, ut Deum ipsum amemus, eique omnia referamus: Ab hujusmodi praescripto recedere plerosque, qui decepti sensibus inhaerescunt, ac fruuntur rebus, quae nobis ad usum vitae tantummodo date sunt. A vers. 728. docet primas Naturae leges omnium mentibus insitas ignorari non posse; eas esse immutabiles, quippe quae non ex hominum consensione, sed ex ipso Ordine et summa Ratione nata sunt; inde nobis conscientiam esse, quae semper recta suadeat, et a pravis avertat: oportuisse vero homines, cum Naturae legibus non obsequerentur, aliquo praesentioris poenae metu cohiberi; proinde humanas leges esse constitutas. A vers. 886. ad 1114. de Affectibus, quantum ad Mores ipsos referri possint, agens contra Stoicos disputat, qui omnes Affectus esse malos afferebant, animi proinde morbos appellabant. Porro Virtutis definitionem, ejusque partitionem in Prudentiam, Justitiam, Fortitudinem, et Temperantiam tradit; et sejunctim singulas ad vers. 1988. fusius describit. Tum ut Virtutibus ait {honcitari} animos atque ornari, ita foedari pagina XXXII contra ac corrumpi vitiis, idque fieri cum a Deo aversi ad creatas res convertimur: peccata non esse paria: ea ab errore mentis proficisci: cum enim alicujus boni specie repente quis percellitur, suam assensionem non usque eo cohibet, donec rem eam perspiciat mens, atque ex omni parte consideret, et expetendane sit, an vitanda, definiat; sed praeceps ruit in illud, quod semel Boni speciem praesetulit, et judicium mentis antevertit. Tandem rebus omnibus perpensis hoc vere sapientis esse statuit, ac firmat, in hoc mortalis vitae cursu in id, quod Summum atque Aeternum est, operam omnem impendere.

pagina XXIII
pagina 1

LIBER PRIMUS

Terrarum Caelique potens atque uberis alma
Naturae Genitrix , magnum, SAPIENTIA, Numen;
Quam Pater haud aevo nec majestate secundam
Edidit aeterna foecundae in imagine mentis
Progeniem; per te causae et sua semina rebus
Seminibusque suus vigor et vis indita vitae:
Tu Dea, tu pulchri Ratio ordinis, omnia nectis
Mensuris elementa suis, numerisque revincis.
Terra tibi foetus, tibi debent sidera lucem:
Tu facis, ut caleant ignes, tu caerula ponti
Diffundis, caelumque levi circumtegis aura:
Et facis, ut certo volvantur tempora cursu
Per motus distincta suos, vicibusque recurrant.
Mentibus humanis tu certa et summa voluptas:
Nam simul atque tuum longe splendescere lumen
Incipit, et lucis radios ostendis amicae,
Ardet inexpleta cupidum dulcedine pectus
Teque sequi, visaque frui, semperque potiri.
Inde animo aetherios avidi conscendimus orbes,
Siderasque procul metas lustramus, et ignes,
Et liquidi salis aequor, et aëris, et loca terrae, et
Quaerenti quaecumque patent, scrutamus avari,
Correptique ardore tui: nam quid sola terrae
pagina 2
Quid mare quid caelum quid demum sidera et ignes
Nos caperent, nisi sancta tui vestigia, per quae
Te cupide sequimur, quo inducis cumque, referrent?
Denique te propter nocturnis invigilamus
Pallentes libris, somnoque epulisque relictis
Et Sociûm turba gaudentum. Sufficis una,
Una licet longe tenues quaesita per umbras
Sufficis. O! illo quantum gaudere licebit
Tempore, cum te ipsam non per simulacra, sed ore,
Qualis es, attoniti claro spectabimus ore.
Affore tanta equidem speramus gaudia nobis:
Sed, te dum rebus longe speculamur in ipsis,
Tota tibi quoniam paret, quam pandere versu
Aggredior, Natura; tuo mihi Numine praesens,
Quo sine nil oritur, neque pulchrum et amabile quidquam est,
Adsis; pectus et hoc veris rationibus imple
Illabens, facilisque tuum da, Diva, leporem
Versibus in nostris, conor quos pangere magnis
SORGORUM de Gente Viris: hos inclita tollit
Nobilitas, his ingenium divinius, et mens
Rerum notitiis praefulget i omnibus, omni
Hos tu, Diva, tua voluisti excellere laude.
Eja igitur Vos, doctrinae qui templa tenetis
Edita jampridem ingressi, si publica rerum
Cura sinit nostras etiam non spernere Musas,
Eja agite, hos vultu facili mea dona labores,
MARINE, atque ANTONI, illo, quo saepe soletis
Me meaque, excipite; et, quamvis sint tenuia dona,
Non inopem laudate animum: quin estis et hujus
Vos partim Auctores Operis; (pars altera {nosta} est)
Nam Vos et suasistis, et id potuistis ob usum
Suavis amicitiae; (vobis concedere quidvis
Par erat) idcirco est opus ad vos vestra referri.
Vos etiam nec spe nec nobilitate minores,
pagina 3
BASSEGLI, cujus victrix facundia linguae;
Quique tuam Grajûm, ZAMAGNA, a fontibus ipsis
Doctrinam hausisti; tuque o sate sanguine claro
RAGNIADUM, ingenuas Musarum exculte per artes,
Egregii Juvenes animos intendite vestros,
Ut rerum occultas penitus convisere causas
Possitis, nostro quas in sermone solemus
Saepe acri studio vigilique inquirere mente.
Quamquam ego non vobis ignota edicere pergo.
Nam quid rebus in his ignotum est denique vobis?
Sed, quia difficile est (praesertim cum sit agendum
Multa aliis verbis, quam quae sibi vindicat usus)
Versibus illustrare nova atque obscura reperta,
Multa ideo possunt attentam exposcere mentem.
Et jam, docta Cohors, tibi protinus ipse, quod instat,
Cunctarum incipiam rationem evolvere rerum,
Principio inquirens, quae sensu et mente videntur
Esse in Natura, num sint? tum quodque quid extet?
Quid Deus, atque Animus, quid Corpora? Et unde coorta
Et quibus a causis, et qua ratione? vacantes
Tu tamen his adhibe dictis aures animumque;
Dum maria et terras circumfusumque peragro
Aëra, sidereique vagor per moenia mundi.
Invenies etiam, teque hoc longe omnibus unum
Plus capiet, per quae felix consistere possit
Vita hominum, et rerum rectus quid flagitet usus,
Quae finis sit summa Boni, quo tendere oportet.
Gallus Homo nobis ea mente animoque sagaci
Omnia pervidit: non illum monstra, Chimaerae,
Scyllaeque, Sphingesque, aut tristia Centaurorum
Saecla peragrantem naturae lustra latentis
Obvia compressere minaci murmure contra
Horrificisque Virum formis. Vis vivida caelum
Vicit, et hinc lucem nobis felicibus audens
pagina 4
Extulit auspiciis, et pulsis orbe tenebris
Naturae caecam patefecit callidus artem.
Hunc Deus, ipse Deus mundo et tibi, Gallia, multum
Indulgens plane est illo dare tempore visus,
Quo vis caeca hominum stygiis suffusa venenis
Tollere de medio Numen, penitusqu receptum
Infixumque suo sub corde abolere parabant.
Ille audax bellum contra non aere nec armis,
Aut quibus infestum monstris purgaverat Orbem
Claviger Alcides, aut Diva quibus jaculatrix
Usa in montiferos Phoebo cum fratre Gigantes;
Sed rationum illud suscepit pondere, et ipsa
Naturae specie, dum veri luce corusca
Fulgurat, et caecae praepandit lumina menti.
Hujus ego servata legens vestigia longe
Principio edico, Naturae in templa serena
Si juvat admitti, atque illa gaudere reperta,
Omnibus esse tibi dubitantum in limine primo
De rebus, quas nosse prius te cumque putabas:
Non id propterea, quia rebus nulla vel extent
Vera, ea vel possint nulla ratine patere;
Omnia pro falsis sed habendum, purius inde
Eductum ut Verum omne nitescat, certaque constent
Principia in rebus, totamque gerat Ratio rem.
Non secus ac curvo crescentem stipite plantam
Seu gaudentis aqua Platani seu puberis Ulmi,
Tunc illam si cura agrestis sedula rectam
Stare velit campis, multum in contraria flectit
Connitens, aliudque, facit, detorta sua vi
In latus inclinet; non quod magis optet, ut illac
Pendeat; ast inter geminatos oppositosque
Nisus, non illac non hac, at utrinque reducta
Arbor consistat medio rectissima trunco.
Nec simplex causa est dubitandi: plurima namque
pagina 5
Scire licet multis erroribus intermixta,
Quos Veri indutos faciem internoscere pacto
Possumus haud alio, nostramque exsolvere mentem,
Omnia ni parier rationis ad acre vocentur
Judicium, atque alte quoque singula dispiciantur,
Constet uti, Veri species quae certa, modoque
Quo distet falsis, quid et haec illamque fit inter.
Tu, reor, haud [aliter] facias quoque, si tibi quisquam
Aurea multa ferat, quae se debere fatetur,
Multa ex argento confecta numismata, quorum
Si non pauca minus vel pendere, deteriori
Vel retegas longe, quam par, constare metallo,
Plurima tum ex cumulo quamvis sincera rearis,
Non tamen ante tibi recipis, quam singula libres,
Singula quam pura teneas conflata metallo.
In nummis igitur si legem hanc exigis aequam;
Illis nonne tibi ratio quoque suadet eandem
Aequior in rebus, queis mens ditescere possit?
Cum minus intersit, flavo ne fallar in auro,
Quam ne quid falso mens judicet, incertumque
Fluctuet in tenebris ignara et luce maligna.
Quare age, et errorum fontes penetremus ad ipsos,
Illorum et causas penitus nos insinuantes
Evolvamus: erit multae id seges utilitatis,
Pectora doctrinae sancto dum lumine gaudent
Perfundi, puroque haurire a fonte liquores.
Nil didicisse potest, qui non prius omne, quod intra est,
Excutiat falsum. Jam mentem adverte sagacem.
Principio rerum species, quas hausimus alte
Tum, cum prima novis aetas fuit et rationis
Indiga mens, longe ex animo posuisse necesse est.
Tunc etenim, ut quaevis male firmo per loca gressu
Repsimus instabiles, et humum plerumque petentes,
Sic levis et nullo rationis pondere certae
pagina 6
Mens firmata ferebatur, quocumque labantem
Rerum impellebat variantia, seque plicabat
Errorum in nodos caecis conspersa tenebris.
At veluti facile ignotis nova pectora rebus
Protinus illudi, se fortibus indupeditum
Sic contra durum ac rarum est exsolvere nodis.
Praeterea tenero molles in corpore sensus
Multa modis multis in se transmissa receptant
Ex alienigenis rebus, varieque moventur.
Nam manus ad glaciem gelidique ad fluminis undam
Frigida fit; sentit flammis admota calorem;
Contrectata sibi solidissima marmora restant;
At cedunt mollis tangenti vellera lanae;
Lucem oculi a rebus variosque in luce colores
{Accipinut}, tremulus pulsis sonat auribus aer.
Inde sit, ut lucem temere, et cum luce colorem
Rebus inesse putemus, et auras esse sonantes,
Et gelidam glaciem, flammisque vigere calorem
Assimilem nostro, quem tum manus excita sentit:
Praedita mollitie quoque vellera, praedita multa
Marmora duritie: velut idem sensus inesset
Illis, qui nobis, ope quorum cominus ipsi
Talia percipimus: quia propter disposituras
Rerum multimodas motusque simul variantes
Exoritur varius nobis quoque multiplexque
Sensus, ut est variis a rebus percitus extra.
Adde, quod et nostros multi nil fallere sensus
Contendant: (quibus hoc ultro concedere possim:
Sensus enim haud aliter rerum nos admonet omnis,
Ac ipse a rebus fuerat commotus: eandem
Ostendunt oculi, quam ipsa accepere, figuram)
Praeterea exortum verum omne a sensibus ipsis,
Nostrarumque putant ut normam notitiarum
Sensus, quos nunquam ratio ulla refellere possit.
pagina 7
Fiet at hinc, ut Sol ut sidera, quae super alto
Aethere consedere, (quibus vasta referre
Haec terrae loca cum circumcingentibus undis
Collibuit; Tellus, quam lata est, tota necesse est
Sit longe longeque minor, millesima quam pars)
Non majora micent, oculis quam conspiciuntur,
Quam facis exiguae, quam parvae lampadis ignis.
Fiet item, celeres cum per vada salsa phaseli
Decurrunt Nautis remo impellentibus undas,
Subter aquis tonsae ut frangantur; namque videntur
Subter aquis frangi: pariter quoque caetera fient,
Veri prima fides inest si sensibus ullis,
Quae fieri sensus demonstrant: cum tamen omnis
Posse eadem fieri ratio cujusque refutet.
Ergo, si tollas rationem, opus esse fatendum est,
Nobis ut sensus (quamvis non claudicet ipse)
Causa sit errandi: nimirum judicii expers
Dum sibi, quam par est, plus arrogat immoderate.
Ut si regula certa, potes qua {nosceri} rectum
Quid fit, quid contra curvum, et nil talia praeter,
Exoptes etiam, ut tibi pondera mensurasque
Demonstret rerum, longe a ratione ferere.
Nimirum sic est per foedera naturaï
Dispositum, ut rem quaeque suam gerat officiumque
Res bene, ut alterius, nisi prave, non metat arvum.
Judicio sensus absistant: caetera sume,
Quae sua quisque tibi dant ordine convenienti.
Et tamen usque adeo primis haesere tenaces
Sensibus haud pauci Sapientum, in rebus ut esse
Nil usquam, quod non ipsi sensere, reantur.
Quapropter, quoniam nil, praeter corpus et ejus
Eventum, sensus possit pertingere nostros;
Nullam aliam in rebus, quae non sit corpus et ejus
Eventum, pugnant naturam existere posse:
pagina 8
Usque adeo longe progressi, ut non minus esse
Corporeas dicant animas, quam caetera, terram,
Aëra ventosum, lapides, arbusta, liquores.
Et quoniam, solido si constet corpore, ut aurum,
Mens non possit, ut est, sic velox esse, repente
Permeet ut maria et terras caelumque profundum;
Laevibus idcirco persubtilem atque minutes
Perquam corporibus dicunt constare creatam,
Qua neque mobilius quidquam neque tenuius extat;
Assimilemque putant igni ventisque citatis,
Omnia qui penetrant late loca pervolitantes.
Quod quantum a vera avulsum ratione recedat,
Perspicuum tibi posterius faciemus, et hanc rem
Ipso a principio repetentes expediemus.
Nunc locus est quoque in his illud tibi dicere rebus,
Mentem saepe suis nimirum praecipitanter
Uti judiciis, metuit dum ignara videri.
Idcirco magnis erroribus involvuntur,
Qui nescire volunt potius, quam haud scire videri.
Infantum potis est hunc declinare pudorem,
Qui bene pervideat, Sapientum quantula res sit
Scire, suum teneat quae {sinem} progrediendi;
Infinita quidem cum constent omnia, sciri
Quae possint, quaeque est illos nescire fatendum.
Hac proin labe animi si quis mentisque laborans
Viderit excelso montis de vertice rupem
Aut pluvia aut annis aut fulminis igne solutam
Ex alto ruere in valles strepitumque ciere;
At tenues contra in caelum discedere flammas;
Dicit eam subito vires gravitatis habere,
Qua summae in medium res nititur ire sine ullis
Ictibus externis; contra levitate superne
Tenuia sponte sua, atque in caeli templa volare.
Sic litem ignotis plane ambiguisque resolvit
pagina 9
Nominibus, cupiens tantum se scire videri.
Consimili ratione, videt cum pondera ferri
A magnete rapi sursum, et {conjucta} teneri;
Sortitus lapis est vim ferro convenientem,
Inquit, et aeterni sancitum foedus amoris,
Ut vicina velint jungi, metuantque revelli.
Jam ne vides igitur, nos quanta pericula fraudum
Circumstent? Quantum prope re fallamur in omni?
Quo magis est nobis dubitandum. Nec tibi possum
Errorum latebras omnes penitusque repostos
Insinuare aditus, omnesque ostendere rimas:
Nam me alia expectant cunctantem; forsitan et te
Jam piget, et quereris longum promissa morari.
Sed patere, adjiciam quoque pauca e pluribus, addi
Quae possunt, dictis penitus tua tota fides sit
Ut conrasa meis; tum dein ad caetera pergam
Laetior ingenuo concinnans omnia versu.
Dic porro, mea si causando docta refellis,
Unde fit, ut, veteri nostraque aetate vocamus Note: 280
Nomine quos pulchro, et Sapientes credimus esse,
Scilicet inter se tanto ut discrimine rerum,
Quas docuere, recedentes penitusque repulsi
Dissideant, atque in pugnas in bella ferantur
Ardentes? Quaenam hos excivit causa tumultus?
Assimili veris nimirum praedita forma
Plurima falsa, quibus mens sese opponere nescit
Victa dolis: nam si vera omnes omnia docent,
Haud ulla inter se distent ratione, necesse est.
Aspice praeterea gentes a gentibus ipsas
Non tantum varia caeli regione locique
Aut lingua aut habitu aut diversas moribus esse,
Quantum inter sese de rebus mente videndis
Judicio pugnant; nunquam quod possit, opinor,
Esse, nisi omnino fallantur in inveniendis
pagina 10
Veri, quod quaerunt, rationibus, et procul errent.
His accedit; uti vario pro tempore vitae
Nos quam a nobis longe distemus in annis
Nunc quam praeteritis multum diversa sequentes,
Post et venturo longe mutabimur aevo.
Quin et saepe die pugnantia sector eodem:
Nimirum modo flectit amor, modo concitat ira,
Et modo lenem animum reddit jucunda voluptas.
Quare nostra modis variis mens mota, necesse est,
Ut varium tueatur, et in diversa feratur.
De plano potes hinc igitur cognoscere, longe
Quam nos a Veri regionibus absistamus
Multis in rebus: quapropter, fallere multae
Res quoniam possunt, simili ratione cavendum est,
Ne fallant omnes: quare omnibus est adhibendum
Rebus, ut est illis, quas circa erramus aperte,
Nimirum verae pro vi rationis ut omnes
Rursum expendantur: neque porro expendier omnes
Possunt, et veram revocarier ad rationem,
Ni, quarum nos cumque sumus rerum ante potiti
Notitiam nil jam penitus nunc scire reamur.
Et veluti, juncto postquam bove verterit arva
Pinguia, et infelix excoxerit omne per ignem
Herbarum vitium tribulos loliumque Colonus,
Proscissae mandat frumenti semina terrae,
Inversoque solo penitus tegit; haud ea certe
Prodigus ut perdat, (non ruri prodiga vivunt
Pectora) sed plenas illinc visurus aristas
Crescentes, et messe domum impleturus opima:
Sic bene majori commutat foenore sortem.
Tu quoque cunctarum sic obliviscere rerum:
Neu semper sit opus dubitare, incertaque rerum
(Fluctibus ut mediis sine clavo pinus ) agatur
Huc animi mens atque illuc, metuasque dolosas
pagina 11
Errorum facies, captae ludibria mentis
Hic paulum addubites: dein ingens copia veri
Influent in mentem, tuque hac laetabere parte.
Nec Verum in rebus facile est reperire: ea certe est
Gloria paucorum, quos non sine convenienti
Ordine notitiis scimus rerum esse potitos.
Nos horum, si quid cupimus fecisse, necesse est
Observata sequi vestigia certa viai.
Frustra Pasiphaes Prolem Taurique biformem
Immani letho stravisset Cecropidarum
Aegides longe fortissimus, et sua nunquam
Narrasset sese pereunti facta Puellae
Fortia, ni tandem labyrinthaeos maeandros,
Et coecum tecti ducentia fila secutus
Explicuisset iter: per flexus reddita finis
Nam secus errandi nunquam foret, aeternumque
Mansisset coeca labyrinthi indagine clausus.
Quapropter, quoniam naturam inquirere rerum
Coepimus, esse opus est aliquod, quod prendere primo
Impete possimus mentis, liquidumque patensque
Principum veri, quod nos ad caetera ducat
Paulatim a primis et notis progredientes
Ad non nota et ope alterius noscenda prioris.
Quare age, quae nostrae primordia notitiai
Sint, et quam solidae nitantur caetera moli,
Percipe: nempe omnis ratio hinc exordia sumit,
Non Animum, quamvis de cunctis ambigat anceps,
Ambigere incerta de se unquam posse timore,
Num sit? In immenso nihili jaceatne profundo?
Quo sese magis ille fugit, conditque sub umbras
Avius in dubiae coeca caligine noctis,
Hoc magis usque sibi occurrens sibique undique praesens
Se reperit, quocumque parat se denique frustra
Evasisse loci: nam conscia vociferatur
pagina 12
Mens intus, claraque magis se luce videndam
Exibet, et sibi se dubitanti existere monstrat.
Quod si illam falli dicas, tamen usque necesse est
Sit, quae fallatur; nam si non esset, eadem,
Qua non est, falli porro ratione nequiret,
Cum nihilo nil conveniat: quapropter oportet,
Mens ut non possit, dum se putat esse, refelli.
Et quamvis dubitare queam, num scilicet ipse
Et loquar et videam, dum saepe videre loquique
Me reor; assimili tamen haud ratione valebo
Ambigere incertus, num sim; dum saepe videre
Mi videor, tecumque loqui, tibique edere versus,
Aut dubitare etiam: neque enim praesentior ulla
Res Menti, ipsa sibi quam sit, quae plurima circa
Ambigat, aut erret, se circa non valet unquam
Falli, dum sese per se sibique intima novit.
Confiteare opus est igitur, quae cogitat, esse
Mentem, et propterea, dum sese cogitat esse,
Non falli; neque enim, quod non est, fallitur unquam.
Nunc animum advertas, quid ab his deducere pergo.
Nos, quia percipimus, certum est extare; neque ullo
Id potuit nobis unquam innotescere pacto,
Ni quia perspicuam manifestamque ejus habemus
Notitiam, qua nos ipsum non posse videmus
Non extare Animum, dum vult dum percipit et se
Cogitat, aut aliud quodcumque facit ratione
Non alia certe, quam quod sit, et absit inani
A nihilo: quare manifesto lumine quidquid
Et non confusa clarebit imagine veri,
Verum erit usque adeo, non unquam ut fallere possit:
Nam si posset, eadem illum ratione valeret
Fallere, qui sese retur, dum cogitat, esse;
Quod non posse quidem docui, res ipsaque per se
Jam patet. Ergo illud, quod clara in mente tuemur,
pagina 13
In nullas poterit nos unquam inducere fraudes.
Inde tibi elucet, rerum id non posse quod extat
Non extare simul; nihili nihil esse; suaque
Majus parte, quod est totum, parque omnibus esse.
Caetera de genere hoc tibi possim commemorare
Plurima; sed facile a paucis tibi commemoratis
Tutemet agnoscis, quo verum defluat amne.
Quare, perspicua in se mens quodcumque receptat
Notitia, vinco verum debere fateri
Omnino: nam , si menti subtraxeris illam,
Cuncta sub incertis latitabunt mersa tenebris.
Haud secus ac clari subtracta lampade Solis
Hanc terrae faciem horrenti nox contegit umbra,
Obruit atque omnes simili nigrore colores,
Ut neque Purpura Sidonio {conticta} nitore
Concharum quidquam plebeja a veste recedat;
Nec veris lepor et pratorum gloria flores,
Desponsae unde suo capiti dant serta Puellae,
Aut adamantina lux digitis gestata Potentum
Exsuperent terrae horrorem brumalis et atras
Cimmeriis herbas in vallibus: omnia namque
Unum consimili forma velamen inumbrat.
Haec bene cognita si tibi sunt, ut opinor, et alte
Vera recepta animo, sequere ad majora paratum
Ferre pedes: certum namque est mihi te comitante
Omnis ferre alacrem susceptae dura viaï,
Donec ad extremum pertingam. Conscia certe
Non tantum mens ipsa sibi est existere sese:
Scit quoque, quod variis, dum semper cogitat extans,
Cogitet ipsa modis: modo vult, modo velle recusat;
Contemplatur item meditans; incognita quaerit;
Tum super addubitat; vix multo pauca labore
Detegit ignorans infinitum omne, quod ultra est;
Et se plura quidem notis nescire fatetur:
pagina 14
Multaque praeterea, quae non habet, optat habere
Ingenti desiderio percussa repente.
Denique saepe malo turbatur moesta dolore
Saepe metu, et nunquam votorum in fine quiescit
Propter egestatem, sibi quae cupit ipsa, bonorum.
Quare deficere in multis se conscia novit:
Quod nullo posset de se cognoscere pacto,
Ni Summi nullaque ex parti deficientis
In se notitiam cohiberet; protinus a quo,
Dum se illi consert, videt usque recedere longe,
Ut medio penitus dirimantur ab infinito.
Inde sit, ut facies, cum primum aetatis agunt ver,
Virgineas facies florentique ora tuentes
Pulchra vocemus, et haec aliis praestare putemus
Judice non alio, qualis Priameïus ille,
Cui Venus ante alias placuit Dea, Pastor in Ida;
Ipsa sed specie Pulchri, quod mente tenemus:
Ad quod ut accedunt quaedam minus aut magis, illa
Debebunt nobis minus aut mage pulchra videri.
Consimili ratione videbis de genere omni
Nos aliquid summum supremumque intus habere,
Idea quod Grajis vocitatur; possumus id nos
Notitiam aut speciem aut exemplar reddere rerum.
Porro quis tanto donavit munere mentem,
Ut, quod sit Summum supremumque, ipsa videret?
Non etenim sibi mens per se unquam effingere tale
Quid valuit: quoniam a Summo sibi conscia certe est
Deficere in magis atque omnibus e genere omni.
Nec nostri docuisse ea potuere Parentes,
Quos ex natura consistere scimus eadem
Ac nosmet pariter finita et deficiente.
Nec fuit a rebus postremo haurire potestas
Notitiam Summi; cum quas natura locavit
In promptu, nobis sint longe deteriores:
pagina 15
Quo magis a Summo cunctas distare fatendum
Res, nec notitiam illus procudere posse.
Quare, quod superest, Summi quam mente tenemus
Notitiam, a Primo Summoque recepimus ipsa.
At Summum hoc merito Numen vocitare Deumque
Suemus; namque illo majus nihil esse putandum.
Ergo extare Deum debes Numenque fateri;
Quandoquidem debes, quod Summum est, esse fateri:
Quin Ipsum nostram {praesene} involvere mentem
In sese, et diae radiis effulgere lucis.
Praeterea vel Mens, quam certo existere novi,
Hoc habet a sese, major Natura vel olli
Largita est: at id ipsa sibi concedere nunquam
Evaluit, quonam et simul omnia summa dedisset,
(Quod magis huic facile est, qui sese eduxit, ut esset,
A nihilo) parti neque passa suisset ab ulla
Deficere. Ergo aliquam, quae mentem effecerit. Extra
Esse Potestatem magnam fateamur oportet.
Rursus id inquiro, Natura haec altera major
Unde sit? A sese si constat, summa profecto
Est eadem; sin quae praestantior altera, ut esset,
Huic dedit, hanc iterum rationem iterumque sequendo
Demum erit in summa sistendum, unde omnia pendent,
Natura, quam nos Numenque vocamus.
Postremo Summi, cujus nos intus habere
Sentimus speciem, ad naturam pertinet esse:
Quod non extat enim, nihil est; distantia proinde est
A nihilo certe summa infinitaque Summi.
Ergo extare Deum debes Numenque fateri.
Neu tibi sit fraudi, quod nos Numenque Deumque
Dicamus, tu fac subjungas nomen utrumque
Uno, quod Summum et Supremum diximus esse:
Nam, quod Supremum est et Summum, excellere debet
Longe alios supra, quod non nisi convenit Uni.
pagina 16
Tum, si plura forent paria haec, quae Summa vocamus,
Diversa inter se natura disque gregata,
Distarent aliquo; nam quod foret alterum, id alterum
Haud foret omnino: quare consistere neutrum
Sic posset Summum, quod non nisi convenit Uni.
Consimili ratione nequit de partibus ullis
Componi Summum: neque enim tune quaelibet harum
Summa foret; siquidem Summum est, ut diximus, Unum:
Porro ex non Summis non quit coalescere Summum.
Est igitur summi simplex natura reperta
Numinis: omnis erit quapropter corporis expers:
Corpus enim pariter supraque infraque et ab omni
Est latere extensum, quod non sine partibus ulla,
Si bene pervideas, fieri ratione putabis.
Illud praeterea, quod non est corpus, oportet
Aut nihil, aut mens sit: neque enim queat esse quid ultra,
Percipio; at supra Summum nihil esse negatum est;
Spiritus illud erit quapropter Vitaque Mensque.
Immutabile item, quia Summum est, Numen oportet
Esse: suis etenim quodcumque e finibus exit
Mutatum, certe in melius, contrave, necesse est
Vertat se in pejus; quod Summum utrumque refutat.
Adde, quod hoc fines nullos habet, unde recedat
Egrediens; nec habet, quo se deferre, quod ipsum
Non sit idem, possit: quare immutabile Summum est.
Et pariter debes proinde immortale fateri.
Qui tibi possit item Pulchrum Verumque Bonumque
Non id, quod Summum est, summa ratione videri,
Si quidquam est usquam pulchri verique bonique,
Tale quod ex aliqua saltem tibi parte videtur?
Adde, quod et caelum et terras pelagusque profundum
Et quocumque oculos circumfers, numine complet
Immenso locus ipse sibi Deus, omniaque uno
Continet amplexu, sed non extensus, ut aether,
pagina 17
Per loca, qui circum mundi latera omnia fusus
Stelliferi ad metas extollitur arduus orbis,
Sic tamen, ut teneat majori parte loci plus,
Parte minore sui minus, et non omnis ubique.
Omnibus omnis adest Deus, et videt omnia passim
Nuda et aperta sibi , quae rerum cumque geruntur,
Queis sunt cumque locis; nil possit ut illius usquam
Effugisse Potestatem, longeque recêsse.
Scilicet haec summi natura immensa requirit.
Quin etiam aeternum, quod Summum est, esse fateri
Cogimur. Ante pedes (da sic colludere paulum)
Illius ante pedes fractis inglorius alis
Annus, et immotum jacet alta per otia Tempus:
Tempus enim fit, ubi quid nos mutarier ipsis
Cernimus in rebus: transactum dicimus esse,
Quod fuit ante, nec est in re, quae mobilis extat;
Ac tum deinde, quod instat, in illud prospicientes,
Est nec adhuc in re, venturum nominitamus.
Scilicet intra nos tum percipiamus oportet
Notitias aliis alias succedere: tempus
Novimus hinc; prima hinc ejus mensura fluentis.
At, quoniam, ut supra docui, immutabile Summum est,
Nec divina quies motu variatur ab ullo,
Temporis est expers etiam aeternumque repertum:
Scilicet immotum non unquam elabitur illinc
Praesens, dum felix et tota simul fruitur se
Vita carens pariter fine omni principioque.
Hinc quoque perfacili poterit ratione patere
Esse infinitum, quod Summum est; non numerorum
More, quibus serie permagna quamlibet auctis
Adde unum, crescent; uno minuentur ademto.
Quin magnum poteris guttatim tempore longo
Exhaurire, licet terram circum ambiat omnem,
Oceanum, quia habet, quod sese {siniat}, ultra.
pagina 18
Nunc, extra Summum quoniam nihil esse viddemus,
(Nec foret id Summum, si quid finiret id extra)
Non habet extremum: nullo ergo fine tenetur.
Unde animo tollas quantumvis, non tamen illuc
Pervenies, ut non infinitum usque relinquas:
Nam Summum est sine fine, sibi par denique semper.
Non alibi inquiras, quid sit Sapientia: nusquam
Illa, nisi in Summo est; quod, cum se noverit intra,
Omne quod est, novit: quare Sapientia summa est
Infinitaque Mens, hujus cui scena Profundi
Tota quidem paterit, quam vasta est quantaque tota.
Haec rerum formas cunctarum continet in se.
Proinde quidem, semper cum se tueatur, oportet,
Quarum habet exemplar, videat res semper ut omnes,
Quaecumque existunt, quaecumque existere possunt.
Da paulum ex humili mihi nunc consurgere mente,
Alma Fides: neque enim Naturae luce patescunt
Omnia, quae tute non ignorare sequentes
Concedis sancto perfundens lumine corda.
Non ego te e caeli regionibus ostentantem
Lumen inocciduum Veri mortalibus aegris
Usquam amittebam dubiarum in nocte viarum,
Notitiam ante omnem quas sponte ingressus inibam.
Ipsa doces, Numen, dum sese conspicit intra
Contemplans summam Naturam et id omne quod Ipsum est,
Par sibi quod genuit Verbum, foecundaque semper
Mens generat, semper sese quia conspicit intra.
Hanc Prolem Pater aeternum complexus amavit,
Illa quoque aeterno in genitorem fertur amore:
Hinc ab utroque simul sed par procedit utrique
Dius Amor: sic se foecundam reddidit illa
Impare sed numero simplex natura, tribusque
Constat at una manens, aliusque aliusque, sed unum
Omnes sunt pariter, naturae simplicis omnes.
pagina 19
Tallia velle animo sed vestigare sagaci
Funditus insanae nimia est audacia mentis;
Interea tanto quam prae fulgore necesse est
Caligare mage, et preperire in luce tenebras.
Et jam, quod superest, pergam contexere dictis.
Praeterea summi debet Natura videri
Numinis Omnipotens, ut possit, quodquod in illa
Menta gerit, facere: at rerum gerit omniparentes
Cunctarum formas; quare omnia posse fatendum est.
Non illi labor ullus erit facere atque creare;
Nam, quaecumque velit, subito facta atque creata
Exoriuntur, et e nihilo venientia constant.
Nec mora, quod libuit (satis ipsi velle) peractum est.
Nec finita potest potremo mens cohibere
Summum infinitum: nam, si comprenderet ipsum,
Non infinitum Summum foret, ipsave contra
Non finita. Vides, pariter quam pugnet utrumque.
Nos itaque a Summo tantum distare necesse est,
Quantum infinita inter se ac finita Potestas
(Quod ratio cohibet mensurae nulla) recedit.
Pro! mentes hominum ignaras, pro! quantula norunt
Caeca magis caecis avibus, quae nocte vagantur,
Pectora: at aërias affectant pennipotentum
Ire vias, magnique cacumen prendere caeli.
Hinc se illi a vili cupiunt secernere vulgo
Sublimes, spretis aliis, alteque locari.
Reptantes nec humi sese agnovere, suisque
Haerentes tenebris ausu contendere vano.
Aequius a parvi cum Pastor vertice collis
Jactet se spatio propiori cernere Solem,
Quam qui humiles campis sedere aut vallibus imis;
Cum magis ad Solem collati et sidera distent
Illi inter se, quam Sapiens a plebe minuta,
Si simul ad Summum collati respiciantur.
pagina 20
Haec si pernosces perfunctus carmine nostro,
Quod tibi de Summi natura concinui, quo
Firmius haerescant animo res, insideantque,
Caetera perfacili poteris cognoscere nisu,
Nam veluti excelsi qui clivum montis anhelans
Difficili ascensu Sole impendente per aestum
Vix tandem exsuperarit, et est jam rupe potitus
Suprema, fessus quamvis et languidus artus
Convertens oculos huc illuc detegit omnem
Subter planitiem camporum et vallium opaca,
Nec non et longo spatio diducta locorum
Prospicit et pelagi fluctus urbesque lacusque
Fluminaque et longo fugientes ordine montes;
Nec clivo superest ullus labor exsuperato:
Sic postquam tibi, quod multum referre videbis,
Constitit esse Deum, Naturaque summa reperta est,
Caetera perspicua poteris, quaecumque supersunt,
Luce palam cognosse; velis convertere tantum
Huc aciem mentis, quo te mea dicta vocabunt.
Quare age, corporea quae praedita mole videntur,
Pervideamus, utrum constantia sint in rebus.
Principio, semper cum mentem ad corpora verto,
Nil aliud novi naturam corporis esse,
Quam quod se simul in longum atque extendit in altum,
Et latum pariter constat: neque fingere possum
Illius usque adeo minimum extremumque, quod ullas
Non habeat partes, quarum altera non sit ad ortum,
Non sit ad occasum versa altera, tum quibus imam
Respiciat terram, et quibus aurea caeli.
Tactu id saepe licet, quodcumque est, sensisicisque
Usurpare oculis nequeam; tamen usque necesse est
Partibus extensam naturam corporis esse.
Hinc mihi perspicuum est existere corpora posse:
Namque quod extensum est, ulla ratione videri
pagina 21
Haudquaquam oppôstum poterit tibi discrepitansque
Existentibus a rebus, non possit ut unquam
Esse, quod extensum est: igitur dum constitit illud
Posse existere, erit revera extare probandum.
Et primo tactu contingere plurima saepe,
Cernere res coram, sonitusque audire videmur.
Et licet hic sensus nos intra in mente genatur
Omnis, ut audire est nimirum, resque videre,
Tangereque: in plures quoniam se vertere formas
Mens potis est, dum res varias ratione revolvit
Non una, verum varianti multiplicique:
Saepe tamen sensu, quae non velit ipsa, reluctans
Percipit, ut propiore manus cum laeditur igne.
Non igitur, quamvis mens omnia sentiat, omnis
Ipsa sibi causa est sensus: quare esse fatendum est
Quiddam extra, sensus quod concitet impellatque:
Quod porro extensum nisi sit, non possit, opinor,
Hac ratione animum pariter sensumque movere.
Corpora sunt igitur, quae nos extensa vocamus,
Et vere existunt in rebus, certaque constant.
Tum, quando sensu semper constante vigemus
Res circa, rerum si nil existeret harum,
Et nos perpetuo proin tota denique vita
Erraremus eas revera extare putantes,
Gauderet nostros falsis illudere sensus
Numen imaginibus; ratio quod vera refutat,
Qua prius esse Deum docui Verumque Bonumque.
Constantes igitur quae nos extare videmus
Corpora per sensus, eadem illa extare necesse est.
Et quia, quae nosmet circumstant corpora, eosdem
Semper per sensus variis distantia formis
Inter se, et longe in multis diversa videntur;
Illud erit, quod idem, dum magnis partibus extat
Corpus et innumeris, vario harum conciliatu
pagina 22
Ordine contextu et motu variare figuras
Debeat, atque alia, in quibus haec differre videmus
Ante oculos posita, atque ideo diversa vocamus
Inter se; quamvis unum sint omnia corpus,
Unum sint pariter corpus, quod dicimus Omne.
Omne vocamus enim, multis e partibus aptum
Digestumque bono quod convenit ordine in unum.
At variant partes; alba haec, ea nigra videntur;
Multa moventur item, velut ignis; multa quiescunt
Concreta solidaque magis constantia mole;
Altera sicca magis sunt; ast humentia contra
Altera: multimodis sic distant corpora formis,
Corpora, quae partes unius diximus Omnis.
Namque sua sunt pro natura convenientes
Quaeque sibi sortita locos dispôstaque tali
Ordine, ut efficiant, unum sint omnia corpus,
Unum sint pariter corpus, quod dicimus Omne.
Contemplator item, sic quoddam semper adesse
Nobis corpus, uti quo tandem cumque locorum
Progrediamur, id assidue comitetur, et unquam
Non absit longe a nobis, ut multa, relictum.
Quin super auxilio est, quoties tentare quid extra
Collibuit; motu illius quaecumque movemur
In loca; at immoto pariter consistimus illo;
Illo oculos tuimur circum reserante; per aures
Illus audimus voces; tum mollia quaeque,
Duraque item, sicccas glebas, frigentia saxa,
Humoremque liquentem opera contingimus ejus;
Et sentimus item per nares ejus odorem;
Ut demum pepigisse queat cum mente videri,
Ut cum affectum aliqua fuerit re protinus ipsa
Adsit ibi excubiis veluti Mens excita vimque
Excipiat sensu quamvis invita molesto
Ictum erit immiti graviter si vulnere corpus:
pagina 23
Mulceat at suavis placide transmissa voluptas:
Inque vicem motus animi, mentisque sequatur
Imperium corpus subito parere jubenti,
Temporis inter nil videatur ut esse, paratum.
At nulla hoc peragi posset ratione profecto,
Isto ni penitus mens sit cum corpore juncta,
Ut tali simul e consensu prodeat unum,
Unum id, nos Hominem quod dicimus esse: duabus
Quapropter naturam Hominis constare necesse est
Rebus, nimirum quae sunt corpusque animusque
Inter se pariter conjuncti et conciliati.
Hoc poterit sese pacto cognoscere quivis
Esse Hominem: sed quid certa ratione putandum
De reliquis, Homines pariter quos credimus esse,
Accipe. Non vultus non membra simillima nostris,
Non quod respirent auras, quod edantque, bibantque,
Atque pari nostra motu moveantur, et ipsis
Quod resonent verbis vocum flexuque moraque
Distinctis, facient, merito dicantur ut esse
De genere humano; quoniam nil detegit horum
Intus inesse animam; nam posse hos ire videtur
Corpus item in motus, sine vita quamlibet extet.
At neque quod vitae nimirum inimica videntur
Longe aversari fugiendo incendia dira
Serpentumque truces iras malasque leonum
Sanguineas tristemve ex alta rupe ruinam,
Nec quod praeterea sibi convenientia quaerunt
Sectando ardorem per brumam umbrasque per aestum.
Ullum animi praebent intus ratione vigentis
Indicium; fieri quoniam ratione remota
Cernimus illa eadem: longe aversantur arenas
Frumenta; at crescunt saxosis montibus Orni;
Flumina amant Salices; quaerunt sibi frigora Taxi:
Nec tamen in plantis animus ratioque videri
pagina 24
Debet inesse, licet sibi convenientia poscant,
Adversaque loci natura sponte recedant.
Adde, quod, ante oculos prope si crepitantia pulsu
Aera sonent, inopinaque lux vibrata coruscet,
Sponte repente sua subitum clauduntur ad ictum
Lumina, ut hinc animam nunquam deprendere possis.
Ut demum invenias, quod aves reperire, sagacem
Advertas animum, quod cum audis saepe loquentes
Coram Homines, vocem non tantum percipis illam,
Cujus in aëre consistit natura agitato,
Verum etiam vocis sub signo nomina rerum,
Notitiaeque tuae bene respondentia verba:
Tutemet haec eadem quoniam es tibi conscius esse
In te mentis opus tantum, fateare necesse est
Hac ratione, aliis etiam vivata quod adsit
Vis animae, per quam fundant ea verba, quibus res
Significent tibi non temere, ut vesania mentem
Percussit quibus, aut sopitos somnia ludunt,
At ratione animi certa penitusque valente.
Sed si sorte putes nihil horum a corpore posse
Non fieri, horarum numeros et ut indice certo
Monstrat, et ut sonitu dat tempora scire per aures
Constans aut ferro aut dentato machina ligno
Prorsus corporea et non ullo praedita sensu;
Sic quoque si, humanum quod corpus nominitamus,
Esse putes adeo digestum dispositumque,
Ut per se voces, quas non intelligat ipsum,
Edere possit, uti digitis pulsata peritis
Vocalis cithara, aut silvestris fistula cantus
Dat ventis animata, licet non audiat ipsa,
Quod canit; haec, inquam, fieri si forte rearis,
Falleris, et vera procul a ratione recedis.
Illa etenim moles motus constanter eosdem
Temporis, et numerum servabit in ordine primo:
pagina 25
Nec quascumque voles horas pro tempore quovis
Illa tuo dabit arbitrio, sed quas feret intus
Dispositae: inter se contextus materiaï.
Nonne vides contra, quam a certa lege solutae
Temporis, humano voces quae ex ore feruntur,
Sint, et quam propria se libertate moventis
Causae a principio procedant interiori?
Quilibet apta tibi reddet responsa petenti
Quidvis, cum libuit; rationem inquirere noscet
Deducens {alid} ex alio, pravisque relictis
Esse bonum dicet sectandum praeque ferendum,
Dicet item, quid sit pulchrum, quid consonet illi
Veri notitiae, quam nos in mente tenemus.
Denique multa tibi regionum, quas peragravit
Intervalla vias caelum moresque virosque
Narrabit memor; ac queiscumque vacaverit, artes,
Scilicet arma tibi ventosque marisque procellas,
Astrorum cursus itidem memorabit et alto
Mensuris comprensa suis labentia caelo
Sidera; nec doctae deerit facundia linguae.
I nunc, et, simili quos cernimus esse figura
Nobiscum, obsistens rationibus esse repugna
De genere hoc Homines, qualem es te conscius esse.
Nunc age, et omnigenûm quae constant corpora rerum
Omnia non semper saeclis aeterna fuisse
Innumerabilibus, sed quae Divina Potestas
Ipsa prior cunctis et per se prima creârit,
Percipe. Quaecumque in rebus constare videntur,
Non sunt Summa; etenim Summum est, ut diximus, unum,
Quod per se nullius existere debet.
Ast hoc omne, quod est non summum, non erit unquam
Per se extans: opus est igitur, natura quod ejus
Pendeat a Summo: porro quia pendet ab illo,
Principium tenuisse sui videatur, oportet,
pagina 26
De nihiloque creata, nec usque aeterna fuisse.
Quapropter, qui cunctarum primordia rerum
Esse aeterna ferunt, per seque existere posse,
Insanire putem priscorum corda Virorum,
Quorum cum primis Epicurus Democritusque est
In patriis ambo viventes molliter hortis.
Hi licet a vera lapsi ratione ferantur
Egregie multis in rebus, ob id tamen unum
Magnopere errantes merito insanisse videntur.
Haud aliter quam qui suspensam stare catenam
In liquido tantum velit aëre, tentet et auris
Innixam fabricare domum atque educere caelo.
Neve Deum mihi jam pergas contendere, rerum
Quidquid id est, potuisse aeterno educere ab aevo,
Aeternasque ideo res omnes posse videri;
Ut, licet a Solis claro lux profluat orbe,
Aeternus si Sol, etiam illa aeterna fuisset:
Non lux Solis enim diversa constat ab illo
Natura; siquidem naturam utriusque patebit
Perpetuo in motu consistere particularum.
At contra Summum longe longeque remotum est
Rerum a non summa natura; proinde videri
Si queat haec pariter semperque aeterna fuisse,
Nonne pari ratione queat quoque summa videri?
Quod quoniam pugnat, pariter pugnare, creatae
Quae fuerint quondam, aeternas res esse, necesse est.
Aeternum summae quapropter totius Omne
Non fuit; ast illam semper Deus infinita
Natura excedens durando vincere debet.
Non minus et , per quem rerum natura creata est
Omnis, uti maneat, servari debet ab illo.
Nam veluti aetherio perfusi lumine campi
Aëris et vitrei fluctus maris et sola terrae
Non possent lucem e caelo servare receptam,
pagina 27
Usque novum nisi Sol largiri haud {definat} ignem;
Omnipotens ita quae primo dedit esse Voluntas
Rebus, perpetuo maneant ut deinde creatae,
Desinere haudquaquam semper res debet easdem,
Ut sint, velle: igitur nihil est servare creata,
Nimirum quam perpetuo semperque creare,
Ut sic longa queant durando vincere saecla.
Illud in his tibi erit minime mirabile habendum,
Quod, velut effigies e marmore sive elephanto
Aut aere aut ligno multam confecta per artem
Stare diu valet, atque aevi contemnere vires,
Quamvis docta manus signo procul absit ab illo
Artificis qui finxit opus, quoque non ita possit
Copia cunctarum haec rerum per temporis omnes
Circuitus per se constans servataque egere
Jam nihil Auctoris, qui primum existere fecit:
Namque horum ratio patefit diversa profecto.
Non manus Artificis penitus consistere fecit
Omne, quod in signo est, nec ab omni parte creavit;
Materies etenim signi omnis constitit ante
Aut inter silvas foliis et cortice tecta,
Aut inclusa ima terra Pariisque rigens in
Rupibus; utque prius, quam formaretur in ora,
Indiga nil artis potuit constare, necesse est,
Post etiam ut possit, formam nil praeter inanem
Dante manu: at quoniam, quanta est, a Numine tota
Constitit haec penitus rerum Natura (neque unquam
Quîsset enim constare secus) fateare necesse est,
Ejus quod sit egens, ut constans incolumisque
Servetur pariter: nam si subtraxerit illud
Velle suum, in nihilum revoluta repente rediret,
Inque suo penitus consumta periret inani.
Quod superest, non est ratio scruposa probare,
Provida res omnes, queis jam dedit esse creatis,
pagina 28
Perpetuumque creat servans, Divina Voluntas
Ordine quod suavi regat et ratione potenti.
Principio, omnigenis constat de partibus Orbis
Ignibus atque undis et mobilis aëris auris
Et solida pariter terra; quae singula cum sint
Distantem longe naturam, ut cernere cuique est,
Sortita, haudquamquam formam coalescere in unam
Convenienter et inter se connexa ligari
Per se fortuitis potuissent motibus unquam,
Ni Chaos hoc ingens atque haec variantia rerum
Suprema tum primum a Mente diremta fuisset
Formarum aeterna ratione et lege suarum.
Nec sic diversae possint res continuato
Ordine temporibus certis spatiisque moveri,
Certaque Naturae non unquam in foedera ferri,
Ni vigil intera Mens excubet arce Pronoeae,
Instabilesque regat stabilis res, atque reducat
Sub leges per se pugnantem legibus Orbem,
Discordesque liget concordi foedere patres.
Praeterea, Mundo fieri quodcumque videmus,
(Nubila enim fiunt et agentes nubila venti
Et tempestates caelo terraque coortae,
Per campos late fruges arbustaque crescunt,
Alituum proles generetur quadrupedumque
Necnon squammigerûm nec non serpentia saecla
Humanumque genus, sic damna perennia vitae
Ut possint auctu pariter reparare perenni:
Multaque de genere hoc nova mundo suppeditantur
Enascentia, uti lapsis succedere possint)
Id rerum sine motu infraque supraque meantum
Haud ullo fieret pacto: quapropter inesse
Corporibus debet motus, quando omnia motu
Nascuntur, pereunt, mutantque locum atque figuras.
At motum hunc per se non possunt corpora habere,
pagina 29
Nimirum nostrae quae scimus corpora menti
Verti in notitiam non ullo praedita motu.
Sint ea magna quidem, sint contra tenuia longe,
Ut libet, aut triquetra aut quadrata rotundave ponas,
Plena foraminibus multis condensave; nunquam
Efficies, per se sit ut illa necesse moveri.
Non se igitur possunt, alio nisi mota, movere.
At porro causam hanc motus fateare necesse est
Esse Deum, quoniam non possent illa moveri
Diversis translata locis, nisi semper ab illo
Diversis eadem illa locis sarvante creentur.
Quare cum peragi videamus cuncta movendo,
Omnis qui motus causa est, agat omnia, oportet.
Hinc facile agnosces, quam scilicet avius erret,
Qui penitus nulla fretus ratione fatetur
Semina cunctarum per se genitalia rerum
Aeternos ire in motus semota quiete,
Quique ea summaï partem contendit in unam
Ferri: at cur potius nullo impellente ferantur
Illuc, non alio, non partes undique in omnes?
Errat item his addens aeterno ea percita motu
Saepe in concilium genitale coire, suoque
Edere res omnes concursu, ut caeca tulit sors;
Nimirum sic et terram mare sidera caelum,
Quae nos incolimus, quae sic digesta tuemur
Ordinibus numeris, sine lege sine arte coorta
Tantum materiae confuso conciliatu.
Quae fieri si posse rear, num sanior essem,
Quam si posse rear fieri, quod nescius artis
Contrectans varios caeca quis nocte colores
Colludensve super puerilis dextera telam
Possit Apelleas casu simulare figuras,
Reddereque humanos vultus aut Numina Divûm
Sacras inter ebur gazasque locanda per aedes?
pagina 30
Possit item vocum, constat quibus Ilias omnis,
Fortuitis elementa modis congesta capaci
Projicere ex urna tabulam super, omnia ut illo
Sic coëant casu, ut versus ex ordine reddant
Maeonios, iramque trucem noscamus Achillis,
Hectoraque immani flagrantem Marte legentes,
Atque immixta dolis certamina Grajugenarum
In Trojam, Paridis quae accendit perfidus ignis?
Non igitur, quamvis quoque multis semina rerum
Ex infinito ferrentur percita plagis
Conciliorum infinitum genus experiundo,
Unquam congruerent inter sese ordine tali,
Qualem sortita est haec rerum Summa creata:
Qui queat ut fieri, rationem consiliumque
Altius humano divinam denique Mentem
Postulat, ut penitus nulla erret ab ordine parti,
Quo neque per coetus aeternos deveniet fors.
Porro terraï num qua sunt parte reperta
Edita fortuito concursu particularum
Unquam Templa Domus Urbes atque Oppida multa,
Qualia visuntur nimirum condita nostra
Arte hominum? Quaenam mirandum hoc protulitaetas?
Quisve adeo insanus posse haec contingere dicat?
Ergo opera haec hominum nequeat si denique caeca
Fors simulare, queat subito velut arte magistra
Id facere, humanam quo non pertingere mentem
Noscimus? Ipsa queat nempe haec rationis egestas,
Quae ratione quidem miramur condita summa?
Praeterea in coetum si semina convenientem
Sunt conjecta semel, cur tandem continuata
Ordinis haudquaquam discedunt a ratione?
Quodque semel potuit Fors, num semper sibi constans
Efficiet? motum stellis servabat eundem?
Vere dabit semper flores de semine certo?
pagina 31
Plantarumque genus fota tellure novabit?
Ut neque robora roboribus prognata vetustis
Distent, atque oleae crescat de stirpe virentis
Non ulmus non celsa abies non vitis Iacchi,
Ast olea et ramis et trunco et fronde priori
Assimilis? nihil ut mentita immensa vetustas
Sit rebus, quascumque novat? nihil innumerarum,
Quas Fors condiderit, rerum omni de genere unquam
Mutatum exierit de sinibus, omnia quando
Fors incerta regit, quae quanta vi peragantur
Consilii, nostra non est pertingere mente?
Aspice praeterea passim genus omne animantum,
Quotquot aquas caelique vias terramque frequentes
Concelebrant, quod opus! quanta ars elucet in illis!
Inspice parvarum tam tenuia texta volantum,
Si tamen has ullis quis sensibus usurpare,
Vermesque innumero numero quoque lumina nostra
Plane elabentes animo mirante recense:
Qui, quoniam vivunt, nervos et sanguinem et ossa
Fibrasque et venas debent et viscera habere,
Non secus ac Elephas aut Bos aut fortis Equi vis;
Quas res in magnis adeo constare minutas
Miramur, neque nostra imitari possumus arte.
Hunc igitur tenuem contextum, haec corpora parva
Condere nec primo potuit fors, nec potuisset
Semper eodem eadem constans servare tenore.
Quare opus est etiam atque etiam fateare, quod omnis
Haec rerum Summa a suprema Mente regatur.
Hic tibi multa quidem falso conficta feruntur:
Nam, quia dant motus occultis plurima causis,
Hoc genus est herbas de terra exire recentes
Post hiemem, aestivis augeri a Solibus, et jam
Aetatis firmas maturae sumere vires,
Omnibus his terra succos alimentaque rebus
pagina 32
Submittente locis aptis et tempore certo;
Exin Naturam nos appellare solemus
Communem veluti Matrem, quae provida cunctas
Cum populis urbes plantasque amplexa ferasque et
Squammigerum genus et volucres alit ubere multo;
Nec non et subter telluris viscera lapsa
Flumina dat multis excurrere fontibus extra,
Succenditque locis multis sola, condit et altis
Terraï procul usque reposta metalla tenebis:
Quin caeli magnas extenditur in regiones,
Sole diem et multo collustrat sidere noctem,
Nubibus imperitat, ventos regit, aëra mutat:
Quin et gignendis genitalia semina rebus
Praestat; vique sua foecundat, nutrit, et auget.
Quorum qui nosset bene causas, esse pateret
Naturam (quamquam maternum nomen adepta est)
Nil nisi protelum causarum continuatum,
Quae per se facere haud quidquam potuere, sed omnes
A prima pendent Causa, quae singula per se
Et movet, et facit, ut moveant; velut ipse catenam
Si parte ex una teneas, agitesque, necesse est
Annellos per pendentes ad caetera motus
Ordine demisso descendat, qui tamen idem
Ille erit, a dextra qui fit se sponte movente,
Quamvis per medios annellos manet ad imos.
Quin ipsum hoc, seriem quod dico continuatam
Causarum a prima, dici ne forte rearis
Propterea, credas revera in rebus ut illas
Esse; licet videnatur enim res saepe movere,
Haud tamen ut moveant, illis largita profecto
Vis ulla est; verum sancitae a Numine leges
Cum poscunt motum, res quaeque moventur ab Uno,
Quod primam dixi modo Causam; namque ita fuêrunt
Dicere; cum certe non prima, sed unica constet.
pagina 33
Quare opus est, caveas, Naturae ne tibi nomen
Sit fraudi, fuit ut multis, qui plurima rerum
Dum fieri in terris pariter caeloque tuentur,
Omnem vim rebus Naturam suppeditare, et
Omnia divino fieri sine Numine rentur.
Usque adeo ignaros abducit devius error.
Praeterea ignotis causis quaecumque videntur
Incertisque locis fieri nec tempore certo,
Quae possunt quoque diversa ratione geri res,
Fortunae referunt. Quoties laudare fecundam
Audi Dites, et magnam dicere Divam
Marmoreis dignam templis et thure Sabaeo.
Contra alii tristes in eam convicia jactant Note: 1090
Saevam appellantes excordem e semine diro
Eumenidum. Veteres illam cecinere Poëtae
Incertam vultu pedibusque globosa prementem
Cumque suo ruitura volumina pondere, et orbes
Volventem ambiguos dextra laevaque rotarum,
Saepe quidem multos opibus pollere docentes,
Ima qui nuper fuerant in plebe locati,
Et, modo qui magni Reges, vix jam ultima vitae
Servare amissis aliis sibi; discere ut inde
Possint non opibus non illi sidere regnis,
Ignotaque sati haud animum demittere terra;
Discere praeterea, non haec bona posse beatos
Efficere unquam homines, quae puncto tempore possunt
Elabi, et vacuam potientis linquere dextram.
Illa eadem Assyriis quondam Persisque relictis
Et leviter Macedûm res pervolitavit et arma
Fertilis Aegypti; celerique citissima cursu
Regna peragravit Syriae Boreamque nivalem
Algentesque Getas et Mauros sole perustos,
Et Latinum Imperium provexit, et extulit alte
Denique de magno ruituras culmine Vires.
pagina 34
Nac tandem positis usquam talaribus alas
Exuit, aut stabilem fixit mansura locum, quo
Exorata velit populis decedere nunquam.
Haec licet egregie vulgo disposta serantur,
A vera ratione tamen sunt usque remota.
Omnis enim Mundo, quaecumque inopina videtur
Forte tibi res accidere, haud unquam quit oriri,
Rem nisi praecedat sua causa; ideoque necesse est
Nil temere exoriatur, et intereat; licet ipsi
Nec quod principium quimus novisse sit ortus,
Nec quae discidium pariat res, dissolüatque.
Illud in his iterumque tibi est iterumque cavendum;
Dum moneo, ne quid Fortunae fortuitisque
Casibus attribuas, ne te in contraria vertas,
Et Fatum in rebus non evitabile Fatum
Protinus admittas; semper florentis Homeri
Ut Musa aeternis exponit versibus edens.
Pelides Socios mortemque ulturus Amici,
Quem bello ereptum flêrat noctesque diesque
Insedabiliter, dum fertur in Hectora magnum
Aere nitens supraque Viri caput arma coruscans,
Accepit longam dextra omnipotente sagittam
Juppiter et sancta Astraeae praescripta secutus
Hinc atque inde pari intervallo sata Virorum
Utraque suspendit visurus, quem velit illo
Tempore Parca mori: tua sed graviora fuere
Priamide infelix; Libitinae in tristia regna
Lanx tua non alio librata a pondere mersa est:
Eripere extremi nec te contra ultima Fata
Juppiter Omnipotens valuit de saucibus Orci,
Nec quotquot Trojam te Numina quotquot amârunt.
Quaenam igitur Divis fuerit servata potestas,
Illos si supera Fatum est? Cur magna vocentur
Numina, si multa invitis plerumque geruntur?
pagina 35
Haec leviora:etenim manifesto tendere bello
Saepe quidem multos videas in provida Mentis
Consilia aeternae, atque antiquo more Gigantum
Conari rerum Dominum exturbare potenti
E solio, rapere et mundi quas flectit habenas,
Scilicet ut vita sic liberiore fruantur
Impia Gens; tanta est scelerosae audacia mentis:
Quod metuunt, tollunt Numen, longeve remotum
A nostris arcent rebus nil scire volens, ne
Infestet dolor aut aeternam cura quietem,
Ac si, quod Summum est possit non omnia scire,
Aut summam res ulla queat turbare quietem:
Justitiamque nihil rentur, nisi nomen inane.
Quod si justitia est, dicunt, si denique justus
Rector agit Mundum, et nostra haec mortalia curat,
Unde erit unde, adeo ut vivant impune Nocentes?
Nec pro justitia merces aut praemia dentur
Ulla Bonis? Quin paupertas durique labores
Hos saepe exagitent, contra felicibus annis
Exultent illi regnis auroque potiti?
Scilicet his caelum contendunt impetere ausis.
At veniet tempus, cum expertem consilii vim
Discutiet Pater, atque aeternum in Tartara mittens
Justitiam invitos coget regnare fateri.
Attamen id ne quid nostris rationibus obsit,
Contemplator, uti bene provida cura Medentum
Si noscat, quod pro morbi ratione modoque
Conveniens remedî genus, ut recreata valescant,
Corpora quaeque velint, aliis dant pocula tetra
Absynthî, aut acri saevire in membra videntur
Praecincti ferro laniantes more ferarum;
At mites aliis succos dulcemque liquorem
Nectareum et latices mellis lactisque propinant:
Atque ea cura, etiam si posse valescere nullo
pagina 36
Quem videt auxilio, jactatum haud deserit Aegrum,
Donec frigida mors languentes sopiat artus.
Sic quoque fac reputes hominum mortalia saecla
Posse a suprema curari Numinis arte,
Dum vitae celeres annos hic ducimus aegri;
Nam quis non animo morbis languente laborat?
Postquam autem functi vita frigentia terrae
Corpora liquerimus, tunc omnia denique reddi
Debent pro meritis, queis vita anteacta potita est.
Neu quis ab hac usquam rationum indagine possit
Evasisse loci, penitusque ex parte perire
Omni Hominem dicat, nihil ut super illius extet;
Immortalem Animae naturam simplicis esse
Nunc reddenda mihi est ratio: tu percipe dicta.
E parti naturam Animae quacumque tuaris,
Nil illam, nisi rem quae cogitat, esse videbis:
Nec recipit Mens posse aliud consistere Mentem;
Sive sit illa sciens etenim dubitansve volensve,
Oderit, optet, amet, metuat quoque, gaudeat, atque
Tristetur, semper tamen est, ut cogitet: illo
Tempore quapropter tantum, quo cogitat, extat
Mens tibi, quandoquidem haec Mentis natura reperta.
Sed quaedam tibi forsan in his quaerenda videntur
Rebus, uti penitus, quod dico, agnoscere possis.
Quaeris, materno num clausus cogitet insana
In gremio, aetheriis aut nuper redditus oris.
Tum porro, quanam fieri queat id ratione,
Ut nostri, et quod tum, vere si cogitat infans,
Mente volutatum est, nunquam meminisse queamus.
Ut primum in parvos dispôsti corporis artus
Vis Animae ingressa est, subito jam cogitat infans:
Sed quoniam propter novitatem corporis ejus
Et teneros artus et membra recentia (sensus
Res extra facile ut possunt impellere) semper
pagina 37
Rebus ab externis impellitur atque movetur,
Percita Mens illo motu impulsuque tenetur,
Nimirum semper sentire coacta dolorem
Sive voluptatem vario pro corporis ictu:
Propterea esse sui compos, in seque redire,
Interdumque vacare sibi nequit. Humida mollis
Porro materies vestigia nulla cerebri
Pressa tenere valet, velut undae inscripta fluenti:
Proin nostri rerumque, in parvo corpore quas tum
Gessimus insantes, nunquam meminisse valemus,
Atque illis vere sine mente videmur in annis.
Est etiam Mens saepe Virum quoque florida ut intus
Evanescere, et extra se videatur abire:
Et, cum vi concussa aliqua mox se ipsa recepit,
Conscia nullarum rerum, quas volverit, illo
Nil egisse recordetur se tempore, nullos
Sopito motus animo sensusque fuisse.
Id fit, ubi rerum multarum copia multa
Multimodis animo simul obversatur oberrans,
Atque levi quaevis impellit tenuiter ictu;
Quamque nequit tum Mens proprio cognoscere sensu
Pro numero ingenti; neque menti singula praebent
Distinctam effigiem, possint advertere ut illam;
Sed confusa videns simul omnia cernere sese
Nil putat, atque ideo velut evanescit, abitque,
Ut queat intra se nil tum volvisse videri.
Quapropter ratio est haec semper vera, quod omni
Tempore, quo Mens est in rebus, cogitet: et ni
Cogitet, existens nulla ratione videri
Possit; quandoquidem haec natura reperta est.
Quod superest, corpus, quod supra diximus esse
Partibus extensam multis rem per loca multa,
Quamlibet exiguum nulla ratione profecto
Jam poterit simplex fieri Mens, atque Animaï
pagina 38
Verti in naturam, et sic res quae cogitat esse.
Namque quod extensum est, partes invertere, formam
Et variare situm, varios quoque reddere motus,
Augeri minui scindi valet, adde alias res
His similes: at qua ratione et quousque secari
Debet, quos unquam motus dare, seque figuras
In quas vertere, uti possit, quae cogitat, esse
Mens, et notitia Veri potiatur et Aequi,
Et Summum Pulchrumque intelligat, Ordinis atque
Justitiae leges agnoscat, gaudeat illis,
Falli indignetur, flagret virtutis amore,
Sidera mensuris caelique coërceat orbes?
Adde alia ipse etiam, Mentis ratione geri quae
Cumque vides: non est ut possis credere non est
Posse eadem extenso peragi haec a corpore, sic ut
Corporis atque animi natura sit una eademque.
Quare Mens non est corpus neque corporis ullus
Est modus, ast longe differre ab utroque fatendum.
Hinc tibi perspicuum est, grajo qui nomine Mentem
Harmoniam dicunt, procul usque per avia ferri
Diversos: quid enim est habitus nisi corporis illa,
Partium ubi inter se nexarum consonat ordo?
At quocumque modo partes connectere pergas
Corporeas, semper distare a Mente necesse est.
Non igitur, vivum corpus quia desint esse,
Aeternos nec tale potest durare per annos,
Mens, erit, ut pariter finito tempore constet,
Et longo extingui tum demum debeat aevo.
Praeterea mors est, seu cum revoluta perit res
In nihilum penitusque a nulla parte superstes;
Seu cum disjunctis inter se disque solutis
Partibus illius congressus disperit omnis,
Constitit unde aliquid jam totum: tertia mortis
Nulla via est. A Mens quoniam est a corpore longe
pagina 39
Distans, extensam pariter non esse probatum est
Partibus aut ullis constantem compositamque.
Non igitur poterit corrumpi, dissolüique
A rerum plagis neque longo vincier aevo.
Dicere at, in nihili quod nostra redire profundum
Debeat exacto tandem Mens tempore vitae,
Desipere est. Quid enim sic omni ex parte peremtum
Occidit usque adeo penitusque revertitur in nil
Rerum natura ex omni Summaque creata?
Quod si Summa manet rerum omnis corporearum
Morte carens penitus, tanto magis inficiandum
Debere omnem Animae naturam nobilioris
Deficere et penitus letho cessare peremtam.
Namque ea non alia posset ratione perire,
Quam si nunc Animam esse volens divina Potestas
Mutetur porro, et ne sit , velit, atque ideo Mens
Concidat in nihilum: sed supra ostendimus esse
Nos tibi quandoquidem per se immutabile Summum,
Certa erit haud unquam verisimile esse putandum
Id summa voluisse Deum virtute creare,
Tempore post parvo quod dein dissolvere vellet.
Nos iterum atque iterum Mentem quapropter oportet
Aeternamque putare immortalemque futuram.
Porro cur vitae frustra felicis amorem
Inseruit Natura animis nil provida nostris,
Cur Veri desiderium succendit inane,
Si ruit nihilum vita privata futura
Mens votis frustrata suis? hic namque, quod optat,
Anxia quo ingenti trahitur dulcedine, Verum
Invenit haud unquam; qua pleno flumine manat,
Attingit modice, et sitiens conviva recedit.
Nec pariter felix valet esse, ubi tempore parvo
Deficiet: quid enim felix, nisi constet in aevum?
Indidit hoc etiam nobis Natura, velimus
pagina 40
Semper ut aeterna per terram vivere fama.
Nosne Deus semper naturaque luderet istis,
Deberet penitus si extingui morte sua Mens?
Praeterea illa animis unde insita poena Nocentum,
Quae miseros, quamvis metuant hic nulla Potentes
Supplicia, et luxu regali corpora curent,
Attamen heu miseros torquet noctesque diesque,
Unde erit? unde sibi mens conscia dissonet illi
Fortunae, et veluti districtus pendeat ensis
In caput, inter opes ea tetro angore laboret?
Nimirum quia nos agnoscere praeque videre
Ipsa facit Natura, quid haec post fata futuro
Pro vita anteacta cujusque paretur in aevo.
Adde Viros, sanctae qui Relligionis amore
Justitiaeque truces iras odia improba saepe
Exhaurire Tyrannorum potuere ferendo
(Audaces solum hic, timidi sed caetera): tantum
Num foret angusto positum sub pectore robur,
Omnem deberent uno finire sub ictu
Si vitam, neque prospicerent, quid deinde merentes
Perpetuo maneat vitae immortalis in aevo?
Denique nullus erit, vel in hac imponere tentet
Re sibi, cui lucro est Animam quoque morte resolvi,
Nullus erit, qui non Naturam vociferari
Audiat intus, uti, cum avulsa a corpore fatis
Mens erit, aeternum tum debeat ipsa manere.
Nec potuisset idem tacite omnibus insinuare
Usque sibi concors Natura, errore nisi omni,
Nimirum quod nos semper docet illa, careret.
Scilicet emissas nervo stridente sagittas
Unam si videas semper contingere ferro
Omnes rem, dubio procul esse fateberis illam
Erectam in signum, quo ferrum missile tendat.
At pueris, inquis, pariter cum corpore crescit
pagina 41
Mens, et ubi vires firmat robustior aetas,
Consilii constans etiam illa animique vigore est:
Obtusis demum quassati ubi viribus artus
Jam cecidere senectutis sub mole labantes,
Deficit Ingenii vis, et Mens lapsa senescit:
Haudquaquam videas rationum id demere pondus,
Foedere si tali Mentem cum corpore junctam
Agnoscas, tali consensu, subsit ut omne
Imperio Mentis corpus, motusque det illos,
Quos in membra Animae velit exercere Potestas;
Inque vicem sit opus Mentem sentire valentes
Corporeos ictus, et ad omnes evigilare
Illius impulsus, ut talia cogitet ipsa,
Qualibus afficitur conjunctum foedere tali
Corpus ab externis plagis: ideoque vigenti
Corpore Mens vigeat, languenti langueat illo.
Inde fit, ut, vini cum venas vis penetravit
Acris, et ardorem per cunctos dididit artus,
Sanguine turbato turbetur vis animaï,
Claudicet ingenium, madeat mens, impediantur
Notitiae rerum cum libertate, neque ulla
Denique vi sibi Mens constet, sed ad omnia praeceps
Id facere impellat, fieri quod non pateretur
Incolumis, retegat secreta, nefandaque prodat:
Usque adeo vini vehemens violentia Mentem
Percutit interdum, brevis ut vesania fiat.
Hujus item rationis erit vesania jugis.
Adde gravis [somnum] lethargi, et caetera; quorum
Vis Animam et pariter corpus perturbat, ut acri
Jactentur pariter morbo, pariterque valescant.
Nimirum quia juncta suo cum corpore Mens est
Illa lege, pati plagas ut corporis omnes
Debeat, et motus ejus sentire valentes.
Foederis hanc legem, qua rerum discrepitantes
pagina 42
Sunt inter se naturae per mutua nexae,
Corpus uti atque Anima est, sanxit Deus; unde habet omnes
Et sensus Anima, ipsa suos et corpora motus.
Sunt tamen hic, facili qui non ita tendere gressu
Sese posse putant, quo se purissima Veri
Ostendit Regio; sed sentibus omnia duris
Aspera confingunt, glomerantque per ardua gressus
Difficiles, nimiumque vias scrutantur iniquas,
Qua vix sint aditus ulli: res plena laboris
Errare ambagesque sequi, res plena pericli est;
At contra pronum ac tutum decurrere recta.
Ergo hi non Animam jungi cum corpore rentur,
Non agere et fungi sese inter posse vicissim
Naturas tam dissimiles, sed quamque sine ullo
Alterius respectu, et opis nullius egentem
Per se, quidquid agit, facere, et sua munera tantum
Exercere, ut fert intus cujusque potestas:
Dum vult nimirum, dum percipit ipsa sua vi
Mens intus, proprios educit et elicit actus
Ordine perpetuo nexos, quem nulla potest vis
Vertere; namque statu de primo, cum fuit orta,
Ilicet exoritur ratio, cur deinde sequatur
Alter et hinc alter status ejus, et usque perennis
Illorum series certa ratione fluentum
Quapropter nihil in Mentem de corpore migrat;
Nam si vel nullum corpus foret, haud minus illa
Omnia perciperet, quae percipit, omnia vellet,
Quae nunc velle vides, naturae nempe suae vi.
Praeterea humanum componunt talibus illi
Corpus principiis, ut caetera corpora quaevis,
Ollis ut per se quaedam vis insit agendi.
Ergo non alios motus fluere inde necesse est,
Verum quos tantum fluere inde videmus, eorum
Ut fert natura et contextus principiorum,
pagina 43
Scilicet in quovis ratio indita corpore quaedam est,
Ex uno transire statu qua deinde per omnes
Ordine perpetuo se debeat excipientes.
Quare cum nostro fiunt in corpore motus,
Ut cum oculos circum, seu crura manusve movemus,
Tantum corporea a natura educier illos
Est opus, ut fierent Anima quoque sponte sine ulla.
Haud Animae est igitur quidquam, dum talia fiunt,
Quamvis ipsa velit tum crura manusve movere
Aut oculos; a se quia non haec mutua pendent,
Sed simul existunt tantum, recteque vicissim
Respondent. Facile id fuit Olli, quem penes omnis
Rerum, quas fieri nil pugnat posse, Potestas
Infinitarum. Quapropter id eligit idem
E numero tanto, Menti quod consonet apte,
Corpus; ut hinc motus ejus videantur oriri
Mentis ab imperio, rerumque a corpore nasci
Notitiae, et partem nostri se mutua quamque
Afficere inter se; cum nullum jungat easdem
Commerci genus et nullius foedera legis.
Quae cum audis, licet in multis male tuta videri
Haec possit ratio atque incerto pondere nutans,
Illa tamen vehementer ob id suspecta necesse est
Sit tibi, quod tanto fuerit quaesita labore
Tam procul, et tantos per flexus ducta per orbes,
Ut se ipsa impediat facile, involvatque tenebris.
Nempe hic ingenium prius admireris et artem,
Ullam quam retegas speciem aut vestigia Veri,
Cujus forma quidem simplex se lumine prodit
Ipsa suo, quoties visum convertimus illuc.
Ergo harum Inventor rationum plurima profert,
Hoc genus, ostenditque suae par mentis acumen
Omnibus in rebus; seu cum probat omnia certis
Corpora principiis componi, quae tamen ullas
pagina 44
Non habeant partes, natura at simplice constent,
Unde fluunt, quaecumque cluent in corpore quovis
Officia, atque illis, qua fiant singula, agendi
Esse potestatem quandam, sed cuique suam, ne
Sint prorsus paria, at varie discreta vicissim,
Ut numeri, inter se; varias componere possint
Ut rerum formas; neque possint incolumi re
Permutari, et eundem in ea servare vigorem:
Seu probat ille etiam, haec magni cur machina mundi
Non melior, quam fit, queat esse; educere Numen
Nempe aliam si tum potuisset, pulchrior ista
Quae foret, hanc ipsam, abjecta meliore, quid esset,
Cur legeret? neque enim Ratio secus ulla videtur
Esse, ut sufficiat: metiri hac omnia debent,
Haec illi ad Verum via, et hinc certissima rerum
Argumenta petit; reddi hac tum denique retur
Pervia quaeque suae divina humanaque menti, et
Quaecumque in mundo constant, quaecumque vel extra.
Sed jam digressum paulum in mea claustra necesse est
Me recipi. Ergo inter corpusque Animamque vicissim
Foedera sunt, ut jam docui, quibus uniter aptae
Res tam dissimiles consistunt; pacta nec illis
Sunt ea; sed, cujus nequeant vim solvere, legem
Hanc primo accepere a Numine, quod magis arcte
Junxit utramque, lapis lapidi quam jungitur ullus.
Tantum nam lapidem lapidis pars extima tangit
Parte sui extrema tangentem, cum tamen extra
Corporis alterius molemque locumque sit alter.
Ast ulla in vivo nusquam est pars corpore, Menti
Quae non jungatur; quoniam quacumque ciebis
Corpus parte, novo subito Mens percita sensu
Et perculsa, illam plagarum corporis ad vim
Vertit se, multumque agitata a parte tenetur:
Idque alia longe ratione, ac saepe tuentur
pagina 45
Rectores fractum puppis latus, illa minaci
Turbine si dudum quassata et fluctibus atris
Hiscat aquas sorbens, seu cursu naufraga caecas
Indicat in Syrtes, scopuloque haerescat acuto:
Experietur enim tum sensum Natua doloris
Illi dissimilem, proprium cum vulnere corpus
Perculsum est, et sanguis aperto exundat hiatu.
Praeterea quoque scire licet, quod vivida pars est
Corporis, ad sensum proin et magis apta ciendum,
Sive voluptatis sensus sit sive doloris,
Quae fibrisque magis constat nervisque referta.
Ac veluti arborei de trunco et stipite rami
Proveniunt, sic et de humenti tota cerebro
Copia nervorum partes in corporis omnes
Diffusa est, longoque extenditur undique nexu
Infima conjungens summis animaeque fovens vi.
Nam si de cerebro in certam commercia partem
Impediantur, opus, non sensu polleat ullo
Pars, erit, ac si sit praecisa a corpore toto.
Quapropter liquido deprendis, vita quod omnis
Corporis et sensus fons omnis principiumque
In parvo capitis media regione cerebro
Insit, proinde magis Mens illa parte tenetur:
Sentit, et externos impulsus excipit illic,
Illinc, quos libut, motum dispertit in artus.
Quare Animae est sedes cerebrum, a quo sensus in omne
Defertur corpus diffusis undique nervis.
Quapropter jam multa vides communia habere
Inter se Mentem corpusque, ut cernere lucem est,
Tangere, odorari, atque cibos gustare palato,
Et sonitus audire: tamen discrimen id extat,
Illa omnem sensum quod possidet intus eorum,
Perque oculos aures linguam naresque manusque
Gustat, odoratur, videt, et contingit, et audit;
pagina 46
At corpus sensu caret omni, et non alia re
Fungitur, in variis varie quam partibus ictum
Quod moveat varie quoque Mentem, quae varianti
Percipit idcirco sensu, quaecumque lacessunt.
Nam si mente movens quaedam penitusque revolvens
Magnopere intendas animum, nil cernere eorum,
Quae posita ante oculos tibi erunt, nil tangere circum,
Non audire leves sonitus non murmura vulgi,
Denique nil tibi tum sentire videberis, aures
Quamvis excipiant sonitus, rerumque coloret
Lux oculos, manibus quamvis obstantia tangas,
Idcirco quia non illis est percita rebus
Mens, ad quam sensus, quicumque est, pertinet omnis.
Ejus item rationis erunt timor ira voluptas
Et genus hoc aliae res, quae corpusque animamque
Afficiunt una, ut possint utriusque vocari.
Illa etiam rerum retinentia, quodque valemus
Esse diu memores, poterit commune videri.
Omnia quae mihi qua siant ratione modoque,
Cum res poscet, eris clarandum. Plurima vero
Expers corporeo per se gerit auxiliatu
Vis Animae intra se, nam per se intelligit, et vult.
Vult, et amat summum, quo felix possit adepto
Esse, Bonum, sequiturque suum, quem condita propter
Est, Finem, atque ultro sequitur, sed amare necesse est.
Praetereaque, ut amet seseque suumque, necesse est,
Esse, sine his quoniam finem non possit âpisci
Illum, ubi summa Boni ratio est, quod oportet amare.
His contraria item rationem propter eandem
Debes, non possit quod non odisse, fateri:
Nam tum summa mali ratio est, cum distat ab omni
Quid penitus regione Boni, summeque remotum est.
At quod se mediis interserit intervallis
Hinc atque hinc, neque sic rationes oppositorum
pagina 47
Attingit, totum videatur ut unius esse
Extremi alterius saltem sine particula, illud
Nolendi contraque volendi erit usque potestas,
Pulchro appellamus quam nomine Libertatem,
Mentis et Arbitrium; cujus sibi conscia Mens est
Talibus in rebus, quas summi utriusque locatas
Inter distantes metas bene novimus esse.
Cum volimus quid eorum, opus est, ratione velimus,
Qua bona sunt; contra, cum quid procul aversamur,
Ad mala respicimus. Sed qui sit denique rectus
Arbitrii circa res isto de genere usus,
Supremo tibi posterius sermone probabo.
Hoc modo dum teneas, Animae quod motus in illud,
Quod summum est plenumque Bonum, sit nostra Voluntas,
Qui veluti cessare nequit, sic velle necesse est
Semper; at hunc varie nimirum inflectere nobis
Posse datum est, varis atque in res irrequietum
Dirigere, ut libuit: nimirum haec insita vis est.
Hinc Animam agnosces rasae non esse tabellae,
Ut dicunt, similem, quae nullam gestet ab ortu
Impressam rerum speciem, nullamque receptet
Notitiam sensu sine corporis, unde figuret
In varias porro se formas. Scilicet ipsa
Multa etiam per se sine corporis auxiliatu
Novit, jam prima signavit origine quorum
Illam notitiis, illam qui condidit, Auctor.
Principio, (quis enim lateat se?) quae sua, novit,
Sit natura sibi per se manifesta; neque ullis,
Quam sibi sit, praesens magis et magis intima rebus
Esse potest; ideo specierum hic corporearum
Non eget auxilio: tum porro novit et illa,
Quorum in se formas habet, e quibus omnis aperte
Notitia exorta est; atque hac ab origine rebus
Nomina dat, quae si numeris atque ordine constent,
pagina 48
Non alia Pulchras poterit ratione vocare,
Quam quod conveniant Formae, quam continet in se.
Quid sit item Verum, cognosceret unde? nisi intus
Secum ortam Veri speciem cohiberet, ut illa
Notitias inter se jungat convenientes;
Contra, quae nequeant bene consentire, resolvat.
Omnia corporea quae non in imagine fiunt
Per sensus; quoniam neque sunt extensa neque ulla
Praedita corporea forma motuve, sonanti
Nec sunt natura neque lucis tincta colore
Duraque: ut hinc possis comprendere plurima mente
Cognosci sensum licet haud transmissa per ullum.
Notitiane Sui quoque non signaverit, illam
Qui formis rerum ditavit pluribus, Auctor?
Quique, sua, fecit, videantur ut omnia luce,
Ipsam non dederit Mens lucem ut cernere possit?
Proinde potest etiam naturam agnoscere Summi.
Non tamen hinc credas posse id comprendere Mentem.
Non secus ac, quae sit triquetra aut quadrata figura
Sive rotunda, tenent omnes, clareque scientes
Percipiunt; sed non omnes, quod quamque sequatur
Naturam, agnoscunt, (esse hoc comprendere dico)
Ex infinitis, possunt quae ad quamque referri,
Quaeque fluunt de natura cujusque: sed horum
Plurima Mensores quamvis non omnia dicunt;
Non igitur penitus comprendunt: proptereaque
Noscere multa, licet non sint comprensa, valemus.
Non erit ut summi naturam Numinis ergo
Mens non scire queat: quamvis comprendier ipsum
Mente sua evaleat tantum, cui scena capaces
Ante oculos Summi patefacta est funditus omnis.
At nos Naturam tantum cognoscimus illam.
Est adeo praesens Animae Deus, ut neque possit
Extra ipsum penitus Mens vivere nostra neque esse.
pagina 49
Scilicet ille suo circum ambit lumine totam
Collustrans, densasque infusa luce tenebras
Ejicit, et Veri fontem dat origine prima
Omnis se Veri fontem reperire volenti
Quaerentique Animae. Nescit Lux illa latere,
Ingrediturque volens, et aquarum divitis instar
Fluminis exundans oculos rigat, implet apertos.
Atque utinam altius evectos audacia felix
In Solem hunc oculos converteret, unde fluentes
Exciperent radios et purae fulgura lucis,
Nec sic noctis amans et prona jaceret humi Mens;
Quae quia corporeae est inclusa in carcere molis,
Nocte tenetur in hac ultro, sequiturque tenebras,
Et magis atque magis loca caligantia quaerit
Indupedita suo caecarum errore viarum.
Infelix! caeli interea neque suspicere audet
Templa serena, neque illius vim sustinet almae
Lucis sueta inopem trahere in caligine vitam.
At non cum primo naturam conderet ejus,
Assimilemque sibi Numen puramque crearet,
Et magis atque magis quae supra corporis omnem
Naturam excellat, tam dura lege putandum est
Illam corporeis voluisse involvere vinclis;
At Dominae voluit famulari corpus et omnes
Corporeos ultro motus parere jubenti.
Namque ea justitiae vis est, is debitus ordo,
Ut quod naturam est fortitum nobiliorem,
Praesit, subsit item melioribus omne, quod infra est.
Quapropter quoniam non tali lege creatam
Dicere fas, quid jam superest, nisi solvere poenas,
Dicendum, quas proinde aliquod scelus esse secutas
Est opus? at nullum potuit scelus esse, nisi omni
Parte recusârit sese illa, ut postulat aequum,
Subjicere Auctori: quae sic violaverat ergo
pagina 50
Sanctas justitiae leges aeternaque jura,
Par erat, ut meritas damnata a legibus isdem
Persolvat poenas; nimirum ut nostra potenti
Ausa fuit Mens a Domino desciscere velle,
Sentiat ipsa sua sic a ratione rebelles
Corporeos motus, neque iis dominetur ut ante.
Scilicet antiquae luimus contagia culpae.
Primorum hoc Hominum tum mundi in origine crimen
Heu! fuit, unde omnes nativo corpore creti
Nascimur. Hi sortem vitae tenuere beatam,
Integra adhuc dum nostra fuit natura sub ortu.
Libera tunc Animi regnabat in omne potestas
Corpus, et hoc totis parebat partibus uni,
Fibraeque nervique atque edita claustra cerebri
Et tenuis puri vapor almus sanguinis omnis
Nil inconsulta tentabat Mente, neque ullos
Non mandante Anima motus dabat, extera quamvis
Multimodo rerum facies impelleret ictu
Corpus, ut hinc sensu posset variante moveri
Mens intus, si vellet, et hinc sentire dolorem
Sive voluptatem pro plaga et frigora et aestum.
Omnia quae nullo vitabat libera nisu
Usque adeo, nil ut plagis aut ictibus ullis
Divinae posset vel paulum Lucis ab haustu
Lucis inocciduae turbatam avertere Mentem.
Propterea tum plena fuit Pax plenaque Pacis
Gaudia; Seditio Discordia Bella Tumultus
Tum neque nomina erant neque in ullis cognita rebus.
Felices! donec, scelus o! tetigere proterva
Poma manu, Pater ex omni quae veris honore,
Scilicet ut possent aliqua parere, vetabat
Multa minatus. Ab hac prima tunc labe repente est
Perpetuum corrupta omnis Natura, suoque
Concidit e decore: hinc prorsus versa omnia retro
pagina 51
Ilicet, omnia mutata confusa figura.
Tum primum Mens corporeo se carcere sensit
Invitam includi, nec jam dominarier intus
Omni Reginam imperio, velut ante, potentem;
Erepta prope sed jam libertate triumpho
Captivam indecore trahier plerumque, rebelles
Cum Dominam invadunt vi multa immanibus ausis
Corporei motus, oriturque miserrima contra
Seditio et bellum magno turbante tumultu.
Jam nunc illius vitae sortisque beatae
Heu! neque reliquiae superant: quin ipsa vetustas
Invidit seris dilecta Nepotibus arva
Elysii antiqui; fines disjecit, et altos
Confudit campis montes et vallibus agros.
Ipsum etiam Fontem, mediis qui maximus arvis
Ingentes quatuor diversis partibus amnes
Telluris magno e gremio atque undantibus antris
Fundebat ditem stringentes gurgite terram,
Abrupit: prisca cessere et ab origine longe
Discreti inter se fluvii et capita altera aquarum
Sortiti. Euxinas propior jam Phasis in undas
Volvitur irrumpens, atque auri dives Araxes
Divitias jam non ab eodem fonte receptas
Defert se Hyrcanum evolvens devexus in aequor:
Jam caput Euphratis nascenti a Tigride longo
Terrarum spatio discluditur; undique magnis
Exinde errantes huc illuc flexibus ambo,
Tandem haud immemores veteris sese inter amoris
Junguntur cursu extremo, sociantque fluentes
Undas dein uno properantes effluere alveo.
pagina 52

LIBER SECUNDUS

Suave peregrinas Gentes atque extera Regna
Trans mare trans montes mutato visere caelo,
Egregiasque Urbes lustrando atque Oppida multa
Et monumenta Virum et Populorum ediscere mores.
Suave etiam, quibus haec visendi externa potestas
Deficit, ex fastis Veterumque annalibus omnes
Transactae aetatis res noscere gestaque Regum
Bella et fortunas et quis datus exitus armis.
Sed nil suavius est, humili quam assurgere terra
Altius in caelum, nullaque a parte tenere
Interclusum Animum, qui libertate sua se
Undique victor agat, totumque feratur in Orbem,
Imaque summaque et in medio quae pôsta revolvat,
Atque alium intra se similem comprendere Mundum
Possit, eumque pari hoc exemplar grande secutus
In partes ratione suas disponere pergat.
Praestat enim longe divinam Numinis artem
Scire tibi, quam quid transacti temporis aevo
Induperatores magni fecisse ferantur
Sive Virûm validis cum millibus atque Elephantis
Fluctibus in mediis belli, seu pace vacantes.
Nam cum suspicimus rutilantia sidere multo
Templa super Solisque vias Lunamque meantem,
Et venit in mentem causarum atque ordinis hujus,
Omnia tum, vulgus plausu quaecumque secundo
Excipit, evictos Populos diffusa per Orbem
Imperia et regum vires titulosque Potentum
Marmoreas etiam moles laqueataque tecta,
Haec, inquam, nihilo tunc sunt miranda magis, quam
Quae Pueri peragunt ludentes, aedificantque.
pagina 53
Praesertim cum nos aeternae munere Mentis,
Qua genus omne caret pecudum, ditàrit amicum
Numen, quid facere hic pro tali denique oportet
Natura? num divitiis certare parandis
Noctes atque dies? infestumne ambitionis
Luctari per iter potius, quam exordia rerum
Dispicere et causas, qua quid ratione geratur,
Et lustrare plagas Mundi, et deferrier illuc,
Unde gradus summam ad Naturam pervius extat?
Nunc age, quo pacto Summaï totius Omne
Digestum, et qua hujus possint ratione videri
Connexae partes inter sese atque locatae,
Ut sic astrorum concursus tempora motus
Annorumque vices tempestatumque reduci
Ad proprias valeant causas, atque omnia constent,
Expediam: tamen ante tibi memorare juvabit
Quaedam, quae cunctis praemitti postulat ordo:
Nimirum, quoniam naturam corporis esse
Diximus extensam, quae restant, percipe porro.
Et primo triplicem mensuram poscere corpus;
Nam triplici extensum quodvis ratione necesse est,
Scilicet in longum et latum atque excurrit in altum.
Quare ubicumque triplex fuerit mensura, fatendum est
Corpus id esse, licet minimum; velut haud minus aër
Illud erit, parva possis quod claudere testa,
Quam quod in immenso circum diffunditur orbe.
Nec magis extensum est corpus, cum rarius extat;
Rarius est etenim, laxata foramina cum plus
Aëris accipiunt, et plus disjuncta recedunt:
Densius at contra fit, cum minus intus apertum
Contraxitque vias, aurarumque expulit extra
Naturam: proin corpus idem conservat eandem
In se materiem, semperque intrinsecus aequa
Mensura extendi rarum densumve necesse est,
pagina 54
Namque eadem ejusdem mensura est materiaï.
Id tibi ut exemplo confirmem; spongia multa
Plena tumescat aqua; quamvis majoribus illa
Extendi tum forte locis videatur eo, quod
Lympha recepta intus juncta intervalla relaxat;
At praeter spatium, liquido quod corpore lympha
Obtinet, extendi paribus loca, ut ante, videbis,
Spongia quae replet, mensuris: proptereaque
Non tibi majus erit corpus, cum rarius extat,
Nec minus extensum, cum laxa foramina junxit.
Corporis et spatii porro nomina quanquam
Diverso distincta sono, tamen una utriusque
Est natura, utrumque suis quia partibus esse
Extensum pariter sensuque et mente videmus.
Quod magis ut liquidum fiat, facilisque sequatur
Haec mea dicta fides, rem sic ostendere pergam
Exemplo lapidis: fac, ut illi mente rigorem
Demas; corpus erit tum molle, ut mollia multa
Corpora sunt: ullo porro sine finge colore;
Corpus adhuc remanebit, ut undae corpus et aër:
Dehinc sine pondere eum demta gravitate recense;
Corporeamne minus tum, quam levis ignis, habebit
Naturam? frigus quoque tolle, et tolle calorem,
Atque alia e genere hoc, sine queis permulta videmus
Mutata haudquaquam natura corpora dici.
Quid demum lapide ex illo remanere fatendum?
Quid? nisi quod spatium est, metiri quod valeamus.
Et quia adhuc corpus compellimur esse fateri,
Propterea spatii natura et corporis una est.
Proinde videre licet non mixtum rebus inane;
Nam foret extensum, spatio quod convenit atque
Corporeae pariter naturae: ergo omnia plena.
Si porro nihilum est illud, quod inane vocamus,
Nec valet extendi nihilum (nil convenit illi);
pagina 55
Quandoquidem nusquam, qui non extenditur aptus
Mensuris, locus est, nusquam reperitur inane.
Neve putes clausum vas omni corpore posse
Intus inaniri spatio tamen intercepto;
Nam si, quidquid id est, inter latera intima tollas,
Nil tum proinde, quod intersit, superare necesse est,
Propterea spatio quoque, quod fuit ante, vacabit.
Quapropter laterum coëuntes undique costae
Jungentur, quoniam medium nihil esse videtur.
Nos tamen arbitrio vulgi persaepe vocamus
Illud inane, quod est sine re, quam debet habere:
Aequor uti vacuum est, cum nullo pisce natatur,
Aut Navis, si merce vacat; non plenior illa
Quanquam est, Eois intus si pressa laboret
Divitiis, quam si levis extet pervia vento:
Nam neque durities neque pondus corpora reddunt
Augmine majori, sed cum majoribus ipsa
Sunt extensa locis, spatiumque capacius extat;
Quod semper sibi par in navi constat eadem:
Semper propterea plena est, neque plenior unquam.
Quod si forte aliquis non omnia plena reatur,
Corpora quandoquidem sine inani posse moveri
Non videt, a vera quantum ratione recedat,
Accipe. Progrediens quae pes loca liquit, in illa
Confluit extemplo atque in eodem tempore pulsus
Aër, qui motum pariter suscepit eundem
Cum pede; et id tali fieri ratione videtur.
Aëra propellit motus pes anteriorem;
Ille alium prae se trudit, pariterque propinquum
Alter hic; et motu per plures continuato
Non recta sed circuitu celerantibus auris,
Fiet, uti moveatur et aër, posteriorem
Qui tangit, sequiturque pedem, sed tempore eodem.
Haud secus ac gyros intra se ferreus orbis
pagina 56
Cum peragit, pars una locum quem linquit, eundem
Protinus altera succedens pars obtinet ipso
Tempore. Quapropter sine inani corpora possunt
Ire suos varie in motus, semperque cieri.
Sic mare per vitreum possunt procedere pisces,
Et mutare locum circum refluentibus undis,
Qua liquidas facere vias; sint omnia quamvis
Plena, neque idcirco privandum est corpora motu.
Illud in his rebus mihi ne contendere pergas,
Corporis ullius non sic potuisse coire
Implexas partes inter se, unaque teneri,
Quin sint intermixta foramina multa viaeque
Exiguae quamvis rerum inter texta relictae.
Sponte tibi hoc possum concedere, nec mea proinde
Victa labat ratio, supera neque dicta vacillant:
Intervalla etenim multo subtilior aura
Ingressa est, repletque vias cujusque figurae
Multimodis varians: fieri quod posse patebit,
Si tibi firmaro, quod non videantur habere
Ullum corporibus finem Natura secandis.
Nonne, quod extensum est, (ut corporis esse probavi
Jam tibi naturam) ratio cujusque receptat
Posse suas scindi in partes, quas debet habere?
Tum quoque eas partes, longe tenuissima quamvis
Corpora sint, quis posse secari in bina negabit?
Inde alias aliasque pari ratione videbis
Frangi posse; etenim mediae pars partis habebit
Dimidiam partem, neque mens praefiniet ulla.
Utque Animus sit id ad credendum pronior, audi,
Subjiciat nostris quoque quam subtilia multa
Sensibus, et quo res tenuet, quo dividat usque
Ante oculos Natura, vel illius Ars imitatrix.
Principio flavos Bombycum fila labores
Inspice, contineant quam parvo, si glomerentur,
pagina 57
Se contracta loco; cum quae vix unius aequant
Grani pondus (eo metimur parvula), possint
Pene quater centum distendier exque plicari
Longa pedes; totque ipsa habeant, queis nostra minores
Cernere non valeant oculorum lumina, partes,
Ut vicies centum ad millenas perveniatur,
Nequaquam exhaustis numerandum restet et ultra.
Par auri quoque pondus ( erit quod proinde videnti
Mole perexigua) tam longum ducere possunt
In filum Artifices tenuando, ut denique passus
Plus quam centum aequet, stadio et prope congruat uni:
Conspicuaeque in eo quot erunt, tum conjice, partes,
Vel quot erunt, gracili argenti si inducta cylindro
Bractea sit fulvi, quod circum contegat, auri:
Atque ille interea per decrescentia multa
Aera transmissus persaepe foramina magna
Aegre vi tandem (neque enim perrumpitur) usque
Diducatur eo, tenui ut non crassior extet,
Plurimus exornat Juvenum qui colla, capillo.
Non minus ipsum etenim supra distenditur aurum,
Continuoque suo nec vanescente coloris
Cortice candentem tegit involvitque medullam.
Scilicet hoc aurum phrygio deducere ritu
Per varios flexus non cessavere Puellae
Arte in Arachnaea praestantes, dum sibi peplum
Circum oras fulvo decorant pallamque nitore,
Munera sive aris laturae corde prementes
Vota verecundo et tacita orantes prece Divos.
Aureus in tela Leo pellucente refulget,
Per caelum volat extensis Avis aurea pennis,
Plurimus in pratis circum flos aureus exit.
Pingitur interdum quoque furtim languidulum cor,
Nimirum teneri percussum cuspide Amoris,
Quod Juveni mittant blanda inter verba cupito.
pagina 58
Tum genus hoc salis est, pauxillum quamlibet ejus
Ut pondus sub aquas, amplo quae vase tenentur,
Immissum solvatur, in omnia disque trahatur
Paulatim huc illuc intus loca, quaslibet undae
Particulas certo contingens undique fuco;
Quandoquidem nulla est tenuissima guttula, possit,
Si bene pervideas, quae non fucata videri;
Quae non proinde salis corpuscula multa receptet.
Praeterea piper humectum si vitrea serves
Septa per, ut faciunt, nostros qui cernere gaudent
Quae sunt infra oculos, animantum effervere saecla
Aspicias, minimum genus horum ut crassius extet
Si se mille etiam vicibus, vix aequet arenae
Exiguae molem: stabulari millia multa
Cuspide actus tenuis valeant super, et dare saltus
Huc illuc varios lati velut aequore campi.
Horum jam quid erunt venae, quid sanguinis et ossa,
Quid nervi fibraeque, quid intima claustra cerebri?
Deinde et particulas his adde prope innumerales,
In quos (nec mora non aliqua est) abit unda, vaporum,
Unda licet perparva cavo conclusa metallo,
Quod calefactum igni gracili vomit ore strepentem
Alituum vim, quae loca per diffunditur ampla
Aëris, et tenuis consit nubecula circum.
Adjice et immensas nocturna a lampade partes
Quae saliunt cum luce, leves abeuntque per auras
Perpetuo fluctu, parvo ut vix tempore possit
Cera liquens flamma abrasa et tenuata videri,
Et tota lucis vim nocte per atria jactet.
Nonne vides etiam, cum thura adolemus ad aras,
Late per templi laquearia perque columnas
Perque tholum fundi fumos, et odora revolvi
Nubila per populum, cujus se millia in aede
Stipant, et portis prodire patentibus extra?
pagina 59
Denique perpetuum quod odorem e corpore fundit,
Succus uti florum et multarum expressus ad ignem
Herbarum, molles et quae servantur ad usus
Unguenta, et patulas infesta ac tristia nares
Quae tetro nidore gravique offendere possunt;
Saepe ut solvantur languentia membra, suisque
Mens etiam sopita labascat sedibus intus,
Illo et praecipue Mulier percussa recumbat
Pallida, et e manibus teneris opus effluat olli;
Perpetuos, inquam, quod odorum emittere fluctus
Sentimus, spatiisque ingentibus omnia circum
Replere, et multos quoque non cessare per annos,
Ponderis amittit minimam vix denique partem,
Ut vel inexhausti scateat fons sargus odoris.
His {aliiaque} tuum permultis de genere horum
Exemplis animum valeam disponere, ab ipso
Ne finem attingi in rebus non posse repugnes.
Non tamen hinc ausim de partibus infinitis
Corpora vel parvo vel magno quaelibet auctu
Constare, atque in eas quoque solvi posse docere.
Quis temere hoc, Superi, non audeat? Icariisque
Confisus pennis non alte corruat impar?
Quandoquidem Mentis longe finita potestas,
Infinitorum quae sit natura, quibusque
Conveniat, si scire audax et quaerere tentet;
Haud minus insano vexabitur acta furore,
Quam qui sublata caelum contingere dextra,
Aut totum se posse putet simul omnibus undis,
Quantus is est, late Oceanum exhaurire bibendo.
Non ideo tamen est frangendae ut reddere finem
Possis materiae, minimas neque fingere partes
In rebus solida constantes simplicitate,
Unde sibi avelli quidquam Natura reclamet.
Proinde nec est credas immixtum ut rebus inane,
pagina 60
Omnia ne variis plena undique motibus obstent.
Namque in Natura motum quis perneget esse?
Qui si non esset, starent mare flumina venti,
Ipsaque iners Natura quiescet, et genitali
Haudquidquam coetu rerum foecunda crearet
Principio; quidquam neque porro augere creatum
Posset: quae fieri manifestum est; plurima quando
In summa rerum nascuntur, et edita crescunt.
Vere novo Tellus herbarum vivida mater
Profert res teneras, gremioque educit in auras,
Aptaque, uti crescant, paulatim alimenta ministrat.
Quare nonne vides Naturae multa moveri
Esse opus omnino? sine motu ingloria staret.
At porro motus fit, ubi vicina relinquens,
Quaeque quieta manent, fingive quieta valerent,
Corpus finitimas transmittitur in regiones
Corporis alterius. Non uno saepius una
Res est in motu: veluit cum Natura cavatam
Impiger hac illac puppim superambulat, atque haec
Interea vada salsa ruit, spumasque relinquens
Praecipitanter aquis volat alite percita vento;
Tum motu licet ille suo per transtra feratur,
Puppis fertur item motu, perque aequora currit.
Verior ille temen motus, quo Natura per altam
Progreditur puppim; nam, si considat acerna
Projectus tabulata super, somnumque capessat,
Dum tamen et caelum permutat et aequora navis,
Expertem motu dicemus; puppis easdem
Quod partes respectat, et aeque distat ab illis.
Nec motum per se, quod primo in carmine vera
Ostendi ratione, potest tibi corpus habere.
Et quem jam Deus, hoc mundi cum conderet Omne,
Materiae impressit motum, conservat eadem
Mensura in rebus; quidquam non deperit ejus
pagina 61
Scilicet e summa, non ullo crescit adauctu.
Corpore pro vario quanquam variare videtur;
Ocyor in parvo fit enim, fit tardior idem,
Cum dispertitur per magnum corporis augmen.
Omnis poscit enim ratio, ut divina Potestas,
Quam supera ostensum est esse immutabile Summum,
Quem motum primo tum rerum effecit in ortu,
Legibus haudquaquam mutatis fervet eundem.
Has mihi nunc leges, quae sint, par dicere versu,
Non alio, quam quem simplex Natura reposcit.
Est suus in rebus decor omnibus et sua virtus;
Nec, si parva nequit magnis contendere Cycnis
Voce sua Philomela, minor tamen inde voluptas,
Dum canit, incussas silvarum commovet umbras:
Nec mihi Parrhasium Latii nemus, Arcadicoque
Tum de colle minus Pastorum docta Corona
Concinet, et plausu vires animumque fovebit.
Legibus his certe constat Natura; nec illa
Est aliud, quaedam legum quam visque vigorque,
Quas primo in rebus sanxit Deus, edita ut ortus
Visere quaeque suos possint, servarier aucta,
Possit et in Summa certus consistere ut ordo.
Prima tibi ante alias esto lex; semper eadem
Corpoream naturam omnem ratione necesse est,
Qua semel extiterit, perstare; nec excidere illa
Per se unquam externis nisi causis victa valebit.
Proinde, quod immotum est, corpus {fervabit} eundem,
Sic poscit Natura, statum, immotumque manebit.
Ut nunquam per se queat incipere ire repente
Externa sine vi: contra si forte moveri
Incipiat semel, amissa mutare quiete
Haud poterit, donec sistat vis externa, motum.
Quare seu corpus moveatur, sive quiescat,
Ejus semper iners per se natura videtur.
pagina 62
Sed quia nos coeco circumstat corpore, in omne
Porrectus caelum, qui motibus officit, aether,
Et facit, ut deorsum se corpora quaeque volutent,
Quae sistunt, ubi in terram venere ruendo;
Propterea fit, uti videantur quaeque moveri
Ingenitum sese sistendi propter amorem;
Natura rebus quem dicunt insinuatum,
Quo placidam inveniant motu cessante quietem:
Nec causa fluere ex alia de montibus altis
Eruptos amnes, quos largis imbribus augent
Nubila rupta, nivesque tepenti vere solutae,
Dum late infestant campos, stragemque propagant
Impete silvifrago; magnis ita viribus acti
In placidam properare videntur sponte quietem.
Quod procul a vera quam sit ratione repulsum,
Percipe. Tranquillae res est oppôsta quieti
Motus, proinde nequit fieri ejus propter amorem,
Nec res ulla sui valet in contraria ferri.
Praeterea cur missa arcu stridente sagitta
Evolat, et longe nervoque manuque relicta
Aëra scindit adhuc pennis, oculosque fatigat?
Nimirum quia missa semel servaret eandem
Motus vim, et nunquam, si nil obstaret eunti,
Desineret ferri, quo tum manus impete jecit.
Non minus ad motum quapropter, nec magis apta
Corpora ad ignavam finxit Natura quietem.
Altera Naturae lex est, ne materiaï
Pars quaevis, cum mota cietur, debeat unquam
A recto per se deflectere tramite cursus;
Quandoquidem simlex longe via recta brevisque est:
Gaudet enim brevibus simplex Natura, geritque
Per compendia res, ubi est pluribus usus.
Obliquo porro cum tramite mota feruntur
Corpora, continuis extrinsecus in diversa
pagina 63
A rerum debent deflecti offensibus, atque
A latere impelli, ut cursu decedere semper
A recto possint, et iter signare recurvum.
Quod si nulla foris res esset, causaque motum
Obliquans, quo coepit, eo procurreret usque
Materies; quae cur partem se vertat in hanc , quam
Adversam potius, nil intus habere videtur:
Quare opus est, teneat medium, rectaque feratur,
Si nihil obsit, et in diversum cogat abire.
Neve meis quidquam possis diffidere dictis,
Tutemet acceptam circum aures tempora circum
Fundam volve manu; lapis ipse feretur in orbem,
Obliquumque sequetur iter, tamen usque repugnans,
Vimque reluctantis sentit manus; ocyus illa
Et quo circumagit fundam, vim fortior auget.
Laxata sac deinde patescat liber habena
Exitus; e funda tum protinus effluet ima
Erumpens, quo vis illum impulit ultima dextrae;
Nec post in gyrum sed recta concitus ibit.
Quapropter, quantum est in se, Natura meatum
Rebus largita est recta regione viaï;
Corpora nec per se possunt obliqua meare.
Denique postremam Naturae percipe legem.
Corpus in alterius si corporis incidat augmen,
Tantum illi subito motus impertiet ictu,
Quantum hujus sibi perdet: in aes lignumve rotundum
Ut globus incurrit cum ferreus, ilicet aeri
Aut ligno partem motus largitur eandem,
Ipso quam motus partem sibi decutit ictu;
Semper enim motus summam cum servet eandem
Numen, uti docui: corpus non posse necesse est
Partem aliquam ipsius deperdere, totam alienum
Quam non in corpus transmittat; diminui nam
Esset opus quid de summa, quae condita primo est.
pagina 64
Nec contra incipient tibi protinus ulla moveri
Corpora, tantundem quin perdant altera motus;
Nam secus illius manifestum est crescere summam.
Attamen haec semper, quamvis sit, vera videri
Non erit ut possit ratio: sunt multa profecto
Naturae hic nobis speciem quae saepe videndae
Praeclundunt, gravitas velut aetheriaeque potestas
Materiae, qua cuncta vigent, obstacula densi
Aëris, et quae ictum resilire repente
Corpora vis cogit, capere et diversa viarum:
Scilicet efficiunt non hac ut lege soluta
Corpora sint, verum ne nos possimus eandem
Interdum in vario rerum deprendere motu.
His bene firmatis jam rebus, scire necesse est
Te memorem quas ante alias, ut postulat ordo;
Namque aliis, quae mox dicendae cumque supersunt,
Rebus iter sternunt, et vim rationibus addunt;
Nunc locus est late per caelum et sidera ferri,
Multorum ut ratio, peragi quaecumque videmus
Astra per et terras et mundi concava, constet.
Dum tamen in magni partes discurrimus orbis,
Naturam ante oculos, quae condidit omnia, summam
Semper habe interea, et nunquam obliviscere primam
Hanc Causam summeque bonam summeque potentem:
Ne quam mox fraudem metuas, dum magna videbis
Magna et pulchra nimis, quae illius condita rerum
Sunt opera; quoniam et magnis majora videri
Hac poterunt ratione; quia illa condita constant
A Causa. Longe quam debes posse fateri
Quid majus, quam nos pertingere mente queamus.
Quapropter ne te in promissis plura moremur,
Principio Solem et Terram Lunamque tuere:
Quae nobis quanquam tria corpora magna videntur,
Attamen haud aliis, quae ferri cumque tuemur
pagina 65
Per caelum, debes ideo majora fateri
Sideribus, quamvis haec longe tenuia nobis
Parvaque demonstrent oculi: namque impare possunt
Mensura a terris distantia parva videri,
Quae majora aliis multo sunt, magnaque contra,
Corpore quae minimo constant; ut monte super quem
Conspicias si forte Virum procul ipse remotus,
Non illum Pueris te coram adstantibus ausis
Conferre et tenui constantem dicere mole;
Quanquam oculi et Pueris tibi mostrant esse minorem.
Quare vestiganda tibi est distantia primum,
Quae sit ea a nobis ad sidera; quae quia valde
Ad Lunam brevis est, neque caetera mole videtur
Luna sua tantum superare, exceditur ipsa
Quantum in mensuris spationarum; nonne necesse est
Exiguam esse inter caelestia corpora Lunam?
Terraïque globum superantis corpora Lunae.
Comperies ratione pari multo esse minorem
Sole, minorem aliis, verum non omnibus astris.
Protinus inter se quo distent ordine nosce.
Et primo Maja Geniti quod dicitur astrum
Nomine, Phoebeos vicinius aspicit ignes,
Quam Venus; illa minus te, Mars, a Sole recedit;
Juppiter at spatio distat majore; sed ipso
Longe Saturni est a Sole remotius astrum.
Quam colimus, Tellus Veneris Martisque locata est
Inter circuitus: at quae sunt plurima toto
Praeterea caelo, quae sidera fixa vocamus,
Quam distent, ullis non est comprendere cuiquam
Mensuris: quoniam, quam distent corpora, pacto
Noscimus haud alio, quam si regionibus illa
Terrae e diversis pariter spectata videri
Diversa ratione queant; ut tempore eodem
Cum tuimur sed non ab eodem littore puppim
pagina 66
Per mare labentem, mihi fors respondet ad Austrum,
Fors eadem Eoas tibi visa refertur ad oras:
Proin notum spatium, quod nos interjacet, illi,
Quo ratis a nobis distat, conferre licebit.
Verum e disjunctis sed eodem tempore terris
Sidera conspicimus si fixa, haud illa videre
Possumus aspectus varia ratione; neque ullis
Propterea potis es notis {conserre} locorum
Mensuris spatium, quo scilicet illa recedunt.
Ipsum quapropter Terraï corpus ab ortu
Littus ad occiduum quam longe extenditur, omne
Si tibi sideris procul aspiceretur ab oris,
Aut nihil aut tenui puncto par esse videres.
Non igitur poteris tam parvo a corpore Terrae
Metiri spatium, quo astrorum scena recessit.
Et quis proinde vetet, falsique redarguat, illa
Pene infinitis spatiis disjuncta recêsse?
Proin quoque quis dubitet Solem, si desuper altis
Longe a Sideribus spectetur, luce videndum
Obtusa, neque majori fore lumine forsan,
Sidera quam a nobis ea quo rutilare videntur.
Et quia nunc Solem propria quis fulgere luce
Haud neget (unde etenim tam largi luminis illum
Acciperet fontem, quo terras aëra pontum
Irrigat, ut nunquam fulgoris deficiat vis ?)
Sic etiam immenso quae sidera plurima distant
A nobis spatio, tenui majora videri
Cum nequeant puncto, propria si luce carerent,
Languida reflexae transmittere lumina lucis
Non possent tam longa per intevalla viarum:
At quoniam vivis tremere ignibus aspiciuntur,
Scintillantque, suae credamus origine lucis
Gaudere, et propriae fulgorem emittere flammae;
A nobis ut si, quantum Sol, omnia abessent,
pagina 67
Per caelum totidem Soles, quot nocte videmus
Sidera, perpetua rutilarent undique luce.
Propterea vero scintillant alta tremuntque
Sidera (praesertim venti si magna serenam
Vis agitet noctem), quod concita multa per auras
Corpora, quae tellus exhalat nostra, vaporum,
Objecta tenui quantumvis mole, nitentes
Paulum intercipiant, interceptosque repente
Restituant radios et purae fulgura lucis:
Atque ita nos inter, caelumque fluentia fluctu
Perpetuo tremuli, faciunt, videantur ut ignes,
Qui late toto dispergunt lumina caelo.
Scilicet hinc clara constat ratione probatum
Sidera non tenui puncto majora videri.
At quia tantum illa Lunam fulgere tuemur,
Qua Solem de parte videt, fateare, necesse est,
Esse Nothon; propriam neque enim de corpore lucem
Jactat, at objecto susceptam a Sole remittit.
Praeterea multae Lunaï in corpore quid sunt
Nigrantes maculae? nisi magnae corpus in ejus
Projectae hinc illinc umbrae: nam collibus illam
Extantem multis et montibus esse putandum est:
Proinde illam adversa Solis de parte necesse est
Projicere in valles magnis de montibus umbras.
His accedit, uti vario quoque corpore constet,
Scilicet et terra et lapidum gravitate vel undis;
Quae partes vario pro textu dissimilique
Non una ratione valent non viribus aequis
Ad nos Phoebeae radios reflectere lucis:
Quare hi languidius contingere, fortius illi
Irruere in terram visumque lacessere nostrum:
Hinc intermixtas tuimur fulgoribus umbras.
Assimili ratione licet pulcherrima toto
Se caelo ostendat Venus, et profundat amica
pagina 68
Lumina, non propria sed Solis luce superbit:
Quandoquidem ipsa etiam per caelum, ut Cynthia , flexis
Cornibus incedit persaepe, et candida tantum
Illa parte nitet, Solis qua conspicit Orbem.
Hesperus est, sequitur cum Solem nocte ruente,
Vertit in occiduas et lucem fulgida metas:
Phosphorus at contra pariter Solemque diemque
Luce sua praecurrit, eamque obvertit Eoas,
Ex illa quia Sol parti convestit, ad oras.
Hac ratione etiam Mars Mercuriusque videntur
Fulgere phoebeo, quod cernunt, lumine tantum.
Saturnique Jovisque quoque versit eodem
Lumine, quo Lunam, radiisque micantibus ornat
Sol medium; neque enim opposita de parte coruscant.
Corpora quandoquidem, quae circa vertier illos
Post referam, opposita Soli cum parte feruntur,
Amissa penitus conduntur luce; quod ulla
Non fieret ratione, nisi Astrum umbraret opaca
Mole sui, quare propria non luce coruscat.
Denique consimili cur non ratione putemus,
Quandoquidem solida est radiisque impervia Tellus,
Ipsa quod et lucem revomat, semperque micantem
Clara sit ad Solem, suaque illi dona remittat?
Idque tibi ex ipsa caeli ratione valebo
Confirmare: prope est Soli cum Luna, suique
Plus quam dimidia cum caeca est parte, videbis
Illa parte quidem conspersam lumine tenui;
Quod certe a Terra super insiluisse fatendum est:
Namque ea paulatim lux deficere incipit, ut se
Qua clara est, removet tellus: quapropter opinor,
Desuper a Lunae si Terram corpore spectes,
Tum fore, in Astrorum numerum referenda repente
Ut videatur, uti Lunam quoque dicimus Astrum.
Porro scire licet, quod sidera fixa vocamus
pagina 69
Propterea, quia caeli haerentia semper eadem
In regione simul volvi cernuntur in orbem
Inter se nunquam variantibus intervallis.
At contra vaga sunt, caeloque errare feruntur,
Sese inter quae nempe situm mutare videntur,
Et nunquam spatiis aeque distare locisque.
Nunc ea quae constent, et quo correpta cieri
Per caelum motu possint, age texere pergam.
Et veluti placidum cum stat mare, multaque circum
Navigia apparent, si puppi Navita ab una
Mutatis alias spatiis innare locisque
Prospiciens advertat, erit, cur haereat anceps,
Scilicet hocne ratum motus concinnet earum,
Quas longa avectas pelago videt? an sua puppis
Illabens tacito tranquilla per aequora cursu
Efficiat, videatur ut haec variantia longe
Inter eas, spatiis quae fors retinentur in isdem?
Sic cum suspicimus vaga magno sidera caelo
Inter se mutare vias confusaque ferri,
Haerere ambiguo rationum pondere mentem
Est opus, haec quonam fiat variantia motu?
Propterea, caelo fieri qua singula constet,
Usus erat rationem aliquam reperire: neque illa
Credendum tamen est nobis quod condita rerum
Summa sit haec: quis enim temere id non crederet audax,
Ex infinitis rationibus et mage pulchris
Et mage naturam ad rerum facientibus harum,
Quas Deus aeterna conceptas Mente gerebat
Omnipotens, quod in hanc tandem concesserit unam
Prae reliquis longe melioribus et magis aptis?
Mî sat erit, quod et hac arcana resolvere possim,
Quae supera in caelo mirantes saepe videmus:
Illam propterea recipi evolvique necesse est,
Donec quae melior labenti prodeat aevo.
pagina 70
Multa tulere anni, quae prima aetate latebant;
Multa ferent secum venientes: nec fuit ante,
Quae regat errantes ventosa per aequora puppes,
Ferrea Cuspis, ut est longo post tempore tandem
Inventa ingenti mortalibus emolumento.
At neque praeterita neque nostra aetate repertum est,
Herculeas ultra metas sine littore magnum
Audax Oceanum qui navigat, ut queat undis
In mediis certa ratione agnoscere, quantum
Littore ab hesperio processerit, instabilisque
Qua sit parte viae defunctus, quaeque supersit.
Forsan et haec ventura aliis mox deteget aetas.
Quare age, et intenta jam percipe mente, quod instat.
Principio Solem propria qui luce coruscat,
Ut supera ostensum est, nostrae fac ut esse rearis
Assimilem flammae, quae vi motuque agitatur
Usque adeo vehementer, ut omni fortior extet
Corpore mobiliorque; ita magna percita motus
Vi, quaecumque furens contingit, concremat atque
{Dissuit}, aut secum {volento} turbine raptat,
Quamvis condenso restantia conciliatu.
Sic quoque Sol fluido atque agitato corpore constet,
Ut, quae circumstat se cumque, ardore furenti
Transferat, atque illo caeli rotet impete partes;
Sed tamen ipse manens una in statione quiescat,
Nec loca permutet variis regionibus errans;
Signa velut caelum rutilant quae fixa per altum.
Debet materies proporro fluvida caeli
Esse; etenim solida si constent omnia mole,
Quae supera tuimur caeli in regione patere,
Qua ratione queant palantia sidera ferri?
Num cuneis debent et acuta cuspide praese
Rumpere iter? semperque via luctarier arcta?
Ne tamen hanc ob rem penitus per inania ferri
pagina 71
Astra putes, liquidis permixtum aut rebus inane:
Nam, praeter spatio quod ab omni exclusimus omnem
Naturam vacui, et pugnare ostendimus ante,
Si sit inane super, queis posset viribus astra,
Quae vaga sunt, circa Solem obluctantia ferre?
Quare etiam atque etiam fluidum est caelum omne liquensque,
Et penitus pleno quoque corpore constet, oportet;
Ut , quia commotum est, et Solis circuit Astrum,
Vi transferre sua solidissima corpora possit
Secum in circuitum, raptareque turbine eodem.
Propterea Tellus (quia non est funibus ullis
Suspensa aut subter solidis innixa columnis,
Debeat ut constans una in statione per aevum
Omne manere; sed aurarum tenuissima circum
Vis omni pariter cingit de parte, suisque
Perfluidum hoc caelum conjunctam amplexibus ambit)
Debet ab illius circumferri impete, et una
Immotam lustrare moventis lampada Solis.
Non tamen hic agitare loco scelus esse rearis
Tellurem, Vestamque sua e statione movere,
Propterea, quod in hoc quid mundo fiat eorum,
Non doceo, at fieri quid possit, ut omnia constent.
Deinde quod immotam nihilo minus esse fateri
Possumus, immotam quam sit fateare necessum
Esse ratem nullo religatam ad littora morsu,
Quam neque propellant venti, neque palmula ponto
Trudat in aequoreis haerentem partibus isdem;
Unda licet tacito secum illam deferat aestu.
Astra quoque errando sese quae multa volutant
Per caelum varie, liquidissimus aëris aestus
Vortice corripiat rapido, circumque revolvat,
Orbibus ut medium repetitis versa coronent
Solem; qui rapide quoniam movet omnia circum,
Nonne vides opus esse, ut quae pars aetheris illi
pagina 72
Est vicina magis, properantior exagitetur,
Contra tarda meet, longumque absumat eundo
Tempus, quae caeli pars est a Sole remota?
Quod genus interdum est in aquis deprendere; nam cum
In sese contorta furentes vorticis aestus
Flumina concinnant, ramorum pondera parva
Festucae paleaeque leves rapiuntur in orbem,
Quae magis accedunt, citius, quae vortice contra
Longius a medio distant, sinuare videbis
Se magnum in gyrum, sed longe segnius ibunt:
Evanescere enim paulatim turbinis hujus,
Et spatio imminui vires fateamur, oportet.
Proptereaque gravem finxere senilibus annis
Saturnum, quia cum Solem procul usque remotus
Aspiciat, magno sese semel orbe volutat
Segniter expletis triginta scilicet annis.
Bis senas hiemes peragit sed Juppiter uno
Circuitu, geminas citior Mars: nostra propinquat
Terra magis, solemque uno circumspicit anno:
At multo propior quod sit, quam terra, peragrat
Mensibus octonis cursus sed turbine multo
Flaccidiore Venus, quam quo Cyllenius errat
In gyrum; tribus hujus iter nam mensibus aeques.
Omnia ab occasu per magnos aetheris orbes,
Sed per inaequales haec astra feruntur in ortum.
Praeterea sit, ut hoc in magno vortice Solis
Saturni minor atque Jovis Terraeque feratur
Vortex: in magno veluti nam turbine aquarum
Conspicias ferri circum persaepe minores;
Sic licet immoti volvatur ab impete Solis
Saturnus, tamen ille pari ratione volutat
Circa se quinos astrorum concitus orbes:
Juppiter at quatuor circumvehit, ocyus illos,
Quos se propter habet; tarde, qui longius absunt.
pagina 73
Haec quoque sunt solida constantia sodera mole;
Nec propriam jactant lucem, sed Sole receptam.
Hanc opus est valde tenuem jactarier ad nos;
Nam nudis oculis illa usurpare nequimus:
Prisca proinde Viros omnes aetate latebant:
Donec per vitreos tandem conspecta tuborum
Anfractus: vidit primum Vir gentis Hetruscae:
Inclitus ille novis finxit nomina stellis.
Haud ullo tantum se Tuscia tollit Alumno:
Namque hic multa bene et divinitus inveniendo
Rerum notitias praegrandibus incrementis
Auxit, quae aeternis monumentis insita florent.
Praeterea ipsius speciem variare notatum est
Saturni; visus modo namque rotundus, et idem
Se modo in oblongum flectebat lucidus orbem;
Nunc veluti geminis excurrens auribus ibat
Hinc ansatus et hinc: quod quare appareat, audi.
Illum ingens medium quidam circum annulus ambit
Sat latus crassusque parum: qua propter, ut astrum
Nobis se varia de parte obvertit, oportet
Multiplici variare suam ratione figuram:
Nam subtile latus si verterit annulus ad nos,
Quod nostri nequeant oculi usurpare, rotundum
Apparebit, ut est, Saturni corpus: ubi idem
Nobis post faciem [paulatim] ostendre latam
Coeperit; auritum primo, tum deinde videri
Oblongum debebit, eo sed latius ipsum,
Quo minus obliqua ratione tuebimur, Astrum.
Scilicet hic etiam levibus suspensus in auris
Annulus abripitur Saturni a vortice eodem,
Quo ferri quinos Astrorum diximus orbes.
Tertius est Terrae vortex, quo Luna sui se
Circuitus per iter convertit concita Terrae
Turbine terdenis prope circum rapta diebus,
pagina 74
Scilicet assequitur queis Solem abrepta manentem.
Multaque praeterea, quae nos ignota latescunt,
Fors correpta suo circumfert vortice Tellus
Corpora: Saturnum pariter fors plura Jovemque
Circumeunt, quam quae vix demum prodita constant:
Forsitan et Martem quoque Mercuriumque coronant
Et Venerem quaedam, quae nondum detegit ulla
Arte valens oculus; quoniam vel tenue reflectunt
Lumen, vel parva nequeunt pro mole videri.
Utque rapit circum medius fervore suo Sol
Astra movens, et fors notis quoque plura; quid obstat,
Sidera quin pariter, quae fixa vocavimus alte
[Quandoquidem propria fulgentia luce videri
Tot possunt Soles] astrorum corpore multo
Ambiri in medio licet ipsa immota putemus?
Praeterea Terrae corpus, quod Luna peragrans
Semper habet medium, circa se turbinis hujus
Praecipitanter agit vis major, ut acta rotatu
Orbem Terra suum senis quater expleat horis.
Nonne vides, cum planitiem super asseris aequam
Forte globis Socios inter colludis eburnis,
Projecti geminis ut agantur motibus illi?
Partim tramite eunt recto, partimque voluti
Se circa multos peragunt super aequore gyros.
Haud aliter gemina tellus ratione duos se
Volvit per motus, dum Solis circuit ignes
Alterius vi rapta, suoque in vorticis aestu
Dum fertur sese versata volutaque circum.
Inde tibi, advertas paulum, constare videbis
Sic nos Annorum sic tempora posse Dierum
Metiri: sit namque Dies, dum se pila Terrae
Toto se circa molis glomeramine volvit;
Atque ita ab occasu dum se convertit ad ortum
In Solem, illius jam lumine tincta, necesse est,
pagina 75
Dimidia sit parte sui, pars obruta nocte
Altera, quae radios subtracta reliquit: at Annus
Uno in circuitu sit Terrae, quo vaga Solem
Omni ex parte videt bis senis mensibus actis.
Hic age, cur Solis radiis modo plena nitere,
Nunc minui, penitus tunc lumine cassa videri
Luna queat, dicam. Fieri haec rere omnia tantum
In speciem; quoniam cursu cum caeca silenti
Progreditur, fratrique suo conjuncta videtur,
Illam Solem inter Terramque meare necesse est
Tempore eo: minuit prorsus quapropter et aufert
Luciferam nobis partem,quae candida Phoebum
Aspicit; ast ejus quantum decedit ab orbe,
In speciem tanto majori lumine crescit:
Namque minutatim partem, quam possumus ipsi
Aspicere, ad Solis convertit lampada, lucem
Unde haurit; donec pleno bene lumine fulsit;
Ut facit, igniferum cum Solem adversa tuetur
Exoriensque cadentem, et nocte argentea tota
Fertur agens currus lucentes aemula Solis.
Cur tamen interdum vultum improvisa micantem
Umbra tegat Lunae, cur fontem luminis ipsum
Deficere innubi cernamus in aethere Solem,
Reddere quam possim rationem, pauca necesse est
Jam firmare prius, quae tu praenoscere possis.
Propterea attentas aures animumque reposco.
Si Solis media situs in regione manentis
Te circum Terrae spectares corpus oberrans,
Hoc bissena viam signare per astra notares,
Ad speciem per quae nobis Sol ire videtur.
Et, quae sint ea Signa, canam, quae terra peragrat.
Primus inauratis Aries se cornibus effert
Sidere conspersus multo, quo vellus et altum
Collucet caput. Hoc Athamantis Filia ponto
pagina 76
Non bene vecta dedit nomen, queis concidit, undis.
Fecerat ipse suo celebrem tum Colchidis oram
Vellere, quod sacris Divûm pendebat ab aris;
Ut tali excierit pretio tot robora pubis
Argoae, quot prima per aequor vexerat Argo:
Scilicet ut veteres Grajûm cecinere Poëtae.
Insequitur Tauri, quod dicunt nomine, Signum;
Ignes per nares et frontem et tempora fulgent.
Excipitis Taurum Ledae pulcherrima quondam
Pignora, vexatis at nunc gratissima Nautis
Sidera, vos inter pedibus manibusque revinctis.
Post haec Octipedis collucent brachia Cancri
In supera caeli statione. Micantia porro
Exerit ora Leo, caudamque retorquet: at illum
Virgineae vestes et Virginis ora sequuntur
Erigones, patriam quae caedem propter, ut ajunt,
Alte glandifera suspenderat arbore sese:
Sed pietas Divûm justum miserata dolorem
Transtulit in caelum nomenque habitumque Puellae.
Pendula Libra subit: chelisque sequentibus ardens
Scorpius attollit caudam: tergoque refulget
Semivir Haemonii Dux quondam fidus Achillis.
Herculis hic dum tela Senex squallentia tractat
Excidit incauto, et laevo est pede fixa sagitta.
Ingemuit Chiron; non lectae collibus herbae
Proficiunt; superat Lernaeae virus Echidnae;
Exanimem excepit caelum. Mox Aegocerotis
Aurea, mox geminis resplendent sidera rivis:
Deinde loci subeunt Pisces, extremaque claudunt.
Quare per caelum, qua late extenditur ingens
Signiferi via circuitus, a turbine Solis
Rapta suum sibi iter poterit fecisse videri
Terra (quia hac medio properantem e Sole videres
Perpetuo): neque enim parti declinat ab ulla;
pagina 77
Annua sed caelo contundens tempora circum
Unquam Signiferi planum non {deferit} orbis.
Caetera, quae vaga sunt, deflectunt sidera paulum
Hinc atque hinc. Cursus simili ratione videmus
Lunam agere obliquos; modo ab Austro truditur errans
Brumales longe ad flexus, vicibusque recurrit
Aestiferam in partem gelidis Aquilonis ab oris.
Dum tamen interea citraque ultraque per orbem
It, redit, in geminis magnum oppositisque necesse est
Luna locis Terrae secet orbem, quo via flectit
Signiferi se circum, et iter bis transeat illud.
Haec loca bina vocant nodos hi, qui loca caeli
Omnia nominibus certis signisque notârunt.
Haec bene cognita si teneas, per te ipse valebis
Defectus Lunae et Solis cognoscere causam.
Nam si tempore eo, Soli quo Luna propinquo
Juncta meat, nobisque illam , quae luce refulget,
Eripuit partem, vultuque aversa decoro est;
Si procul a nodis, inquam, illo tempore flectat
Cynthia iter, claro Terram secludere fratris
Lumine non poterit, nec amicam avertere lucem.
Quod si per nodum tum transeat aut prope, Solis
Occurret radiis ardentibus officietque,
Ne transire queant in Terram, corpore opaco.
Propterea tibi Sol dimittere languidus ignes
Parte aliqua ardoris lucisque orbisque minutus,
Seu plane extincto moerere videbitur orbe;
Protinus ut nigram cum multo sidere noctem
Interdum referat; nocturnae erumpere visae
Tum latebris volucres, in nidos ire diurnae,
Vel subita jam perculsae caligine noctis
Decidere in terram; Pastores, territa turba,
Tum neque pasta domum neque pota armenta referre.
Annulus interdum lucis pro Sole videtur,
pagina 78
Si minimum a nobis distet Sol, atque ita major
Illius species ad sensus accidat orbis,
Cynthia si contra, quantum pote, dimoveatur
A Terra caelum bigis invecta per altum;
Nam nequeat totum breviori corpore Solem
Obtegere in nodis, quin circum luceat ora.
Cum vero penitus se Luna a Sole removit,
Jamque parat totam nobis convertere lucem,
Longe a Signifero si qua de meatu
Declinet, nunquam radiis spoliata latebit.
Sed contingat eo si nodum tempore, eundem
Vel prope versetur, tellus quam projicit, umbram
Indicit in longam, quae totam obnubit, ab una
Vel parti faciem delibat praetereuntis.
Nam tibi tum Solemque inter Lunamque, necesse est,
Terra sit; hujus item, quia opaco corpore constat,
Parte ex adversa Solis protensa per illam
Umbra cadat caeli regionem, qua meat Orbis
Lunae tempore eo; quare perlabitur umbras.
Et quoniam ipsa suo non fulgit Luna nitore,
Sed radiis Solis, quos aspicit, interrumpi
Tunc opus est Solis radios lumenque profusum;
Ora ibit moestis ideo suffusa tenebris.
Scilicet hinc nivei tractam Endymionis amore
(Turpe!) Deam dicunt post Latmia saxa latere:
Scilicet et phrygios Curetas semivirosque
Dictaeis memorant Corybantes montibus (orbem
Cum plenum inciperet ferrugine condere nigra
Deficiens) magnum miseratos esse laborem:
Propter enim magici vim carminis esse putabant
Contectam subito tenebris aegreque ferentem
Deduci in terram et rhombum parere moventi.
Concava propterea certatim tympana palmis
Pulsabant omnes, atque aeribus aera ciebant
pagina 79
Terrifico sonitu, possit qui vincere cantus,
Ne moveant Lunam auditi, caeloque refigant.
Has tamen errorum nubes jam cognita rerum
Causa resolvit, et ex animi ratione repellit.
Quod si eadem nostra quoque nos aetate lateret,
Forsitan insanam [quis contra spondeat Auctor?]
Nos quoque stultitiam victi sequeremur eorum,
Illud idem, vel, quod moveat magis, esse putantes:
Saltem propterea trepido terrore repletis
Triste aliquod monstris portendi talibus omen
Contingens metus ipse fidem sibi conciliaret.
Cecropius morbo Siculisque exercitus armis
Vexatus tandem hostili decedere terra
Per magnum Jonium collecta classe parabant,
Et patria mutare solum Pandionis urbe
Trinacrium: Nox jamque aderat, jam vellere signa,
Jam properare fugam; cum caelo Luna sereno
Protinus obducta eas tenebris, lucemque negavit.
Relligionem animis nova res gelidumque timorem
Incussit; compressa fuga est; clademque piandam,
Ista sibi quam ferre Duces portenta putabant,
In Triquetra exclamant terra: sacrisque vacarunt,
Donec posse datum sese subducere caedi, et
Arma referre domum: nam demum barbarus hostis
Ingruit, et forti cinctos indagine vicit,
Aeternumque solo patrio [pro! dedecus ingens
Cecropidum] caesos ingenti clade diremit.
Usque adeo nocuisse potest, ubi pectore fixa est
Ignorantia causarum: formidine terret,
Insanaque animos conscindit relligione.
Inde tibi fortes inde omina diraque menti
Auguria; et Lemures apparent Capripedesque
Per noctem formaeque Animarum luce carentum.
Quod superest, cum Sole minor sit Terra, necesse est,
pagina 80
Umbram, qua lata est, {decresere} progrediendo
Illius; idcirco quo plus extenditur, usque
In speciem metae tenuabitur, atque ita tandem
Desinet in parvum quamvis longissima punctum.
Non potis idcirco est tenebras inducere Marti,
Nec; Martem supera quae sunt, fulgentibus astris
Saturnique Jovisque; quia huc non pervenit umbra
Terrae: quin etiam totum non mergere posset
Lunae orbem, tegeretque minus caligine lata,
Si non tantundem minor esset corpore Terrae
Luna, vel ipsa magis Terra, quam distat, abesset.
Praeterea cum Sol objecto corpore Lunae
Deficere apparet nobis, non omnibus una
Deficiens aeque Populis videatur, oportet.
Nam cum Lunaï major sit corpore tellus,
Major item multo pila Solis constet utraque,
Non poterit Solem Terrae subducere toti
Luna, licet multis lucem regionibus ejus
Interdum eripiat, verum non omnibus aequam.
At cum Luna suis condit se caeca latebris,
[Olli nam lucem Terrae rapit umbra] {fetendum} est
Omnibus a Populis aeque debere videri
Obscuram, nullumque illo dare tempore lumen.
His tibi claratis, quae restant percipe porro.
Et quoniam Terrae circa se diximus orbem
Volvi, illoque sui noctemque diemque rotatu
Efficere, oppositis geminos in partibus ejus
Concipe mente polos: [loca sic voluere vocari,
Turbine quae in tanto possunt immota videri;
Circa ea quandoquidem moles evolvitur omnis]
Porro finge, suum veluti rota versa per axem est,
Axem per mediae corpus versatile Terrae
A geminis transire polis, et concava caeli
Productum recta regione utrinque per auras
pagina 81
Tangere: fac pariter loca partibus esse rearis
In caeli oppositis, quae (ut fert natura polorum)
Aequis hinc illinc spatiis disjuncta recedant
Orbe a signifero, medioque ea nectier axe,
Illum propterea magnum qui rectus ad orbem est.
Totius hunc axem Mundi, Terraeque minorem
Finibus a geminis ad sidera continutum
Imparibus semper spatiis distare putato
Inter se; quoniam, Tellus quo veritur, axis
Paulum signorum magnum inclinatus ad orbem est;
Mensuraque pari vergit, quocumque feratur
Terra loci gradiens; verum directus eodem,
Inque plagas mundi pariter conversus easdem
Omnibus usque locis constat; quapropter oberrans
Dum loca commutat Terrae pila magna , polorum
Nunc unum obvertit Soli, nunc parte viaï
Alternum in opposita, mediis media ipsa necesse est
Collustrata locis medio quoque Sole calescat.
Ut, Puer ardentem si ludens circumit ignem
Eoas vultu semper conversus in oras,
Nunc opus est dextrum caleat latus illius igne,
Opposita nunc parte loci manus altera flammae
Sentiat ardores: ast inter utrumque locorum
Cum tergum flamma aut pectus peragrantis et ora
Collustrat, dextrumque aeque laevumque necesse est
Collucere latus. Fac idem in Tellure rearis,
Tempore obit medium dum rapta per annua Solem.
Hinc tempestatum, quas uno cernimus anno.
Tam varia ratione subire, ut frigida Bruma est
Post mitem Autumnum, percoctaque solibus Aestas
Veris post Zephyros, ratio tibi certa patebit.
Nam cum Sol metas per Cancri solstitiales
Visus erit ferri, tum vere concita Tellus
Per signum adversi versabitur Aegocerotis.
pagina 82
Et quoniam sese Mundi totuis ad orbem
Inclinat paulum, quo Tellus vertitur, axis
Est opus hunc nostrum magis illo tempore tingi
Solis luce Polum, quia ab parte magis se
Ad Solis radios inclinat Terra, Boreas
Obvertitque plagis: quare tum servida nostris
Saevet a Sole illabens regionibus aestas.
Tum nudi arentem proscindent vomere terram
Agricolae, campisque metent frumenta perustis;
Cornigerique boves deducti vespere rivum
Ad tenuem vix fonte sitim lenire valebunt
Collectam nimiis servoribus atque labore
Mirantes, quo tantus aquarum abscesserit humor.
Illo tempore item tardis mora longa diebus
His aderit terris, quae quo magis ad Boreales
Accedunt metas, sumunt magis augmina luces.
At Polus alter erit proin nocte et frigore denso
Obsitus, a solis quia se procul igne removit.
At porro medium cum Terra peregerit orbem,
Curvaque jam subter tibi brachia Canceris ibit,
Solemque adverso Capricorni stare sub astro
Aspiciet (quia semper easdem dirigit axem
In Mundi partes sibi constans ), condat, oportet,
Tunc a Sole Polum, radiis qui exarserat ante,
Atque alia de parte alium convertat ad ignes.
Proin tibi per nostras late dominabitur oras
Tristis hiems: longas cessare per illa videbis,
Tabescente die paulatim, tempore noctes.
Tum glacies constringet aquas, et flumina sternet,
Canescent nivibus juga montium, et horrida nudas
Concutient late ventorum flamina silvas.
Nos exuret hiems: alia sed parte, prope Austri
Extensa est qua Terra polum, desaeviet aestas
Phoebei radiis superimpendentibus ignis.
pagina 83
Postremo mediis cum magnum invecta per orbem
Fertur Terra locis Capricorni et Canceris inter
Lucida signa, Aries vel per sua cornua volvit
Suspectam, Librae vel per momenta vagatur;
Tum mediam radiis Sol recta percutit urens,
Aequatoque Polum spatio collustrat utrumque.
Idcirco aequatae procedunt lucibus umbrae
Omnes per Terrae regiones. Illa vocamus
Tempora Ver, cum post brumam venere rigentem:
At, qui ferventes aestatis temperat ignes,
Dicimus Autumnum: non illo ditior ulla est
Tempestas: matura suos tune Uva racemos
Undique vitigenos per colles multa colorat;
Pomaque curvatis suspendit mitia ramis
Daedala Natura, et turgentes Palladis almae
Fert baccas:quin et passim nemora avia complet
Omnigenûm saeclis volucrum, quas possit ab alto
Dejicere occisat Venantum rustica turba.
At non Vere novo pars est formosior anni:
Tum florent arbusta, nova tum fronde comantes
Luxuriant silvae, crescuntque in montibus umbrae:
Tum decor et campis redit omnis, quos viridantes
Herbarum soboles nova vestit, et ubere rident
Ex utero terrae rumpentes undique flores;
Pacatumque nitet caelum, lenique susurro
Aspirant animae Zephyrorum; per Veneris res
Quadrupedum Volucrumque genus sua saecla propagant.
Tempore non alio veteres Philomela querelas
Suavius in solis vulgavit concita lucis,
Scilicet incussum est blando cui pectus amore:
Tempore non alio furiis majoribus acti
Cornibus incursant Tauri, pugnasque lacessunt,
Pascuaque aversantur eam vim propter amoris.
Denique Vere novus senium post triste fit Annus.
pagina 84
Nunc age, cur celeri videantur sidera cursu
Omnia in Occasum Caeli per templa cieri;
Cur videatur item Sol pulsa surgere nocte
Ex Oriente, per aetherias dein labier oras,
Mox et in occiduas defessus concidere undas,
Percipe: quin primo poteris cognoscere causam
Tutemet intuitu, supera si dicta revolvis.
Terra etenim Solique et caelo stantibus astris
Occurrit motu, quo circumlata per orbem
Semper ab occasu sese convertit in ortum.
Idcirco, quoniam celerem non possumus ipsi,
Qui simul abripimur cum Terrae corpore magno,
Percipere ipsius motum, videatur, oportet,
Turbine praecipiti caelum in contraria volvi
Cum signis cum Sole suo: velut alta petentes
Mirantur collesque procul montesque citatos
Turritasque Urbes portusque recedere Nautae.
Illud neve puta temere hic me rebus in istis
Arripuisse, quod hunc Terrae non posse rotatum
Nos sentire uno correptos turbine dixi:
Id sit enim, quoniam, qua circumfundimur, aura
Nobiscum pariter cursu versatur eodem:
Non ulla idcirco vis progredientibus obstat
Aurarum nobis, quae nostros officiendo
Significet celeri Terrae cum turbine motus.
Praeterea aspicies (oculos cum mente sagaces
Saepius in purum si tentes pollere caelum)
Sole quod interdum Mars sit vicinior ipso;
Inter utrumque sita est cum Tellus scilicet Astrum.
At cum Sol Terram medius Martemque sit inter,
Tum magis a Terra distat Mars Sole. Videtur
Ultra saepe Venus Solem quoque Mercuriusque;
Nimirum ex alia cum Solis parte feruntur,
Ex alia Tellus; quapropter Sole necesse est
pagina 85
Tempore eo a nobis sit utrumque remotius Astrum.
Aspicies etiam, fors et miraberis, isdem
Nunc immota locis palantia sidera caeli
Stare, modo effusis ferri properanter habenis
Signiferum per iter, modo contra signa reverti,
Confectaeque remetiri retrograda partem
Saepe viae. Non est ut possit credere vera,
Quae genus hoc caelo tuimur; neque videres
Talia de medio, non sic variante peragrant
Sidera quem motu constanti vortice rapta.
Terra tibi, quoniam transfertur Terra, necesse est
Efficiat, videantur ut haec, quae visa profecto
Non fiunt; etenim, cum sit vicinius Astrum
Mercurii Venerisque, opus est brevioribus usque
Solem obeat spatiis, atque ocyus orbe feratur,
Terraï quam corpus; item properantior ipsa est
Marte rubente, Jovis quoque sidere salciferique
Saturni; quoniam plus Solis ab impete distant.
Quapropter sit, uti mage cursu concita Tellus
Inter Solem interque ea transeat ocyus Astra
Praeteriens; pariter Solem Terramque sit inter
Mercuriusque Venusque citato ut uterque volatu
Transmeet: hanc ob rem cursus mutare videntur
Tam varia ratione suos ea sidera; fitque,
Ocyus ista meant quia terra, segnius illa,
In speciem tantum nostri variantia visus;
Proptereaque opus est, nunc in statione tuamur,
Nunc celerare viam, nunc retro sidera ferri.
Attamen ut possit tibimet manifesta patere
Horum, quae dico, ratio, neque versibus anceps
Haereat in nostris animus, potes omnia fidis
Subjicere haec oculis in cana picta papyro,
Et signare vias, et circumducere cursus
Astrorum calamo, motus et tempore certo
pagina 86
Ordineque et numeris disponere: namque videbis
Tum facili prorsus ratione, quod omnia fiant,
Quae mihi difficile est sine signis ante notatis
Effari, et solis rationem exponere verbis.
Quod superest, quosdam pergam dissolvere nodos.
Terra suos, inquis, si se ipsa cieret in orbes,
Corpora non deorsum recta cecidisse valerent;
Subtraherentur enim tunc illa ruentibus, in quae
Missa cadunt, terra loca concita: sed neque Terrae
Pars ea subtrahitur, neque labi obliqua notatum est
Corpora , quae supera cadere e regione tuemur:
Quapropter debet Tellus immota videri.
Nonne vides contra cum pervolat aequore puppis,
Si gravis a malo deorsum lapis excidat alto,
Subduci non proinde locum, quo concideret, si
Tranquillo ratis in portu religata maneret?
Proin queat ut Nautis recta cecidisse videri;
Et tamen obliquo cadit ille per aëra motu;
Et vere obliquum cernunt in littore stantes.
Sic grave pondus, ubi celsae de vertice turris
Aspicis in terram recta ruere, atque ferire
Subjectam vi molis humum; tu tramite rere
Decidere inflexo; quoniam cum mollibus auris
Cum Terraque simul cursu transfertur eodem.
Non igitur debet Tellus immota videri.
Dicere porro avium causa debere videri
Immotam, quoniam nidos reperire volantes
Non possent; etenim, dum caelo aurisque morantur
Suspensae pennis, seseque per aëra librant,
Subtraheretur humus, correptaque turbine Terrae
Cum nidis nemora effugerent, praeterque volarent,
Nonne hoc delirum est? Nihil est tibi namque, quod obstet
Concipere, ejusdem vi turbinis aëra raptum,
Cumque auris volucres, nec proinde amittere nidos.
pagina 87
Addunt praeterea, quibus haec nova perculit aures
Res animumque, quod in Terrae sit corpore motus,
Qua ratione queat, cum Solis obambulet ignes
Terra per ingentes spatiorum versa meatus,
Non variare situm fixis collata videri
Sideribus? caeli sed iisdem denique semper
Respondere locis, si signa manentia spectes?
Et ratio, dicunt, reclamat vera, quod orbis
Annuus, immani ductu quem Terra peragrat,
Collatus spatiis, quibus Astra immota recedunt,
Debeat exiguo puncto par esse videri.
Hi tandem ut vincant, certa {cognoscre} debent
Id ratione, quod objectant, verumque fateri
Ast id quis certa verum ratione notavit?
Contra quin caelo servatum est sidera ferri
Non una ratione hieme atque aestate, nec una
Veris et Autumni per tempora: namque videntur
In medio caeli spatio non semper eundem
Illa tenere locum, nec eodem tramite ferri:
Nempe ut Mensorum Caeli Terraeque sagaces
Perspiciunt oculi; non virtus omnibus haec est:
Proinde situm queat ut Tellus variasse videri.
Adde, quod interdum diviso lumine quaedam
Apparere solent Stellae; velut Arjetis una
Phryxei visa in geminos partirier ignes;
Visa etiam alterutro quae vertice fulgurat alta
Tyndaridum: quaedam quin et rutilante Sororum
Pleiadum e numero, medioque in Orionis ense
Quae nitet, et triplicem quandoque emittere flammam
Conspiciuntur, itemque quaterna effulgere luce.
Nonne hoc Terraï cum motu convenit apte?
Nam sit , uti stellam plures cogantur in unam,
Cum mage distentum vicinior obstruit ignes;
Deinde situ Terrae mutato, ubi scilicet altis
pagina 88
Ignibus alterius non altera corpore possit
Officere objecto, compareat utraque nobis
Est opus, et geminae videantur multiplicesve.
Quo minus est mirum, quod motus inesse videri
Possit, uti dico, tam magno in corpore Terrae.
Verum, quidquid id est, fieri num posse negabunt
Ipsi, quae metuunt, quoniam sunt magna, fateri?
Debent ante quidem, quae non comprendere possunt,
Non facere haec eadem quoque posse ostendere Numen.
Tenuibus, o nimium rebus longeque minutis
Assuetos animos! utinam, quid summa Potestes
Infinitaque sit, mens cogitet, atque revolvat;
Unde ea mira quidem possit, sed vera fateri.
Nullum erit errandi metuendum hic, crede, periclum,
Scilicet egregie de rebus magnificeque
Sentire, omnipotens quas res Natura creavit.
Et jam quae puro videantur sidera caelo
Nominibus distincta suis spatiisque, canamus.
Principio Boreae qua se Polus extulit Axis,
Alta micat Cynosura, ducem quam Nauta marinis
Fluctibus ante aliud servat serquiturque per undas
Sidus: at huic Helice plaustro majore propinqua est;
Septem praecipuis Helice nitidissima stellis
Conspicienda micat, Septem dixere Triones.
Hujus ego saepe extremam de nocte serena
Aspicio inscripti per parva foramina buxi;
Unde licet tenui pendente agnoscere filo,
Nocturni quae sit numeranda ea temporis hora.
Fulgidus Arturo cunctantia plaustra Bootes
Segniter insequitur: quondam hic Puer Arcas, ut ajunt,
Maenaliam jaculo stravisset cominus Ursam
(Mater erat, sormam Saturnia verterat; ille
De Jove nam fuerat furto conceptus ); in altum
Ni pariter rapti micuissent sidera caelum
pagina 89
Arctophylax Puer et Calisto haud cognita Mater.
Proximus Hesperidum custos fulgentia profert
Ora Draco, spirisque introrquet lucida terga,
Quem super incumbens vi comprimit Herculeus pes.
Hic Bereniceo videas de vertice Crinem;
Cnossidaque aspicias multa jam luce Coronam
Fulgentem: radios non hinc procul Anguitenentis
Cernere erit: propter Lyra lucida Vulturis adstat;
Quique tulit quondam delphinus Ariona ponto.
Commendat factum memorabile prisca Vetustas.
Hic Populos cantu quondam capiebat et Urbes;
Cumque peragrata jam fama plenus et auro
Italia bimarem conducta puppe Corinthum
Trajiceret, Nautae Vati nil tale putanti
Jam struere insidias, jam lethum triste parare:
In scelus hoc aurum, pro! vilia pectora movit,
Quod secum extulerat Latiis vir Lesbius oris.
Sensit ut ille mortem impendere paratam,
Effera nec lacrymis molliri pectora posse,
Impetrat, extremum ut moritura carmina voce
(Dulces exequas) extremo in tempore fundat;
Jamque data cythara puppim superinsilit altam,
Et canit, aequor aquis placidis silet omne canenti.
Nec mora, se placidas Vates conjecit in undas:
In mare praecipitem dorso Delphinus amico
Excepit, supraque undas ad littora vexit.
Ac tum pro meritis Caelum Delphina recepit.
Hac quoque parte nitens Aquila, Antinousque refulget:
Proximus est et Olor: tuque o memorande relictis
Huc tandem terris sublatus es alite penna
Pegase: sidereos tecum fert Hinnulus ignes.
Aethiopum quondam Cepheus Rex, Cassiopeque
Uxor regnantes inter pulcherrima Nuptas
Illo signa micant caelo; religataque rupi
pagina 90
Filia sidereis ostendit vincula palmis
Andromeda; ast ultor conspersus sidere multo,
Gorgonei Perseus jam profert verticis iras:
Astra Meduseo praefulgent aurea vultu.
Hic Triquetrum quoque sidus habes, tergoque superbus
Fulget Erichthonius; nam tergo lucida Mater
Haedorum ternique coruscant ignibus Haedi.
Tum duodena, tibi quae diximus ante, per orbem
Sidera signiferum numerabis. Caetera ad Austrum
A scythicis flectunt Aquilonibus. Occupat amplam
Immani hic caeli regionem corpore Cete:
Inde loci Orion clypeo depugnat et ense
Fulgidus; haud illum credunt impune corusco
Cernere surgentem Nautae ex oriente; furentes
Namque movet nimbos, et tempestatibus atris
Exoriens caelum terras pontumque fatigat;
Ut memorant, quibus haec tentata pericula ponti.
Bellatrix humero fax emicat, altera planta,
Illa rubens, haec caeruleo contincta colore;
Balteus aurato stellarum promicat igne.
Eridanusque Pater fluviorum haud deficit illa
Caeli parte fluens: Leporique propinqua minantis
A tergo Canis ira impendet; Sirius ille
Dicitur: at Procyon vicino sidere fulget.
Continuata micant tria signa et Corvus et Angius
Et medius Crater; prope Semivirum Centaurum,
Atque Lupum, atque Aram, Piscemque, aliamque Coronam
Aspicies. Hac est in caeli parte locata
Argo; per malos per vela tumentia perque
Costas et prorae tabulata aplustraque fulgent
Conspersi stellarum ignes, longeque coruscant.
Adjice, quae veteri latuere incognita saeclo
Signa, per intactum tandem mare donec in Austrum
Perventum est: illum nam Terrae desuper axem
pagina 91
Sidera collustrant nostris contraria Signis.
Unicus hoc caelo Phoenix collucet, in ignem
Jamque abit, et veterem renovat per damna senectam.
Hunc prope Grus longo succendit gutture stellas:
Sidereisque micat jaculis Puer Indus et arcu:
Astraque fulgentem Volucris Junonia profert
Per caudam conspersa: et proxima Pica coruscat:
Propterque in spiras se evolvit lucifer Hydrus.
Quodque vocant parvi de nomine Chamaleontis
Sidus, et australi Triquetrum quoque fulgere caelo
Subjectae aspiciunt Gentes; Apis indica tandem
Haud similis nostrae stellarum fulgurat igne.
Haec tibi nomina sunt, queis caeli sidera dicunt,
Non quia consimili natura consimilique
Cum rebus specie constent, ea nomina quarum
Sunt sortita: etenim quod nos cratera vocamus
Centaurumque Lupumque, pari ratione queamus
Dicere Ovem Cervum seu Tigrim sive Elephantem
Sive alia, inciderint quaecumque ea denique menti;
Sed quia collibitum est, ita caeli signa vocârunt.
Scilicet haec artem ratio labesactat eorum,
Qui varia caeli regione micantibus astris
Fortunam referunt temere et discrimina morum;
Editus ut si quis Librae sub sidere in auras
Prodeat, aut urens nascentem stella Leonis
Aspiciat; numeris tibi protinus ars ea miris
Proferet, hunc iracundum fore more Leonum,
Ast illum Librae sub amico sidere justum.
Hinc vitam nobis praedicunt divitiasque
Fortunaeque vices stolidi in ludibria vulgi,
Quod capiunt eventa eventis accumulando:
Cum, quod seu temere hi sive astu conjicientes
Evenisse ferunt, millesima non sit eorum
Pars, quae mentito referebant ore futura.
pagina 92
Caesaris hi genero quondam et cum Caesare Crasso,
Scilicet ut fama est, morituros denique longum
Post senium fessos fama partisque triumphis
Urbis in amplexu spondebant; nec minus omnes
Fortuna a magna magnam fecere ruinam.
Adde, quod exitio Marathon quibus Emathiique
Una prostratis in caede fuere Philippi,
Sunt eadem quoniam sortiti fata, videri
Deberent pariter sub eodem sidere nati.
Fratres praeterea gemini, quos edidit uno
Partu enixa parens sub eodem sidere (si qua est
Astrorum tandem in terras hominesque potestas)
Omnibus unanimes in rebus consimilesque
Moribus atque habitu fortuna et viribus esse
Debent, atque isdem studiisque locisque teneri,
Aegroti pariter fieri pariterque valentes,
Et pariter debent eadem ire in funera tandem.
Cum persaepe quidem contra contingere nosmet
Intueamur, ut, aetatis qui tempore Fratres
Non distant, vitae ratione ferantur in omni
Diversum, semperque animis discordibus obstent
Impare fortuna et cultu fatisque supremis.
Illis quapropter latitandi copia nulla est,
Quos doctrina tenet Babylonica, quin fateantur
Inventam temere in stolidi ludibria vulgi.
Quod superest. Praeter, supera quae diximus, astra
Sunt alia innumero dispersa per ingens
Aetherium spatium, quae tantum nocte serena
Aspicere est oculis; penitusque abducta recedunt
Quaedam , ut, ni tenus per vitrea septa tuborum
Immittant radios, nulla ratione videri
Possint, prorsus uti veteres latuere per annos.
Haec igitur, cum se contingere plurima, et uno
Esse in concilio veluti congressa videntur,
pagina 93
Quandoquidem speciem nebularum immittere sensus
Desuper ad nostros pergunt. Nebulosa vocantur.
Lactea de genere hoc Via caelo extenditur, illac
Ire ad concilium Divos cecinere Tonantis,
Queis etiam Superûm de Gente et sedibus horum
Falsa fuit veri in speciem cecinisse voluptas.
Esse hunc candorem nil constitit, innumerarum
Ni congesta simul stellarum lumina perquam
Tenuia, quae faciunt oculis albescere caelum.
Idque tibi manifesta palam res indicat , ex quo
Per vitreos caelum omne tubos lustrare repertum est.
Cum tamen hac in re, quae nunc ita constat aperta,
Ante Viri incertis varie rationibus omnes
Errassent: ni Democriti sententia solers
Esse, quod est, dubia tantum conjecerit in re.
Impare praeterea fulgentia mole videntur
Sidera; quandoquidem non aequis omnia distant
A nobis spatiis; cum fors aequalia constent
Mole pari inter se et magni cum lampade Solis.
Et totidem prope sunt numero, quae maxima dicunt,
Tangere Phoebei quot circum vorticis aestum
Possunt; et nobis ideo propiora coruscant.
Altera, quae moli referuntur deinde secundae,
Quandoquidem spatiis ultra majoribus haerent
Per caelum, sunt plura quidem sed mole minori.
Tertia sic porro, quaeque his super edita constant,
Perpetuoque alia atque alia ordine lucis ut ipsa
Decrescunt auctu, numero sic crescere debent.,
Ut prope jam possint esse infinita videri.
Hic me sorte velis superis descendere ab astris,
Atque peragrato Tellurem invisere Caelo,
Quam colimus, quae digna magis, quam sidera quaevis,
Esse videntur, ut in nostro sit carmine princeps;
Quandoquidem merito maternum nomen adepta est;
pagina 94
Sustinet ut quae nos, et opimo munere nutrit.
Dicendum est igitur qua sit constata figura,
Quique habitent circum, numeret quot denique partes.
Principio in speciem glomeraminis esse rotundam
Est opus; haud simplex ratio quod monstrat apertum.
Atque mihi vel cum primis illa esse videtur,
Deficiente quod in Luna compareat Orbis
Caecus propter eam, quam tellus projicit, umbram.
Quod si terra foret triquetra aut quadrata, videri
Deberet pariter Lunaï in corpore caeco,
Ut primum inciperet jam deficere, angulus umbrae:
Scilicet haud foret in conum porrecta per auras,
Pyramidi sed par in Lunam excurreret illa;
Rectum proinde latus simul aspiceretur et umbrae
Angulus in Lunae facie, cum deficit, atra.
Quod quoniam non fit, Terram par dicere non est
Quadratam aut triquetram aut cujusvis esse figurae,
Hoc genus, alterius, tantum sed proinde globosam
Consimilemque pilae magnae sateare, necesse est.
Praeterea Tellus si plana pateret ab ortu
Littus ad occiduum, Sol omnibus exoriretur
Tempore eodem oris, occumberet omnibus una.
Contra sed fieri tuimur; namque ante propinquas
Collustrat radiis Gentes Sol, deinde remotas,
Post alias, quarum regio mage distat ab ortu;
Quoque aliis lucem profert, in nocte relinquit
Tempore eodem alios: quare non plana videri
Debet in Occasum Nabathaeo a littore tellus.
Consimili ratione nequit tibi plana videri,
Qua sese in Boreae regionem extendit ab Austro:
Namque sub Arctoo positas qui sidere terras
Classe petit. Tolli videt Ursae signa minoris
Paulatim in caelum, contraque oppôsta tuetur
Sidera, dum mutat regiones progrediendo,
pagina 95
In pelagus sensim ruere, et depressa videntis
Effugere ex oculis tandem, pontumque subire.
Quae fieri non posse putem, si plana sit illa
Tellus parte tibi; quare omni a parte rotunda est.
Huc accedit, uti, qui terras puppe relinquunt
In mare progressi, primo navalia portus
Littoraque auferri cernentibus experiantur;
Cum tamen et turres possint montesque videri;
Donec summa etiam vanescant culmina demum.
Contra, ubi jam terris accedunt, vertice primos
Aspiciunt montes, eductaque culmina rarae
Turris; dehinc multum progressis ima videri¸
Incipiunt, humilesque apparent denique portus.
Denique ab Occasu qui rediuntur in Ortum,
Ocyus aspiciunt Solemque et sidera oriri,
Ocyus occidere, atque magis noctesque diesque
Idcirco constare breves; mora longior horum
Contra est, occasum properant qui invisere ab ortu;
Sidera quandoquidem his oriuntur serius, atque
Serius occumbunt: tum demum, ubi utrique reversi
Hac ratione viae Tellurem denique, quantum est
Longa, peragrarint, illos vidisse dierum
Plus unam, pariterque hos una luce minores
Esse fatereris: fieri quod posse negares,
Haec si plana foret Tellus, fierique necesse est
Si convexa sit, et circumflectatur in orbem.
Nec mihi inaequales per terras objice montes;
Quandoquidem et montes et montibus addita summis
Oppida, quae apparent sese inter condere nubes,
Collata ingenti cum Terrae totius auctu,
Exiguus pulvis convexa per aera rotarum
Esse videbuntur, vel si quid tenuius extat.
Ne tamen idcirco Terram aeque a parte rotundam
Esse putes omni; media nam forsitan illa
pagina 96
Excrevit paulo convexior in regione,
A geminis compressa polis; fors planior illic
Est, et longa polo contra procurrit utroque.
Multis quod multi suadent rationibus: ipsi
Partem, dum ambiguo certatur marte. feramur
In neutram, donec ventura id detegat aetas.
Nec fore jam longum speramus, denique nobis
Ut quamvis magno haec prolata labore patescant.
Imperio Regis, quo sese Gallia tollit,
Vel fuerit priscis dominata Heroibus , ut Dis,
Excit petiere Viri, pars frigora terrae
Arctoae, nimio pars oras sole calentes;
Ut spatiis ita distantes ingentibus inter
Se conferre queant Terrae loca mensa,suisque
Evincant certis demum rationibus, illa
Num qua parte sui protuberet, excurratque.
Quondam erat in votis, Sapiens regnaret ut ipse,
Vel saperent reges; tali fore namque beatos
Imperio Populos atque aurea saecla putabant.
Ante quod optatum est, hoc nostro cernimus aevo.
Nempe hic munifico Doctrinam amplexus amore
Dat fluere usque suis felicita tempora regnis.
Jamque sub hoc doctae quo Principe progredientur
Artes? nunc quis honos , quae nunc data praemia Musis?
Plus hoc Regis opus, quam classibus aequora magnis
Sternere, quam validas Urbes et Regna potenti
Hostibus evictis quatere atque evertere Marte.
Quanquam ille et sumtis cui non metuendus in armis
Bellipotens? vult pace tamen sibi quaerere laudem,
Illa concussas medius componere Gentes
Gaudet, et arte sua pacatum cernere Mundum.
Quod superest, Zonis praecinctam quinque rearis
Tellurem. Prior est, quam dicunt Torridam ab igne;
Solis enim reliquis multo magis igne calescit.
pagina 97
Haec paribus distat spatiis ab utroque Polorum.
Quaeque habitant intra Gentes, utrinque per annum
Projiciunt umbras: nam cum Sol flexit ad Austrum,
In Boream umbra cadit; cum contra Aquilonia Regna
Illustrat, cadit umbra eadem contraria in Austrum.
Bisque illa certum est terrae regione quotannis
Nullam e corporibus cadere ullis partibus umbram:
Desuper excurrens nam Sol bis lumine recto
Impendet, supraque caput bis praeterit urens;
Corpora propterea parti collustrat ab omni.
Hanc mediam excipiunt ardenti a Sole perustam
Zonarum geminae, quae Divûm munere nobis
Concessae nimio non exuruntur ab aestu,
Frigore nec nimio; tantum his regionibus una
Corpora projiciunt umbras de parte; propinquum
Harum quae ad Boream est, jacit illas sub gelidam Arcton;
Quaeque Austro accedit regio, projectat in Austrum.
Postremo extremis hinc illinc partibus extant
In geminos extensa polos spatia ultima terrae
Frigore perpetuo ventisque nivalibus usta.
Hanc ubi Sol terrae regionem lumine lustrat
Obliquo surgens, quoniam sex mensibus illam
Circumiens ambit radiis, convertitur umbra
Circum corpora perpetuo; circumque vocamus
Umbrosos, habitant hujus qui frigora terrae.
Percipe praeterea. Terraï quae loca distant
Cardine ab alterutro geminorum utrinque polorum
Aequa mensurae pariter ratione, necesse est
Illa loca aestatemque simul brumamque rigentem
Perferre, et pariles noctes agitare diesque.
Non simul at possunt ortumque obitumque videre
Solis: et oppositis qui distant partibus, uno
Hi mediam lucem, noctem illi tempore semper
Aspicient: gelidae tantum spatia ultima Zonae
pagina 98
Excipe, quae noctem pariter lucemque tuentur.
At quibus est mediam semper noctemque diemque
Tempore eodem agere in diversis partibus illic
Austri, ast hic Boreae, Antoecos vocitamus: eorum
Noxque diesque quidem mensura deficit aequa;
Nam, dum aliis brevis est, aliis longissima constat
Alterutra; aestates alterno tempore ducunt
Atque hiemes. Tandem loca qui contraria Terrae
Incoluere vocati idcirco nomine Grajo
Antipodes, prorsus non ulla his convenit in re;
Non simul augeri simul et tabescere noctes,
Crescere non luces simul imminuique tuentur,
Non Solem simul aspiciunt nec sidera noctis;
Alternisque ferunt aestatem ac tempora brumae.
Quae quoniam docui, quod restat percipe porro.
Principio globus hic, Tellurem quem vocitamus,
Et Maria et Terras ingenti amplectitur orbe.
Qua tamen in Terras spatiis extenditur amplis,
In partes multi scissum voluere quaternas;
Nos unam incolimus, quae nunc vetus Orbis habetur;
Quandoquidem priscis fuit haud incognita saeclis.
Altera Terraï pars est America, suumque
Nomen ab Etrusco retulit modo cognita Tiphy.
Laudamus veterem Grajo sub Iasone Pubem,
Quam freta tentantem prius usque impervia puppis
Transtulit Argolica de terra ad Colchidos oras,
Deinde viae pretium referentem velleris aurum:
Majus opus nuper tentatum audivimus ipsi,
Tanto majus opus, quantum nostra aequora vincit
Oceani pelagus, tanto praeclarius, ingens
Quantum America suis cum regnis omnibus atque
Omni auro pretium hoc excedit velleris aureum.
Tertia pergelidae pars terrae subjacet Ursae:
Ultimaque Arctoae contraria nomen ab Austro
pagina 99
Sortita est: nobis sed vix nota utraque propter
Aeternas hiemes ventorumque invia regna.
Qua late excurrit gelidas America sub Ursas,
Apparet Canadum tellus, et Virginiaï,
Florida, Mexicaque ora, novumque Hispania nomen,
Atque aliae atque aliae cultu ut nomine Gentes
Regna tenent: dives stat Caliphornia ponto
Insula; non est et reliquas ut dicere post hanc
Jam morer; illa tibi par regnis grandibus extat.
Parte alia oppositum Boreae qua vergit in Austrum,
Aurea Castellae regio est, Guianaque late
Porrigitur; non ulla ferax magis altera Tellus
Auro atque argento; fert omnigenos animantes;
Oppida habet, magnisque extructas molibus urbes.
Adde his Brasiliam, Chilos quoque, Peruviumque.
Ingentes multique lacus, et ditibus undis
Flumina opima rigant horum spatia ampla locorum.
Dehinc oculos et ad hanc nostrae, quae dicitur Orbis
Esse vetus, Terrae partem circumfer, et Afros
Europaeque Asiaeque immania regna recense.
Prima Hominum sedes atque altrix prima fuisse
Fertur Terra ferax Asiae: his praegrandibus oris
His Populis Reges magni rerumque Potentes
Imperitant. Vastis regionibus Othmanidarum
Imperium angusto spatiatur ab Hellesponto.
Quot gentes quot regna tenet! tum Persidis ingens
Excipit hoc ditio: hinc Indi , Seresque, Scythaeque,
Extremique Asiae Sinae Gens invia montes
Propter inaccessos murique crepidine junctos.
Africa deinde subit nigro contincta colore,
Vasta quidem Tellus, sed non ita culta, videtur
Quae regione sui media deserta prope esse.
Namque ibi arenosi montes campique feruntur
Instabiles, et saecla tenent invisa ferarum.
pagina 100
Nilus eam pluvia et caelesti humore carentem
Abluit exundans, et largo flumine ditat.
Hic est fertilis Aegyptus, Nomadesque vagantes,
Et Mauri, et Numidae, sunt hic Garamantes, et ora
Exusti Aethiopes, Nubiaeque calentia regna:
Multaque praeterea Populorum nomina, multae
Regnatum late ditiones. Ultima restat
Europa, a Tyria tenuit quae Virgine nomen.
Hanc Jove cornigero, dum littore luderet inter
Aequales aetate simul florente Puellas,
Deceptam memorant Vates vestamque per aequor
In Cretam : trepidans ex aequore respiciebat,
Aequore dum Tauri tergo veheretur amantis,
Littus respiciebat, eoque in littore Pubem
Tendentemque manus iterumque vocantem;
Pulchraque plus lacrymis quam fluctibus ora rigabat
A magno nuptam se ferri ignara Tonante.
Virginis hujus habet nomen, quae dicitur Orbis
Tertia pars veteris, longe minima inter utramque
Et Libyae atque Asiae partem, sed enim magis illis
Nobilitata , superque alias florentior omnes.
Atque ea Parrhasiae qua late subjacet Ursae,
Moschorum Imperium complectitur, hisque propinquos
Suecosque, Danosque, et quorum nomina versu
Claudere Musa vetat, Boreaeque et frigoris ejus
Indigenas; nec non illa tellure Britannos
Avulsos paulum et munitos aequore circum.
Pars alia Europae, qua se convertit ad Austrum,
Cum Regnis te vasta tuis Hispania pulchramque
Italiae pariter tellurem, Pannoniamque,
Et Misûm, et Thracum, et Grajorum continet arva.
At medium tenuere locum Germania Lechi
Cum regnis late campestribus , et ditiones
Gallorum, quos a Pyrenes montibus illinc,
pagina 101
Alpibus hinc clausos tellus alit alma feraxque.
Demum quod superest, magnum Mare, circuit omnem
Quod Terram, Oceani vocitamus nomine; at illud
Pro regione loci varia, quem perluit undis,
Nomina sortitum est pariter variantia; quippe
Aequor Atlanteum tibi Mauri a vertice montis
Nomen habet, quoniam radices montis ad ejus
Franguntur fluctus: Americae ad littora Iberis
Longe a littoribus pelagi hic extenditur aestus.
Aequor Hyperboreum contraque Australe vocamus,
Terrarum quod eas perfundit fluctibus oras.
At mare Pacificum jacet inter littus Eoum,
Occidusque plagas Americae: aestumque vocamus
Praeterea Medium, Libycas qui volvit arenas,
Europaeque Asiaeque allabens exedit oras.
Deinde quid Hyrcani, Rubrique tibi aequora ponti,
Euxinum, Adriacumque, minoraque nomina dicam?
Quid freta Bosphorias fauces syrtesque sinusque
Commemorem? Doctis haec tutemet omnia quibis
Discere de Tabulis. Sine me nunc otia fessum
Captare, atque istas paulum dimittere Musas,
Mox iterum ad Causas rediturum et munera coepta.
pagina 102

LIBER TERTIUS

Gallia, quae Medii glaucis hinc aequoris undis
Illinc Oceani rauco perfunditur aestu,
Ultro cui fines posuit Natura tumentem
Rhenum et nubiferam Pyrenem Alpinaque {clausta},
Propter multa quidem multis regionibus una est
Anteferenda, quia et mitis laetissima caeli
Gaudet temperie, telluris et ubere gleba,
Felicesque hortos habet et pulcherrima Tempe;
Ut neque propertea priscis Phaeacibus arva,
Nec nemora Hesperidum invideat licet aurea quondam,
Nec ripas Penee tuas; proin mira videri
Gentibus ut possit regio, visendaque ferri.
Oppida quis Populis munita opibusque, quis Urbes
Enumeret magnas? num terra Urbs {visitur} omni
Aemula Lutetiae? quae tantum rebus opima
Rebus opima bonis? Viden et quos Gallica profert
Terra Viros? Seu bella movent, quae doctior armis
Gens erit? Amplexu placidae seu civica pacis
Jura artesque colunt, tantum felicibus ausis
Progrediuntur, uti prorsus miranda reperta
Gentibus humanis in publica commoda vitae
Ediderint. Verum miranda haec omnia quid sunt
Denique prae rerum majestate atque repertis
Ejus, qui nobis rationem invenit eam, qua,
In caelo quidquid peragi terraque videtur,
Verius ex adyto divini pectoris edit,
Sacri quam Tripodes Laurus Cortinaque Phoebi?
Gallus et hic; magno se Gallia tollit Alumno.
Felix, qui clarum potuisti extollere primus
Lumen, et immensum te late ferre per Orbem,
pagina 103
Et nubes atque Astra tuae supponere menti.
Te sequor, o Gallae Gentis decus, atque tuorum
Docta pedum relego pressis vestigia signis;
Non quia te sperem properantem aequare sequendo,
Veri propter eum sed, quo mens ardet, amorem:
Namque facem Veri praefers, lucemque ministras.
Tu sapiens rerum Inventor, tu munera nobis
Inclita suppeditas et vita digna perenni.
Nam simul atque tuis evolvimus aurea chartis
Aurea dicta, quibus penitus Natura retecta est
Omni ex parte patens, occultaque prodita vis est
Causarum, et ratio simul ac tua {vociferrari}
Incipit, hanc omnem suprema a Mente coortam
Naturam rerum et suprema a Mente geri res;
His animus rebus quaedam divina voluptas
Afficit, atque extra mihi me rapit, ut videar jam
Non humilis Terrae sed totius incola Mundi,
Et per te propius Naturam agnoscere summam.
Non ita vis mentem tangit mihi suavior ulla,
Magnifica ante oculos vel cum se nocte Theatra
Auro et picturis et lumine fulgida multo
Objiciunt, resonatve modis vocalibus aër.
Dum tamen interea te ad caelum Gloria tollit,
Ipse ego Musaeo pergam tua dicta lepore,
Namque aliquis lepor est Musis, contingere, et illum
Doctrinae fontem suavi conspergere cantu.
Forsan ad haec Homines turmatim carminis ergo
Accurrent; rapimur quoniam mage suavibus omnes,
Et properamus eo, quo res dulcedine grata
Invitant; veluti Pueri, qui saepe recusant
Pharmaca, si mellis non sunt contincta liquore.
Quapropter pergam incoeptum pertexere versu.
Et quoniam docui, quae partes Totius extent,
Et qua sint inter sese ratione locatae;
pagina 104
Semina nunc, quae sint rerum et Primordia Mundi,
Dicendum, et sese quo motu corpora quales
Composuere recens in formas, quaque coacta
Vi facere id, demum unde omnis Natura coorta.
Principio ante alias te res, quas deinde docebo,
Scire velim, nullum, cum primo est conditus Orbis,
Praecessisse Chaos confusaque materiaï
Semina, quae longo fuerint mox tempore motu
Digesta in varias paulatim disposituras:
Talem sed primo [simul esse incoepit] ab ortu
Crede fuisse Orbem, qualis nunc saecula constat
Post elapsa, statim rationis et ordinis hujus
Nimirum Tellus et Sol et Sidera primo
Extabant ortu rerum tempusque coortum,
Motu quaeque suo subito distincta locisque.
Primi quin Hominum non sunt rationis egentes,
Ut Pueri, exiguo pariter neque corpore creti,
Sed plena jam aetate et mole et viribus aucti.
Et quo pervidas magis haec, reminiscere Summi,
Exorta unde omnis res constitit, infinitam
Esse Potestatem: ratio proin vera reposcit,
Perfectum parti subito quod prodiit omni,
Quidquid ab illius constat virtute profectum:
Longe aliter quam qui Divûm simulacra perenni
Aut veterum Heroum vultus in marmore fingit:
Principio lapidis rude pondus et horrida moles
Multiplices ferri quavis de parte per ictus
Excutitur; donec referat molemque modumque
Corporis humani ; signantur brachia porro
Et caput atque humeri pectusque et crura pedesque;
Porro oculis vitam dabit Ars, spirantia finget
Ora, et caesariem venasque et tenuia quaeque
Ducet: at interea est mora temporis illius ingens,
Singula quo tenui studet ipsa effingere caelo.
pagina 105
Sed mage docta manus cui sit, tibi tempore signum
Efficiet breviore: potes deducere porro,
Artifici si summa sit Ars et summa Potestas,
Quo primum inciperet, jam illo confecta videres,
(Prorsus ut intersit mora nulla) in tempore signa.
Hac ratione vides, primo jam tempore Mundi,
Omnis quod rerum quoque tum Natura repente
Constiterit, qualis post longos constitit annos
Parti perfecta ex omni, quia Mente creata est
Illa, cui summa est simul Ars et summa Potestas.
Id tamen haud nostris quidquam rationibus obstat;
Scilicet, ut si, Hominum quae sit natura, requiram,
Et quibus a causis habeant exordia prima;
Esset opus potius, quo semine qua ratione
Se foetae evolvant gremio, perquirere, Matris;
Quam quales jam tum cunctarum in origine rerum
Cum Terra simul extitetint Caeloque creati.
Sic etiam quid erit, vera ratione quod obstet,
Quasdam scrutari naturas Principiorum,
Unde velut certo de semine Sidera Caelum
Undarumque sales liquidi Tellusque videri
Possit, et unde omnis demum Natura coorta,
Quamvis non ita res exortas esse reamur?
Proinde magis, quae sit rerum Natura, patebit,
Quam cum constat, uti fuerit res quaeque creata.
Porro cum summa potuissent Numinis arte
Haec infinitis rationibus esse coorta;
Eligere e numero tanto quamcumque relictum
Quis neget arbitrio nobis, veramque fateri?
Dum tamen omne, quod ex illa deducere pergo,
Rebus, quas caelo fieri terraque tuemur,
Conveniat, neque secum in re quoque discrepet ulla.
Quare age jam, Mundi quae sint Primordia, dicam.
Totius hanc, constant unde omnia, materiaï
pagina 106
Summam, ubi de nihilo jam extabat condita, rere
Protinus in partes divisam esse innumerales;
Rere et partes in motum protinus isse,
Qui modo mensura in rebus servatur eadem;
Nam neque adaugescit quidquam, neque deperit inde:
Scilicet et partem circa se quamlibet actam;
Quoddam et praeterea medium commune obeuntem;
Ire viae recta quoniam regione nequibat;
Obstabant aliae atque aliae cui semper eunti:
Idcirco ut varios se flexerit omnis in orbes,
Usus erat, subito multis cum partibus una:
Atque ita Vorticibus totidem se verterit omnis
Materies, totum quot constant Astra per orbem.
Illas praeterea cujusvis pone fuisse
Particulas, cum summa fuit divisa, figurae;
Non opus idcirco minus est fateare, quod omnis
Pars ea debuerit prostantes e latere omni
Excutere angululos (parti pars officiebat
Quandoquidem motu), fieri tum proinde rotunda,
Ut pila, quam Pueri volvunt per strata viarum.
Quod sic exciderat de partibus, esse necesse est
Id minimum et quascumque potens variare figuras;
Ut tali ratione queat replere, pilarum
Inter particulas quod possit inane videri.
Jam duplex genus est inventum Principiorum;
Scilicet offensu decussae particularum
Dispersaeque scobes, quas Prima Elementa vocamus;
Altera volventum dicunt Elementa pilarum.
At quae Tertia sunt, tibi post manifesta patebit
Esse ea, quae propter molem crassamque figuram
Non possunt properanter agi, motuque cieri
Perfacili, duo quo jam percipis altera ferri.
His tribis omne, quod est, rerum constare necesse est:
Efficiunt Solem, et quae fixa vocavimus, Astra
pagina 107
Prima, Scobes, Elementa; at fluvida deinde Pilarum
Particulis constat caeli natura rotundis;
Denique Tellurem Lunam Stellasque vagantes
Tertia constituunt Elementa. His plura negamus
Esse opus ad rerum Naturam: namque tuamur
Convestire sua cum Solem et Sidera luce
Omnia, luminibus caelum praebere meatum,
Rejicere at lumen Terram Stellasque vagantes;
Nonne tibi totidem naturas Principiorum,
Unde tria haec constent, reperire opus esse videtur?
Praeterea, fractis quod motu particularum
Decidit angululis, Elementum, ubi copia multis
Ejus adaugescit dissecta erasque plagis,
Plus quam opus, ut partes inter repleatur inane,
Omne, quod hac ratione tibi supereffluet extra,
Atque redundabit, cogetur Vorticis axem
In medium: nec sponte sua subigente putanda est
Id sine vi facere, atque illuc non pulsa coire
Materies: Scobs namque Pilis cum tenuior extet,
Vi multo major recedere longius illae
Nituntur medio de Vortice; proptereaque
Intro ea contrudunt Elementi pondera primi
Parte repulsa omni, medioque in Turbine stipant.
Nonne vides, cum pertuso versatur in orbes
Triticeum cribro frumentum, immixta coire
Quaelibet in medio, tenui quae pondere constant,
Ut paleae et culmi fragiles siccataque sole
Herbarum folia et ramorum fragmina parva?
Namque, prius quoniam Naturae diximus esse
Legem,ut, circuitu quae corpora cumque moventur,
A circumductae media regione viaï
Nitantur fugere, et recto se avertere cursu;
Ut lapis, in fundae qui circumductus habena
Funem tendit eo, quo vult erumpere nisu;
pagina 108
Sic, quia particulas, Elementa secunda, rotundas
Jam doceo celeri versari turbine circum,
Debent propterea nisu contendere magno
Vorticis e medio disjunctae longius ire,
Nequidquam; quoniam conantibus exteriores
Mole sua obsistunt semper, vi vimque refraenant
Funda velut lapidem. Vis haec et nisus eundi
Longius a medio Lucis natura profusae est
Undique per magni regiones Vorticis omnes.
Turbinis in motu porro cujusque, Polorum
Rere loca extremis hinc illinc partibus esse;
Circa ea materies etenim convertitur omnis:
Ut sic deinde queas cognoscere, qualis inesse
Vorticibus rapidis tactus per mutua possit.
Namque polo alterius si fors tangatur uterque,
Circum et uterque viae de parte feratur eadem;
Unum opus est gemino fieri de Turbinis aestu:
Quod si correpti sese in contraria volvant,
Officiente inter se cursu praepedientur
Mutua; et hac magni fient ratione tumultus
Materiae tanta in turba celerique rotatu.
Quare, quod superest, ita debent esse locati
Inter se, ut gemina medius tibi parte polorum
Contingat Vortex alios regionibus illis,
Quas geminis utrinque polis distare videmus.
Praeterea, quoniam vi turbinis exagitatur
Primi materies Elementi, extraque furentis
Impete circuitus propellitur; omnis in axem
Non medium cogetur, et inter septa Pilarum
Haerebit semper : verum quia corpore constat
Subtili atque auctu tenui nimis, effigiumque
Proinde potest reperire per intervalla Pilarum;
Idcirco rapidi vi turbinis egredietur
Per partes elapsa, polis quae longius absunt.
pagina 109
Vix elapsa tamen {curu} se proferet extra;
Ecce recepta polo vicini Vorticis intro
Illabetur eo, quo fugerat, impete cursus.
Hac nunquam ratione potest cessare meare
Inter contiguos rapidae vertiginis aestus,
Illa lege tamen, tantum per aperta polorum
Ut queat endogredi tenuis natura Elementi;
Undique at extremis laterum de partibus exit.
Atque ubi materies ea Vorticis unius aestus
Ingressa est per utrumque polum, se concita recto
Intro aget incursu; donec de partibus aeque
Oppositis veniens hinc illinc tramite motus
Occurret medio, offensuque rotabitur acri.
Est, genus hoc, falso quoque cernere in aequore motum:
Namque fretum angustum rapidis qua dividit undis
Trinacriae terraï Italis a finibus oras,
Vasta Charybdis ubi est , et vis Scyllaea minatur,
Hinc mare Tyrrhenum magno se gurgitis infert
Procursu, Aeolio qua spargitur insula ponto
Plurima Vulcani fumantibus usta favillis;
At contra Ionium rapidis devolvitur undis:
Quorum ubi in angusto vis obvia colluctatur,
Commiscetque undas; rapidum se volvit in orbem
Pontus, et ingenti sinuatus turbine seavit.
Non illac impune rates transire; marique
Ante procelloso potiusque furentibus Austris
Jactari caecam per noctem hiememque malignam
Nauta velit, quam vel caelo ventisque serenis
Deprendi Siculi diros prope gurgitis aestus:
Namque ratem misere illa rapax vis corripit undae,
Contorquetque aestu, saevoque absorbet hiatu.
Sic tibi materies es diro agitata per orbem
Protinus offensu circa se turbine magno
Volvetur, liquidumque illa ratione fluensque
pagina 110
Constituet corpus; debet quod proinde rotundum
Esse: rotatur enim se circa; hoc dicimus Astrum:
Quod circumpositas quia turbinis impete magno
Impulsuque Pilas, Elementa secunda, valenti
{Arjetat}, hisque auget proin nisus effugiendi;
Est opus, ut multam videatur fundere lucis
Undique vim magni in regiones Vorticis omnes:
Quandoquidem vis haec lucis natura reperta est.
At si materies Elementi percita primi
Vorticis alterutrum velocius ingrediatur,
Qua via facta, polum; sed tardius altera multo
Opposita de parte meet; tum volvier Astrum,
Non erit, ut possit media regione viaï,
At fulgere polo tanto vicinius uni,
Quanto hac motus erit mage segnis materiaï.
Denique consimili pariter ratione fatendum est,
Si de parte Scobi pateat magis exitus una,
Astrum non medio statuendum in Vorticis orbe
Esse; quia a medio plus partem accedet ad illam,
Liberior primo patet exitus unde Elemento.
Idcirco aestivo Tellus mage tempore distat,
Horrida quam brumae per frigora, Solis ab igne:
Quandoquidem medium non obtinet orbe suo Sol
Vorticis hujus eam, quam dicimus, ob rationem:
Forsan ob hanc etiam, non aequis viribus extra
Quod Vortex omni de parte prematur; et inde
Parte hac excurrat protensior, arctior illa,
Et sese oblongi speciem conformet in ovi.
Propterea haud aequum gradiuntur et astra per orbem.
Idcirco tellus unam quoque serius orbis
Absolvit magni partem, pluresque dierum
Actos circuitus aequatis Veris ab horis
Ad medium Autumnum proinde enumerabis, ab ipso
Quam conta Autumno nimirum ad tempora Veris.
pagina 111
Nec tibi propterea est illud mirabile habendum,
Quare Terra magis, cum distat longius , igne
Usta calet Solis; quoniam aestas tempore tali
Rectius a radiis fit descendentibus, atqui
Et mage condensis, gelido quam frigore brumae,
Cum Terram obliqua tangunt ratione meantes.
Porro particulae, quas diximus esse Elementi
De numero alterius quavis de parte rotundas,
Quae magis accedunt medios ad Turbinis aestus,
Esse magis celeres debent, atque ocyus ire,
Quam reliquae, a medio quae Vortice longius absunt,
Propterea, primi quia fortius exagitantur
Viribus a validis Elementi, ideoque minores
Debent esse: etenim majori mole vel aequa
Si sint cum reliquis, supra quae tardius errant,
Debebunt alias subito super insiluisse,
Atque aliis longe magis usque recedere: nam vis
Major inesset ob id, motus pernicior illis
Quandoquidem est, circumque suo ocyus orbe feruntur.
Augminis haec ratio, qua scilicet esse remotas
Majores opus est partes, per Vorticis omnes
Non valet extendi regiones: namque necesse est
Post ingens spatium tum demum existere partes
Mole pari, atque alia motus ratione cieri,
Ocyus extremas, quam quae procul haud ita distant.
Scilicet et ratio est, quoniam cum corpora in orbem
Acta cientur, in extremis, fateare necesse est,
Finibus illius quod vis pernicior extet:
Nam properant partes majorem tempore eodem
Conficere, ac aliae , quibus est minor ambitus, orbem.
Adjice praeterea, quod, quae regionibus errant
Extremis, urgentur, et impelluntur ab ipsis,
Extra contigui qui sunt, spatiumque coarctant,
Vorticibus: quare est motus violentior illic.
pagina 112
Nunc , quoniam docui, quae prima secundaque rerum
Sint Elementa, et qua motus ratione ferantur,
Tertia jam illorum quae natura, tuamur.
Nec me animi certe fallit, quod tristior esse
Haec ratio plerumque videtur, qua tibi motus,
Vorticibus rapidis quales sint, edere pergo;
Tandem ut turbinibus jam jam lassata teneri
Mens facile haud possit nostris in versibus, atque
Elabi sibi multa sinat, quae scire necesse est
Funditus ad rerum naturam perspiciendam.
Proin opus est facto, veluti, qui lumina figunt
Artifices in rem tenuem perquamque minutam,
Saepe fatigatos oculos jamjamque trementes
Inter opus vertunt in amice lumina lucis
Gemmarum, prope quas cupiunt id propter habere,
Lumina ut aspectu tali recreata valescant;
Sic opus est, inquam, dum prima Elementa, quibus res
In mundo gerit omniparens Natura suosque
Auctificos motus evolvimus ac genitales,
Interdum res in varias avertere mentem,
Quae plus collibeant, animus magis unde juvetur,
Robur ut inde suum viresque recolligat auctas.
Hoc age, si sit opus; porro renovare memento
Intermissam operam, dicendaque [protinus] audi.
Et quoniam tenuis Scobs, fractis orta Pilarum
Quae fuit angululis, varianti est praedita forma
Multiplicique figurarum ratione, nec aequa
Mobilitate fluit motus, fateare necesse est,
Ipsa suis quod perplexis plerumque figuris
Endopedita una nectatur, conque globetur,
Inque ita majorem concrescat corporis auctum.
Et cum deinde meare per intervalla Pilarum
Debeat, ipsius sulcos in mole cavatos
Hac ratione opus est fieri corpusque striatum.
pagina 113
Corpus id, ut solidum minus est pro mole, suoque
Languidius motu, quam caetera quaeque, cietur,
Debet propterea retro trudi atque repelli,
Inque polum redigi, motus quo tenuior extat,
Alterutrum: veluti si ligna in fluminis undas
Immittas medias, qua vis properantior harum est,
Illa sequi celerem non posse videbis aquarum
Cursum, ast alterutram trudi impellique repente
Proptrea ad ripam, qua segnior impetus urget
Fluminis: illa etiam moles sic corporis, una
Quae de perplexis inter se primi Elementi
Particulis concrevit, et hinc redigetur et illinc
Axis ad extremas, ubi cursus tardior, oras
Hinc correpta simul medium descendet in Astrum,
Cum valido primi subito torrente Elementi.
Illud in his obsignatum sed oportet habere,
Corpora de genere hoc quod quae compulsa per unum
Sunt transire polum, sulcos de parte retortos
Evolvunt alia, quam qua sunt parte striata,
Oppositum per iter veniunt quae missa polorum.
Nam veluti adversa sese polus inter uterque
A parte hinc illinc opponitur, usque necesse est,
Oppositis quaecumque polorum a partibus acta
Corpora sunt, ut item cieantur ab impete motus
Oppositi: porro motu sulcique striaeque
Quandoquidem fiunt, pariter de partibus esse
Oppositis perarata retortaque corpora debent.
Quae compulsa polis dein corpora cum venere
In medium, sit ubi, supera ut claravimus, Astrum,
Ejus turbineam neque vim superare, neque intus
Mersa manere queunt, extra sed ab ictibus atque
Vi valida motus primi rejecta Elementi,
Multaque sese inter magnis impulsibus una
Sic conjuncta tegent agitatum extrinsecus Astrum,
pagina 114
Atque illa maculas tenebrarum parte refundent.
Quod genus est maculas tibi claro in Sole tueri
Hac ratione; domum, facito, per tenue foramen
Ingrediatur in obscuram radiantia Solis
Lumina; tum vitreo radiorum ea lumina clausus
Excipies tubulo: dein egredientia multos
Post vitri anfractus pura super ipse papyro
Objecta facies parvo clarescere in orbe.
Protinus hac longe tenues longeque minutas
Diffundi maculas in Solis imagine cernes.
Quare opus est, labes etiam fatearis in ipsa
[Nec secus id fieret] reperiri lampade Solis.
Illinc scire licet se circa vertier Astrum:
Haerentes illi maculae nam conspiciuntur
Occidere a nobis nimirum et rursus oriri
Haud spatiis inter sese variantibus: ergo
A Solis motu circumlatae esse videri
Debent: perque dies quia ter prope in orbe novenos
Perstant, idcirco tanto Sol tempore circa
Se peragit gyrum, et magno rotat impete lucem.
Quarum etiam hoc melius poteris cognoscere pacto
Naturam, si, quae simili ratione geruntur
Hic nos inter, ea, qua polles, mente revolvas.
Scilicet impuros undae cum flamma liquores
Concoquit, ex illis ferventibus atque agitatis
Spumam exire, superque undas innare videbis
Non ratione alia, quam quod permixa liquori
Materies alienigenis ex rebus eadem
Vi nequit ignis agi, qua concita lympha cietur:
Quare ferventi ex {humora} exire necesse est
Illam, ipsisque undis disjungi, conque ligatam
Haerere inter se, supraque extare liquores.
Et quoniam, unda diu valido si serveat igne,
Spumam dissipat, et magnis fervoribus actam
pagina 115
Disperdit; pariter fieri hoc in Sole rearis;
Scilicet interdum maculas consumier aestu
Vorticis illius, rapidoque perire rotatu:
Attamen absumtis succedunt usque recentes,
Saepe quidem plures, quamquae periere; novaeque
Molem aliis maculae plerumque manentibus addunt;
Majorem debent proin lucem subtrahere Astro.
Propterea , ut memorant, lux saepe est languida Solis
Visa, atque obtuso tabescere lumine saepe
Decolor; ignaris timor ut Mortalibus ingens
Exortus trepidis suffecerit argumenta
Mentibus exitium caelo terraeque parari,
Omniaque horrisono jamjam ruitura fragore.
Sic fuit, ut toto langueret pallidus anno,
Et nitidum obscura ferrugine tingeret Orbem,
Curia Caesareo quondam cum sparsa maderet
Sanguine: proin moesta tenuem cum luce calorem
Fundebat caelo; gravis ut caligine densa
Desuper incumbens horreret frigidus aër,
Et non percoctis squallerent frugibus agri:
Visus item Sol est per caeli templa vagari
Clarior assueto: maculas cum scilicet atras
Sorberet victor, motuque resolveret acri.
Quin etiam, propriam quae jactant sidera lucem,
Interdum exiguum caelo demittere lumen,
Tergemina interdum veluti reviviscere flamma:
Nimirum ut maculis circumfunduntur opacis.
Accidit, ut maculis quoque densis saepe coortis
Undique velatum nigra ferrugine Sidus
Fulgorem condat nobis, penitusque videri
Desinat, aspectu subtractum scilicet omni.
Idcirco septem cum Plejadas Atlanteas
Ante fuisse ferant caelo, post excidit una
De numero: nam sex clara de nocte videntur
pagina 116
Dumtaxat; quoniam quae quondam septima fulsit,
Jam lucem maculis obduxit nigra coortis.
At, placuere quibus mendacia ludicra, dicunt,
Sex Nuptas Divûm in thalamos ivisse Sorores,
Septima mortali Merope tibi, Sisyphe , nupsit:
Propterea claras inter pudibunda Sorores
Delituit caelo. Varia est sententia multis,
Nimirum Trojae non funera Trojugenûmque
Unam harum Electram memorant potuisse tueri,
Aversamque ideo vultus, oculisque pudicas
Opposuisse manus: quantus dolor iste fuisset,
Nunc quoque qui terris avertere cogeret ora!
Adde, quod illa ipsa poterit ratione repente
Apparere novum radiis orientibus Astrum,
Ante videre fuit quod nusquam: id scilicet illo
Tempore continget, medio cum in Vortice, ubi Astrum est,
Prima redundabunt vi multa Elementa, superque
Fundentur maculas ingenti percita motu,
Immersasque tegent: lucem tum protinus Astrum
Exeret haud maculis obstantibus interceptam.
De genere hoc visum est in Sidere Cassiopeae
Astrum luce novum majori ardere, sereno
Quam micat Idalium, mage cum nitet, aethere Sidus.
Haec nova tum lucis species objecta repente
Mira videbatur; tantum ut propter novitatem
Suspicerent Homines in caeli lucida templa.
Sed dehinc paulatim decrescente inque minuto
Lumine conspectus hominum subducta refugit
Tandem Stella recens, maculisque obducta negavit
Lumen, ut ante, suum, penitusque evanuit omnis.
Altera post paulo est in Cycno visa: sed ipsa,
Atque aliae pariter, quas conspexere micantem
Ex improviso terris ostandere lucem,
Velatae maculis tandem nigrantibus ignis
pagina 117
Fulgorem aspectu prorsum eripuere videntum.
Est etiam caelo nuper servata sereno
Stella, micat magni quae collo consita Ceti:
Hanc referunt caelo nasci, extinguique quotannis,
Propterea forsan, quia dum convertitur ipsa
Circa se, ut pariter converti diximus orbem
Solis, nunc claram maculisque necesse carentem
Exhibeat partem, nunc, quae est obscura, revolvat.
Atque ea, quae dico labes offundere Soli,
Corpora, si celeri subito rejecta rotatu
Non jungantur, uti maculas componere possint,
Sed disjecta fluant extra, magnoque ferantur
Impete, tum Solem quendam velut aëra circa
Constituent, longe qui Vorticis in regiones
Procurrit magnas; magis quia viribus illa
Ejiciuntur, uti longe procurrere possint.
Aër nec penitus forma queat ille rotunda
Esse; sed in morem lentis mage tollitur illis
Partibus, a geminis quae distant scilicet aeque
Solis utrinque polis: nam corpora fortius illinc
Ejiciuntur, uti longe procurrere possint.
Hinc protensa quidem per caelum saepe videtur
Lucida surgentem praecurrere Lancea Solem,
Occiduumque sequi. Praelonga cuspide primum
Tollitur exoriens; post latior usque videtur
In Solem. Hoc cernas nimirum, innubilus aër
Et caeli facies si sit nitidissima noxque
Illunis. Fiunt plus longa crepuscula saepe
Illius ob lucem; siquidem quae fluvida Solem
Ambit materies, liquidi cum impurior aura
Aetheris haec constet, radios reflectere debet:
Haud secus ac Solis radios telluris hic aër
Ad nostras acies reflectit, conditus undis
Nuper ubi Sol est, vel ubi jam proximus adstat
pagina 118
Cardine in Eoo lucemque diemque daturus.
Languida nunc ea lux, nunc est mage clara: necesse est
Densior idcirco sit saepe et rarior ipsa
Lucida materies, queat ut reflectere Solis
Viribus haud aequis radios: nunc cuspide utrinque
Protensa videas procurrere saepe vel ultra
Tellurem, retrahi nunc atque recedere longe,
Ut minor aut major nimirum materiaï
Copia ferventi Solis jactatur ab Astro,
Aut valida plus sive minus disjecta fugit vi.
Nunc supera a dictis deducam, qua ratione
Quilibet absumi Vortex queat atque perire.
Nimirum, maculae texere ubi corpore denso
Undique, quod medio manet aestu Vorticis, Astrum,
Objice perfracto nequeat discurrere ut extra
Primi materies Elementi inclusa sub illis,
Turbineumque agitare citatis viribus aestrum;
Imbecillus eam rem propter Vorticis ejus
Motus erit, fietque remissior illa rapax vis;
Ut proin finitimis haud contra obsistere possit
Vorticibus, valido qui certant impete motus
Pertrahere ad sese secumque revolvere raptum.
Quapropter cum non obstet, velut ante, trahenti,
Alterius prorsum debebit Turbinis aestu,
Ejus prae reliquis, cui vis violentior extat,
Sorberi, seseque alieno evolvere motu
Confusis, nec jam suus; atque illabier una
Astrum etiam maculis circumtectum undique nigris
Usque adeo, ut corpus videtur prorsus opacum.
Hinc tibi perfacili poterit ratione patere,
Constare unde queant palantia Sidera tellus
Lunaque et insueta fulgentes luce Cometae.
Sed primo, supera paulo quae dicta, revolve.
Nimirum quod, quae a media regione remotae
pagina 119
Vorticis, has partes propioribus esse fatendum
Majores multo, motuque minore cieri.
Nec ratio haec omnes debet, velut ante probatum,
Vorticis extendi in regiones: namque necesse est
Post ingens spatium tum demum existere partes
Mole pari, ast motus alia ratione cieri,
Ocyus extremas, quam quae procul haud ita distant.
His tibi suppositis rebus super atque probatis,
Concipe, quod rapido sorbetur Vorticis aestu,
Multum in se pro mole sua complectier Astrum
Materiae, solidique nimis proin corporis auctu
Constare. Hoc fines ubi Vorticis unius Astrum
Ingressum est, quoniam extremis in finibus ingens
Est motus, valida motus vi debet earum
Vorticis in medium trudi impellique Pilarum:
Dumque intro trudetur, idem vim debet âpisci
Sese in circuitum pariter cum Turbine toto
Volvendi: quare, prius ac descendat ad illas,
Languidiore meant quae motus impete, partes,
Si circum majore pilis, quas tangit, agi vi
Incipiat, nimium solido quia corpore constat,
Non ultra descendet; at ejus ut impetus extat
Major, contiguis quam partibus, egrediendi,
Ascendens medio de Vorticis usque recedet;
Majoresque fuga fugiendi augescere nisus
Debent; donec eo prorsus de Vortice tandem
Elabatur: at egrediens in Vorticis aestus
Incidet alterius, pariterque exibit ab illo
Porro in finitimum; semperque errabit eodem,
Quo doceo, pacto varios ratione per aestus
Fortuita certo nec motu aut tempore certo.
Atque ea conveniant nimirum ut cuncta Cometis,
Servatum est, caelo cum visi ardere Cometae;
Nam motu neque eunt certo neque tempore certo.
pagina 120
Quamvis usque adeo se rari tempore longo
Ostendant, ut, si certum quid constat in illis.
Propterea, raro quia visi , haud nosse queamus.
Forsan et haec melius ventura aetate patebunt,
Namque ea praeteritos caelo servata per annos
Noscere quibit, et antiquis praesentia rebus
Conferet, ut videat, si quidquam haec convenit inter,
Qui sit motus, uti redeant, abeantque videntum
Ex oculis, quin et loca eorum et tempora signet.
Non evolvendis aetas his sufficit una.
Hoc Astrum, unde tibi dico constare Cometas,
Innatat ingressum cum nostro in Vortice, Solis,
Quod recipit, lumen reflectit corpore opaco.
Tempore propterea tali apparere Cometae
Lux oculis debet nostris visumque ferire.
Porro cum nostro fugiens de Vortice longe
Abscessit, non lux aciem reflexa valebit,
Ut videatur id a nobis, contingere nostram;
Quandoquidem intersunt mediorum immensa locorum.
Ut tamen in dubiis varia est sententia rebus;
Contendunt multi vaga Vortice Sidera nostro,
Ut Venus et Mavors et Juppiter, esse Cometas,
Qui magnos circa Solem rapiantur in orbes,
At non circuitus media in regione manentem,
Verum vicinos nunc illi accedere, contra
Abductos spatiis nunc longe immanibus ire.
Proinde ubi jam longeque a Sole recessit
Astrum, haud a nobis lumen, quod tenue reflectit
Ob longinqua, quibus distat, loca, posse videri:
Posse tamen, proprius cum Soli accessit; ab ejus
Si tamen haud radiis propioribus involvatur,
Si supera et nostrum clara de nocte feratur
Per caelum; magnos ita rentur scilicet orbes
Talibus absolvi diuturno tempore ab Astris:
pagina 121
Proin, quoniam longos in Solem tarda revertunt
Post annos, neque tum, cum jam rediere, videri
Interdum a nobis possunt, sive obruta Solis
A radiis, nostro seu luce extantia caelo;
Non bene conveniunt, quae sunt servata, queamus
Per caelum ut certos horum deprendere motus .
Propterea possis quoque dicere, corpora circum
Multa Cometarum a medio raptarier Astro,
Non tamen immoto, sed Solem obeunte manentem;
Rapte quoque ut lunam Tellus vehit: illud at ingens
Non posse ob spatium, quo jam procul usque recessit
Disjunctum, tenui dispersa luce videri.
Haud alio apparent ergo illi tempore nobis,
Quam cum se a nostra propiores parte revolvunt,
Demittuntque; latent immenso caetera caelo.
Tutemet aspicies raro fulgere Cometam,
Quin longos lucis videas emittere tractus.
Si quid in incerta re conjectare valemus,
Haud male refractae per caelum, dum loca tranat,
Id tribuas luci, quae pro regione situque
Diversa nostras acies ratione lacessit.
Sin, hoc ne credas, obstat, quod sidera quaeque
Cum longo pariter deberent crine videri,
Hoc alio melius rem clarem fors tibi pacto.
Astrorum, genus hoc, tali constare putandum est
Corpora textura, Phoebeo ut tacta calore
Ingentes possint facile exhalare vapores
In speciem sumi, flammis velut humida ligna.
Quod magis ut veri noscas simile esse: videntur
Hi tractus longum, prope cum Sol, crescere semper
In spatium, et partem caeli comprendere magnam;
Cum procul est, contra curtato incedere tractu
Per caelum, et longa decrescere luce: sed usque
Est opus adversa ut Solis regione feratur
pagina 122
Fumida materies visque exhalata vaporum:
Nam motu acquirunt levitatem, ut scandere possint
Altius, educti liquido velut aëre sumi.
Hos tibi praeterea lucem dare posse vapores
Credendum eat; quoniam radios reflectere Solis
Posse quis inficias est? ut suspensa per auras
Nubila reflectunt. Haec nos Caudata vocamus
Sidera, cum caudae nimirum more sequuntur
Astrum Phoebeo lucentes lumine sumi:
Sin vero partem, Sidus quo tenit, in illam
Directi spatio praecurrant anteriori;
Lucem, quae Sidus praevortit, dicere barbam
Suemus: saepe comas quoque circum haec fundere cernes
Sidera, ab opposita Soli cum parte feruntur.
Denique (rebus in his nec multa indicta relinquo,
Ut, quam Hominum varii, possis dignoscere, sensus)
Non deerunt multi quoque praesertimque repertis
Haerentes Veterum, quorum sententia veri
Instar habet normae, tam prona mente sequuntur
Saepe etiam errantes, velut ipsa Oracula Divûm:
Non deerunt, inquam, qui jam nihil esse Cometas
Contendant, quam , quos exhalat Terra, vapores
Sublatos superas tenui cum corpore in auras;
Nubila uti nebulaeque Astra genuntur:
Magnopere in qua mî ratione errare videntur
Propterea, quia se nubes aliique vapores
Non procul extollunt Terra: cum saepe Cometae
Omnia fulgentes ultra vaga Sidera distent:
At vehementer in his vitium hoc fuge, quod tibi pacem
Delibare animi queat et turbare timore;
Nimirum dira ne credas luce Cometas
Vertere Regna, famem portendere, certaque Regum
Funera pestiferamque luem terraeque tremores
Insolitos, et quae , genus hoc, sunt caetera, vulgus
pagina 123
Affore quae jurat dubio procul inque minere.
Nil humana quidem suffundere pectora vulgo
Unquam consimili potuit nigrore metus, quam
Ignorantia causarum et rationis egestas.
Primum ubi nam caelo Mortales fulgere lucem
Ex improviso objectam videre Cometae;
Cum neque tum causam novitate exterrita scirent
Corda, neque incassum caelo apparere putarent,
Dirum si quid in hoc terrarum protinus orbe
Acciderat, bellum caedes morbique famesque
Funeraque, ex illa repetabant luce coortum.
At cur non aliquid laetum, quod deinde sequatur,
Fulgori referant inopini luminis ejus?
Tempore cum nullo terrae regionibus ullis
Non interveniant felicia tristibus, atque
Intermixta malis non sint bona, quae videantur
Esse novam caelo comitata secutaque lucem.
Praesertim cum, quod summa ratione creatum est
Numinis, esse nequit, nisi totius utilitatem
Propter Summaï, atque bono servarier ejus:
Namque suo prodest Toti pars, ipsaque partem
Pars aliam juvat, ut secum non dissonet Omne.
Astrum praeterea, vi languescente sua quod
Vorticis alterius victum sorbetur ab aestu,
Corpore si solido constet minus, ut queat alte
Jam medio propius descendere, transque meare
Illa loca, in motus ubi copia particularum
It segnes longe, atque agitur tradissimus orbis,
Illuc pervenit tandem, quo fortius ipsum,
Languidiusque Pilis non sit tangentibus; aequa
Inter eas sed vi libratum cogier ultra,
Non erit, ut possit descendere: namque vel ultra
Si descendat, eas in partes materiaï
Protinus incurrens, quae constant mole minori,
pagina 124
Proinde minus solidae sunt et minus usque valentes,
Astrum perceleri motu resilire repente
Debet: item supera neque contra ascendere possit
Hinc, ubi libratis agitatur viribus aequo
Momine; quandoquidem si supra ascenderet Astrum,
Contiguae partes vi tum majore repulsum
Respuere, et plagis intro propellere possent.
Restat, ut hac igitur consistere debeat usque
In regione loci, quo par vis illius extat,
Incidit inter quas, cum motu particularum.
Atque his exemplum rationibus addere coner.
In vitreum si vas argenti pondera vivi
Infundas pluviasque undas oleumque, levemque
Post Bacchi florem, componit quisque loco se
Non mixtus liquor, atque alium est super editus alter
Pro gravitate sua: vario tum corpora merge
Pondere; vis auri fundum penetrabit ad imum;
At super argenti ferrum faxumque liquores
Extabit sub aquis; super undas flava natabit
Cera prius perrupto oleo; non rumpet olivum
Quercu de viridi ramus, sub flore Lyaei
Immersus licet; hunc abies hunc fraxinus, ulmus,
Frustaque de genere hoc leviorum plurima rerum
Non vincent, sed se super illum educta locabunt.
Sic etiam gravitate sua se quodlibet Astrum
Defert inter eas partes, quae viribus aequis
Sint, et ubi cunctos libratum perstet in annos.
Tunc una a rapido versabitur impete circum
Vorticis, atque una Solem aequo tempore obibit.
Rebus ab his patefit, qua {fint} ratione coorta
Astra, vago cursu quae caelo cumque feruntur,
Atque obeunt rapido volventem turbine Solem.
Nimirum Saturnus et altus Juppiter et Mars
Terraque fulgentique Venus nitidissima luce
pagina 125
Proximus et Solis medio Cyllenius igni
Ante fuere, velut Sol est modo fixaque caelo
Sidera, quae proprio rutilantia Vortice perstant.
Sed porro propter maculas absorpta furenti
Sunt a Sole , velut fieri paulo ante probatum est.
Hac ratione putes etiam, quae multa perenni
Saturnumque Jovemque videntur obire meatu,
Astra fuisse suo cum Vortice, deinde coortis
A maculis solidata in eorum rapta valentes
Turbineos motus. Lunam quoque, cum fuit Astrum
Terra, pari Terrae ratione rearis in aestum
Descendisse; velut Solis descendit in aestum
Dehinc Tellus pariter solido cum corpore Lunae.
Verum alia genitum longe ratione rearis,
Qui medium circa suspenditur Annulus orbem
Saturni, genus hoc, unum et mirable Mundo
Spectaclum. Si quid nobis est conjiciendum
Rebus in obscuris; fuit ille in origine prima
Saturni crustae pars [forsitan] exterioris,
In nucleum immani quae lapsa est denique casu;
Quo casu haud valuit mediam illam involvere partem;
Unde manet tantae monumentum haec grande ruinae.
Jam quoque constat, uti palantia Sidera, quae sunt
Mole magis solida, majoribus intervallis
A medio distent; vicinius illa locentur
Queis solidi minus est auctus. Et mole minori,
Quam Tellus, quamvis Mars sit, magis ipse videtur
Esse tamen solidus, cum plus a Sole recedat:
Majorum libratur enim cum mole Pilarum.
Praeterea mage quae distant, ea segnius orbem
Conficiunt, quam quae Soli vicina feruntur;
Quandoquidem, ut supera quoque dixi, Vorticis illae,
Quae medio magis accedunt; citiore feruntur
Particulae motu, at segni, quae longius absunt:
pagina 126
Et cum participent harum vaga Sidera cursum,
Circa, opus est, Solem ratione ferantur eadem.
Tum quoque scire licet, dum Lunae circuit orbis
Tellurem, hanc fluidae, quaecumque interjacet, aurae
Materiem proprii pariter vertigine motus
Raptari; Terramque ita circum Vorticis aestum,
Fac, fieri exiguum reputes, quo fluvida caeli
Vis in circuitum rapiatur; at ultimus orbis
Aequis non spatiis omni est de parte remotus
Terraï a medio, sed supra arctatur et infra
Amplior ad latera ; urgentur quia desuper a vi
Multarum majore Pilarum, respuiturque:
Inferiusque aeque contra descendit ob ipsam
Vim, qua librari media regione reposcit.
Non immota suo Tellus in Vortice perstat,
Sed corpus circa se totum agitata revolvit,
Ut docui: quoniam, si concipis ante fuisse
Astrum, quod nunc est Tellus, fateare necesse est,
Primi materiem crusta jam clausam Elementi
Esse sub hac, nihilo-minus acri concita motu
Quae Terrae molem ratione volutet eadem,
Qua quondam, fluidum dum Tellus constitit Astrum.
Propterea ratione pari quoque Sidera volvi
Caetera se circa reputes errantia caelo:
Adde quoque et longa fulgentes luce Cometas,
Quorum cauda, vapor nempe exhalatus ab illis,
Nigranti interdum distingui haud simplice filo
Cernitur, oppositam quod ab una transit ad oram;
Indicat impressum quod in ejus origine motum.
Nec non et Phoeben , dum Terram circuit ejus
Vortice rapta, super proprio semel axe fatendum est
Circumagi. Quonam fieri sed denique pacto
Possit, uti sese circa se Luna revolvat,
Et semper faciem nobis obvertat eandem,
pagina 127
(Nunquam non eadem pars ejus namque videtur)
Protinus exemplo manifestum id percipe tali.
Sic obeat media stantem regione columnam,
Fac, Puer, ut vultu semper conversus eandem
Aspiciat: toties uno semel orbe revolvi
Ipsum se circa [tu motum adverte] notabis.
Scilicet ex una si Lunam parte rearis
Esse magis solidam, parte hac {exabit}, inesse
Fortior ut cui vis debet, qua Vortice tentat
Effugere e medio; faciemque voluta, necccesse est,
Propterea vertat, cui sit minor impetus, intro.
Porro non illud poterit mirabile dici,
Quare Signiferi semper declinet ab axe
Orbis hic, errantem Terram qui sustinet, axis,
Propterea, quoniam est eadem positura situsque
Terrae utrisque poli nunc, ut fuit ante, suo dum
Vortice constabat tellus, Astrumque nitebat:
Atque eadem extremis nunc finibus aspicit axis,
Aspiciebat eo quae tempore, sidera: quare
Non est mirandum sese inter uterque quod axis
Mutua declinet; quoniam nec conveniebat
Inter eos, etiam dum Tellus constitit Astrum.
Demum perfacile est rationem reddere dictis
Errorum, quibus a coepto vaga Cynthia cursu
Multimodis flectit, non motu atque orbibus ipsis
Non spatiis nec re sibi constans denique in ulla:
Ut non ulla magis res torqueat, excrucietque
Illos, qui numeris et certa includere lege
Astrorum tentant cursus orbesque vagantum.
Illa quidem geminis opus est impulsibus usque
Pareat, et terrae, proprio quae Vortice raptat,
Et Solis, pariter qui circumvectat eandem
Cum Terra: quapropter agens vis utraque semper
Diversa ratione facit, variante feratur
pagina 128
Et motu et spatio, neque certis orbibus erret.
Consimili ratione potes dissolvere, quidquid
Caetera turbato peccant vaga Sidera cursu:
Corpora sublato nam cum nectantur inani
Corporibus, possintque a summis ima moveri,
Summaque ab his pariter, quoniam sunt utraque nexa
A mediis; ut agant , opus est, et agantur ab ipsis
Disjunctis etiam disjuncta remotaque rebus.
Quo magis inter se distant, hic mutuus esse
Impulsus debet minor, at violentior inter
Corpora, quae spatiis non sunt distantia tantis.
Quapropter Luna, et quae sunt errantia caelo
Sidera, quandoquidem a disjunctis atque propinquis
Corporibus varias in partes undique aguntur
Multimodis, non impulsu non viribus aequis,
Debent tot variis ideo rationibus orbes
Et motus mutare suos, quot corpora passim
Constant in Summa rerum, quae mota cientur;
Omnia quandoquidem, quae concita cumque feruntur,
Diffundunt vires etiam in longinqua per inter-
Jecta loca, et vacui quae sunt expertia prorsus.
Caetera quin etiam, genus hoc, quaecumque videntur
Per caelum, facili poteris cognoscere nisu,
Si positas supera rationes mente revolvis.
Idque tibi certo possum promittere, mentis
Non a te magnas ullam rem poscere curas,
Conque sequi parvo te plurima posse labore;
Si tamen institeris vestigia certa viaï.
Namque ut montivagus Venator, saepe feraï
Signa pedum silvis ubi comperit, impiger illuc
Consequitur gaudens, quo pergunt ducere fixa
In praedam: neque enim poterit tunc illa sequenti
Elabi, et tuta intectam se condere fronde;
Ducere sic certam rerum vestigia mentem
pagina 129
Parva queunt etiam, capit quo praemia Veri
Dulcia, jucundo nec non quaesita labore:
Oblectant animos ipsi nam saepe labores,
Scilicet et magno quaedam insudare voluptas
Est operi: quin in condendis versibus ipsis,
Quamvis multa mihi multo sint verba labore
Conquirenda, queant numeris quae clausa modisque
Carminis obscuras penitus res lumine claro
Convestire, tuaeque diem praepandere menti,
Oblector tamen in condendis versibus ipsis.
Quin etiam Veri mentem magis ipse necesse est
Quaerendi labor alliciat; praestantius ejus
Nam desiderium est, et mentibus altius haeret;
Ulla nec est specie Veri res aptior ipsis.
Quare ne nostro pigreris carmine; quanquam
Desunt multa, placent quae fors audita Poëtis
Ex aliis; neque enim pugnata sub Ilio alto
Bella cano, nec habet teneros hoc carmen amores,
Nec pastorales sub frondosa ilice curas;
Amphitryoniadae non magni hic nomina factaque
Inclita sunt; domitis jamdudum Liber ab Indis
Victor agens tigres rediit; neque tempore nostro
Vidimus unquam ullas Silvestria Numina Nymphas
Panaque: prisca tulit secum haec ludicra Vetustas,
Et teneris tantum Puerorum mentibus atque
Mollibus ingeniis post se tractanda reliquit.
At quibus est Animi vis auctior, illa refutant,
Vestigantque avidi veras rerum rationes.
Quare age, cunctarum si jam primordia rerum
Certa tenes, porro, quae caetera cumque supersunt,
Evolvamus ab his, unde ipsa exorta videntur.
Et quoniam docui, Terraï corpora circum
Caeli materiem rapidos per Vorticis aestus
Volvier; idcirco magnis ea viribus extra
pagina 130
Nititur elabi, medioque recedere motus,
Scilicet a Terra; medium namque obtinet ipsa.
Et quia particulis omni de parte rotundis
Caeli materies, nimirum Elementa secunda,
Constat, propter eam debet majore figuram
Vi niti ad citius, quo pellitur, egrediendum,
E Terraque recendendum, quam corpora possint
Quaelibet alterius cujusvis cumque figurae.
Namque, ut Mensores certa ratione fatentur,
Tantum in corpore inest haud ullo materiaï
Extima quam si sit facies de parte rotunda
Omni more pilae, reliquis quapropter oportet
Corporibus praestent nisu, quo longius ire
Pugnant a Terra, medio quae Vortice constat.
Hinc rerum Gravitas patefactaque certa videtur
Ponderis hinc ratio, quo deorsum multa feruntur:
Nam si de terra sublati pondera saxi
Projicias sursum, subito tum obstabit eunti
Fluvida materies multarum objecta Pilarum
Tanta mole sui, quanto lapis augmine constat.
Quae quoniam majore recedere nititur extra
Impete, uti docui, quam faxi corpora, quaevis
Aut alia, idcirco valido certamine victrix
Corpora cuncta locis propellet ab omnibus intro
In Terram, cogetque redire, repulsaque deorsum
Labi, et humum casu graviter properante ferire.
Inde Graves res, in terram quae pondere ab alto
Delabuntur, uti lignum est aurumque lapisque
Lanaque item et siccae frondes plumaeque volucrum:
Ast haec tenuia sunt quae corpora raraque longe,
Horum quandoquidem per multa foramina liber
Particulis fluidae est egressus materiaï
Non ita vehementer subtus truduntur, euntque
Lentius in terram, quam quae solidissima constant:
pagina 131
Namque ea condensa praestantia mole receptant
Nullas, quae paulum sustentent transgrediendo,
Particulas in se subtilis materiaï.
Propterea solido vis est gravitatis in auro,
Quam nivis in floccis aut lanae glomere, major.
Proinde aliis alias rebus praestare videmus
Pondere res; quoniam non omnia respuit aeque
Vis ea materiae; sed, quae plus densa, premuntur
Fortius et citius, contextus quam quibus extat
Rarior, intersuntque foramina multa viaeque.
Aëriae quanquam quoque rerum pondera iniqua
Mensura immutant aurae: gravitatis in illis
Nam plus amittunt longe, quae corpore raro
Sunt et contextu tenui lataque figura,
Quam solido quae sunt auctu , et mage densa feruntur;
Ut pro materia non constent pondera rebus.
At contra labi prope eodem tempore cernes
Pertenues plumas grave et aurum in fornice vitri
Omnibus exhausto, quantum licet, aëris auris;
Cujus, post referam, quae structura, quis usus:
Scilicet ut quodvis rarum densumve ruendo
Per ter quinque pedes descendat corpus eodem
Tempore, quo vibrat se pulsu arteria tantum
Simplice, nimirum decies pars sena quod extet
Partis item decies quoque senae simplicis horae;
Multorum ut vario tandem tentamine constat.
Corpora praeterea, quae deorsum pondere aguntur,
Usque suos magis atque magis celerate necesse est
Casus, propterea, quoniam nova deprimit usque
Caeli materies, atque ictibus adjicit ictus.
Nec vero incerta celerant ratione cadendo:
Pro quovis etenim momento temporis aequo
Labentis crescit fuga corporis incremento:
Descendat primo spatium si namque pedale,
pagina 132
Duplo jam citius corpus tripedale secundo
Tempore decurret; peraget post quinque ruendo,
Post septem spatia: imparibus decursa notatum est
Crescere sic numeris loca; sic decrescere contra,
Si sursum emittas grave pondus in aëra jactum;
Decrescit quoniam pariter fuga. Certaque constat
Praeterea haec ratio, si per declive feratur,
Atque inclinato volvatur in assere pondus.
Haud tamen immensis ita quovis tempore posset
Augeri spatiis deorsum fuga corporis: aeque
Ad celerem tandem lapsum fateare reduci
Namque opus est; siquidem novus ictus materiaï
Addi non poterit tanta in properante ruina:
Ut neque te a tergo poterit propellere quisquam
Pone sequens cursu fugientem scilicet aequo.
Contemplator item, quia depromit omnia deorsum
Vis ea, qua partes nituntur abire rotundae,
Et quia libratis nituntur viribus aeque
Undique, libratis pariter premere undique debent
Viribus hanc Terrae molem, quae proinde rotunda est.
Noscere ut hinc possis mirum non esse, quod illi,
Quos retro in terra scimus requiescere pôsta,
Recidere e Terris non possint in loca Caeli
Inferiora; velut neque possunt corpora nostra
Haec supera e terris in Caeli templa volare.
Corporibus, gelidas quae sunt delata polorum
Ad partes plus, quam terrarum ubicumque, videmus
Ponderis acquiri: mage quo removentur ab illis
Ast avecta eadem regionibus; usque minuto
Pondere decrescit Gravitas, levioraque fiunt,
In media donec tandem tellure locentur,
Qua minimum rebus servatum est pondus inesse.
Atque id ea tantum potuit ratione notari;
Pendula nimirum cum ferri virga rigentis
pagina 133
Huc illuc commota semel vibratur, eosdem
Tardius hic peragi reditusque videmus,
Extremum quam si terrae vibretur ad axem;
At citius contra, quam terrae partibus illis,
Queis secat Aequator mediam; quapropter oportet
Istic, motus ubi virgae lentissimus extat,
Vi minima urgeri Gravitatis corpora deorsum:
Ejus utroque polo, quo virga citissima ferri
It redit icta semel, contra vis maxima constat.
Hujus nec ratio est impervia {differitatis},
Omnis quae a motu mihi nempe petenda videtur,
Quo Terram proprio volvi super axe probatum est.
Proinde quidem immoti quae corpora finibus axis
Sunt propiora, minus celeri correpta rotatu,
Quam media quae sunt terrae in regione, feruntur.
Qui quoniam oppositus Gravitati est motus (ut illo
Conversa e medio Terraï corpora longe
Turbine nituntur discedere), detrahit illi
Plus, ubi major inest, minus, ille ubi lentior extat,
Nempe polum prope utrumque minus, plus partibus illis,
Quae spatiis distant aequis ab utroque polorum.
His, opus est igitur, decrescant pondera rerum,
Et Gravitas deorsum minus urgeat, auctaque contra
Vi majore premat gemina in regione polorum.
Propterea multis Terra hinc compressa videtur,
Altior in medio, tumesactaque surgere paulum.
Jam quoniam quaevis ejusdem corpora molis,
Si solida haud aeque constent, non praedita eodem
Pondere sunt; sed, quod solidum mage, pendere debet
Plus aliis, queis sunt plura intervalla viaeque
Majores: poterit tibi ab hac ratione patere,
Cur quaedam summas fluitent non mersa per undas;
At deorsum sub aquas contra cur multa ferantur,
Considant fundo labentia donec in imo.
pagina 134
Nam quae condenso sunt corpora conciliatu
Texta magis, quam corpus aquae, fateare necesse est,
Illa cadant sub aquas immersa: at corpora contra,
Sunt unda quae rara magis levioraque, quam par
Auctus aquae, extabunt lymphas super, inque natabunt.
Partem nimirum non undis obruta tantam,
Quanto illis constant leviora: at denique, si quod
Tantundem corpus, par quantum pendit aquaï
Moles, illud aquis non partes exeret ullas,
Nec fundum contra per se volvetur in imum;
Sed regione loci haerebit quacumque liquentis.
Nunc tibi perfacile est ex his cognoscere causam,
Qua muti possint se a fundo tollere Pisces,
Atque iterum in fundum se immergere ab undis,
Aut media regione liquentum nare viarum.
Nimirum aequali si constent pondere Piscis
Undaque, squammigerum quae exaequat mole animantem,
Tum quacumque loci media regione vel ima
Vel summa adstiterit, non sursum infraque valebit
Ire,sed in liquido Piscis procedere cursu
Tantum erit ut possit: quod si quae causa deorsum
Mergier impellat, seu subter visa profundis
Praeda sit in latebris, seu Bellua desuper ingens
Terruit; inclusam vesica comprimet auram,
Et sic mole minor fiet, graviorque minori
Pro mole, insit idem cum pondus ut ante, parique
Proin tum fiet aqua gravior quoque: decidet ergo
Hac gravitate sui fundum submersus in imum.
At si quae veniat supera se efferre libido,
Protinus illam ipsam dilatat et explicat auram
Efficiens, solito majus fit corporis augmen,
Proptereaque unda levius; quapropter oportet
Se sursum attollat: tum summis oscula lymphis
Saepedat, et varios ludentum more per auras
pagina 135
Contiguas saltus; festas quoque inire choreas
Turba cum magna pariter ludente videtur.
His animadversis illud quoque noscere debes,
Nimirum sub aquis gravium cur pondera rerum
Decrescant adeo, ut facili vel magna moveri
Saxa labore queant; quae porro educta sub auras
Taurorum juga lassarent, atque Agricolarum
Contererent magnas immani pondere vires.
Sic etiam parvo sustollitur anchora nisu
Obruta aquis; sed ubi jam proxima pendet in auris
Aëris, obsistit nimio tum pondere, magno
In proram gemitu inducentibus atque labore.
Et tibi jam reji certum proponere pergo
Exemplar: geminis in librae lancibus hinc atque
Hinc paria imponas si pondera, quodlibet horum
Nil tum pendere contra aliud videatur, oportet;
Omni privatum penitus sed pondere parva
Nisus vi poterit sursum deorsumque moveri;
Quandoquidem inter se tum mutua sustentantur
Corpora, dum constant aeque librata: sed illa
Si non conveniant in pondere, non majoris
Pondus erit tantum, quantum gravitatis haberet
Lancem extra: partem siquidem ejus ponderis aequam
Sustinet alterius vis corporis: Ergo necesse est,
Pendat parte sui dumtaxat ponderis illa,
Corporis alterius superat qua pondus. Et isto
Nonne vides pacto gravibus vel pondera prorsum
Tolli a corporibus, minui vel posse? sed ad rem,
Quam nunc quaerimus, hanc rationem transfer, eoque
Percipe rem pacto. Nimirum detrahe tantum
Ponderis a saxo, liquidis quod in aequoris undis
Mersum est, par gravitatis habet quantum auctus aquaï,
Cum qua non aequis libratum est viribus illud:
Pars lapidi gravitatis erit tunc illa superstes,
pagina 136
Parte parem qua vincit aquam : quapropter oportet,
Pondera caeruleis rerum minuantur in undis.
Si libet, hinc poteris, gravitas quae certa liquorum,
Scrutari: si namque pilo suspendis equino
Auri aut argenti pondo, atque immergis in undas,
Ponderis amissi ratio tibi denotat undae
[Sed quae mole pari est] gravitatem : ita nempe valebis
Securos fontem {illimem} cognoscere in haustus,
Purus qui ante alios longeque levissimus extet.
Tum quoque consimili solidarum pondera rerum
Deprendi ratione queunt: tamen ante necesse est
Hoc teneas, solidi quod major corporis auctus
Majorem amittat partem gravitatis in undis,
Sustentatur enim majori a mole liquoris.
Quapropter, geminum si corpus ponderis aequi,
Non aequae sed molis, in undas mergere tentes,
Argentum velut atque aurum, plus ponderis illud,
Est opus, amittat, minus hoc; quia scilicet illi
Major inest moles, minor auro: proinde fatendum est,
Quod tantum argenti gravitas vincatur ab auro,
Amissum liquidis illius pondus in undis
Id quantum exsuperat, quod in isdem perdidit aurum.
Sic opus ex auro fictum explorare queamus,
Nempe insinceri subsit tum siqua metalli
Suspicio; ut Siculi Regis vulgata Corona est,
Cum Vir ob inventum tam magnum balnea linquens
Extra prosiluit subito, nudusque cucurrit
Exultans veluti lymphaticus, atque potenti
Percussus mentem thyrso; tam mira reperto
Scilicet a Vero venerunt gaudia menti.
Est etiam, ut possint extra undas pondera rerum
Imminui, et facili quovis ratione moveri,
Findier, adduci, praecelsa in culmina tolli:
Multimodis fieri quod saepe videmus ; at uno
pagina 137
Vectis ab exemplo brevibus rem percipe dictis.
Praelongi partem lapidi suppone movendo
Extremam ferri, quod sulcrum immobile propter
Sustineat: dextra tum extremos deprime partis
Altrius fines, quae longe excurrat in auras
Protensa a fulcro, atque innixus desuper urge
In terram: si tum [quia partes dividit hastam
In non aequales sulcrum ] pars longior hastae
Subjectam lapidi plus partem excedat, ab ipsa
Quam lapidis gravitate manus vis atque potestas
Exsuperatur; erit momentum fortius ista
Parte, premens quam dextra urget; lapidemque moveri
Proinde gravem quamvis et vasta mole videbis.
Et quo est longa magis, quae pars procurrit in auras,
Hoc saxum leviore potes convertere nisu.
Hac etiam montes hac Terram posse moveri
Arte putes, extra si Terram immobile punctum
Sit, quod sustentet Vectem ex adamante rigenti
Tantis protensam spatiis, vis addita dextrae
Ut queat ex illa momentum reddere parte
Majus, et oppositam Terraï vincere molem.
Saepe Syracusium dicentem talia Cives
Audivere Senem. Vulgus risisset; at ejus
Jam miranda fidem faciebant multa reperta.
Tympana sunt etiam Cunci Trochleaeque movenda
Viribus haud magnis inventae ad pondera rerum,
Caetera item, mihi quae properanti praetereundum est.
Nunc age, praeter eam, quam dico, materiaï
Vim, quae tellurem circum versatur in orbem,
Unde tibi exoritur Gravitas, et Pondera rerum
Exoriuntur, uti docui, jam percipe porro
Quod superest, aliud quoque Terrae corpora circum
Materiae genus esse, polo uae transit ab uno
Cardinis oppositam in regionem, atque esse retortas
pagina 138
Hujus paticulas: ut ab his cognoscere possis
Naturam Lapidis, quem nos Magneta vocamus;
Scilicet unde habeat, grave ferrum ut ducere possit,
Possit se gelidam convertere semper ad Ursam,
Et tactum mirae chalybem vis participare:
Proin paulum haud longis ambagibus est abeundum.
Quare particulas, ut diximus ante, striatas
Cardine ab alterutro Terrae transir polorum
Cardinem ad oppositum recta regione rearis,
Circuituque polos introire, exire perenni,
Sub terraque meare, extraque meare per auras.
Cumque ingressa polum terrae intra viscera fertur
Materies, motu facili meat: invenit intus
Nam sibi pervia multa foramina: Transmeat ergo,
Qua via facta patet; {fed} cum de cardine terrae
Egressa est, superas vel aquas transire vel auras
Luctatur magno nisu: neque enim invenit illic,
Pervia quae pateant moli intervalla retortae:
Quare vi sibi scindat iter rumpatque, necesse est.
Haec ubi constiterint bene confirmata, videbis,
Magnes cur certa semper se parte nivalem
Ad Boream vertat: nam, cum tellure lateret
Conditus, illum intra sibi corpora particularum
Ingressu egressuque vias egere patentes.
Tenuibus utque pilis Magnes fuit obsitus intus,
Erectique viis surgebant undique rami,
Vis ea materiae celeri transmissa meatu
Flexit in obliquum ramosque pilosque, meanti
Ut nihil obstaret: quapropter ubi erutus ima
Hic Lapis e terra est, superis si pendeat auris
E tenui filo, per crebra foramina sese
Intro particulae subtiliter insinuabunt;
Pervia quandoquidem moli intervalla retortae
Inveniunt, quo confugiant ex aëris auris,
pagina 139
In quibus ingenti luctamine progrediendum est.
Quoque iter est ipsis directum, protinus illuc
Convertent Lapidem: cumque ipsae cardine ab uno
Oppositam in terrae regionem progrediantur,
Altera Magnetis Boream pars, altera contra
Respicet conversa Austrum. Res mira profecto,
Quaeque diu latuit: quanquam, si vera feruntur,
Haec fuit extremos Asiae inter cognita Sinas
Jamdudum, ut magnam daret illis utilitatem;
Scilicet ut medio reperire ex aequore possent
Austrique Boreaeque plagas: hunc denique nostris
Prima dedit nautis usum Magnetis Amalphis.
Major ob hoc ollis tum deinde audacia crevit
Intactas maris ire vias, spretisque procellis
Metiri Oceanum cursu, atque inquirere terras
Per mare classe novas, Orbemque ambire carinis.
Porro cum sese Lapidis per aperta viarum
Tam facile insinuent, vixque ire per aëra possint
Particulae, circa Magnetem in vorticis aestus
Se ferre incipient egressae regrediendo.
Quod magis ut pateat; ferri scobs desuper ipsum
Sparsa tegat lapidem, partique involvat ab omni:
Tum projecta licet temere haec qua tollet in hirtos
Sese sponte pilos, qua circumflectet eosdem,
Disposita in formam nimirum vorticis ejus,
Quem faciunt circum peragrantis materiaï
Particulae: prorsus quo Terrae corpora pacto
Circumeunt illae redeundo a cardine rursum
Cardinem in oppositum, superaque infraque meando.
Quare si gemini prope sint, nec mutua sese
Contingant genus hoc Lapides, ut scilicet alter
Obvertat partem, qua corpora materiaï
Introeunt, latus id, datur unde his exitus, alter;
E latere hoc Lapidis transibunt illa recepta
pagina 140
In latus appositi; medium simul aëra plagis
Discutient, illos inter qui est cumque locatus.
Fiet continuo, cum factus rarior aër
In medio sit, uti ex transverso postque locatus
Atque hinc atque illinc quasi provehat, atque propellat
Inter se Lapides, et prorsus mutua jungat
Connexos arcte: tunc ambiet unus utrumque
Materiae vortex recta per utrumque meantis.
Fit porro Lapis a Lapide ut plerumque recedat,
Conjungique neget pariter, pulsusque vicissim
Appositum pellat: discordia tanta creatur
Propterea, quia nimirum, cum mutua sese
Respiciunt illis a partibus, egrediuntur
Per quas particulae Lapide ex utroque retortae,
Inter se nequeunt confundere vorticis aestus:
Opposito inter se verum egredientia motu
Atque hinc atque illinc corpuscula percita, debent
Respuere appositos Lapides, pulsareque fluctu
Turbinis, et plagis longe removere repulsos.
Porro quo pacto Magnesia participet vis
De sese chalybem, non longo carmine dicam.
Haud secus ac Magnes, validi sic frigida ferri
Est pertusa foraminibus natura viisque,
Intus quae multa lanugine tenuibus atque
Consitae inhorrescunt directis undique ramis.
Quapropter simul ac ferrum prope contigit aestus,
Qui fluit a Saxo, sese illos protinus intra
Insinuat ramos atque intervalla pilorum
Illabens, facilemque viam sibi construit intus:
Namque means rectos cogit deflectere ramos,
Ventus ut inclinat violento flamine aristas.
Id quoque fit longo si ferrum tempore perstet
Auris expôstum liquidis, qua cardinem ad unum
Perpetuus se fert adverso e cardine fluctus.
pagina 141
Et quoniam fiunt sic intervalla viaeque
In chalybe assimiles illis, queis pervius extat
Ipse Lapis Magnes, ideo fateare necesse est
Illud vim Lapidis debere acquirere ferrum,
Qua sese Scythicam Cynosurae vertat ad Ursam.
Nonne vides, nigro si tacta est ferrea Saxo
Pyxide acus librata, ut scilicet irrequieta
Vertitur hac illac; donec se sistat ad illam,
Qua fulget Cynosura, plagam? Proin Navita fretus
Hac duce carpit iter dubiae vel tempore noctis:
Scilicet illa polum nimbo et caligine nigra
Quamlibet obductum non nunquam ostendit in undis,
Ventorumque domos varias et sidera monstrat.
Attamen interdum paulum declinat ab Arcto
Eoas flectens in partes Occiduasve.
Quod fieri quonam possit, mirabere, pacto;
Cum directa means ex uno cardine terrae
Semper in oppositum, docui velut ante, feratur
Materies, Lapidem cursu quo dirigit illuc
Et ferrum, quod vim Magnetis participavit.
Propterea dico, torrentem saepe retortae
Illum materiae cursu deflectere recto:
Namque, ubi sub terris se ferri multa coëgit
Copia, quae facilem possit praebere meatum,
Debet eo properans divertere, quo via ducit,
Et quo tendit, acum rapere et deducere paulum.
Si Boreae advenias gelidas nascentis ad oras,
Inclinare videbis acum in terramque revolvi
Lilia, propterea quia, cum se partibus illis
Materies demittat, uti sub viscera terrae
Illabatur, acum cursu quoque deprimit isto.
Denique, cur Lapidem ferri natura sequatur,
Et caecis in eo compagibus haereat arcte,
Percipe: cum chalybi Magneta quis admovet, ejus
pagina 142
Naturam et vires, ut paulo diximus ante,
Participare chalybs debet: nam materiai
De Magnete fluunt quae tenuia corpora, ferri
Possunt ire vias; medium quapropter oportet
Aëra disjiciant; tergo qui proinde receptus
Exagitat plagis lapidem ferrumque, locoque,
Unde abiit, medio jungi compellit utrumque.
Mutuus inde amor est, ut dicunt, ortus, et illa
Cum Lapide aeterno sint ferri foedera nexu.
Vim miram hanc Lapidis primum Armentarius olim,
Ut memorant, Magnes (Lapis est dehinc unde vocatus)
Detexit, patria Tauros dum pasceret Ida.
Forte canens teneros silvestri in arundine amores
Haerentem clavis crepidarum sensit; et illa
Miratus Lapidis cum ferro foedera, gaudent
Queis jungi inter se pariter, vim mutuam amoris
Protinus invidit, questusque sua impia fata est.
Proderit Hanc ob rem Saxum Magnetis, ut ajunt,
Armare; et faciunt, puri cum lamina ferri
Hinc atque inde duplex Lapidis conjungitur illis
Partibus, ingreditur queis scilicet egrediturque
Fluvida materies, quae Saxum transmeat illud.
Namque ea cum faciles multo magis, aëre quam sint,
In ferro reperire vias queat, effluet hilum
Haud extra, sed qua per longum extenditur illud,
Ibit: quapropter chalybis si fragmina duri
Applicet armanti quis ferro hinc inde, teneri
Vi majore queunt pendentia, junctaque subter
Firmius haerescunt: nam copia materiai
Omnis, non circum aërias dispersa per auras
Confluit a ferro, Magnes quo armatur utrinque,
Pendentem in chalybem, atque arctis compagibus una
Copulat hunc lapidi; majoraque pondera Magnes
Sustinet, ac faceret, si ferro armante careret.
pagina 143
At cave, ne ferrum quod obarmat, quodve propinquo
A Magnete rapi sursum cupis atque teneri,
Exesum scabra constet rubigine; claudit
Omnes namque vias rubigo, atque invia ferri
Intervalla facit: quapropter viribus expers
Esse Lapis, neque enim rapiet, videatur oportet;
Cum labes nigro in ferro vitiumque sit omne.
Quod nisi percaveas, toties experta licet te
Fallet vis Lapidis, coramque rubescere coget
Illusum Sociis quos visum haec mira vocâsti.
Succina praeterea sunt et pellucida multa
Corpora Gemmarum naturaque Vitrea, frictu
Quae valido calefacta potest sibi jungere raptas,
Si prope sint, paleas et quaeque levissima rerum:
Inter namque vias et {coeca} foramina multas
Vortice perpetuo fluere atque meare putemus
Particulas, quobus est iter auris indupeditum
Perplexaeque viae: quapropter ubi excitus extra
Egreditur fluctus, multas illapsus in auras
Aëris extemplo parat intra tecta reverti;
Proinde recurrenti, quidquid leve, turbine secum
Corripit, atque illo nexum cum corpore jungit.
Multa etiam sunt, quae simili vi praedita constant,
Si caleant, ut Ebur Lapis Ossa et Marmora Conchae
Et Corium et Cornu et flaventis fragmina Buxi:
Quoque magis retinent conceptos ista calores,
Hoc magis has servant diuturno tempore vires;
Queis, si sint etiam non trita et frigida quaedam
(Ut Pix ut Sulphur naturaque Cerea) pollent.
Idque diu, cum sunt ab apertis aëris auris
Praesertim mollis {desensa} volumine lanae.
Clara dies aestiva, boreaque flamina magnas
Intendunt vires, quae bruma, humentibus auris,
Nocte remittuntur. Si par sit utrinque potestas,
pagina 144
Non vicina trahunt, sed sese bina repellunt
Corpora: cum validis igitur bene languida tantum
Conveniunt; quin haec vires exinde receptant,
Omnia quae sese facile in propiora propagant
Corpora, dura eadem, contraque fluentia constent,
Ut libet. Hinc Vitro a perfricto egressus in auras
De genere hoc fluctus per longum excurrere Funem,
Seque potest Ebori et Silici variisque metallis,
Seque et Arundinibus Chartis teretique Bacillo
Omnibus et Lignis, lapsusque infundere Plantis,
Artubus et vivis Animantum; saepe videntur
Qui trahere ad se res tenues, et fundere circum
Scintillas; nam cum quodam plerumque nitore
Lucis vis sese nostris ea sensibus offert.
Ut tamen haec facili coram ratione queamus
Perficere, usus erit, claro quam carmine scribam,
Machina tam miris ut fiat idonea rebus.
Ante alia aptatur vitri globus, ut queat axe
Circumagi super ipse suo, et volvente revolvi
Usque rota; propter bipedalis lamina ferri
Serum e caerulis filis suspensa rigenti
E ferro pariter tubulos sustentet hiantes
Utrinque, et vix non vitrum patulo ore rotundum
Tangentes, hoc majori qua volvitur orbe:
Scilicet egrediens ut ab illo materiai
Torrens non vacuas circum effundatur in auras,
At per septa {meet} ferri cava, multiplicesque
In partem vires illapsus dirigat unam.
Ferrea praeterea quoque magnum exinde catena
Longe extendatur producta per intervallum,
Ut vel dena quarter stadia aequet; at undique ducta
Tenuibus e filis vacua dependeat aura,
Ne tangat prolapsa solum, neu parjete pondus
Applicet aut alia re quavis; omnia turbant.
pagina 145
His actis vitrum fac volvier, et manus illo
Desuper incumbens subterlabente teratur,
Nec mora, lamellam tubulos longamque catenam
Irrigat extemplo vis mira atque imbuit omnem.
Si tum ergo admoveas digitum ferrumve, videbis
Quodam cum crepitu scintillas exilientes,
Scilicet in parvo simulantes ignea caeli
Fulmina, cum de nube ruunt elapsa tonante.
At si contingas, crepitantia fulgura cessant,
Non sonus auditur, nullo manus intremit ictu,
Ut prius, exiguo tonitru cum mota tremebat.
At quibus ad vires magis haec est apta ciendas
Natura, ut vitri sunt corpora, cum prope longo
Accedunt chalybi, tenuis dat sibila flamma
Continuo erumpens, et lenis prosilit ignis.
Praetereaque leves res exagitantur, ubi illis
Viribus accedant ferri, propiusque locentur,
Ut paleae aut siccis pulvis de frondibus, auri
Aut folia aut plumae, ducuntur in oscula raptae,
Protinus et fugiunt celeri absceduntque repulsa,
Concussaeque aestu vario saliuntque caduntque.
Adde quod acclini bombycum fila catena
Si demittantur tenui pendentia nodo,
In terram haec recta non coget vergere pondus,
Sed paulum nova vis infusa attollet, et ipsi
Diriget, undanti constent ut recta catenae:
Si tamen interea propiore ciebis ab illa
Scintillas digito, subito prolapsa redibunt
Pondere subjectam recta spectantia terram;
Nam tum mira fluens ab eis avertitur aura.
Tum quoque carbonum cum pulvere sulphura mixta,
Et Bacchi florem si latae imponere ferri
Lamellae tentes, digito das sulphura flammis
Protinus admoto per flumina crebra per ictus,
pagina 146
Et Bacchi accendis, contactum ut lampade, florem.
His etiam interdum fecere pericula multi
In tenui vilique animantum corpore bruto;
Protinus exitium muscis fuit îsse per illas
Scintillas; namque immotae exanimesque cadebant,
Parvaque turbatis avis expirabat ocellis
Dilatans plumas, extendens tenuia crura.
Vis ea transit item per aquam, ut si flumine plenum
Dextra tenens cyathum propter versatile vitrum
Pendenti ferro aut aeri supponat, et ejus
Immergat partem, manibus per mutua junctis
Longa se innectant Spectantes deinde chorea,
Nec mora, cum digitum accedens ferrumve quis illuc
Admovit, subito se tactum sentiet ictu
Quisque, manusque suas agitari et brachia dicet;
Non sine pernicie, grandi peragatur id ipsum
Si vitro; siquidem nimius cui scilicet ardor
Id fuit audendi, caelesti ut fulminis igne
Contactum cecidisse ferunt, aegreque labantem
Post in se rediisse animam; tum protinus ausi
Poenituisse sui. Fors hinc haurire medelam
Est etiam, tristesque e corpore pellere morbos:
Nam quibus obstructi quadam de parte fuere
Nervi, et membrorum quoque eorum perditus usus,
Aut quibus articuli podagra indoluere tenaci,
Admissi tum forte, novisque in corpora fusis
Viribus a vitro, facile et sua membra plicabant
Illi immota prius, pedibusque repente receptis
Ibant hi laeti tam tristi humore soluto
Nescio qua ratione; sed haec magis excolet aetas
Altera, noscet et his etiam ulteriora repertis.
Quid magis infestum, quam frigidus humor aquai,
Ignibus ex undis nihilo tamen hic minus ignis
Exilit, et gelidae scintillant undique lymphae.
pagina 147
Parvaque si fluitet super undam cimba, propinquum
Insequitur digitum, velut aëris incita flabris,
Et varios sinuat flexus, quocumque jubetur;
Interea crepitus crebros ciet, et vomit ignes
Undique navalis velut in praeludia belli.
Adde quod in tenebris tenui candentia luce
Corpora saepe videntur, inest queis mira potestas,
Ut cum materie, quae tum de corpore migrat
In corpus, pariter migret lux et calor una.
Scilicet et vitrum volvent palmamque prementem
Imbuit illustrans splendor guttamque cadentem,
Ignea gutta cadens apparet et igneus humor,
Filaque lucentes {difundunt} serica tractus.
Praeterea si crine ab equino caeruleisque
Bombycum filis liquida quis pendeat aura,
Accedat porro capiti mirabile vitrum,
Protinus in vivos late vis funditur artus.
Saepe pici insistunt etiam, vel serica calcant
Texta Viri junctis pedibus, dextraque catenam
Protensa retinent; ergo tum ferrea frusta
Admoveat Comitum manus, extensove propinquet
In frontem digito in nares oculosve genasve
Pectora collum humeros in brachia crura pedesve
Colludens, subito crepitantes excutiuntur
Scintillae ex oculis ex fronte ex ore genisve,
Concussisve aliis ex artubus; exagitantur
Nam commoti artus, et eo quatiuntur ab ictu.
Mutuus impulsus fit utrinque, et percutit ipsam
Cum digito propiore manum. Super illius effer
Lancem auri argentive caput palmamve patentem,
Protinus incipiunt motari et fronte capilli
Erecti insano Bacchantum ut vertice surgunt.
Vini succus abit conceptum et sulphur in ignem
Admoto digito, levia ad se corpora sursum
pagina 148
Qui tollit, subitoque eadem sublata repellit.
Bractea mota salit resilitque, et vortice rapta
Vertitur a celeri, concussaque tenuia quaeque
Turbineo extemplo turbantur mota tumultu.
Si dextra eductum vagina porrigat ensem,
Mucronique orbis tum ferreus aut manus extra
Accedat, liquidas prorumpit flamma sub auras
Protinus, ut torrens, summoque ab acumine prodit
Latior, et celeri concinnat sibila motu.
Nempe ego ab experto vidi horum plurima nuper
Ante oculos tentata Viro, qui circuit urbes
Regnaque, et oppositum veritus non îsse sub axem est.
Insuetis non ut monstret miracula vulgo
Lusibus a stulto corradens aera popello,
Occultasque suas jactet temerarius artes;
Verum ut Naturae vires non invidus Orbi
Proferat, et doctas moveant spectacula mentes,
Quaeque umbratilibus quoque sint accepta Lyceis,
Ostendat, rerum desideriumque novarum
Sopitis incendat, et ad tentamina ducat:
Vidi equidem, Vos et mecum vidistis, et una
Omnia mirantes lustrastis mente sagaci,
Cultor et Interpres Naturae magnus uterque
LESEURI ET JACQUIERI, antiqui o moris Amici.
Hic ego non memorem vestras, opera inclita, laudes;
Quandoquidem quacumque patet non barbara tellus,
Et quacumque dies Doctrinae splendidus ortus,
Nomina vestra sua decorum cum luce feruntur,
Aeternisque vigent monumentis insita Famae,
Atque suo inscribens sacravit Gloria templo.
Jam quoniam per vos licet esse, ut dicar Amicus
Vester ego optârim pariter; decus inde sequetur
Ingens et nostris non deerit gloria Musis.
Tum permulta etiam possem miranda referre,
pagina 149
Nostra recens aetas quae protulit experiendo
Hoc genus, inque dies vario tentamine profert,
Quae penitus Vetrum vel saeclo ignota fuere,
Nunquam in Natura fieri vel credita posse.
Verum hac dicta tenus sat erunt, ut nôsse queamus
(Utile prae multis documen Mortalibus) illum
Insanis propius nimirum accedere, nostri
Mensuram ingenii magnis qui viribus aptat
Naturae, et certo constrictam limite finit,
Quid queat aut nequeat, praescribens, arbitrioque
Cuncta suo temere, haud contentus quaerere, fingit;
Cum qui Naturam rerum in discrimina ducunt,
Quosque diu varius solertes reddidit usus,
Quo vertunt se cumque, nova undique et undique mira
Objiciantur, et humanae quae denique nunquam
Inciderint menti, nisi cum per somnia ludit.
Ergo in Natura spectatum admittimur ipsi,
Idque agere, ut taciti servemus singula, oportet,
Docta suas peragat Ratio tum denique partes.
Nimirum bene, si praeeat Natura, sequemur.
Quod superest, opus est etiam cognoscere quaedam,
Quae de principiis ipsis manantia rerum
Afficiunt varie naturam corporis omnem.
Et primo calor est, ubi corporis exagitantur
Particulae a primi correptae motu Elementi,
Perceleri motu, quo quamque avellere tentat:
Hoc sine non etenim posset calor ullus haberi;
Nec prorsus calida ulla foret res, quin cieantur
Ejus particulae; quae cum majore cientur
Vi motus, fit, uti tanto calor auctior extet:
Illo sed contra languescente inque minuto
Elanguescere item tuimur minuique calorem.
Hac modo perfacile est ratione exsolvere nobis,
Quare perceleri interdum rota concita cursu
pagina 150
Concipiat flammas, medio qua jungitur axi.
Namque opus est, ut, cum revoluta manente teratur
Axe rota interior, vehemens oriatur in ejus
Particulis motus: motu fit protinus ignis;
Flammaque degustat lambens axemque rotamque;
Ipsum etiam arripiat currum Aurigamque, refusis
Ni pereat lymphis ingestave obruta terra.
Et ne forte putes, caleant ut corpora, motu
Particulas debere horum quocumque cieri:
Ille quidem tantum dabit, in rebusque calorem
Gignet, particulas perturbato ordine motus
Qui ciet, exagitatque in cunctas undique partes.
Propterea e tumidis cum pellimus aëra buccis
Expressum vi multa oris per tenue foramen;
Frigidus ille foras erumpet non aliam rem
Propter, quam recto quia motu concitus exit.
At perturbato cum motu ex ore patente
Mittitur, aura tibi tunc aëris illa calebit.
Illa nos gelidae suemus per frigora brumae
Calfacere extremos digitos palmasque rigentes;
Illa suemus item ceram mollire tenacem.
At quia non alio quimus dignoscere pacto
Res calidas, nostri nisi tactu corporis uno;
Si commotus erit plus nostro in corpore sanguis,
Unde calor nobis oritur, quam motae Elemento
Particulae a primo sint, quam contingimus, undae;
Frigida tum nobis esse unda videbitur ipso
Contactu; quamvis illi natura caloris
Insit commotas ob partes: idque videtur
Propterea, calida unda minus quia corpore nostro est,
Mens alienigenas per quod res sentit: at illa
Exagitata magis si sit, quam corpore sanguis
In nostro, calidam sensu fateare, necesse est.
Hinc loca sub terris effossa aestate videntur
pagina 151
Frigidiora, hiemis quam sint per tempora canae:
Illis quandoquidem mage nos aestate calemus;
At mage per brumam contra frigemus opertis;
Quamvis revera caleant magis illa per aestum,
Frigidioraque sint tristis per frigora brumae;
Tempore nam tali lymphas persaepe repostas
Constringit glacies; aestatis tempore nunquam
Quod sumus experti; quamvis illa usque profunda
Sint loca, ut efficiant frigentes contremere artus.
Plerumque hic motus, calor unde est, particularum
Res liquidas dilatat, et efficit, ut majori
Se spatio extendant: quoniam cum pigra quies est
Corporibus, pars una aliam plus tangit inhaerens,
Quam cum perceleri pars motu quaeque cietur.
Quare opus est, in majus uti sese explicet augmen
Corpus; ubi privas in partes insinuatus
Ejus corripuit rapido quamque impete motus.
Hinc quanta aestivi calor aëris augmina sumat,
Decrescatque hieme ac ventis brumalibus idem,
Agnosces; vitrea, collum quae porrigit arctum,
Si Bacchi tentes ampulla claudere florem:
Nam gracile ascendat si tum liquor altius intus
Per collum, tali dabit aucti signa caloris
Tempore: quandoquidem major vis illa caloris
Dilatans vinum superextulit: assimilique
Agnosces pacto, vini quo tempore florem
Ampullae longo cernes descendere collo,
Tempore eo decrescere vim minuique caloris.
Nec non et solida quae sunt constantia mole
Plurima, uti duri lapides et quaeque metalla
Vitraque distendunt augmen se in majus, ubi ictus
Solis ad aestivi perstant, flammisve calescunt;
Ferrea propterea paulum producitur igne
Virga; eadem, cum frigida fit, contractior exit.
pagina 152
Nam contra opposita frigus ratione coarctat
Multas res: quid enim est frigus, nisi particularum
Pigra quies, perturbatis seu motibus obstans
Motus? quapropter glacies est frigida, itemque
Frigida marmora sunt, quoniam non intus aguntur
Particulae a primi correptae motu Elementi.
Praeteraque etiam sunt frigida flabra Aquilonum,
Pigra licet non sint eadem atque expertia motus;
Impete praecipiti sed terras et mare perstent,
Atque avulsa ruant multa vi rupibus altis
Robora, et aërio jactent cita nubila caelo.
Nam quae Sithoniis e partibus exoriuntur
Flamina ventorum, motus ratione feruntur
Non perturbati, calidus quo scilicet Auster,
At fera directo descendunt impete contra:
Qui perturbatis motus cum motibus obstet,
Frigidus idcirco venit Ursae a cardine ventus,
Qui fugat Agricolas armentorumque Magistros
Exoriens, hiememque refert, atque enecat herbas.
Praeterea constringit aquas, calcandaque sternit
Flumina; quandoquidem sese insinuantia nitri
Corpora vi multa defert, quae fixa liquentes
Inter particulas religant, motumque fluentum
Sistunt undarum; glacies ut dura geluque
Fiat, et immoto nectantur frigore lymphae.
Forsitan inquires, quare glaciatus in auctum
Majorem concrescat aquae liquor, aerea saepe
Possit uti clausus disrumpere vasa, superque
Extet jam levior, motis atque innatet undis.
Scilicet haec ratio tibi constet vera, plicantes
Quod sese omnimodis se formam prorsus in omnem
Particulae undarum possint inflectere, et omne
Flexu intervallum vario replere locumque.
Intus cum vero penetrantia corpora nitri
pagina 153
Suscepere, fluensque gelu jam sistitur unda;
Inter proinde suas multa intervalla receptet
Particulas, et se spatium dilatet in amplum,
Et molem subito majorem acquirat, oportet.
Propterea tenerae rumpuntur frigore plantae;
Intus enim in glaciem succus durescit, et amplam
In molem subito distensus vincula rumpit.
Horrida quin etiam praedurae marmora rupis
Finduntur persaepe gelu, quo stringitur unda
Occultis illapsa viis in viscera cautis.
Humida proporro sunt corpora, flexilibus quae
Constant particulis oblongis mobilibusque,
Ut facili possint in crebra foramina rerum
Insinuarier ingressu, madefactaque reddant,
Quaecumque humentis naturae corpore tangunt;
Res velut humectat tactu liquor almus aquarum.
Mollia quod si harum primordia particularum
Tenuibus inter se perplexaque perque plicata
Tangantur ramis, nexu magis usque tenaci
Haerebunt: subito ut non possint effluere extra,
Effluere ut possunt undae vinique liquores.
Viscosi, genus hoc, olei natura videtur
Esse, fluit celeri quod multo tardius unda.
Est ratio haud simplex, possis qua noscere, quantum
Humidis augescat status aëris omnibus horis,
Decrescatque; facit quem sic variare vaporum
Halitus ex undis liquidas sublatus in auras.
Indicium festuca dabit silvestris avenae,
Lignosas effert, ut tenuia cornua, fibras
Vertice quae summo: nam, cum vapor aëris illas Note: {1750}
Humectat, laxantur, et orbibus evolvuntur:
At facit ut redeant in spiras siccior aër.
Hoc etiam organico poteris deprendere nervo,
Extremos cujus fines hinc inde duobus
pagina 154
Firmandum est clavis: medio at suspendere pondus,
Quod queat inflexum trahere et distendere, debes;
Namque, ea cum nervi constet natura, sereno
Ut caelo, siccis atque extendatur in auris
Longior, humenti contractior aëre fiat,
Descendit siccis auris caeloque sereno
Pondus, at humenti contra {falit} aëre sursum:
Indicat id multos auris volitare vapores:
Nam tunc, ut cunei, se tortis insinuabunt
Horum particulae fibris, ut debeat inde
Tum retrahi nervus, mediumque attollere pondus.
Propterea ingenti suspensae pondere moles
Funibus, et vacuo pendentes aëre possunt
Sustolli paulum conspersa fluminis unda.
Nec non et saxum de monte molare parantes
Dividere, excidunt circum ducuntque canalem,
Quo ligna, ut cuneos, adigant vi: deinde frequenti
Humectant lympha, quae lignea texta penetrans
Dilatat paulatim, et saxa obstantia findit.
Haec autem liquido quae corpore fluvida constant,
Non tantum oblongis et laevibus exiguisque
Debent principiis consistere particularum,
Aetheriae verum quoque motu materiai
(Hanc constare putes e primis atque secundis
Inter se mixtis Elementis) exagitari,
Scilicet in proclive volubilis ut procursus
Sic valeat fieri: lymphae sed definit humor
Esse fluens, sese in glaciem cum vertit inertem;
Propterea quia tum non amplius exagitantur
Particulae a motu subtilis materiai.
Praeterea ad speciem nulla ratione vel arte
Pressus densatur liquor; ut si clausa sub auro
Argentove fit unda cavo, tum pondere magno
Imposito videas durum sudare metallum
pagina 155
Rore prius tenui per parva foramina lapso,
Intus quam spatium sese in minus illa coarctet.
Nec mirum, quoniam partes se flectere possunt
Undique, qua locus est, vixque ullum proinde relinquunt
Inter se spatium, nisi qua pervadere possit
Aether, quem non est excludere viribus ullis.
Possumus hinc varios vario de corpore succos
Exprimere, et medicos aliosque educere in usus.
Tantundem in sese nam si liquor ipse recedat
Introrsum, quantum se pressum extrinsecus arctat
Corpus, non ullas ullo de corpore guttas
Viribus a magnis unquam stillare videres,
{Noc} succo digitos contingeret herba prementes,
Nec tibi calcata Bacchi liquor iret ab uva.
Duraque praeterea quae sunt, ut robora ferri
Ut validi silices ut saxa adamantina constant,
Debent immotis et se tangentibus esse
Praedita particulis, subtilique aethere et auris
Omni a parte premi, atque arcte conjuncta teneri.
Vis circumpositis nimirum magna premendi
Est auris, ut pressae a sese mutua partes
Avelli nequeant, velut una glutine nexae.
Utque tibi aurarum magnas exponere vires
Ante oculos possim, tali rem percipe pacto.
Laevia si jungas duo corpora lata, sit inter
Ut prope nil spatii, quo confluat aura, relictum,
Tum conjuncta simul concursu ea corpora tali
Dividere hinc illinc si tentes disque gregare,
Irritus aut labor omnis erit, vix denique magnis
Aut tum dissilient conatibus atque Virûm vi
Multiplici oppositis divulsa a partibus a se.
Sic circumpositus validis compagibus aër,
Undique dum premit, in contactu corpora jungit.
Consimile est, {faicunt} quod multi, ostendere vires
pagina 156
Aëris exemplis rerum dum pluribus optant
Ferri namque globum scindunt in bina cavatum,
Dimidiae ferri parti tum deinde rotundi
Dimidium jungunt, at nullo glutine, partem;
Aëra sed media tantum e regione pilai
Educunt illa, qua post ratione docebo.
Nam geminas partes ita via extrinsecus aurae
Comprimit, atque arcta compagine copulat una,
Octo ut jungere equos dehinc experiantur, utraque
Hinc illinc qui parte trahant, tendantque retortos
Certatim funes cursum in diversa parando,
Illo ut conjunctas divellant impete partes.
Ter quarter intendunt vires, et corpore forti
Conatus edunt validos, pedibusque repellunt
Tellurem; retinent sed tergo stupea lora,
Terque quaterque refraenati sistuntur ibidem.
Vix tandem valido vincunt conamine, partesque
Inter se nexas disjungunt, vique relaxant.
Usque adeo exterior junctas res comprimit aura.
Unde quidem fluidus vi tanta polleat aër,
Posterius referam; satis est modo scire probatum
Duritiem rerum repeti quoque ab aëris auris.
Non tamen aëriis ut non sint dura sine auris
Corpora: namque etiam dixi tibi ab aethere partes
Urgeri circumque premi immotasque teneri.
Motu nempe sua pars e statione recedit,
Ad latus ut nequeat tum parti haerere propinquae.
Ergo quies retinet junctas semel, et facit, illum
Ut servent, vel sola, statum, pugnentque repelli;
Materiae quoniam est omni vis insita quaedam,
Qua semel extiterit ratione, ut perstet eadem,
Victa nisi externis causis, ut diximus ante.
In punctis et quo tanguntur pluribus aptae
Inter se partes, hoc corpus durius extat,
pagina 157
Ut validos ictus penitus contemnere possit.
Cur vero in magnis corpus mollescere flammis
Praedurum queat, et liquefactum fundier aurum,
Duritiem frigens nativam deinde receptet,
Accipe; nimirum liquidum fit ab igne, quod ejus
Exagitet partes ignis, quae protinus actae
Aethera sese intra subtilis materiai,
Admittunt, neque compactae immotaeque tenentur.
Mox iterum frigus connectit ab igne solutas
Aetheris expellens extra vim, duritiemque
Partibus amissam reddit, religatque liquentes.
Postremo fluido quae constant corpore, saepe
Sunt pellucida multa; quod est genus unda vel aër.
Undique subtilis quoniam vis materiai,
Inter particulas dum transit multa liquentes,
Rectum scindit iter, rectoque dat ire meatu
Propterea lucem, quae dum transmittit, ab omni
Parte patens corpus debet clarumque videri.
At quae dura, sed et pariter pellucida constant,
Ut vitrum ut glacies adamasque aliique nitores
Gemmarum, debent eadem intervalla viasque
Atque situm servare suarum partium eundem,
Quem tenuere, prius quam dura rigescere demum
Coepissent, dum mollia adhuc, velut unda, fluebant.
Corporis at contra natura videtur opaci,
Cum licet intra se claudat permulta viarum
Intervalla, tamen vel recta foramina non sunt,
Interrupta locis vel pluribus atque reflexa;
Ut facili nequeat lumen transire meatu;
Mille repercussum variis se flexibus intra
Infringat vires, distractum dispereatque.
Denique corpora corporibus distare videntur
Non ratione alia, quam quod, communia quae sunt,
Semina materiae variis congressibus aptant
pagina 158
Sese in concilio, ut rerum variantia possint
Edere multiplici formae ratione coorta.
Nempe, infinitas quoniam variare figuras
Prima queunt Elementa modis distantia multis,
Atque uno formis in corpore permutari
Innumerabilibus possunt, et quisque dat ordo
Formai propriam speciem; manifesta fateri
Te cogit ratio res hinc differre, suasque
Corpora sortiri species certasque figuras.
Hinc silices Tellus gemmasque habet atque metalla
Tam variis inter se formis, omnigenisque
Conserit arboribus nemora undique, et educat herbas.
Plurima quid terra gradientia dicam Animantum
Corpora, quid per humum longas volventia spiras,
Diversam inter se naturam nomina vires
Sortita et mores et vitam denique et auctum?
Quid genus Alituum memorem, quicumque vel auris
Assueti praedam sectari et vivere rapto,
Vel vitam insontem varie qui corpora picti
Per dumos agitant umbras vel per nemorales?
Demum evolvere quis liquidi jam regna Profundi
Evaleat, pecudum saecla omnia commemorando,
Quotquot aquas scindunt, scopulis et quotquot inhaerent?
Usque adeo est variis repletum animantibus aequor.
Et tamen, ut supra retuli, quodcumque creatur
Aequoris aut undis, terrasve vel aëris auras
Concelebrat, re non alia differre putandum est,
Quam forma motu concursu principiorum,
Quorum abitu atque aditu naturam corpora mutant.
Proptereaque locis non omnibus enascuntur
Omnia: disponi quoniam non omnibus omnes
In formas res posse locis Natura creatrix
Concessit. nequeunt silvestria saecla ferarum,
Ursique Tigresque atque iracunda Leonum
pagina 159
Vis gigni aequoreis sub fluctibus, atque liquentes
Ire vias; possunt ut Rhombi caeruleique
Delphines Mugilesque natantum et caetera turba.
Contra Caucaseis num montibus aut Riphaeis
Aut aliis unquam extimuit quis monstra, profundi
Quae salis aequor habet? certis Natura locavit
Scilicet omnia, uti vigeant, seseque propagent,
Sedibus: aetherias herbae se tollere in auras
A tellure queunt floresque arbustaque laeta;
Abdita sed contra tellure metalla sub ima
Conduntur, plumbum grave nimirum aeraque ferrumque
Aurum atque argentum; quoniam solidissima multo
Pondere sunt, nequeant ut proinde attollier ima
Altius a terra: sed nos praestante labore
Eruimus, vique in superas educimus auras
Quaerentes in eis quoque dulcis commoda vitae.
Commoda multa quidem plumbi ferrique potestas,
Et simul argenti pondus simul aeris et auri
Attulit: his partim silvas nam possumus altas
Caedere, materiem laevare, et radere tigna,
Perque forare, solumque etiam proscindere terrae;
Partim ex argento simulacra nitentia Divûm
Ponimus, ornamusque auri fulgoribus aras.
Quamvis ista tamen dent vitae praemia dulcis,
Ima condita adhuc melius tellure jacerent.
Nam neque nunc ullus gladii foret usus et aeris
Incurvi, serimus queis mutua vulnera nosmet
Inter; et armorum perstringens lumina fulgor,
Et crepitus tonitru simulans caeleste tuborum
Abforet: immani quod nunc mortalia saecla
Exitio minuit belli tentantia fluctus.
Aëra culpamus, si quando mortifer aestus
Ingruit, et morbis funestas reddidit urbes,
Oppidaque exhausit vastata agrosque colonis
pagina 160
At quando una dies, pro Divûm Numina Sancta!
Vi morbi, caeli vitio tot millia quando
Una dies dedit exitio, quot, cum fera miscent
Praelia, et adversis concurrunt frontibus hostes?
At quantae, Superi! mortalia pectora curae
Conscindunt, ex quo est auri argentique repertus
Usus, et ex illis conflata pecunia, parta
Qua possint Homines pacatam degere vitam
Nequidquam; quoniam cum nummis orta videtur
Pestis avarities animorum, ortique timores:
Scilicet Eoam ne puppis naufraga mercem
Merset aquis; furum ne res sublata repente
Pauperet insidiis: argento auroque carere
Esse putant etenim summum extremumque malorum,
Nec nimium misera distare ab imagine lethi;
Proin vigilare magis nummos super, inque cubare
Assuescunt, nulli fidentes, suspiciosi.
Namque ut divitias certabant conduplicare
Per fas atque nefas, ipsi et praeponere honesto,
Sic Homines alios rentur quoque quaerere tantum,
Ut fiant dites, nec, qua ratione, morari.
Adde, quod haec inter fortunae munera saepe
Ambitio exoritur, misere quae tristibus omnem
Exercet curis vitam: namque esse putantes
Rem prae doctrina prae viribus ingenioque
Prae virtute etiam, praeferrier omnibus ardent;
Nil opibus quoniam rentur sibi deese paratis.
Finis propterea nummis est nulla parandis,
Et major desiderium succendit habendi
Copia. Pro miseros! quos haec sitis arida torret,
Quae super effuso magis usque accenditur auro.
Denique mortali dum vita tempore parvo
(Namque manet cita Mors omnes) conceditur uti;
Vitam quaerendis omnem consumere rebus,
pagina 161
Et multas animi magno cumulare labore
Divitias, quas ingratîs tum deinde relinquent,
Nonne hoc desipere est? quanto se angore metuque
Discruciant animi, cum se subit esse creatos
Mortales, atque extremam properare citatos
Ad metam, quae cuncta adimat tot denique vitae
Commoda, pro! tanto dudum quaesita labore?
Nam neque divitiis capitur Mors, tardior annis
Ut saltem veniat feris; neque longior usquam
Vita tibi congesto argento venit et auro.
Praeterea quae sunt vitaï commoda demum
Nata ex divitiis? nimirum vestibus uti
Magnificis, mensaque diu discumbere opima,
Textilibusque in picturis ostroque cubare.
Quid juvat at clarae in splendore incedere vestis?
Vestis an hunc clarum reverentur purpureai
Fulgorem morbique truces aegrique timores
Curaque? sub Tyrio num somnus suavior ostro?
Somno humiles habitare casas et agrestia tecta
Plus libuit; nam vix feras tulit Hesperus umbras,
Illo correpti Agricolae lucemque laboremque
Efflant per noctem, neque mentem somnia turbant.
Dulcius ipsi etiam dapibus satiantur inemtis,
Quam Reges, nunquam esse fames quos ulla coëgit;
Namque famem, ut placeant, epulas condire necesse est.
Denique divitiis sine magnis plurima possunt
Delicias etiam substernere: si tamen aequa
Sit mens in rebus, tranquilla ut tempora degat.
pagina 162

LIBER QUARTUS

Exhausto medii cursus jam Nauta labore,
Si tristes fugiens ventos aut otia captans
Condat fortuita scopuli in statione carinam,
Saepe moras inter mentemq; oculosque revolvit
Tentata aspectu relegens animoque perîcla;
Quot tulerit nigro jactantes aequore ventos,
Quae vada quas Syrtes quot iniquos fugerit aestus.
Propterea memorem demulcent gaudia mentem,
Elapsumque malis tantis se cernere suave est.
Idem ubi sed nudo scopuli stans vertice flexit
Mentem oculosque viai aliam, qua restat eundum,
In partem; quidquam neque ab illa parte videnti
Objectum est, nisi caelum atque illa patentia ponti
Aequora, proin subiit quoque, quantum in fluctibus illis
Restet adhuc luctandum, et quae superanda laborum;
Incipit aspectu paulum languescere tali
Impigra vis animi, simul et taedere viarum
Longarum. Fac tum languenti effulgeat ingens
Spes animo lucri, redit in praecordia virtus
Protinus, et nigros audax contemnere fluctus,
Oblitusque sui jam vitam culpat inertem.
Horum ego {no} aliter defunctus parte laborum
Jam cursu in medio mentem persaepe reflecto
Respiciens, cura quaecumque exegimus acri;
Et me, nescio quae, perfundit grata voluptas,
Scilicet et noctes vigilatas esse diesque
Exactos, quibus id studio praestante movebam,
Ut de natura rerum obscurisque repertis
Concinerem, quantum licet, aptis carmina verbis;
Jamque eluctatum veluti de syrtibus illis
Esse juvat: contra sed cum reminiscor earum
pagina 163
Quae superant, rerum, et quantum quoque restet agendum,
Et quam difficile obscuras res carmine puro
Clarare; exoritur tum quaedam ignavia menti,
Frigidus et torpor quoque et harum taedia rerum
Exoriuntur; uti Musaei arescere fontis
Ex Helicone fluens videatur vena, priusquam
Respergi sacro mea possint corda liquore.
At tua me Virtus, animo quae saepe recursat,
Docta Cohors, subito pertaesum exsuscitat, et mî
Excitat ardorem, jam sponte ut otia damnem
Impiger, et quemvis optem perferre laborem;
Verbaque in obscuras res sufficit, atque perennem
Deducit medio ex Helicone in carmina venam;
Ut tibi saltem aliqua possim ratione placere.
Quare age multarum, quae restant, percipe rerum
Naturam et vires, et qua ratione gerantur
Plurima, quae coram fieri quoque cernimus ipsi
Persaepe, et prima Naturae in fronte locantur.
Hoc genus est Unda atque Aër et mobilis ignis
Caeteraque, ex illis quae pendent, conque sequuntur.
Scilicet haec rebus magis omnibus utilitatem
Egregiam praestant vulgo; nam vita manere
His sine jam nequeat: quin et solatia multa
Praeterea in vita substernunt dulcia nobis.
Temperat Unda sitim Mortalibus, Unda feraci
Telluris gremium pluvia foecundat, et herbis
Sufficit humorem, atque aestivos temperat ignes
Per terras diffusa et in omnes undique Gentes
Fontibus et fluviis lacubusque in praemia vitae
Publica, et omnem uno circumdat denique Terram
Oceano, per quem disjunctas visimus oras,
Atque alias Gentes lustramus et invia Regna.
Num minus Aurarum natura deinde juvamur?
Vivimus his quoniam: respirant aëra namque
pagina 164
Omnia per terras omnes Animalia vulgo:
Spiritus ille fovet plantas, arbustaque rupta
Tollit humo, ut crescant, et ventis adjicit alas.
Ignis item nobis longe utilis: utimur igne,
Seu crudas mollire epulas, seu dura metalla
Ducere, seu varios libeat quoque fundere in usus.
Denique res igni multas tractamus, ut illo
Sublato e terris artes quoque protinus omnes,
Commoda tot vitae, demum vita ipsa periret.
Propterea, ut memorant, mortalia saecla Prometheus
Finxit ubi e limo, vitamque animamque daturus
Protinus in caeli correptus templa volavit,
Admovitque facem Soli, flammamque receptam
Detulit in Terras; sine flamma namque videbat
Non posse humanam Mortales ducere vitam.
Par rerum quapropter, eo quibus usque juvamur,
Prorsus uti nequeat consistere vita sine ipsis,
Par erit illarum rationem inquirere rerum.
Et primo, quoniam pertusa foramine constat
Interior vario Tellus, fateamur oportet
Undantes etiam atque oblongas ducier intus
Hinc atque inde vias, quas prima Elementa necesse est
Replere; haec extra vi magna expressa moventur,
Nimirum Terrae vi circum expressa volutae.
Atque ita materies inter se mutua debet
Connecti, et longas effundere flexibilesque
Extra particulas: haec sunt primordia Aquai.
Proin facile ipsa fluit, quia laevia principiorum,
Ut tibi jam supera quoque dixi, corpora debent
Aetheris a motu, dum transmeat, exagitari,
Praetereaque potest in crebra foramina rerum
Insinuarier ingressu; madefactaque reddit,
Quaecumque humentis naturae corpore tangit:
Quod facere haud valeat, si partibus esse globosis
pagina 165
Compositam dicas, quae non haerescere possent
Rebus, at excussae caderent {subitoque} volutae
In proclive. Sequetur eam quoque particularum,
Unde quidem vinco Lymphas constare, figuram,
Ut facile in tenues abeat resoluta vapores
Unda; quia exiguae laevesque avellier a se
Possunt particulae: quod si primordia Aquarum
Tenuibus inter se perplexaque perque plicata
Constarent ramis, nexu magis usque tenaci
Haererent; viscosus uti liquor haeret olivi:
Hujus enim e Terra ramosis semina debent
Extra expressa viis exire; ideoque teneri.
Praeterea Undarum poscit natura liquentum,
Ut, quando motu non exagitantur, ab alto
Nec celeres collis descendunt vertice, verum
Sive lacu immotae, patulo seu vase quiescunt,
Ut plano constent extrinsecus aequore prorsus
Aptatae: quoniam, mage si qua extaret Aquae pars
Extima, deflueret tum protinus inferiora
In loca procurrens, via qua proclivis; et ante
{Definere} haud posset prorsus fluere, atque moveri,
Quam bene constiterit regione aequata superna.
Neve labor rationem horum causamque fatiget
Quaerendi, tali rem protinus accipe pacto.
Finge in Aquis arcte connexas esse columnas
De fundo ad summum surgentes, quae, quia constant
Omnes materia liquidi ex humoris eadem,
Ponderis ejusdem pariter sunt: quaelibet harum
Proinde premunt aequa subtus gravitate; nec aequis
Sustentant ideo non sese viribus omnes.
Altera non igitur subsidit, et altera surgit
Tantundem; sed, uti doceo, exaequantur Aquarum
Inter se liquidae supera in regione columnae.
Popterea inflexus sursum si vitreus Undam
pagina 166
Excipiat tubus, hanc utraque in parte videbis
Aeque suspensam, et se pondere sustentantem
Alterno: nam vis in parte aequalis utraque est.
Non minus id fieri reputes, pars altera vitri
Si sit crassa magis, gracilis magis altera contra;
Namque aeque Liquor altus eisdem viribus uni
Insistit fundo; nisi sit tubus alter, inanis
Qua patet, exigui subtilis more capilli,
Unde Capillaris trahit a re nomen; ab illa
Nam tum parte quidem suspenditur altior Unda;
Sive quod angustum multo tenuissimus aër
Insinuatus in os minus obstet; sive quod Undae
Particulae obrepant in rara foramina vitri,
Ejus et adfixae paulum quoque sustineantur
Parjetibus; quare consurgunt altius illinc.
Ex his apta fidem ducit res, saepe quod alte
Insiliat per se tubulis inclusus Aquae fons.
Nam saepe a montis radicibus erumpentem
Includunt plumbo, quod montis ad ardua tendit:
Ille viam sequitur, surgensque attolitur alta
In juga. Magnopere haec multis miranda videtur
Res harum ignaris rationum: scilicet Unda
Clausa valet tantum superinsiluisse, latenti
Quantum sub terra sunt alta loca, unde necesse est
Descendat persaepe, priusquam erumpat in auras
Exiliens. hanc nimirum fons usque per artem
Attolletur eo, mensura ponderis aequa
Donec sub caeca libret tellure cadentem
Undam; possit et haec gravitate attollere contra
Surgentem; demum Lympha utraque mutua sese
Hinc atque inde pari sustentet pondere nisus.
Urbibus in magnis idcirco multa videmus
Neptuni simulacra per os summumque tridentem
Ejicere undantes latices, Tritonaque Proteumque
pagina 167
Et Nymphas, madidi quas dicunt humida regna
Concelebrare salis, pertuso e marmore late
Undique caeruleas undae diffundere guttas.
Scilicet ex alto descendens vertice collis
Per sese subter caeco insinuata meatu
Insilit unda pedes et crura et viscera saxi.
Exit dehinc capitis per aperta foramina summi.
Plurima praeterea possunt humentis Aquai
Inquiri de natura. Nos quarere quaedam
Hic opus est, et plura indicta relinquere contra:
Ne, si cuncta velim praelongo evolvere versu,
Taedia scribentem capiant me teque legentem.
In primis, salso cur sit maris Unda sapore,
Quaerimus; et facile est rationem reddere dictis.
Undique nam terras cum perluat Amphithrite,
Est passim terris Salium natura locetur,
Commotis miscetur aquis Sal; atque ita totum
Aequoris humorem salsus corrumpit amaror:
Quandoquidem rigidae spîclorumque instar acuta
Cuspide particulae Salis extant: (nempe Elementa,
Queis Sal progenitum est, similis reperere figurae
Interiore vias sub Terra) proptereaque
Partibus immiscentur, et involvuntur aquai
Flexilibus facile, atque infixae cuspide adhaerent.
Plerumque ima maris pars multo salsior extat
Propterea; quoniam terrae vicinior illa est,
Unde Sales oriuntur, et acri caerula viro
Diluti inficiunt. Cur vero, Torrida multo
Solis qua saevit Terrai Zona calore,
Aequor Hyperborei sit amarius aequoris unda,
Dicere item facile est; nimirum Solis ab igne
Aethiopum maris {inda} resolvitur usta vapores
Longe in majores, quam quae minus incalet aestu:
Propterea remanet Salis illic copia major.
pagina 168
His accedit, uti minus illud temperet imber,
Et fluvii, dulcem qui largo flumine lympham
Infundant: alibi veluti salsedinis illum
Magnopere imminuit plerumque haec causa saporem.
Praeterea inquires, vicibus cur aestuat aequor
Alternis, undasque facit quae causa fluentes
Quod tibi ut expediam, supra reminiscere dicta:
Nimirum circa Tellurem Vorticis uno
Caeli materiem correptam volvier aestu.
Lunaique globum magnum cum turbine eodem
Tellurem prope terdenis ambire diebus.
Haec superimpendens Terrae, qua transit, oportet,
Mole sua rapidis iter auris contrahat: alveum
Fluminis ut magnis educti molibus arctant
Pontes, atque undis pilae venientibus obstant:
Non tamen idcirco celeris minus effluit amnis:
Inveniunt nam quo majora obstacula, cursus
Accelerant rapidos magis, et magis usque fluentes
Eluctantur aquae: sic tu quoque credere possis
Arctae damna viae citiore rependere cursu
Aethera, qui luctans erumpere vi premit aequor
Subjectum. Undarum ratio est hinc certa fluentum:
Namque huc atque illuc partesque recedit in omnes
Compressum subter mare, et aufert littora Nautis.
Praeterea Tellus quoque ab illa parte repulsa,
Qua sibi rumpit iter celeri levis aura meatu,
Cedit in oppositum paulum latus, atque coarctat
Id spatii: unde pari fluere hic ratione necesse est
Aequor, et alterno procurrere gurgite pontum.
Ast ubi deinde locum, quo pressa est, Terra removit
A Luna; et plusquam senas {cirumacta} per horas
Ejus ab orbe sui quarta jam parte recessit;
(Nam quoque Luna means aliquid tum temporis horis
Sex addit, quarta Tellus dum parte recedit)
pagina 169
In se a littoribus refluit mare: cernimus ergo
Uno circuitu prope Terrae et proinde diei
Bis fundi scopulos super, et lavere aequor arenas;
Bisque vado labente relinquere littus, et Aestu
Decrescente retro ferri, et sorbere lapillos.
Non tamen haec orbem, quo Terram scilicet ambit,
Ut supra docui, rapitur levis aura per aequum:
Nam qua fit Martis clypeoque hastaque minantis,
Et Veneris caelo propior, sese orbis utrinque
Parte in utraque sui nobis vicinior arctat.
Illis Luna locis idcirco (namque per illa
Bis loca mense meat; Solis cum scilicet ignes
Occiduos oriens contra atque adversa tuetur;
Cumque regit currus illi conjuncta silentes)
Illis Luna locis, inquam, cum transit, iterque
Contractum quoque mole sui cum corporis arctat,
Tempore eo premit insueta vi desuper aequor:
Propterea moti cursus pelagi atque recursus
Efficit insuetos. Cum demum examina Librae
Aequa tenent Solem Autumno, cum Vere tepenti
Excipit illum Aries media inter cornua luces
Noctibus aequantem; si tali tempore Luna
Orbe micet pleno, claros sive occulat ignes;
Desuper incumbet Telluri fortius: ejus
Namque viam magis atque magis tum contrahit aura;
Directa siquidem Vi Sol quoque comprimit illam:
Majores ideo pressi parit aequoris Aestus
Vere vel Autumno, quam bruma horrente vel aestu.
Congestam in cumulum tum ponti allabier undam
Aspiciunt Nautae, magnoque relabier auctu.
Aequor Hyperboreum, quod longe a tramite Lunae
Disjunctum est, ullus vix unquam concitat Aestus;
Quandoquidem prius unda fluens quam pervenit illuc,
Littoribus scopulisque illiditur interjectis
pagina 170
Paulatim, ut longis compressa anfractibus omnis
Vis prior undarum componat denique motos
Fluctus, et placida jaceat constrata quiete.
Herculeas contra metas invadit et Afros,
Hesperiasque plagas Tyrrhenaque littora lambens
Praeterit, Aegaeumque reciprocus incitat Aestus.
Attamen angustis admissus faucibus intra
Aestus ab Oceano, porro diffusus in oras
Hinc illinc omnes, vi languescente, necesse est,
Commoveat Medium salis aequor: at undique pulsus
Ad maris Adriaci clausas ubi pervenit undas,
Nec valet ulterius se extendere, sistitur illic,
Majoresque fluens undas in littora cogit.
Denique non omnes portus non perluit oras
Tempore eodem omnes, neque fluctibus intumet aequis
Namque ubi subjectum est Lunai viribus aequor,
Ante fluunt undae, et majoribus incrementis
Moti tolluntur fluctus, quam portubus illis
Littoribusque, magis quae Lunae a tramite distant,
Quaeque movens undas obliquo ea lumine cernit.
Portubus in variis etiam variare videtur
Multimodis Aestus terrae variantia propter
Littora inaequales oras scopulosque sinusque
Ventosque fluviosque, ingenti qui agmine aquarum
In mare vicinum se evolvunt exonerantes,
Atque alias propter causas; quae singula possunt
Efficere, ut varias Aestu variante per oras
Unda fluat, refluatque, neque uno id tempore fiat.
Quod superest, dicam, Fluviis quae causa perennes
Suppeditare potest undas, semperque recentem
Lympharum e caecis humorem evolvere terris.
Scilicet ut nostro diffusus corpore sanguis
Circuit insinuans sese omnibus undique venis,
Itque reditque fluens; ita magno in corpore Terrae
pagina 171
Undas perpetuo sursum deorsumque meare
Circuitu plerique putant, ex aequore summos
Scandere nimirum montes, de montibus ipsum
In pelagus volvi: nam crebro illapsa meatu
Et caecis maris unda viis, diductaque tellus
Qua patet, insinuat se magni in viscera montis:
Dumque cavos flexus bibulas et transit arenas
Per tot acerba fluens, veluti per cola, relinqui
Parvula posse salis retro corpuscula credunt;
Omne ut propterea vitium purgetur aquarum;
Illae jamque leves salium gravitate relicta
paulatim magnos intus conscendere montes
Possint, atque jugis evectae erumpere summis,
Et sic in superam diffundere Flumina terram.
Hic cave, ne salsa capiaris protinus horum
A ratione, ruit penitus quae collabefacta:
Neptuni nec enim mansuescere corpus acerbum,
Nec maris unda valet tetri primordia viri
Linquere; quantumvis tot eat per acerba locorum,
Tot per inaequales terras, tenuesque lapillos
Transmeet. haud ullo conatu consilioque
Multimodis tentans Ars unquam effecit id ulla,
Ut secerneret illa ab aqua, seorsumque relicta,
Per quae transcurrunt, inter tot cola videret;
Semper enim prima contractum in origine virus
Illa tenet, semperque suus servatur amaror.
Nec, si sub terris acri spoliata sapore
Unda sit, et salso levior proinde aequore constans
Paulum attollatur super ipsas aequoris undas,
Unquam erit, eductos in caelum scandere montes
Ut queat, atque adeo immani se attollere sursum
Ascensu; cum tot praesertim obstacula sese
Objiciant, dum densa meat per cola, salitque.
Altera proin Fluviis quaerenda videtur origo,
pagina 172
Certaque de terris quae Fontes causa resolvat.
Et jam cum salium videamus corpora pacto
Non alio posse aequorea discernier unda,
Quam cum abit in tenues resoluta calore vapores;
(Nam pariter nequit humenti cum nube vaporum
Sustolli gravior salium natura per auras)
Dicimus hinc riguis evolvi Fontibus undas.
Scilicet in gremio Tellus habet undique subter
Speluncas vallesque cavas vacuosque recessus,
Hospitium undarum; quae se in loca concava lapsu
Furtivo insinuant ex aequore, conveniuntque
Illic in calidos solvuntur ab igne vapores
(Nam rapidis etiam Tellus furit ignibus intus),
Qui levitate sua sublati in concava montis
Parjetibus caecis sistuntur, frigida queis est
Natura: exiguas undarum proinde necesse est
Solvier in guttas constrictos frigore saxi,
Quarum perpetuo sudant humore cavernae;
Et jam majores, semperque recentibus auctae
Discurrunt flexos guttae per fornicis arcus.
Roscidus hic montis crustis ita defluit humor,
Erumpitque viis in aperta latentibus extra;
Ut jam Rivus aquas serpenti deferat alveo,
Et prima tenues effundat origine Fontes.
Si tamen haec etiam fundendis Amnibus impar
Causa videtur, et ex aliqua tibi parte vacillat;
Et quia jam sese vis tanta evolvit aquarum
Undique per terras tam multis Fontibus omnes;
Scilicet ut raro fornix sub monte cavatus
Non posset tantas dare tantis Amnibus undas:
Verum pauper aquae tunc inter saxa lapillosque
Obstreperet Rivus, qua nunc devolvitur Ister,
Et dorso classes immani bellaque gestat;
Et quia deberent non vere tumescere tantum
pagina 173
Imbrifero Fontes, neque tantum aestate calenti
Imminui; paribus prope verum erumpere lymphis;
Semper at ipse vides pluviis crescentibus ipsos
Augeri Fontes, largo et ditescere fluctu:
Indignetur uti jam torrens unda teneri
Ripis, et super alta fluens obstacula victrix
Grandia corripiat vulso cum robore saxa.
At Nemaeus ubi findit Leo fervida multo
Arva calore furens, arescunt Flumina late
Transilienda gregi persaepe: ita scilicet undis
Tenuibus aspicies imo jam serpere fundo.
Haec, inquam, si propterea non posse videtur
Causa suas riguis largiri Fontibus undas;
Omnia jam pluvio descendere Flumina caelo,
Dicendum est: haec namque ferunt dare certa petenti
Montanis responsa jugis specubusque cavatis
Naturam, clamosa fugit quae saepe Lycea,
Uberibusque colit stillantes undique guttis
Speluncas: haec proinde cupit qui certa doceri,
Montibus et solis Naturam interrogat antris.
Quapropter superis rupti de nubibus imbres,
Et tabescentes extructae in montibus altis
Verno Sole nives possunt dare Fontibus undas.
Nam quoniam Tellus non est aequata superne,
Ut mare, cum placidis late consternitur undis,
Sed modo sublatis in caelum montibus alte
Surgit; inaequali modo sidit valle deorsum;
Propterea fit, uti pluviaeque nivesque solutae
Montibus in magnis, atque inter strata receptae
(Nam super impositis montes constare videmus
Et lapidum et terrae protensis undique stratis)
Sub terras vario flexu illabantur hiantes.
Tum qua inter crustas patet exitus, ilicet extra
Prosiliunt, primisque erumpunt Fontibus undae.
pagina 174
Flumina propterea, qua Phoebi a tramite distant
Terrai gelidae regiones, tempore brumae
Parva ferunt inopes undas, augentur at aestu:
Nam glacie quas tristis hiems duraverat undas,
Dissolvens altis evolvit montibus aestas.
Tum, quibus in terris magna vi saepe quotannis
Rumpitur imber, et effusis juga cana teguntur
E caelo nivibus, vasta undique volvere cernes
Flumina magnarum pelago vectigal aquarum:
Contra qua raros effundit Juppiter imbres,
Ut siccis Libyae regionibus, illa, necesse est,
Rara fluant tenui per humum serpentia rivo.
Mons tibi praeterea (pluviae neque montibus unquam
Praecelsis desunt: illorum semper inumbrant
Namque supercilium, et nigra caligine cingunt
Perpetuae nubes, illuc quas undique venti
Portantes cogunt, summoque cacumine stipant)
Mons, inquam, qui radices a vertice ad imas
Vel bibula tantum terra vel constat arena,
Aut si quem saxum super impenetrabile late
Obtegat, ut pluviae nequeat liquor insinuari,
Haud ullos valet ex sese tibi reddere Fontes;
Extra quandoquidem subito vel defluit omnis
Unda, vel inferni penitus sub viscera montis
Sorbetur terra. Verum si desuper humor
Intus iter reperit caecum, tum deinde rigentis
Incidit in stratum saxi declive, necesse est,
Ultra non penetret, sed per declivia dorsi
Diffluat, et superas ita Fons se reddat in auras.
Cum gemina insinuant sese inter strata solutae
Alto in monte nives, variis ut flexibus unda
Huc illuc, veluti sit clausa canalibus, erret
Descendens saliensque, jugis persaepe sub latis,
Exitus hic illi si secto inventus hiatu est,
pagina 175
Prosilit; et salso Fons saepe sub aequore surgit
Dulcis aquae, ut celeri saliens iter impete rumpat
Inter caeruleas Nautis mirantibus undas.
Neve putes Fluviis non posse ingentibus undas
Sufficere effusos caeli de nubibus imbres:
Namque inita in variis terrae regionibus horum
Est ratio; ut pluviae vis caelo quanta quotannis
Decidat, et quantum devolvant Flumina, constet:
Scilicet et vera semper ratione repertum est
Imbrem et Fluminibus latices dare posse perennes,
Posse et abundantem silvis atque omnibus herbis
Sufficere humorem, vis ut quoque magna supersit.
Invia nec ratio est, cum se de partibus orbis
Omnibus exonerent immensis fluctibus Amnes
In mare, cur nunquam crescat, tectisque redundet
Littoribus pontus, seque efferat altius usque:
Flumina quandoquidem, quos fluctibus undique magnis
In mare devolvunt, latices ex aequore sumunt:
Nam Sole et validis verrentibus aequora ventis
Sublati in pluvias solvuntur deinde vapores.
Quin Sol et validi verrentes aequora venti
Internum minuunt longe majoribus undis
Hoc mare (constat uti vera ratione repertum),
Quam possint augere, fluunt quae maxima cumque
Undique in hoc pelagus diversis Flumina terris,
Scilicet et Tanais gemini ad confinia Mundi,
Atque Borysthenius Scythica nive turgidus Amnis,
Cumque suis late sexaginta amnibus Ister,
Quondam et Threiciis stupefactus versibus Hebrus,
Eridanusque pater Rhodanusque et dives Iberus
Et Thuscus Tibris septemque per ostia Nilus
unicus in terris Aegypti totius Amnis.
Expertes pluviis campos foecundat inundans
{le} per aestatem; quoniam ad caput ejus in imbres
pagina 176
Tempore eo totus congestis solvitur aether
Nubibus, et magnis Lunae de montibus alte
Tabificis Phoebi radiis liquefacta ruit nix.
Flumina praeterea sunt, quae salsedine tinctas
Devolvuntur undas: Salium loca namque sub alta
Praetereunt terra latices, virusque receptant.
Sulphuris idcirco quoque plurimus halat odorem
Fons, et naturam ferri sortitur et auri:
Rerum quandoquidem lymphis permiscet earum
Particulas, per quas sub terra labitur alta.
Sunt etiam quaedam, quae certo agitantur ab aestu,
Ut mare, quod certas refluitque fluitque per horas,
Flumina: nam, moto pelagus cum tollitur aestu,
Fit via declivis minus Amnibus; unda necesse est
Proinde minus celeri pede defluat; atque ita sursum
Aestu attollatur; verum refluente videbis
Aequore declivi post volvi Flumina cursu,
Et celerare viam, et rapidas submittier undas.
Hinc etiam Natura Lacus consistere fecit:
Namque eadem his undas largitur causa perennes,
Quae facit, ut vastis decurrant Flumina terris.
Horum aliqui haud ullos emittunt, excipiuntque
Exterius Fluvios: Lacus est Thrasumenus ut ingens
Notus jam propter tot quondam Romulidarum
Funera, cum dira jacuerunt clade rubentes
Illius ad ripas caesi cum Consule Cives;
Jamque videbatur belli Fortuna, tremebant
Omnia terrifico cujus concussa tumultu,
Decidere haud anceps inter Poenosque Latinosque,
Utrorum sub regna foret terraque marique
Cunctis, quotquot agunt Gentes ubicumque, {cadnedum}.
Est etiam Lacus in Latio, dixere Regillum,
Hic ubi Tarquinii compressa superbia regis,
Flumina qui recipit non ulla, nec edita fundit.
pagina 177
Sic profert America Lacum inter caetera multa
Mirandum, nusquam quo visitur amplior alter,
Parque mari est, Parimeque vocant; jacet ille sub altis
Andibus, et vastis late consternitur undis.
Hi simul atque alii, qui sunt sine Flumine circum,
Constanti ratione nec imminuuntur ab aestu,
Vere nec augescunt pluvio. Quapropter oportet,
Ut caecis Natura viis tellure sub alta
Usque ministret aquas Fluviorum, subter et illos
Semper perpetuis extantes impleat undis.
Sunt tibi deinde Lacus, qui Flumina multa receptant,
At nullum emittunt: quo de genere esse videtur
Hyrcanum magnis clausum undique montibus aequor;
Sulphureusque Lacus, qui dicitur Asphaltites,
Jordanis magnas venientes excipit undas,
Contra suetus aquas de sese reddere nullas.
Illi propterea, quoniam consistere iisdem
Cernuntur ripis, neque magnis augmina sumunt
Exceptis Fluviis, quanta est infusa superne
Undarum vis per Fluvios imbresque nivesque,
Tantundem occultis debent emittere caeca
Sub tellure viis, et Flumina fundere subter.
Opposita ratione Lacus, qui Flumina de se
Multa palam effundunt, at contra nulla receptant,
Debent imminui paulatim, arctareque ripas,
Denique siccato sine aqua consistere fundo;
Excipiant Fluvios nisi subter, et usque recentes
Suppeditentur aquae, supera quas reddere possint.
Postremo excipiunt venientia Flumina multi,
Et simul emittunt extra; velut esse Lemanum
Scimus, quem Rhodani transmittunt desuper undae.
Nec tamen immotis venientes transque meantes
Immiscentur aquis: quod mirum haud esse videbis
Propterea, levior quia Fluminis unda jacentem
pagina 178
Immotamque Lacus properans superinnatat undam.
Denique, quod restat quaerendum, percipe porro;
Scilicet ut pluvio concrescant Nubila caelo
Et nebulae; tum qua ratione oriantur et Imbres
Et tenuis quoque Nix et durae Grandinis ictus.
Nubila concrescunt, ubi corpora multa vaporum
Hoc supera caput in spatio coiere patenti;
Hi porro ex undis tolluntur ab igne vapores:
Namque ubi Sol, et, sub terra quae condita fervet,
Flamma simul pelagus fluvios terramque madentem
Concalefecerunt, agitatis surgere bullas
Est opus ex undis, oculi plus cernere nostri
Quam possint, tenues; ut, cum fervescere aheno
Inclusos latices subjecto cernimus igne,
Ex undis bullae ferventibus exoriuntur:
Ignea vis quoniam, quae secum corripit undam,
Intus clausa facit, liquidum ut turgescat in orbem.
Haec ergo lymphae vesicula multa tumentis,
Cum tenuis, nostro leviorque sit aëre multo
(Nam pro mole minus comprendit materiai),
Debet tum propria sursum levitate volare,
Atque loci conscendere eo, quo tenuior aër
Libret aquae tenues bullas vi ponderis aequa,
Aurave frigidior supera constipet euntes,
Atque graves mage reddat, et ascendentibus obstet.
Namque ea, quae supra est, regio mage frigida constat
Aëris idcirco; quoniam et ferventia terrae
Viscera conceptos exhalant hic prope fumos,
Et Solis radii reflexi protinus imas
Aëris exagitant partes, atque undique motu
Impellunt perturbato, geminantque calorem.
Quin ipsi hac possunt motus ratione vapores
Progigni; siquidem divulsas aequore partes,
Aequore vel terris ita magnus concitat aestus,
pagina 179
Aëris subito quoque fiant mobiliores
Particulis, ipsisque leves magis: inde necesse est
Impulsae a terris sensim in sublime ferantur.
Adde quod et junctae rapidi subtilibus ignis
Particulis una componunt aëre corpus
Hoc nostro levius; vel ita imminuuntur eaedem,
Pondus ut existat pertenue, sed extima circum
Non sic decrescat facies pro corpore; possint
Auris ut tolli leviores atque teneri.
Quapropter fiunt Nubes, cum tenuis hic undae
Halitus atque vapor superas expressus in auras
Undique conveniens ventoque ferente coactus
Suffundit nigra caelum caligine, et altas
Paulatim in Nubes concrescit conveniendo.
Et quia tunc aër magis opportunus habendo est,
Cum gravior prodit cum densior ipse, vapori,
Per brumam idcirco (fit enim tum frigidus aër
Densior et gravior) recipit retinetque vapores
Agmine majori, quam cum idem rarior aestu est.
Halitus iste tamen supera ascendentis aquai
Si gravior solito fit, uti se tollere longe
Non valeat, terrae sed valles integat imas,
Insideatque casis, et agrestia culmina inumbret,
Fit Nebula; a tenui quae non distare videtur
Nube, nisi in superis haec quod suspenditur auris
Altior ac levior: contra depressior illa
Obnubis nigro terram velamine inhaerens.
Per brumam idcirco Nebulae plerumque coortae
Visuntur; quoniam conscendere protinus aër
Non sinit e terris stipatas frigore bullas.
Hac etiam e causa multo plus Nubila constant
Alta per aestatem, gelido quam tempore possint.
Tum porro Pluvius caeli descendit ab altis
Nubibus humor, et in terras devolvitur Imber
pagina 180
Propterea, quia, cum nubes loca frigida caeli
Ascendere leves, aër densare vaporem
Frigidus, humentes et aquarum astringere bullas
Incipit, et subito nativas solvere in undas,
Jamque graves cadere ut possint volvique deorsum.
Fit quoque, uti ventus saepe inter nubila vehemens
Exortus tenues impulsu jactet aquarum
Inter se bullas; has illo proinde necesse est
Rumpi ex conflictu, inque graves quoque solvier undas
Guttarum; quas tum facit aëris aura rotundas
Parte premens omni; non aequo hae tempore deorsum
Dum labuntur, ab alta aeque nec nube solutae,
Nec simul, et prius infernis tum forte supernae,
Illo nimirum veniens erit obvia casu
Una alii; haerebunt inter se mutua multae
Propterea, majore cadent et mole per auras,
Quo spatii plus, unde ruunt, erit interjecti.
Proin in valle cava magnis stillare Viator
Expertus nubem guttis; quo se altius effert
In montem, magis hoc tenui respergitur unda.
Idcirco guttis aestivus grandibus Imber
Defluit ex alte suspensa nube solutus;
Quandoquidem in terras praeceps per vasta locorum
Aëris e caelo ruit intervalla liquentum.
Ast hieme aut in aquam subito se nubila solvunt,
Emittunt guttas et aquarum proinde minutas;
Altius aut paulo si forte evecta ferantur,
Plus ubi crudescunt stipantia frigora, ninget.
Nam fit, uti ningat, cum corpora parva vaporum
Inter se varia coalescunt apta figura
In floccos, adjecto ut labi pondere deorsum
Possint in terras turba majore coorta;
Nec tamen in guttas liquidae solvantur aquai;
Nam vetat id fieri frigus, quod saevit in altis
pagina 181
Acre locis; stipat namque ipsos ante vapores,
Quam juncti inter se liquidas vertantur in undas.
Tunc tibi Nix caelo multa vi decidet alto,
Sternet agros, foliisque carentes integet hortos,
Confundentque vias; juga montium et undique nuda
Canescent nemora, et lassabunt pondera silvas.
Si vapor in guttas redeat resolutus aquarum,
Frigida constringat pluviam tum deinde cadentem
Aura; ruet dirae vis Grandinis horrida caelo
Protinus; aestivo fieri quod tempore saepe
Vidimus: aestivo nam tempore nubila constant
Saepe super gelidi regiones aëris alta.
Nimirum non ulla magis florentibus agris
Noxia pestis et Agricolis invisa; quod illis
Momento plerumque brevi populata laborem
Divitias omnes adimat, spemque unius anni.
Vidi ego, cum laetis florerent omnia campis,
Jamque e flore novo caperet spem messis opimae,
Et festo Pubes resonaret rustica cantu;
Ecce repente atra tegitur caligine caelum;
Exoritur gelidi vis venti; deinde coruscos
Inter fulgores interque tonitrua crebra
Insequitur toto tempestas horrida caelo
Fulminibus ventisque furens et Grandine missa.
Extemplo excussis instrata est floribus omnis
Undique humus; teneri succisi verbere foetus
Submisere caput; contusaeque ictibus herbae
Emoriebantur: spectatum dira per agros
Erumpunt miseri multa cum prole Coloni,
Et vitem et ramos oleae frumentaque lustrant
Flentes, et circum demissis vultibus errant.
At, quae pertenues placida de nocte vaporum
Surgunt particulae, facile a frigentibus umbris
Densatae simul in guttas solvuntur aquarum:
pagina 182
Et matutinis foliis respergitur humor
Herbarum, Sol ante suo quam surgat ab ortu.
Dicimus hunc Rorem, per quem viridantia florum
Prata vigent; illum per pascua laeta per herbas
Lanigerae pecudes gemmantem mellificaeque
Consectantur Apes, et caeli dona legentes
Aptum operi humorem certatim in tecta reportant.
Noxius at saepe est, salsis ubi et acribus idem
Constat particulis, teneram quibus urit inhaerens
Lactentem segetem, et nigra rubigine messes
Inficit, et tristi florentia quaeque veneno.
Est quoque plantarum ut foliis haerescere guttas
Cernamus multo illarum ex sudore coortas,
Perpetuo liquidas qui fluctu expirat in auras
E venis, ubi hiant patulae: nec luce videntur;
Nam Sole et ventis tenuis dispergitur humor:
Verum in lacrymulas collectus nocte silente
Per frondes, illic, qua scilicet exit, inhaeret,
Non alibi, ut faceret, frigentibus halitus auris
Si tum fors caderet parvas concretus in undas.
Per noctem clausae quin tectis uberiori
Humore exsudant plantae, foliisque madescunt
Plus, quam quae caeli sub aperto tegmine rorant;
Quo quamvis sileat, tamen est agitatior aër.
At fiunt gelidae tenui de rore Pruinae;
Ros ubi nimirum constrictum est frigore multo,
Duruit inque gelu, parvaque incanuit unda.
Interdum vario pluviae contincta colore
Plurima gutta cadit caelo; quia mixta cadentem
Undarum pluviam salium natura colorat,
Quae, quia tam varia est, varie ipsas inficit undas.
Proinde pluisse ferunt lacte aut rubigine flava,
Sulphureumque etiam cecidisse e nubibus imbrem.
Interdum et guttis perterrita corda cruentis;
pagina 183
Nam tum, cum caderent, occursavere per auras
Rubrarum populo, queis corpora parva, Volantum,
Et madefecerunt, secum implicatasque tulerunt.
Tristibus his acti quondam, pro pectora Veri
Inscia! prodigiis dirum omen caede piabant
Qudrupedum, et fuso placabant sanguine Divos.
Ergo cadens pluviae vis sordibus aëra multis
Abluit; omnigenis nam novimus aëra mixtum
Corporibus; quid enim e terris non surgit in auras
Evectum vel sponte sua, vel solis ab igne?
Quare post imbrem longe purissimus aër
Pellucet, radiisque micantibus exoritur Sol
Pulchrior, et claro revirescunt prata colore,
Laetius et vernae juvenescunt undique plantae.
Nunc age, quandoquidem liquidis elabimur undis,
Protinus Aërias ultro evadamus in auras:
Magnum iter: at neque Daedaleas adnectere pennas
Est humeris opus, aut ventos animasque secundas
Poscere, ut evectos sustentent Aëre tenui
Usus erit tantum se tollere mobilitate
Ingenii, et magnas animi contendere vires;
Se levis ut liquidum librare per Aëra possit
Mens, neque praecipitem confisa timere ruinam:
Cum sequitur felix praesertim iter atque volatus
Ejus, quem super et ventos aurasque liquentes
Aethera per purum jam in caelum Gloria tollit.
Quapropter filis constat pertenuibus Aër
Et longis et flexilibus; quam nempe figuram
Inventae fecere viae Tellure sub ima
Primi connexis Elementi conque globatis
Partibus inter se, sursum quae protinus altam
Expressae terram super et mare fundebantur.
Fluvida propterea natura et rara liquensque
Aëris est; facili quoniam ratione moventi
pagina 184
Cedit materiae, quae primis atque secundis
Constat, uti supera quoque diximus, ex Elementis,
Omnibus atque locis rebusque intersita vulgo est.
Sunt porro oblongae partes, ut fila pilique:
Nam secus haud valeas rationem reddere dictis;
Quare compressus subita vi polleat Aër
In spatia ampla magis se protinus expandendi.
Ut, cum folliculis Juvenum socia agmina ludunt,
Impelluntque leves alte jactantque per auras;
Illos, vix feriunt delapsi ex Aëre terram,
Protinus impletos vento resilire videmus
E terra, rursusque cadunt, rursusque repente
Exiliunt; multoque ita cernis reddere saltus,
Propterea quia, dum constringitur intus in ictu
Aër, vi magna se protinus explicat; atque
Impellens terram, quae dura immotaque perstat,
Illa folliculum tolli vi cogit in auras.
Quam magis ut possis venti vim noscere sese
Expandentis, ubi est compressus, percipe causam.
Dico itaque a magnis id prorsum materiai
Viribus aetheriae prodire; patentia rerum
Intervalla viasque means dum transit apertas.
Namque ubi marmoreum celeri pila eburnea casu
Lapsa pavimentum subter ferit, ilicet illam,
Qua tetigit, partem subito complanat in ictu;
Materiaeque vias constringit proinde meanti:
Protinus obstructum sibi iter connititur illa
Latius efficere, et clausos aperire meatus;
Quod facere haud certe possit, nisi prorsus eburnae
Compressum attollat subito latus illa pilai,
Compellatque suae reddi, velut ante, figurae.
Hac ratione etiam, adducto cum tendere nervo,
Et prope conjunctis inflectere cornibus arcum
Nitimur, ille manum contra nervumque repugnat
pagina 185
Vi, qua in directam sese componere virgam
Certat, in antiquam pariterque redire figuram.
Vixque manu nervum tendente remittimus, arcus
Vi resilit tanta, nervumque repente reducit
Ut faciat celeri metiri multa volatu
Excussam stadia, aut in nubes ire sagittam.
Praeterea horarum numerum noctuque diuque
Quae notat, in parva quid tales pyxide motus
Efficit, atque rotas varios quid volvit in orbes?
Quid? nisi, quae clausa est intus, lamella rigenti
E chalybe, in gyros iterumque iterumque voluta
Circum multiplices iterumque iterumque plicata:
Pugnat enim contra dum evolvier, exque plicari
Vi multa, facit ire rotas, ferrumque moveri
Possit uti numeris ostendere tempora certis.
Namque vias tum pars chalybis convexa, vel arcus
Dilatat, contra penitus pars concava claudit.
Materies ingressa vias quapropter apertas
Ex alia parti clausos transire meatus
Cum facile haud possit, velut ante, recludere multa
Vi contendit ea constricta foramina parte,
Inque situm chalybemque arcumque referre priorem
Si tamen ille diu flexus linquatur, ut intra
Demum aperire novos possit sibi multa meatus
Materies, facile haec quibus egrediatur apertis;
Amplius haud arcus poterit resilire, sed usque
Curva tibi abscisso quoque nervo ea virga manebit.
His tibi firmatis rebus, cognoscere causam
Tutemet inde potes, quam propter polleat Aër
Compressus nisu se protinus evolvendi:
Nimirum illius pertenuia fila pilique,
Est opus, ut subito compressi extrinsecus edant
Conatus contra validos, resilireque pugnent:
Exagitantur enim, velut omnia, materiai
pagina 186
Aetheriae a magno, quae permeat undique, nisu.
Et quoniam aetheriae magis exagitantur ab igne
Particulae, intendi vis Aëris illa calore
Debet, et inde Aër fieri quoque rarior aestu:
Proin vesica levis distenditur inque tumescit,
Ut crepitu magno tandem rumpatur, ad ignem.
Utque magis quoque pervalidas cognoscere vires
Aëris esse queas, tali rem funditus omnem
Percipe ab exemplo: licet ignorare profecto
Id nequeas: nam saepe reor vidisse, vel illud
Audîsse a multis saltem inter mira relatum:
Scis certe, quod dicam, et caetera de genere horum
Multa, mihi quae mox etiam dicenda supersunt:
Attamen idcirco non praetereunda videntur.
Nam si cuncta quidem voluissem, cognita constant
Quae tibi, non ullo vulgata relinquere versu;
Nil equidem numeris potuissem claudere nostris,
Nil doctis (quid enim nescis?) mandare camoenis.
Quo validas igitur possis cognoscere vires
Aëris, Aërii reminiscere [namque ita {fuemus}
Appellare] tubi, constet licet ille rigenti
E ferro, multam ferrum intra namque per artem
Compressum validis conatibus Aëra claudunt,
Immittuntque pilam plumbi super, ecce repente,
Inclusis ubi dant egressum extrinsecus auris,
Quae spatio sese majori expandere pugnant,
Evolat illa fero pulsa egredientibus illis
Impete; uti nequeas oculis vigilantibus usquam
Prendere percelerem: si quae sunt obvia, frangit,
Parjete seu duri colliditur incita saxi.
Propterea claro Boyli quoque Machina versu
Scribenda est, quantae nobis hoc fonte repente
Notitiae rerum et fluxerunt utilitates?
In primis tripodem super altum impone rotundi
pagina 187
Fornicis in morem (forma haec est apta) cavatum
Vas vitreum [Excipiens hoc dicimus]; aereus orbis
Glutine cui subter jungatur; hiantiaque ora
Prorsus claudat, uti de parte extrinsecus ulla
Vas non possit in hoc immissa illabier aura.
In medio tamen aes subter pertunde, quod ore
Extremo subeat conserti fistula ferri;
Transversum medio cui septum impone canali;
Possit uti claudi pariter, pariterque recludi,
Sive aditus prohibendus erit, sive exitus auris
Dandus ab exhausti concluso fornice vitri.
Amplior huic porro subter jungenda canali est
Antlia; cui validum tu dehinc aptare memento
Embolum, ut ipse cavo lateri respondeat apte
Insertus, ne qua possit transmittier Aër.
Atque ea praeterea sit aperta foramine parvo,
Valvula quod toties occludat, tractus ab alto
Descendit quoties aegre, premiturque deorsum
Embolus; ast eadem recludat aperta foramen,
Idem cum facili sustollitur impete sursum.
Cum constructa tibi haec constabit Machina, ab ipso
Educes, intra qui clauditur, Aëra vitro.
Namque ubi restantem multa vi traxeris infra
Embolum; ut interea nequeat per tenue foramen,
Valvula quod clausit, venientem extrinsecus auram
Excipere, utque omni constet prorsum invia vento
Antlia, fundetur loca per magis ampla repente,
Et rarefiet spatiis majoribus intus
Aër: propterea vitri de vase cavati
Irruet angustum per ferrum septaque ferri
Per reserata, locisque, vacat quibus antlia, sese
Diffundet: dehinc claude viam mediumque canalem,
Excipiens auris ne vitrum possit adiri,
Fac super ascendat tunc embolus, Aëraque omnem,
pagina 188
Antlia quem cohibet, per apertum expelle foramen:
Dein iterum atque iterum demitte, et tolle vicissim:
Exhaustum crasso demum vas Aëre prorsus
Constabit; tamen usque levis tenuisque manebit
Aura, potest quae se vas insinuare per ipsum:
Transit enim levis aura per aera et saxa per aurum,
Et si quid solidum magis est et durius istis.
Non tamen hac possunt Animantum vivere saecla:
Si namque exhausto quaevis Animalia vitro
Sint inclusa, simul cum deficientibus auris
Deficiet quoque vita: cita nam morte repente
Exhalare animam, vitamque efflare videbis.
Invento sed ab hoc ut possis noscere quanta
Sese expandendi vi constet praeditus Aër;
Rugosam penitus collo intus claude ligato
Vesicam, vitreo clausas tunc Aëris auras
Atque iterum atque iterum de vase educere tenta.
Paulatim, insertum calami per tenue foramen
Ac si inflata foret, distenditur illa tumescens,
Et magnam in molem sese explicat; atque ita crescens
Rumpitur interdum, vis intus tanta animai est.
Nam quamvis primo sub rugis parva lateret
Aëris aura; tamen, cum non extrinsecus Aër
Exhausto premeret vesicam vase receptam,
Sponte sua molem se dilatavit in amplam
Quantulacumque. Sed his quoque rem superadjice miram;
Pondera magna quater denas pendentia libras
Imposita attollentur, ubi vesicula parva
Incipiet sese evolvente tumescere vento.
Ergo etiam atque etiam vi magna praeditus Aër,
Qua sese in spatia evolvit, videatur oportet.
Hac etiam fit, uti de causa bulliat unda
Vitro inclusa cavo, velut igni fervida magno;
Quandoquidem aurarum multae, quas continet illa,
pagina 189
Particulae sese spatia in majora repente
Extendunt, quia non aliis extrinsecus auris
Urgentur, bullasque inflant spumantis aquai.
Incipe jam veris rationibus Aëris auras
Esse leves prorsus dediscere: nam Puerorum
Perfacile errorem teneris hunc mentibus aetas
Imbibit, e terris ubi eas consurgere cernit,
Et supra caput aetheriis diffundier oris.
Dico itaque esse gravem, tenuem licet atque fluentem
Aëra, quod tali nunc est ratione probandum.
Longus et ex una bene clausus parte, rigenti
Sit tubus e vitro, quem repleat unda supinum;
Lymphae in suppositum vas illum deinde revolve.
Protinus haud omnis subjectum defluet in vas
Unda tubi inversi, ast alte suspensa manebit
Triginta plus quam pedibus: quia scilicet Aër
Lympham in vase premens suspensam sustinet illam,
Inverso quae clausa tubo est, descendere deorsum
Nec sinit: haud alia fieri ratione quod ulla
Posset, quam quod aquae tantundem pendere debet
Suspensae moles, quantum aeque crassa columna
Aëris, a nobis quae sese extendit in altas,
Qua locus aurarum cumque est, caeli regiones.
Proptereaque pari libratae pondere sese
Mutua sustentat, et aquae suspenditur augmen.
Si tamen infundas argenti pondera vivi
Pro lympha, vitrumque revolvas, altius illud
Haerebit paulo, bis denos ad digitos quam
Additus octonus; tantundem hoc densius unda est
Scilicet argentum, quanto est eductior illa.
Quod si pertundas extremo in vertice vitrum,
Possit ut illabi celer, et replere vacantem
Desuper aura locum, subito ruet unda deorsum
Aëre pressa novo, nec jam suspensa manebit.
pagina 190
Auras nonne graves igitur fateare, necesse est?
Auras porro aliquo compressas vase videbis,
Quam non compressas, plus pendere; proinde fatendum est
Aëra, qui propior nos ambit, et undique circum
Funditur in terras, spissumque gravemque superno
Esse magis, quia ab hoc urgetur, comprimiturque.
Aër propterea non aeque pendit ubique:
Summis namque locis minus est gravitatis in illo.
Altior ad montis radices scilicet imas,
Vertice quam summo possit super, unda tenetur
In longo suspensa tubo, quia densior Aër
Hic premit et gravior, quam montibus in proceris.
Altior est, circum cogentibus undique ventis
Aër in medium cum desuper accumulatur,
Vel cum praecipitat supera e regione deorsum;
Hac ratione etiam servatum est flante quod idem
Fit gravior Borea, quia densior exit ab illo;
Densior hic itidem brumae per tempora torpet,
Et gravior, majusque vapores addere pondus
Novimus eductos; qui contra saepe soluti
In pluvias faciunt paulum descendat aquai
Alte in producto vitro suspensa columna:
Tum quoque descendit sursum spirantibus auris,
Aut illinc abit in ventum si plurimus Aër,
Aestifer interdum vel cum furit Auster, et omnem
Africus involvens nigrantibus aethera nimbis;
Aër quandoquidem leviorque et rarior aestu est.
Non tempestates tamen his praescire futuras
A causis dabitur, non omnes novimus ipsi
Praeterea, quae se immiscentes omnia turbent
Indicia, et certos nullo nos tempore reddant.
Scandit item calamum, sitienti desuper ore
Cum trahis, unda levis, quia pressa extrinsecus intra
Insinuat sese, et loca surgens Aëre scandit
pagina 191
Evacuata: velut latices de fontibus imis
Aestu saepe bibunt Pastores, fessaque magnos
Humectat sitiens Venantum turba labores.
Sic etiam inflexo vacuant fluitantia lymphis
Labra tubo; facito ejus enim pes unus ut intra
Immergatur aquis; at multo longior extra
Pendeat alter: ab hoc ducas si tum Aëra vitro
Inclusum ore trahens, scandens super unda sequetur,
Perque tubum saliensque cadensque ita defluet omnis
Paulatim, vacuum donec vas omne relinquat.
Nunc agere incipiam, Ventos quae causa fluentes
Excitet, ut late terras late aequora perflent.
Nec mundo exiguam Venti dant utilitatem:
Auras Viventum saeclis hi namque salubres
Constituunt; crassi purgant hi putrida quaeque
Aëris, et nebulas exhalatosque vapores,
Qui plerumque luem terris morbosque dedere,
Discerpunt toto caelo undique disjicientes.
Sol aestivus item calidis minus ignibus ardet
Flantibus his; aliter ferventibus ureret agris
Florentem segetem, pecudesque hominesque necaret.
At quis consilio factum sine Numinis acri
Arguat hoc, Phoebi radiis suppôsta calentis
Quod loca terrai Ventis perflentur ab ortu
Perpetuis; aestumque levent hi, saecla Animantum
Incolere ut mediae possint loca fervida Terrae?
Quapropter Venti, mediam qui frigore perflat
Perpetuo Zonam semper directus ab Ortu
Solis in Occasum, multiplex causa videri
Esse potest. Primo, quoniam convertitur axem
Versa super Tellus, seseque volutat in Ortum
Semper ab Occasu, motus velocior illis
Partibus efficitur, quae plus a cardine utroque
Distant hinc illinc; Tellurem scilicet ipsam
pagina 192
Qua secat Aequator mediam: quapropter oriri
Partibus his Ventum motu celerante necesse est
Perpetuum, quoniam Tellurem segnior aër
Insequitur; contra videatur proinde moveri
Est opus: ut, celeris Sessores alite cursu
Cum rapiunt equi, concertantesque repente
Transmittunt campos, fit, uti contraria Venti
Verbera, stet quamvis piger aër, experiantur.
Praeterea Solis magno plerique calori
Hunc referunt Ventum: nam, se cum vertat ad ortum
Semper ab ocassu Tellus, Phoeboque manenti
Occurrat; nunc hac nunc illa, semper ab una
Solem parte videt; cujus calor aëra, cursu
Qui Terrae abripitur, subjectum effringit, et omnem
Dissipat, ut rarusque magis leviorque feratur
Phoebeos subter radios: neu pondere iniquo
Aëris haec circum moles librata laboret,
Vicinae partes densaeque gravesque, necesse est,
Qua via facta, fluant, aliaeque aliaeque sequantur
Continuae ad Solis radios, vacuataque librent.
Propterea Ventus nihil est, nisi percitus aër
Atque fluens partemque a Sole impulsus in unam.
Denique Sol aliis alia ratione videtur
Efficere hunc Ventum, Zonae qui temperat aestus.
Nam quia Sol radiis recta impendentibus undas
Percutit Oceani, magnamque calore vaporum
Effert vim, rareque facit, quibus anteriorem
Perpetuis agitat, protrudit et aëra plagis;
Idcirco Ventus fit in his regionibus illa
Perpetuus, qua Sol ferri de parte videtur.
Ut magis inspicias fieri quod posse, rubentem
Igne pilam ferri super undas volve, videbis,
Pertenui ut vento tum protinus aura moveri
Incipiat; nec non pariter quoque parte ab eadem
pagina 193
Unda sequi ferri motum, quam desuper urit.
Proptereaque pari motu se concitat aequor:
Currentesque vocant undas, quas Nauta relinquens
Post tergum Hesperiam, atque Orientis opima revisens
Littora Japoniasque plagas sparsasque Moluccas
Navibus abreptis nimium experietur iniquas.
At cum prora tuis America obvertitur oris,
Brasiliamque vident stantes in puppe Magistri,
Ipsa sua vi impellit euntes unda carinas.
Hic porro Ventus, recta qui fertur ab ortu,
Ut varie oppositos montes et littora contra
Verberat et scopulos, pariter ratione, necesse est,
Flectatur varia, aut in partes versus easdem,
In latera obliquo vel flamine tendat, et orbes
Interdum in rapidos se torqueat, atque procellis
Saeviat, horrisonosque {insestet} turbine pontum.
Protinus a causis, quas paulo diximus ante,
Quis jam posse neget ventos consurgere iisdem,
Undique qui variis oriuntur partibus orbis?
Inter eos tamen, et Ventum, qui frigore Zonam
Temperat ardentem, quidquam discriminis esse
Novimus haud aliud, nisi quod, quae causa perennem
Hunc facit, haec alios eadem nunc murmura flantes
Edere dat, sonitum nunc et consopit eorum;
Haud secus ac eadem dat causa perennibus undis
Currere per terras fluvios, contraque protervos
Torrentum sinit ire haud longo tempore fluctus.
Praecipua a multis tamen horum causa petenda est,
Exhalat semper quos terra, vaporibus; illi
Per tractus educti occursantesque liquentes
Aëris atque una commixti proelia pugnasque
Edunt ingentes: ferviscunt omnia circum
Turbata, impulsae subito expanduntur et aurae,
Atque alias fremitu trudunt grassante cientes.
pagina 194
Prosilit hinc Ventus. Non est tenor unus eidem,
Nam modo pernices violentior incutit alas,
Cum pellunt valido moti fervore vapores;
Post paulo [minor est cum fervor] lenior afflat:
Mox iterum assurgit, variisque assultibus instat,
Donec composita sedentur pace furores.
Dicere nec Ventis quae sunt data nomina, longum est.
Primus purpurei consurgit cardine caeli
Eurus ab Eoo; Zephyrus ruit aequore contra
Quo Sol emeritos solvit temone jugales;
At Boreas nivibus stipatus et horridus acri
Frigore ab Arctoa descendit parte nivali
Sithoniisque plagis; media regione diei
Inter nigra Virûm percoctaque saecla coortus
Cum pluviis contra venit et cum nubibus Auster.
Hos inter totidem tibi sunt, et utrinque recedunt
Ad latera; hiberno furit Euro – Auster ab Ortu
Humidus; huic placidas contrarius asperat undas
Caurus; at a Mauris trux advolat Africus oris,
Terrificisque ciet pelagus vexatque procellis,
Ut trepidi horrescant Nautae, portusque requirant;
Demum Aquilo medius Boreamque flat inter et Eurum.
Illi peregrinas nobis per tempora ditis
Autumni bruma fert adventante volucres,
Pennigerisque replet late nemora avia saeclis
Et montes et agros: illo me tempore Brenum a ,
Namque hic ante alios ridet locus, accipit omnes
Oblitum curas jam sponte minique vacantem;
Hic me purpureos fundens Aurora colores
Excitat, et canibus comitatum suadet odoris
In nemus ire vel in montes, volucrumque quietes
Sectari, si qua erumpat subito excita praeda:
pagina 195
Namque repente mihi e manibus cicur evolat ultro
Accipiter, volucremque super sonat aere trementem,
Jamque tenet: capitur suavis mihi praeda Coturnix.
Quam juvat hoc fessum sub pondere jamque cadente
Luce redire domum, et Sociis ostendere praedam!
Sed jam quod superest, hos praeter, caetera quae sunt
Nomina Ventorum, Nautis dicenda relinquo.
Quidam sunt, certis qui terrae oriuntur in oris.
Ut tantum foecunda tuos Appulia campos
Notus non alibi comburit Atabulus acri
Frigore, uti Calabrum regionem infestat Iapyx,
Cecropias ut item Sciron contristat Athenas.
Horum causa queunt sublati a Sole vapores
Esse e fluminibus lacubusve marive propinquo;
Qui certas, poscente loci ratione situque,
Protinus in partes aestu impellente ferantur.
De genere hoc, Ventos extructae montibus altis
Emittunt quoque saepe nives, nam frigidus aër
Densatur circum, qui pondere scilicet illo
Nititur in partes, queis multo rarior aura est.
Magnaque item magnos genuere incendia Ventos
Interdum, quoniam circum rarescit ab igne
Aura, locisque ideo sese dilatat, et auram
Trudit agens aliamque aliamque; impulsibus istis
Ut sit opus rapidos fieri circum undique Ventos.
Et magis ut certam multorum noscere possis
Ventorum causam, manifestum hoc percipe porro
Exemplar. Duro constans ex aere rotundum
(Aeoliam dixere Pilam) vas fiat, et extra
Extendat longo tenuique foramine collum.
Tum facito, incaleat flammis propioribus, intus
Scilicet inclusus rarescere possit ut aër;
Nec mora, frigentes cum collo merge sub undas,
Intus uti, subito quoniam densabitur aër
pagina 196
Frigore, per collum queat unda replere pilai
Partem haud exiguam: si porro ardentibus illam
Admoveas iterum flammis, vehementer ut intus
Unda calescat; erit, subito commota vapores
Omnis ut exhalet magnos, qui spiritus extra
Dum fugit elabens per collum tenue, necesse est,
Sibilet erumpens rapidi vis concita Venti;
Evacuetur aqua donec vas omne soluta.
Sic etiam Natura cavis e montibus efflat
Saepe quidem aeolias animas, dum murmure magno
Undarum per aperta fugit spiracula montis
Halitus, interior quas flamma resolvit in auras.
Sunt etiam, perflant anni qui tempore certo
Certa loca; ut magnos fluctus concinnat in Indo
Aequore, qui Borean inter flat Ventus et Eurum
Anni tempore eo, quo Sol deflectit ad Austrum,
Concalefecit eas et partes igne propinquo.
Idem ubi se ad gelidam remeando transtulit Arcton
Subjectum radiis dilatans aëra crebris,
Per totam aestatem Zephyrum strepit inter et Austrum
Spiritus exoriens aurarum, atque aequora miscet.
Sic pariter redeunt quoque Etesia flabra quotannis
Aestivum post Solstitium, Grajûmque secundis
Demulcent animis regiones; Ioniumque
Per lucem crispant pelagus: nam condita tota
Nocte silent: Thracum vicinis montibus illa
Carpathiisque jugis, opus est, videantur oriri.
Difficile et porro rationem reddere non est,
Eois cur mane plagis plerumque flet aër;
Exoriatur item sub primas vesperis umbras
Occiduo contra surgens de littore Ventus.
Nimirum Solis sublatos flamma vapores
Disjiciens huc atque illuc dilatat in orbem;
Exoriensque ad nos ideo protrudit ab ortu
pagina 197
Aëra, et occiduo contra de littore labens.
Perque diem in terras liquido flat ab aequore Ventus
Propterea, salsis quia Sol attollit ab undis
Multos, unde tibi commota fit aura, vapores:
Terrarum tamen hi congesti montibus altis
In mere prorumpunt noctu; tum frigida in aequor
E terris ferri Ventorum flabra, necesse est.
Denique saepe solet magna impendente procella,
Cum mare cum terras exemto Sole paventes
Contexere cavae nigra caligine nubes,
Jamque parant pluvias, et inaedificata superne
Nubila terribili sonitu et fulgore minantur,
Saepe solet rapidi tempestas concita Venti
Ex improviso ruere, et turbata repente
Aequora miscere ex imo, atque attollere fluctus;
Concutere, et vulsis altas insternare late
Arboribus silvas: ita magno turbine saevit.
Atque ea non alia fieri ratione videtur
Tempestas; nisi quod densatae desuper extant
Quae nubes, celeri descendunt pondere deorsum
Protinus imbre graves, constrictumque aëra magnis
Viribus huc illuc impellunt: ille repente
Prosilit in latera, et rapido fugit impete fusus.
Insequitur porro Ventum gravis imber et uber,
Flumina abundare ut faciat, camposque natare,
Omnis uti videatur in undas solvier aether,
Effusoque cadens jam terras opprimere imbri.
Saepius has videas saevire aestate procellas,
Quam bruma, pelagoque magis crebrescere aperto:
Quandoquidem aestivo majores Sole vapores
Tolluntur pelago tantum in sublimia rapti
Interdum, magnae vix suspiciantur ut auctu
Exiguo nubes: Oculum dixere bovillum
Propterea Nautae, qui formidabile certant
pagina 198
Effugisse malum subito; namque ilicet illae
Desuper impete navifrago labuntur, et omne
Involvunt caelum tenebris pelagusque procellis.
Interdum magnis in tempestatibus atra
Turbineas subtus demitti e nube Columnas
Aspicias; siquidem gemini cum flamina Venti
Opposita hinc illinc valida intorsere procella
In mediam se nubem, et compressere furenti
Ad latera incursu, torquent raptamque revolvunt
Vorticis in morem; graviori protinus illa
Pondere se deorsum in terram producit ab alto,
Nec manet; excurrit quo Venti raptat agens vis
Praevalidi, emittitque excussas undique circum
Terribili sonitu saevo de turbine guttas.
Omnia, quo se cumque tulit, prosternit et aufert
Perniciem adportans; correptaque corpora tollens
In sublime rotat; lapidesque et tecta domorum
Abripit interdum: quod si super incidat aequor,
Alte exsorbet aquas, quas fundo commovet imo.
Quin etiam infesto contortas turbine naves
Corripit, et diro lapsuras pondere tollit;
Nil studio ut vitent nautae majore per undas,
Nil magis horrescant, votisque avertere certent,
Quam, mare qui rapido, Typhones, vortice miscent.
Nunc age, qua constet natura praeditus Ignis,
Percipe: nimirum terrestria corpora possunt
Induere in formam se mobilis Ignis, ubi horum
Corripitur quaevis Elemento concita primo
Particula, atque ejus violento in turbine rapta
Innatat. Illo igitur debet producier Ignis
Corpore, cum quae vis Elementa secunda viarum
Ex intervallis, intus quae condita cumque
Sunt, excludit, uti sint primo tantum Elemento
Pervia; quod partes ejus vi protinus acri
pagina 199
Dissolvat pentrans, rapidoque repente solutas
Impete corripiat, motuque ita raptet eodem.
Ille sit at primo subito ne extinctus in ortu,
Est opus, ut solidis accensa ea corpora constent
Particulis, magno plagarum ut pondere possint
Ictibus et validis Elementa repellere longe
Altera, continuis quae circum incursibus instant,
Si qua aditus reperire queant sibi, raraque rursus
In loca, quae ingratis liquere ejecta, reverti;
Atque ita vi multa circum undique conveniendo
Corporis accensi divulsas impete partes
Comprimere, atque omnes certant sedare tumultus.
Et quia contritae paulatim turbine magno
Partes in tenuemdemum vanescere fumum
Debent, usque novas nova suppeditare necesse est
Corpora particulas, pereat ne funditus Ignis.
Neve coorta ingens fumi vis opprimat Ignem,
Dissipat illum aër; semper novus ipse necesse est
Adsit propterea circum; nam, quo via nulla
Est auris, si vase accensam lampada claudas,
Exhaustove auris vacui sub fornice vitri,
Flamma perit subito compressa a pondere fumi;
Aëris hinc illam commoti spiritus auget,
Avertit nimius sed ab ipsa pabula ventus.
Rebus ab his patefit, cur fiant, Igne videmus
Quae peragi; nexus admoti corporis omnes
Nimirum qua vi dissolvat; deinde calenti
Cur fit natura; a motu quod profluit omne;
Postremo lucem cur mittat, et aëra claro
Lumine diffundens circum convestiat Ignis:
Scilicet id validis, Elementum hinc inde secundum
Queis agitatur, et extra ab eo protruditur Igne,
Est opus, ut fiat plagis: nam diximus ante
Lumen in alterius consistere nisu Elementi
pagina 200
Sursum flamma levis fertur, quia particularum
Corporis accensi vis fortior aëre constat,
Et levior, primo quia raptae sunt Elemento:
Quare opus est aër deorsum tum proinde prematur,
Illa leves contra sursum eluctetur in auras:
Dum salit, imminui tenui sed acumine debet,
Propterea, quia jam contritae turbine partes
Corporis haud valida possunt removere prementem
Aëra vi; quare in coni tenuatur acumen.
Utque a contactu gemina undae gutta liquentis
Jungitur, inque unam pariter coit; ipsa, necesse est,
Sic quoque flamma duplex, cum mutua tangitur, unum
Efficiat conum: medio nam pulsus utramque
Ad latera hinc illinc componens comprimit aër.
Saepe aliquo videas dissolvi certa liquore
Corpora, vel valido fervescere concita motu,
Multa velut resoluta liquescunt dura metalla
Scilicet, ut fusa calx fervida bullit ab unda.
Tum valet id fieri, tales cum nempe liquoris
Particulae constant, et talia corporis ejus
Intervalla, liquor recipi non possit ut intra,
Primi materies rapidissima tantum Elementi
Ni comitetur: eo partes dissolvere debet
Protinus ingressu, motuque agitare furenti,
Ferventemque ciere, licet sine luce, calorem.
Sic foenum in cumulum congestum colligit Ignem,
Cum viride aut humens est, in cineremque solutum
Labitur; et campis sic terra cadavera apertis
Putrescunt, tristem funduntque calentia odorem;
Fervescit sic et Bacchi liquor atque calescit
Concitus, uva recens si pressa est, plenaque musto
Lymphati Agricolae fumantia dolia cernunt.
Lucet saepe diu partes intrinsecus Ignis
Corporis ingressus semel et servatus ibidem.
pagina 201
Sic lapides, queis docta suum Bononia nomen
Indidit inventis, si Solis clara tulere
Spicula sub divo, tenebrosum deinde recepti
In thalamum retinent nec parvo tempore lucem,
Cernentumque oculos claro splendore lacessunt.
Idque vel in terris, animantumque ossibus, atque
Plantarum cinere, et gemmis tentare licebit
Atque videre, vel in verio quoque saepe liquore.
Scilicet epotum Solis flammaeque nitorem
Multa diu servant: virtus vel in omnibus haeret
Fors ea corporibus; nam latior experiendo,
Inque dies vario per plura extenditur usu.
Nunc ratio quae sit, chalybe ut percussa rigenti
Scintillas det dura silex, arentibus Ignem
Suscipere ut foliis siccoque in {fomite} possis,
Expediam: fit, eo ex attritu protinus ictae
Inclinentur uti sese inter mutua paulum
Particulae silicis, suaque intervalla viasque
Propterea claudant extrinsecus, atque secunda
Expellat expressa foras Elementa repente;
Protinus ut primi subtilibus obsideantur
Circum principiis Elementi: tum quia frangi
Divellique solent percussae, atque excidere ictu
A silice; avulsae, fit, uti seorsumque cadentes,
Quandoquidem a primo septae undique sunt Elemento,
Naturam calidi subito vertantur in Ignis,
Scintillaeque volent tenues. hae Saepe per altas,
Quas manus excussit Pastorum improvida, silvas
Paulatim ingenti flamma fulgore coorto
Fulserunt, et magna dedere incendia vulgo;
Omnia conficerent dum late arbusta cremantes,
Praesertim validis facere id cogentibus Euris.
Tum ratione pari si lignis ligna terantur
Demum fiet, uti scintillis excutiatur
pagina 202
Ignis, et attritu saliens levis emicet illo.
Praeterea Solis radiis accenditur Ignis;
Exceptos speculi facies seu concava cogit
Reflecti, redituque loco conjungier uno;
Corpora convexi seu vitri transgrediendo
Infringitur, ut inclinent sese inter; et uno
Post coëunt puncto pariter, magnasque caloris
Multiplicant in eo congressu denique vires;
Dura quoque et solida ut solventes Igne potenti
Corpora conficiant, quae sunt ibi cumque locata.
Quo pacto, quamvis Igni contrarius humor,
Accendi valet Ignis aqua, si frigore constet
Convexam in glaciem constricta: ita namque meantes
Infringet raidos, et puncto junget in uno.
Noxius idcirco Sol herbis saepe refulsit
Post pluviam; foliis ubi adhuc pubentibus haeret
Gutta tumens, cecidit nec vento excussa movente;
Quandoquidem radii gutta excipiente coacti
Exurunt primo fructus in flore tenellos,
Lactentesque ardore suo populantur aristas.
Per vitrum collecta tamen densataque Lunae
Lux, qui sentiri possit, no ulla caloris
Unquam signa dedit; quoniam tam rara profecto
Pervenit huc ad nos, ut vel conjuncta per artem
Quantumvis, pars fulgoris millesima vix fit,
Quo Sol et terras atque aëris imbuit oras.
Illius hinc quantum tribuendum percipe luci,
Quam multi in Terram dominari et in aëra credunt.
Porro a turbato terrestria corpora motu
Concipiunt Ignem; pariter velut ante probatum est,
Cum scrutaremur quae fit natura caloris,
Ut memini: a magna quoniam vi particularum,
Quae perturbata motus ratione cientur,
Expelli excludique secunda Elementa necesse est,
pagina 203
Prima subire loco, partesque accendere raptas.
Illud rebus ab his porro deducere pergo;
Concipere haud flammam quaevis jam corpora posse
Atque ardere, licet propiore calescere ab Igne
Cuncta queant; velut unda, sales, terraeque dare Igni
Pabula non possunt; quoniam non omnia tali
Constant natura et congressu particularum,
Altera ut hae possint Elementa repellere, primaque
Excipere {igressu} facili, avulsaeque cieri:
Sulphuris atque olei naturam ut posse videmus
Atque alia, ardescunt igni quaecumque propinquo.
Propterea et volucres admoto abit ilicet Igne
In flammas, Pyrium, pulvis, quem dicimus a re:
Sulphure constat enim et carbonis partibus idem:
Nam sulphur facile et carbones imbuit Ignis.
Immiscetur item nitrum, constare fatemur
valde quod rigidis e partibus, exagitantur
Turbine quae valido, cum flammam sulphur et una
Mixti concipiunt carbones: viribus illae
Quaelibet idcirco disrumpunt obvia magnis;
Et faciunt, rapido glans evolet icta volatu
Plumbea de tubulo erumpens: ita namque cruentam
Transmittunt hostes per mutua vulnera caedem.
Nam neque nunc contis, Latiis neque martia pilis
Praestat bella geri; minus est feritatis in illis.
Ast ubi sub tergo terrai clausa cavatae
Pulveris illius vis caeco accenditur Igne,
Cuncta repente ruunt magno concussa tremore.
Quippe super terram quae sunt extructa domorum
Moeniaque et turres et propugnacula ab illo
Turbine corripiuntur, et una avulsa feruntur,
Sternunturque suis late confusa ruinis.
Pulveris accensi crepitu et fulgore corusco
Ars imitata hominum Naturam est; desuper altis
pagina 204
Dirum saeva micat cum fulguribus, tonitruque
Concutit horrisono caeli fulgentia templa:
Namque opus est tantis fabricanda ad Fulmina rebus.
Multa quidem multos inter sublata vapores
Nitri materies et sulphuris alta pererrat
Nubila, quae denso consurgunt agmine sursum.
Ergo ubi mole sua superextans inferiorem
Decidit in nubem nubes cava, tangat ut illam
Ante quidem extremis delabens protinus oris,
Quam regione sui media; conclusus ibidem
Ventus et a supera pressus gravitate cadentis
Infernam magno perfringens impete subter
Perscindet nubem: crepitum displosa repente
Illa dat, et caeli per caerula commeditatur
Horrendum tonitru, quo tellus aequora vulgo
Concutiuntur; uti metuas, divulsa repente
Maxima dissiliant ne vasti moenia mundi.
Haud aliter quam cum, si rebus tenuia magnis
Assimilare licet, vesicula parva potentis
Plena animae Pueri pede pressa repente sub ictu
Rumpitur, et magnum reddit perscissa fragorem
Utque alio exemplo manifestum id reddere pergam;
Na laevae pigeat digitos concludere in orbem;
Ejus uti medium penitus sit inane vacansque.
Tunc latum aut coryli aut cujusvis arboris illos
Fac super extendas folium; cava desuper ictu
Percutiat porro manus altera: namque repente
Cum crepitu folium subter scindetur ob auras
Compressas, quae vi pugnant erumpere multa.
Sic quoque consimili motus ratione fatendum est,
Quod perterricrepum nubes det scissa fragorem.
Praeterea illapsus quoque nitri et sulphuris intro
Halitus, et rupta luctans de nube repente,
Qua via secta, per angustos exire meatus,
pagina 205
Concitus hoc debet violento denique motu
Accendi, et volucri caeli loca tingere luce.
Hac ratione tibi densa inter nubila fulgit.
Saepe etiam innubi per noctem fulgere caelo
Vidimus aestivam sonitus terrore sine ullo:
Quandoquidem quos sustulerat Sol luce vapores,
Frigore nocturno densati forte per auras
Accenduntur, uti subitas tum serpere flammas
Huc illuc caelo videamus saepe sereno.
Si tamen ille cito violentior halitus exit
Impete, Fulmen erit: nam sulphure praedita constant
Fulmina; declarant ejus quod inusta vapore
Signa notaeque graves halantes sulphuris auras
Plus, validis quam quae tormentis missa feruntur,
Mobilitate viget Fulmen; terraque sub ima
Desuper intortum celeri plerumque sub ictu
Conditur: interdum tamen, ut globus igneus, errans
Cursitat huc illuc vel venti a turbine raptum,
Comburenda trahunt vel quo sua pabula tractu;
Propterea e terris quoque in altum surgere visum,
In geminosque etiam hinc atque hinc diffindier ignes
Foecundum; neque enim semper supera fit in altis
Nubibus; e terris quae nos inferna vocamus
Tolluntur. Cave, ne viso prope territus igne
Protinus effugio speres evadere lethum:
Acrius illud enim fugientis terga sequetur,
Corripietque fuga media, ambustumque relinquet:
Nam qua se findunt aurae, facile irruit illuc.
Exanimat sic saepe viros, pecudesque paventes
Sternit humi; neque comparent vestigia tacti
Corporis interdum, quoniam vel sulphuris aura
Succensi praesente afflat perimitque veneno,
Rarescente repente vel aëre suffocantur.
Quapropter tum stare loco plerumque timenti
pagina 206
Proderit: at certam non hinc sperare salutem
Te jubeo: magnis nam stantia robora silvis
Nonnunquam evertit; correptaque faxa domorum
Exaequare solo, celsas prosternere turres,
Tot monumenta Virûm demoliri ardua visum est.
Quin violentius ac citius restantia quaeque
Discutit; et validi Fulmen cum frigore ferri
Et rigida lapidum natura saepe necesse est
Confligat victor; celeri sibi turbine quaerit
Dum per dura viam, rapidaque recludit iter vi.
Interdum teneris crebroque foramine raris
(Suscipere haec flammas quanquam opportuna videntur)
Corporibus parcit; quoniam saevire fatendum est
Tum debere minus, facilis cum transitus extat
Atque patens: loculis quapropter saepe reperta est
Integris avido conflata pecunia ab igne:
Insinuatur enim per rara foramina lanae
Transcurrens impune; resolvit at omnia vincla
Atque omnes auri nodos tenuissimus ignis.
Edita saepe tibi infesto loca Fulmine fumant,
Hujus et in celsis vestigia montibus extant.
Non Rhodope vel Athos non alta Ceraunia summas
Inseruere eductum alte caput, inque tulere
In nubes impune; quia illis sulphuris ignem
Marmora scissa jugis halant, evulsaque multo
Fulmine praecipitant immani saxa fragore,
Propterea, quoniam praerupto vertice nubem
Excipiunt montes inserti, ut corporis horum
Offensu in geminas partes distracta dehiscat,
Fulminaque e gremio fundat matura corusco.
His accedit, uti plerumque e nubibus altis
Devolet obliquo vis Fulminis ignea cursu
Desuper ejaculata in terram; ideoque fit altis
Vis ea corporibus prius obvia; proinde superbos
pagina 207
Comminuit montes, et culmina turribus aufert.
Quin et sancta petit Divûm delubra, suisque
Discutit exurens praeclarans ictibus aedes:
Quandoquidem tetra nimborum nocte coorta,
Cum commoliri tempestas Fulmina coeptat,
Sacra diu templis pulsantur in omnibus aera;
Auras quae circum fremitu resonante repulsas
Discutiunt, agitantque, impendentemque superne
Attenuant nubem, perscinduntque: ilicet illa
Cum tonitru horrisono Fulmen de luce corusca
Mittit, ut id Divûm violento vulnere signa
Delabens confringat, et aris demat honorem.
Praeterea sunt et, Fatuos quos dicimus, ignes.
Hos tacita plerumque videmus nocte, paludes
Cum prope versamur, multisque instrata sepulchris
Cum loca conspicimus celeri pede praetereuntes.
Namque locis tenuis pinguisque accenditur illis
Halitus; ut Manes agrestia corda Virorum
Per noctem e tumulis credant exire sepultos,
Funeraque accensum praeferre errantia lumen.
Fit decurrentes quoque stellas nocte quieta
Longos per caelum ut videamus ducere crines:
Quandoquidem placidas noctu succensa per auras
Flamma sua insequitur per caelum pabula labens.
Est quoque, quem Veteres Pollucem et Castora dicunt,
Ignis, qui magna pelagus turbante procella
Vela per et funes maloque infixus in alto
Apparere solet nautis; qui corda pavore
Perculsi ancipiti et commoti relligione
Delapsos in opem credunt ex aethere Divos:
Propterea elatis conspecta in lumina palmis
Pacem orant votis certantes addere vota,
Vota tamen positis obliviscenda procellis.
Saepe quoque et flavos Puerorum lambere crines
pagina 208
Ignis perque jubas transcurrere visus equorum,
Perque Virûm varios fluitare innoxius artus.
Halitus hunc pinguisque expirans corpore sudor
Succendit tenuem ut perfricta in fronte pilisque.
Interdum magnum videas ignescere caelum
Suda nocte quidem, geminae qua fulgurat Ursae
Sidus, et ingentes flammarum volvere tractus
Horribili aspectu; tanta concussa repente
Ut novitate tremant mortalia pectora vulgo,
Ne maria et terras delabens protinus ignis
Corripiat superans, elementaque victa resolvat:
Ut superasse putant, atque omnia cooperuisse
Exitio flammas, Juvenem cum Solis equorum
Raptaret Phaetonta rapax vis aethere toto;
Quem Pater omnipotens ira tum percitus acri
Deturbavit equis in terram fulminis ictu.
Principio nubes caelum illud densa recondens
Apparet circum rubicundo lucida limbo;
Prosiliunt porro flammantes inde columnae;
Horridaque accenso praebent spectacula caelo:
In varias abeunt formas variosque colores,
Et veluti a ventis huc impelluntur et illuc,
Discurruntque: tamen sunt raro corpore, namque
Sidera per longas translucent undique virgas.
Auroram Boreae multi dixere: sed illam
Quovis cumque voces tu nomine, dum tibi constet
Ejus, quam referam, ratio; tamen ante refelli
Quaedam, ne veri specie capiaris, oportet.
Multi non alia gigni ratione putarunt
Hunc ignem caeli in spatio, quam mutua mixtis
Et super accensis et nitri et sulphuris una
Halitibus: multos nam frigida terra vapores,
Hoc genus, exhalat; valido qui denique motu
Accensi Arctoo dant magna incendia caelo.
pagina 209
Verum quisnam adeo levis halitus aut vapor ullus
(Nempe ut disjunctis terrae a regionibus illo
Flamma ex attritu valeat succensa videri)
Usque loci conscendat eo, tenuissimus aër
Quo vix esse queat? neque enim reflectitur inde
Noctu Phoebei radiorum luminis ulla
Lux, tenebras quae vel paulum disrumpere possit.
Hinc etiam ratio tibi eorum salsa, necesse est,
Jam pateat, radios qui dicunt Solis ab altis
Nubibus exceptos magnae dare posse coruscam
Flammai speciem; quoniam est innubilus aër,
Si quis is est, tantum qui se auris tenuibus effert.
His tibi concussis rationibus et labefactis,
Quae superest, verae similem magis accipe, forsan
Et veram, si jam, supera quae dicta, tenaci
Mente geris: quidam nimirum hunc ambiat aër
Ut Solem, longa qui cuspide saepe vel ipsam
Sese ad Tellurem protendit, saepe vel ultra.
Ergo ubi Telluris propior jam contigit aestum,
Major inest ubi motus, eo divellitur a se
Impete Parrhasiam partim projectus in Arcton,
Oppositum partim, minor est ubi motus, in Austrum.
Vis ea multa polum super alte cogitur; ad nos
Dum valeat visi subter reflectere Solis
Per noctem radios, caelumque rubentibus illud
Pingere collucens flammis, et vasta referre,
Quae paveant Homines, incendia; scilicet ignari
Interdum specie rerum colludimur ipsa:
Aut vario inter se motu commixta repente
Concipiat flammas et vero fulgeat igne.
Ignis et est, multi sursum quem vertice aperto
Eructant montes, fumosque in nubila volvunt:
Ut flammas nigris de faucibus ejicit Aetna
Trinacrius mons; montis uti quoque magna Vesevi
pagina 210
Ora recludit apex, rapidos quibus egerit igne.
Est etiam Arctois in partibus insula Thule,
Hecla ubi mons patulo facit e cratere voluti
Expirent vastis velut e fornacibus ignes.
Nec ratio est longis reddenda ambagibus: intus
Subcava speluncis loca sunt, repletaque multa
Sulphuris et nitri pariterque bituminis extant
Natura; quorum partes ubi concit, et una
Commiscet rapidi vis intus percita venti
Inter saxa furens; fit, ut illo turbine raptae
Ictibus et validis confligant mutua plagis
Inter se, et magnos sub ea dent nocte tumultus;
Ejectaeque foras ingentes denique flammas
Concipiant illo ex conflictu, atque egredientes
{Com} sonitu horrifico referant, ut credere vulgo
Perfacile est, illis a montibus oppressorum
Pro scelere immani poenas gemitusque Gigantum.
Interdum incendî tantus sustollitur ardor,
Protinus ut nigra caelumque diemque favilla
Involvat flammae tempestas, inque remotas
Dispergat cinerem terras, manifesta furoris
Signa, et finitimas horrendo murmure Gentes
Terreat: ejectae nimbos quoque tollit arenae,
Ardentumque etiam carbonum corpora jactat,
Raptaque mirando contorquet pondere saxa
In caelum; et pavida cernentum pectora cura
Complet, ne moles dehinc caelo flammea labens
Urbibus excidium magnis ferat, atque Colonos
Enecet, et silvas lapso convestiat igne.
Hinc ratio tibi terrai quoque Motibus extat.
Terra tremit, clausis cum subter magna cavernis
Vis oritur flammae succensa sulphuris atque
Nitri materia: nam protinus igne necesse est
Aëra conclusum dilatari impete magno;
pagina 211
Propterea subitis expansus viribus urget,
Et premit obnixus speluncas, atque repellit.
Hac ratione super terrae sola mota vacillant,
Inclinataque jam minitantur moenia casum,
Sternunturve suis late confusa ruinis.
Quin etiam magni montes finduntur, et alto
Vertice distractos patulo Sol transit hiatu.
Quapropter multis tellus ubi plena cavernis
Constat, et in gremio rupes habet et cava saxa,
Accendi facilis qua sulphuris halitus atque
Conveniat nitri; crebris ea motibus, inquam,
Concutitur tellus: veluti loca saepe tremiscunt
Montibus ignivomis propiora; ut saepe prope Aetnam
Trinacriae magnis subsultant Motibus Urbes;
Ipsaque conspiciens montem vicina Vesevum
Parthenope instabili crebro tellure vacillat.
Ante tamen magnos, quam fiant, noscere terrae
Concussus, poterisque graves praedicere casus;
Altis inficiat si nidor sulphuris undas
In puteis: namque huc atque illuc halitus imis
Discurrens specubus se in rara foramina terrae
Insinuat, lymphisque suos commiscet odores;
Si quoque terra graves gemitus et murmura reddat.
Haec tamen, et, genus hoc, quae sunt permulta Tremoris
Indicia haud constant nobis manifesta, queamus
Ut vitare: etenim perraro contigit ullus
Terrai Motus, praedictus qui fuit ante:
Saevior est ideo, quia non praevisa mali vis,
Et nec opinantes subito opprimit excita casu.
Vis ea non magnas Urbes non Oppida tantum
Projicit in terras, sed aperto absorbet hiatu
Interdum, reliqua ut constent vestigia nulla
Tectorum; colles et montes deprimit altos;
Utque jugis avulsa ruant ingentia saxa,
pagina 212
Efficit, et valles exaequent mole profundas;
Efficit, ut notos commutent flumina fontes,
Inque alias migrent terrai orientia partes.
Adde, quod evulsas a terris impete magno
Abscindat terras, mediumque interserat aequor.
Adde, novos medio quod tolat in aequore montes;
Quodque superfusas descendat multa sub undas
Insula cum totis Cultorum millibus atque
Urbibus egregiis, nec nota appareat usquam
Amplius in pelagi vasta regione liquentis.
Usque adeo Terrae faciem commutat et aufert.
Praetereaque malum non est violentius ullum,
Quodque magis subitam videatur saepe coortum
Extremamque Homines in perniciem revocare.
Nam neque fulmina sunt adeo metuenda; videmus
Quandoquidem caeli correptos turbine raros
Volvier in rapidis praefixo pectore flammis.
Mortifer aut aestus non tanta caede per urbes
Desaevit magnas: nam totam haud tempore puncto
Evertit gentem, nec eodem percutit ictu.
Denique bellorum minus aversanda videtur
Tempestas; quoniam clades si certa futura est,
Non inopina venit; quin, ut vitare queamus,
Non omnis semper ratio praeclusa viai est.
Quapropter nihil est, terrae quod Motibus extet
E cunctis penitus magis aerumnabile rebus.
Hic Patriae me casus et horrida fata Meorum,
Quaeque hic quondam uno pariter cecidere sub ictu
Millia multa, movent, animoque horrescere cogunt,
Prorsus et oblitum causarum excedere certos
Carminis impellunt fines, ultroque dolori
Indulgere meo paulum cinerique Meorum;
Dum, Pueris toties quae nostri cumque solebant
Cum lacrymis cum singultu memorare Parentes
pagina 213
Quondam visa, libens repeto, atque audita revolvo.
Cernitis eversas, dicebant, undique moles,
O Pueri, disjecta solo congestaque passim
Saxorum in cumulum tot quondam ingentia tecta
Cernitis? en Urbis quondam cognoscite vestrae
Immanem diro prostratae turbine casum;
Et super his paulum juvet illacrymare ruinis.
Heu Patria, heu quondam Nutrix infausta Tuorum!
Non erat Illyricis florentior omnibus oris
Urbs alia, aut opibus tantum famaque vigebat;
Ubertasque soli multaeque frequentia Gentis
Nobilitasque Virûm atque omnes servata per annos
Libertas caelo tollebant fortibus armis
Naturaque loci murorumque objice circum
Defensam a validis vicini incursibus Hostis.
Tot rebus Fortuna bonis invidit, et uno est
Conata excidio res vertere funditus omnes.
Tempus erat, vernis quo primas floribus herbas
Pingebat Natura, diemque ferebat ad Arcton;
Jamque ea lux aderat, casum qua Fata parabant:
Horrentes caelum nebulae tegere undique visae,
Imber vicina tenuis de nube pluebat,
Aequoris insueto subsederat unda recessu;
Praeterea auditi gemitus sunt edere magnos
Montes: atque cavis alte mugire cavernis.
Ecce tremit moto subsultans cardine tellus;
Nec mora, deficiente solo, jam prodita pessum
Labitur omnis, et immani resoluta ruina
Urbs ima consedit humo: se pulveris ingens
Protinus in caelum nubes agit, atraque lucem
Involvit, noctemque refert. Quae in turbine tanto
Mens animusque fuit, rerum in vertigine tanta
Deprensis? iterum tellus concussa videtur
Jam trepidare, (animum quoque nunc ita concutit horror)
pagina 214
Sub pedibusque labare solum, ruere ardua tecta
In caput: illa fuit quae mens, cum saxa domorum
Alta solutarum pluerent super, imaque tellus
Hisceret, obrueret fragor aures, lumina caligo,
Effugiumque malo septis urgente ruinae
Obstruerent? Mentem praesens vis ipsa perîcli
Subdidit hanc miseris, jamjam omnia victa fragore
Succidere horrisono, terram mare sidera verti.
Corripuit stupor altus, et omnes abstulit una,
Sopivitque animi sensus formidine tanta,
Ut, quod in adversis fit rebus, tollere palmas
Scilicet in caelum, Superosque exposcere pacem,
Nos neque possemus nostri meminisse, neque ullas
Aut oculis lacrymas aut pectore fundere vota.
At neque, sancta Deûm si templa fuisset adire
Mens nobis, tali in fortuna ut debuit esse,
Usquam inventa forent totam quaesita per Urbem;
Omnia namque solo misere prostrata jacebant
Omnia Templa Theatra Lares et publica tecta
Undique praecipitata immani eversa ruina.
Ante alia illud in his miserandum magnopere unum
Rebus erat, multis plenam modo millibus Urbem
Vidisse et Populo ferventia strata viarum,
Urbis post lacerum simulacrum et nomen inane
Aspicere, et caecis quod jam serpentia saecla
Incolerent, saecla et volucrum nocturna latebris.
At quid, pro Superi! tanta de Gente quid illo
Factum est de Populo? strata jacet Urbe sepultus
Scilicet, atque animas lapidum sub mole sub ipsis
Exhalat tumulis: tantum resonare querelae
Undique, confusus ferri super aethera clamor.
Quis memoret tantas tam parvo in tempore caedes?
Praecipites Dominos tota cum gente penates
Contexere, suos eversaque Curia Patres
pagina 215
Incubuit super, et Gentem quoque templa Virorum
Sacrificam subita tumulârunt versa ruina;
Obtritumque viis circum omnibus undique vulgus
Emoriebatur; nullo discrimine lethi
Corporaque aegra Senum Juvenumque valentia sexus
Faemineus meliorque Virûm imbellesque Puellae
Et Pueri infanda correpti morte peribant.
At nos reliquiae Fatorum et cladis acerbae
Quidnam agere? amissis rebus Patriaque Suisque
Moerentes alii Divos exposcere mortem
Certabant; alii contra non vulneris ictu
Expertes tamen huc atque illuc vociferantes,
Vitai nimium cupidi mortem fugitabant,
Et terram effuso signabant sanguinis imbre:
Interdum tamen a tergo velocior instans
Mors veniebat ob exhaustas vel denique vires,
Vel quia murorum deprensos desuper ingens
Mactabat casus: nonnulli membra trahentes
Post sese lacera et laniatos ictibus artus
Raptabant per saxa, Suosque in opem vocitabant;
Demum opis expertes deserti, ut bucera saecla,
Tristem exhalantes animam inter saxa cadebant.
Qui fuerant autem juvenili robore freti
Viribus intactis, et amor pietasque Suorum
Queis moestum desiderio cor fixerat acri,
Ibant huc illuc, evolvebantque ruinas,
Et collapsarum certabant saxa domorum
Eruere, amissam Prolem seniumque Parentum
Cum gemitu et lacrymis et luctisono ululatu
Quaerentes sub eis, iterumque iterumque vocantes.
Flamma vorax totam dein ingens orta per Urbem
A consanguineis disjunxit denique moestos
Corporibus, sanctoque ingratîs, pro fera fata!
Vulsit ab officio. Nostris hoc denique deerat
pagina 216
Aerumnis, Urbis quoque conficeretur ut ipsum
Triste cadaver, et in miseras quoque dira ruinas
Saeviret Fortuna: cremantur corpora passim
Exanimum et pariter Viventum: namque sub ipsis
Lapsi qui domibus vitârant funera lethi,
Sub tignis sub fornicibus sub parjete fracto
Subque cavis circum occlusi obstructique ruinis;
Posterius tamen hos lethi vis corripiebat
Saevior, heu! vivos dissolvens ignibus artus.
Ardebant, collapsa licet, tamen aurea tecta
Aurataeque trabes, veterum monumenta Parentum,
Templorum decora, atque antiquae insignia Gentis.
Quin etiam lapides flamma liquefacta per ipsos
Auri atque argenti vis ingens divitiaeque
Manabant rivis ferventibus, atque fluebant
Latronum in praedam; nam protinus undique lapsi
Illi vicinis e montibus adveniebant,
Et collecta domum spolia ampla impune ferebant.
Denique in excidio tanto infandaque ruina
Queis superare datum est, alias pars quaerere terras
Exilio, pars ingenti telluris amore
Commoti campis habitare patentibus Urbem
Juxta, et stramineos, Pastorum ut turba, penates
Incolere: e saxis fugiebant namque domorum
Edita tecta metum propter, quia crebra tremores
Mugitusque suos repetebat terra minaces
Ex imo: donec non longo tempore ab ipsis
Surgeret Urbs, Urbisque prior fortuna ruinis.
pagina 217

LIBER QUINTUS

Quis potis audaces in Solem tollere vultus,
Arduus evecta lucis cum lampade fulget?
Scilicet ipse suo se lumine condit, ut ejus
Fulgoris nequeant acies vim ferre tuentum.
Haud tamen idcirco non rebus in omnibus ipsum
Cernimus, effusa quas irrigat undique luce
Aetheris ex oris, varioque nitore colorum
Imbuit efficiens, ut possint quaeque videri.
Apparet certis at multo clarior idem
In rebus; muro velut in laevore liquentum
Undarum, aut speculi cum primum ponitur aequor
Sub divo; siquidem radians fulgore corusco
Redditur extemplo spectantibus ejus imago;
Quamvis haec oculos feriat quoque perstringatque.
Non aliter (si fas conferre haec tenuia magnis)
Ingens dum summi longe Natura recessit
Numinis a nobis, et Majestate sua se
Involvit, lucemque habitat, quae impervia menti est;
Non minus ipsa quidem praesentem conspicuamque
Se facit in rebus, quas edidit, atque potenti
Suaviter imperio movet: et quid funditus ima
Conditur in terra, quid in alti gurgite ponti est,
Quid caelo in magno, superaque infraque quid usquam,
Non manifesta palam quod ab omni denique parte
Illius immensi referat vestigia Summi?
Omnia tam variis ast inter praedita formis,
Quidnam majus opus, quidnam sublimius illa,
Undique qua constant cuncta, omniparente profectum
Mente putes, Hominis quam sit natura? videtur
Divinis decorasse hanc dotibus, effigiemque
Hanc finxisse Sui. Quare hinc gradus ultimus extat
pagina 218
Summi ad notitiam, atque hinc redditur ejus imago.
Nonne Homines igitur Divûm genus atque utinam omnis
Nostra foret nobis penitus natura retecta!
Multa latent et adhuc ignota atque invia multa;
Paucaque de multis magno quaesita labore
Edita jam tandem patuere, inventaque constant.
Quapropter, quoniam caeli peragravimus oras
Et maris et terrae; post longos denique cursus
Ardet ut in Patriam laetus quoque Nauta reverti;
Rebus ab externis itidem nos visere nostra, et
In nosmet rediise juvat, nostrumque minorem
Mole, tamen longe praestantem caetera, Mundum
Undique lustrantes animo peragrare sagaci.
Quare age, quidnam Hominis natura, quid intus agatur,
Percipe, nec credas istis promittere velle
Me tibi, nec porro me posse exsolvere speres
(Quae neque, si centum linguae sint, edere possim);
Scilicet ut nervos omnes fibrasque minores
Et venas atque ossa Virûm firmantia corpus
Hic tentem numerare; vel, ut digesta per artus
Sint, et quam vario fungantur munere, fari.
Tanta quidem ubertas atque harum copia rerum est,
Ut prope nulla, velis si me tentare, daretur
Finis: item exhorrent peregrina ea nomina Musae,
Quae nostro varias signant in corpore partes.
Illis haec melius, qui ferro incidere gaudent
Praecincti exanimum corpus, peragenda relinquo.
Noster erit labor, in nobis quae multa geruntur,
Dicere, qua fiant ratione, animique ministros
Scrutari sensus, variosque evolvere demum
Affectus, quibus et Corpus percellitur et Mens.
Ante tamen qua sint Hominum mortalia saecla
Edita dicendum ratione, atque unde coorta.
Omnia principio quaecumque animalia terras
pagina 219
Concelebrant, genus alituum parvaeque Volantes
Vermesque et pecudes et caetera saecla ferarum
Scire licet certo Naturae e semine oriri,
Foecundique suis erupta excludier ovis.
Nam neque fortuitus congressus particularum,
Nec Solis calor atque imbres, nec putrida rerum
Materies ulli dedit unquam exordia vitae;
Quod falsum ratio, falsum experientia vincit.
Et quis enim certo sine semine nectere partes,
Texereque ullius viventes corporis artus,
Forsne queat? varias valeat diducere venas
Et teretes nervos atque ossa effingere multa
Et cerebrum cordisque globum sensusque creare;
Omnia cum certa ratione atque ordine certo?
Ullo praeterea putri de corpore nunquam
Aspicies subito prognatos fervere vermes
Exortu; nisi quod susceptum alicunde sit horum
Semen, vel parvis tum forte Volantibus illic
Ejectum, liquidas delatum sive per auras
Aëris, aërias nam tenuia multa per auras
Quolibet a ventis passim correpta feruntur.
Quod magis ut noscas, age, frustum include recentis
In phiala carnis, nullae penetrare Volantes
Ut possint, avidaeque super deponere semen;
Vermibus id cernes haud umquam albescere motis.
Ergo etiam atque etiam certo de semine fiunt
Omnia per terras quaecumque animalia vivunt.
Seminaque omnigenûm tibi protinus haec animantum
Condita sunt prima jamdudum ab origine Mundi,
Inclusa in primae nimirum semine matris:
Quod nulla ratione potest pugnare videri;
In non finitas quoniam tibi corpora partes
Ostensum est multis supera jam posse secari.
Quapropter multo genitali semine, adhaeret
pagina 220
Adfixum certis, intra quod partibus apte,
Donavit natura genus muliebre, sed illa
Lege quidem, per se nullos ut parvula foetus
Ova queant sterili natura reddere prorsus;
Mascula ni vis et genitalis spiritus aurae
Per Veneris res commôrit, tum protinus ictum
Incipit evolvi, majorique augmine semen
Turgere; ac tandem, matura ut poma, refixum
Excidit ex illis, quibus haesit partibus; arctis
Inde tubis Falopî, ut dicunt, insinuatur:
Post uterum subit: hic veluti radicibus actis
Haeret, et educti nutritur munere succi;
Inque dies majus jam membra informat et artus
Oraque; completo tum demum tempore donec
Reddere se superas tener infans possit in auras.
Scilicet humanae sunt haec exordia vitae.
Quod superest, tibi dico Animam mentemque locatam
In capite, humani velut in regione superna
Corporis: hic etenim Mens cogitat, atque sagaci
Pollet consilio, dominansque hic omnia sentit;
Et solium in molli fixit Regina cerebro;
Unde, velut medio multi de stipite rami,
Ingens copia nervorum prodire videtur;
Perque omnes varie diffundi corporis artus.
Sunt igitur, veluti per malos transtraque navis
Distensi funes, ita nostro in corpore nervi;
Pars fortes crassique fluunt, pars usque minores,
Pars tenues tenuesque magis sunt, mutua multi
Discreti, multi contra majoribus apti
Connexique tenent commercia certa cerebri
Unde fluunt, inter stationem et cor animantis
Et sensus omnes et partes corporis omnes.
Propterea varios, quibus incutiuntur, ad ictus
Rerum nos extra positarum, sive quid intus
pagina 221
Mens jubeat, varias subito tendantur, oportet,
In partes; valeant ut certa impellere jusso
Motu membra, suisque agitent impulsibus artus.
Adde, quod et mira referunt raitone cerebro,
Quidquid id est, nostris quod rerum sensibus offert
Se praesto; fidique velut, cita turba, ministri
Efficiunt, de rebus uti bene conscia constet
Mens alienigenis, et quali {comta} figura
Corpora circumstent et quali praedita motu.
Quoque tibi magis haec pateant, manifestaque constent;
Una de parti nervorum extrema, necesse est,
Concipias nostris finire in sensibus extra
Auribus atque oculis et lingua et naribus ipsis,
Nec non multiplex per iter se in corporis omnes
Insinuare artus, ut demum in tenuia fila
Distracti extremis contingant partibus omnem
Circum caesuram membrorum, seque revolvant
Undique, qua cutis est, et sensus vividus extat.
Utque vides, tensum cum parte adducimus una
Funem per trochleas per tympana celsa volutum
Quantumvis, aliam quoque puncto tempore partem
Consentire vides, inquam, motuque cieri;
Consimili ratione cutem cum tangimus ipsam
Corporis humani nervorum extremaque fila,
Protinus ille idem motus se visque propagat
Incerebrum, mentemque ciet, rerumque suarum
Admonet afficiens; illa omnia persentiscit.
Multi praeterea, quibus haec minus apta movendum
Arridet ratio ad corpus sensusque ciendos,
Concipiunt super in nobis quendam esse vaporem
Naturae perquam tenuis perquamque minutae et
Mobilis egregie, venti est ut caeca potestas,
Illum et sanguineis progignier ex elementis:
Namque ubi multiplices iterumque iterumque cerebri
pagina 222
Trajicit anfractus sanguis jam purior, atque
Difficiles init usque vias varieque retortas,
Insinuatque locis arctis sese inque peditis,
Est opus, ut rarus tandem tenuisque citusque
Prodeat aurai vapor ille et spiritus: inde
Omnia mobilitantur, et acri vivida constant
Sensu: namque, velut cursor, quocumque jubetur,
It, redit; et longis excurrens undique nervis
Quoslibet in motum subita vi concitat artus;
Et rerum externis vel molliter exagitatus
A plagis properat regionem praecipitanter
Corporis in summam, et Reginae nuncius adstat,
Nulla mora est, Menti; mollique ea cuncta cerebro
Imprimit, et signis demonstrat singula certis.
Quo confusa minus sunt haec vestigia rerum,
Et majora locis alteque infixa, necesse est,
Clarius ac melius Mens evigilata repente
Percipiat, rebusque magis moveatur ab illis.
Et quia non Homines diversas dissimilesque
Sortiti mentes ulla ratione videri
Possunt, hasque pares, par est, fateare creatas;
Et tamen inter se longe distare tuemur
Moribus ingenio, debent variare videri
Corpore pro vario fibraeque et molle cerebrum
Et vapor aurarum; qui cum de sanguine constet,
Quae poterit nostri naturam causa cruoris
Afficere, ut cibus est atque aër frigus et aestus
Atque alia e genere hoc; simili ratione valebit
Hoc agere in nostros eadem quoque causa vapores.
Subtiles aliis mage sunt et mobiliores
Propterea, ast aliis crassa torpedine pigri.
Quapropter Gentes opus est distare remotas
Tam spatiis terrae, quam moribus ingenioque.
Acris Athenaeis in Gentibus est Hominum Mens,
pagina 223
At Lacedaemoniis ea pinguis crassaque terris;
Pinguis item Arctois in finibus atque remotis
Urbibus a pelagi longe pulsantibus undis.
At plerumque tamen vi pollent mentis et acris
Consilii multo loca fervida sole colentes,
Vel loca, qua salso spumant liquida aequora fluctu:
Quandoquidem salis et magni natura caloris
Mobilitat tenues purgati sanguinis auras,
Et facit, usque magis raraeque levesque ferantur
Ast hinc a varia ne quis regione locique
Natura atque ipsis elementis denique tantum
Aestimet ingenia; o quoties quoque Principis artes
Et studia et leges, armorum et Martius usus
Consilia ipsa solent mutare et vertere mentes.
Fertilis Aegyptus praeclaris Grajaque quondam
Floruit ingeniis tellus, ut Barbarus esset,
Qui non cretus ea tantum regione fuisset,
Phoebus quam et Divae Permesides incoluere.
Postquam autem multis Solis redeuntibus annis
Mutata imperia et mores et jura, repente
Barbara non Scythica terra minus utraque facta est.
At nunc ipsa etiam sub sidere frigida tellus
Arctoo passim doctas amplectitur artes;
Excepere foventque olim vix nota Britanni
Nomina: pro! quanto fervore exculta Virorum
Ingenia emicuere antiquis aemula Grajis.
Moles praeterea Pueris crescentibus artus,
Et molles pariter fibrae sunt; progrediente
Ossa tamen nervique simul firmantur ab aevo;
Denique durescunt senio, longeque tenaces
Et rigidi restant; quapropter mollior aetas
Effigies rerum facili ratione receptat;
Et facili pariter, nisi tum vapor egerit aurae
Altius impressas, jactura amititt easdem;
pagina 224
Excepit porro cum quae simulacra Virûm mens,
Firma diu perstant, fibrisque manentibus haerent.
Postremo vix ulla Senes vestigia cani
Percepisse queunt rerum nova; proptereaque,
Quandoquidem fibris antiqua tenacibus haerent
Indelebiliter, reminisci praeteritorum
Possunt; hinc toties visa olim et gesta recensent.
Saepe quidem memores simul immemoresque videbis
Desipere usque adeo, Natos ut lumine cassos,
Viventes veluti, vocitent, et abesse querantur,
Obliti functos, memores vixisse, salutent
Exanimes etiam post fata recentia Amicos.
Mens etenim actarum reminiscitur excita rerum
Propterea, quia, cum vestigia plurima servet
Illarum, in facili veluti depicta cerebro;
Excurrat si forte per haec levis halitus aurae,
Et simili moveat fibras ratione, movebant
Ac ea, quae simulacra sui liquere, necesse est,
Mens ratione pari subito commota recurrat
Olim ad gesta memor, quorum vestigia tangit
Aurai vapor excurrens: simul ipse propinquas
Funditur in cerebri sedes, variosque recessus
Ingreditur levis, atque animam per singula ducit.
Sic fit, ut e rebus varias Mens transeat in res
Paulatim, sensu si non percellitur extra;
Atque ita se pascens simulacris tempora fallat.
Corporis in quavis si saepe excurrere partes
Suetus erit perquam subtilis spiritus aurae,
Majoresque vias majora recluserit illo
Intervalla sibi cursu, fateare, necesse est,
Inde fore, ut facili tractentur multa labore.
Organicosne vides per chordas ire sonantes
Mobilibus digitis? num motus dirigat horum
Mens omnes? at Mens alio conversa vagatur.
pagina 225
Scilicet aura fluens intus motique vapores
Impellunt digitos certo cum tempore, certa
Cum ratione, velut quoque fuerant ante; sequuntur
Impulsum digiti, chordisque loquentibus errant.
Intermissa diu tamen et desueta per annos
Sint opera, ut sensim non excurrentibus auris
Oclcusumque illis iter obstructique meatus
Reddantur; tunc aut prorsus sublata facultas
Illa erit, aut fiet longe minor inque minuta.
Haud secus ac silvam per densam, ubi plurima late
Virgulta et frutices dumique arbustaque surgunt,
Si fera vel torrens vel acuta falce Viator
Rumpat iter gradiens, partem inclinabit in unam
Obstantes ramos, herbasque rubosque reflectet,
Signabitque viam, facile ut post transeat illac;
Haec intermisso donec deleta meatu
Densatis fuerit longo post tempore ramis.
Nonne vides etiam, quam pernix lingua citatos
Sese agat in motus, ut se pro parte figurent
Labra, foras recto dum verba emittimus ore?
At neque jam numeros nec tempora certa morasque
Daedala perdidicit cum labris lingua, queamus
Ut missam articulis vocem distinguere certis.
Nimirum cum nos pulmonibus aëra plenis
Tracheae ejicimus per ductum (ita nominitatur
Fistula, membrana quae contat et aspera multis
Annellis, magis atque magis quam posse fatendum est
Faucibus arctari summis contraque recludi,
Ut per inaequalem fugiens e pectore ventus
Proinde viam, sonitus non aequos edere possit,
Sed quoscumque libet, majores atque minores),
Protinus ille vapor tenuis per jussa viarum
Intervalla fluens linguam perniciter atque
Labra movet certa ratione, inflectier aër
pagina 226
Ut possit fugiens, et reddere verba sonosque
Distinctos numeris varie spatiisque morarum.
Praeterea ratione pari proferre videbis,
Cum volumus, non posse pedes et membra movere
Id faciunt nervi, varie cum desuper alta
Tenduntur, Mens ut jubet, e regione cerebri:
Non secus ac magnam ventosa per aequora tensis
Funibus et clavo stans celsa in puppe Magister
Contorquet, facilique regit molimine navim.
Id quoque item facili potes hoc comprendere pacto:
Nempe Animus ferit extemplo, quae in corpore nostro
Didita vis animae est, patefacta foramina pernix
Protinus illa subit membrorum, et commovet artus:
Nam recipit motum, qui parvo a mure vocatur,
Musculus; ejus enim similem gerit ipse figuram;
Ventre tumet quoniam medio, quem fascibus una
Componunt fibrae congestis; ultima tenuem
Desinere in caudam veluti protensa videntur.
Ergo ubi se medias subitus vapor insinuavit
In fibras illapsus, et auris crassior illis
Intumuit venter; se contrahet ipse repente
Musculus, et motu, quibus haeret, membra plicabit;
Ast ubi diffugient aurae, subito evacuatus
Protendet sese, pariter protendet et artus.
Scilicet haec fieri, cum Mens jubet ipsa, videmus.
Ne tamen hinc credas, quod motus causa Voluntas
Nostra fit in nobis; quanquam illi membra movere
Cum libuit quaecumque, moverier illa videmus.
Novit an ipsa suus qui sit modus artubus auras
Qua cieat plaga, quo dirigat, atque reducat
An numerat nervos, an fibras texuit omnes
Corporis ipsa sui demum primordia quae sint,
An videt et quae sint parti loca cuique quis ordo
Ergone tantarum poterit Mens inscia rerum
pagina 227
Tam facile et subito tam certa lege movere,
Cum libuit, corpus? Quapropter oportet, ut Auctor
(Nam nihil est aliud, cui possis ipse referre
Quodcumque est) Auctor rerum, quique unica Causa est,
Ipse det, ipse regat motus, cum membra movere
Mens avet: hoc voluit sancitas poscere leges,
Illius ad nutum cieantur ut ilicet artus.
Nunc qua re vigiles distent somnoque jacentes,
Accipe. Tunc equidem vigilamus, multa vaporum
Copia cum levium perniciter exagitatur,
Et nervos fibrasque rigat tenditque cerebri,
Et facit, externos commercia pervia constent
In sensus, multisque vacet Mens percita rebus.
Firma magis tum membra vigent artusque valentes
Corporaque ad magnos operum magis apta labores.
Debile fit corpus, cum multo humore tenetur
Spiritus hic, vel adhuc vis est ea cruda vaporum,
Multave per liquidas extra dispergitur auras.
Laxaris etenim toto tum corpore fibris
Palpebrae poplitesque cadunt et languida membra.
Quapropter Somnus fit, ubi religatur hic aurae
Spiritus exortis persaepe humoribus, extra
Sive animae vis haec partim dispersa recessit:
Dissolvuntur enim tum demum tenuia fila
Fibrarum, nervique fluunt: nec proinde putandum est,
Mentem alienigenis jam rebus posse moveri
Per sensus; quoniam laxatis undique nervis
Cum cerebri regione manent commercia nulla
Sensibus, ut suetas nequeant transmittere rerum
Illuc effugies, neque fibras mobilitare.
Propterea multo Sopor ille gravissimus extat,
Quem capias magno confectus membra labore,
Herbarumve fatur, quas longa oblivia dicunt
Ferre; quia hae celeres religant retinentque vapores;
pagina 228
At labor hos membris expellit, et ejicit extra.
Aspice, fortuita resoluta sub arbore membra
Quam subito facilis Sopor irriget Agricolarum,
Qui durum imperium vertendae vomere terrae
Luce exercebant tota; cum saepe rubenti
Interea insomnes noctem jactentur in ostro,
Latrantesque canes et rarae murmura vocis
Nequidquam culpent Reges rerumque Potentes.
Si perturbatis agitentur motibus aurae,
Irrequietaque vis cerebro discurrat earum,
Lethaea, ut dicunt, nonexorabilis unda
Haud oculos sparget Somnus, vigilesque videbunt
Luciferum redeuntem illi. Vix denique primam
Quod si jactatos sub lucem vinciet artus,
Membraque corripiet leviter Sopor; ecce repente
Dira catervatim conturbant somnia Mentem
Ignotas facies simulacraque mira tuentem.
Somnia enim fiunt, cum incertis motibus aura
Per cerebrum excurrens varie vestigia rerum
Commovet, et multa colludit imaginis umbra:
Nam neque tunc omnes levis iste resolvere Somnus
Quit cerebri fibras, agilem neque saepe tenere
Aurae animam, excurrens varios quin concitet artus.
Propterea multi per Somnum brachia tendunt,
Et jactant cum voce manus; tum saepe loquuntur
Magnis de rebus; proprii quoque saepe dedere
Criminis indicium, celataque facta tulere
In medium: multi de molli membra cubili
Corripiunt subito, atque amentes tecta pererrant;
Donec turbato concussi corporis aestu
Vix ad se redeant: ita concitat aura vaporum.
Dulcibus exactis Somni expergiscitur horis
Denique Mens, in seque redit, de sanguine puro
Suppeditatus ubi est purgatae spiritus aurae
pagina 229
Multus, et intendit nervos, fibrasque rigavit,
Et proinde in sensus commercia reddidit omnes.
Tunc hilares ad opus consurgimus, atque receptis
Viribus ad magnos properamus sponte labores.
A perturbato motu horum saepe vaporum
Exoritur capitis morbus, quo cuncta videmus
ante oculos nobis verti, terramque rotari
Sub pedibus, pariterque uno nos turbine ferri:
Tum cadere in terram nullo retinente necesse est.
Sponte vides Pueros facere id plerumque, per orbes
Dum se multiplices vertunt: simul ipsa videtur
Ire domus circum et circum atria versa moveri:
Stare quidem immoti tanta in vertigine rerum
Non possunt, terraeque petunt sola proinde cadentes.
Tum quoque pallenti multos languore videmus
Deficere, exangui cum corpore collabefiunt
Omnia membra, velut mortis prope limen ad ipsum:
Aurarum retinetur enim vis, ejiciturque
Multa foras, membrisque suum torpente vigorem
Suppeditare nequit motu viresque per artus.
Si tum per nares vini sese insinuet flos
Atque odor in mollis penetralia summa cerebri;
Excita vi multa tenuisque agitata repente
Aura animae movet excursu labefacta citato
Membra ruens, redditque valentes corporis artus,
Haud secus ac fuso moriens recreatur olivo
Flamma novo nigram dispergens lumine noctem.
Cui novam vis cerebro vel morbo saepe coorta
Vel causa quavis alia vestigia nota
Turbavit, penitusque braves alteque profundas
Impressit sine lege notas, Vesania fiet.
Protinus insolitis tenduntur viribus artus,
Turgescunt nervi, fervescunt sanguine venae?
Suffusi vigilant oculi, sine mente sonat vox,
pagina 230
Membra agitantur, et inconstanter concutiuntur;
Impos Mens animi res volvere cogitur illas,
Quae jam alte in sedere: suorum verba Parentum
Verbaque Amicorum non percipit, omnia turbat,
Respondet quae non illi petiere, profatur,
Quae capiat nemo, quae nulli visa, tuetur,
Seque Deum Regemve putat Puerumve deorum
Aut aliud quid, quod sanam vix forsitan unquam
Incidat in mentem: turbatae vis animai,
Cum cerebrum mentemque ferit cum corpore, tanta est.
Praeterea, quoniam constamus corpore, motu
Quod facile atteritur, quod multis undique circum
{Afflicitur} plagis, sua detrimenta, necesse est,
Saepe cibo reparet, vitam ut producere possit.
Proinde cibus capitur; quem primo dente molari
Fractum et contritum simul humentemque saliva
Reddimus aesophago (perhibent hoc nomine Graji):
Hic tubus est, qui se vicibus dilatat, et idem
Contrahit alternis: motu hoc potumque cibumque
In stomachum transfert: humorem ubi ponere multi
Fermentum veluti quoddam voluere, quod omnem
Dissolvat rodens paulatim, et concoquat escam.
Proinde Fames oritur, stomacho cum nulla vacante
Pabula sunt; quoniam membranam vellicat ejus
Tum liquor, et sensu Mentem ciet ille molesto:
Res ea latrantis stomachi acres excitat iras.
At Sitis est, ejus fibris arentibus arent
Cum pariter fauces: penitus quapropter inertes
Languescunt: Animam sensus proin afficit aeger:
Hinc ingens desiderium consurgit aquarum.
Excipere ore velint sitientes flumina aperto.
Ergo, velut doceo, variarum pabula rerum
Immissa in stomachum penetrans liquor undique rodit;
Seque, facit, vertant dissutaque disque soluta
pagina 231
Protinus albentem in succum longeque liquori
Consimilem lactis. Quibus id tamen esse videtur
Fermenti genus in nobis merito inficiandum,
A motu repetunt omnem rem, viscera semper
Quo concussa terunt epulas, et mollia reddunt
Pabula, quo pariter lacerantur inania motu:
Inde Famis faciunt sensum; inde alimenta resolvunt
Albentem in succum, qui venas lactis, ut ajunt,
Ingreditur, variis tum ductibus insinuatur
Insiliens, donec rubro cum sanguine mixtus
In Cor, quod medii regione in pectoris haeret,
Perveniat: totos hinc diditur omnis in artus;
Multarum diversa per intervalla viarum
Transmeat, et fibris subtiliter insinuatus
Extremis haerescit, et illas auget inhaerens,
Atque affixus alit partes: sic damna perenni,
Ut vigeat corpus, reparanda perennia succo.
Et quia cum rubro permixtus Sanguine totas
Corporis in partes transfertur succus, oportet,
Perpetuo intra nos motus Cruor usque feratur
Circuitu; fieri uqod ea ratione fatendum.
E Vena, quae dicta Cava est, irrumpit inundans
In Cor, quod medio vibratur pectore, Sanguis;
Tum patefactum illud distenditur, atque recepra
Sanguinis in sese fit multo latius unda:
Contrahitur porro, rubicundumque exprimit ipsos
Rorem in pulmones; ille undique fusus eorum
Per caulas teritur magis, interiusque recenti
Miscetur succo, nimium qui mobilis exit
Illo ex attritu partique subactus in omni.
Inde locum cedit venientibus aëris auris,
Quas velut in folles inducimus ore ruentes
Latius in pectus: patefacti cordis hiatum
Ex alia tum parte subit Cruor, hospitiumque
pagina 232
Post breve contracta discedit sede, fugitque
Protinus ejectum. Motus hos Cordis, ut ipsum
Alternis sese dilatat, contrahiturque,
Non intermisso vibrata Arteria pulsu
Significat nobis: siquidem dum Sanguis ab illo
Ejicitur, magnam vi multa complet Aortam,
Ut vocitant; quae truncus uti se corporis omnes
Undique distensis ramis diffundit in artus,
Queis Cruor illapsus partes citus irrigat omnes:
Inde redit tenues per venas, inque Cavam se
Exonerat rursus parti conlectus ab omni,
Ut rivi in fluvium, rursusque revertitur in cor.
Quod superest, Sensus, age, {delbamur} ad ipsos.
Constituit Sensus Animae Natura ministros,
Custodesque velut pro corporis arce tuenda
Esse dedit, per eos quoniam Mens judicat, extra
Quae sunt in rebus, quae dira inimicaque nobis
Perniciem intentant, ut ferrea cuspis ut ignes
Praecipitesque loci fugiendaque caetera quae sunt.
Novit item per eos contraria, quaeque sequi nos
Possimus, corpusque juvent, et convenienti
Afficiant motu. Non est sed credere non est
Propterea, quales extant, res sensibus ipsis
Agnosci: namque ut variare tuemur eosdem
Interdum; sic res, opus est, varianter easdem
Percipiant Sensus vario pro tempore. Sano
Saepe mihi cibus est suavis; fit amarus at idem,
Aeger si jaceam: quoniam textura palati est
Tum varia in nobis: quin et quod dulce palato
Est aliis, fugiunt multi, velut acre venenum.
Dissimiles ut enim longe distare videmus
Inter sese Homines extrinsecus, oribus ora
Nam si conveniant et partes partibus omnes,
Pro, quam incerta forent confusis omnia formis!
pagina 233
Ergo ut dissimiles sumus, inquam, extrinsecus ipsi,
Quare dissimiles pariter non sumus et intra?
Non sit dissimile in nobis ut multa, palatum?
Transfer id ad Sensus alios quoque, transfer ad ipsos,
Quos reliquis praefers, Oculos: distare fatendum est
Ipsa etiam inter se textura lumina; multi
Quandoquidem aspiciunt res longius, inque tuentur
Clarius ac alii: simili ratione colores,
Quos uno pariter vocitamus nomine, ut atros
Aut ferrugineos virides quoque caeruleosque,
Si dicam similes, quos tu te percipis intra
Aspiciens, non esse meis; falsine repente
Arguar, atque errans veluti ignoransque refellar?
Nimirum haec Oculis cum, non videamus eisdem,
Sed qui dissimili textura forsitan intus
Sunt, opus est etiam non una percipiamus.
Quos simul intuimur, rerum ratione colores.
Quin sunt qui videant rubicundam lumine dextro
Corporis unius faciem viridemque sinistro.
Sunt qui uno majora minorave corpora coram,
Quam cernant alio. Quapropter nonne fatendum est
Res etiam a nobis varia fors mole videri?
Quis scit, an hunc montem, quem summis dicimus ambo
Nubila ferre jugis et caeli tangere templa,
Quis scit, an aequali videas tu tollier auctu,
Ac ego? communis nulla est mensura, queamus
Cui conferre; pari siquidem non illa videri
Mole utrique potest, illam cum cernimus ambo.
Quare hunc, si quis inest errorem haud possumus unquam
Detegere, aut ullis manifestum reddere verbis:
Quandoquidem rerum de mole haud judicat ulla
Mens ratione, aliis referens nisi rebus, ut illas
Majores dicat collatis sive minores
Sive pares; neque sic referendo fallimur hilum.
pagina 234
Denique non Sensus nobis largita videtur
Natura, ut Veri per Sensus exoriantur
Notitiae, atque fides sit Sensibus omnis habenda;
(Hae sunt Mentis enim partes, ut diximus ante)
Illis sed tantum servando in corpore ut uti
Possemus; quoniam, quidquid noceatque juvetve,
Nos facili ratione monent, Animumque repente
Concutiunt, ut res possit vitare sequive:
Quod ni per Sensus, fieri non posset, opinor.
Nam si {????} Ratio sine Sensu expenderet omnem,
Conveniat nobis an contra; nonne videmus,
Id quam difficile et quam magna non sine noxa
Corporis efficeret? contra cum caeditur ictu,
Aut cum forte manus propiore excutitur igne,
Nonne vides, intus Sensus vis illa molesti
Vivida quam subito Mentem ciet, atque dolore
Admonet esse malam sibi rem: subito excita magnam
Illa adhibet curam, tam diram vitet ut aegri
Corporis aerumnam: fieri num posset id ipsum
Tam facili pacto tam promte, si sine Sensu
Mens sola ratione malum cognosceret intus?
Et licet hic Sensus videatur fallere mentis
Propter opinatus, quos addimus, inde dolorem
Non animae, verum esse manus dum credimus illum;
Attamen hunc ipsum servandi corporis ergo
Protinus errorem nobis juvat insinuari:
Tunc etenim properamus eam, quae caeditur, igne
Sive calet propiore, manum removere perîclo.
Hoc igitur Sensus fungantur munere tantum,
Corporis incolumem servent ut denique molem:
Hac neque re, sani si constent, fallere possunt.
Caetera, si falli renuis, ne quaere per illos:
Ostendunt neque enim res nobis, qualis earum
Natura est; verum ad nos ut referantur eaedem.
pagina 235
Sic, cum Nauta ratem scopulosa ad littora vertens
Undas demisso pertentat fune profundas,
Ne puppim ad cautes scopulorum illidat opertas;
Ille quidem, quantum fundum super ipsa carina
Innatet, et coecum, si sit, docet esse perîclum.
Ast ubi se pelago puppis dedit, Oceanique
Sulcat adunca vias; imum contingere fundum
Quamvis interdum demisso pondere funis
Non valeat, quantum nec aquae signare profundae
Sit spatium, tamen a scopulis et syrtibus aequor
Id tutum docet esse, quod unum noscere refert.
Eja age nunc, Sensus quo pacto quisque sua re
Afficiatur, habe. Primo non sedibus unis
Ipse nec in certis Tactus regionibus haeret:
Undique Tactus enim totos in corporis artus
Diditur, et Sensus in se uno continet omnes:
Omnis enim sensus Tactu fit: dicimus illum
Praecipue tamen (atque ista secernimus in re)
Quid calor et frigus, sentire, et mollia quae sint
Duraque, quid siccum quid contra constet et humens,
Atque ubi sit multum laevoris et asperitatis;
Caeteraque e genere hoc per Tactum concita sentit
Mens; et id hac fieri certa ratione probandum.
Extima per totos late diffunditur artus
Texta cutis fibris de tenuibus inque plicatis
Nervorum veluti ramis subtilibus: ergo
Nervorum hos fines si quae res impulit extra,
Protinus ad cerebrum motus defertur, ut illis
Res alienigenas Mens sentiat excita plagis,
Atque ad eas referat partes et membra, moveri
Unde scit. idcirco progigni in partibus illis
Sensus, ut in manibus tergove aut crure videtur.
Partibus at multo magis illis vividus extat
Tactus, plura cutem fibrarum ubi tenuia fila
pagina 236
Intexunt; veluti manus est qua concava parti;
Inque pedum plantis simili ratione cientur
Sensiferi motus, cita Mens sentiscat ut illos;
Nec non membranis oculorum in tenuibus: Intus
Obtuso constant at contra viscera sensu
Humida cum madidis pariter pulmonibus; humor
Quandoquidem laxat fibras, ictusque madore
Debilitat; sensus motu languente cietur
Propterea, pertingat uti vix plaga cerebrum.
Hoc etiam in nobis pacto dolor atque voluptas
Gignitur: hic geminus quanquam pugnare videtur
Sensus, ut in mente est, atque in contraria ferri:
Namque dolor Mentem facit aegram, hilaremque voluptas:
Attamen haud prima distant in origine multum
Inter se; prope enim causis oriuntur ab isdem.
Namque cutis tenuis textus cum tangitur extra,
Atque cietur; erit hinc utriusque, doloris
Atque voluptatis: nam si quid molliter ipsam
Contingat, placideque cutem titillet, oriri
Hinc opus est suavem per membra vigentia sensum;
Blandaque perfundet Mentem corpusque voluptas.
Ast ubi quid molles violentius impulit artus,
Impressitque graves ictus, fibrasque retexens
Diffuit, et cerebrum vi motus perculit acri;
Turbatur pariter sensu Mens aegra molesto,
Tristis et ingenti percellitur icta dolore.
Si manus in pugna permixta caede calenti
Abscissa a trunco cui decidat, atque trementes
Jam per humum digitos agitet moribunda; queretur
In digitis tamen atque manu sentire dolorem
Truncatus, parti velut ac foret integer illa
Credere, si nescis rationem, forte recuses;
Crede tamen, quoniam id ratio quoque vincere debet:
Per fibras etenim cerebri e regione fluentes,
pagina 237
Queis et trunca manus constabat, fertur ab illo
Vulnere supremas Animai impressus ad oras
Vehemens motus; uti Mens acri percita sensu
Vim partes ad eas referat dirumque dolorem,
A queis commotae diduntur vulnere fibrae,
Commotae haud aliter, quam si manus adsit: oportet
Quapropter, dolor in digitis videatur et ipsa,
Quae trunco est avulsa, manu, longeque relicta.
Nunc qui fiat, ut hac vita defuncta relictis
Corporis exuviis Animae vis igne cremetur,
Sentiat et dirum misere combusta calorem,
(Supplicia haec etenim saeva atque infanda manere
Credendum est Animas post ultima funera fontes)
Percipe. Nunc veluti, dum Mens cum corpore juncta est,
Immissum haud alia sentit ratione dolorem
Per corpus, quam quod, dum corpus tunditur extra
Aut laceratur, ea ingenti tum protinus intus
Obruta tristitia curis turbetur amaris:
Inter utrumque etenim corpusque Animumque vicissim
Foederis haec lex est sancita, ut diximus ante.
Cur ita non igitur, cum Mens sine corpore constat,
Numinis ultricem quoque disposuisse putemus
Justitiam, ut nigris Erebi damnata cavernis
Mens tristes agitet curas, perquamque molesto
Tartareae ad motum flammai conficiatur
Infandi sensu veluti combusta doloris?
Gustus item a tactu quoque gignitur, inque palato
Isque fit in lingua, multis quae tota videtur
Composita e fibris contextis inque plicatis
Inter se varie: facili ratione movetur
Propterea, et partem sese contorquet in omnem.
Ergo cum innumera constet propagine lingua
Nervorum e supera cerebri regione fluentum,
Succus ubi variis mandendo expressus ab escis
pagina 238
Humida linguai contingit texta, cietque
Fibras; tum quendam sentimus in ore saporem:
Nam quidam ad cerebrum motus sese inde propagat.
In radice ejus summoque in acumine verum
Vividus hic sensus magis est; nam copia major
Est ibi fibrarum, et contextus densior extat.
Utque cibos opus est varios distare figura
Et motu sese inter et augmine particularum,
Hos ita diverso pacto debere palati
Contrectare vias fibrasque ciere fatendum.
Idcirco exoritur variantia multa saporum.
Si pugnat linguae fibras et vellicet esca,
Fit sapor acer, uti piper est acceptaque mensis
Allia Messorum; salsum, si rodat easdem,
Dicimus esse cibum; dulcem, si leniter atque
Suaviter attingat penetretque foramina succus,
Mellis uti lactisque liquor tractatur in ore
Jucundo sensu: sed contra absynthia tetra
Abstergunt veluti linguam everruntque palati
Contextum tenuem; quapropter amara vocamus.
Deinde cibi sapient calidi magis; exagitabunt
Quandoquidem caulas motu majore palati.
At, quae frigida sunt multaque immota quiete,
Vix tenuem reddunt linguae per texta saporem
Plerumque, et sensu vix percipiuntur ab ipso:
Qui nimio contra persaepe obtunditur usu
Rerum, quae magno percellunt nervea motu
Texta; velut multo qui proluit ora Lyaeo
Nocte dieque madens, et vix non ebrius unquam est;
Tandem ejus sensum vix percipit ille liquoris
Nullaque propterea vini discrimina novit;
Ardet at in florem Bacchi, sapit ille palato
Spiritus, atque epulas tantum, queis succus inhaeret
Acrior, unde agitet fibras violentior ictus,
pagina 239
Appetit. Hoc ipsum sensus extende per omnes,
Omnes immodicum nam debilitantur ob usum.
Porro, quo pacto nares contingat Odorum
Vis, ut eum possit sensum progignere, agemus.
At prius illorum quae sit natura, videndum:
Post id nam ratio per se manifesta patebit,
Protinus ut nares vis nota lacessat Odorum.
Sic prius ac rapido plenam torrente Viator
Transiliat fossam, metitur praepete cursu
E longo campum spatio, torrentis ad oram
Ut venientem idem ferat ilicet impetus ultra.
Est Odor haud aliud, late quam missa per aura
Copia multarum de rebus particularum,
Perpetuo ex illis quas fluctu exire putandum est.
Et quia eas motu vario variaque figura
Constare, ut varia quae ex re mittuntur, oportet;
Est opus, ut varii pariter videantur Odores.
Si matutino madeat flos rore, recenti
Vel pluvia, haud ulli vulgo sparguntur Odores:
Particulis quoniam manantibus interceptum
Est iter, et liquida conclusa foramina lympha,
Unde fluunt; quare tectae obstructaeque tenentur.
Ast ubi sublatas radiis consumserit undas,
Reclusisque viis suavem Sol moverit extra
Educens fluctum, redolebunt floribus horti,
Mellificasque trahent halantia prata volucres.
Illud in his porro non est mirabile rebus,
Parva adeo constare minutaque particularum
Corpora, quae volitent faciles {distacta} per auras,
Perpetuoque fluant fluctu per tempora longa,
Nil ut limatum de corpore constet odoro
Propterea ad speciem, et vix desit ponderis hilum;
Jam super ostensum est quoniam tibi corpora quaevis
In non finitas quoque partes posse secari.
pagina 240
Sin tibi adhuc ratio quae posse obstare videtur,
Parvula ne fluere ex ipsis corpuscula rebus
Credas; hanc alio rem, si libet, accipe pacto.
Multa habet, et multis pertusa retortaque formis
Intervalla viasque, quod halat, corpus apertas,
Circumfusa fluens tenuis qua transeat aura
Aëris; ut varios dehinc hoc egressa meatu
Acquirat motus: parvam mutetque figuram;
Possit uti varia pariter ratione ciere
Sensum, quem fieri nostris in naribus ipsis
Percipimus, varios prope cum sentimus odores.
Seu levis aura igitur, seu fluctus particularum
Membranam nostris in naribus interiorem
Concitat et circum fibrarum tenuia fila;
Protinus hinc cerebri pertingit motus ad oras,
Excita quo certos tum Mens sentiscit Odores.
At Sonus auditur, cum nostras concitus aures
Ingreditur, sensumque sua vi percutit aër:
Nam praeter celeres motus fremitusque trementis
Aëris esse nihil Sonitus natura videtur.
Idque palam ut constet, citharae fac ut icta sonantis
Chorda tremat; celeri motam ratione videbis
Atque iterum atque iterum vibrari: in quaque necesse est
Esse ex impulsu valido tum parte tremorem:
Dum tremor est, poteris liquidos haurire sonores
Auribus: illa pari quoniam facit intremat aër
Commotus fremitu: porro compesce manenti
Chordam exultantem digito; tum protinus omnis
Desinet audiri Sonitus, quia sistitur aër.
Propterea magna concurrere corpora plaga
Si videas sub aqua vel clausi fornice vitri
Omnibus exhausto, quantum licet, aëris auris;
Nullum exaudiri propius quoque posse videbis
Murmur; namque carent auris loca: proinde fateri
pagina 241
Est opus omnino Sonitus et vocis inesse
Naturam, ut vinco, in commotis aëris auris.
Adde quoque his, circum quod si reboantia diris
Aera tonent bombis, ut cum ferus assidet urbi
Hostis, et ingenti belli quatit alta paratu
Moenia, commotam frangantur septa per urbem
Vitrea, quae clausis transmittunt lumina tectis;
Conturbetur item vini liquor inque citetur.
Omnia quae peragi num qua ratione valerent
Aurarum sine concussu tremuloque sine ictu?
Corpora proinde Sonum tantum sunt apta ciere,
Quae concussa queunt vibrari et contremere ictu,
Et facere aëriae pariter vibrentur ut aurae:
Mollia quapropter vix opportuna tremori
Sunt, et vix Sonitus, ut plumbum lanaque, reddunt.
Et quae densa magis quoque sunt, magis esse sonora
(Si tamen interea constent paria omnia) debent;
Plures quandoquidem partes quatiuntur ab ictu.
{Aic} quoque vividior defert et densior aër
Majorem Sonitum fremitu majore tremiscens.
Hinc minus auditur vox atque obtusior aestu est,
Quam cum frigida hiems crudescit, et aëra densat;
Perque diem voces non exaudire valemus
Tam facile, ut gelidae taciturno tempore noctis.
Praeterea in partes circum vox diditur omnes;
Unaque missa licet, tamen aures perciet omnes
Omnibus in populo: nam motus ubique propagat
Circum sese aër: veluti si marmora ponti
Strata gravi ludens ferias turbesque lapillo:
Nempe videbis aquam, ut subitos se tollat in orbes
Multiplici circum gyro, mediumque coronet,
Quo primo est commota, locum: pariterne recuses
Credere concussum dextra laevaque moveri
Aëra posse, retroque simul, simul ante propelli
pagina 242
Deorsum etiam sursumque et in omnes undique partes?
Interposta tamen si sint loca longius aequo,
Denique per magnum spatium confundier auras
Aëris et minui fremitus missamque necesse est
Turbari, ut nequeas verba internoscere, vocem.
Utque solent pelagi glomeratis orbibus undae
Saepe repulsari objectis a littoris oris,
Et non confusos alia de parte recurvi
Circuitus orbes sinuare retroque referri;
Sic quoque non aliam rationem reddere possis,
Quo pacto formas verborum saxa remittant,
Palantes Socios cum per loca sola vocamus,
Seu resonat fundens silvestrem fistula Musam,
Et labro calamos Pastor percurrit hiantes.
Saepe aliquis, cui dura Venus rejectaque vota,
Solus per silvas et valles inter opacas
Erravit tristi testatus voce querelas,
Contemtos saxis et responsantibus ignes
Ennarrans laesum paulum solatus amorem est.
Namque ferunt Nympham latitare in montibus illis,
Pulchrum quae quondam nequidquam pulchra peribat
Narcissum; spretos moerens tum propter amores
Tabuit, et diri monumentum triste doloris
Facta lapis retinet vocem veteresque querelas.
Vatum sic mendax cecinit Chorus: ipse refello:
Nam solidis adlisa locis retroque priorem
Reddit pulsa Sonum, verborum et imagine ludit
Aura ciens iterum sensus auresque penetrans.
Unam saepe quater loca vidi reddere vocem,
Verbaque certatim colles iterare repulsa
Collibus et tacitae violare silentia noctis.
Scilicet et colles antiquaque moenia et aedes,
Et tacitum positae rupes trans flumen, et umbrae
Silvarum, et multo vestiti cespite campi,
pagina 243
Montium et anfractus varii procul, et cava saxa
Et nubes referunt Sonitus et murmura reddunt.
Quanto et nos spatio majore recedimus illinc
Reflexae tantum mora crescit vocis, ut aures
Saepe vel integra vox, vel duplex ternaque pulset.
Verum quo fuerint propiora obstacula contra,
Hoc ad nos citius referetur imago loquentes,
Ultima vocis uti vix saepe audire queamus;
Sed resono turbet sermonem murmure clangor.
Sic cum marmorei vicino e parjete templi,
Audit ubi Orantem Populus, prope tempore eodem
Vox reflexa venit, quo missa loquentis ab ore est,
Multiplici pariter ferit ictu fortius aures:
Non ita, si laxis instrata tapetibus illa
Marmora sint, quoniam voces non inde redibunt;
Obruit has etiam Populi stipata caterva
Vestibus, et quae per suspiria redditur aura.
Si circum effundi nequit, at directus in unam
Est partem resonans aër, intensior exit
Hinc Sonus, ut longo cum vox immissa canali est.
Hinc prodit vis mira Tubae vocalis (ut illam
Appellant), intus si voces ore profundis,
Usque adeo magnos Sonitus extollit et altum
Clamorem, ut penetret nubes et inania caeli
Plus quam Stentoreae vocis vi repleat, atque
Terrificet pavidas strepitu resonante volucres.
Inter namque tubae latera interiora repulsu
Aurarum vires augentur multiplicato:
Non secus atque cavae specubus se nubis et ipsis
Vallibus et silvis tonitru caeleste propagat,
Atque ciet populos strepitu majore timentes.
Fit gravior Sonitus, fremitus cum lentior extat
Aëris undarum; siquidem dum quaeque tremiscit,
Amplis excurrit spatium, finditque loco se
pagina 244
Majori non crebra nimis; fit acutior idem,
Protinus aurai cum vis vibrata frequentes
Inque brevi spatio cursus agit atque recursus:
Propterea gravis a majori corpore prodit;
Illum nempe gravem, cum longa est, tibia reddit;
Si contra brevior constet, Sonus exit acutus.
Hinc tibi multarum tot sunt discrimina vocum,
Tot variae species atque intervalla Sonorum;
Nomina certa quibus, sed paucis (quis queat omnes
Prendere?), qui melicas artes docuere, dederunt.
Prima Senis Samii sunt haec inventa, sonantes
Qui numeris certoque coërcuit ordine motus.
Chorda tremens unda nostros si simplice sensus
Impellat, duplici simul altera verbere pulset,
Conflatur Sonus inde tuis gratissimus omnes
Auribus ante alios, sibi nam permixtus uterque
Tempore respondet breviore, et percutit una.
Gratus erit quoque, si geminos det chorda tremores,
Altera dum peragit ternos; aut deinde quaternis
Ictibus undarum ternus si consonet ictus.
Jungere si varios numerorum hoc ordine perges
Inter se Sonitus, deprendes usque minori
Progrediens nostros tangi dulcedine sensus:
Rarius inter se nimirum et non ita parvo
Tempore junguntur discordes caetera pulsus.
Octo discrevere Sonos, signisque notârunt,
Queis amor hic curae est; ollis hic terminus haerens,
Non datur hos transire ultra atque excurrere fines:
Verum iterumque iterumque gradus assurgere pergunt
Deinde per octonos, vel, si libet, ordine verso
Descendunt spatiis, quibus ascendere, remensis:
Ut faciant, nervos aut aerea fila nec aeque
Crassa nec aequali ductu protensa nec aequis
Viribus inter se componunt, concita pulsu
pagina 245
Pectinis aut pinnis salientibus ut dare possint
Octono inclusos gyro quocumque Sonores.
Hos ita permiscent, atque ordine convenienti
Tempore quemque suo varioque tenore morisque
Atque intervallis variis novere peritae
Elicere inde manus, ut protinus arte magistra,
Harmoniam Graeci quam dicunt, exoriatur,
Arrectas cupide penetrans quae suaviter aures
Pertentat tacita motum dulcedine pectus.
Scilicet hac animi mira ratione trahuntur;
Illa rapit Mentes alte insinuata, suoque
Evehit extra se mortalia corda lepore.
Praestantes Animae, queis altius insidet intus
Haec Pulchri species haec Ordinis insita forma,
Plus aliis hanc vim captae sensere bibentes
Aure magis cupida, quodcumque illabitur illinc:
Istud namque melos speciem illam munere Divûm
Impressam in nobis, quae saepe obducta lateret,
Suscitat, atque locat manifesta in luce videndam,
Unde rigat Mentes ubertim dia Voluptas.
Objicit hic sese quiddam mirabile nobis:
Namque fac, una cavae testudinis excita pulsu
Chorda tremat, reddatque Sonum; videatur, oportet,
Altera, si par est prope et aeque tensa, moveri
Per sese exultans pariter, similemque Sonorem
Reddere. Non illud, quo fiat, dicere pacto est
Difficile, et veram, si jam cupis, accipe causam.
Aequalis quoniam re prorsus constat in omni
Utraque chorda, pari, cum mota est utraque, oportet
Tempore conficiat cursus, pariterque coruscet
Consimilem reddens una fremitumque sonumque.
Alterutram vero si tantum pectine tangas,
Ut tremat, et tremulo circum queat aëra motu.
Exagitare, suas celerans hic proferet undas
pagina 246
Intactam ad digitis eburno pectine chordam;
Pareat illius tunc ictibus illa necesse est.
Tenuiter impulsa est primo, dum chorda secundos
Post redit ad cursus, novus aëris advenit ictus
Vim geminans motus, et, quo via, dirigit illuc;
Post aliusque aliusque supervenit et nova jungit
Verbera conveniens in tempore, quo parat itus
Illa suos; igitur magis usque impulsa cietur,
Ex fremitu donec Sonitum exaudire queamus.
Consimile est altis pendentia turribus aera,
Invenit quorum Campania nomen et usum,
Cum coeptant agitari aut plebem in templa vocatum,
Aut ad Consilium Patres sanctumque Senatum,
Laetitiae aut festis augenda ad signa diebus:
Primo pendentem per funem concita motu
Se tenui vibrant; sed ubi rediere, repente
Additur a validis nova vis transmissa lacertis,
Quae facit ut majus spatium magis icta peragrent;
Urgent deinde novos itus tentantia vires
Usque novae; quare quia tempore quaelibet apto
Impellit, fit, uti momentis denique junctis
Pluribus illarum quatiantur pulsibus aera,
Et Sonitus magnam pervulget protinus urbem
Verum siqua suo non tempore, scilicet aequo
Ocyor, intendat funem vis, inde priori
Motum adversari fateare necesse secundum est
Atque obstare recurrenti: vel deteret ergo
Partem aliquam illius, vel prorsus sistet eundem
Sic quoque si gemini prope distendantur, eodem
Non apti tamen ad vibrandum tempore, nervi,
Alter pulsato nunquam tibi consonat uno;
Namque cito illius motum, quem scilicet ictus
Primus inire facit, contraria sistit iniquo
Tempore post veniens unda, atque ita praepedit omnem.
pagina 247
Verum non ita fit, nervus si longior aequis
Partibus extet, uti quaevis queat infremere uno
Tempore, quo vicinus agit se nervus ab ictu.
Nam tum divisae mediis (res mira!) coruscant
Immotis partes punctis, redduntque Sonorem.
Hinc facilis veram ad rationem se via pandit;
Quare, cum quaedam resonant prope corpora, nostri,
Nec mora, inhorrescant artus, atque ossa tremiscant:
Vitra quoque, immittunt quae clausas lumen in aedes
Saepe agitentur, ubi Sonitus quid fundere certos
Auditum: sed non opus haec monstrare videnti est,
Nam modo dicta, tibi cum sint bene cognita, clarant.
Hic equidem a vero non longe absistere quosdam
Credimus, e multis qui partibus aëra dicunt
Constare, ut variae sint vires officiumque,
Et varia illarum natura, nec una potestas;
Proptereaque Sonos sit certos apta ciendi
Illa tremore suo, diversos altera, tantum
Quaeque suos, veluti diviso munere, reddat.
Nec nova res auras naturae haud simplicis esse
Aërias, siquidem foecundant omnia late
Omnibus et vires et vitam suppeditantes;
Nec non e rebus sibi jungunt tenuia quaeque
Abrasa, in varios atque exhalata vapores.
Quare non poterit per partes aëris omnes
Transferri nostras certus Sonus undique ad aures,
Sed quas in certos natura dat ire tremores,
Illis nempe pares, quos consona corpora reddunt;
Nam secus haud valeant diversi tempore eodem
Audiri Sonitus; neque enim bis terque quaterque
Idem vibrari simul aër posse videtur.
Et quoniam motu Sonitus fit, temporis uno
Momento quaevis non ad loca pervenit ille;
Sed vicina prius pertingit, deinde remota;
pagina 248
Atque ita temporibus multis natura propagat
Se sonitus, tremulis fieri quem diximus auris.
Praeterea Sonitus aeque celerare videmus
Semper, sint tenues sint magni quamlibet illi:
Scilicet horrendum murmur parvumque tuborum
Tempore idem spatium pariter percurrit eodem;
Pluribus in rebus tentando saepe repertum
Quod fuit, ut ratio non ulla refellere possit.
Idem praeterea vix ventis tardior aures
Percutit adversis Sonitus, citiorque secundis;
Vividus his quanquam procurrat, languidus illis,
Se procul his, illis loca per breviora propaget.
Denique non ejus magnis fuga coepta remittit
Consectis spatiis; verum percursa Sono quae
Sunt loca, temporibus jam respondere notatum est:
Nimirum his aeque crescunt crescentibus aeque:
Propterea Sonitus geminato tempore duplex
Excurrit pariter spatium; sed dimidiato
Illo dimidium spatii quoque transmeat idem.
Hinc si, quod stadiis tempus respondeat octo,
Constet (tot stadiis jam respondere notatum est,
Quino quo vibrat se pulsu arteria, tempus),
Possumus, a nobis quantum loca, noscere, distent.
Nam si praeteriens magno ratis aequore longe
Fulguret, exploso crepitumque det aere; repente
Id numera tempus, crepitum quo scilicet acrem
Praecessit fulgor; cui respondentia noto
Cognosces stadia, ipsa quibus disjuncta recedit
Puppis: et assimili pacto, cum fulgit in altis
Nubibus, et tonitru post Juppiter infremit acri;
Quantum illae nubes tollantur, scire licebit.
His bene firmatis rebus tibi suppositisque,
Accipe, quo patulas pacto Sonus excitat aures.
Principio motus subit aër anteriorem
pagina 249
Auris, qui conchae cavus extat more, meatum
(Amplus hic est, circum ut resonantes colligat auras;
Una proinde tubum multi applicuere patentem
Parte, sed angustum, surdae qua jungitur auri):
Inde per anfractus varios spirasque retortas
Pervenit extensae membranae ad tympanum, ut ajunt,
Insinuatus, eamque trementibus incitat auris,
Quae concussa movet semotum in parte reposta
Aëra post sese; labyrinthi hic denique flexus
Concutiens fibras tenues ciet; unde cerebri
Motus hic ad molles per nervum immittitur oras,
Mens ut possit eo voces audire Sonosque.
Quod superest, Visus naturam percipiamus:
Et quia, quae Visum feriat, res luce videntur;
Si bene naturam, quam multo ostendimus ante,
Lucis mente tenes, quid ab illa profluat, audi.
Primo cum radii densatum in corpus aguntur,
Protinus ut nequeant caecas transire recepti
Et penetrare vias omnesque illabier intro,
Reflectuntur, et exiliunt; quod cernere possis,
Cum radius Speculi veniens offendit ad aequor.
Si vero endogredi reclusa foramina possit
Corporis, ut vitrum liquidamque ut permeat undam,
Incidat et recto delabens desuper ictu;
Tramite decurret nusquam deflexus eodem:
Saepe tamen recta, cum desuper incidit idem
Scilicet obliquus, non quit regione viai
Pergere, in ingressu sed coeptam cogitur ipso
Inflexus mutare viam: si densius extet,
Quod refracta subit radii lux, corpus; ut auris
Aëris a raris liquidas cum transit in undas,
In durum ex undis vel migrat et aëre vitrum;
Se merget magis, et cursu breviore meabit,
Et minus obliquo: sed contra obliquior exit
pagina 250
E vitro atque undis in raras aëris oras.
Propterea fit, uti videatur fractus in undis
Remus; quandoquidem radii, quos mersa remittit
Pars ea reflexos, ubi jam venere sub auras,
Franguntur, fractique magis regione feruntur
Obliqua, et se demittunt a tramite coepto.
Quod magis ut noscas, age, labro immitte vacanti
Clarum ex argenti fulgore numisma vel auri;
Deinde recede pedem referens paulisper utrumque,
Illud dum labri latus obtegat, ex oculisque
Eripiat prorsus, tum vas puer impleat unda,
Fac, vacuum; incipiet tibi fulvum protinus aurum
Namque vel argentum nummi (res mira!) videri.
Quod fieri haud alio valeas ostendere pacto;
Quam quia, cum densis radii lux exit ab undis,
Inclinatur, uti multo demissior, ante
Quam fuit, obversos oculorum tangere visus
Possit, et ut paulum sublatum ostendere nummum;
Quem nunquam radio potuisses cernere recto.
Sic quoque, cum caeli spatium permensa revisunt
Astra suos obitus, cum Sol cum Luna videtur
Orbis jam primo pelagus contingere limbo,
Inferiora, magis demissaque, quam videantur,
Sidera, et occiduis Solem Lunamque sub undis
Curribus emeritos credas solvisse jugales;
Quandoquidem attollunt radii sua sidera fracti,
Dum circumpositas terrae illabuntur in auras:
Ante suos contra cernes jubar erigere ortus,
Et tremere igne novo superaque attollier aequor.
Sidera praeterea, quae toto fulgere caelo
Hic illic infixa serena nocte videmus,
Pene infinitis distantia dimoveantur
Cum longe spatiis, per quae loca lucis eorum
Transmissi radii varianter multimodisque
pagina 251
Flectuntur; quoniam mediorum Vorticum, oportet,
Multiplex variumque meando iter ingrediantur;
Sidera quis temere in caeli regione manere
Dicat ea, a nobis qua fulgida conspiciuntur?
Et quia franguntur, dum vitrum obliqua cadentes
Transmittunt radii; si forma lentis id extet,
Scilicet a parti cum paulum assurgit utraque
Convexum, radios non recto desuper omnes
Excipere incursu poterit; verum undique fractos
Colliget, et puncto, faciet, jungantur in uno;
Appellant quem proinde Focum; quia protinus illic
Materia admota radiorum viribus ignis
Conjunctis oritur: quod si pars utraque contra
Concava sit vitri, opposita ratione necesse est
Confracti ingressu simul egressuque recedant
A sese radii disjuncti mutua lucis
Huc illuc, vulgoque per aëra dispergantur.
Haec inserta tubis aptare est vitra repertum,
Ut longe positas nobis longeque remotas
Res, quas nunquam oculis possemus cernere nudis,
Ostendant variis radiorum anfractibus intus,
Et late terram et caeli nova sidera monstrent.
Ars facit haec etiam, magno videantur ut auctu
Corpora, quae nostros infra sunt tenuia sensus,
Ut cum detegimus brevium per septa tuborum
Innumera in variis animalia fervere rebus
Tantula, uti totum numero simul innumerali
Cernere non oculis populum possimus eorum,
Ludentisque velut miracula contemplamur
Naturae, majora suae quae denique nusquam,
Rebus quam in minimis, spectacula praebuit artis.
Jam Speculi non posse vias penetrarier intro
A radiis, supera quoque dixi, lucis; at illo
Omnes reflecti offensu, subitoque repelli.
pagina 252
Propterea rerum variarum apparet imago
In Speculo; quoniam simulacrum lucis ab ipsis
Cum venit in Speculi laevorem rebus, ab ejus
Planitie redit haud confusa lege situque,
Sed certa ratione sed ordine partium eodem,
Ad Speculum offendit veniens quo lucis imago.
At super his quoque scire licet, quod, rectus in aequor
Si Speculi radius super incidat, exilit idem
A Speculi laevore via quoque rectus eadem;
Sin cadat obliqua veniens regione viai,
Ex alia obliquus pariter se parte reflectet:
Haud secus, ex aliqua quam si pila parte superne
Jacta pavimentum feriat, resilire videbis
Protinus opposita sursum regione repulsam.
Percipe praeterea, quare videatur imago
Tantum ultra Speculum, quantum res ipsa locata est
Citra; quod genus est, sub terris impete tanto
Cum caelum in Speculo cum caeli nubila subter
Despicimus, quantum supera patet altus hiatus.
Haud alia visum radii ratione lacessunt
Reflexi, recta quam si regione venirent:
Illaque propterea visas referamus, oportet,
In loca res, radiis quae respondere videntur,
Nostra licet fracti detergant lumina, rectis.
Non tamen a Speculis, quae constant aequore laevi,
Transferri res haec ratioque valebit ad illa,
Extima queis facies convexa aut concava constat:
Concava namque augent pariter removentque figuras;
At longe tenui propiores augmine contra
Reddere res oculis, quae sunt convexa, videbis.
Quapropter Speculum, facies cui plana nitensque est,
Unum prae reliquis mendax non esse videtur:
Fidum hinc exposcunt ornantes ora Puellae
Consilium, Juvenum aspectus cum fallere ficta
pagina 253
Vultus saepe student forma Veneresque videri.
At neque rura suis etiam, neque rustica Pubes
Nuptarum Speculis unquam caruere: quietae
Nam conlectus aquae saepe inter saxa viarum,
Ora coronatos et lecto flore capillos
Reddidit, ut Pueri laudarent Agricolarum;
Nec sum adeo informis, nuper me in littore vidi,
Pastor ait, tenero perculsus vulnere corda.
Hinc etiam omnigenos gigni fateare Colores
Est opus in rebus: namque ut reflexa videri
Lumina res faciunt radiorum, ita corpora reddunt.
A quibus exiliunt, vario contincta colore.
Candida cernis enim, quae ex omni parte remittunt
Omnes vi multa radios, et lumina vibrant
Undique: sed contra nigrant ea corpora, multis
Quae pertusa viis intra se clara receptant
Lumina lucis, uti paucos rarosque remittant
Ex sese radios vi languescente repulsos.
Sub terris ideo quae sunt loca, nigra videntur
Omnia; quandoquidem subtus non ulla subit lux.
Unde repercussis radiis ad nostra referri
Lumina possit, et his visum progignere jactis.
Si duo praeterea nigrumque albumque calentis
Marmora sint Phoebi radiis expôsta, videbis,
Quod nigrum est, citius calefactum, at serius album:
Jactat enim radios hoc sese protinus extra;
At nigrum recipit contra, retinetque calentes.
Propterea et nigri carbones igne propinquo
Concipiunt flammas facile, ardescuntque repente.
His etiam adde, niger quod pannus et albus, uterque
Et simul undarum frigentem immersus in amnem,
Et simul aestivos extensus Solis ad ictus,
Non simul abjiciet siccatum Sole madorem;
At multo citius niger exsiccabitur; ignem
pagina 254
In se namque magis recipit, qui disjicit omnem
Protinus humorem, longeque expellit in auras.
Porro cum quodam gignantur luminis ictu,
Multiplices, opus est, gigni fateare Colores,
Exilit in varios vario ut de corpore motus
Lumen ab offensu: quod uti cognoscere possis,
Percipe nil aliud radiorum luminis esse
Naturam (liceat supera quoque dicta referre),
Quam nisum medio fugiendi a Sole pilarum,
Alterius, memini, quas diximus esse Elementi.
Ergo percussum faciat si corpus (ut illud
Constat inaequali contextum fronte), pilarum
Se circa ut rapide reflexa Elementa rotentur;
Prodibit Ruber inde Color, Rubicundaque visum
Lux feriet: quod fit, minium cum cernimus, et cum
Sanguinis undantes latices e vulneris ore
Profluere, aut roseos primo ex Oriente videmus
Aurorae vultus lucemque diemque ferentis.
Contra si tenui retro pila missa rotatu
Exiliat; radiis lucis perfusa nitebunt
Corpora Caeruleis: Virides Flavique Colores
Et Ferruginei quique omni de genere inter
Hos extant alii, non multum in origine distant;
Quandoquidem motu gignuntur particularum
Circa se mage vel celeri, vel languidiori.
Forsitan et varia distant quoque mole, nec aequo
Pondere particulae lucis nec viribus extant:
Quare dissimili motu impulsuque cieri
Quamque sua pro natura debere fatendum;
Corpora proin vario collustrant tincta lepore.
Haec veris propiora, tamen non vera fateri
Esse potes; quoniam non clarant de genere horum,
Quid fiat, verum fieri quid possit: at ipsum
Jam quoque, quid fiat, quid verum denique constet
pagina 255
De genere hoc, multo evictum tentamine nuper
Prodiit, atque mihi est exempla retexere longum
Omnia, nec numeris patiuntur multa referri.
Propterea tantum sat erit libasse, quid ingens
Re vulgârit in hac Anglis Newtonus ab oris.
Principio clausis foribus penitusque diei
Lumine semoto, tantum per tenue foramen
Admisit radium thalami in penetrale rotundum
Solis, et objecto venientem corpore vitri
Excepit triquetri; ut, dum migrat in illud, et extra
Egreditur, geminis paulum se frangat ibidem
Ipse locis: porro canam haud procul inde papyrum
Constituit, radium quae vitro denique sistat
Transmisso. Tum vidit eam nec luce rotunda
Fulgentem, parvi claram nec imagine Solis;
Vidit at oblongam super extensamque figuram
Multorum vario tingi fulgore Colorum.
Imus inardebat Rubro locus; altior extat
Flavus; et hunc Viridis superimminet; excipit illum
Caeruleus Color; at Violae lux pallida summa est.
Aspexit etiam, quae tenuia particularum
Transmisso in radio volitant corpuscula, tingi
Diversa inter se variorum luce Colorum;
Ima rubere quidem, Violae pallescere summa
In morem, medios media ipsa referre Colores.
Quare hoc? nimirum quia claro in lumine Solis
Diversa inter se natura dissimilique
Particulae constant radiorum; quas ubi vitro
Excipis, haud aequa pollent vi trajiciendi;
Propterea haud aeque radii franguntur: in altum
Insiliunt, fracti quoniam mage, languidiores:
Inferiora tenent, luci quibus acrior extat
Vis, fractique minus. Quapropter lucis in ipso
Lumine sunt multi natura et proinde Colore
pagina 256
Distantes radii; nitidum quod reddere cernis
Candorem, cum sunt confusi mutua, ut Album
Est radii jubar, ingreditur cum tenue foramen,
Et nondum ad triquetri pervenit corpora vitri.
Ergo videmus eo res tingi quasque Colore,
Cujus particulas retro jacit extima rerum
Ex sese facies, ut lux rubicunda pyropi est,
Propterea, quoniam vix ullos ille Colores
Reflectit, praeter viva quam luce rubentes.
Quantum ultra Mens illa Viri foecunda repertis
Processit? quid non praeclaris extudit ausis?
Quid non divina meditando protulit arte?
Atque equidem, si res foret haec non invia Musis,
Scilicet et motus qua se ratione propaget,
Et canerem, quae vis illum compescat, et obstent
Corpora corporibus qua lege fluentia motis,
Exponit quae Vir dictis ille omnia chartis:
Praeterea et Gravitas ut sese extendat in omnem
Late materiem; trahere ipsa trahique vicissim
Corpora per caelum, Solemque errantia niti
Quaelibet in medium memorarem sidera, et unquam
Haud potuisse suis ratione ex orbibus ista
Elabi, et varios Lunae quae certa meatus
Dirigat, et domitum Martem quae causa refraenet.
Fors alii haec olim peragent, quibus altior acris
Vis animi ingeniique vigor pollentior extat.
Scilicet haec memoret, 2 quicum communia nobis Note: 1350
Vincula communis Patriae, quem sidera Mundi,
Vires, mensuras, rationes, pondera rerum
Et numeros audit Pubes Romana docentem.
Magnis ille Viris Socialis foedere vitae
Jungitur. Hoc Divûm sancitum est munere, ut essent,
pagina 257
Qui genus excolerent humanum, et lumine puro
Doctrinae et rectis formarent moribus orbem.
Hoc, quod nempe meum est etiam, sit quamlibet ipsum
Exiguum, ex isto deductum fonte necesse est
Illis acceptum, quidquid sit, sponte referre.
Iridis et pulchri pinguntur saepe Colores:
Namque, ubi dispersis pluviai roscidus aër
Constat aquae guttis, queis possint Solis Eoi
Clara vel occidui frangi varieque reflecti
Lumina, fiet, uti magnum sinuentur in arcum,
Qui feriant nostros oculos visumque, Colores.
Haud secus ac in aquis salientibus, undique fusis
Circum marmoreae cum spargunt aëra guttis
Najades, adverso quarum Sol lumine ludos
Rorantes videat, radiisque illustret, aquarum,
Iridis omnigenos parvae tueare Colores,
Est opus, humentes radiis et pingier auras.
Conspiciemus item florentis gramina prati,
Cum matutino leviter conspersa madescunt
Rore, novus terris et jam Sol lumina profert,
Caelestem variis simulare Coloribus Irim.
Obliquos radios etenim in se gutta receptans
Frangit in ingressu; tum posteriore reflectit
A latere, ex ista queis parte exire negatum est.
Hinc aliud tentant illi latus, unde sub auras
{Efugisse} queant, sed non impune; sub auras
Nam redeunt fracti, et candentis lumina lucis
Hic mage discerpunt iterum in diversa, recedunt
A sese quoniam divisi, abeuntque Colores
In varios: veluti adversum si vitreus alte
Plenus aqua globus ad Solem educatur, et ipsum
Spectes tu Solis positus de parte, Coloris
Tum cujusdam oculos species ferit; altius illud,
Si rubet, est vitrum; flavum demissius aurum,
pagina 258
Post virides herbas, tum caeli caerula templa
Purpureum violae simulat tum denique florem.
Ergo hoc si deorsum disponas ordine guttas,
Ordine item deorsum videas hoc ire Colores:
Circum at si guttae sint undique, flectere circum
Versicoloratum se cernes lumen in arcum;
Namque pari radios ratione a Sole receptant
Circum dispositae guttae, et ratione reflectunt
Ad nos deinde pari, paribusque Coloribus arcus
Propterea ductus circum pingatur oportet.
Irim praeterea quoque saepe videre secundam
Contigit, exterius quae sese inflectit; at ejus
Languidior multo lux est, versoque Colorum
Ordine per caeli regionem extenditur amplam.
Hoc fit, ubi in guttis bis reflectuntur aquai
Ingresi radii: quod idem pila vitrea montrat,
Si suspendatur paulo tamen altius, ante
Quam suspensa fuit, quoniam transire videtur
Paulatim saliens a rubra luce per omnes
Exinde at fuscos mage pallidulosque Colores.
Ire coronatum Solem Lunamque videmus
Interdum, et varios ambire utrumque Colores;
E tenui speciem quam reddi nube necesse est;
Quae quia Lunam inter Solemve, oculosque videntum
Est media, illorum subter transmittere debet
Refractos varie radios, mediumque nitentem
Orbem proin pulchro circum redimire Colore.
Sic ubi quis frigente tepentia balnea bruma
Ingreditur, densus Calidae vapor undique fusus
Clara lucernarum concinnat lumina circum,
Quae feriant oculos, variorum serta Colorum.
Est etiam ut geminos spectemus in aethere Soles,
Aut plures quandoque: velut nam corpora reddi
Cernimus e speculo, sic et glaciata necesse est
pagina 259
Spicula, quae caelo labi post saepe notatum est
Nubibus e densis, ubi forte liquescere paulum
Incipiunt, et stant gutta pendente deorsum
Recto proinde situ, phaebeos desuper ad nos
Reflectunt radios, Oculo qui denique juncti
Assimilem Soli pigunt, geminantque figuram.
Accipe nunc, quanam lucem ratione tuamur
Corporaque immissam per lucem, aciesque reclusae
Quid faciant. Oculi primo globus exteriori
Circum munitur tectus super, inque volutus
Membrana; quae fors, quia paulum dura videtur,
Ut cornu, simul et pellucida, Cornea dicta est.
Illi subjicitur post altera tenuior intus
Uvea, fors uvae sic propter dicta colorem,
Ut libet: haec medio pertusa foramine constat,
Quod modo per fibras, nimios excludere possit
Ut lucis radios et vim removere nocentem,
Contrahitur; fit idem modo latius, uberioris
Si quando, veluti per noctem, lucis egemus:
Pupula nomen habet. Demum quae tertia constat
Membrana, in fundo est Oculi, contexta minutis
Reticuli in formam fibris, gignuntur ab uno
Quae nervo, veluti plexi uno a stipite rami.
Interiora tamen nigro penetralia muco
Obsita sunt Oculi, ne possint clara reflecti
Lumina, nec radii sensum turbare repulsi.
Tres etiam Humores Oculus gerit, exteriorque
Est Aqueus: porro Crystallinus excipit illum,
Qui parte haud aliter quam lens ab utraque tumescit
Turgidus: extremus demum subit interiorque
Vitreus, hoc multo qui mollior extat, at illo
Densior. Ergo Oculis Mens rerum externa videndo
Percipit, emissis cum rebus ab omnibus omnes
In partes radiis acies obvertimus; intro
pagina 260
Illabantur uti se protinus insinuantes;
Et vario confracti humore meantes
Tandem Oculi in fundo jungantur, quisque suas se
Ad partes referens: extrema ita corporis ejus,
Quod tuimur, tunica simulacrum pingitur; ipsae
Qua paulum fibrae pictura concutiuntur,
Concussaeque suos cerebri ad suprema propagant
Per nervum motus; qui certo foedere Menti
Significant, Oculis transmissum est quidquid apertis.
Utque ea, quae dico, constent manifesta, nec ulla,
Ni temere, a quoquam possint ratione refelli;
Obstructis foribus semota luce diei
Coeca domus tenues tantum per tenue foramen
Admittat radios; qui protinus excipiantur
Convexo hinc illinc a vitro: proinde videbis
Haud procul inter se collectos jungier una,
Pingereque in cana rerum simulacra papyro,
Illapsi quarum radii per tenue foramen,
Errantesque greges et arantes jugera Tauros
Silvasque collesque et pictos floribus hortos,
Omnia parva, tamen vivo distincta colore.
Sic quoque Pupillae medium lux missa foramen
Ingreditur; lens humoris Crystallina porro
Excipit, et fractam membrana jungit in ima,
Et parva rerum depingit imagine formas.
Utque inversa situ picta simulacra videmus
In charta, inversas pariter quoque rere figuras
Pingier extremis Oculorum in finibus intus:
Quandoquidem radii venientes ante secabunt
Se, quam membrana juncti sistantur in ima.
Dextram laevus adit partem, dexterque sinistram
Nimirum, et superas picturae ascendit in oras
Imus, item e superis contra regionibus alter
Ordine mutato fractus demittitur infra:
pagina 261
Non est propterea tamen ut videare videre
Sub terris volvi caelum, vallesque profundas
Nubiferis extare jugis, inversaque subter
Tecta in praecipites semper pendere ruinas:
Quaeque suis dispôsta locis namque ipsa necesse est
Mens referat, certaque locet regione situque,
Quae videt inverso radiorum singula cumque
Ordine. Coecigeni veluti, fulgentia Solis
Nunquam aspexerunt qui lumina, Noctivagique
Multa decussatis si prae se corpora virgis
Obvia contingant, hinc illinc, dextera quae sint
Laevaque, percipient; baculo licet illa sinistro
Mutuo in offensu tangantur, laevaque dextro.
Et quoniam in partes a puncto corporis omnes
Quolibet innumeri lucis saliuntque fluuntque
Reflexae radii; si cominus ejaculentur,
Distracti inter se venient magis insinuantes,
Quam si corpus idem spatiis majoribus absit.
Nimirum lucis puncto radiantis ab uno,
Quae nostros veniens Oculos subit, angulus inde,
Si distet longe, minor exit, major at idem,
Si propre sit corpus. Ratio hinc mihi certa petenda est,
Quapropter rerum diducta, remotaque longum
Corpora per spatium clare magis intueantur,
Quam nimium vicina Senes; nam planior illis
Anteriore Oculus cum sit de parte remissam
Aevo vim propter fibrarum hinc inde prementum
Ad latera, et fundo propiore accesserit ipsa,
Qua rerum effigies fiunt, membrana, necesse est,
Ut, quia distracti vicini corporis inter
Se radii veniunt, Oculosque offensibus intrant
Obliquis, fracti tum humoribus ante propinqua
Sistantur fundi tunica, quam mutua jungi
Inter se, et rerum simulacra effingere possint.
pagina 262
Ur pariter {raidos} longe lens vitrea jungit,
Si convexa parum constet, speciemque papyro,
Quae prope sit nimium, confusam pingere debet.
Propterea illius confusa videtur imago
Corporis, ut Senibus nequeat dignoscier aegris
Quod si dimoveant Oculis rem longius, ejus
Sint minus obliqui radiorum lucis ut ictus
Distractique minus, poterunt post denique multos
Humorum anfractus supremae in fronte coire
Membranae, et species variarum ibi pingere rerum.
Proinde Senes longe positas res atque remotas
Clarius aspiciunt; propiusque admota tueri
Corpora vix possunt, geminis nisi lumina vitris,
Convexa hinc atque hinc facies quorum utraque, obarment.
Ut faciunt: quoniam transmissae lumina lucis
Colligere incipiunt ea vitri septa, priusquam
Contingant Oculos; minus ut distracta penetrent
Porro acies, tunicaque queant conjungier ima.
Oppositum huic vitium est Oculorum, quae sita paulo
Longius a nobis jam sunt, non posse videre,
Proptereaque oculos nimium inclinare tuendo.
Hujus causa mali pariter contraria debet
Esse, quia anterior nimium convexa tumescit
Pars Oculi, longeque intus membrana recessit
Ultima: proinde minus distracti a corpore longe
Amoto radii venientes ante coibunt
Refracti variis Oculorum humoribus, ipsam
Quam tangant tunicam. Quapropter corpora debent
Esse propinqua, queant difracta ut lumina multum
In nostras acies immittere, proptereaque
Efficere, ut coëant membrana denique in ima.
Eximius vitris idcirco, concava quae sunt,
Usus erit: quoniam dispergunt transgredientes,
Disque trahunt radios a sese mutua, ut illi
pagina 263
Membrana possint illapsi jungier ima.
Queis convexa nimis lens est Crystallina, possunt
Corpora, si prope sint, quoque valde parva tueri
Clarius, ac facerent, si contra planior esset;
Scripturamque legunt Oculo properante minutam.
Proptereaque Oculis Animantum, tenuia longe
Pabula quae per humum aut liquidis sectantur in auris,
Lens humoris inesse nimis convexa videtur.
Et removere Senes Oculis quia cernimus ipsis
Corpora, quae aspiciunt, vi luminis uberiori,
Est opus, haec niteant, et multa luce diei
Collustrata: minus sed lucis egere fatendum est
Contra, qui possunt tantum propiora tueri:
Illi proinde vident quoque coeca nocte vagantes,
Queis praesertim amplum pandit Pupilla foramen.
Tum debere putes Oculos variare figuram
Pro variis rebus, quas cernunt: cominus illae
Immittant ut si radios, membrana recedat
Ultima, quantum opus est, in ea ut pingatur imago,
Et convexa magis se lens Crystallina flectat:
Planior ast humor fiat, membranaque paulum
Accedat, tuimur cum res procul usque remotas.
Propterea, quae sint vicina remotaque, novit
Mens; quia dissimili prorsus ratione videri,
Quae sunt imparibus spatiis sita cumque, necesse est.
Hoc alio fieri pacto quoque posse putandum est.
Ex Oculis radios recta prodire duobus
Finge duos, una coëant qui corpore in ipso
Producti: multo tum fiet acutior horum
Angulus inter se coëuntum, longius ipsum
Si distet, quam si propius sit corpus: ob hanc rem,
Quid prope quid longe positum, Mens aequa tuendo
Judicat. Apparent quoque res distare remotae,
Languida cum tenui radiorum illabitur ictu
pagina 264
Vis Oculos, et fusca ferit lux: namque videmus
Fusca magis fieri, mage quae removentur: oportet
Proin disjuncta magis, quae sunt mage fusca videri,
Hac Oculos fallunt Pictores arte tuentum,
Res aliis alias mage rebus ut esse remotas
Credamus, licet in tabula simulentur eadem:
Quandoquidem fusco tingunt distantia fuco
Propterea hibernus cana nive Juppiter agros
Spargit ubi et montes; propiori vertice nobis
Conspersi montes, arva et propiora videntur;
Namque illinc tunc lux Oculos mage clara lacessit.
His accedit, uti multum distare putemus
Res, ubi multa locis intersita corpora constent
In mediis: ideo Solem lunamque cavati
Ceu super haerentes in eodem fornice mundi
Suspicimus, licet inter eos immania caeli
Sint spatia: at, mediis quia corpora nulla videntur
Interjecta locis, aeque distare tuemur.
His tamen atque aliis, quas dehinc clarabimus ipsi,
Permultis, genus hoc, opus est rationibus addas
Mentis opinatus quosdam, deducta per usus
Quae longos teneris jamdudum in rebus ab annis,
Rebus in his, nostros quae sensus saepe lacessunt,
Nescio qua, tacita celer utitur arte ferendo
Callida judicio, nec ut ipsa advertat, id intra
Quae fiat ratione, suos neque sentiat actus,
Ipsaque se certo Natura informet ab usu.
Pupula praeterea, paulo quod diximus ante,
In tenebris patefit tenuique in lumine lucis
Latior: in claro contra fulgore diei,
Namque ita servatum est, radios arctatur ob acres.
Proin subito in nigras si clara a luce cavernas
Commigremus, erit, primo nil cernere ut intus
Possimus, quoniam subito latescere non quit
pagina 265
Pupula: quapropter tenues paucique recepti
Non possunt radii visum progignere nobis
Assuetis jam tum impulsu majore cieri;
Quod faciunt, totum Pupillae deinde foramen
Cum patefit: nam tum numero majore lacessunt.
E tenebris autem prodis si in clara repente
Lumina; quandoquidem non puncto tempore possunt
Pupillae multum patefacta foramina stringi;
Lucis tum nimiae vis protinus insinuatur,
Et turbat tenues Oculorum composituras
Acer vi magna splendor, gignitque dolorem;
Propterea forsan, teneras quia Solis adurit
Lux Oculi fibras, vitant Solemque diemque
Noctis Aves coecis intectae luce latebris.
Hinc dubia plus luce vident, neque lumina Solis
Clara ferunt alti, nimium quibus ampla patescit,
Et nequit arctari sat Pupula: latior esse
At quibus haud possit contra nimis arcta, necesse est,
Hi mediae valeant Oculis in luce diei;
Languidior porro tenebras lux inferat atras.
Corpore Sol nobis majori Lunaque multo
Esse videtur, ubi caeli jam finibus haerent
Extremi, quo se tollunt conduntve sub undas,
In medii quam cum consurgunt culmina Mundi:
Nam vel ab occasu veniens tunc illa vel ortu
Clara minus lux est, densisque obtunditur auris;
Pupula propterea fit latior; unde necesse est
Amplior in nostris Oculis pingatur imago
A radiis, circum extremis a sideris oris
Qui veniunt, adituque mage insinuantur aperto.
Adde quod hi liquidis plus infringuntur in auris
Redentes terram et tranantes aëra densum.
Et tamen a nobis mage tunc ea sidera distant,
Alti quam cum se suspendunt cardine caeli.
pagina 266
Nam mole pari haud aequis si corpora distent
A nobis spatiis, debet minus esse videri,
Quod magis abductum est, majore sed augmine contra,
Quod propius: quoniam extremis de finibus hujus
Emissi radii sese breviore secabunt
Percuso spatio, coëuntes scilicet ambo
In nostris Oculis; idcirco major hic extat
Angulus ipsorum, quam extremis ejaculati
Corporis alterius, quod longe distat, ab oris
Quem faciunt radii: quoties minor angulus ergo est,
Apparet toties minor ejus corporis auctus;
Nam minor ipsius depingitur intus imago.
Porticus idcirco, cum summa a parte videtur
Longa, pari quamvis hinc inde stet edita ductu,
Paulatim angusti tamen in fastigia coni
Contrahitur jungens supera imis, dextera laevis.
Et quoniam arctatur spatio majore locorum
Angulus hic; possunt adeo distare remota
Corpora, uti spatiis vanescat denique magnis
Angulus omnis, et omnis item quoque corporis auctus;
Illud ut exiguo tantum par esse videri
Puncto possit: uti sunt caelo fixa micanti
Sidera, quae spatiis immanibus edita distant.
Tum quoque si longe multangula corpora spectes,
Quadratasque procul turres, fit, ut esse rotundas
Dicas, si qua fides oculis est: namque videbis
Tornatae in morem molis constare rotundas:
Asperitatis enim, cum longe est, angulus omnis
Disperit, et sensum vanescens effugit omnem.
Non Oculis ideo valet ullus cernere nudis
Cornigeram Venerem, cum caelo cornua gestat;
Cornua nam claro celat pudibunda sub orbe.
Hinc conspecta procul vultus plerumque decoros
Et virides annos ostentat Faemina turpis
pagina 267
Jamque anus, ut Juvenum tenros quoque suscitet ignes
Praesertim gemmis si incedat fulgida et auro,
Quales nocturnis collucent saepe theatris:
In vultu siquidem quidquid deforme videres,
Vanescit, primasque tegit distantia rugas.
Proptereaque procul scopulos cum gurgite ab alto
Cernimus extantes, magnum diffunditur inter
Quos mare, qua classes possint transire, videntur
Una eademque procul vasto consurgere ponto
Insula. Proptereaque etiam sita corpora longe
Cum tuimur, quamvis moveantur praepete cursu,
Attamen in statione manere videntur eadem:
Quandoquidem quidquid motu celerante locorum
Dimensum est, propter terrarum millia multa
Interjecta, nequit sensum procudere nobis;
Usque adeo nihil est collatum immanibus illis,
Queis distant, spatiis: ideo cessare videntur
Astra per aetherias et Sol et Luna cavernas.
Corpus item motum poterit cessare videri,
Cum motis aeque atque ab eadem parte refertur
Rebus: at hae citius si currant, ire retrorsum
Apparet, sequitur quia segnius: illud at ipsis
Denique si rebus, quibus a Cernente refertur,
Sit velox magis et pernix, videatur, oportet,
Tantum, plus celeri rapitur quantum impete, ferri.
Consimile est, vehimur cum nos per caerula puppi:
Ire videntur enim ripae, praeterque volare
Et nemora et colles circum: properante relati
Namque Oculo variis respondent rebus: ob hanc rem
Apparent celeri motu in contraria ferri;
Cum nos in puppi videamur stare quieta:
Percipimus siquidem nos motum ab imagine mota,
Quam radii pingunt coëuntes intus in ipsis
Concussis Oculi fibris; ast illa movetur,
pagina 268
Corporis atque Oculi properanter continuoque
Si situs inter se mutetur: namque necesse est
Tum varias Oculi radium percurrere partes.
Corpora perceleri motu vibrata videbis
Totum, per quod eunt, spatium complere; velut cum
Ligna manus celeres ignita coruscat in orbes:
Igneus orbis enim simul apparebit; in ipsa
Quandoquidem membrana Oculi quae plaga repente
Luminis impressa est, deleri tempore puncto
Non valet; at paulum species illapsa moratur.
Denique, cur Oculis non corpora bina duobus
Aspiciamus, habe: fieri non posse putandum est
Propterea, quoniam nervus concurrit uterque,
Ex Oculis prius ac cerebri pertingat ad oras:
Atque ita Mens aeque pariter vi et tempore eodem
Percita utrinque unam vim tempore sentit eodem:
Binis proinde videns Oculis rem percipit unam.
Una videbatur nec tum minus Inachis Io,
Illam Oculis centum Custos cum cerneret Argus;
Quam tu Trinacriam ludens Galatea per actam,
Nequidquam periit cum te Polyphemus ab alto
Vertice conspectam, media cui fronte micabat,
Unicus ut caelo fulget Sol, unicus orbis.
Quod si forte Oculo manus uni subdita subter
Pressit eum; quoniam parti tum nervus ab illa
Fit brevior, perfert neque eodem tempore motum
In cerebrum; rerum, fit, ut omnia bina tuamur,
Bina coruscantis florentia lumina flammae
Oraque bina Virûm duplicataque corpora vulgo.
Possumus hoc alio fieri quoque dicere pacto.
Cum quid conspicimus nimirum, vertimus ambas
Sic acies illuc, ut, ab his prodire repente
Si qua putes recta radiorum lumina fingens,
Non haec conveniant, nisi punctis corporis isdem;
pagina 269
Atque ita propterea corpus Mens concipit unum.
Non aliter, quam si dextrae laevaeque duobus
Conjunctis tangas digitis rem quamlibet, una
Esse, licet sensu duplici tractata, videtur.
Proinde, hos quo scribo versus, si lumina tantum
Utraque defigo in calamum, duplicata videntur
Caetera tum circum, libri lumenque lucernae:
Nam quoniam coëunt Oculorum, conveniuntque
In calamo tantum radii, non posse putandum est
Corporis alterius pariter contingere frontem
Atque coire simul, simplex videatur ut esse.
Tum si connivent Oculi, lacrymisque madescunt,
Ad latera hinc illinc radii de lumine flammae
Exire, et ferri circum in diversa videntur
Propterea, quoniam palpebris humor adhaeret,
Qui lucem inflexo refringit tramite cursus;
Tramite decurrens Oculis illabitur illo
Lux, tunicamque super diversa ab imagine flammae
Parte cadit; radios hinc ire per aëra circum
Cernimus a flamma, et longo discurrere tractu.
Postremo varios Animi scrutemur, oportet,
Affectus, qua nos intra ratione genantur.
Principio, cum quam video, plerumque videre
Vel mihi rem videor, fit, concutiatur ut una
Protinus et corpus motu et Mens percita sensu.
Nam si percipiam memet contingere valde
Rem, prope quam video; purgati mobilis aura
Sanguinis exoriens vestigia magna viasque
Vi multa in mollis supera regione cerebri
Imprimit, atque acri ferviscens excita motu
Diffluit in partes extemplo corporis illas,
Quas opus est certa, pro re, ratione moveri
Convenienter; item per nervos viscera lapsa
Exprimit humores, qui mixti sanguine motus
pagina 270
Concinnent illi varios; cor afficit ipsum
Pro re seu vibrans vehementer sive retardans;
Tum dilatat iter, stringitve rubentibus undis;
Obstat et interdum salienti e corde cruori,
Pallidaque exangui tunc inficit ora colore,
Saepe etiam contra; sic motibus afficiuntur
Diversis, res ipsa quidem quos postulat, artus.
Atque ita tum motu, qui jam per membra rigatur,
Pro vario varii quoque sensus exoriuntur:
Cum quid enim insuetum nobis sese objicit, intus
In cerebro insuetas quoque protinus aura vaporum
Procudit formas; quas excita percipiens Mens
Tantum suspensa a mira novitate tenetur:
Hoc Admirari nos dicimus: inde necesse est,
Aut oriatur Amor, si res percepta videri
Conveniens potis est, Odio tentetur ab acri
Aut Animus, si res nobis inimica repugnet.
Mens porro Desiderio configitur ejus,
Si careat, quod amat, potiundi, et noxia contra
Quae sunt, vitandi: tum si succedat utrumque,
Gaudet; moerenti tristatur at aegra Dolore,
Si bona nec teneat, fugiat neque noxia contra.
Hoc ut pernoscas melius, rem pluribus audi.
Res ubi commovit Mentem nova, protinus illam
Admirantem in ea suspendier experiere,
Prorsus et insuetis defixam haerescere formis.
Ingens aurai tum copia cogitur illam
Mobilis in partem, qua sunt simulacra, cerebri,
Et magna circum celerans vi funditur: illinc
Deinde fluit nervis in sensus, mira recepta est
Per quos effigies, ut tensi non moveantur,
Immotique situ persistant prorsus in uno,
Donec in insueta Mens haeret imagine rerum.
Usque adeo interdum vis undique magna vaporum
pagina 271
Cogitur in certos sensus sedemque cerebri,
Ut nequeat prorsus pars corporis ulla moveri,
Multa quandoquidem deserta est omnis ab aura,
Hinc Stupor exoritur, qui sensus membraque vincit,
Praetereaque nihil rerum, quaecumque lacessunt,
Percipere ullarum Mentem sinit; usque adeo re,
Immemor ipsa sui quoque, fixa moratur in una.
Noxius hic Stupor est. ast a novitate teneri
Defixum, atque diu miris haerescere rebus
Juverit; hinc quoniam rerum natura novarum
Longum Admiranti tandem detecta patescit;
Altius et molli simulacra impressa cerebro
Haerent nec morbo longis delenda nec annis:
Utile quod multis longe fuit inveniendam
Veri ad naturam et res funditus inspiciendas,
Mirantem quamvis ignarum dicere possis.
Porro Amor est Animi motus, quo convenientem
Rem cupimus nobis, atque in bona pulchraque suavi
Ultro vi rapimur properantes jungier una,
Ac veluti pars sint ea nostri dimidiumque.
Dulcis amoris hic est motus, jucundaque mulcet
Vis Animum, corpusque vigens est: scilicet omnes
Leniter excurrens venis cruor irrigat artus,
Leniter et pulsans arteria mobilitatur.
Adde, quod in toto suavis calor aestuat intus
Pectore; servatur stomachi tenor, omnia in omnes
Ut possit concocta ciborum didere partes.
Denique corpus ita est affectum dispositumque,
Difficile esse nihil prorsum ut videatur Amanti:
Nam simul ac Animum commovit amabile quiddam,
Protinus e cerebro multi fluit aura vaporis
In cor et stomachi nervos, ut pabula possit
Conterere, et motu sanguis majore calorem
Excitet, et sedes cerebri sublatus in altas
pagina 272
Desuper usque novas animai mobilis auras
Suppeditet: crescunt ita coepti et aluntur amores.
Ast Odii contra sensus fit, turpia, longe
Cum fugimus, quae sunt, ingrata et noxia nobis.
Tum vapor aurarum misceri alimenta cruore
Vix sinit, et motum tardat quoque sanguinis obstans,
Reddit inaequales et pulsus cordis, et ipsum
Efficit ut pectus frigescat: denique sensus
In nobis Odium tristes et concit amaros,
Tristis uti nobis vita et videatur amara.
Praeterea Desiderio percellimur acri,
Cum quae conveniunt nobis bona, et abesse videmus,
Quaerimus, atque avidis ardemus poscere votis,
Perpetuoque ut adepta semel quoque tempore constent,
Cum volumus, semperque etiam ut contraria distent.
Si mala, quae impendent, vitare, bonisque potiri
Posse videmur, et id facili quoque posse labore,
Spes erit: exoritur Metus arduum utrumque videnti.
Cum Desiderio flagrat Mens, irrequietis
Acriter impulsum cor motibus exagitatur;
Suppeditatur item vis aurae magna cerebro,
Inde loci totos quae late fusa per artus
Mobilitat corpus, viresque educat ut omnes,
Efficit, et validis audax conatibus instet,
Rebus uti victor tandem potiatur amatis.
Magna facit quoque Spes, inhiat dum saepe cupitis
Ardenter, vapor ut vi multa pectus inundet:
Proinde cruor cursu properantior usque citato
Circuit, et pulsus crebros ciet: ergo ubi magna
Spes animum attollit, fidensque Audacia surgit,
Crebra salit cor, pectus ab hoc distenditur amplum,
Celsius effertur caput, et procera tumescunt
Colla, micant oculi, pleno vox insonat ore
Altior, et totum se protinus expedit, atque
pagina 273
Sese agile pugnas parat in certamina corpus
Gaudia praeterea fiunt, et amica Voluptas
Laetitiis animum demulcet et irrigat omnem
Suaviter illabens, molli praesentis imago
Cum cerebro est impressa boni: contraque molesto
Tristamur languore, malo praesente Dolentes
Cum premimur, moestasque educit causa querelas.
Saepe tamen fit, uti molestique hilaresque sine ulla
Esse quidem causa nobis videamur; ut aegri
Cum sumus, aut nigro tempestas nubila caelo est,
Nubila Tristitia nobis mens aegraque constat.
Contra, nescio quae, perfundunt Gaudia mentem,
Sanum si valeat corpus, caeloque sereno
Rideat alma dies: neque causam advertimus ejus
Laetitiae: nihil illa aliud tamen esse videtur,
Quam, quod sancitum est, animae cum corpore foedus,
Corpore uti sano valeat, languente sit aegra.
Est quaedam in nobis tamen et moerere Voluptas;
Quandoquidem tali cum sanguis et aura vaporum
Multa sit in motu, qualem percepta requirit
Res, et conveniat status illi corporis omnis;
Convenienter ab his menti se motibus esse
Suave erit affectam: nam mutua foedera poscunt,
Saepe ut corporeis Mens concors motibus extet.
Propterea in luctu cum nos sumus inque Dolore,
Propter Amicorum vel fata inopina vel ictus
Vulneris exceptos, tristes nos esse juvabit:
Tum, qui circumstant Solantes, odimus, atque
Verba recusamus, quae non sint apta dolenti
Suaviter unam animo, quae laesit, commeditantes
Rem, neque ab hac patimur distracti avellier unquam
Proinde Dolor magno tantum medicina Dolori est:
Nam facile aurarum est et sanguinis ire secundis
Motibus; at contra pugnando obsistere velle,
pagina 274
Sistere velle agiles nimirum protinus auras,
Velle quoque incoeptos subito variare cruoris
Motus, velle statum demum mutare receptum
Corporis, haud aliud, quam vim cumulare dolorum, est,
Reddere difficiles luctus, conscindere vulnus.
Lugubre praeterea carmen caenamque Thyestis
Funeraque Ajacis tragico cantata cothurno, et
Andromachae questus, saevosque ab amore furores
Medeae, Hippoliti et distractos curribus artus
Suaviter audimus, fremitusque irasque ferarum:
Corporeis quoniam jucundo cedere sensu
Motibus inclinat mentem natura: Voluptas
Dulcis item nobis superata incommoda fraudes
Et maris et belli exhaustos memorare labores:
Suave videtur enim lethi vitâsse perîcla,
Jamque carere malis: quin et meminisse diu jam
Functorum Natos et dicta et facta Parentum
Juverit, et pictos illorum cernere vultus.
Nec nos contristant tantum mala nostra, neque illa,
Quae bona sunt nobis, hilarant; verum utraque saepe
Noc aliena solent hilares et reddere tristes.
Si bona contingant alii, quae dira negavit
Sors nobis, et jure pari concedere posset,
Protinus Invidia misere marcescimus aegri:
Qua monstrum in nobis non extat saevius ullum;
Nam facit alterius re tabescamus opima.
Hinc Dolor infestat quoque mentem, scilicet alter
Quod rem posîdat, qua nos gaudere velimus,
Omnibus expulsis, soli, totaque potiri.
Praeterea insontem cum cernimus inque merentem
Fortunamque pati tristem, turbaque malorum
Saeviter urgeri; fortem Miserescimus ejus
Indigno affecti gemitu, pariterque dolemus:
Proinde levare malis et vim lenire dolorum
pagina 275
Auxilio instamus miseramque attollere vitam.
Denique nos contra si quis stetit asper, in acres,
Nec mora, perculsi rabie consurgimus Iras,
Protinus et diros ulcisci ardescimus ausus.
Plurima de genere hoc infesto impellere sensu
Tristitiae possunt animum corpusque ciere.
Tum gelido nobis in pectore contrahitur cor,
Sanguinis et motus languescit tardior, ora
Propterea pallent, solvuntur membra, tremit vox.
Fit quoque Tristitiae vim propter sanguinis omnis
Motus ut interdum penitus sistatur, eoque
Tempore deficiat quoque letho vita recepto.
Saepe etiam Tristes suffundere lumina flammis
Insuetis, artus tremere, ora rubere videbis:
Scilicet irati cum sunt, hos Ira colores
Excitat hos motus. Gemitus suspiria crebri
Singultus fient etiam; nam multus ita ipsis
Stagnans ejicitur cruor e pulmonibus: inde
Guttatim ex oculis lacrymae volvuntur in ora;
Palpebris quoniam liquor hic expressus inundat.
Latius at reddunt cor Gaudia, vividiorque
Sanguinis est multo motus; tum membra calescunt
Fortia; tum roseo contingier ora colore
Ora genasque videbis, et ambos lumine vivo
Fulgere flagrantes oculos, corpusque valentes
Experiere repente novas acquirere vires.
Cum nimius tamen est hic motus Laetitiai,
Sanguis abundanti pulmones impete complet
Usque adeo, ut nequeat tum porro expellier inde:
Proin respirandi subito interclusa facultas
Vitam improviso solvit de corpore letho.
Pro Superûm sedes! Mors non est unde timenda,
Si quoque Laetitiae perimunt, et Gaudia mactant?
Utque feras caedes bellorum incendia flammas
pagina 276
Fulmina tectorum casus malasque ferarum
Praecipitesque locos atque aequora naufraga ponti
Quaeque adimunt vitam violento extrinsecus ictu
Plurima praeteream; nos intra funeris, eheu!
Quot causae latitant? utinam numerare queamus:
Nam mala, quae nostrum valeant dissolvere corpus,
Non possunt numero constare, nisi innumerali.
Undique aperta patet via Mortis, et undique lethum
Imminet, ut merito mortalia saecla feramur
Esse Homines, diras tot nostro in corpore pestes
Qui gerimus; vitae nil ut promittere nobis,
Quamlibet et juvenes et forti corpore freti,
Possimus celerem venturi in temporis horam.
Nam neque praeduri constamus marmore saxi,
Non adamantina sunt non aerea corpora nobis,
Corpora, quae possint durando vincere vires
Temporis, et longos aevi contemnere cursus;
Sed partim solidis partimque fluentibus atque
Mollibus et perquam finxit Natura minutis
Principiis Homines, varios ut flectere sese
Possint in motus, ut sensibus omnituentes
Utantur multis, ut alantur, saecla propagent
Ut sua, de genere hoc facere ut quoque plurima possint,
Quae facimus, fieri vitae quae postulat usus.
Quare seu nimius cibus ingravet, ipse nocenti
Exedat aut succo, vitium sive aëris intus,
Sive inimicus aquae turbet liquor, inficiatque,
Corpora sincero sive insinuata cruori
Adveniant alicunde, et eum corrumpere tentent,
Denique de minimis seu quaelibet innumerisque
Pars validos tandem motus solvatur ob ictus,
Atque situ peccet mutato principiorum;
Impliciti morbo tentabimur atque dolore.
Tunc ea si morbi vis arte potentior omni est,
pagina 277
Nequidquam ad vitam turba revocante Medentum,
Correpti letho vitam exhalabimus ipsam
Linquentes artus immotos frigida membra.
Seu Reges, magnis seu Gentibus imperitemus
Victores populorum, et multis multa paremus
Commoda divitiis, Sapientum seu teneamus
Templa serena, minus nihilo tamen est obeundum,
Ac ignota Virûm si Pubes terrigenarum
Simus, et effusi triviis pars ultima Vulgi.
pagina 278

LIBER SEXTUS

HAC lustrare tenus Naturae impervia vulgo
Regna sat est: instant alii subeuntque labores.
Dicendum, quae summa Boni sit Finis, et illuc
Qua ratione viae possimus tendere certa;
Quid juvet, ad vitae quid contra dona beatae
Officiat nobis. Felices! vel quibus unum id
Scire datum, quamvis ignorent caetera prorsus,
Quae sunt cumque; etenim Solem Lunamque meantem
Et numerum Astrorum varios et noscere motus,
Scire potestates Aurarum et mobilis Ignis
Undarumque liquentum, et qua ratione gerantur
Omnia, quae caelo peragi terraque videmus,
Dulce sit id quamvis atque ad res utile multas,
Attamen ad vitae quidnam momenta beatae,
(Haec etenim rerum summa est) quid contulit unquam?
Tu mihi tu coecam divinae lumine lucis
Ingredere, O, Mentem, SAPIENTIA, consilioque
Nutantem rege, Diva, tuo; da nectaris haustus
Aetherio de fonte, rigas quo corda Tuorum,
Unde fluunt sanctae Leges, aeternaque Jura
Justitiae manant. O Justi Mater et Aequi,
Tu, precor, erranti certum, quo currere possim,
Praemonstra spatium; Tu cor tu nostra superno
Ora move afflatu, valeam ut tua dicere quae sunt,
Et facere, at potius facere: haec sunt ultima vota-
Principio extremus qui sit, quo tendimus omnes,
Finis, quaeque Boni summi natura, videndum:
Harum notitia sine rerum namque fateri
Est opus institui vitam non posse, nec ulla
Formari mores Hominum ratione regique.
Haud secus ac caeli si qua sit parte locata,
pagina 279
Ignores, regio, quo debes tendere, nunquam
Possis carpere iter, quod recta protinus illuc
Te ducat, reddatque loco: namque ipse ferare
Avius a vera longe tellure necesse est.
Nec vero quemquam mentis contendere sanum
Posse putem, nullum Finemque Bonumque videri
Naturam saeclis Hominum mortalibus ipsam
Summum atque extremum posuisse, at quamlibet illuc
Tendere, quo lubeat, quo raptet coeca voluptas.
Talia qui fingit, vesano effutiat ore
Multa, licet, simili ratione: haud esse potentem
In rebus Dominum, praesit qui providus Orbi,
Omnia fortuitus sed Casibus edita dicat
Constare, atque eadem servari a Casibus isdem.
Quod quoniam a vera quantum ratione recedat,
Jam supera ostendi tibi primo in carmine, totamque
Hanc rerum Summam, quam vasta est quantaque, totam
Eductam e nihilo divina a Mente probavi,
Quid superest? nisi, non temere et non forte creatos
Cum videas Homines summa at ratione, putare
Certum directos in Finem hos esse Bonumque,
Scilicet extremum in Finem, ad quem cuncta referri
Est opus, a nobis quae fiunt cumque (neque ipse
Praeterea rem se supera referatur ad ullam),
Scilicet inque Bonum summum, quod propter avemus
Caetera, at hoc sese propter longe omnia supra
Expetitur: nostrae hoc naturae convenit apte,
Et juvat: hoc illud, quod nos inquirimus omnes.
Ardor hic in nobis ita funditus insitus haeret,
Ut desiderio non possit nostra Bonorum
Averti (quamvis ultro petat illa) Voluntas.
Expetit illa libens; ast, ut petat, usque necesse est.
Nonne vides suavi pariter pariterque potenti
Quam regat imperio Naturam providus Auctor?
pagina 280
Scilicet impellit nos in Bona nostra, nec ipsi
Ulla reluctandi nobis concessa facultas:
Non minus at suavi rapimur ratione, suumque
Impulsum sequimur cupide nimis atque volentes:
Ac velut, ex alto lapidem cum vertice turris
Viribus impulsum magnis magnoque coactu
Projicimus deorsum, ruit ille per aëra praeceps,
Et [quamvis] nequeat non labier, attamen ultro
Labitur, et terram celerans gravitate petissit.
Ergo correpti vitae felicis amore
Quaerimus usque avidi Bona rebus in omnibus omnes
Ardenter: nam saepe licet videamur in ipsis
Rebus velle, prius quae valde ingrata fuere,
Contra, quae nimium placuerunt ante cupita,
Longe aversari, et mutarier omnibus horis;
Attamen oblito nunquam, quod quaerimus unum
Effugit ex animo, ut felices esse velimus,
Inque Bonum ruere {anplexu}, et conjungier una.
Propterea, cum res varie mutentur, oportet,
Tempore pro vario gratae videantur ut esse
Ingrataeque: ideo nunc aversamur easdem,
Nunc cupimus nobis: epulas ut rejicit a se
Jam Conviva satur, vacuus quas ante petebat.
Impia praeterea cui turpant crimina vitam,
Esse bona ex aliqua debent ea parte videri:
Nam vel jucundo mentem praesentia sensu
Concutiunt, specie seu captant utilitatis;
Este Bonum stulte multis quod utrumque videtur.
Per fas atque nefas ideo, si dira libido
Pinnigeri stimulis mentem percussit Amoris,
Raptantur; si coeca sitis commovit habendi,
Fraudibus atque avidi multo rem sanguine conflant.
Vel sibi qui tristi consciscunt pectore lethum,
Non facere hoc alia tum causa posse putandum est,
pagina 281
Quam quod avent sitiuntque Boni namque acris egestas
Turpis item fama et contemtus vitaque coeno
Se velut involvens letho pejora videntur:
Proinde putant finem cunctorum hoc esse malorum.
Nil faciunt Homines in vita denique, quidquid
Illud sit, fieri quod ab his tueare, vel in te
Experiare, Boni nisi summi propter amorem.
Aspice dentatam, quae signat tempora, molem,
Quam variis varii volantur motibus orbes
Intus, et excurrant varia regione, rotarum:
Et tamen una movet major rota primaque cunctas
Mobilis, hinc motus cum tempore profluit omnis.
Sic quoque multa gerunt Homines, variisque moventur
Rebus, at ex una tamen omnia origine pendent,
Quod sibi quisque Bonum summum velit, appetat unum.
Summum deinde Bonum nil novimus esse, nisi illud,
Quod bene cum teneas, aliud non amplius optes:
Omnia quandoquidem, quae sunt bona, continet unum
In sese; siquidem si quidquam forte bonorum
Deficeret, summum non esset protinus illud.
Omnes ad vitam proin tendimus undique, quotquot
Sunt ea, cunctorum cumulatam merce Bonorum.
At plerique sua properant ratione; nec una
Omnibus est via: nam certo de tramite pellit
Palantes veriis illudens partibus error.
Multi cum videant summum, nullius egere,
Esse Bonum, solas illud praestare putantes
Divitias, inhiant quaerendo protinus auro
Insatiabiliter. Summum revertentur (ut aequum est);
Jam quoniam plerique Bonum (venerabile namque est)
Certant ad magnos avidi succedere Honores;
Seque putant ideo, cum sunt in Honore, beatos.
Noscentes alii, cui summa Potentia, summum
Esse Bonum, fieri subito voluere Potentes,
pagina 282
Seu Reges magnis seu regibus esse secundi.
Praeterea haud pauci cupiunt vel pace vel armis
Vel quovis magno claros se reddere facto,
Sublimi rapiens quos ingens Gloria curru
Evehat in caelum, summoque in culmine Famae
Collocet. Esse Bonum multis res denique laeta
Cum videatur (et id jam debeat esse videri);
Propterea fit, uti, jucundum est quidquid, anhelent,
Inque Voluptates ardescant quaslibet: illae
Quandoquidem, ut rentur, laetos redduntque beatos.
His plerumque viis {fuerunt} incedere, Finem
Queis iter ad summum est: sed, uti Gens ebria, coecam
In loca num recto per noctem tramite pergant,
Haud norunt, atque incerta regione vagantur.
Quantum et diverso properent, age, percipe, cursu.
Principio Dites felicem degere vitam
Qui putat, hic non est opulentae, nec fuit unquam
Numine Fortunae aut Pluti laetatus amico,
Quandoquidem, quid sit dives nummataque vita,
Ignorat. Veras utinam de pectore voces
Ejicerent illi, quibus est res ampla; fateri
Deceptos rerum a specie et fulgoribus auri
Protinus audires, miseros quibus esse necesse est
Haud minus, ac inopis si vitae incommoda ferrent.
Scilicet haud Hominum dives Fortuna quit unquam
Naturam mutare, Deûmque in conditionem
Vertere praeclaram, nihil ut miserabile prorsus
Accidere in vita queat et tubare dolore.
Non fulvo morbi et febres reverentur in auro
Fulgentem, neque Mors donis captatur opimis.
Ast ea, naturae quae sunt communia nostrae,
Ut sileam demum; pro! quanta incommoda solis
Restant Divitibus, noctes vigilare diesque
Semper, et exangui misere tabescere cura,
pagina 283
Ne quid de cumulo desit pereatque, labore
Quod partum ingenti; servos incendia fures
Formidare malos, et nulli fidere: semper
Pascere se demum, positisque quiescere votis
Nunquam; et divitias optare atque addere partis
Usque novas, nullis explere at pectora rebus,
Consimile est morbo, sitiens quo postulat undam
Aeger, ab affusa se plus sitis aestuat unda;
Consimile est etiam poenae, quae prodita vulgo
Fertur, ubi sedes Furiarum, Acheronte sub imo,
Immani poenae, pertusum scilicet in vas
Congerere aeternum laticem, replereque nunquam.
I nunc, posse puta Dites nullius egere,
Queis, quo plura tenent, atque auri pondera crescunt,
Crescit opum desiderium, et proin crescit egestas.
Praeterea ut felix prorsus sit vita necesse est,
Tempore perpetuo constet mansura, nec ullos
Formidet tristes, qui vertant omnia, casus.
Ergo felicem veli possint caetera vitam
Reddere Divitiae, tamen illa a parte videmus
Deficere, instabiles quoniam sunt, longa nec, illae
Queis maneant, nobis promittere tempora quimus;
Cum tueamur, uti modo res attollat in amplas
Tot ridens Fortuna Viros, modo nubila vultus
Atque irata truces ostendat, et omnia vertat
Turpi in pauperie mergens, vacuosque relinquens.
Quare iterum atque iterum ratio manifesta refutat
Summa in Divitiis quod sint Bona vitaque felix.
At quoque non Tituli Fasces Insignia, quidquid
Attonito vulgus crepat ore, atque evehit astris,
Efficiunt dignos hoc, quo funguntur, Honore,
Ut poscit natura Boni, nec proinde beatos.
Si facerent, nullas foret unquam audire querelas,
Saepe quod ingenti Gens extollatur Honore
pagina 284
Impia, praeclaro quam indignam munere rentur.
Quin et proinde malis praeclari majus Honores
Dedecus adjiciunt; quoniam magis impia facta
Sublimem multa patefactae luce diei
Nequitiam illustrant, melius quae ignota lateret.
Propterea dignos num cultu, propter Honores,
Indignos quos remur Honoribus, esse putandum?
Quae magis ut videas, age, magno munere functus
Quantumvis, Titulisque gravis si forte remotas
Deveniat terras et longe barbara regna;
Num subito facient venerandum gentibus illis
Fasces atque alii, quibus hic fulgebat, Honores?
Namque ut flamma calet terrarum ubicumque, nec usquam
Candida nix non est, non caeli lucida signa;
Sic quoque praeclari venerandum reddit Honoris
Si natura Virum, talis sit ubique necesse est.
Quod quia non fieri manifestum est, nullus Honoris
Est decor, instabili referuntur at omnia Vulgo.
Propterea varii vario pro tempore cessant
Plerumque, et primae fulgorem denique lucis,
Si libeat Vulgo, nec longo tempore perdunt.
Scilicet arbitrio populi surguntque caduntque
Et non re constant sed nomine; fingimus illos
Ipsi, et propterea quia fingimus, esse putamus.
Ergo cum propriae naturam lucis Honores
Non habeant, subito venerandum ut reddere possint,
Qui potiatur, et hunc possint formare beatum;
Non erit, ut valeant prorsus Bona summa vocari.
Tum cui major Honos unquam aut praeclara Potestas
Contigit in terris major, quam Regibus ipsis?
Desine propterea sed credere, Regna beatos
Quod {faicant}, Regumve favor. Num tristibus aetas,
Hoc genus, exemplis ulla est, praesensne, vetusne
Quae vacet? in terris quis Rege potentior illo
pagina 285
Unquam visus erat, Superi, qui tanta Virorum
Millia conjunctis sub signa coëgerat armis,
Ut prope desertum totum jam crederet Orbem,
Ponte injecto Asiam qui junxerat Europamque,
Et pedibus siccis calcaverat Hellespontum, et
Velificârat Athon dirum tibi Graecia portans
Diluvium armorum? tandem victusque tremensque
Vix puppe exigua conspersus caede suorum
Fugit, et extremis regni sese abdidit oris.
Haeccine Regnorum Regumque est summa Potestas,
Quae nequit incolumem sese servare suumque
Imperium? persaepe suum quae luget honorem
Sub pedibus Vulgi, cupide quod proterit omne
Conculcans, quod jam magnum nimis ante timebat?
Edita nimirum, ceu fulmine, saepe vaporant,
Conque teruntur; uti multo parere quietum
Sit {fatius}, velle imperio quam regna tenere.
His permulta potes vetera atque recentia rebus
Suppeditare tibi (scis namque) exempla probandis;
Donec luce palam constet non esse Potentes,
Quos penes imperium populorum est. Parte revolve,
Si vacat, ex alia quoque rem, et sic inspice mecum.
Dicere Felicem nequeas summeque Potentem,
Si quid deficiat, quod haberi possit: at ipsos,
Qui populis vario late sub sidere caeli
Imperitant, tantum sua nunquam extendere posse
Regna videbis, uti non semper plura supersint,
Quam teneant; inopes ideo videantur, oportet,
Esse prius, summe quam propter regna Potentes.
Plura potestatem longe cum semper ad illam
Deficiant, quam quae regnando possideantur.
Audin Pellaeum Juvenem, cui tota subacta est
Cum terris Aurora suis, cui paruit Orbis,
Flere tamen, tristesque e corde educere questus?
pagina 286
Scilicet angusto terrae quod limite Regna
Arctârit natura sibi sua: namque putabat,
Democriti quod prisca docet sententia, multos
Esse alios aliis Summai in partibus Orbes
Atque alias etiam gentes et Saecla virorum
Non a se vincenda suique expertia juris.
Indoluit, quod eo sese minus esse Potentem,
Longe quo partis superessent plura, videret.
Adjice praeterea pacem turbantia bella,
Tot comites Regum curas aegrosque timores.
Hicne Potens, multus cui cingit utrumque Satelles
Hinc atque inde latus, cui nil fidum nec amicum est,
Qui quos regali terret gravitate, vicissim
Territus ipse magis metuit? non pocula laeta
Non cantus Siculaeque dapes sonitusque juvabant,
Cui cervice super pendebat fulgidus ensis
E tenui filo; pallebat morte propinqua
Attonito similis. Nunc regnis fide, Potentem
Quae te jam faciant, et reddant proinde beatum.
Nunc et Amicitiam Regum pete; scilicet illa
Una saepe suos evertit lapsa ruina,
Saepe quoque incolumis (res est male tuta) Potestas.
Praeterea clarum quae tollit Gloria nomen
Non levis et fallax non futilis ipsa? putabis
Scilicet hoc pulchrum, volitet quod multa per aures
Fama tui, per et ora Virûm quod multa feraris?
At cupide id sequimur stulti, sic vivere multis
Post mortem saeclis annorum posse putantes.
Aspice, quos belli fluctus rapuere Virorum
Audaces animos contemtoresque perîcli:
In caedes in fata ruunt, et pectore primi
Opposito certant violentae occurrere Morti.
Haud equidem credo, quod eum Natura furorem
Mentibus indiderit: placida nam pace quieti
pagina 287
Haud minus horrescunt mortem, ac plebecula vilis.
Hoc igitur subdit stimulos hos Gloria motus
Scilicet ardores hos excitat; illa laborum
Oblitos facit atque {fui}; dat prodiga vitae
Pectora, dum cupiunt potiori vivere vita:
Usque adeo ignari sectamur inania rerum!
Ac si jam quidquam vitai munere functos
Ad nos pertineat, nostri num Fama supersit,
Nostraque num vivant aeternis nomina fastis,
Nomina cum sonitu quoque praetereuntia vano.
Sed fac pertineat tandem; num Gloria summa
Illa erit in paucas nomen diffundere Gentes,
Claudere et angusto regionum limite Famam;
Cum nequeas tota late innotescere terra,
Quantulacumque fuat, sed semper pluribus ipse
Sis ignotus? edax quoque multis efficit annis
Tempus, ut omne tui pereat nomenque decusque.
Inclita facta Virûm toties cecidere tenebris
Obsita, nequidquam monumentis tradita Famae.
Nobilitatis item decus annumerabis inanes,
Hoc genus, inter res, quae solo nomine constant:
Nam nihil est aliud, quam Laus praeclara Parentum:
Tota aliena igitur non ad nos pertinet hilum.
Hoc bona Nobilitas tantum, quod cogat eandem,
Quam Nostri tenuere, viam Virtutis inire;
Ne fors degeneres multum videamur ab illis,
Quorum praeclaro laudum fulgore nitemus.
Quanta Voluptates dicam bona denique nobis
Corporeas? desiderio cum flagrat earum
Mens, tunc et curis repletur et anxietate.
Posterius vero, si demum forte potita est,
Poenitet illarum: sese Mens ipsa remordet,
Dum perit in lustris, et turpes exigit annos
Desidia in tanta; carpuntur vulnere coeco
pagina 288
Vires, et morbis gliscentibus intabescunt,
Et curae saevique dolores inveterascunt.
Labitur interea res famaque, scilicet hi sunt
Nequitiae fructus. Si possunt ista beatos
Efficere unquam Homines, Naturae intendere justam
Cessamus litem et contra inclamare querelis,
Omnia praeposuit quod denique saecla ferarum,
Et dedit esse magis multo felicia nobis?
Tum desiderii quae denique finis? an ille,
Pectore qui torquet crucians, restinguitur ardor?
Nonne nova ardescit magis usque cupidine pectus,
Inque dies coecus furor atque insania crescit.
Praeterea tam nulla potest inimica videri
Res animo, quam quae turbans vesana Voluptas
Obtundit vires Raitonis, consiliumque
Impedit et victae praestringit lumina mentis;
Turpiter ex homine ut demum jam bellua fiat.
Nempe hoc sunt magici cantus, hoc pocula Circes
Sunt ea, quae quondam Comites Ithacensis Ulyssei
In turpes vertere sues, qui volvier imo
Gaudebant coeno et limosa pascier ulva.
Neve putes hirtas crevisse in corpore setas,
Atque ora in nares foede producta repandas,
Illarum et pedibus vestigia pressa bisulcis;
Mens ollis conversa Suum fuit in naturam,
Pro pudor! ingenuimque gerebat bruta ferinum.
Adde, quod ipsa suum simplex Natura pudorem
Talibus in rebus fateatur: namque probrosis
Coeca libidinibus quaerit loca, publica vitat,
Deprendique timet; se damnat scilicet ipsam,
Seque vel invitam tacite arguit, atque inhonesto
Conscia perfundit vultum persaepe rubore.
Usque adeo humanae est Rationi inimica Voluptas.
Te facere hanc igitur felicem posse rearis?
pagina 289
Denique te in quamvis, age, partem verte bonorum,
Suppeditare tibi quaecumque haec vita videtur;
Haud unquam summa votorum in fine quiesces;
Semper erit, quod deficiat, semperque quod optes.
Vis ea nimirum, qua nos impellit agitque
In summum Natura Bonum, movet irrequietam
Assiduo mentem, nunc hac nunc jungier illa
Semper ut exoptet cum re, quam credit habere,
Quo sibi felicem tum possit fingere vitam:
Praesertim si quid magnum mirumque novumque
Objiciatur, in id rapimur vehementer aventes;
Nam fore, detur uti nobis tunc esse beatis,
Speramus. Quoniam vero natura bonorum,
Hoc genus, est, ut, si careamus, habere repente
Percupiat Mens; post subito si nempe potita est,
Taedeat illorum; pertaesi quaerimus usque:
Hinc variare vices animo lubet, altera semper
Sectari studia, atque aliis rebusque locisque
(Usque adeone quies nobis haud ulla?) teneri.
Haud secus ac magnis vexatus febribus Aeger
Continuo fessum mutat latus, atque revolvit
Huc calidos artus atque illuc, et loca quaerit
Nequidquam; siquidem fastidit cuncta; nec usquam
Mollibus in stratis requies datur ulla cubanti:
Sic quoque de votis transimus in altera vota.
Dum, quod avemus, abest, longe id superare videtur
Caetera; post aliud, cum contigit illud, avemus;
Et sitis in vita semper nos torret hiantes.
Haud tamen hoc ipsum longe non utile nobis;
Quaerere nimirum semper, quod deficit, aegroque
Esse animo, nullisque diu requiescere rebus,
Ex omni nequeant quae reddere parte beatos;
Ut sic jam specie falsorum et fraude bonorum
Detecta, Verum tandem Summumque quod extat,
pagina 290
Mens animo queat atque suis contingere votis.
Quare tam longe abducit nos devius error
Propterea; quoniam, cum simplex unaque summi
Sit natura Boni, disjunctum quaerimus illud
Nos tamen in rebus: namque illa Potentia summa est,
Quae nullius egens sibi sufficit, unaque Clara,
Et summe per se pariter Venerabilis una est,
Laetaque, gaudendi quae causas invenit in se:
Nam si deficeret quid eorum, haud indiga rerum
Non foret. Ergo Boni simplex natura videtur
Unaque. Quis tanto, Superi, nos munere donet,
Ut nihil optandum jam plenis deinde supersit?
Quis? nisi, quod Summum est quod Simplex denique et Unũ.
Nil aliud porro Simplex Summumque, nisi ingens
Numinis, ut docui, Natura est. Ergo necesse est
Esse Deum nobis summum Finemque Bonumque.
Praeterea quidquid finitum est, quamlibet amplum,
Nostra explere potest haud unquam corda: valemus
Ulterius quoniam quoque vota extendere semper.
Quidquid inexhaustum est quapropter et infinitum,
Id nostram satiat naturam Animumque capacem;
Quandoquidem nihil est, quod quaerat et appetat ultra.
Hoc igitur Deus est, felices reddere tantum
Qui valet, et penitus satiare ardentia vota.
Ille Boni Fons omnis et omnis nostra Potestas
Gloria Divitiae Decus omne et plena Voluptas,
Nostrorum ille Quies Animorum denique summa est.
Quare tum vita dabitur gaudere beata,
Cum summo Mens nostra Bono potietur; at illo
Non valet hae ulla certe ratione potiri,
Ni videat, quod amet, summoque in amore quiescat.
Scilicet haec misera defunctis gaudia vita
Ultima debentur; neque enim contingere tanta
Possumus in terris, nec summo hic Fine potiri
pagina 291
Haud minus at miseros inter magnosque labores
Fortunaeque vices et vitae incommoda multa
Esse datum est aliqua saltem ratione beatos,
Etsi non summa, et felici vivere fato.
Id fit, ubi sana et tranquilla mente vigemus.
Sana quidem Mens est, cum recte judicat ipsa,
Quodcumque ad nostros in vita pertinet actus;
Ut bona sectetur, fugiat contraria quae sunt:
Tranquillae pariter laetatur pace quietis,
Stultis si careat votis et inanibus, atque
Temperet affectus, magnis qui saepe furentes
Infestant animum turbis; sit denique constans
Semper, et anteactae nullius conscia culpae.
Scilicet hanc Sapiens vitam sibi comparat omnis;
Atque ita divinae praelibat gaudia pacis.
Laetus, Io, clamat, si quando Navita coecam
Per noctem nimbis purgatam suspicit Arcton,
Quae longum nigra sub tempestate latebat;
Illo jamque regit certos sub sidere cursus.
Sic quoque laetitiis, age, nostra attollere magnis
Mens, omnia cui summa Boni jam cognita Finis.
Inspice, quo tendas, et recto siste viaï
Tramite te, certumque in caelum luce sub illa
Perge iter, ut simmae tandem felicia pacis
Littora contingas. Auras, age, posce faventes.
Nunc tibi cum summi jam meta novissima Finis
Constet, ad hanc omnes cum mens quoque debeat actus
Dirigere, illorum naturam ostendere par est,
Qui sint; quae porro sit eorum regula, summum
Dirigat in Finem quae certa lege, videndum.
Principio, {humanũ}, nihil est, quod dicimus Actũ,
Quam quod consulta fit cum ratione: jacentes
Somno propterea si quid tractare videmur,
Vel sine consilio mentis vigilante, necesse est
pagina 292
Id non humano fatearis more peractum.
Plurima praeterea sunt, quae Mens intima tantum
Intra se peragit; quoque sunt, quae extrinsecus edit.
De genere illorum primo felicis amorem
Intus habet vitae; rationes quaerere porro
Instat, queis teneat, quae sunt bona, noxia vitet;
Atque ita consultans deliberat; eligit unam
Prae multis tum deinde viam; cum sine potita est
Denique, jam suavi fruitur dulcedine victrix.
Motibus externis quoque dat, sua cuique, Voluntas
Principium, et multi motus per membra rigantur,
Ut Mens ipsa tulit. Non est tamen ista potestas,
Cui pugnare quidem contra atque obsistere quidquam
Non queat, in servos Domini quam nempe potentes
Exercent; sed, uti sua Reges regna gubernant
Subjectosque sibi Populos, ita Mentis aguntur
Imperio nostrae sensus et subdita membra:
Subdita; nam multos magno conamine quamvis
Corporeos potis est motus sedare Voluntas;
Attamen interdum penitus non impedit illos,
Atque refraenat, ubi vi multa saepe cientur;
Nec valet: usque adeo saevi plerumque tumultus
Diraque seditio magno se concitat aestu.
Haud tamen infesto commotam turbine Mentem
Corripuisse valent et victam cogere flecti,
Si tamen ipsa libens non cedat, at usque repugnet.
Haec est, quam nostro sentimus corpore legem
Saepe reluctantem supremae legibus aequis
Reginae, nisi cum victam se dedidit ultro.
Praeterea per se faciet nihil ipsa Voluntas,
Rem nisi, quam facit, et finem Mens noscat agendi,
Et quae circumstant, et in id quoque sponte feratur.
Quapropter Vis est atque ipsa Inscitia rerum,
Qua saepe a nobis nolentibus invitisque
pagina 293
Multa geruntur: uti nigras in carceris umbras
Cum quis vi rapitur, quamvis eat, ire videtur
Ingratîs. Non internis tamen ulla potest vis
Actibus inferri: neque enim inviti quid amare
Possumus, aut odio contra quid habere coacti:
Tunc etenim nolletque volens, invitaque vellet,
Quae veris pugnare vides manifesta, Voluntas.
Quare agit in nostram cum vel divina Potestas
Saepe Voluntatem, non cogit, at efficit, ultro
Ut velit, immutans, et de nolente volentem
Reddit. Item Metus est, quo nos plerumque coacti
Quid facimus; veluti deprensi forte latronum
Insidiis multum redimenda effundimus aurum
Pro vita. Non est penitus tamen ut videamur
Id facere inviti, siquidem pejora volentes
Declinare: velut merces cum projicit altum
In mare, quod nigris ferviscens aestuat undis,
Naufragium metuens; nam longum vivere pauper
Vult potius, pauperque domum nudusque reverti
Navita, quam tota dives cum merce perire.
Nonne vides gemina quam fortiter aspide pectus
Sauciet exoptans lethum Regina Canopi?
Exoptans potius lethum, quam victa superstes
De se ut Romuleos possit spectare triumphos
Victorisque truces vultus, religataque curru
Ducier, atque suo pompas augere latinas
Dedecore: hinc mortem jam non invita subivit,
Barbaraque est Mulier Romanum imitata Catonem.
Quas ignoramus, quoque res non sponte geruntur.
Dum nemora et montes venatu agitaret apricos,
Contectam Cephalus foliis et cespite denso
Vidit post dumos latitantem arbustaque Procrin
Forte suam infelix, timidamque, heu tristia fata!
Credidit esse feram: certo tum protinus ictu,
pagina 294
Ut ratus in praedam, contorquet missile telum,
Et ferit: humanam propior jam denique vocem,
Uxorisque suae miser, ah miser! ora notavit,
Oraque, supremaque errantia lumina morte.
Causa quidem lethi Cephalus fuit; attamen insons
Invitusque suos sub Tartara misit Amores.
Mens porro vult sponte tamen non libera semper
Plurima: Libertas siquidem nihil esse videtur,
Quam res posse agere, et contra, velut ipsa tulit Mens,
Non agere: haec nostrae jam porro in utrumque potestas
Dicitur Arbitrium Mentis; quo saepe caremus,
Scilicet in summum cum Finem tendimus omnes
Extremumque Bonum: namque illud oportet amare;
Quandoquidem nos esse necesse est velle beatos;
Id cupide quamvis et semper sponte velimus.
At non Arbitrio, non Libertate caremus
Rebus item in multis, quae non Bona summa videri
Esse queunt, aliqua sed deficientia parte:
Nam quoniam partimque bonae partimque videri
Esse malae possunt, optari posse fatendum est
Propterea a nobis, et contra posse repelli.
Hoc ita conspicuum Mens conscia vociferatur
In nobis, ut nulla queat res vincere contra,
Desipere insano non illos corde putantes
Esse opus omnino, Mens semper ut ipsa necessum
Intestinum habeat cunctis in rebus agendis;
Vel quia sideris subjectam aspectibus illam
Rentur, et Astrorum certa sub lege teneri;
Sive quod, invicti ne rumpant foedera Fati,
Tanguntur misera constricti relligione.
Quod superest, quaedam nostrorum est Regula morum
Normaque, conferri cui nobis semper eosdem
Est opus, ut qui sint, possimus noscere, recti,
Contra mendose qui fiant: namque vocamus
pagina 295
Illos esse bonos, qui primae protinus apti
Per sese constant mensurae, conveniuntque;
At pravos, olli qui dissensere, malosque
Dicimus. Aeternae jam summa est Regula Lagis,
Ordinis aeterni Ratio, et suprema Voluntas,
Edita qua constant Jura immutabilis Aequi.
Hinc oritur, Legem Naturae quam perhibemus;
Quae nihil est aliud porro, nisi Rivus ab illo
Fonte fluens, nostramque illabens amne superno
Desuper in Mentem, quo sparsa rigataque novit
Protinus, aeternus legis quid postulet Ordo,
Quid renuat, Recti quae sit natura Bonique,
Quaeque Mali, et quanto inter se discrimine distent
Prava aliis. Ex hoc igitur cognoscimus omnes
Indocti doctique (docet Natura superna
Nunquam luce carens) fugienda petendaque quae sint.
Prima tibi aeternae Praescriptaque Scitaque Legis
Sunt ea, quae memori fac pressa in pectore semper
Fixaque sint, tota vi mentis et impete cordis
Atque animo ex omni nimirum Numinis, omne
Unde Bonum, summi supremam semper amare
Naturam, atque in eam votis ardentibus ire,
Et nihil hanc extra, verum nos nostraque rerum
Mortalesque alios hanc tantum propter amare.
Nam cum non alio res Auctor sine creârit,
Nec jam servet adhuc, quam sese propter; oportet,
Ut, quem animae impressit jam prima in origine motum,
Perpetuumque etiam modo servans imprimit, illum
Ad se, non alio direxerit, inclinanque
Dirigat: hinc (siquidem fieri non posse fatemur,
Ut plus ille, magis quod amabile, nolit amari)
Condere non nostram potuisset, quae sit amori
Apta, Voluntatem; nisi tum vertisset eandem
Ad sese, summeque Bonum jussisset amari,
pagina 296
Quod summum est; aliter rerum confunditur ordo.
Et quis enim est adeo a vera ratione repulsus,
Truncus uti et stolido constans e marmore moles,
Protinus ut sese non intra sentiat ipsam
Nil aliud sibi Naturam clamare, nisi unum
Esse Bonum summe, quod summum est, semper amandum
Atque ut perpetuo sine cordis vivere motu
Non valet humanum corpus; sine amore Voluntas
Sic non esse potest, non vivere: corpus at usque
Ut vigeat sanum, mensura temporis aequa
Compositos semper motus cor edat, oportet;
Est itidem nostro mensura in amore modusque,
Est ratio, ultra omnem nimirum Numen amare
Mensuramque modumque, et nullo sine teneri.
Huc Amor, huc quantus quantusque est, impeto toto
Currat, uti nusquam tenuis vel rivus ab illo
Divertat cursu siccis distractus arenis.
Illi opus est omnes mentisque animique referri
Vires, atque alia in nobis quae est cumque potestas;
Quandoquidem quae sunt ea nostra, recepimus ipsi
Propterea a summo cunctorum Auctore bonorum.
Protinus aeternae summus quoque postulat Ordo
Legis, uti simili nobis quos esse videmus
Mortales alios natura, propter eundem
Tum pariter Finem atque ab eodem Auctore creatos;
Hos uno, quo nos, ut complectamur amore,
Postulat, at Finem communem propter: amoris
Hujus et alterius cujusviscumque profecto
Ille quidem causa esse et meta novissima debet,
Qui tantum se propter amandus: id ultima namque
Exposcit summi Finis natura Bonique.
Hunc tibi propterea rebus praeferre Voluntas
Ultro debet, eae quaecumque existere possunt,
Famae et divitiis et honoribus illecebrisque,
pagina 297
Nec non et caris praeferre Parentibus, ipsis
Et Natis, usquam vel si quid dulcius extat,
Praeferre et vitae quoque et ipsis denique nobis;
Nec tantum praeferre, sed ipsum in rebus amare,
Res omnes per quem subsistunt, omnibus Unum.
Namque has, quo Numen, si prosequeremur amore,
In rebus Finem Mens constituisse creatis
Privatisque bonis summum extremumque repente
Nostra videretur; fierent ut protinus inde
Omnia perversa summi praepostera lege
Ordinis et recti rationibus absona Amoris:
Nam quaecumque boni nihil a se habuere, necesse est
Non possint se propter amari, at in omnibus Auctor.
Nempe frui nos hoc tantum debemus, at, ipsum
Quae jam cumque extra rerum sunt, omnibus uti,
Plusve minusve quidem, suprema ut scilicet ejus
Summi a natura magis ipsa minusve recedunt,
Extremique juvant ut nos in gaudia Finis.
Neu tu rebus ab his reputes hic forsan, Amorem
Non purum in nobis, omni neque labe carentem
Esse; Bonum quoniam, quia suave est conveniensque,
Tendimus in summum, summum cum Numen amamus.
Namque ea vel puri natura videtur Amoris,
Nullis prorsus uti rebus queat ipse teneri,
Ni sint, quae placeant, delectent, conveniantque:
Ut nihil est, oculis aliud quod cernere possis,
Splendida quam radiis quae fulgent corpora lucis.
Propterea in summum, summeque quod allicit, ipsi
Cum ferimur Numen; ne protinus ipse rearis
Ejus Amorem ad nos ad commoda nostra referri,
Verum in id ardenti mentis contendere nisu
Scilicet extra nos raptos velut immemoresque.
Hic Amor, in terris dum vitam ducimus, expers
Optati magno semper desiderat aestu,
pagina 298
Inque Bonum summum Finemque ardescit anhelans;
Indignansque velut clauso de carcere metam
Spectat, et impatiens longum obluctansque tenetur;
Vivit et in votis, atque illis pascitur optans.
Fine potitus at est idem cum denique summo,
Jamque tenet; positis votorum protinus alis,
Aeternaque fruens cunctorum pace bonorum
Haeret in amplexu placide, plenusque quiescit.
Nonne vides igitur, quam cautum jam sit Amoris
Legibus aeternis, ne ut summo in Fine creatis
Haerentes cupide rebus captique fruamur;
Ut facimus, specie tantum verique bonique
Illusi heu! miseri persaepe: huc devius error
Nos agit, infelix ruis huc insana Voluntas!
Nempe voluptatem in nobis ubi saepe creavit
Per, quae circumstant nos, corpora Naturai
Cuncta movens Auctor (siquidem nos excitat ista
Servandum ad corpus suavi ratione, neque illis
Propterea jungi, sibi qui debetur, amore
Nos voluit rebus) jucundo protinus ipsi
Illecti sensu, quidquid juvat, ilicet ipsis
Acceptum rebus referendum hoc omne putamus.
Nam quia non operam sentimus saepe juvantem
Numinis in nobis, sed circum sola videmus
Corpora, propterea fit, ut illis haereat ultro
Inscia Mens, totoque libens jungatur amore.
Hinc amor ille auri, quo capti fasque piumque
Conculcant Homines; hinc nobis dulcia famae
Praemia sunt avidis; pulchrosque sitimus honores
Inflati tumidae vento velut ambitionis;
Hinc oritur turpis quoque corporis illecebrarum
Ordinis oblita Rectique in mente cupido.
Omnem sic igitur nostrum nos cordis Amorem
Pro pudor! in miseras res vertimus inque creatas,
pagina 299
Vertimus a summo nimirum Auctore bonorum.
Haud aliam, credo, ob causam jam stulta Vetustas
Numina thuricremis olim sacraverat aris
Ingenti numero: siquidem, quodcumque videbant
Esse voluptati sibi, protinus illud amabant,
Nec non divino quoque dignabantur honore.
Principio Solem ac Lunam Stellasque micantes
Olim sunt Homines venerati: namque putabant
Esse Potestates praeclaras scilicet illas,
Unde bona effluerent in terras: deinde per omnes
Dilapsi res, quidquid erat tunc utile vitae,
Protinus addebant templis, votisque colebant:
Quin etiam et sensum tribuebant, magnaque facta
Divinamque dabant vitam formamque decoram.
O Genus infelix humanum, adeone bonorum
Unius Auctoris potes obliviscier omnium?
Porro Naturae prima haec praecepta docentis
A quovis Hominum non ullo posse videntur
Unquam ignorari pacto; sit quamlibet ille
Et rudis et solis nemorum nutritus in umbris:
Humanae quoniam semper manet insita Menti
Aeternae Ratio Legis praescriptaque Forma.
Nunquam credere enim possis, quod providus Auctor,
Ordinis aeterna totam qui lege creavit
Naturam, humanas tantum, praestantius ullis
Queis nihil in rebus, quodcumque est, nobiliusque,
Atque sui similes Animas projecerit ortas
Sic temere in mundum, ut nullo donârit egentes
Lumine lucis, uti valeant agnoscere, quidquid
Consonet {Atrificis} summo, contraque repugnet
Fini, nimirum quid turpe et constet honestum.
Illinc propterea novit Mens, non faciendum
Esse aliis id, quod fieri sibi nolit ab illis:
Proin odisse homines, furari, occidere, sanctam
pagina 300
Non servare fidem non foedus, iniqua pacisci,
Fallere, non animum benefactis reddere gratum,
Non facile auxilium praestare, ubi possit, egenti,
Esse malum vetitumque, quod a Ratione, quod aequa
Ordinis aeterni pugnans a Lege recedit.
Quanquam aliquae fuerint quondam (et nunc esse ferantur)
Gentes, quae diro viventes more ferarum
De genere illorum quaedam non esse putarent,
Ut mala sunt, sed multa probarent impia facta.
Sic fuit infestis habitata latronibus olim,
Hi fuerant Populi, Germania; plausibus illos
Tollebant magnis, veluti pro re bene gesta,
Fortiter insidiis qui grassarentur, et auro
(Magna erat haec virtus) possent ditescere rapto:
Nimirum moresque feri corruptaque vita
Barbarie aeternae poterant confundere formam
Legis, et umbratum Rationis condere lumen.
Si tamen iterea vel dira in Mente latentem
Lucis inocciduae voluissent excutere ignem,
Inque suae interius Rationis templa reverti;
Collustrata illo Mens sanctae lumine Lucis
Protinus aeterni Formam vertisset ad Aequi
Vel caligantes oculos, atque Ordinis ipsam
Vidisset speciem; tum denique scîsset Honesti
Naturam, et contra quid pugnet, deficiatque.
Est tibi praeterea Lex immutabilis omnis
Naturae; quoniam supremi convenit Aequi
Legibus, et nullis non temporibusque locisque
Convenit: ipsa prius nam si convenerat illic,
Quanam post eadem haec alibi ratione repugnet?
Hinc tu perfacili potis es cognoscere pacto,
Non Hominum solo a consensu nomen Honesti
Et Turpis pendere, sed ipsa legiferai
Naturae ratione, sed aeternae Ordine Mentis.
pagina 301
Nos equidẽ naturam utriusque, quid extet utrumque,
Detegere, at nunquam porro mutare valemus,
Atque id, cum volumus, facere, ipsum ne sit honestum,
Ne sit turpe, quod ante fuit: cum scilicet extet
Semper turpe, quod est, vel quod fuit, aut erit unquam
Turpe semel; quod item semel est, id semper honestum.
Propterea tota quae Gens tam barbara terra,
Quae veracem animum comem fortemque piumque
Et gratum et memorem benefacti aequique tenacem
Non probet, et laudans non diligat? atque superbum
Contra et crudelem malefidum legifragumque
Ingratum Patriae sanctisque Parentibus et Dîs
Non damnet subito; non horreat? ergo videri
Nos ad justitiam natos debere, necesse est,
Juraque natura sancita in mentibus ipsis,
Consensu haud Hominum; qui protinus utilitatis
Ad normam referant, vitanda petendaque quae sint;
Proptereaque malos poenae terrore minantis
A scelere avertant. Tantum at si poena coërcet,
Non Natura Homines; unde unde illa insita tandem,
Suppliciorum omni penitus terrore metuque
Sublato, mentes agitaret cura Nocentum,
Ut nequeant placidam et pacatam degere vitam?
Est quiddam in nobis, quo nos cognoscimur ipsi
Teste velut, prave quod agentes increpat usque,
Laudat et innocuos contra culpaque carentes.
Semper proinde Bonis hinc gaudia suppeditantur;
Opprimit at contra malus impia pectora moeror,
Conscinduntque Animum Furiarum Acheruntia Monstra.
Utque canis levisomna solent tibi pectora fidi
Ante fores agere excubias: si namque ferentem
Fors videat tacito leviter vestigia gressu
Furem in tecta; fero consurgens protinus ore
Adlatrat, magnoque domus clamore timentem
pagina 302
Arcet ab ingressu; vel si jam tecta subivit,
Sic fugere a laribus vacuum compellit opimis;
Conscia Mens itidem nostri fidissima custos
In scelera inclamat longe deprensa repellens,
Inque ingressa suis assurgens vocibus audax.
Si Ratione regi tantum, rectaeque moveri
Lege velint Homines Naturae ad munera prorsus
Intenti sua quisque Bonum constanter amarent,
Virtutes colerent et sanctae foedera pacis:
Aurea tum certe fluerent Saturnia saecla;
Dicere tum par est fore, ut irent lactea vulgo
Flumina per terras, injussos mollia late
Arva darent foetus, per et omnes undique campos
Florida fulgerent viridanti prata colore;
Ver foret aeternum: quoniam ratione relicta
Mens tamen ad coecos interdum corporis ictus
Flectitur, et rapitur frustra Regina suique
Juris corporeis a motibus exagitata;
Virtutisque via deflecti, juraque Legis
Supremae violari, et verti cuncta tuemur,
Et res ad summam faecem turbasque redire:
Nam cum saepe sui sit amans plus scilicet aequo
Maxima pars Hominum; Mortales, proinde necesse est,
Erga alios quivis ut eorum constet iniquus,
Fortunam invideat, praeclaraque facta malignis
Commaculet verbis, et perfida pectora gestet,
Gaudeat adversis aliorum, foedifragusque
Saevus sitque rapax obtrectatorque Bonorum
Intentusque malis semperque ad dira paratus.
Proin genus humanum taederet vi colere aevum,
Atque inimicitiis langueret denique magnis;
Ni ferri inter nos leges sint coeptaque jura
Constitui, positis quae corda rebellia poenis
Comprimerent, diros fraenarent protinus ausus,
pagina 303
Facta coërcerent immania, corrigerentque,
Denique in officio sponte ingratîsque tenerent:
Proinde Magistratus si paulum cura remittat
Semper pro culpa poenis intenta ferendis,
Sub pedibus Vulgi Legum contemta jaceret
Quidlibet ausuri vis pristina, fractaque jura.
Lata igitur Lex est ideo, sustentet ut ipsam
Naturae Legem, quam nos in mente tenemus;
Ne queat unquam ausu violari impune protervo.
Attamen haud ullis obstrictus legibus unquam est
Vir bonus et sapiens: quoniam, celare vel omnes
Si queat, injuste nihil ille et turpiter unquam
Audeat, ipse sui censor morumque suorum,
Ipse sibi lex, illa probans, quae justa, sequensque.
Longe aliter Lydus quam quondam, ut Fabula prisca est,
Ille Gyges; subito qui, magnis terra soluta
Imbribus, ut referunt, cum discessisset, in illum
Audax terrai subter descendit hiatum,
Et molem deprendit Equi praegrandis ahenam,
Aeratasque fores utero; queis vidit apertis
Admirans Hominis tumulatum immane Cadaver.
Annulus in digito gemmae fulgore repente
Proditus est: laetus detraxit, et induit illum,
Seque in concilium tum pastorale recepit
Pastor et ipse Gyges: insertam ibi verteret auro
Cum gemmam ad palmam, nullo a Spectante videri
Quibat, at ipse videns circum omnia; protinus idem
Deinde videbatur, cum in lucem redderet illam.
Hujus ope et thalamum Reginae intravit, et ipsum
Regem impune neci subitae dedit, atque ita letho
Sublatis, obstare ratus quos posse, repente
Omnibus invasit regnum, et Rex prodiit ingens.
Nec quisquam scelera haec patrantem dira videbat.
Si vero Sapiens hoc aurum possit habere,
pagina 304
Num putet idcirco sibi plus peccare licere,
Quam si non habeat? Nimirum semper honesta,
Non occulta sibi quaerit; clam solus id audet
Tantum, quod fieri coram quoque Judice possit.
Nunc age, tam varii in nobis jam deinde quid ipsos
Ad mores faciant Affectus, inspiciendum est.
Hi tibi sunt animae Motus, ut diximus ante,
Concita queis sequitur, quidquid se percipit intra
Esse bonum, vitatque malum, quodcumque videtur.
Protinus hic vultu se Stoica Turba severo
Objicit, et cunctis purgate Affectibus aegras,
Inclamat, mentes; ac si mala ocnstet eorum
Natura, atque animos, ut morbi corpora, vexent:
Esse nec hoc aliam, credo, putat ob rationem,
Quam male quod videat plerumque Affectibus uti
Commotis Homines, et diram mentibus inde
Perniciem inferri: quod jam ratione recedit
Tam procul a vera, quam si quoque crura manusque
Esse malas, oculosque et linguam evellite, clamet:
Namque Homines persaepe mali convertere in usus
Crura manusque solent et linguam et lumina pravos.
Tu tamen, O, resonans strepitu quem Porticus audit,
Quisquis es, humanum, si jam potes, exue pectus,
Motus Laetitiae procul aufer, et aufer Amoris
Atque Odii, pariterque Metum pariterque Dolorem
Spemque Iramque, genus quaeque hoc sunt, caetera tolle;
Quid jam ultra, stolidi nisi pondus inutile trunci, es?
Tune auferre paras, quo pectora providus Auctor
Armavit, fugiant ut noxia, proque sequantur,
Quae bona sunt, seseque malis defendere possint?
Scilicet Affectus, ut venti velaque navis;
Quae licet interdum correptas turbine puppes
In syrtes in saxa ferant; tamen usus eorum
Non est, ut pelago pereant spumante carinae;
pagina 305
Auxilium salsas verum scindentibus undas
Ut praestent, et amica ferant in littora raptas;
Affectus itidem sunt, inquam, in corpore nostro,
Quos Natura quidem rectos concessit in usus,
Quamvis saepe malo pravi videantur ab usu.
Adjice, naufragium ponti quod Navita dirum
Vitare interdum solers non possit, ubi ingens
Protinus incubuit ventorum in vela procella;
At regere hos nostra quimus ratione, furenti
Diram in perniciem rapiant ne corda tumultu.
Ergo non ima debere a stirpe fatemur
Funditus ex animo motus evellier illos;
Verum, ne positis excurrant finibus usquam
Avecti, dominae Rationis fraena subire:
Inclinant animum tum namque in recta, feruntque:
Corripimur magno sic saepe in Numen amore;
Idque Bonum, telis veluti flagrantibus icti,
Ardenter cupimus; contra peccare timemus,
Moeremusque malis, et pravos odimus actus.
His Ratio certe munita Affectibus, acri
Circumseptus uti Dux milite, forcior atque
Vividior prodit; langueret sola sine illis.
Nimirum stimulos opera in praeclara moventes
Injiciunt animis, facilesque per ardua gressus
Expediunt, sternuntque viam, minuntque laborem,
Virtutesque artesque juvant: novitate velut cum
Perculsi rerum si nos haeremus in illis
Toti admirantes, tum concita protinus acri
Mens desiderio ferviscit, funditus ipsam
Rem, novitate sua quae perculit, inspiciendi.
Inde tibi multae manârunt utilitates,
Queis vita certe expertes essemus in omni
Nil admirando: tamen hic quoque saepe cavendum,
Ne desiderium Ratio non temperet: illa
pagina 306
Nam sine saepe solet supera se tollier audax
Mens, et inaccessae scrutari aeterna Pronoeae
Consilia, omnipotens voluit quae Diva latere.
Si Ratio comitetur, et omnia dirigat adstans,
Ira suam quoque, semper erit, ferat excita laudem;
Quis vetet irasci nam sanctum propter amorem
Justitiae? Quin materiem virtutibus amplam
Isti suppeditant Affectus: nam cohibere
Si desiderium virtus est, ne quid eorum,
Quae prave fiunt, Mens scilicet appetat unquam;
Propterea haud ullam virtutem debet habere,
Nec potis est, qui nil unquam desideret, illo
Et careat motu, cui vis adhibenda regendo est
Et virtutis opus, quae vota furantia fraenet.
Omnes non igitur, qui nostro in corpore fiunt,
Affectus animi morbos mentisque vocabis,
Excussis sed qui dominae Rationis habenis,
Ac velut indomiti veterino e semine pulli,
Insultant, turbasque cient sine lege furentes.
Aemula sic animum quae vis movet, esse videtur
Tum bona, virtutem cum tantum imitarier optat
Alterius; quoniam Rationis fraena momordit:
Prava sed est, faciat si moestam aegrescere mentem
Propterea tantum, quia, sola quod optat habere,
Alter habet. Monstrum non dira hac tetrius ullum
Invidia est. Superi, precor o! removete nocentem
Perniciem hanc Hominum, pestemque auferte nefandam.
Sola sub exesis scopulorum cautibus, ima
Vel tellure luat poenam, et triste exigat aevum;
Sola, quod alter habet, sibi tantum hic optet habere.
Sic, omni quoniam est expers ratione, libido
Impetus est animi quidam non rectus, ut illo
Infra se positis fiat Mens subdita rebus.
Denique si Ratio non temperet, omnis, oportet,
pagina 307
Prava sit Affectus natura: cientur enim intus
Corpore concusso turbae, commota vacillat
Libertas et pulchra animi, languetque coortis
Obsita Mens tenebris, corruptumque omne, quod intra est,
Consilium multis erroribus indupeditur:
Recta videntur enim, quae collibuere, repente
Omnia, pronaque sunt, quaecumque cupidine magna
Correpti exoptant Mortales, nec sua coeci,
Quae sunt cumque, vident vitia omnia, praetexuntque,
Si videant; omnes illa de parte tuentur
Res, qua parte queant mentique animoque videri
Motibus indomitis agitato convenientes.
Nam veluti, si res viridis trans corpora vitri
Aspicias, vulgo viridantia cuncta tueris,
Aurea sed, flavo si spectes omnia vitro;
Motibus haud aliter, queis Mens corpusque cietur
Pro variis varias opus est res esse videri.
Propterea a nulla, quamvis sit, parte videri
Turpe potest, penitus sed pulchrum, si quid amatur;
Ast odio si quid contra siet, undique turpe est.
Scilicet his moti nos intra saepe tumultus,
Si Ratio desit quae temperet, ilicet aegram
Suffundunt Mentem tenebris, ut cernere verum
Non queat, et prave de re proin judicet omni.
Et quamvis omnis Rationem haud audiat ipsam
Interdum motus; Menti tamen usque potestas
Certa manet, nunquam cedendi denique victam.
Si velit, illa quidem perstat, velut ardua ponto
In medio circum latrantes sustinet undas
Rupes, et pelagi furias immota repellit.
Arte etiam faciet, nequeat vi saepe quod ipsa:
Nimirum magnus sese cum concitat aestus;
Tunditur atque gravi Mens oppugnata procella,
In res ipsa alias si vertitur, atque ita motus
pagina 308
Si ciet oppositos; primos tum proinde retundet,
Vique nova magni minuet vim saepe tumultus.
Silvestres sic saepe feras per devia lustra
Venator canibus capit ad sua jussa paratis.
Atque ita Mens motus interdum comprimit illos,
Qui turbas sine lege cient, animumque fatigant
Saeviter, atque bonae corrumpunt gaudia pacis.
Praeterea ut motu careat Mens libera coeco,
Vixque regi qui possit, et obluctetur habenis;
Monstra quidem primo perimat nascentia in ortu
Principiis obstans; vigilique exercita cura
Ante alia id caveat, ne turpiter illaqueetur:
Nam vitare plagis ne Mens cadat indupedita,
Non tam difficile est, quam captam retibus ipsis
Exire et validos contra perrumpere nodos.
Postremo nihil esse putem hac praesentius in re,
Quam nostris parce (namque hinc impelimur) uti
Sensibus, illecebras vitare, animumque retractum
Rebus ab externis, magni nos unde tumultus
Continuo exagitant, in Veri educere lumen,
Scilicet assidue meditantem, noscere rerum
Ut possit pondus, semperque aeterna tueri.
Indulgetur enim plus aequo ubi sensibus ipsis,
Jam Mens, quae sensus supra sunt cumque, tueri
Non valet; Aeternum quapropter quidquid et extat
Verum et Divinum, vix solo nomine novit
Infelix: quamvis eadem tam cernat acutum
Rebus in humanis, species et spectet inanes:
Motibus hinc variis stulte jactatur, et aegrit.
Quapropter vis tanta animum turbavit ubi intus,
Ut nequeas contra violento obsistere bello,
Utendum insidiis: rem subtrahe sensibus ipsam,
Quae te commovit: capere arcem si nequeat vi,
Obsidione fameque tamen capit hostis: oportet
pagina 309
Nam sine re magni languescant denique motus,
Quae nova continuo, si sit prope, vulnera jactat.
Nascitur Ambitio mortalia pectora torquens
Urbibus in mediis, ubi celsa Palatia Pompae
Et plausus Populi et clari visuntur honores:
Tum miseri uruntur Titulorum et Nominis ergo.
Ast ubi balantum possunt per pascua laeta
Tantum exaudiri voces, atque Agricolarum
Spectari duri, dum vertunt arva, labores;
Exulat illa eadem procul, aut sopita quiescit.
Ne tamen et semper fugiendo vincere speres;
Scilicet in nostro latet hostis corpore, non est
Quem fugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes:
Non facile est siquidem sedare, vel omnia tentes,
Magnos, cum libuit, motus: namque impete tanto
Concitat interdum sese cruor, atque vapores
Mobilitant fibras ferventis pondere plagae
Usque adeo, ut perquam valido contendere nisu
Debeat et contra vi magna obstare Voluntas,
Inclinata in eam ne tandem prodita partem
Concidat, atque truci sternatur victa sub ictu.
Proinde per assiduos longum durosque labores
Est opus huic mentem violento assuescere bello,
Et vigilem semper vires adhibere per artem,
Ne non forte pares unquam nos inque paratos
Dira venenatis oppugnet cominus armis,
Contra saepe valens astu, vi saepe Cupido,
Spes ne stulta boni deludat inanibus umbris,
Ne quo flectat Amor; ne vani corda Timores
Infestent, ne quid Rationi dissonet unquam.
At solis ne crede tuis te sidere posse
Viribus; auxilium caelo sed posce secundum;
Effoetas illo vires armare recepto
Possumus, invictumque animo circumdare robur.
pagina 310
Ergo velut currus ad recte Auriga regendos
Certum noscere iter debet, notumque tenere:
Quod bene si teneat fortes licet impete cursus
Corripiantur equi subito, nubemque relinquant
Post se pulveream, nullis offensibus haeret
Securus: quod si per devia raptus aberret,
Quamvis vel placido juncti lenique ferantur
Cornipedes cursu, nihilo minus ille, necesse est,
Aut loca vexetur per confraga, seque suumque
Immani currum saxo e pendente ruina
Praecipitet deorsum; vel saltem denique raptus,
Quo ducit via nulla, nec est opus ire, feratur.
Sic vitae pariter cursus mortalis, ab ipsis
Quae rapitur motis persaepe Affectibus intus,
Currus equis rapitur velut a pernicibus, illac
Si pergat, summum qua possit tangere Finem,
Fungitur officio; sin contra devius erret,
Audiat adductas neque tum Rationis habenas,
Pro! quam multiplices metuet Mens saepe ruinas.
Nimirum desiderium metus ardor amoris
Caeteraque, in vita, genus hoc, queis saepe ciemur,
Convertant animum si in terram, projiciantque,
Semper ut in vita nos prave errabimus omni
Non sine pernicie! quod si in caelestia motam
Corripiant Mentem, Ratio indulgebit, et omnes
Effundens, nam recta via est, laxabit habenas,
Et sic innocuo tibi cursu vita feretur,
Pulchraque tranquillo regnabit pectore Virtus.
Ipsa mihi Virtus porro quid constet, ad ipsum
Denique quid faciat Finem, quo tendimus omnes,
Dicendum, quanquam tibi non ignota profecto est:
Ejus qunadoquidem praclara laude refulges:
Non ideo nostros tamen aspernabere versus:
Nam si non aliud, saltem laetabere tanto
pagina 311
Scilicet ornari te pulchrae dotis honore.
Virtus est igitur constans et certa Voluntas
Usque aeterna sequi Legis praescripta supernae;
Quae, quoniam rectam sunt cognita per rationem
A nobis, Rationis item praecepta necesse est
Omnibus in rebus sit certa audire Voluntas.
Percipe praeterea, veluti qui corpora vibrant
Per tensum vario saltu ludentia funem
Sublimes, medio librentur semper, oportet:
Nam si fors nimio deflectant pondere dextram
Sese inclinantes in partem aut forte sinistram;
Extemplo ferient labenti corpore terram,
Praecipitemque trahent supero de fune ruinam:
Sic nimium in partem si flectat forte Voluntas
Alterutram, medio neque sese libret Honesto
Omnibus in rebus, sive hinc sive inde, necesse est,
Decidat in vitium, et Virtutem deferat ipsam:
Semper enim in media Virtus regione locata est,
Illinc cujus et hinc stipant latera utraque formae
Oppositae inter se vitiorum adversaque monstra:
Namque vel excedunt Virtutem, deficiuntve.
At non semper idem medium constare fatendum est
Virtutis: siquidem mutato tempore saepe
Mutatisque locis, et quae stant caetera circum,
Mutatur pariter varium: sic vivere porro
Non debet ratione Vir idem semper eadem,
Diversa sed pro fortuna et conditione
Atque gradu atque annis, diversis moribus uti.
At sibi conveniat pulchrae in Virtutis amore
Semper; eam certus constanti mente sequatur
Omnibus in rebus fortuna aetate locoque:
Illa regat, vitaeque modum praescribat, et aequos
Conformet mores, et amorem in pectora sancti
Ordinis insinuet. Quin {est} Amor Ordinis ipsa,
pagina 312
Quo summe rebus praefertur summa creatis
Nimirum Natura Boni: quare una, necesse est,
Sit Virtus; quoniam est Amor immutabilis Aequi:
Namque ab amore suam debent fortita videri
Naturam, actarum quae sunt bona pravaque rerum:
Quandoquidem si rectus Amor se Numen in unum
Dirigat; ut torrens, secum rapit omnia victor,
Omnia recta, suo facit omnia consona fini,
Atque omnes pulchris decorat Virtutibus actus.
Sin contra rebus se pascat inanibus idem
Cuncta quidem soli referens sibi; pravus ut ipse est,
Et fallax rectis regionibus exit, oportet,
Omnia prava etiam mendosa atque absona fiant,
Omniaque in vitium flectant, quaecumque geruntur.
Una igitur Vitrus; varia sed pro ratione,
Qua modus in variis servatur rebus et ordo,
In formas veluti digesta est scissaque multas:
Haud secus ac uno surgens de stipite quercus
Porrigit innumeros hinc illinc undique ramos
Extensa, et late diffusis pulchra virescit
Frondibus oblectans oculos animosque tuentum.
Ipsa quidem Virtus nimium excurrentia vota
Temperat, et nullis corruptum rebus Amorem
Purum atque integrum divinos servat ad ignes:
Ipsa qouque haec Fortis, dium quae propter Amorem
Aspera magnanimo fert pectore duraque rerum.
Quin et Justitiae quoque eodem e stipite Virtus
Tollitur: hanc idem quoniam rigat ardor Amoris,
Quo summo servire Bono contendit, et ipsi
Omnia propterea, cui scilicet omnia debet,
Auctori reddit. Propagine surgit eadem
Denique discernens usu Prudentia recto,
In summum nobis quod Finem prosit, ab illis,
Quaecumque implicitos contra nos inque peditos
pagina 313
Extremo valeant prohibere a Fine Bonorum.
Hae tibi sunt arcto sese inter foedere junctae
Virtutes adeo, nimirum ut nulla suarum
{Spča} choro Comitum possit divellier unquam:
Namque Amor aeterni pariter complectitur omnes
Aequi, quo sequimur rationi consona rectae.
Nam neque Justus is est, qui non sibi temperet, atque
Sit Fortis pariter, sit Prudens: jurane Princeps
Aequa dabit facile illecebris corruptus et auro,
Tentarique minis qui possit, et inscius aequi?
Vera neque esse potest Prudentia, quae sibi nullis
Temperat in votis ignava et iniqua: quod ipsum
Dicere de reliquis possis Virtutibus: ergo
Nulla deficiens de parti plenaque Virtus
Denique si non est, Virtus tibi non erit unquam.
Hujus, quod superest, varias age percipe formas.
Et primo (siquidem Virtutes anteit omnes
Princeps Duxque chori, lumenque ministrat et effert)
Jam nihil est aliud Prudentia, noscere summum
Quam, constet quid nempe, Bonum, in summumque necesse
Qua sit item ratione viae contendere Finem;
Nec tantum, quid sit vitandum quidque petendum,
Noscere; verum illud semper vitare, quod obsit,
Idque sequi, quod prosit, et id constanter amare.
Scilicet haec vitae Virtus Ars certa regendae
Claraque lux Animo est; illa quodcumque peractum
Est duce, vix ullas fraudes vix ulla timendum
Errorum, quibus haec offendat vita, perîcla.
Ipsa caput merita cingit Regina corona,
Ipsa tenet sceptrum, Virtutibus imperat ipsa:
Quantum magna tamen reliquas supereminet omnes,
Eloquar invitus, tantum Prudentia rara est:
Nam, quid sit rectum quid pravum qualibet in re,
Mutato quoniam res ipsae tempore semper
pagina 314
Mutatisque locis et quae stant caetera circum,
Aspectu vario mutantur dissimilique,
Artis opus magnae cognoscere consiliique est.
Proderit anteactos rerum meminisse per annos
Gestarum, et quidquid veterique novaque notatum
Proditur Historia, atque omnes evolvere fastos.
Tum super his Animus praesentia noscere debet;
Quae rerum natura, status quis temporis extet
Ingeniumque Virûm: nec non opus esse futura
Quis neget ex aliis, quae jam sunt, quaeque fuere,
{Conijicere}, atque ita res acri praevertere mente,
Propterea ut possis ratione educere multa,
Quid fieri nequeat nisi prave, quidve probandum.
Multus at hic rerum variusque requiritur usus;
Et nisi non longis tandem venit usus ab annis.
Non animos igitur Juvenum facere ulla sagaces
Gestarum poterit brevis experientia rerum.
Haud tamen hac illi prorsus Virtute carerent,
Consilia in dubiis vellent si exposcere rebus,
Et dociles semper praebere Monentibus aures.
Nam neque saepe Viros aliorum inquirere mentem
Rebus in ambiguis puduit quoque. Saepe quod uno
Lumine non videas oculorum, utroque videtur
Recluso. Quantum Sapientum proinde petitum
Consilium multis saepe attulit emolumenti!
Praeterea Prudens animo pollere sagaci
Debet, ut in certum quae sint mage idonea finem,
Multis inveniat de rebus, et eligat apta;
Quin et solerti peragat ratione, viaque
Dum graditur coepta, ne quae res obsit eunti,
Huc circumspiciens mentem convertat et illuc
Solicitam, coeptisque objecta incommoda rebus
Vitet, et offensu declinet cautus ab omni.
Attamen interdum nihilo minus usque sagacis
pagina 315
Solertis cautae et quantumvis omnituentis
Fallier humanae videas ea prodita mentis
Consilia, eventu nec saepe probata secundo.
Scilicet humanis gaudet colludere rebus
Fors, ut vulgus ait, nec opino vertere cuncta
Adventu, quae tunc Hominum Mens cumque parabat.
Propterea variam quia rerum conditionem
Scit Prudens, nunquam, cum fecerit omnia, certus
Secura eventus expectat mente futuros;
Prorsus ut in vita rerum nihil accidat omni
Ullarum, non posse quod accidere ipse putârit.
Vidimus, ingentes aliqua persaepe paratus
Belli cum fierent de parte, et cogeret amplis
Armipotens turmas regionibus undique Mavors,
Vidimus affectos illius Gentis amore
Tunc aliquos certas sibi jam promittere palmas,
Speque vorare Urbes, et jam numerare triumphos.
At post commotis contrarius exitus armis
Contigerat si forte, et jam omnis prodita corde
In ventum spes difflueret; tum scilicet illos
Mirari insolitam veluti rem, quamque futuram
Crediderant nunquam. Mirum nil accidit illi
Et nihil insuetum, sapiens qui corde sagaci
Eventus rerum varios cognovit, in ipso
Plerumque incertis praesertim ludere bello
Fortunam vicibus; quapropter comparat aequum
Adversis animum rebus pariterque secundis.
Et quoniam media est inter contraria Virtus
Hinc vitia atque illinc; medium rationis, oportet,
Propterea teneat Prudentia; cujus utrumque
Cingunt monstra latus pugnantia: namque, necesse est
Sint, quae deficiant, quaeque excedentia constent.
De genere hoc vitium est, cum pravo ardescimus aestu
Votorum, nimiaque bonis pertenuibus atque
pagina 316
Infra nos longe positis longeque pusillis
Soliciti cura cum haeremus, et irretimur.
Hac quoque parte nimis medio a Virtutis aberrat
Astus, perversa quo quis regione viai
Nititur in finem quemvis, fraudesque dolique,
Fallere queis alios hominum gens improba gaudet.
Virtutis medio contra Mens excidit ejus
Deficiens; quasvis temere illa et praecipitanter
Nimirum aggreditur cum res, neque cogitat ante,
Quid sit opus facto; proinde et mutatur in horas
Sive levem ob causam seu nullam, nec sibi constat;
Nec non et rebus quoque cum pigratur agendis:
Nempe prius quam res ipse aggrediaris agendas,
Consultes, opus est; at, postquam coeperis, illud,
Quodcumque est, properans mature perfice factum.
Porro, Justitiae quae jam sit origo, sit ejus
Et quae natura et proprium quod munus, agendum.
Illa Virûm jungens sese inter saecla coëgit
In commune Bonum: siquidem dissolvitur omne,
Si caret hac, foedus; sine quo quis posse putabit
Vivere vulgivago Gentes de more ferarum?
Ipsa etenim genus humanum Natura coëgit,
Alter ut alterius nimirum semper egeret
Auxilii, inter se caperentque et mutua ferrent
Subsidia, et solis unquam non esse liceret:
Propterea in pagos urbes et regna coacti
Convenere Viri; possent ubi moribus isdem
Atque isdem pariter sese inter legibus uti.
Nam cum principio premeretur vulgus ab illis,
Qui vi quique opibus pollebant, usus ad unum
Confugisse fuit praestantem, qui retineret
Jure pari imbelles cum fortibus, aequaque legum
Ferret scita, queant hae semper ut omnibus una
Voce eademque loqui: nam si sine legibus esset,
pagina 317
Perpetua mortale Genus se clade repente
Mutua conficeret. Quasdam quin esse necesse est
Latronum leges; neque enim ulla posse vel illos,
Qui scelere atque malis pascuntur, vivere certum est
Justitiae sine particula: si namque quis horum
Surripiat praedam Sociis latronibus ipsam,
Vel non hanc aeque dispertiat, haud putet ultra
Inter eos superesse locum sibi; namque vel illum
Foedera turbantem fugient, tollentve necantes.
Quare qui violat communia foedera pacis,
Sanctaque Justitiae conculcat jura, videtur
Monstrum, quo Generi non est infestius ullum
Humano; quoniam quid perniciosius olli est,
Quam quae sunt hominum commercia solvere, et ipsam
Hos ad egestatem naturae velle relabi.
Ergo cuique suum tribuendi certa Voluntas
Justitia est: jamque haec una e propagine ramos
Scinditur in geminos; poenas et praemia confert
Altera pro meritis pro conditione Virorum
Ut cum distribuens urbis spolia ampla subactae
Rex tanto majora Duci largitur et illi,
Qui se praeclaro super omnes extulit ausu;
Praevertunt alios quantum Virtutis honore:
Obtinet haec medium rationis, et altera {reii};
Nam res commutat rebus, neque respicit ultra
Ipsa aliud quidquam, quam par ut constet utrinque
Permutandarum pretium mensuraque rerum:
Omnia natura quanquam communia constant,
Privatumque nihil; tamen et communia primo
Quae fuerant, sua fecerunt vel forte vel armis
Vel quondam in vacuum veniendo aut denique pactis
Legibus; ex illo quia quisque, quod obtigit olli,
Jam tenet, haud illo depelli jure valebit
E propriis; neque enim alterius sunt commoda tanti,
pagina 318
Foedera privatam ut rumpantur ob utilitatem.
Hujus quapropter si quis non servat utramque
Justitiae partem, jus laedit protinus, aequam
Et violat legem; Ratio nisi suadeat ipsa
Praescripto rigidae tum forte recedere legis;
Nempe infinitis quoniam, quaecumque geruntur,
Res variare queunt rationibus, et tamen omnes
Lex nequit idcirco comprendere praeque videre;
Ut Ratio legis vim temperet aequa, necesse est,
Interdum, et variis, quae tum contingere possunt,
Pro rebus varie legum plerumque rigorem
Molliat, et normam deflectat semper ad aequi.
Nunquam depositum proin reddes, quo perimat se,
Insano gladium, neque Civi inferre paranti
In Patriam bellum reddes, quod credidit, aurum.
Hic operae pretium est paucis inquirere, quemnam
Nempe illata malo graviori injuria laedat,
An mage, qui suffert, an qui ferus intulit ipsam?
Forte putes, videas illum cum flere querique,
Hunc animo contra nimium insultare feroci,
Omne malum soli, patitur qui scilicet, esse.
Et tamen hunc longe miserum minus esse fateri
Debes, alterius factis qui urgetur iniquis,
Quam qui injustitiae; namque hinc injuria manat,
Obruit indigno foedans se crimine; pejus
Quo nullum queat esse malum, nec reddere possit
Proinde magis miserum: quare fatearis oportet,
Vulnera quo graviora animi, quam corporis extant
Nimirum, laedi tanto crudelius illum,
Qui scelus infelix faciendo suscipit in se,
Cogitur alterius quam qui subjisse furorem:
Et veluti multo est id honestius auxiliante
Largiri benefacta manu, quam scilicet illa
Accipere, idque magis peragendum, praeque ferendum;
pagina 319
Est inferre malim sic turpius, et mage multo
Vitandum, quam vi dira tolerare receptum.
Haec injustitiae namque est dana poena, venenum
Ut bibat ipsa suum, seque impetat ipsa nocendo:
Proptereaque pati satius sit facta superba,
Quam facere; Auctori siquidem mage noxia constant.
Non minus at sanctis pugnat cum legibus Aequi
Velle scelus scelere ulcisci: facinusne probemus,
Quod male patratum est, imitando turpiter illud?
Ipso nempe malo non vincitur, at benefactis
At virtute malum: nempe exarmatur ita omnis
Nequitia, imbellesque exercet inaniter iras,
Amittitque suum contemta injuria virus.
Et quia Justus is est, aliis qui debita confert,
Et varia in varios facit id ratione modisque,
Justitia haud una ratione et nomine constat.
Sic cum mente pia supremum Numen adoras,
Et Majestatem, qua pollet, ob infinitam
Testaris cultu Dominum rerumque Potentem,
Auctorique tuo totum quoque reddis amorem,
Relligio est: hinc sunt arae delubra precesque
Votaque, sunt multo quoque sacra halantia thure.
Illa erit et Pietas, Patriae cum debita carae
Solvimus officia; ut cum armis defendimus ipsam,
Olli et praesidium virtute decusque paramus.
Quandoquidem primas vitales hausimus auras
In patria tellure; solum reptantibus illa
Praebuit infirmis, alimentaque suppeditavit,
Ut facit, atque malo tutatur ab hoste ferisque.
Indidit hunc animis patriae Telluris amorem
Natura, ut quovis sub sidere possit ubique
Terra coli; sic et montes vallesque profundae
Pulsatique salo scopuli, nigraeque sub umbris
Silvae et littoreae qua fluctu agitantur arenae
pagina 320
Atque ubi tristis hiems brumalibus omnia nimbis
Vexat et aeterna glacie tegit, atque ubi caelo
Sub calido fervent late loca, Solque perurit
Saecla Virûm, ut voluit Natura, ea quaeque {coluntur}.
Praestat item Pietas, quoque ne Genitoribus ipsis
Sit Proles injusta, quibus vitamque referre
Et bona, cum vita quae sunt ea cumque recepta,
Omnia debemus: quoniam non lumina clari
Alma sine hic unquam possemus cernere Solis,
Saepe nec humanos nec rectos discere mores.
Propterea poscunt humana aeternaque jura,
Semper ut a nobis, qui nos genuere, colantur
Obsequiis magno nec non et amore Parentes;
Dum vivunt, illis ut egentibus auxiliatus
Praestentur quaecumque ferendo incommoda: nunquam
Par quit enim his Soboles quantumvis grata referre.
Illos Eumenidum cretos de sanguine credas,
Proinde et vipereo potos pro lacte cruore,
Quicumque ingrati Genitoribus inventi sunt,
Et sanctum ausi sunt Nomen violare Parentum.
Si licet, atque aliis si mos sua saepe Poëtis
Jactare, hic de me nolim non dicere, tales,
Blandiri seu mi voluit Natura benigna,
Seu {fors} illa fuit, me scilicet esse Parentes
Sortitum, ut primos remeando detur ad ortus
Si, queiscumque velim nasci, non regius esse
Ambirem sanguis, neque Croesi divitis haeres.
Hos ego non alios legerem. Quam magna duobus
Tollendi fuit illa mei, quam grataque cura,
Quam dulcis magnusque labor; mi in pectus amorem
Justitiae, et sancti fundebant semina Honesti
Exemplis, pariter haud mollibus usque monentes
Praeceptis Puerum, cultis et moribus illi
Certabant tenerae formare exordia vitae;
pagina 321
Ipse bonas voluit Genitor ductare per artes;
Et sacros mecum latices Permessidos undae,
Naturae sibi nota et mecum limina adibat.
Nunc vero de me quid poscit uterque? nisi una
Ut pro tam magnis referatur gratia rebus;
Scilicet ut possint laetarier ubere fructu
Non curas caruisse suas, tantosque labores
Incassum haud cecidisse. Utinam in me Pignora laeti
Grata recognoscant, et me referente, quod optant,
Propterea patrium pertentent gaudia pectus.
A me sic, aliis sic me melioribus illi
Natis, ut par est, atque ut meruere, colantur;
Incolumesque superstitibus gaudere piisque
Possint in longam pariter placidamque senectam.
Poscit Justitiae quoque Virtus, esse colendos,
Doctrina qui sunt aetate et honore priores,
Propterea, quoniam debet reverentia dignos
Usque sequi. Nunquam velle et pugnantia veris
Dicere, Justitiae est: nimirum indebita reddit
Ille aliis, ut decipiat, qui falsa profatur,
Et simulat factis ficto et mendaciter ore.
Justitiae est etiam benefactis reddere semper
Gratum animum memoremque et sponte referre volentem:
Non hoc jam vitium magis execrabile constat
Ingrato; si praesertim contraria reddat,
Noxiaque accepto referat pro munere dona.
Atque utinam ipsam se cognoscere Mens ingrata
Possit, ut est intra; se visa horresceret ipsa
Protinus, et morem fors emendaret iniquum,
Immani vel more ferarum deteriorem.
Omnibus Ingratus miseris nocet: efficit isto
Namque Homines pacto minus ad benefacta moveri.
Carminis a recto paulum deflectere cursu
Officii memorem rursum locus admonet et res;
pagina 322
Nil ita quandoquidem cupiam vitare, magisque
Horrescam, quam ne possim male gratus haberi:
Quos mea Musa Viros sibi jam devinxit et amplum
Unde sibi decus adscivit, persolvat eisdem
Munus fas aliquod medio ex Helicone petitum,
Si queat; haec superat vires sin gloria nostras,
Ex animo certe, quodcumque est, illud habento.
Ut primum lucem educti venere sub almam,
Hi tibi tum nostri non displicuere Labores,
FRANCHINE, o magnum Nomen mihi, grandia cujus
Nulla dies memori benefacta e pectore demet:
Absentem atque tibi me ignotum caetera ad Urbem,
Qua nihil in terris majus meliusque, vocâsti;
Nam tu agis hac magni Legatum Caesaris Aula
Curans res Patriae (Te vere in publica natum
Munera res magnas belli pacisque secantem
Gallia consilio Juvenem mirata sagaci est
Jamdudum; tibi tunc annis Prudentia major,
Omnigena quam cum Doctrinae dote jugâsti).
Adveniens quantum laetatus ego Hospite tanto!
Exinde et nostrae laus addita quanta Camoenae!
Et jam si queat ipsa, sibi quod posse videtur
Te laudante, quid ad decus immortale requiram?
Me tibi Posteritas acceptum nosceret omnis,
Longaque me gratum perhiberent saecula Vatem.
Nec patiar, te praeteritum indictumque relinqui,
(Quanquam exinde tuis quid possit laudibus addi?)
JACOMELLE Amor o Phoebi Aonidumque Sororum,
Quem doctas illae cupidum duxere per artes,
Atque animo scire et saepere inseruere capaci:
Num prodire tuo nostri sine nomine versus
Possint, non leve sunt qui per te nomen adepti?
Namque per ora Virûm ferimur, lateque per omnem
Ausoniam, et Latius qua sermo est cumque, volamus
pagina 323
Te laudes vulgante, quibus mea carmina tantum
Tollis, ut affectent vita gaudere perenni.
Ambiri quid enim queat hac praeclarius in re,
Quam prope divino celebrarier illius ore,
Cujus Fama Viri per magnas inclita Gentes
Fertur, et aeterno laudum praefulget honore?
Justus is est quoque, qui pluris non aestimat aurum,
Quam par sit: rectos proinde elargitur in usus,
Munificaque manu, quantum licet, haud sinit ullos
Dura in pauperie tristem producere vitam.
Hos et fortuna, Superi, donate manenti,
Hos et inexhaustis auri cumulate metallis,
Publica perpetua vivant in commoda vita.
Haud tamen ingentes subito profundere nummos,
Atque ubi non sit opus, Ratio suadebit: egere
Namque Homines, constant queis prodiga corda, necesse est:
Cum vitanda prius (Ratio sic suadet) egestas
Sit propria, alterius quam sit tibi vita levanda.
Et quoniam exhaurit fontem quoque Prodigus ipsum,
Et facit, ulterius ne possit; saepe liberet
Quod facere; idcirco sese praestare benignum
Plus juvat oficiis, quam deficientibus auri
Divitiis: fundum neque eis exercita Virtus
Invenit; ast, illinc eadem quo largius haurit,
Uberiora scatent: quapropter pulchrius atque
Splendidius multo est plus a Virtute levandis
Auxilii miseris, quam plena promere ab arca.
Non nobis Homines, verum mage nascimur ipsi
In commune bonum, possimus mutua ut inter
Nos prodesse; velut sunt nostro in corpore membra,
Quodlibet intentum vitandam ad Totius omnem
Perniciem, atque alias partes et membra juvanda;
Quandoquidem tantum velit unumquodque valere
Si sibi, non Toti vitam producere possit;
pagina 324
Extincto intereat quo protinus omne, necesse est.
Auri nec tantum facilem te in munera praesta;
Verum in convictu quoque moribus effice suavem
Jucundis, placeas caris ut carus Amicis.
Nam neque sanctius est porro neque firmius ullum
Foedus Amicitia; cum vitae scilicet aequis
Moribus assimiles inter se propter Honestum
Conveniuntque ineuntque Viri certamen Amoris.
Illud enim in quovis si conspiciamus Honestum,
Nos ratione movet mira, ad seseque repente
Allicit, atque ipsum, cui sit, proin reddit amicum.
Tum quid amabilius, similis quam vita? voluntas
Nam si eadem, par et studium sit utrinque, necesse est,
Quisque suo haud aliter tum delectetur Amico,
Ac foret ipse alter: fieri hoc de pluribus unum est.
Proin bene sit, cupimus, quicum conjungimur; ille
Nec minus et nobis optat bona quaeque vicissim:
Atque hanc inter nos manifestam reddere mentem
Certamus: bona sunt igitur, queis foedus Amici
Mansurum feriunt magni sese inter amoris,
At bona, quae sancti manant de fontibus Aequi:
Foedera perpetuos proin sunt mansura per annos
Justaque sunt ea sola, bonum si propter honestum
Mutuus hinc amor atque illinc reddatur amori.
Utile sin spectent, vel quod delectet, oportet,
Protinus ut nomen commutent; esse videri
Cum nequeant sua quaerentes sibi commoda Amici:
Si namque utilitas, vel quae jucunda fuere,
Deficiant; fieri variis quod saepe necesse est
In rebus, pariter dissuta repente videbis
Mutua Amicitiae dissolvi vincula ruptae.
In manibus Divam dicunt, qui fingere gaudent,
Astraeam gemina libram cum lance tenere,
Nec frustra; quoniam suspensum hinc inde quod aequo
pagina 325
Pondere libratur, neque lanx superinsilit ulla,
Nec premitur deorsum, medioque immota tenetur
Utraque, Diva tibi Rectum pronunciat illud:
Quod si quid magna sursum levitate feratur;
Vel contra nimii momento ponderis ipso
Peccet; ut excedat nimirum, deficiatve
Justitiae a medio; debes utrumque fateri,
Lancibus in mediis cum non libretur, iniquum.
Injustum est igitur, majora minorave Princeps
Praemia si meritis confert, vel crimina poenis
Si plectit nimiis, vel si connivet in isdem:
Injustum pariter, si res mutata minore
Sit pretio vel item pretio majore, petatur
Si prorsus sterili nummorum foenus ab auro:
Si minus ac pactum est, vel longe tardius aequo
Solvatur; nec item reparentur noxia multo
Damna illata malo: tu caetera de genere horum
Adjice, quae longum mihi sit, si dicere coner.
At non Justus eris, nisi certa pectus obarmes
Atque animum Virtute, queat quae reddere Fortem;
Quandoquidem superanda manent tot dura laborum,
Totque pericula sunt tot magna incommoda vulgo,
Queis misere vita semper tentamur in omni.
Provida nimirum Mens Numinis, exilii hujus
Vili forte capi ne nos possimus amore,
Sed Patriae expectata in gaudia suspiremus
Caelestis Patriae atque {aeternat} in munera pacis,
His interseruit rebus mala multa, dolorum
Infestam segetem; morsu quae suscitet acri,
Admoneatque animum, quaerendum scilicet illud
Esse Bonum, summum quod constat perpetuumque.
Propterea quantis, dum tanto in turbine vita est,
Hic Animus curis, corpusque doloribus aegrit,
Quisnam erit, ignoret qui vivens, quamlibet idem
pagina 326
Dives honoratus sanus Rex denique constet?
Quare, cui tantum restet transire malorum
In vita, Sapiens forti se pectore debet
Munire, ut magnos victor dirosque repulset
Incursus animo; vel si non illa repelli
Vis queat, immites tum saltem fortiter ictus
Perferat, atque animo nunquam succumbat inerti.
Est tibi proin medius, Fortem quem dicimus, inter
Audacem timidumque; quia audacemque necesse est
Temperet audita Ratione animumque timentem.
Et quoniam Virtus subeundis ista perîclis
Exercet persaepe suos, pulcherrima certe
Inter Bellantum vultus praefulget et arma
Inter perdendae tot certa pericula vitae,
Justo ubi nimirum certatur Marte, velut cum
Pro Rege et Patria pro Relligione geruntur
Bella Viris: nam virtutem pugnare necesse est
Hanc pro Justitia: proin insidiasque dolosque,
Nullo posse videt quos cum illa foedere jungi,
Effugit, et forti tantum rem pectore contra
Aggreditur; neque se letho temere objicit audax;
Scilicet ad vitae subeunda pericula magnas
Exposcit causas: adversam optare procellam
Nempe in tranquillo, delirum est; subvenit illi
Tum Sapiens tentum, cum jam furit excita contra.
At caveas ne te, cum fortiter egeris, ardor
Extollat nimium, atque alios super evehat omnes
Despectantem animis cunctorum facta superbis,
Solus uti cupias sic princeps esse videri:
Difficile est etenim cunctis praestare volentem
Ullo jure pati te vincier, assuetusque
Cedere nulli Animus potius superare volet vi,
Quam par justitia fieri: hinc injuria manat.
Vera animi Virtus tantum sibi quaerit honesta,
pagina 327
Et princeps vult esse, nec, ut videatur, id optat,
Nec, de se ignarum quid vulgus praedicet, audit:
Lubricus hic certe locus est, consistere vix ut
Possit, qui magnis persaepe laboribus audax
Susceptis, toties rerum vitaeque perîcla
Fortiter invasit: petitur nam deinde superbe
Gloria gestarum merces ut debita rerum:
Fortis et hanc Animus debet contemnere victor.
Hujus item quoque materies Virtutis opusque est,
Adversis nunquam rebus succumbere, nullisque
Expugnato animo violentis cedere plagis;
Oppositas verum tolerando obtundere vires.
Praeclaros animis ingentibus inspice paulum
Heroas, sanctae qui Relligionis amore
Justitiaeque,minas inter tormenta dolores,
Vitam exhalabant, quo ferrea vincula vultu
Oraque Carnificum flammas ensesque securesque
Impavidi ferrent, ipsam quo denique mortem!
Aspera laturum fidenti pectore Fortis
Vir fore se sperat, Ratio cum poscet, et idem
Impavido constans animo patiensque laborum est:
Obfirmatur enim in tolerandis tristibus, omni
Inque malo placida mente immotaque ferendo:
Atque pari perfert adversa secundaque vultu,
Recta firmus enim semper manet in ratione:
Nam magnae levitatis item est res ferre secundas,
Quaeque fluunt {faclie}, exultanter et immoderate.
Tum neque praeclaris capitur fulgoribus auri;
Angusti siquidem est animi longeque minuti
Divitias (adeo sibi Mens vilescat?) amare:
Est quoque Magnanimus; recti nil linquit, honores
Quod pariat pulchros; non propter at angitur illos,
Aestu non illis nimio suspirat habendis.
Tum quoque fac habeat; nihilo jactantior ibit
pagina 328
Propterea, et vulgo non sese attollet ab imo.
Quin et majori multo ratione vocabis
Magnanimum, Finem qui propter nobiliorem
Non famam et pulchros quantumvis quaerit honores,
Quaeque Hominum in pretio sunt, despicit omnia victor.
Cor magnum est igitur, quaerit quod Numen, et ipsum
Omne Bonum votis exardens omnibus optat.
Proptereaque, quod hoc minus est, haud aestimat hili.
Ille tibi triplici Virtutis robore tectum
Pectus habet circum, quem nec praevisa, nec ipsa
(Hoc opus hic labor est) nimirum inopina manenti
Concutiunt animo; magno Virtutis ab usu
Quandoquidem solidae tum mentis habere necesse est
Confirmatum habitum; ne protinus illa vacillet,
Saepe repentina si vis adversa procella
Ingruit, et subitis oppugnat concita plagis:
Cum se non liceat, velut in praevisa, coacto
Undique praesidio munire, animumque parare.
Non est praeterea Virtus, praeseferat ejus
Quantumvis speciem, et Virtutis imagine fallat,
Ipsi sponte sibi diram consciscere mortem.
Scilicet Insanis hoc saepe ignavia suadet.
Fortem tune putes, cui non tolerare potestas
Rerum et fortunae et jacturam denique honoris
Caeteraque; in sese quae fuerunt dira paventum
Dextram armare Hominum, vel letho ut talia vitent?
Propterea invictum ne rere fuisse Catonis
Illum atrocem animum; quin ipsum vicit eadem
Denique fortuna, qua vicerat omnia, Caesar:
Fecit enim, hostiles ne posset cernere vivus
Victoris vultus, de seque videre triumphos.
Dicere deberes magnum invictumque, superbum
Denique si scîsset cordis posuisse rigorem,
Atque immoto animo atque immoto cernere vultu,
pagina 329
Quod fors cumque ferat, nihil hostilique moveri
Fortunaque sua: nimirum hoc vivere Fortem est.
Praetrea Fortem non possis dicere, tantum
Quem levis interdum furiali injuria taeda
Exagitat, contra privato ut cernere bello
Sponte velit, maculam quovis ut sanguine demum
Hostilive suove sui detergat honoris?
Scilicet haec animis verae Virtutis egestas,
Ut famam dulcemque velint profundere vitam,
Aut alii eripere; offensae ne crimen inultum
(Insnire putes adeo nos posse?) supersit!
Denique si media Fortis ratione recedet,
Ut docui, aut praeceps violento Audacia motu
Gliscet in abruptum rapiens; gelidive Timoris
Concutiet mentem torpens natura paventem.
Virtuti oppositum est, Fortem quae reddit, utrumque
Hoc vitium; excessu nimirum Audacia magno
Tollitur hinc, humilique Timor pede claudicat illinc.
En tibi jam complet numerum, clauditque coronã
Ultima Virtutum, nimias quae temperat omnes
Corporis illecebras, praesertim rebus in illis,
Omnia quas pariter sectantur saecla ferarum;
Ut gula quas poscit, turpesque libidinis aestus.
Bellua propterea, qui non sibi temperat istis,
Dicitur, ejusdem quoniam e genere esse videtur
Naturae, pariter dum moribus utitur isdem.
Proinde cibis nimiis haec abstinet, ingluviemque
Atque avidos Virtus moderatur sobria potus;
Quandoquidem tantum Ratio concedit utrosque,
Corporis ut vires reparentur; at opprimit illas,
Ingerit immodicam madidus qui scilicet escam.
Casta quoque haec Virtus; quia re declinat ab omni,
Qua valeat turpis cor exagitare voluptas:
Ore Pudicitiam praefert; turbatur ad omne
pagina 330
Quandoquidem factum, quod posse inferre videtur
Dedecus ullum animo: motusque cupidinis omnes
Continet, et recta fraenans ratione coërcet.
Est etiam, ut tristes Mansueta haec molliat iras,
Ultorisque animi Clemens ut leniat aestus:
Ipsa sua ratione regit risusque jocosque;
Utitur his etenim, postquam gravioribus ipsis
Jam satis est factum studiis: ast esse facetum
Debet et ingenuum, quoniam vetat ipsa profusum,
Ludendi genus omne; facit quoque corporis omnes
Componi motus, et verba decentia poscit:
Munda sit ut vestis, pariter sit munda supellex,
Ipsa jubet, rebusque modum dat convenientem.
Propterea nulli species tam pulchra videtur
Virtuti; siquidem id, quod dicimus, ipsa Decorũ est.
Nam quaedam ipsius species ut amabilis extat
Corporis, inter se partes cum suaviter omnes
Una conveniunt nimirum, et proinde videntum
Delectant oculos quodam capiuntque lepore;
Sic lepor est quidam vitae morumque venustas;
Ordine quae constat factorum convenienti
Dictorumque modo; proin ipsa probetur, oportet.
Haec tibi multarum constat natura reperta
Virtutum; hic animi Mens collustrata renidet,
Pulchraque dote sua gemmas super astraque fulget:
Nam neque gemmarum nitor astrorumque nec ullus
Corporis ullius decor est, conferier illi
Ut valeat, pulchro Sapiens quam ditat honore
Virtutum. Felix, tanta qui dote coruscam
Munerat, atque opibus facit hic ditescere Mentem
Ast ubi crimen eam maculis suffuderit atris,
Atque hoc labe decus probrosa infecerit omne;
Non ita nocturnae coecus caliginis horror
Nubilaque astriferi denigrant lumen Olympi;
pagina 331
Non ita pulvereo gemmai perlita limo
Lux sordescit; uti culpa Mens obruta turpi
Jam vetere amisso corrumpitur atra decore;
Idque fit, a Summo cum nempe aversa recedit,
Inque creatarum infelix bona inania rerum
Vertitur, ex animoque illis conjungitur omni.
Scilicet hic Animae status est, media extet ut inter
Corpus et ipsa Deum, simul et jungatur utrique:
Alterutri si proinde libens accedat amore
Arctius amplexa; ex alia tum parte necesse est
Abscedat simul, atque infirma ea foedera reddat.
Quare corporeis quo sensibus illaqueatur
Plus, aut per sensus quae percipit, hoc magis ipso a
Rerum Auctore recedit, et obliviscitur ejus.
Quaenam est Naturae magis, omni et dissona legi,
Denique cum pulchro quae res magis ordine pugnat?
Nec porro paria esse queunt peccata videri;
Sed graviora aliis quaedam levioraque constant,
Ut magis a recta ratione minusque recedunt.
Propterea non est dicendum, quod leve furtum
Aut nucis aut vilis mensa de divite frusti
Exaequare queat gemmata atque aurea furta,
Templa domos urbes vi funditus expoliantum.
Atque ea diversa nimirum ab origine pendent
Errorum Mentis, sed quae non fallitur insons:
Quandoquidem perculsa bono quocumque Voluntas
Stare loco haud perfert, donec Mens parte revolvat
Scilicet ex omni rem, seseque indique vertat,
Impatiensque morae verum irrequietaque coeco
Impete corripitur praeceps, et praevenit ipsam,
Quae regat et doceat, Mentem; haec erroris origo.
Hoc genus est, ipsi bona cum praesentia longe
Praeferimus, sint falsa licet sint tenuia, rebus,
Quas procul a nobis avectas cernimus, atque
pagina 332
Sero venturis quas expectamus in annis.
Nam cum saepe bonum praesensque repente novumque,
Et quo perfacili subito ratione potiri
Possimus, Mentem flagranti ita concutit aestu,
Ut magnos cieat motus, turbetque cupitis,
Illa dari votis finem vult, proptereaque,
Quandoquidem praesente bono gaudere recepto
Sese posse putat, suaque illo vota replere,
Illi posthabitis haeret conjuncta futuris
Omnibus; haec longe quanquam potiora videntur.
Consimile est etiam modo quod delectat, et esse
Nunc sibi quod valde Mens utile fingit, amare et
Velle frui subito, nec, quae sint consequa, prorsus
Noscere; nimirum quanti vexare fluentes
Ex illo possint animum corpusque dolores;
Omnem qui dira superent gravitate bonorum
Laetitiam, vita queis Mens gavisa priore est.
Jamne vides, agitur quanto vesana furore
Mens hominum, dum saepe viis lassatur iniquis,
Queis graditur, vitae propter felicis amorem,
Qua putat in terris stulte se posse potiri?
Cum brevia haec adeo cum prorsus inania constent
Munera, uti nulla possint de parte beatos
Reddere; quin magno cumulent angore laborum:
Summaque propterea semperque manentia constant
Quae bona, pro! vitae contemnit stulta futurae:
Quin sibi deberi pravis facit improba factis
Cunctorum aeternas post ultima fata malorum
Aerumnas, miserae dira infortunia vitae.
Atque utinam usque foret praesens vis tanta perîcli,
Posse in perpetuum Bona summa amittier aevum
Scilicet, in barathrum cunctorum et posse malorum
Delabi, aeterno sepeliri denique luctu;
Haud mora, se recta properaret sistere sanus
pagina 333
Quisque via, atque illac firmo contendere gressu.
Corpora nam veluti quae longe avecta tuemur,
Sint ea quantumvis immania, non nisi parvam
Pertenuemque sui possunt formare figuram,
Ni magis accedas; ita Menti haud magna videri,
Quae constant aeterna, solent, disjuncta quod illa
Credimus: interdum sed si Mens illa revolvens
Ad sese velut adducat; tum sola profecto
Apparent aliis evanescentibus, ante
Quae nos cumque velut magna et praeclara movebant.
Mercator sapiens aequis rem lancibus omnem
Ponderat, et pretio bona quaelibet aestimat aequo,
Ut praeferre sciat majora minoribus usque
Lucra: quid? aeterno si constent pondere summa,
Ambigat haec levibus subito praeponere rerum
Momentis? Omni quivis,, licet, oscitet in re,
Oscitet in nummis et fama et honore parandis,
Quaeque alia inquirunt Homines ardenter amantque;
Rure vel urbe, mari terra, bellique domique
Oscitet; id cura peragat modo pervigil omni,
Quo sibi felicis post mortem munera vitae
Comparet: haud operae parcens ullive labori
Perstet in hoc omnis, contemnens caetera victor
Perstet et obduret: nec jam status unius horae,
Unius aut agitur, pernix qui transvolat, anni,
At status immoti, qui nunquam finiat, aevi.
FINIS
pagina 334

Appendix A ERRATA CORRIGE

Pag. XXV. lin. 11. seorsim, lege seorsum.

Pag. XXXI. lin. 32. nata, lege natae.

Pag. 105. ad vers. 115. lib. 3. extitetint, lege extiterint.

Pag. 167. ad vers. 170. lib. 4. dissundier, lege disfundier.

Pag. 208. ad vers. 1591. lib. 4. srigida, lege frigida.

Pag. 229. ad vers. 438. lib. 5. venae?, lege venae;

Pag. 281. ad vers. 128. lib. 6. (ut aequum est); , lege (ut aequum est)

Pag. 281. ad vers. 129. lib. 6. namque est). , lege namque est)

Pag. 305. ad vers. 945. lib. 6. fua, lege sua.

Pag. 320. ad vers. 1455. lib. 6. labor, , lege labor!

pagina 335
EXCUDEBANT ROMAE NICOLAUS ET MARCUS PALEARINI AD THEATRUM POMPEII ANNO M.D.CC.XLVIII. MENSE JANUARIO.
Notes
a
Rus prope Ragusium cum amoenitate, tum soli fertilitate praestans, et aucupio aptissimum.
2
R.P. Rogerius Boscovich Soc. Jesu Matheseos in Coll. Romano Professor.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica