Author: Marulić, Marko 1450-1524Editor: Branimir Glavičić2012-03-09
Divi Hieronymi de uiris illustribus librum nuper euoluenti mihi uenit in mentem illius ea in re studium pro uiribus emulari uelle. ut sicut ipse de ijs, qui sub euangelio erant, texuit historiam, ita et ego eorum qui in ueteris legis uoluminibus continentur gesta breuis succinctaque narratione subnecterem. Vtile ratus legentibus fore, si in his quoque proponantur tum uitia quę cauere oporteat, tum uirtutes quas deceat imitari. In istis autem recensendis apparebunt mira quędam dei opera, ut noscamus omnipotentem esse illum cui seruimus erga poenitentes quidem pium et misericordem dominum, in peruicaces autem et obduratos iustum uindicem atque ęquum prorsus utraque in parte remuneratorem. denique ut manifestum sit, hunc solum super omnia et amandum esse, quia bona bonis cęlestia largitur, et timendum quod iniquos atque impios poena punit ęterna. Igitur eodem domino fauente atque adiuuante, ab ipsius protoplasto, hoc est a primo humani generis parente initium capiamus.
Adam post quinque dierum opera die sexto de limo terrę et spiraculo uitę ad similitudinem Dei factus ponitur in paradiso uoluptatis, bonis gratuitis donatur, nomina rebus imponit. Eua de costa eius dormientis fuit formata. Serpentis fallacia decepti legem Dei pręuaricati sunt. Maledicitur primum serpenti, deinde mulieri, postremo Adę. Eiecti de paradiso, ne de ligno uitę comedant, passionibus subditi mortique addicti. Cherub ad paradisi custodiam constitutum. Et illi quidem genuerunt primo Cayn agricolam, deinde Abel, ouium pastorem. Qui, eo quod sacrificia sua gratiora essent, a fratre Cayn per inuidiam interficitur. Cayn {vero} tanti parricidii conscius de misericordia Dei desperauit hintrauitque in terra Edom. Ibi genuit Enoch, hic Iared, hic Mauiahel, hic Mathusahel, hic Lamech, qui primus duas accepit uxores, Adam et Sellam. Fit septuplum ultio de Cayn, de Lamech septuagies septies. Adam genuit tertium Seth. Seth autem genuit Enos. Adam uixit annos DCCCCXXX, Seth DCCCCXII, Enos DCCCCV, Caynan DCCCCX, pagina 26r Malahelel DCCCXCV, Iared DCCCCLXII, Enoch CCCLXV, et non apparuit, quia tulit eum Deus, Mathusalem DCCCCLXIX, Lamech DCCLXXVII et genuit Noe.
Noe, uir iustus, genuit Sem, Cham, et Iapheth. Iussu Dei diluuium parantis fabricauit arcam, cuius longitudo CCC cubitorum fuit, XL latitudo. Illo ingresso arcam cum uxore et liberis et nuribus et omnis generis animantibus inundantes aquę operuerunt terram, reliqua animalia suffocata sunt. Noe cum his, qui in arca erant, superfuit et ab eo instauratum est hominum pecudumque genus super terram. Aquę, quę montium iuga cubitis XV superauerant, centesima quinquagesima die resederunt. Hisque cędentibus arca ipsa tam diu incerta nauigatione uagata super montes Armenię sedit. Noe cum omni comitatu de arca egressus obtulit holocaustum. Pepigit autem cum illo Deus promisitque ei diluuium se ultra non inducturum. Post hęc Noe plantauit uineam. Inebriatus detectis iacuit uirilibus. Cham ridens retulit fratribus, et ipsi suis indumentis operuerunt pudenda patris. Qui cum euigilasset, maledixit Chanaan, filio Cham, benedixit autem Sem et Iapheth. Vixit annos DCCCCL.
Sem, Noe filius, genuit Arphaxat, hic Sale, hic Heber, hic Phalech, hic Rheu, hic Saruch, hic Nachor, hic Thare, hic Abram et Nachor et Aram. Aram genuit Loth. Vxor Abrahę fuit Sarai, uxor Nachor Melcha. Thare autem eduxit eos de Hur Caldeorum, et habitarunt in Aran. Thare uixit annos CCV.
Abram, Thare filius, benedicitur a Domino et eius iussu egressus de terra sua cum Loth nepote familiaque sua uenit usque in Sichem et Conuallem illustrem. Ibi posuit altare domino, alterum errexit in monte inter Bethel et Hai. Ingressus Aegyptum de Sarai uxore sororem suam esse dixit. Quę ob pulchritudinem sublata est in domum regis Aegypti. Rex diuinitus afflictus inuiolatam restituit Abrahę, uiro eius. Abram de Aegypto cum suis ascendit ad plagam australem. Auri argentique diues erat. Reuersus est ad montem, ubi posuerat altare. Illic rebus auctis rixaque inter Abraę et Loth pastores orta diuisi sunt. Loth circa Iordanem sibi regionem elegit habitauitque Sodomis, Abram autem consedit in terra Chanaan. Pollicitus est ei Dominus daturum se terram omnem pagina 27r multiplicaturumque semen eius. III.Abram deinde uenit secus uallem Mambre, quę est in Hebron. Bello inter reges orto Senair, Ponthi Elamitarumque gentium et reges Sodomorum, Gomorę, Adamę, Seboim, Segor concursum est in Valle siluestri, quę nunc dicitur Mare salis. Fusis Sodomitis nuncioque accepto Abram cum CCCXVIII uernaculis egressus de ualle Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur, Loth captum et substantiam eius recuperat. Accepta benedictione a sacerdote Melchisedech, decimas omnium, quę acquisierat, offert. Regi deinde Sodomorum captiuos tantum petenti largitus est et substantiam, nihil sibi reseruans pręter uictorię laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a Domino promittitur semen stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum seruitus. Per uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem. Pollicetur ei Dominus terrę possesionem a Nilo usque ad Euphratem. Ipsa autem Sarai, cum sterilis esset, persuadet uiro, ut ex ancilla Aegyptia Agar sobolem suscipiat. Ea uero grauida facta exprobrauit Sarai, dominę suę, ignominiam sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta fugit. Ab angelo admonita reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo.
Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur,Abraham uictor. Loth captum et substantiam eius recuperat. Accepta benedictione a sacerdote [Melchisedech], decimas omnium, quę acquisieratDecima., offert. Regi deinde Sodomorum captiuos tantum petenti largitus est et substantiam, nihil sibi reseruans pręter uictorię laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a Domino promittitur semen stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum seruitus. Per uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem. Pollicetur ei Dominus terre possessionem a Nilo usque ad Euphratem.
Ipsa autem Sarai, cum sterilis esset, persuadet uiro, ut ex pagina 3v ancilla Aegyptia Agar sobolem pagina 27v suscipiat. Ea vero grauida facta exprobrauit Sarai, dominę sue, ignominiam sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta fugit. Ab angelo admonita reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo. Porro, cum Abram Deo loquente pronus cecidisset in faciem, ait ei Dominus: ‘Deinceps uocaberis Abraham, quia pater multarum gentium.’ In signum promissi huius accipit Abraham circumcisionem. Sarai quoque, post hęc dicta Sara, peperit filium Isaac. Benedicitur Hismaheli et ipsi Isaac dieque illo Abraham cum suis est circumcisus. Haud multo post apparuit ei Dominus in ualle Mambre.Deus trinus et unus. Tres uidit et unum adorauit. Sarra, cum audiret, quod filium esset paritura, risit post ostium tabernaculi quasi incredula. Iam enim et uir et ipsa senuerant. A Domino repręhensa risisse se negauit. Abraham per angelum admonitus de futura Sodomorum euersione et Gomorreorum: ‘Ne perdas,’ inquit, ‘Domine, justum simul cum impio! ’Respondit Dominus, si decem ibi inuenirentur justi, quod parceret ciuitati. Abraham abiit et peregrinatus est Gerraris. Dixit Saram sibi esse sororem, et rex Gerrarę Abimelech eam sibi uendicauit. Mox ab angelo monitus intactam pagina 28r restituit uiro. Orante AbrahaIIII. uxor regis et ancillę pepererunt ei, cum sterilitate damnatę fuissent ob Sarram ablatam. Isaac octauo, quo natus erat, die circumcisus est. Abraham in gratiam Sarrę Agar ancillam cum filio eius eiecit. Abraham cum Abimelech et Phicol foedus percussit pacis. Locus uocatus Bersabe, et ibidem puteus iuramenti, quibus in locis diu habitauit Abraham. Vt Deo obediret, immolare uoluit filium suum unigenitum Isaac. Inhibitus a Domino mactat arietem. Locum appellat Dominus uidet. Benedicitur a Domino, et in Bersabe reuertitur. Sarra, cum uixisset annos CXXVII, uita decessit in ciuitate Arbee. Veniens Abraham luxit illam. Filii Heth rogati sepulturę ius ei cęssere. Ille uero, cum emere uellet Speluncam duplicem ab Ephron, filio Seor, gratis oblatam noluit accipere nisi solutis CCCC siclis argenti. Ibi sepelit Sarram idque filii Heth ratum habuere. Amissa Sarra Ceturam accepit uxorem, de qua genuit filios, quos a filio Isaac separauit. Vixit annos CLXXV et ipse in spelunca, quam emerat, sepultus quieuit.
pagina 28vLOTH, filius Aram, nepos Abrahę, Sodomę duos angelos suscepit hospitio. A quibus uiolentiam Sodomitarum auertere uolens duas filias uirgines stuprandas offerebat. Illi uero, dum magis hospites expeterent, a Deo puniti sunt cęcitate. Loth inde cum uxore eductus monetur, ut in monte se saluet, sed ipse exorauit, ut maneret in Segor. Cui ciuitati propter eum Deus pepercit. Super Sodomam autem et Gomorram sulphurem et ignem pluit easque funditus euertit. Vxor Loth contra angelicum mandatum post tergum respiciens uersa est in statuam salis. Loth cum filiabus suis de Segor ascendit montem mansitque in spelunca. Filię cum illo ebrio concubuerunt. Maior peperit ei Moab, a qua Moabitę, minor Ammon, a quo Ammonitę. Nihil ultra relatum comperio de Loth.
HISMAHEL, Abrahę de Agar ancilla filius, ab ipso Abraham Sarra uxore suadente eiectus est una cum matre. Agar ergo cum filio exturbata sitiens atque esuriens per solitudinem errabat. Posito puero sub arbore recessit, ne expirantem uideret. Mox angeli indicio intuita puteum repleuit utrem aqua et reuersa filium, quem reliquerat, refocillauit potu. Qui cum adoleuisset, factus est sagittarius. pagina 29r Patrem Abraham sepeliuit fratre IsaacV. adiuuante. Vixit annos CXXXVII.
ISAAC, {Abrahe} filius, duxit uxorem Rebecham, Bathuelis filiam, filii Melchę, uxoris Nachor, fratris Abrahę. Abiit enim seruus senior Abrahę in Messopotamiam ad urbem Nachor quęsitum uxorem Isaac. Rebecha autem hauriens aquam ad puteum extra ciuitatem dedit ei camellisque eius potum, et ipse non ingratus donauit eam inauribus aureis et armillis. Frater Rebechę Laban suscepit eum hospitio cum camellis. Is uero non ante quicquam ibi gustaturum se dixit quam Rebecham pro Isaac impetrasset. Accepta uxore Isaac consolatus est de obitu matris Sarrę. Prędicitur Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus esset. Gemellos peperit, Esau et Iacob. Esau tamen prior egressus est. Iacob matri, Esau patri charior erat. Esau cognominatus est Edom. Iacob ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in Gerrara. Et cum in Aegyptum proficisci uellet, angeli promissis inhibetur. De Rebecha dixit: ‘Soror mea est. ’ Arguitur simulationis. Fecit sementem, et centuplum pagina 29v collegit. Fit diues. Palestini inuidentes puteos obstruxerunt. Ille alios fodit ad torrentem Gerrarę. Pastoribus iurgia inter se conserentibus puteum alterum uocauit Calumniam, alterum Inimicicias. Tertium fodiens, quia nemo obstitit, appellauit Latitudo. Ascendit in Bersabee. A Domino benedicitur. Serui eius puteum foderunt, cui nomen indiderunt Abundantia. Urbem uero uocauerunt Bersaben. Senuit Isaac, et Rebechę dolis decęptus benedixit filio suo Iacob. Conquestus Esau pręreptam sibi benedictionem in animo habuit post obitum patris fratrem interficere. Hanc ob rem Rebecha misit eum ad Laban, fratrem suum, in Aram. Mox ad uirum Isaac conuersa uereri se ait, ne Iacob uxorem accipiat de filiabus Heth. Pater ergo reuocatum misit in Messopotamiam. Ipse uita defunctus est in ciuitate Mambre, hęc est Ebron. Isaac cum uixisset annos CLXXX, Esau et Iacob, filii, eum sepulturę mandarunt.
IACOB ab Isaac patre benedictus et a Deo dilectus mittitur in Messopotamiam ad Bathuelem, Rebechę patrem, ut de filiabus Laban, auunculi, ducat uxorem. Pergens Aram, cum in uia obdormisset, uidit scalam usque in cęlum pagina 30 extensam, angelos quoqueVI. ascendentes et descendentes. Cui {scale} Dominus innixus promittit ei se daturum terram illam, in qua dormiebat, regnumque eius per orbem propagandum prędixit. Iacob a somno excitus locique religione commotus: ‘Quam terribilis, ’inquit, ‘locus iste! ’ Tulit lapidem, quem capiti supposuerat, oleoque superfuso errexit in titulum. Vocauit urbem Bethel, quę prius Luza. Cunctorum, quę sibi Deus daturus esset, decimasDecimę. uouit. Profectus ad plagam orientalem Rachelem obuiam cum patris ouibus uenientem osculo excępit. Laban, Rachelis pater, eum amplexatus domum perduxit. Factis sponsionibus Iacob pro Rachele sibi promissa seruiuit annos septem, et data est ei Lya lippa, Rachelis soror. Alios ergo septem annos, ut Rachelem acciperet, seruiuit. Dominus conclusit Rachelis uentrem. Lya uero peperit ei Ruben, Symeon, Leui et Iudam desiitque parere. Rachel autem loco sui supposuit uiro Balam, famulam suam, quę peperit ei Dan et Neptalim. Lya quoque, cum generare cessasset, tradidit pro se Zelpham ancillam, de qua ille genuit Gad et Asser. Ruben repertas in agro mandragoras obtulit Lyę matri. Has illa prębuit pagina 6vRacheli pro concubitu cum Iacob, et enixa est quintum filium Isachar, sextum Zabulon et filiam Dinam. Rachel deinde a Domino exaudita peperit Ioseph. Post hęc Iacob, cum in patriam redire pararet, a Laban accepit partem gregis uelleris uarii, ne discederet, seruiuitque ei annis sex. Hinc quidem ualde ditatus est pecudum foetu, camellis, asinis, seruis, ancillis. Porro, ut inuidiam uitaret filiorum Laban, a Domino monitus inde recessit. Amne transmisso pergebat ad montem Galaad, quando Laban inimico animo eum persecutus affuit, sed somnio territus ab iniuria temperauit. Idola tamen requisiuit a Rachele clam ablata. Quibus illa insidens uoti expertem dimisit. Tunc ille et Iacob amicicię foedus inierunt errexitque Iacob lapidem in titulum. Super congestos lapides conuiuati sunt. Eos appellarunt Aceruum testimonii, quod est Galaad. Et Laban quidem reuersus est de nocte consurgens, Iacob autem ibidem mansit. Inde proficiscens occurrit angelis Dei uocauitque locum Manaim, hoc est Castra. Ad placandum fratrem suum Esau {premittit} nuncios, offert munera, subiicit se dicens: ‘Hęc dat Esau domino seruus eius Jacob. ’ Surgens transit uadum Iaboch. Vir cum eo pagina 31r luctatus est usque mane et benedicens ei: ‘Non Jacob, ’inquit,VII. ‘sed Israhel uocaberis. ’ Iacob locum uocauit Phanuel dicens: ‘Vidi Dominum facie ad faciem. ’ Claudicauit, quia luctator neruum femoris eius contigerat. Atque ideo non edunt neruum filii Israhel usque in pręsentem diem. Obuium sibi Esau septies adorauit usque ad terram pronus, et ille tanta hominis mansuetudine superatus amice amplexus est illum. Esau reuertitur in Seyr, Iacob autem uenit in Sochot. Ibi fixis tentoriis appellauit locum Sochot, id est Tabernacula. Inde transit in Salem, Sichimorum oppidum in terra Chanaan. Hanc proxime habitauit. Empto agro errexit altare inuocauitque fortissimum Deum Israhel. Dina rapta Ibi Dina, Lyę filia, rapta est a Sichem, filio Emor Euei, principe terrę illius. Mox cum patre uenit ad Iacob et petiit eam sibi uxorem. Acceperunt circumcisionem et mutuis coniuncti sunt connubiis. Die uero tertio filii Iacob Symeon et Leui, Dinę fratres, cum armis in urbem irruerunt occisisque uiris et pręda facta, mulieribus uero ac pueris in captiuitatem abactis Dinaque errepta abiere. Iacob diuinitus monitus abiecit deos alienos. Inaures eorum infodit post Sichem pagina 7v sub terebinto. Deinde ascendit Luzam in terra Chanaan, cognomento Bethel. Aedificat altare, locum appellat Domum Dei. Deus enim ibi fratrem fugienti apparuit. Illic Debbora, Rebechę nutrix, mortua sepelitur sub quercu. Arbor dicta Quercus fletus. Iterum apparens Dominus benedixit ei. Cum uenissent in terra Effrata, Rachel extincta est pariendo. Nomen filio inditum Benoni, id est Fiius doloris mei. Pater ipsum uocauit Beniamin, id est Filium dexterę. Illam autem sepeliuit in uia, quę ducit Bethlem. Fixit tabernaculum trans Turrem gregis. Ruben filius rem habuit cum concubina eius Bala neque id latuit illum. Venit ad patrem Isaac in Mambre, hęc est Ebron. Ibi eum ipse et Esau sepelierunt. Fame plebem affligente misit decem ex filiis in Aegyptum ad comparanda frumenta. Deinde ipse quoque cum reliqua familia profectus in Aegyptum consedit in Gessen. Cęssit ei pharao rex possessionem optimo in loco Ramesses. Ibi generatione multiplicatus permansit annos XVII. Inuisit eum filius Ioseph {egrotantem}. Ille duobus eius filiis benedixit, Effraim et Manasse, minoremque primogenito maiorem fore dixit. Tunc ad Ioseph conuersus: ‘Do tibi, ’inquit, ‘partem unam extra sortem, quam armis uendicaui pagina 31r de ditione Amorrei.’ VIII. Post hęc morte imminente de filiis suis prophetauit: ‘Ruben, ’ait, ‘non crescas, quia ascendisti cubile patris tui. Symeon et Leui, uasa iniquitatis. Juda, adorabunt te filii patris tui. Non auferetur sceptrum de Juda nec dux de femore eius, donec ueniat qui mittendus est, ’et reliqua de Christo tunc futuro. ‘Zabulon, ’inquit, ‘habitabit in littore maris. Isachar, asinus fortis. Dan iudicabit populum suum. Fiat Dan coluber in uia. Gad accinctus pręliabitur. Asser, pinguis panis eius. Neptalin, ceruus emissus. Joseph accrescens et decorus, ’benedixitque ei. ‘Benjamin, lupus rapax, mane comedet prędam et uespere diuidet spolia. ’ Hi duodecim capita duodecim tribuum. Idem mandauit, ut in Spelunca duplici sepeliatur. Sepeliuit eum Ioseph. Locus uocatus Planctus Aegypti. Vixit annos CXLVII.
ESAV, Abrahę filius primogenitus, sua primogenita uendidit (ut diximus) fratri Iacob, a quo benedictionem patris Isaac sibi subreptam {egerrime} tulit, ita ut de illo interficiendo cogitaret. Fecissetque indignationi suę satis, nisi eius benignitate ac blanditiis placatus animi {egritudinem} pagina 8v remisisset. Idem accepit uxores de filiabus Chanaan. Ex Ada natus est ei Eliphaz, e Basemath Rahuel, ex Olibama Iehus, Iehedon et Chore. Discedens a fratre Iacob habitauit in monte Seyr. Ipse est Edom. Hinc Idumei. Nihil pręterea de illo memorat Scriptura.
IOSEPH, de Rachel filius Iacob, fratres suos criminis pessimi apud patrem accusauit. Fratribus odio erat, quod magis a patre diligeretur. Somnium uidit, manipulos fratrum adorantes manipulum suum; iterum solem et lunam et stellas XI adorantes se. Missus a patre de ualle Ebron uenit in Sichem. Fratres adiit pascentes in Dothaim. Dum deliberant eum interficere, ne id agerent, Ruben intercessit. In cisternam ueterem illum deturbarunt, ut saltem fame periret. Mox Iuda hortante extractum Madianitis negociatoribus inde transeuntibus uendidere XX argenteis. Tunicam autem eius in sanguine {hedi} intinctam obtulerunt patri a fera deuoratum mentientes. Madianitę secum abductum uendunt Phutifaro eunucho, militię pharaonis magistro. Ioseph igitur, cum domini sui domum gubernaret, ab uxore eius adamatus manuque pręhensus relicto effugit {palio}. Ab eadem tentati adulterii insimulatus mittitur in carcerem. pagina 33r Prępositus carceris uinctis illum pręesse iussit.VIIII. Contigit autem, ut duo, qui illic erant, pincerna et pistor regis, dormiendo somniassent. Pincerna uitem uidit cum trina uuas ferente propagine seque expressum inde in calice uinum regi obtulisse. Id Ioseph interprętatus post triduum liberandum dixit obsecrans, ut tunc meminisset sui apud regem. Pistori uero uisum fuit, quod tria canistra farinę in capite gestaret, quam aues aduolantes certatim consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et in patibulo suspensum ab auibus lacerandum. Pincerna liberatur, sed prę lętitia oblitus est interpretis sui. Veruntamen cum pharao uidisset per quietem boues de fluuio ascendentes, septem crassas et septem macras atque ab his illas deuorari, alias etiam conspicatus esset in culmo uno septem spicas plenas et septem tenues moxque illarum pulchritudinem in harum transisse exilitatem, suggessit ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit, ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum pagina 9v saluatorem mundi appellauit. Despondit ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc Ioseph erat annorum XXX. Nati sunt ei liberi Manasses et Ephraim. Transactis ubertatis annis fameque succedente distribuebat Aegyptiis frumenta pro pecunia. Per illud tempus Iacob decem filios suos frumentatum misit in Aegyptum. Beniamin apud se manere iussit. Cum uenissent, cognouit eos Ioseph ipse ab illis incognitus. Dissimulans, qui esset, objicit eis, quod loca exploratum aduenerint et captos mittit in carcerem non inde exituros, donec fratrem, quem reliquum esse dixerant, uenire facerent. Deinde, ut hoc pręstarent, abire dimissi Symeone obside relicto. Oneratis ergo iumentis frumento recessere. Pecuniam, quam pro eo soluerant, in saccis comperiunt. Rem patri indicant et Beniamin secum ad regem deducendum postulant. Flebat Iacob et nolebat eum a se dimittere. Cęterum fame inualescente compulsus est iterum eos mittere una cum Beniamin et muneribus resinę, mellis, storacis, stactes, terebinti pagina 34r et amigdalarum ac pro comparando frumentoX. duplam pecuniam, ratus errore factum, ut illa superior in saccis relicta esset. Ioseph omnes domi exceptos perquam laute aluit. De pecunia reperta fecit gratiam. De epulis, quę ante singulos ponebantur, quincuplum positum est ante Beniamin. Erat enim frater Ioseph uterinus. Bibentes inebriati sunt. Ille interim impleri saccos frumento iubet et in his ęs pro eo solutum includi, insuper in sacco Beniamin cyphum suum argenteum. Cum abiissent, misit post illos dispensatorem, qui cypho in sacco Beniamin inuento furti coargutum reduxit ad Ioseph pro seruo. Tunc et reliqui reuersi sunt. Quorum Iudas ad genua Ioseph prouolutus rogauit, ut uicaria seruitute fratrem sibi redemptum iri concederet, ne forte pater ipse, cui saluum Beniamin reducturum se promiserat, nimio dolore deficeret. Ioseph tandem fratribus se manifestum fecit. Iniuriam ab his olim acceptam remisit. Iussit, ut simul cum patre sese in Aegyptum transferant quam primum, quod adhuc quinque anni famis restarent. Dimisit eos cum plaustris, asinis et stolis. Exinde Iacob pagina 10vmoerorem in lętitiam conuertit. ‘Vadam’inquit, ‘et uidebo filium meum Ioseph, antequam moriar. ’ Aduentanti patri occurrit Ioseph in Iessen amplexatusque est eum. Eidem concessit rex pharao terram Iessen et possessionem Ramesses. Ioseph Aegyptiis iam pecunia uacuis pro pecore commutabat frumentum. Deficiente pecore accepit possessiones, ita ut cuncta subiiceret regi pręter terram sacerdotum. Distribuit fundos ad sementem faciendam quinta parte prouentus debita regi. Ea possessionum conditio deinceps seruata. Joseph patrem defunctum fleuit, aromatibus conditum sepeliuit. Ipse autem uixit annos CX. Sepultus in Aegypto et postea, sicut mandauerat, ad Terram promissionis a Moyse translatus.
IVDAS, filius Jacob, Sue Chananei filiam duxit uxorem. Quę peperit ei Her et Onan et Sela. Her coniugem accepit Tamar. Peccauit Domino, et occisus est. Onan patris iussu, ut sobolem fratri suo mortuo suscitaret, iungitur cum Thamar, ueruntamen ne illa conciperet, proiiciebat semen in terram. Ob hoc flagitium et ipse de cęlo ictus periit. Thamar autem in patris reuersa est domum. pagina 35v Porro Iudas mortua Sue coniugeXI. abiit ad ouium tonsores. Thamar autem sub meretricio latens habitu pacta est cum illo concubitum pro hedo. Arabonem accepit. Discessit grauida, fornicationis accusatur coram Iuda. Iubetur comburi, sed prolatis in medium, quę ab eo acceperat, donis liberatur dicente Juda: ‘Iustior me est, quia non tradiderim eam filio meo Selę’. Gemelli Illa igitur gemellos peperit: Phares, qui prior est natus, et Zaram, qui prior uisus est manum protulisse. A Juda ultra non fuit cognita. De illo pater prophetauit: ‘Iuda, ’inquit, ‘adorabunt te filii patris tui’... et reliqua, ut supra est dictum.
MOYSES, de domo Leui, infantulus a matre secundum flumen exponitur. Pręceperat enim pharao pueros Hebreos, mox ut nati essent, interfici. Filia regis inuentum adoptauit eumque Moysen nuncupauit, hoc est Assumptum de aqua. Qui adultus Aegyptium Hebreos percutientem interemit absconditque in sabulo. Metuens tamen fugit in terram Madian. Sacerdotis Raguel filias a uiolentia pastorum tutatus est. Eiusdem filiam Sophoram duxit uxorem, de qua natus est ei Gersan et Eliezer. Moritur rex Aegypti, et ad filios pagina 11v Israhel uociferantes respexit Deus, quos rex iste multo labore exercitos diu afflixerat. Moyses oues Ietro, soceri sui, pascebat, quando apparuit ei Dominus in flamma rubi in monte Dei Oreb. Rubus ardebat, et non comburebatur. Iussus est soluere calciamentum. Abscondit faciem non ausus aduersus Deum aspicere. Iubetur adire pharaonem (sic Aegyptii reges suos uocabant) ut peteret dimitti populum Israhel de Aegypto inducendum in terram lacte ac melle manantem. Pręcepitque Deus, cum dimissi fuerint, ne abeant uacui. Dedit autem Moysi ad fidem faciendam signa facere. Hinc ille uirgam uertit in serpentem, manum perfudit lepra et sanauit, aquam mutauit in sanguinem. Iussus est cum fratre Aaron loqui ad populum. Loquente Aaron et Moyse signa faciente populus pręstitit eis fidem et pronus adorauit Deum. Pharao iratus magis eos flagellauit. Ad colligendas paleas missos lateresque fingendos, cum imperata perficere nequiuissent, {flagelis} cędi iussit. Porro Moysi pro illis solicito promisit Deus ipsorum liberationem. ‘Constitui te, ’inquit, ‘deum pharaonis et Aaron erit propheta tuus. Tu loqueris ei et ipse ilud referet pharaoni. Ego autem indurabo cor regis, et non audiet uos. ’ Erat Moyses annorum LXXX, Aaron LXXXIII. Aaron coram pharaone uirgam in colubrum conuertit. Hoc idem egerunt malefici regis; uirga tamen Aaron eorum uirgas deuorauit. Aarone fluuium uirga percutiente aqua uersa est in sanguinem, et pisces mortui. Itidem fecerunt incantatores. Durauit sanguis dies VII. Pharao induratus populum non dimisit. Aaron super Aegyptum induxit ranas, quę omnes mortuę sunt Moyse Deum depręcante. Aarone autem percutiente puluerem uirga facti cyniphes homines iumentaque infestabant. Malefici, cum hoc efficere nequiuissent, dixerunt: ‘Digitus Dei est hic. ’ In domum regis et super Aegyptum Dominus misit muscas, pręter terram Iessen, ubi populus Israhel erat. Volebat rex, ut coram se sacrificarent. Moyses uero detrectauit, ne immolando ea, quę Aegyptii adorant, animos eorum magis irritarent. Petiit ergo trium dierum in solitudinen secessum. Promisit rex id se permissurum, et orante Moyse Dominus depulit nuscas. Sed pharao promissis non stetit. Mortuaque sunt Aegyptiorum animalia saluis gregibus populi Israhel. Aarone et Moyse cinerem spargentibus orta ulcera homines pagina 12v et iumenta et maleficos ipsos dolore affecerunt. Moyse uirgam in cęlum extendente grando mixta igni cuncta in agro uastauit pręter terram Iessen. Triticum et far, quia serotina erant, non sunt lęsa. Supplicante Moyse cęssauit grando. Pharao tamen populum pedem efferre prohibuit. Extendit uirgam Moyses, et uenit locusta consumpsitque quicquid grandini reliquum fuerat. Rursum illo orante Deus locustas in mare demersit. Pharao tamen in duritia sui cordis perseuerauit. Sed cum Moyses manus in cęlum extendisset, exortę tenebrę horribiles triduum durauerunt. In loco autem filiorum Israhel lux erat. Pharaoni eos dimittere absque armentis uolenti Moyses non assensit. Ille indignatus ei post hęc accessum ad se interdixit. Moysi uero Dominus pręcepit, ut a uicinis et amicis accepta mutuo supellectile discederent. Et: ‘Adhuc, ’inquit, ‘una plaga tangam pharaonem, et dimittet uos. ’ Igitur onne primogenitum morte sublatum est, dimisitque populum pharao. Illi autem mutuatis uasis ac uestibus abierunt de Ramesse in Sochot, uirorum sexcenta ferme milia, pręter famulos ac mulieres. Habitauerant in Aegypto annos CCCCXXX. Noctu inde educti sunt. Ea nox ipsis obseruabilis fuit. Phase appellata, id est Transitus. Ex eo primogenita Deo sanctificata. Dominus populum Moyse duce per uiam deserti secus Mare rubrum circumduxit. Profecti de Sochot castrametati sunt in Ethan. Pręcessit eos Deus in columna nubis per diem, per noctem in columna ignis. Reuersi castra fixerunt e regione Phiairoth inter Magdalum et mare contra Belsephon. Pharaone persequente per medium mare diuisis aquis iter fecerunt, Aegyptios eodem ingressos operuit mare. Populus timuit Dominum. Moyses gratias egit Deo; eidem laudes dixerunt Maria prophetissa, soror Aaronis, mulieresque cęterę cum tympanis et choris. De Mari rubro uenerunt in desertum Sur. Ibi defectu aquę laboratum est. Venerunt in Marath. Hic erat quidem aqua, sed amara. Sitientes murmurauerunt. Moyses misso ligno amaritudinem aquę uertit in dulcorem. Profecti in Helim consedere iuxta aquas. Venerunt in desertum Syn inter Helim et Synai. Illic esurientes musitarunt. Vesperi coturnix castra operuit. Mane collegerunt manna per circuitum castrorum ad mensuram gonor. Reseruatum usque mane, quod Moyses, ne facerent, pręceperat, uermibus scaturiuit. Die sexto singuli duplam mensuram collegere. pagina 3v Septimus enim quiete sanctificatus erat, et quod pro illo die seruatum est, mansit incorruptum. Erat autem man quasi semen coriandri, album, mellei saporis. Aaron in uase collectum posuit in tabernaculo ad memoriam posterorum. Quadraginta annis hoc cibo usi sunt. De Syn uenerunt in Raphidin. Iterum murmurarunt ob aquę penuriam. Moyses percussit uirga petram Oreb, et fluxerunt aquę. Nomen loco inditum Tentatio. Cum Amalechitis ibi pugnatum est Iosue duce. Oratio Moyse manibus elatis orante uincebant Israhelitę, demissis succumbebant. Sustinere coeperunt Aaron et Hur manus eius atque ita uictoria potiti sunt, dicente Domino: ‘Delebo memoriam Amalech sub cęlo. ’ Iethro et Sophorę cum liberis aduentantibus obuiam processit Moyses mutuoque se salutarunt. Moyses populum iudicabat, sed Ietri consilio diuisit onus, ut maiores causas ipse cognosceret, minores autem tribuni, centuriones, quinquagenarii, decani deciderent. Ietro in regionem suam reuertitur, illi uenerunt in solitudinem Synai. Ibi Moyses ascendit in montem ad Dominum. Descendens populum sanctificat. Lauarunt uestimenta sua paratique in die tertio loquentem audire Dominum uxoribus abstinuerunt. Die tertio coepere tonitrua audiri, micare fulgura ceteraque tetra fieri. Populus ad radices montis substitit. Mons fumabat. Mandat Dominus, ut Moyses et Aaron ascendant, reliqui maneant, ne moriantur. Dat pręterea pręcepta populo, quę decalogo continentur. Populus territus retro cęssit et ad Moysen: ‘Loquere, ’inquiunt, ‘nobis tu, non Dominus, ne forte moriamur. ’ Dominus autem datis pręceptis, quę obseruent, Moysi pollicetur se subiecturum eis Eueum, Cananeum et Etheum posuitque terminos a Mari rubro ad Palestinam et a deserto ad flumen. Scripsit Moyses Domini sermones, posuit altare, duodecim tribuum XII titulos erexit. Obtulerunt holocausta XII uitulos. Moyses Volumen foederis coram legit; illi omnes assensi sunt. Deinde Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta seniores Israhel, cum in montem ascendissent, uiderunt Deum Israhel: sub pedibus eius, quasi opus lapidis saphirini et ueluti cęlum, quando serenat. Ascendit Moyses montem fuitque ibi XL diebus et totidem noctibus. Dominus mandat fieri sanctuarium uasaque, quę talentum auri appenderentur, item alia ad cultum spectantia diuinum. pagina 114v Aaron cum filiis iubetur fungi sacerdotio, facere sibi uestes ad gloriam et decorem, in quibus ministrent Domino. Talium autem operum fabri fuere Beseleel, Huri filius, et Ooliab, filius Achisamech. Moysi in monte datę sunt duę Tabulę testimonii lapideę digito Dei scriptę. Interim Aaron populo compellente uitulum de mulierum inauribus conflauit ab iisdem adorandum. Moyses ergo iubetur descendere. Dominum iratum pręcibus placat. Descendens uiso uitulo Tabulas ad radicem montis confringit, deinde uitulum conterot et: ‘Siquis est Domini, ’inquit, ‘iungatur mihi! ’ Congregati sunt ad eum filii Leui, qui eius iussu die illo interfecerunt uigintitria fere milia honinum. Benedixit eis et reuersus Deum obsecrauit: ‘Aut dimitte eis, ’inquit, ‘aut dele me de Libro! ’ Respondit: ‘Qui peccauerit, delebo eum, tu autem uade! ’ Igitur percussit populum pro reatu uituli. Ad Moysen uero: ‘Ascende, ’inquit, ‘in terram, quam patribus promisi. Ego non ascendam tecum, quia populus durę ceruicis es, ne forte disperdam te in uia. ’ Hoc audito populus fleuit. Ingrediente Moyse tabernaculum columna nubis descendebat et ad ostium stabat. Loquebatur Dominus Moysi facie ad faciem. Iosue non recedebat de tabernaculo. Moyses petiit ostendi sibi faciem Domini, qui respondit: ‘Ostendam omne bonum tibi et miserebor cui uoluero et clemens ero in quem mihi libuerit. Non poteris autem uidere faciem meam. Non enim uidebit me homo et uiuet. Stabis super petram et uidebis posteriora mea, faciem non uidebis. ’ Excisis Moyses duabus tabulis instar priorum de nocte ascendit montem. Inuocauit nomen Domini, accepit pręcepta et in tabulis conscripsit. Apparuit facies eius cornuta. Posito super facie uelamine locutus est ad populum. Illo iubente perfectum est tabernaculum et sanctuarium et reliqua. Labrum posuit inter tabernaculum et altare implens aqua, in quo ipse et Aaron manus pedesque lauarent cum filiis suis, quoties ingrederentur tectum foederis et ad altare accederent. Operuit nubes tabernaculum et gloria Domini impleuit illud. Nec poterat Moyses ingredi tectum. Nubes per diem incubabat tabernaculo et ignis per noctem.
Moysi de tabernaculo loquens disponit Dominus de sacrificiis faciendis et oblationibus et primitiis et pagina 15v uictimis et hostiis et aliis [huiusmodi]. Ipse Moyses deinde Domino iubente congregauit coetum ad ostium tabernaculi obtulitque Aaronem et filios eius. Lauit illos pontificalibusque indutos unxit et consecrauit, sicut pręceperat Dominus. Die septimo peracta est consecratio. Die autem octauo dixit Moyses ad Aaronem: ‘Iube populum offerre sacrificium, hodie Dominus apparebit eis. ’ Consummato sacrificio Leuitę populo benedixerunt, et apparuit gloria Domini. Ignis inde egressus holocaustum adipesque deuorauit super altare. Turbę in faciem ruentes laudauerunt {Dominium}. Nadab et Abiu, Aaronis filios, quia thuribulis ignem imposuerunt alienum, ignis a Domino prosiliens peremit. Moyses pręcipit Aaroni et filiis eius, capita ne nudent, uestimenta ne scindant, ne forte moriantur, ad plangendum ne egrediantur de tabernaculo, eo quod oleum unctionis esset super illos. Moysi pręterea Dominus dat leges de mundis animalibus et immundis, de muliere pariente, de generibus leprę, de mundatis ab ea, de uiro patiente seminis fluxum, de muliere sanguine fluente, ne Aaron sancta sanctorum ingrediatur quotidie et huiusmodi aliis; pręterea de matrimonio, de messe et uindemia, de dolo malo aliisque multis; deinde de sabbati obseruatione et ut blasfemans nomen Domini lapidetur, de possessionibus uendundis uel emundis, de uotis soluendis, de decimis offerendis. Pręcepta seruantibus cuncta prospera pollicetur Dominus, contraria minatur non seruantibus.
Moyses Domino iubente censum agit populi. Numero compręhendit familias tribuum singularum pręter tribum Leui, quam postea censuit. Accipit legem de consecrandis et quomodo illi benedicere debeant filiis Israhel. Ingressus tabernaculum captabat responsum, quando audiuit uocem loquentis de propiciatorio, quod erat super arcam inter duo Cherub. Fecerunt Phase in monte Synai. Dominus ad Moysen: ‘Tubis duabus argenteis, ’inquit, ‘conuocabis principes et mouebis castra. ’ Profecti de deserto Synai peruenerunt in solitudinem Pharan. Pręcedebat arca, quę cum eleuaretur, dicebat Moyses: ‘Surge, Domine, et dissipentur inimici tui et fugiant, qui oderunt te, a facie tua! ’ Cum autem deponeretur, subdebat: ‘Reuertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israhel! ’ Extremam castrorum partem ignis absumpsit, eo quod fastidito man saginam pagina 16v Aegypti expetissent. Moyses Domini iussu LXX seniores deligit, qui secum subirent laborem regendi populum. Coturnicum agmen uentus in castra detulit. Carnes adhuc sub dentibus eorum erant, et percussi sunt plaga magna. Locus dictus Sepulchra concupiscentię. Inde egressi uenerunt in Asseroth. Maria et Aaron de Moyse oblocuti exprobrando ei uxorem Aethiopissam. Quam ob rem Dominus iratus ait: ‘Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei uel per somnium loquar ad illum. At Moysi, seruo meo, ore ad os loquar; palam et non per enygmata et figuras Deum uidet. Quare ergo non timuistis detrahere ei? ’ Hic Maria lepra perfusa Moysi pręcibus curatur. De Asseroth pergentes fixerunt tentoria in deserto Pharan. Mandante Domino misit Moyses XII uiros ad explorandum terram Chanaan. Appellauit Osee, filium Nun, Iosue. Illi ergo pergentes usque ad Torrentem botri absciderunt palnitem cum uua, quem duo uiri in uecte portauerunt; adeo grandis erat. De malis quoque granatis et ficis attulerunt. Post dies XL ad Moysen reuersi in Pharan, quod est Cades, nunciarunt potentiam terrę. Populus de uictoria desperatus aduersus Moysen {musitauit}. Chaleb unus de explooratoribus ad spem rei potiundę hortabatur, sed alii intercessere. Turba fleuit. Moyses et Aaron proni ceciderunt coram populo. Cumque Iosue et Chaleb eos confidere iuberent, parum abfuit, quin a concione commota lapidarentur. Apparuit gloria Domini super tabernaculum, et Dominus per Moysen increpuit incredulitatem eorum. Minabatur eis pestilentiam, quando Moyse supplicante pepercit. Dixit tamen illos, qui Moysen petulanter lacessierunt, terram patribus promissam non uisuros, quodque tantum seruum suum Chaleb inducet in eam et Iosue et paruulos populi, reliquorum cadauera in solitudine iacebunt. Sed et filii eorum uagi erunt annos XL per solitudinem errantes. Mane primo uerticem montis ascenderunt Moyse castrisque relictis. Amalechitę et Chananei persecuti sunt eos cędendo usque Horma. Dominus pręcepit, ut ingressi terram oblationem offerant et pro peccato sacrificium. Quendam sabbato ligna colligentem lapidibus Domino iubente obruerunt. Pręcepit Dominus, ut faciant fimbrias in memoriam pagina 17vmandatorum suorum. Insurrexerunt aduersus Moysen filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio. Propterea quidem Chore, Datan et Abiron terrę hiatu repente absorpti sunt et ignis a Domino egressus CCL uiros incensum offerentes interfecit. Domino per Moysen iubente Eleazarus, Aaronis filius, thuribula in igne iacentia collegit in laminasque producta affixit altari. Die postero murmurauit multitudo aduersus Moysen et Aaronem dicens: ‘Interfecistis populum Domini. ’ Et cum eos insultarent, illi ad tabernaculum fugerunt. Domino autem scelus ulciscente iam multitudinem uastabat incendium, quando pro illis Aaron iussu Moysi offerens thimiama depręcatus est cessauitque uastatio. Desyderata sunt eo die, pręter eos qui in seditione Chorę periere, tredecim uirorum milia et septingenti. Pręcepit Dominus, ut acceptis XII uirgis in singulis singula tribuum nomina inscribant et ait: ‘Quem ex his elegero, germinabit ’uirga illius. Germinauit uirga Aronis in tribu Leui et relata est in tabernaculum in signum rebellium filiorum Israhel. Questi sunt, quod, quicunque accedit ad tabernaculum Domini, moriatur. Aaronem et filios eius Dominus pręfecit sacrario, Leuitas ministerio, pręcipiens, ne accedant ad uasa sanctuarii neque ad altare. Dixitque ad Aaronem: ‘In terra eorum nihil possidebitis: ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel. Decima Filiis autem Leui dedi omnes decimas in possessionem pro ministerio, quo seruiunt mihi. Leuitę decimam partem decimę offerant Domino.’ Pręcipit post hęc de uictimis et aqua aspersionis, qua mundentur. ‘Quicquid, ’inquit, ‘tetigerit immundus, immundum erit. ’ Venerunt in desertum Syn, mansit populus in Cades. Ibi mortua Maria sepelitur. Defectu aquę murmurarunt. Moyses percussit silicem uirga, et egressę sunt aquę. Locus dictus Aqua contradictionis. Hic peccauerunt Moyses et Aaron. Ideo populum in Terram promissionis non induxerunt. Moyses rege Edom transitum per terram suam prohibente diuertit cum suis ad montem Hor. Aaron moritur Ibi Aaron uita decessit. In locum eius suffectus est Eleazar. Aaronem mortuum luxit populus diebus triginta. Chananeorum rex Arad prędam de Israhele tulit, Israhel autem uoto suscepto inuadens illum interfecit urbesque eius euertit. Locum uocauerunt Horma, id est Anathema. Profecti de Hor per uiam, quę ducit ad Mare rubrum, itineris laborem {pertesi} murmurauerunt. Ob hoc Dominus pagina 18vimmisit ignitos serpentes. Moyses pro illis orauit serpentemque ęneum Domino iubente suspendit in ligno. Quem cum aspicerent percussi, sanabantur. Inde profecti castrametati sunt in Oboth, inde in Ieabarim, inde ad torrentem Zareth, inde contra Arnon. Ibi uisus est puteus, super quo ad Moysen locutus Dominus aquam eis ministrauit. Inde perrexerunt in solitudinem Mathana, inde in Nahalihel, inde in Bamoth. Miserunt nuncios ad Seon, regem Ammoreorum. Ille transitu negato pugnauit in Iassa et superatus est. Israhel possedit terram eius et in urbibus habitauit. Ascenderunt per uiam Basan. Occurrit eis Og, rex Basan. Fuderunt eum et rerum potiti sunt. Inde castrametati sunt in campestribus Moab. Balach, filius Sephor, rex Moab, uocauit Balaam, filium Beor, ariolum, ut deuoueret Israhelen. Qui a Domino inhibitus e contrario bona ei optabat. Asina locuta est. Ille ter benedixit regis aduersariis ac de iisdem prophetauit. Morabantur in Sethim, quando cum filiabus Moab fornicati sunt. Deos earum adorauerunt; initiati sunt Belphegor. Ex Domini iussu dixit Moyses: ‘Occidat unusquisque proximos suos, qui sacrificarunt Belphegor!’ Phinees, Eleazari filius, uidit Israhelitam palam intrantem ad scortum Madianitidem, et inuadens ambos pugione confodit in genitalibus cessauitque plaga a filiis Israhel. Occisa sunt autem uigintiquatuor milia hominum. Iussit quoque Dominus, ut in Madianitas cęde grassentur, quia in idolo Belphegor deceperant eos et in Zochi, filia ducis Madian. Imperat Dominus Moysi et Eleazaro, ut numerent filios Israhel a XXX annis supra et per tribus [diuidant] terram. Filii Leui in his non sunt censi. Nullus in isto censu inuentus est ex illis, qui olim numerati erant a Moyse et Aarone in Synai pręterquam Chaleb et Iosue. Lex a Domino dicta est de successionibus. Iubetur Moyses ascendere montem Abarim, ut consyderet terram, quam Dominus daturus est filiis Israhel, et cum uiderit eam, moriatur sicut et Aaron. ‘Quia, ’inquit, ‘offendisti me in deserto Syn in contradictione multitudinis. ’ Moyses iussu Domini Iosue, filium Nun, statuit in locum suum coram populo. Dominus pręcipit, quę holocausta quotidie offere debeant filii Israhel, quę die sabbati, quę in Kalendis mensium. Phase Domini solemnis, azima, dies septimus sanctus, dies primitiarum, dies clangoris et tubarum, dies expiationis, lex uotorum. Phinees cum duodecim milibus Israhelitarum subiugat Madianitas, mares interfecit et cum Balaam ariolo reges pagina 19vquinque, reliquos egit in prędam, urbes incendit. Moleste tulit Moyses, quod mulieribus pepercisset, iussitque omnes interimi pręter puellas et foeminas uirgines. Eleazar legem tulit, ut, quę per flammam transire queant, flamma expientur, cętera aqua purgationis diluantur. Mandat Dominus prędam ex ęquo diuidi, quinquagesimam dari sacerdoti ac Leuitis. Pugnatorum ne unus quidem defuit. Aurum Domino obtulerunt. Moyses tribui Gad, Ruben et Manasse possessionem dedit citra Iordanem. Iubet per Moysen Dominus, ut in terra Chanaan trans Iordanem ad internicionem disperdant habitatores. ‘Siquos, ’inquit, ‘reliqueritis, infesti uobis erunt. Et quicquid illis cogitaueram facere, aduersum uos conuertam. ’ Diuiditur per tribus terra Chanaan. Leuitis dantur ad habitandum XLVIII oppida. Lex de homicidis lata. ‘Profugi, ’inquit, ‘in urbe maneant, donec pontifex maximus moriatur. ’ Lex, ne qua mulier extra suam tribum nubat.
Moyses ad populum uerba faciens dicta factaque eis a Domino recenset, a monte Oreb usque huc. Admonet pręterea, ut pręcepta Dei obseruent et ea doceant posteros. De morte sua prędicit. Tres ciuitates separat trans Iordanem ad confugium illorum, qui nolentes occiderint proximum suum. Hę fuerunt: Bosor, Ramoth et Golan. Docet populum cerimonias et iudicia eosque ad pręcepta perficiunda hortatur. Prędicit de uictoria aduersus gentes futura. Enumerat, quot bona, si Domini pręcepta obseruauerint, consecuturi sint. Commemorat, quod ducti sint per desertum XL annis, ut tentarentur, an mandata custodirent, quod pluerit eis manna, ut ostenderet, quod non in solo pane uiuat homo, quod denique uestimentum illorum uetustate non defecerit nec pes tam diu per solitudines uagando subtritus sit. ‘Caue, ’inquit, ‘ne, postquam affluxeris bonis, efferatur cor tuum et non recorderis Domini, Dei tui. Peribitis , si non parueritis. ’ Delicta eis pręterita exprobrat, quoties Deum irritauerint et ipse irritatum precibus suis placauerit. Iubet eos circumcidere prępucium cordis, diligere proximos, soli Domino seruire, cuius beneficio multiplicati sunt, cum non nisi in LXX animabus descenderint in Aegyptum. Proponit eis bona, si obedierint, mala, si non obedierint. Benedictio dicta in monte Garizim, maledictio in monte Hebal. Iubet euerti idola gentium et in loco, quem elegerit Dominus, pagina 2Ov holocausta offerri, sanguinem cum carnibus ne comedant. Iubet et eum, qui idola colenda suaserit, lapident et reliqua. ‘Sacerdotes, ’inquit Dominus, ‘et Leuitę non habeant hęreditatem cum aliis; ego hęreditas eorum. ’ Moyses pręterea ait: ‘CXX annorum sum hodie; non possum ultra ingredi. ’ Prędicit de uictoria Iosue duce consequenda terraque possidenda. In tabernaculo ei et ipsi Iosue in columna nubis apparens Dominus futura reuelauit. Cantauit Moyses canticum: ‘Audite, cęli, quę, loquor’... et cętera quę sequuntur. De Christi aduentu prophetauit, tribubus benedixit. Ipse Domini iussu de campestribus Moab ascendit super montem Nebo in uerticem Phasga contra Hierico, et ostendit ei Dominus omnem terram Galaad. Atque ibi mortuus et sepultus est. Non cognouit homo sepulchrum eius usque in pręsentem diem. Vixit annos CXX. Mortem eius luxerunt per dies XXX. Non surrexit propheta in Israhel sicut Moyses.
IOSVE, filius Nun, repletur spiritu sapientię, dux Israhel constituitur post Moysem. Hortatur eum Dominus, ut cum populo transeat Iordanem, ostenditque ei terminos terrę per eum obtinendę. Mittit ille duos exploratores in urbem Hierico, quos domi exceptos Raab meretrix quęrentibus non prodidit. Et hi quidem periculo liberati post triduum reuersi sunt ad Iosue trans Iordanem. Ipse mouit castra de Sethim mansitque apud Iordanem tribus diebus. Transiturus iussit Leuitas pręcedere cum arca, reliquum neminem appropinquare arcę ad spacium duum milium cubitorum. Pręeunte arca Domini transierunt Iordanem per siccum diuidentibus se aquis. Iosue iubente Domino XII uiros per tribus delectos XII tollere lapides iussit de Iordane in memoriam miraculi seruandos et alios XII de terra in Iordane colloocare. Magnificauit eum Dominus, et obedierunt ei sicut Moysi. Illis de alueo ascendentibus reuersę sunt aquę ad cursum suum. Die decimo castrametati sunt in Galgalis. Ibi posuerunt lapides, quos de Iordane tulerant. Gentes miraculo audito timuerunt. Iosue iussu Domini circumcidit secundo filios Israhel, quia, qui supererant, non erant circumcisi. Manserunt eodem in loco, donec sanarentur. Loco inditum nomen Galgala. Ibidem fecerunt Phase, in campestribus Hierico. Comederunt de frugibus terre, et manna defecit. Apparuit angelus cum gladio euaginato adorantique Iosue dixit: ‘Solue calciamenta de pedibus! pagina 21v Locus enim, in quo stas, sanctus est.’ Hierico corruit Inde monitu Domini obsessam Hierico circumiuit cum bellatoribus semel per diem. Die autem VII, dum sacerdotes arcam circumferentes buccinis clangunt et reliquus populus acclamat, muri ciuitatis funditus corruere. Capta urbe, nequis aliquid tangeret, edictum est, quod anathema esset ciuitas. Aurum, argentum, uasa auri ferrique Domino dedicata ac reposita in thesauris eius. Reliqua omnia igni consumpta ciuesque interfecti. Raab Sola Raab meretrix ob meritum pietatis cum suis conseruata. Iosue maledixit illi, quicumque ciuitatem 1 Hierico reędificare uoluerit. Achan Achan, filius Charni, de tribu Iuda, tulit de anathemate palium coccineum, CC siclos argenti, regulam auream quinquaginta siclorum. Mox Iosue misit tria uirorum milia ad oppidum Hay oppugnandum. Fugati fuere sex et triginta amissis. Iosue per responsum didicit rei male gestę causam fuisse peccatum Achan. Hunc lapidauerunt et cuncta quę illius erant, filii, pecudes, tabernaculum, supellex igni exusta. Tunc lapidum aceruo super Achan congesto placatus est Dominus. Vallis, in qua iacuit, uocata Hachor. Vrbem Hay captam incenderunt, uiros interfecerunt, prędam inter se diuiserunt, regem suspenderunt, super depositum lapides congesserunt.
Iosue de illis Iordanis duodecim lapidibus ędificauit altare in monte Hebal obtulitque holocaustum. Scripsit super lapidem Moysi legem. Quę autem scripta erant in Volumine, exposuit. Sex reges in illum conspirauerunt. Gabaonitę se de longinquo aduenisse fingentes pacem ab illo sibi inpetrarunt. Conuictos mendacii noluit perire, ne pactum uiolaret, sed in seruitutem redegit ad populi usum. Quinque reges uenerunt oppugnatum Gabaon, quia Gabaonitę Israhelitis iuncti erant, sed a Iosue fusi fugatique sunt. Lapidibus pluit. Sol et luna steterunt Persequente eos Iosue de cęlo lapidibus pluit pluresque hostium ea pluuia quam gladio periere. Iubente Iosue sol et luna steterunt. Quinque reges in spelunca concludi iussit saxis ad ostium aduolutis, reliquos internicione tolli imperat. De spelunca eductos calcari super colla fecit dicens sic se cęteros conculcaturum. Eosdem interfectos in stipitibus suspendit, depositos in spelunca sepeliuit. Eodem die Macedan cepit et Lebnan et Lachim et regem Gazer, qui in subsidium Lachis uenerat, fudit in pagina 22vHeram. Cepit etiam Eglon, Ebron, Dabir, omnem terram montanam, meridianam atque campestrem et cum regibus Assaroth uno impetu reuersusque est in Galgala. Reges Iabin, Iobab, Semeron, Acsaph, reges quoque aquilonis, Chananeus ab oriente et occidente et Amoreus et Etheus et Pherezeus et Iebuseus et Eueus congregati sunt ad aquas Meron aduersus Israhel. Iosue autem ope diuina fretus inuasit eos, fudit fugauitque et persecutus est usque ad Sydonem magnam. Equos eorum Domino sic iubente subneruauit, currus {conbussit}. Reuersus expugnat Asor atque incendit. Reliqua oppida capta uastauit interfectis regibus incolisque terrę. Ea tamen, quę in {collibus} posita erant, seruauit. Prędam uiritim diuisit. Terram filiis Israhel tradidit possidendam et quieuit a pręliis. Numerus regum debellatorum XXXI. Leuitę urbes aliquot accęperunt, in quibus habitarent, et suburbia ad pabulum iumentorum. Caleph, Iephone filius, Cenezeus, quoniam inter exploratores a Moyse missos uera retulerat, superuixit illis, qui in solitudine penere, annos XLV, hoc est usque ad annum ętatis suę quintum et octogesimum. Accepit possessionem a Moyse promissam montem Hebron, ante dictum Cariatharbe. Adam maximus ibi inter Enachim situs est. Ciuitates filiorum Iuda CXV. Iebuseum, habitatorem Hierusalem, non potuerunt filii Iuda delere habitaruntque cum illis usque in pręsentem diem. Singulis tribubus datę possessiones. Tabernaculum testimonii in Sylo fixerunt. Peracta terrę diuisione dederunt filii Israhel possessionem Iosue duci. Rubenitę et Gaditę et dimidia tribus Manasse dimissi, ut redirent in terram possessionis suę trans Iordanem, ad tumulos fluminis in terra Chanaan posuerunt altare. Filii ergo Israhel, rati eos idolatriam commisisse, parabant se ad pugnam. Cęterum comperta condendi altaris causa desierunt. Posuerant enim illud in signum, quod ius haberent ad ipsos accedendi. Vocauerunt altare Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus. Iosue iam ętate confectus beneficia a Domino collata coram populo recenset et alia insuper sperari iubet, si ea, quę in lege Moysi scripta sunt, obseruare conentur. Sin autem ad gentium ritum declinauerint eisque se iunxerint per connubia et amicicias, tunc sciant se a Domino de terra delendos pręualentibus aduersariis.
pagina 23v Cunque illi Deum constanter colendi fidem obtulissent, posuit eis pręcepta in Sichem scripsitque in lapide, quem collocauit sub quercu in sanctuario Domini in testimonium percussi inter se foederis. Tunc demum dimisit tribus in possessiones earum. Post hęc mortuus est, cum esset annorum CX. Sepelitur in Thamnat Sarę in monte Ephraim. Ossa uero Ioseph, quę tulerant de Aegypto, sepelierunt in Sychem.
IVDA tribus in locum successit Iosue ducis, quę iuncta sibi tribu Symeon subiugarunt Chananeum et Pherezeum. Interfecerunt in Bezech uirorum decemmilia. Adonibezech fugientem consecuti sunt. Capto absciderunt summas manuum pedumque partes, et ipse confessus est idem se fecisse LXX regibus. Inde perductus in Hierusalem uita decessit. Filii autem Iuda captis Hierosolymis ciues interfecerunt, donos incenderunt. Oppręsserunt Chananeum in Saphath. Angelus Domini in Galgalis increpuit Israhelem, quod ex gentibus quosdam delere noluerint dicens in ruinam ipsorum reseruatos. Fleuit populus et Locus flentium appellatus. Post obitum Iosue fornicati sunt in Baal et Astaroth; ideoque passi direptiones nec resistere aduersariis ualebant. Dominus autem suscitauit iudices, qui illos de angustiis liberarent. Sed ne his quidem paruerunt. Itaque seruatę sunt gentes, a quibus uexarentur traditusque est Israhel Cusanrasathaim, Mesopotamię regi, in seruitutem per annos octo.
OTHONIEL, filius Cenez, iudicum primus, Israhelem, cum eos erroris poenituisset, de seruitute gentium uindicauit in libertatem regemque oppressit. Et quieuit terra annis XL.
AIOTH, filius {Gera}, filii Gemini, ambidexter, cum defuncto Othoniele filii Israhel rursum pręuaricati essent seruissentque Egbon, Moabitarum regi, XVIII annis ac tandem poenitentes ad Dominum exclamassent, liberauit illos. Hic nempe ad regem Eglon cum muneribus missus finxit se habere aliquid secreti, quod soli loquatur, atque seorsum euocatum interemit. Inde uenit in Seyrath coactaque Israhelitarum manu uada Iordanis occupat et decemmilia Moabitarum interficit. Terra a pręliis quieuit annos LXXX.
SENGAR, filius Anath, in demortui Aioth locum suffectus de Palestinis neci sexcentos dedit uomere uno.
DELBORA, {prophetis}, uxor Lapidoth, populum pagina 24v iudicabat in monte Ephraim, quando post mortem Aioth filii Israhel ad idola prolapsi opprimuntur a {Iabin}, rege Chanaan, seruieruntque ei annis XX. Regii exercitus dux erat Sysara. Illa autem uocato Barach, Abinoen filio, de Cedes Neptalim, a Domino monita pręcepit ei, ut cum decem milibus filiorum Neptalim et Zabulon ascendat montem Thabor. Abiit ergo Barach una cum Delbora descendensque de monte in fugam uertit inimicos. Sysara dux fugiens peruenit ad tentorium Iahel, uxoris Aber, Cynei. Illa receptum operuit, quasi apericulo latebram indulgens, sic autem opertum adacto tempori clauo interfecit. Superuenienti Barach ostendit mortuum. Ex illo filii Israhel, cum illos delicti poenituisset, opprimere coepere regem Iabin, donec eum delerent. Delbora et Barach canticum Domino pro uictoria cecinerunt de omnibus laudem Deo tribuentes. Quieuit terra per annos XL.
GEDEONI, Ioas filio, de tribu Manasse, cum ob idolatrię peccatum filii Israhel a Madianitis per annos VII oppręssi fuissent et poenitentes clamassent ad Dominum, apparuit angelus sub quercu in Ephra dicens, quod per ipsum Dominus liberaturus esset Israhel et Madianitas oppręssurus. Petiit Gedeon signum et, dum sacrificium offert sub quercu, tetigit illud angelus uirga, et igne de petra micante pagina consumptum est. Angelus non comparuit. Gedeon ędificauit altare uocauitque illud Domini pax. Imperante Domino destruxit aram Baal et cognomentum accępit Hierobaal, id est Fortis contra Baal. Succidit lucum, ędificauit altare in uertice petrę, obtulit duos tauros holocaustum Domino. Ciues poscebant Gedeonem ad mortem a Ioa, patre eius, qui ait: ‘Si deus est Baal, uindicet se de illo, qui suffodit aram ipsius. ’Madian et Amalech castrametati sunt in ualle Iezrahel. Gedeon uero conuocatis filiis Abiezer et Manasse et Asser et Zabulon et Neptalim petiit a Domino uictorię futurę signum. Id fuit ros in uellere terra circa sitiente et rursus uellus siccum terra circa ex rore madente. Gedeoni in expeditionem eunti a Domino pręceptum est, ne multitudini confideret faceretque reuerti timidos. Ex his reuersa sunt uigintiduo milia, cum eo decem milia remansere. Hos etiam iussus duxit ad aquas, et tantum trecenti, qui manu ad os biberant, remanserunt, qui uero flexo poplite os immerserant, ad tabernacula sua rediere. Cum his ergo trecentis in certamen prodiit. Castra autem Madian erant in ualle collis excelsi. Gedeon a Domino admonitus descendit in castra illorum cum Phara puero et audiuit quendam narrantem somnium pagina 25v suum alteri, quod panis subcinericius ordeaceus euerterit castra Madian. Qui audiebat, interprętatus est dicens hunc esse Gedeonis gladium. Reuersus Gedeon trecentos suos diuisit in partes tris cum tubis et lampadibus lagenarum opercubo contectis. Cecinit tuba, simul omnes insonuerunt fractisque lagenis fulserunt lampades. Territi hostes terga dedere, fugientes mutua se cęde trucidabant atque Gedeon uictoria est potitus. Qua audita illi, qui erant in monte Ephraim, uada Iordanis pręoccuparunt, ubi interfectis Oreb et Zeb, ducibus Madian, capita eorum detulerunt trans Iordanem ad Hierobaal et aduersus eum iurgati sunt, quod ipsos ad id bellum non uocauerit. Ille uero, ut sedaret tumultum, cęssit eis partem prędę, eo quod et ipsi inimicorum duces interemissent. Transiuit Iordanem et a uiris Sochoth panem petiit. Ab his irrisus recessit. Venit in Phanuel, sed ibi quoque passus est repulsam. Zebee et Salmana, Madianitarum reges, fuso eorum exercitu cępit. Regressus ad Socoth septem et septuaginta principes regionis illius super spinas et tribulos contriuit. Turrim Phanuel euertit, oppidanos interfecit. Zebe et Salmana, qui fratres eius occiderant, occidit. Israhelitis eum regnare uolentibus non assensit. Quinimmo prędam omnem illis cęssit inaures tantum reseruans, de quibus fecit ephot et posuit in ciuitate sua Ephra. Quieuit terra XL annis. Filii fuere illi LXX. De concubina in Sichen genuit Abimelech. Eo defuncto auersi sunt filii Israhel post Baalim et erga domum eius ingrati impiique fuere.
ABIMELECH, Gedeonis filius, per auunculos suos persuasit Sichimitis, ut eis dominaretur. Accepit ab illis LXX pondo argenti de phano Baal Berith. Ex eo conduxit milites uenitque ad domum patris sui in Ephra. LXX fratres suos interfecit super lapidem unum. Euasit Ioathan, minimus fratrum, qui conscendens montem Garizim in parabola locutus est: ‘Ierunt ligna, ’inquit, ‘ut ungerent super se regem’... Inde illis, qui Abimelech regem constituerant, maledixit fugitque in Bera. Abimelech autem regnauit annis III. Sichimitę ei infensi posuerant insidias in montibus. Zebul autem, prępositus ciuitatis, per nuncios hoc retulit ipsi Abimelech. Qui nocte consurgens tetendit insidias, consedit in Ruma. Zebul autem de oppido Galael sociosque eius ob suspicionem extrusit, eiectos pagina 26v persecutus est. Eodem die expugnauit Sychem, captam solo ęquauit, sparsit salem, incolas interfecit. Nonnullos in phanum Berith confugientes circumfusis arborum ramis fumo et igni necauit. Obsedit oppidum Thebes. Oppidanis in turrim compulsis, dum portis ignem admouet, mulier quędam cerebrum eius molaris fragminis ictu sauciauit. Ipse uero, ne a muliere interemptus diceretur, ab armigero suo se interfici iussit. Atque hic quidem tales pro fratricidio poenas dedit. Super Sichimitas quoque uenit {Ioathami} maledictio, eo quod Abimelechum passi essent dominari.
THOLA, filius Phua, patrui ipsius Abimelechi, de tribu Isachar, post eum dux iudexque fuit annis tribus et uiginti.
IAIR, Galadites, post Tholan annis XXII. Fuere illi triginta filii.
TEPTE, Galadites, Galaad filius de meretrice genitus, cum eum ipsius Galaad liberi de paterna domo cieuissent, habitauit in terra Thob. Bellum interneciuum erat inter Ammonitas et Israhelitas. Maiores natu de Galaad Iepte ducem populi constituerunt. Defuncto enim Iair filii Israhel ad idola prolapsi peccauerant et a Domino traditi sunt sub Palestinorum potestate seruieruntque eis annis duodeuiginti. Clamauerunt ad Dominum, et non exaudiuit eos. Deinde confitentes peccata sua idola de finibus suis proiecerunt, et placatus est Dominus. Igitur Ammonitę tentoria sua fixere in Galad. Israhelitę autem castrametati sunt in Masphat proponentes, ut, qui primus dimicare coeperit aduersus hostem, ille dux sit populi Galad. Iepte itaque dux creatus positis in Masphat castris per nuncios monuit regem Ammonitarum, ne uastaret fines Israhel. Ipse uero restitui sibi petiit terram suam, quam illi per uim occupauerant. Respondit Iepte restitutioni nequaquan teneri, quod iusto bello partum sit quodque Deus ipse concesserit possidendum nec quisque longo tempore repetierit. Inde uotum uouit Domino, si uictor redierit, quodcunque animal de domo sua egressum primo sibi occurrerit, id se immolaturum. Parta uictoria redeunti occurrit filia eius unigenita. Ea dimissa per duos menses in montibus errauit suam plangens uirginitatem. Rediens patris uotum impleuit. Exin mos fuit, ut filię Israhel annuatim conuenientes lugeant Ieptę filiam diebus quatuor. Post hęc Iepte filios Ephraim cum uiris Galad aduersum se uenientes fudit ac, nequis effugeret, uada Iordanis pręoccupauit. Capti Ephraimitę pagina 27viugulabantur. Siquis enim iussus dicere seboleth, quod interprętatur spica, respondisset cheboleth, hic de Ephraim esse depręhendebatur. Ceciderunt ex eis quadragintaduo milia. Iepte iudicauit Israhel annis VI.
ABESSAN de Bethleem, cui fuere XXX filii et totidem filię, iudicauit annis VII post eum.
{AHIALON}, Zabulonites, post Abessan iudicauit annis decem.
ABDON, filius Hellel, Pharatonites, cui fuerunt XL filii et ex his XXX nepotes, iudicauit annis VIII. In Pharatone Ephraim fuit sepultus in monte Amalech.
SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur: Cum ob idolatriam seruissent Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit marito. Angelus autem iterum ambobus apparens insinuauit illis nato puero, quid facto opus esset. Manue quęrenti nomen angelus respondit: Angeli nomen mirabile ‘Quid quęris nomen meum, quod est mirabile? ’Manue obtulit hedum et libamina Domino super petram. Angelus autem per flammam altaris ascendit in cęlum. Id illi cernentes proni adorauerunt. Mulier peperit filium nomine Sanson. Coepit spiritus Domini esse cum eo in Castris Dan, inter Saraa et Esthahol. Adultus descendit in Thamnata, adamauit mulierem Palestinam. In uineis oppidi leonem manibus decerpsit.
Reuertens uidit in ore leonis mortui examen apum et fauum mellis. Cum autem inisset cum illa, in cuius amorem exarserat, matrimonium, in nuptiali conuiuio proponit problema sodalibus, qui erant XXX: ‘De comedente, ’inquit, ‘exiuit cibus et de forti egressa est dulcedo. ’Non ualentibus illis hoc soluere a coniuge eius didicere. Ipse coniugis proditione offensus descendit Ascalonem, XXX uiros interfecit, eorum spolia dedit his pro sponsione, qui problema soluerant. Inde relicta coniuge recessit. Illa uero alium sibi accępit maritum. Rediit Sanson tempore messis. Prohibitus intrare ad illam, in caudis trecentarum, quas cęperat, uulpium, faces alligauit hisque in segetem Palestinorum dimissis incendio cuncta uastauit. Palestini mulierem et patrem eius, quia damni causa fuerant, comburunt. Sanson plurimos ex illis trucidauit habitauitque in spelunca petrę Ethan. Palestini ascendunt in terram pagina 28v Iuda, castra ponunt in Lechi aduersus tribum Iuda poscentes dari sibi Sansonem. Tribus ergo Iuda uinctum, ipso sic uolente, tradunt eis. At ille fractis uinculis maxilla asini de terra sublata mille uiros interficit. Nomen loci inditum Ramatulechi, hoc est Eleuatio maxillę. Sitiens clamauit ad Dominum. Et ecce, de molari maxillę egressę sunt aquę, quibus sedauit sitim. Locus uocatus Fons inuocantis de maxilla. Deinde ingressus Gazam adit meretricem. Palestini in portis custodiam ponunt. Ille autem ualuis euulsis euasit. Dalidam in ualle Soreth adamauit sibique coniunxit. Ea promissis corrupta solicitauit uirum sciscitans, in quo esset eius fortitudo et quali uinculo constrictus teneri posset. Ter mulierem elusit, quarto uerum indicauit. Ligatus primo funes abrupit neruiceos, iterum canipeos, qui nunquam in opere fuerant, tertio clauum alte in terra defixum, cui per septem capillos alligatus fuerat, euulsit. Postremo, quia nazareus erat, id est consecratus Domino ab utero matris suę raso capite captus est mulieris proditione. Captum igitur oculisque orbatum Gazam adducunt et immolantes deo Dagon gratias agunt. Ipsum pagina autem in carcerem coniiciunt. Deinde eductum ignominię causa inter duas columnas, quibus conuiuantium domus fulciebatur, constituunt. At ille dextra leuaque appręhensis columnis ipsam concussit donum seque met et tria fere milia Palestinorum oppressit ruina, ita ut multo plures moriens interfecerit quam olim uiuens. Sui sepelierunt eum inter Saraa et Esthaol, in sepultura patris eius Manuę. Iudicauit Israhel annis XX.
SAMVEL, Helcanę et Annę filius, de tribu Ephram, matris pręcibus a Domino impetratus nascitur. Cum enim illa uouisset, si marem pareret, eum se Deo dedicaturam (unde Samuel A Deo postulatus interprętatur), genitum et ablactatum immolato uitulo obtulit Heli sacerdoti in Sylo. Ille ergo adultus ministrabat ante faciem Domini, quando Heli Helchanę et Annę, parentibus eius, benedixit. Postea Dominus peccante Heli transtulit sacerdotium ad Samuelem. Cessauerat uisio manifesta. Heli in lectulo cubabat oculis iam caligantibus; Samuel somnum capiebat sub tabernaculo, in quo erat arca, quando ter a Domino uocatus pagina 29vputabat se ab Heli uocari. Quo negante, cum pagina quarto uocaretur, respondit: ‘Loquere, Domine! ’Dominus prędixit mala Heli futura et domui eius. Quę cum euenissent, sanctificatus est Samuel et factus est propheta fidelis in Israhel. Iterum et apparuit Dominus in Sylo. Idem conuertit populum ab idolis Baalim et Astaroth ad dei ueri cultum. Congregauit Israhelitas in Masphat. Orauit pro eis, et ipsi fleuerunt et ieiunauerunt peccata sua Domino confitentes. Palestini irruerunt aduersus Israhel. Samuel obtulit holocaustum clamauitque ad Dominum pro populo. Commisso pręlio exterruit Dominus inimicos tonitru ac fragore cęsique sunt a filiis Israhel. Samuel erexit lapidem inter Masphat et inter Sen. Loco nomen inpositum Lapis adiutorii. Recepit urbes a Palestinis olim captas. Iudicabat populum, ędificauit altare in Ramatha. Cum senuisset, filios suos iudices constituit In Helem et Abiam. His iudicium peruertentibus populus petiit sibi regem. Moleste id tulit Samuel.
Quęsiuit a Domino, quid facto opus esset. Iussit Dominus, ut obsequeretur eis in ipsorum perniciem, eo quod spreuerant Deum spernendo a Deo electum Samuelem. Samuel igitur prędixit eis, quali seruitutis iugo opprimendi erant sub rege. In proposito pagina pertinaciter manentibus Saulem unxit regem Domino ita iubente exposuitque ei legem regni. Mox ad populum: ‘Constitui, ’inquit, ‘super uos regem. Nunc, siquis uestrum a me unquam Ięsus fuerit, dicite, ut ei faciam satis. ’Negarunt se quicquam habere, quod de illo conquerantur. Orauit pro eis hortatusque est, a Domini cultu ne recedant, ne pereant ab ipso destituti. Saulem arguit delicti et de successore alterius tribus eidem prędixit. Agag, Amalechitarum regem, cui capto Saul pepercerat, frustatim concidit Domino iubente. Vngit in regem Dauidem de tribu Iuda. Regnante adhuc Saule mortuus est Samuel et sepultus in Ramatha.
SAVL, filius Cis, de tribu Beniamin, primus Hebreorum rex fuit. Cis, pater eius, perdiderat asinas. Misit Saulem cum puero illas quęsitum. Quęrendo igitur transierunt per montem Ephraim, per Salissa, per Salim, per Gemini, et non inuenerunt. Veniunt in agrum Suph. Diuertunt ad Samuelem, ut sibi de asinis {diuinet}. Samuel Sauli inuentas esse dixit et ipsum fore regem. Vnxit ergo eum affirmans a Deo electum esse. Conuocat populum in Masphat, ut regem sibi eligant. Latebras petierat Saul, inuentus adducitur et, cum super omnes humeris capiteque emineret, pagina 30vacclamauit populus: ‘Viuat rex! ’Saul domum pagina suam abiit in Gabaa et, qui Deo chari erant, secuti sunt illum. Filii autem Belial sequi contempsere. Boues ante se agens uenit in agrum. Insiluit in eum spiritus Domini. Furens utrumque bouem concidit in frusta; ea in omnes mittens terminos ait: ‘Sic fiet bobus illius, qui Saulem secutus non fuerit et Samuelem. ’Censum egit filiorum Israhel. Castra Ammonitarum afflixit. Cum autem uellet populus illos perdere, qui eum contempserant, inhibuit. Samuele populum conuocante in Galgala constituerunt Saulem regem, immolauerunt Deo et lętati sunt. Regnauit recte per biennium, reliquo tempore contra legem. Cum decem milibus uirorum innumerabilem Palestinorum exercitum fudit persecutusque est eos a Machmis usque {Haialon}.
Ionatam filium morte damnauerat, quod contra edictum die illo, quo inimicos fugientes persequebatur, parum melis gustasset, sed ille populi intercessione liberatus est. Saul autem firmato regno uicinas gentes infestabat. Graue bellum erat ei cum Palestinis. Vicit Amalechitas. Iussus omnes internitione delere, Agag regi capto pepercit et gregibus et uestibus eius. Et quoniam non obediuit, poenituit Deum ei regnum detulisse. Samuelem a se recedere uolentem tenuit sciditque eius palium. Samuel autem prędixit sic regnum ipsum ab eo pagina esse scindendum tradendumque meliori. Spiritus Domini recessit a Saule, et uexabat eum spiritus nequam. Datus est illi Dauid puer, quo cytharam percutiente leuius habebat se. Et Dauid quidem factus est eius armiger. Qui cum Goliam gygantem ex prouocatione interemisset, causa fuit Saulis uictorię in Palestinos. Mulieres cecinerunt: ‘Percussit Saul mille, et Dauid decemmilia. ’Ob hoc exarsit in eum Saul capitali odio. Domi receptum lancea impetiit, ille declinato ictu effugit. Deinde amiciciam simulans Merob filiam ei despondit. Mox ea alteri data tradidit ei Michol, magis a Dauide dilectam. Sed rursum a Palestinis deuictis redeunti lancea minatus est. Ille fugiens uenit ad Samuelem in Ramatha. Saul autem Ionatham filium transfigere telo uoluit, quod insidias a se factas Dauidi indicaret. Sacerdotes Nobę interfecit, quod Dauidem fugientem suscepissent. Cumque rescisset Dauidem uersari in deserto Maon, obsedit montem, sed accepto nuncio, quod Palestini uastarent Iudeam, protinus recessit. Locum uocauerunt Petram diuidentem. Palestinis profligatis latebras Dauidis uestigatum rediit. Ventris purgandi gratia speluncam ingreditur. In ea latebat Dauid, qui cum incautum occidere pagina 31v posset, noluit. pagina Hac re cognita Saul placatur et abiit domum. Rursum tamen in illum indignatus sponsam eius Michol alteri tradidit, ipsum autem cum multa militum manu obsedit sub colle Achillę. Dauid noctu ingressus tentorium poterat perimere dormientem, sed abstinuit. Ob hoc rursum Saul reconciliatus est illi. Qui tandem graui Palestinorum bello in Gelboe monte oppręssus cum suis periit. Victores caput eius pręcisum ubique ostentarunt. Arma posuerunt in templo Astaroth, corpus truncum suspenderunt in muro Bethsan. Habitatores autem Iabes Galad nocte tulerunt cadauera Saulis et filiorum eius. Ea combusta sepeliere in nemore Iabes. Regnauit Saul (ut Eusebius ait) annos XL.
DAVID, Iesse filius, de tribu Iuda, de oppido Bethlem, pascebat oues patris sui, quando a Samuele unctus est in regem futurum. Hic Saulem spiritu immundo agitatum cytharę sono refocillabat. Fit deinde armiger eius. Goliam Palestinum ad certamen prouocantem interfecit. Reliqui in fugam conuersi regi Sauli cęssere uictoriam. Cum Ionatha, Saulis filio, amiciciam iniit. Dux magisterque militum fuit. Et quoniam magis eius uirtus in plebe laudabatur, incidit in regis inuidiam. Rex pagina primo uoluit eum interimere, deinde per beniuolentię simulationem filiam suam Michol eidem despondit. Mittit ipsum in Palestinos et cum uictoria redeunti insidias parat. Dauid ergo domi suę ab armatis obsessus per fenestram elapsus est. Fugiens uenit ad Samuelem, et qui illuc ad ipsum compręhendendum missi fuerant, prophetare coepere nihil ei iniurię inferentes. Eo iratus Saul et ipse accedens nihil ei nocuit, sed prophetans nudus incessit. Vnde natum est prouerbium: ‘Num et Saul inter prophetas? ’Mox inde quoque Dauid fugiens a Ionatha admonitus latebram petiit. Ob id sane parum abfuit, quin Ionathas ipse a patre interficeretur. Dauid transtulit se Noben. Ab Achimelech sacerdote panes accepit et Golię gladium. Abiit ad Achim, Getheorum regem, apud quem insanię simulatione capitis uitauit periculum. Venit ad speluncam Odolam. Plurimi de tribu Iuda illuc ad eum conueniunt et ipse Gaddi prophetę monitu profectus est in terram Iuda. Saul interim sacerdotes Nobę, qui fugientem cibo armisque iuuerant, iussit interfici. Solus Abiatar, Achimelechi filius, effugiens uenit ad Dauidem et ab eodem pagina 32v benigne susceptus apud ipsum mansit. pagina Postea Dauid Ceilam, suę tribus ciuitatem, ab inimicis obsessam liberat. Fugiens Saulem uenit in Ziph. A Zipheis proditur, a Saule obsidetur. Sed cum audisset Saul Palestinos irruisse in regnum, dimisso Dauide recessit. Dauid uenit in Engadi. Latuit in spelunca, in qua Sauli uentris exonerandi causa diuertenti clam accedens oram clamidis abscidit. Eo abeunte egressus clamauit, quod necis eius potestatem habuerit. Saul autem fide eius comperta placatus abiit. Dauid Nabal Abigail uenit in Pharan. Animaduertere in Nabalem ingratum parabat, sed uxoris eius Abigail blanditiis lenitus destitit. Eam non multo post mortuo Nabale sibi copulat. Alteram etiam duxit, Achinoen. Saul Micolam, quam ei spoponderat, tradidit Phalto. Ille, dum in colle Achillę a Saule obsideretur, noctu tentorium eius ingressus, cum dormientem perimere posset, cypho tantum et hasta sublatis abiit. Hancobrem rursum ei Saul est placatus. Dauid uero illius inconstantię conscius, ut ipsum securius deuitaret, fugit in Palestinam ad regem Achim. Habitauit cum suis in Sicelech. In gentiles grassatur, et spolia se referre Israhelitarum simulat. Achis cum Saule conflicturus ipsum sibi sociat. Veruntamen, cum exercitui pagina suspectus esset, iussit eum redire. Dauid autem reuersus in Sicelech offendit ciuitatem ab Amalechitis uastatam uxoresque suas inde abductas. Currit post eos cum suis sexcentis. Quingentis tamen ad sarcinas relictis cum centenaria tantum militum manu inimicos assecutus pręda recuperata uictor rediit in Sicelech, ubi accepto Israhelitanę cladis nuncio, quę in Gelboe contigerat, uictorię suę lętitam uertit in luctum perditionis alienę. Flere coepit Saulem et Ionatham et reliquos, qui tunc cęsi erant. Illum, qui Saulem saucium ab ipso Saule rogatus percusserat, interfici iussit. Montibus Gelboę maledixit. Ascendit in Hebron, ungitur in regem. Iabitis, qui Saulem sepelierunt, benedixit. Dum autem Iesbosetus, Saulis filius, Abnero autore regnat Ierosolymis, quod fuit per bienium, interim Dauid regnabat in Hebron super Iudam. Illic nati sunt ei fillii. Tandem Iesbosetus cum Abnero dissidens Micolam Dauidi restituit. Abnero quoque suadente Israhel ipsum Dauidem regem recepit. Atque inde Abnerum ab Dauide amice susceptum Ioab per inuidiam interemit. Iesbosetum etiam filii Renon dormientem in lecto interficiunt. Caput eius afferunt ad Dauidem pagina 33v in Hebron, qui eos quidem morte pagina mulctauit. Caput autem, quod attulerant, sepeliri iussit. Cunctę tribus in Hebron conuenientes Dauidem regem salutauerunt. Cum omni igitur Israhelitarum comitatu uenit Hierosolymam. Iebuseos inde expulit. Arcem Syon muniuit. Ab Hiramo, Tyri rege, accepit materiam ad regiam construendam. Duxit etiam alias uxores. Palestinos bis superat in Raphidim. Arcam ab eis redditam secum reduxit. Quam primo deduci iussit in domum Obededon, deinde in urbem. Et cum duceretur, ante illam lętanter tripudiauit. Quam rem cum ei uxor Micol exprobraret, sterilitate damnatur. Deliberabat ille Domino templum ędificare, sed per Nathan prophetam didicit id filio reseruari. Domuit Palestinos. A Moabitis exegit tributum. Fregit Adadezerum, Sobę regem, equosque eius subneruauit. Syros fecit tributarios et per Ioabum, magistrum militię, Idumeos uastauit. Ionathę, filio Miphiboseto, agros auitos concessit et eundem mensę suę consortem fecit. Sibam seruum cum filiis arua illius colere iussit. Anon, Ammonitarum regis, conducticios fudit Ioabo duce, cum ille legatos eius male accepisset. Sobabum, Adadezeri militię principem, exercitu eius profligato interfecit. Eius auspiciis Ioab uastat Ammonitarum fines, Rabbam obsidet. Interea pagina Dauid Bersaba, Vrię coniuge, abutitur, grauidam facit et uirum eius ab inimicis interficiendum destitui iubet. Per Nathan prophetam sceleris commissi arguitur; poenitenti ignoscitur. Puero de adulterio genito ęgrotante dolet, mortuo consolatur. Post hęc Bersabe iam ei legitime iuncta genuit Salomon Salomonem. Dauid obsessam a Ioabo Rabbam superuenies capit, regi diadema aufert, populum trucidat. Hierosolymam uictor redit. Patitur dissidia suorum inter se liberorum. Ammon uitiat Thamar, Absalonis sororem. Absalon uocatum in conuiuio intermit et fugit in Gessur. Reconciliatus patri affectat regnum, cogit exercitum. Dauid autem metuens fugit, Cliuum oliuarum flens ascendit. Chusim mittit, ut iungatur Absaloni et Achitophelis intercędat consiliis. A Siba seruo dominum suum Miphibosetum defectionis accusante munera accępit et bona accusati ei cęssit. Absalonem deuitans uenit in Baurim. Semei maledictis oneratur. Achitophel ab Absalone petit duodecimmilia uirorum, ut regem persequatur. Chusi dissuadet. Rex Chusi sententiam secutus, ipse totis uiribus regem inuadere parat. Ea de re Chusi per internuncios regem facit certiorem et ad fugam hortatur. Achitophel pagina 34v doloris impatiens, cum sententiam Chusi pagina suę pręlatam uidisset, suspendio sibi mortem consciuit. Dauid cum suis oppidum Castra ingreditur. Absalon Iordane transmisso cum Amasa, militum pręfecto, castrametatur in Galad. Dauid a regibus Ammonitarum accipit subsidia. Tribunos constituit Abisan et Etheum. Hi direxerunt aciem in Absalonem. Rex in oppido subsedit. Commisso pręlio Absaloniani cęduntur. Ipse Absalon fugiens subter arborem per capillos ramis implicatur, Ioabi telis confoditur. Rex nece eius audita lachrymas fudit et omnibus, qui factionis eius erant, pepercit. Amasam, eius ducem, Ioabi sui collegam fecit. Victori Hierosolymam reuertenti occurrit prima tribus Iuda. Semeus supplex pro maledictis impetrat ueniam. Deinde fit ei obuiam Siba cum filiis. Miphiboset habitu adueniens lugubri de Sibę serui aduersum se perfidia conquestus est. Iussit rex, ut bona inter se diuidant. Inuitauit Berzelaum Galaditen, ut secum Ierosolymis habitaret. Ille senectam excusans ętatem filium Chanaan pro se illi reliquit. Cęterę tribus cum Iuda altercatę sunt, quod sine aliis regi occurrere maturassent. Seba, Bochri filius, mouit seditionem. Rex Ierosolymam ingreditur. pagina Concubinas ab Absalone dudum pollutas a se separat. Ducibus, ut Sebam persequantur, negocium dat. Ioab Amasam collegam per dolum interficit et cum Abisa fratre Abelam obsidet, quo Seba confugerat. Seba autem ab Abelanis interempto recessit et reuersus est Hierusalem. Famem iam triennem patiente populo, eo quod Saul non seruauerit fidem Gabaonitis olim a Iosue datam, iisdem Gabaonitis rex Dauid tradidit ad supplicium uiros de dono Saulis septem, quos illi suspenderunt. Respha mater ibi sedit eorum custodiens corpora, ne ab auibus lacerarentur. Dauid transtulit ossa Saulis a Iabitis ad terram Beniamin, et fames populum pręmere desiit. Pugna inita cum Palestinis Iesbenodob regem Dauidem iam percussurus exceptus telo Abisę cadit. Rex ultra non est permissus exire ad pręlium. Qui tandem ab omnibus inimicis liber cecinit laudes. Domino ac pro acceptis ab eo beneficiis gratias egit. Morti proximus psalmos cantauit, mysteria Christi uenturi prędixit. Tribuum censum arroganter egit et in poenam peccati trium malorum optione proposita pestilentiam elegit. Vidit angelum percutientem.
pagina 35v Statuit altare in area pagina Areunę. Obtulit holocausta, et cessauit morbus. Cum per ętatem effoetis uiribus frigeret,Abisac Abisac, Sunamitis puella, cum ipso cubans eum calefaciebat; neque ab eo fuit uitiata. Adonias, Dauidis ex Agitha filius, appetiit regnum, cum ipse iurasset Salomonem post se regnaturum. Viuente igitur rege Salomon inungitur et in solio collocatur. Id uidentes qui cum Adonia erant, metu perculsi effugere. Adonias uero supplex exorat ueniam et Salomonem regem salutat. Dauid moriens dat pręcepta Salomoni: ut Deum colat, in Ioabum animaduertat, Semeum terrore compescat et, si peccauerit, puniat, ut denique Berzelai liberos in charis habeat. Obiit et in arce Syon est sepultus. Regnauit annis XL, in Hebron VII, Hierosolymę XXXIIII.
SALOMON, Dauidis de Bersabe filius, educandus traditur Nathano prophetę. Adultus, a patre in solio collocatur, ut regnet. Adonię, qui regnum sibi uendicare nitebatur, supplici pepercit. Mox autem idem molientem interfici iussit. Abiatarum sacerdotem, qui illum secutus fuerat, eiecit iubens, uthabitet in {Anatoth}, in agro suo, expers sacerdotii. Et impletum est diuinum oraculum super domum Heli in Sylo. pagina Ioabum per manum Banaię mulctauit, Banaiam ipsum militię ducem fecit, Abiatari sacerdotium Sadocho contulit. Semeo sub capitis periculo, extra moenia ne egrediatur, imperauit. Post triennium egressum capite puniuit. Filiam pharaonis accępit uxorem. Pręcepta patris obseruauit. Immolauit in Gabaon et in altare mille hostias obtulit. Apparente ei per somnium Domino ac dicente: ‘Pete tibi quod uis, ’petiit cor docile, ut iuste iudicaret inter bonum malumque discernens. Et quoniam sapientiam elegit, non solum petita accępit sed etiam diuitias et gloriam et, si Deo fuerit obediens, longęuitatis promissionem. Veniens in sanctam ciuitatem obtulit holocausta, fecit conuiuium. Iudicio facto de pueris inter matres {eorum} dixerunt sapientiam Dei in illo esse ad faciendum iudicium. In domo eius principes XI, pręfecti annonę diuersis in regionibus XII. Cuncta eius ditionis erant a flumine Palestinę usque ad fines Aegypti. Victus domesticus per singulos dies chori similę XXX, farinę LX, boues pingues X, pascuales XX, arietes C, excepta ceruorum uenatione, caprearum, bubalorum et auium altilium. Habebat pręsepia equorum pagina 36v currilium XL milia, equestrium XII milia. pagina Sapientissimus omnium erat. Aedidit parabolarum tria milia, carminum quinque milia. Disputauit de lignorum natura, a cedro usque ad hysopum. Disseruit de iumentis et uolucribus, de reptilibus, de piscibus. A cunctis orbis partibus ueniebant auditum sapientiam eius. Ad templi ędificationem mittebat ei Hiram, Tyri rex, ligna cedrina et abiegna. Ipse autem rependebat ei XX milia chororum tritici, olei purissimi choros XX per singulos annos. Erant operariorum XXX milia. Ex his quolibet mense X milia in Libanum mittebantur. Eorum qui onera baiulabant erant LXX milia, latomiorum in montibus LXXX milia et qui illis pręerant tria milia et trecenti. Regis Hiram cementarii lapides dolauerunt in fundamentum templi. Biblii parauerunt ligna et lapides reliquos. Anno CCCCLXXX egressionis filiorum Israhel de Aegypto, anno autem III regni Salomonis ędificari coepta domus Domini. Tunc ad eum Dominus: ‘Si, ’inquit, ‘in pręceptis meis ambulaueris, firmabo sermonem meum, quem locutus sum ad Dauidem, patrem tuum. Habitabo in medio uestri et non derelinquam populum meum Israhel. ’Anno III mense Zio fundatum est templum et anno XI mense Bul perfectum est in omni opere suo utensilibusque pagina uniuersis. Aedificauit ergo illud annis VII rex Salomon. Regiam uero sibi ędificauit annis XIII. Condidit et domum Saltus Libani. Struxit et domum uxori suę, pharaonis filię. Artificem regis Hiram accersiuit de Tyro, qui ex ęre duas fudit columnas cum epistiliis. Has posuit in porticu templi. Columnam {dextram} nuncupauit Iachin, id est Firmitatem, leuam Booz, id est Fortitudinem. Fecit mare ęneum fusile. Fecit bases X, quinque posuit ad dextram templi, quinque ad sinistram, mare autem ad dextram contra orientem ad meridiem. Fecit lebetes, scutras et anulas in domo Domini, omnia de auricalco. Fecit altare aureum, mensam panum propositionis auream, candelabra ex auro puro, X lucernas, forcipes, hydrias, fuscinulas, phialas, mortariola et thuribula ex auro purissimo. Cardines ostiorum domus sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant. Omne autem argentum et aurum, quod dedicauerat Dauid, reposuit Salomon in thesauris templi. Hoc autore translata fuit arca cum tabernaculo de Syon in Hierusalem. Sacerdotes et Leuitę arcam portabant. Salomon autem et reliqui pręcedendo oues bouesque immolabant. pagina 37v Postquam posita pagina est arca in sanctis sanctorum, gloria Domini sub figura nubis impleuit templum. Rex benedixit toti ecclesię Israhel et pro acceptis quidem beneficiis gratias egit, pro accipiendis uero genuflexus manibusque ad cęlum expansis depręcatus est. Deinde cunctos ad seruanda Dei mandata exhortatus mactauit uictimas boum XXII milia, ouium CXX milia. Dedicauit templum, festa celebrauit pro dedicatione templi dies VII, die VIII dimisit populum. Apparuit ei Dominus per quietem et ait: ‘Exaudiui orationem tuam, sanctificaui domum hanc. Si ambulaueris coram me sicut pater tuus, ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum, sicut promisi Dauidi, seruo meo. Sin autem auersi fueritis, auferam Israhel de superfacie terrę, quam dedi eis et templum proiiciam. ’Exactis decem annis circa templi ędificationem dedit Salomon Tyri regi Hiram XX oppida Galileę, quę ille reuisens non probauit uocauitque ea Terram Chabul, id est Displicentiam. Et misit Salomoni XX talenta auri. Post hęc Salomon reędificauit Gazer, quam olim captam et incensam Cananeo interempto rex pharao tradiderat in dotem filię sue, uxori eius. Idem construxit Bethoron, {Baalath}, Palmiram et omnes uicos eius, qui absque pagina muro erant. Vicinas gentes fecit tributarias. Constituerat super opera prępositos DL. Ter per singulos annos offerebat holocausta. Fecit classem in Asiongaber. Allata sunt ei de Ophir talenta auri CCCCXX. Regina Saba uenit, ut uideret sapientiam eius operumque magnificentiam, et confessa est plus oculis depręhendisse se quam fama perceperat. Dona quoque obtulit regi CXX talenta auri et uim aromatum multam atque gemmarum. Chassis etiam regis Hiram de Ophir attulit ligna thina multa gemmasque pręciosas. De lignis thinis fecit fulcra domus Domini et suę cytharasque et lyras. Saba Reginę autem Sabę dedit quęcunque ipsa petierat. Quotannis pendebantur ei talenta auri DCLXVI pręter illa, quę mittebant uectigales et negotiatores et reges Arabię ac duces. Fecit scuta aurea CC, peltas CCC. Ea posuit in domo Saltus Libani. Fecit thronum de ebore uestiuitque auro. Cuncta uasa potoria erant aurea, supellex domus Libani uniuersa ex auro purissimo. Erant ei currus CCCC, equitum XII milia. Illo regnante tanta fuit copia argenti Ierosolymis quanta et lapidum, tanta cedrorum quanta et sycomorum. pagina 38v Adducebantur ei equi de Aegypto et de Choa. pagina Mulieres adamauit alienigenas fueruntque illi uxores DCC, concubinę CCC. Hę quidem subuerterunt cor eius, ut gentium deos coleret, quibus et phana in monte posuit. Quamobrem iratus Dominus: ‘Scindam, ’inquit, ‘regnum tuum de manu filii tui et dabo illud Hieroboam, seruo tuo, non tamen totum propter Dauidem, seruum meum. ’Suscitauitque illi aduersarios Adad Idumeum et Razon, filium Eliada, regem Syrię, et Hieroboam, filium Nabath, Ephrateum, seruum eius, quem ipse constituerat super tributa domus Ioseph. Hunc Salomon decreuit perdere. Ideo ipse fugit ad Sesac, Aegypti regem, mansitque apud illum usque ad obitum Salomonis. Salomon autem regnauit annis XL. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Roboam, filius eius.
ROBOAM, Salomonis filius, ut in demortui patris loco rex crearetur, uenit in Sichem. Populus ad eum locutus est, ut onus sibi a patre eius impositum eleuaret. Ille autem iuuenum potius quam sensum secutus consilium: ‘Addam’, inquit, ‘super iugum uestrum. Pater meus cecidit uos flagellis, ego cedam scorpionibus. ’Quibus uerbis illi irritati secesserunt ab eo. Iuda tantum tribus remansit cum illo. Aduram, quem ad exigenda tributa miserat, lapidauerunt. Ipse autem Roboam fugit in Hierusalem. pagina Post hęc Israhel accersitum Hieroboam super se regem constituit. Tunc Roboam congregata tribu Iuda et Beniamin adsciuit sibi CLXXX milia bellatorum pugnaturus cum Israhel. Cęterum ipse Dominus id inhibuit per prophetam {Semeiam} loquens ei. Peccauit Iuda impietate gentium, et quinto anno regni Roboam Sesac, rex Aegypti, thesauros Ierosolymarum despoliauit. Regnauit Roboam Ierosolymis annis XVII. Vnius et quadraginta annorum erat, quando regnare coepit. Mater eius fuit Naama {Ammonitis}. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Abia, eius filius, de quo dicemus, cum de aliis regibus Iuda tractare coeperimus. Nunc reges Israhel ordine seruato exponentur.
HIEROBOAM, filium Nabath, Ephrateum, Salomon constituerat super tributa domus Ioseph. Huic obuiam factus {Ahias} Sylonites, propheta, palium nouum, quo indutus erat, scidit in partes decem et ait: ‘Dominus locutus est: scindam regnum de manu filii Salomonis et dabo tibi X tribus, illi autem unam propter seruum meum Dauid. ’ Una tribus dicitur Iuda et Beniamin propter eos qui Hierosolymis regnarunt de una {triba} Iuda
‘Tu si in precęptis meis ambulaueris, ero tecum et tradam tibi Israhel. ’Animadauertit autem Hieroboam, quod propterea Salomon machinaretur ipsi necem. Fugit in Aegyptum pagina atque illic usque ad obitum eius moratus est. Tunc demum ab iis, qui ab Roboamo defecerant, uocatus regnum ultro sibi oblatum accępit. pagina 39v Aedificauit Sichem in monte Ephraim ibique habitauit. Condidit Phanuel ac, ne populus ad sacrificandum Ierosolymam sępius petendo ad Roboam conuerteretur, fecit duos uitulos ęneos; alterum posuit in Bethel, alterum in Dan, ut illos adorarent. Struxit phana in excelsis, constituit sacerdotes, qui non erant de tribu Leui, et ipsemet accessit, ut adoleret incensum. Vir autem de Iuda uenit in Bethel et stans contra altare prophetauit mala domui Hieroboam. Ille extendit manum iubens eum appręhendi. Cunque manus illa aruisset, pręcante uiro Dei restituta est. Cęterum ipso a uia sua pessima non recedente Dominus domum eius delere decreuit. Hieroboam Abia, filio suo, egrotante suggessit uxori, ut mutato habitu abiens in Sylo Ahiam prophetam consulat super puero. Venit mulier, Ahias autem pręmonitus a Domino ait: ‘Vxor Hieroboam, quare aliam te simulas? Dic uiro, hęc dixit Dominus: Quia male operatus es, inducam mala super domum tuam. Te uero in urbem introeunte morietur puer. Israhel quoque percutiet Dominus, eo quod irritauerint eum in diis alienis. ’Illa uenit pagina in Thersa, et puer moritur, Hieroboam autem regnauit annis XXII. {Successit} in regno filius eius Nadab.
NADAB, Hieroboami filius, regnauit annis duobus super Israhel. Fecit malum in conspectu Domini, et Baasa, {Ahię} filius, de tribu Isachar, interfecit eum in Gebethon et in loco eius coepit regnare deleuitque domum Hieroboam iuxta uaticinium Ahię Sylonitis.
BAASA, Ahię filius, de tribu Isachar, ascendens in Iudam ędificauit Rama. Occidit Nadab regem, ut modo dictum est, et regnum occupauit deleuitque domum Hieroboam. Regnauit in {Thersa} annis XXIIII. Ambulauit in uiis impietatis Hieroboam. Hanc ob rem illius quoque domum delendam prędixit Dominus per prophetam Iehu, Anani filium, quem ipse Baasa interimi fecit. Post hęc moritur Baasa et regnum suscipit filius eius Hela.
HELA, Baasę filius, regnauit in Thersa super Israhel annis II. Hunc temulentum Zambri, seruus eius interfecit et regnauit super Israhel.
ZAMBRI Helam, dominum suum, uino obrutum interimit occupatque regnum. Extinxit domum Baasę, quemadmodum Iehu propheta prędixerat. Regnauit diebus VII. pagina 40v Exercitus enim Israhel obsidebat pagina Gebethon, Palestinorum urbem, et audita nece regis Helę fecerunt super se regem Amri dimissaque Gebethon obsidione cinxerunt Thersam. Zambri autem amissa fugę spe cum regia domo simul se concremauit. Tunc diuisus est Israhel. Pars sequebatur Thebni, filium Gimeth, pars Amri. Mortuus est Thebni et regnauit Amri.
AMRI regnauit super Israhel annis XII. Aedificauit Samariam. Male operatus est. Successit ei ipsius filius Achab.
ACHAB, Amri filius, regnauit in Samaria super Israhel. Duxit uxorem Iezabel, filiam {Ethbaal}, regis Sydoniorum. Posuit aram Baal, plantauit lucum. Omnium pessimus fuit. Helias Thesbites prędixit ei siccitatem famemque futuram. {Abdias} dispensator agnoscens Heliam indicauit regi. At rex: ‘Tune es, ’inquit, ‘ille Helias, qui conturbas Israhel? ’Respondit: ‘Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus tua sequendo Baalim. ’Tunc Helias idoli sacerdotes falsitatis conuictos interfecit ascenditque uerticem Carmeli, et terra irrigata est imbribus. Achab abiit in Iezrahel. Benadab, rex Syrię, obsedit Samariam. Propheta consolatus est Achab regem promittens ei uictoriam. Meridie igitur egressus Achab fudit fugauitque Syros. Anno pagina sequenti commissum est pręlium in Aphec et de Syris desyderata sunt peditum centummilia die uno. Reliqua XXVII milia, quę confugerant in oppidum Aphec, oppręssit murus. Regi autem Benadab supplicanti pepercit Achab. Sed quidam prophetę filius arguit eum dicens: ‘Quia dimisisti uirum morte dignum, erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius. ’Contempsit illum Achab et ingressus est Samariam. Concupiuit uineam Naboth Iezrahelitę. Iezabel ergo nomine regis scripsit ad Iezrahelitas, ut insimulantes illum, quod maledixerit Deo et regi, lapidibus {interficerent}. Quo extincto uineam possedit Achab. Helias autem Samariam ueniens ait ad eum: ‘Hęc dicit Dominus: Occidisti, insuper possedisti. In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum, et delebo domum tuam sicut Hieroboami et Baasę. Canes quoque comedent Iezabel in agro Iezrahel. ’Achab scidit uestimenta sua, operuit se cilicio, ieiunauit, dormiuit in sacco. Et quia humiliauit se, distulit Dominus malum domus eius in diebus filii eius. Iosaphat, rege Iuda, et Achab, rege Israhel, parantibus recuperare Ramoth Galad de manu regis Syrię pagina prophetę Baal illis prospera concinebant, quando Iosaphat suadente uocatus est propheta Domini Micheas, filius Iemla. Tunc Sedechias, filius Chanaan, cornua sibi fecit ferrea et ad Achab conuersus ait: ‘His uentilabis Syriam, donec deleas eam. ’Micheas econtra fugam prędixit Israhel et mortem Achab. Ob hoc commotus Sedechias percussit Micheam in {maxiliam} dicens: ‘Mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi? ’Achab etiam iussit Micheam trudi in carcerem, donec ipse reuertetur. Inito certamine Achab sagittę ictu interficitur. Cadauer relatum Samarię sepelitur et, sicut prędictum fuerat, canes sanguinem eius linxerunt. Regnauit annis XXIII suscepitque regnum filius eius Ochozias.
OCHOZIAS, Achabi filius, Samarię rex, seruiuit Baal patris matrisque secutus impietatem. Cum cecidisset per coenaculi sui cancellos, misit seruos consultum Belzebub, deum Acharon, utrum sic collisus conualesceret. Hinc Helias Thesbites ab angelo monitus occurrit illis dicens Ochoziam moriturum. Rex ira percitus misit quinquagenarium suum, ut Heliam compręhensum adduceret. Ad inuocationem autem Helię ignis cęlo delapsus deuorauit eum et quinquaginta qui cum illo erant. Submisit rex alterum pagina quinquagenarium. Huic quoque accidit sicut primo. Tertium seruauit humiliatio: adueniens flexit genua et ueniam est pręcatus. Tunc Helias angeli monitu descendit securus et simul cum illo adiit regem atque ita fatus est, sicut antea dixerat. Mortuus est igitur Ochozias, cum regnasset annis II. Ioram frater successit ei in regno.
IORAM, Achabi filius, Ochozię frater, rex Israhel, sustulit statuas Baal, quas posuerat pater suus, sed ab impietate Hieroboami non recessit. Cum Iosaphat, rege Iuda, et rege Edom perrexerunt per desertum Idumeę aduersus Mosam, Moabitarum rege, eo quod noluerit ultra dare tributum regi Israhel. Cunque defectu aquę laborarent, petierunt Heliseum, ut sitientibus subueniret. Qui iratus in Ioram regem: ‘Vade, ’inquit, ‘ad prophetas patris tui! Ne respexissem quidem te, nisi uultum Iosaphat, regis Iuda, erubescerem. ’Ipso tandem Heliseo iubente adduxerunt psaltem, fossas fecerunt, et continuo repletę sunt aquis. Prędixit eis uictoriam de Moab. Moabitę congregati steterunt in terminis; aquas uiderunt fluere rubras ratique sanguinem esse Israhel mutuo inter se cęsorum: ‘Nunc pergamus, ’inquiunt, ‘ad prędam! ’ [Cum autem] accessissent ad castra Israhel, pagina 42v illi consurgentes oppręsserunt eos. Oppida pagina demoliti sunt, agrum optimum lapidibus oppleuerunt, fontes aquarum obturauerunt, omnia ligna fructifera succiderunt iuxta Helisei uaticinium. Rex ipse Moabitarum obsessus in tanta rerum angustia filium suum primogenitum obtulit diis holocaustum super muro. Videntes Israheiitę facinus tam crudele soluta obsidione abierunt. Rex Syrię bellum aduersus Israhelitas gerens intellexit arcana sua consilia Heliseum nequaquam latere atque ipsa inimicis releuari; obsedit illum in Dothaim. Heliseo orante Syri, a quibus obsidebatur, oculis capti sunt. Cęcos duxit in Samariam. Toram uolebat eos perdere; Heliseus prohibuit fecitque abire illęsos; neque ultra uenerunt in terram Israhel latrones Syrię. Porro Benadab, rege Syrię, Samariam obsidente caput asini in ciuitate uenumdabatur LXXX argenteis, {quarta} pars {cabi} stercoris columbini V argenteis. Mulier quędem coram Ioram aduersus alteram exclamauit, quod, cum inter se conuenissent, ut filios comederent, suo iam comesto illa subtraxerit eum, qui ipsius erat. Ioram dolore affectus scidit uestimenta sua et apparuit cilicium ad carnem intrinsecus. Mox dolore in furorem uerso misit satellites, qui Heliseum interficerent. Ille pagina in spiritu rem intelligens clauso domus ostio necem euasit. Poenituit Ioramum propositi sui in Heliseum et ab eodem prophetante audiuit ‘Hęc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simile uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samarię. ’Cuidam de principibus non credenti: ‘Videbis, ’inquit, ‘oculis tuis, et inde non comedes. ’Cum ergo Dominus in Syros tonitrum excitasset, relictis omnibus diffugerunt. Egressus populus diripuit castra Syrię et de uictus copia ita euenit, sicut prędixerat Heliseus. Atque ille incredulus ad portam urbis turba irruente ellisus animam efflauit. Ioram deinde cum Ochozia, rege Iuda, pugnans aduersus Azahel, regem Syrię, in Ramoth Galad saucius rediit uenitque, ut curetur, in Iezrahel. Ochozias inuisit ęgrotantem. Interim Heliseus Iorami seruum Iehum ungi fecit in regem Israhel, ut disperdat domum Achab. Iehu igitur coniurauit contra Ioram et profectus est in Iezrahel. Ioram autem cum Ochozia, rege Iuda, exiens occurrit ei in agro Naboth Iezrahelitę et ait: ‘Pax est Iehu? ’Respondit ille: ‘Quę pax? ’Territus Ioram conuertit se, ut fugeret. Iehu fugientem percussit sagitta. Mortuum iussit proiici in agro Naboth. Venit in Iezrahel. pagina 43v Pręcipitari fecit pagina Iezabelem per fenestram, quod plenius mox exponemus, cum de Iehu tractabimus. Ioram regnauit annis XII. Successit Iehu.
IEHV per unum de filiis prophetarum ab Heliseo missum in Ramoth Galad ungitur, ut in Samaria regnet, diciturque ei: ‘Hęc dicit Dominus: Vnxi te regem super Israhel. Percuties domum Achab, domini tui. Iezabel autem comedent canes in agro Iezrahel nec erit, qui sepeliat eam. ’Tunc serui Ioram posuerunt palia sub pedibus Iehu, cecinerunt tuba atque dixerunt: ‘Regnabit Iehu!’Hinc igitur coniuratione facta in Ioram profectus est in Iezrahel, ubi erat Ioram. Quem obuiam egressum moxque in fugam conuersum appetiit sagitta atque confecit iussitque proiici cadauer in agro Naboth. Ochozias autem, rex Iuda, qui cum Ioram erat, fugit in Iezrahel. Illo ingressus Iehu Iezabelem, Achabi uxorem, de fenestra pręcipitari iussit. In uia iacentem equi ungulis conculcauerunt. Mandauit, ut mortuam sepelirent, sed non inuenerunt nisi eius caluariam pedesque et palmas. Reliquum corpus canes lacerando consumpserant iuxta uerbum Domini per os serui eius Helię. Erant Achabo LXX filii in Samaria. Scripsit Iehu ad optimates, et iussu ipsius occiderunt illos. pagina Capita occisorum in cophanis reposita miserunt ad Iehum in Iezrahel. Reliquos uero de domo Achab, qui erant in Iezrahel, interfecit ipse. Venit Samariam. Duos et LXX fratres Ochozię, regis Iuda, iugulari iussit, cum uenientibus occurrisset. Ingressus autem urbem reliquias domus Achab tolli imperauit. Et quod a Domino per prophetam iussum fuerat, impleuit. Deinde, cum fingeret sacrificare se uelle idolo Baal et congregati essent sacerdotes et prophęte Baal in templo, misit milites, qui illos occiderunt. Statuam Baal combusserunt et eodem in loco fecerunt latrinas. Iehu igitur deleuit quidem Baal de Israhel, sed tamen nequaquam dereliquit uitulos ęneos Hieroboam. Dixitque illi Dominus: ‘Quia omnia, quę erant in corde meo, fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam g[e]nerationem sedebunt super thronum Israhel. ’Cęterum, cum non recederet a peccato Hieroboam, Dominum offendit et Azahel, rex Syrię, uastauit fines Israhel. Regnauit Iehu in Samaria annis XXVIII. Successit ei filius Ioachan.
IOACHAN, Iehu filius, Samarię rex, fecit malum secutus impietatem Hieroboam, et Dominus tradidit Israhel in pagina 44v potestatem Azahel, regis Syrię, et pagina Benadabi, filii eius. Deinde ad pręces Ioachan dedit Dominus saluatorem Israheli et liberatus est. Nec adhuc tamen recesserunt ab errore Hieroboam lucusque permansit in Samaria. Non erant reliqui Ioachan regi nisi L equites, X currus et X milia peditum. Vsque adeo attriuerat eos rex Syrię. Regnauit Ioachan annis XVII. Suscepit regnum Ioas, eius filius.
IOAS, filius Ioachan, non deseruit stultitiam Hieroboam in uitulis adorandis. Inuisit Heliseum aduersa ualitudine laborantem et miseratione motus fleuit. Cui Heliseus iussit accipere arcum superponensque manus manibus regis atque ita emissa sagitta per fenestram orientalem ait: ‘Sagitta salutis Domini contra Syriam. ’Rursum ait: ‘Percute iaculo terram! ’Quater percutienti dixit: ‘Si quinquies percussisses aut sexies, percussisses Syriam usque ad internicionem. Nunc autem tribus uicibus percuties eam. ’Mortuo rege Syrię Azahel successit in regno Benadab, eius filius. Quo regnante recuperauit Ioas oppida Israhel, quę Azahel subegerat regnante Ioachan. Ad hęc tribus uicibus percussit Syriam et oppida reddidit Israheli. Postea capto in pręlio Amasia, rege Iuda, uictor irruit pagina Ierosolymam, murorum partem demoliuit, diripuit thesauros, obsides accepit et in Samariam rediit. Regnauit annos XVI. In demortui locum successit filius eius Hieroboam.
HIEROBOAM, filius Ioas, Samarię rex, male operatus est, sed terminos Israhel restituit, quod futurum prędixerat dominus per {bonam} prophetam. Regnauit annis XLI. Eo defuncto regnauit filius eius Zacharias.
ZACHARIAS, filius Hieroboam, Samarię rex, fecit malum, et conspirauit aduersus eum Sellum, filius Iabes, regnauitque illo interempto. Et completa est quarta generatio Iehu sedens super thronum Israhel in Samaria. Regnauit Zacharias menses VI et locum eius occupauit Sellum.
SELLVM, filius Iabes, rex Israhel, Zacharię regis (ut diximus) molitus est cędem. Quo morte sublato regnauit, sed non ultra mensem unum. Vt enim et ipse pateretur, quod alteri intulerat, Manahen, Gaddi filius, interfecit eum et interfecto regnauit.
MANAHEN, filius Gaddi, de Thersa ascendens in Samariam interfecit Sellum regem et loco eius potitus uexauit Thersam et fines eius, eo quod ei de Samaria reuertenti pagina 45vnoluerint pagina aperire; mulieres interfecit pręgnantes eorum uentres discindens. Male operatus est, et tributum pendere coepit Phul, Assyriorum regi. Edictum fecit principibus uiris Israhel, ut singuli eidem regi singulis annis exoluerent siclos argenti L. Regnauit annis X. Successit ei Phaceia, eius filius.
PHACEIA, filius Manahen, regnauit super Israhel annis II. Fecit enim malum, et Phacee, Romelię filius, cede oppręssit illum et qui cum illo erant uiros L. Erat autem ductor militum eius. Eo igitur per dolum sublato regnare coepit.
PHACEE, Romelię filius, dux militum Phaceię regis erat, quando illo interempto regnum arripuit. Fecit malum, et uenit Theglatphalasar, Assyriorum rex, magnamque populi partem captiuam transtulit in Assyriam. Ipsum autem Phacee interfecit Osee, filius Hela, atque eo sublato regnauit super Israhel. Phacee uero regnauit annis XX.
OSEE, filius Hela, interfecto Phacee rege suscepit regnum Israhel. Impius in Deum fuit, et factus est tributarius Salmanasar, Assyriorum regis. Qui rebellare uolentem obsedit, captum atque uinctum misit in carcerem. Regno igitur potitus omnes transtulit in Assyrios. pagina Peccauerat enim Israhel lapsus in cunctis gentium immundiciis. Seruiebant idolo Baal, consecrabant filios et filias per ignem, diuinationi operam dabant et auguriis nec audire {curarunt} Dominum per prophetas dicentem: ‘Reuertimini a uiis uestris pessimis! ’Repulitergo illos Dominus a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda. Rex autem adduxit uiros de populis suis eosque in ciuitatibus Samarię pro filiis Israhel collocauit. In istos, quia Dei uultum contempserant, leones de siluis irruebant ac plurimos laniabant. Id illi sibi accidere rati, quod morem colendi Deum Israhel nescirent, adducto sacerdote didicerunt quidem nitum religionis, sed tamen deos patrios non deserebant. Nonnulli etiam, qui erant de Sepharuaim, filios suos igni comburebant diis Sepharuaim Adramelech et Anamelech simulque Deum Israhel colebant. Regnauit Osee annis IX.
Nunc de regibus Iudę restat dicendum.
ABIA, filius Roboam, rex Iuda, patri successit in regno. Bellum cum Hieroboam, rege Israhel, assidue gessit. Circumdatus ab exercitu eius clamauit ad Dominum, et pagina 46v uictoria potitus est. Oppida in deditionem accepit. pagina Vxores habuit XIIII, filios XXII, filias XVI. Regnauit annis III. Successit illi in regno Asa filius.
ASA, Abię filius, rex Iuda, iustus fuit. Abstulit effoeminatos, idola exclusit, matrem a sacris Priapi auertit, simulachra confregit. Intulit in templum argentum, aurum, uasa, quę pater Abia dedicauerat. Habebat secum scutatorum hastatorumque de Iuda trecenta milia, de Beniamin scutatorum et {sagittariorum} ducentaoctoginta milia, quando egressus aduersus cum Zara Aethiops cum bellatorum decies centenis milibus et cum trecentis curribus. Asa inuocauit Dominum; territi Aethiopes terga dedere, quos ille persecutus cęcidit ad internicionem. Tulit spolia, uastauit oppida Gerrarę. Ingentem predam pecorum camellorumque abegit. Victor Hierosolymam reuersus est. Bellum perpetuum gessit aduersus Baasam, Israhel regem. Hanc ob rem regem Syrię Benadab largitione corruptum ab amicicia eius auertit sibique confoederauit. Qui quidem Benadab missis aduersum Israhel copiis Ahion, Dan, Abel, Ceneroth terramque Neptalim subegit. Asa autem tulit lapides de Rama et ligna pagina ędificauitque Gabaa Beniamin et Maspha. Anani prophetam sibi exprobrantem, quod in rege Syrię magis quam in Domino fiduciam haberet, mitti iussit in neruum. Ob hoc quidem Dominus plurimos de populo morte mulctauit. Ille autem anno XXXVIIII regni sui pedum dolore decessit. Cum aromatis sepelierunt eum et Iosaphat, filius eius, successit in regno.
IOSAPHAT, Asę filius, rex Iuda, urbes muniuit, pręsidia disposuit. Dominus fuit cum eo, quia in uiis Dauidis ambulauit. Munera sibi ultro oblata a populo accepit; diuitiis pręstitit et gloria. Misit Leuitas et sacerdotes, ut peragrando urbes Iuda docerent populum leges Domini: Nemo eum bello lacessiuit. Palestini uectigal argenti deferebant, Arabes arietum septemmilia et septingentos ac totidem hircos. Cum Achab, rege Israhel, ascendit aduersus Syros. Circumdatus ab inimicis clamauit ad Dominum, et Dominus uim hostium ab eo auertit. Hinc reuertenti occurrit Iehu propheta et increpans illum ait: ‘Impia prębes auxilium; iram Domini merebaris, sed intercesserunt opera tua bona, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et pręparaueris cor tuum, ut requireres Dominum, Deum patrum tuorum. ’ pagina 47v Porro ipse Iosaphat iudices constituit, Amariam sacerdotem rebus, quę ad Dei cultum pertinent, pręfecit, Zabadiam pręesse iussit iis, quę ad regem spectarent. Cum hoste congressurus indixit ieiunium, ad Dominum orauit. Coram Domino ceciderunt proni et adorauerunt eum. Ipse statuit cantores, qui exercitum pręcedendo Deum laudarent. Contigit ergo Domino pro Iuda stante, ut inimici inter se digladiantes mutuis uulneribus conciderent. Iosaphat et Iuda uix per triduum colligere ualuerunt spolia. Die quarto in ualle benedixerunt Dominum (inde dicta est Vallis benedictionis) quieuitque regnum. Sed quoniam cum Ochozia, impiissimo rege Israhel, societatem fecerat, classis, quam struxerant in Asiongaber, ut mitterent in Tharsis, naufragio interiit, quod futurum prophetauerat Eliezer, filius Dodau de Maresa. Regnauit Iosaphat annis XXV. Successit ei Ioram, eius filius.
IORAM, filius Iosaphat, rex Iuda, fratres suos interemit, ut bona eorum usurparet. Athaliam, regis Achab filiam, duxit uxorem. In Deum impietate lapsus est. Rebellarunt ab eo Edom et Lobna. Dereliquerat enim Deum patrum suorum, excelsa fabricauerat, Iudam fornicari fecerat. Quamobrem denunciauit pagina ei per litteras Helias propheta, quod eum populumque eius percussurus esset Dominus plaga magna, liberos insuper et uxores et substantiam eius, ipsum uero uteri langore affectum emissis uitalibus periturum. Palestini igitur et Arabes afflixerunt Iudam, domum regis desolauerunt, liberos quoque et uxores diripuerunt. Vnus ex liberis, qui minimus natu fuerat, reliquus ei fuit, nomine Ioachaz. Ipse autem alui profluuio consumptus extabuit. Non fecit ei populus, sicut aliis consueuerat, exequias nec in sepulchro regum sepeliuit. Regnauit annis VIII. Successit in regno filius eius Ochozias.
OCHOZIAS, filius Ioram, rex Iuda, impius in Deum fuit et id quidem impulsu Athalię, suę matris, Achabi filię. Perrexit cum Ioram, filio Achab, rege Israhel, aduersum Azahel, Syrię regem, in Ramoth Galad. Ioram uulneratus rediit in Iezrahel. Ochozias inuisit eum. Ambo egressi obuiam Iehu, filio Namsi, a quo insidias passi, cum fugerent, Ioram configitur sagitta, Ochozias periculum elapsus intrat Iezrahel. Deinde eum Iehu compręhendit in Samaria latitantem atque interfecit. Sepelierunt illum, eo quod esset de domo Iosaphat. Athalia autem, mater eius, pagina perdidit omnem stirpem Ioram, pręter Ioam, Ochozię filium, quem internicioni subtractum absconderat Iosabeth, regis Ioram filia, Ioadę sacerdotis uxor et ipsius Ochozię soror. Ioas itaque latuit in domo Domini annis VIII, quibus regnauit Athalia. Ochozias regnauit anno uno. Athalię ergo successit Ioas.
IOAS, Ochozię, regis Iuda, filius, ab amita Iosabeth et Ioiada pontifice occultatus, ne ab auia sua Athalia interficeretur, cum reliquos fratres eius ipsa regnandi causa occidisset. Deinde anno regni Athalię VII Ioiada pontifex cum in illam coniurasset, produxit e latebris Ioam diademaque imposuit ei et palam inunctum regem salutauit. Omes, qui aderant, manibus plaudentes dixerunt: ‘Viuat rex!’ Hoc clamore consternata Athalia uenit in templum. Tunc Ioadę pontificis iussu centuriones iniecerunt ei manus et extra templum tractam iuxta pallatium occiderunt. Ioada autem inter Deum et regem et populum pepigit, quod ab eius cultura non recederent. Itaque aras Baal destruxerunt, simulachra contriuerunt, sacerdotem Baal Mathan interfecerunt. Posuit Ioiada custodes in domo Domini. Ioas uero in regiam translatus pagina super throno regum sedit, et lętatus est populus et ciuitas quieuit. Septem annorum erat Ioas, quando regnare coepit. Rectus fuit coram Domino, quandiu erudiuit eum Ioiada. Excelsa tamen non abstulit. Iussit, ut pecuniam pro pręcio animę uel sponte oblatam accipiant sacerdotes et ex ea sarta tecta templi reficiant. Hoc illi neglexere usque ad tertium et uigesimum regis annum. Quare uetuit quidem rex eos ultra pecuniam accipere, sed in gazophilatium inferri. Inde dabatur pręfectis [cementariorum] per manum scribę regii et Ioiadę pontificis. Pecunia uero pro peccatis oblata sacerdotum erat. Porro defuncto Ioiada pontifice adorauerunt regem ipso renuente, dereliquerunt Dominum, idolis seruierunt. Zachariam, Ioiadę filium, Zacharias lapidatus prophetantem lapidauerunt in a trio templi Ioa rege iubente, tametsi patris eius beneficio tum uitam tum regnum fuerit assecutus. Deo autem tot impietates ulciscente Syri numero pauci ingentes Iuda copias superant atque prosternunt. Rex etiam Syrię Azahel expugnata Geth obsedit Hierosolymam, sed a Ioa omni argento, quod in templo et in pallatio erat, accepto recessit. Non multo post {Iosachar} filius Semath, et Iosaphat, filius Somer, pagina 49v pagina conspirantes interfecerunt Ioam. Ioas itaque regnauit annis XL. Sepultus est in ciuitate Dauid, sed non in sepulchro regum. Successit filius eius Amasias.
AMASIAS, Ioę, regis Iuda, filius, iustus fuit coram Domino. Interemit interfectores patris, filiis autem eorum pepercit, ne derogaret legi. Decemmilia Idumeorum strauit in Valle salinarum. Expugnauit Petram et appellauit eam Iezechel. Ioam, regem Israhel, ad certamen prouocauit. Illis ducibus acies concurrerunt ad Bethsames, oppidum Iudę. Copię Iudę fugientes in castra se recęperunt. Ioas uictor Amasiam captum duxit Hierosolymam, interrupit murum, spoliauit urbem, obsides accepit et rediit in Samariam. Amasias post mortem Ioę, regis Israhel, uixit annos XXV. Coniurauerunt in eum, et fugit in Lachis. Illo ibi interfecto Azariam, eius filium, constituerunt regem Iuda. Amasias autem regnauit annis XXIX.
AZARIAS, qui et Ozias, Amasię filius, rex Iuda, ędificauit Ahilath, dimicauit aduersum Palestinos. Deiecit murum Geth, construxit oppida in Azoto et in Palestina, domuit Palestinos et Arabes in Gorbaal habitantes. Ammonitę eius tributarii erant. Turres Hierosolymis ędificauit, cisternas pagina in solitudine fodit, pecudum greges aluit. Operam dabat agriculturę. Exercitum habuit duorum milium et sexcentorum principum, sub quibus erant trecenta et septem hominum milia cum quingentis, omnes ad bellum apti. Sed idem elatione mentis Deum neglexit; incensum super altare Azaria sacerdote reclamante adolere uoluit, quod sacerdotum officium erat, et lepra in {facie} eius est orta ac deinceps uixit leprosus. Ioatan filius gubernabat pro illo populum, defuncto successit in regnum. Ipse autem Azarias regnauit annis LII.
IOATHAN, Azarię filius, rex Iuda, pietate in Deum ac bene gestis rebus clarus, portam domus Domini sublimissimam ędificauit, urbes et castella construxit. Regem Ammonitarum in pręęlio uicit. Pendebant ei Ammonitę talenta argenti C, chororum tritici decemmilia et totidem hordei. Huic uita defuncto successit filius Achaz. Ipse regnauit annis XVI.
ACHAZ, Ioathani filius, rex Iuda, impie in Deum se gessit. Filium suum iuxta ritum gentium consecrauit. In lucis et excelsis uictimas immolauit incensumque adoleuit. Deo scelus hoc ulciscente Razin, Syrię rex, et Phacee, rex Israhel, obsederunt eum in urbe Hierosolyma, pagina 50v pagina quam quidem expugnare nequiuerunt. Sed inde decędens rex Syrię Hailam cępit eiectisque Iudeis posuit in ea Medos et Syros. Achaz uero ad aliena auxilia conuersus magnam auri argentique uim misit Theglatphalasar, Assyriorum regi. Hinc ille contra Syros insurgens uastauit Damascum et Rasin regem interfecit. Achaz autem, ut gratias referret regi, perrexit in occursum eius usque Damascum muneraque multa obtulit. Deinde uiso {altari} Damasci iniunxit Vrię sacerdoti, ut tale sibi in templo faciundum curaret. Eo facto reuersus obtulit holocausta aliaque multa prophana atque impia fecit in domo Domini. Exinde Zechrei de Ephraim occidit Maasiam filium et Ezricam, ducem eius, et Helcanam, ab eo secundum. Filii quoque Israhel duxerunt captiuorum de Iuda ducentamilia utriusque sexus prędamque immensam ad Samariam. Sed crudelitatis coarguti ab {Oded} propheta captiuos restituerunt. Palestini etiam cęperunt urbes Iuda Bethsames, Ahylon, Gadiroth, Socho, Thaman et Gamizo cum uiculis eius. Achaz uita defunctum Hierosolymis sepelierunt, sed non in sepulchro regum. Regnauit annis XVI. Successit filius eius Ezechias.
EZECHIAS, filius Achaz, pietate in Deum magis pagina quam regno nobilis, excelsa dissipauit, statuas contriuit, lucos succidit, serpentem Moysi ęneum {confregit} et in Domino, Deo Israhel, sperauit. Regi Assyriorum non seruiuit. Palestinorum fines uastauit. Anno regni eius IIII Salmanasar, Assyriorum rex, inuasit Samariam, anno VI ea potitus est et populum transtulit in Assyriam. Hoc autem illis accidit, quia Deum suum reliquerant ad deos conuersi alienos. Anno XIIII Senacherib, Assyriorum rex, quibusdam Iudę oppidis ui subactis castrametatus est in Lachis. Misit ad illum Ezechias dicens: ‘Peccaui, recede a me! ’Pactusque XL talenta dedit ei. At ille accepta pecunia fefellit fidem misitque Tartan et Rapsacen cum magna militum manu ad Hierosolymam oppugnandam. Rapsaces pręfectos, qui in muris erant, nunc terrebat minis, nunc promissis alliciebat. Illi nihil responderunt. Sic enim edixerat Ezechias. Retulerunt tamen regi Rapsacis uerba. Rex scidit uestimenta et sacco coopertus templum ingressus est. Mox per nuncium suas angustias Rapsacisque in Deum blasphemias exposuit Esaię prophetę rogans eum, ut oret Dominum pro reliquiis popuhi Iuda. Respondit Esaias: ‘Hęc dicit Dominus: Noli timere. Ego immittam spiritum regi pagina 51v Assyriorum et reuertetur in terram suam pagina et deiiciam eum gladio in terra sua.’Audiuit Senacherib, quod Aethiopum rex Tharaca incurreret Assyrios moxque {recessurus} scripsit ad Ezechiam, ne fiduciam haberet in Deo suo. Ezechias orauit pro populo ad Dominum et a propheta audiuit dicente: ‘Hęc dicit Dominus: Exaudiui te super Senacherib superbum. Reducam eum in uiam, per quam uenit. Tibi autem erit signum: hoc anno comede, quę repereris, secundo, quę sponte nascuntur, tertio seminate et metite. Reliquię domus Iuda saluabuntur. Assyrius non ingredietur urbem hanc. Saluabo eam propter me et Dauid, seruum meum. ’Nocte illa angelus Domini percussit in castris Senacherib CLXXXV milia Assyriorum. Rex primo diluculo uisis mortuis reuersus est Niniuen et, dum adorat in templo Nesrath, deum suum, ab Adramelech et Sarasar occiditur. Isti fugerunt in Armeniam, et in regno successit filius eius Asaraddon. Ezechias morbo affectus a Domino per Esaiam audiuit, quod moreretur. Sed dum ad parietem conuersus pręcatur et luget, Dominus misertus protendit uitam illius annos XV pollicens insuper ipsum ciuitatemque eius liberaturum se de manu regis Assyriorum. Esaias posuit massam ficorum super ulcus eius et pristinę sanitati illum restituit. Promissi autem adimplendi signum fuit reductio pagina umbrę per lineas, per quas iam descenderat decem gradibus in horologio Achaz. Merodach, Babyloniorum rex, misit ad eum legatos cum muneribus gratulatum, quod conualuisset. Ipse uero gloriabundus omnes suas opes eis ostendit. Sed ne peccasse se nesciret, per Esaiam prędictum est omnem gazam illam prędam fore Babyloniorum atque ex liberis eius quosdam Babylonio regi seruituros. Respondit Ezechias: ‘Bonus sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis! ’Regnauit annis XXIX. Successit ei Manasses filius.
MANASSES, Ezechię filius, rex Iuda, impiissimus in Deum fuit: ędificauit excelsa, errexit aras Baal, plantauit lucos, cęli sydera adorauit et coluit, filium traduxit per ignem, auguria obseruauit, idolum luci posuit in templo Domini. Propterea quidem Dominus minatus est inducturum se mala super Hierusalem eamque deleturum. Cęterum ille multum sanguinis innoxii effudit in Hierusalem. Post hęc captus ab Assyriis poenitentiam egit coram deo patrum suorum, et restituit eum Dominus in regnum. Correctus igitur omnem impietatem abiecit, fit ex pessimo optimus. Altare Domini, quod olim destruxerat, instaurauit immolauitque super illud, simulque populo Iudę pręcepit, ut seruiant Domino, pagina 52v pagina Deo suo Israhel. Duodecim annos natus regnare coepit, regnauit autem annis LV. Eo defuncto regnauit filius eius Ammon.
AMMON, Manassę filius, male operatus est, idola coluit et domi sedens a seruis fuit interfectus. At uero populus uicem eius dolens in coniuratos, qui em interfecerant, insurrexit et ad unum trucidauit. Ammon ipse annis duobus regnauit et loco eius Iosiam filium crearunt regem.
IOSIAS, filius Ammon, rex Iuda, patrię religionis studiosissimus fuit. Anno regni sui XVIII misit Saphan scribam ad Helchiam, sacerdotem magnum, iubens, ut pecunia a populo in templum illata daretur fabris per prępositos domus Domini ad instaurandum sarta tecta templi. Tunc repertus est Liber legis in domo Domini. Quo perlecto rex Iosias uestimenta sua scidit dicens: ‘Magna ira Domini in nos est accensa, quia non audierunt patres nostri pręcepta libri huius. ’Et continuo misit consultum Oldam propheten, quę respondit: ‘Hęc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum et habitatores eius, quia dereliquerunt me et litauerunt diis alienis. Te autem, quoniam audisti uerba Voluminis et perterritum est cor tuum pagina et fleuisti coram me, colligam ad patres tuos in pace, ne uideant oculi tui mala, quę inducturus sum super locum istum.’Rex ascendens in templum uerba Libri foederis legit cunctis audientibus et pepigit pro eis, quod ambulabunt post Dominum ac pręcepta eius custodient. Cunctis pacto huic acqueiscentibus omnes immunditias, omnes sustulit abominationes. Celsorum sacerdotes interfecit et reuersus Hierosolymam fecit Phase Domino, quale non fuit factum a diebus iudicum. Non fuit rex, qui huic esset pręferendus. Veruntamen non est auersus furor Domini contra Iudam propter impietates Manassę regis. Ascendit ergo pharao, rex Aegypti, aduersus Assyriorum regem. Iosias autem profectus ei obuiam inito certamine uulneratur, ex uulnere in Magedo moritur. Hierosolymis sepelitur. Octo annorum erat, quando regnum adiit. Regnauit annis XXX. Successit filius eius Ioachaz.
IOACHAZ, Iosię filius, rex Iuda, Deo Israhel contempto gentium idola coluit atque Deo ulciscente impietatis suę poenas dedit. Vinxit eum pharao Nechao in Reblata; inde transtulit in Aegyptum, ne Hierosolymis regnet. Ciuitati pagina 53v mulctam imposuit centum talentorum pagina argenti, unius auri. Loco illius regem creauit Heliachin, fratrem eius, quem mutato nomine appellauit Ioakim. Ioachaz autem regnauit mensibus III, donec fuit translatus.
IOAKIM, Iosię filius, rex Iuda, ipse quoque fratris Ioachaz impietatem secutus Deum offenderat. Vriam prophetam interfecerat. Inde compulsus est pendere tributum Nechao pharaoni, Aegypti domino, deinde annis III seruire Nabuchodonosor, Babylonis regi. Et cum ab eo contra iusiurandum desciuisset, Deus iratus latrunculos immisit, qui Iudam disperderent propter scelera Manassę. Regnauit Ioakim annis XL. Mortuo successit filius Ioachin.
IOACHIN, qui et Iechonias, filius Ioakim, rex Iuda, etiam ipse gentillium errore pollutus diuinam in se prouocauit iram. Ob hoc quidem Caldeorum exercitus Hierosolymam uallauit obsidione. Et cum ipse rex Nabuchodonosor urbem oppugnaturus superuenisset, egressus Ioachin se suaque eius tradidit potestati. Nabuchodonosor igitur anno regni sui VIII uinctum illum abduxit in Caldeam transtulitque omnia ab Hierosolymis ad Babylonem pręter pauperes plebis. Constituit autem {Matthaniam}, patruum eius, Iudę regem, et hoc suppresso pagina nomine uocauit Sedechiam. Ioachin autem, siue Iechonias, regnauit mensibus III, diebus X. Post hęc, cum eum peccati sui poenituisset, anno XXXVII translationis ab {Euilmerodach}, Babylonis rege, eductus de carcere super throno regum collocatur, donantur ei uestes, datur panis, constituitur annona in diem, toto tempore uitę suę.
SEDECHIAS, qui ante Matthanias, patruus Ioachin, rex Iuda, in Deum impius, Hieremiam aduersa prophetantem contempsit, a rege Babylonis desciuit. Anno IX regni eius Nabuchodonosor rex obsedit Hierosolymam et ad XI Sedechię annum inualuit fames in ciuitate. Fugerunt ab ea propugnatores nocte, fugit et Sedechias. Sed Caldei compręhensum adducunt ad regem in Reblata. Rex iratus ipso spectante liberos eius interfici iussit, deinde illi oculos errui mandauit atque ita uinctum abduxit in Babylonem. Deinde uenit Nabuzardan, Babylonii exercitus ductor, et ingressus urbem incendit domum Domini et quęque principum uirorum habitacula igni consumpsit, muros urbis demolitus est et eos, qui reliqui erant, transtulit. Fecit tamen agricolis atque pagina operariis terrę potestatem manendi, qui uellent. Vasa templi ęnea, argentea, aurea et columnas ęneas tulit secum in Babylonem. Sacerdotes autem et ędituos et omnes optimates, quos reperit, destinauit ad regem in Reblata. Regis iussu interfecti sunt. Itaque translatus est Iuda de terra sua ad alienos, quibus seruierunt. Sedechias regnauit annos XI. Successit Godolias.
GODOLIAM, filium Ahicam, filii Saphan, pręfecit rex Nabuchodonosor iis, qui relicti erant in terra Iuda. Et qui dispersi fuerant conuenerunt ad eum in Maspha. Venit Ismahel, Nathanię filius, uir stirpis regię, cum decem aliis et interfecerunt Godoliam atque illos, qui circa eum erant in Maspha. Populus repentino tumultu consternatus transtulit se in Aegyptum.
Hactenus de regibus, nunc dicendum de transmigratis.
IOSVE, filius Iosedech, et Zorobabel, filius Salathiel, per Cyrum, Persarum regem, de Babylone dimissi ędificauerunt altare Hierosolymis Deo Israhel, obtulerunt holocausta, egerunt solennitatem, tabernaculorum, fundauerunt templum. Plebs lętabunda laudabat Deum. Seniores autem, qui prioris templi pagina fundationi interfuerant, lugebant. Samaritani inuidentes Cyro de Hierosolymitis rebellionis iniecerunt suspicionem. Vnde compulsi sunt intermittere templi ędificationem regnantibus Cyro, Dano, Assuero, qui et Artaxerxes, usque ad tempora secundi Darii. Quo regnante ipsi Zorobabel et Iosue templum ędificare coepere. Anno autem Darii VI opus coeptum absoluerunt. Eo perfecto obtulerunt sacrificia, pasca et azima cum lętitia et exultatione celebrarunt.
ESDRAS, {Saraię} filius, de genere Aaron, cum filiis Israhel et filiis sacerdotum et Leuitarum anno Artaxerxis regis VII ascenderunt de Babylone et mense quinto Hierosolymam peruenere. Porro Esdras ipse animum intendit, ut inuestigaret legem Domini et populum in ea erudiret. Artaxerxes pręterea dedit ei diploma, in quo scriptum erat: ‘Cuicunque libuerit in regno meo de populo Israhel et sacerdotibus et Leuitis ire Hierosolymam, uadat tecum. Aurum et argentum Deo Israhel oblatum tale et fac de illo iuxta uoluntatem Dei tui. Vasa quoque, quę dicata sunt ei, trade in conspectu eius. Quicquid insuper opus fuerit ut impendas, dabis de thesauro et fisco regum et a me usque argenti talenta C, pagina 55v ad frumenti pagina choros C, ad uini bathos C, ad olei totidem, ad salis uero absque mensura. Ego Artaxerxes rex statui atque decreui. Sacerdotibus et earum ministris non imponatur uectigal nec tributum. Esdras autem constituat iudices et pręsides populo.’Tunc Esdras: ‘Benedictus, ’inquit, ‘Dominus deus patrum nostrarum, qui dedit hoc in corde regis. ’Congregatis igitur qui redire cupiebant de Babylone, prędicauit ieiunium, ut Dominus dirigat uiam eorum. Auxilium autem a rege poscere supersedit, ne Dei sui potentię minus confidere uideretur apud regem. Delectis XII sacerdotibus appendit argentum, talenta DCL, uasa argentea C, auri talenta C, crateras aureas XX, uasa quoque ęris et auri. Congregati ad flumen {Ahaua} manserunt tribus diebus. Atque ubi peruentum est Hierosolymam, die quarto appenderunt argentum et aurum et uasa. Obtulerunt holocausta: uitulos XII, arietes XCVI, agnos LXXVII, hircos pro peccato XII. Esdras, cum audisset, quod populus Israhel miscuerit semen cum gentibus connubia cum illis contrahendo, ingenti affectus dolore scidit palium et tunicam, capillos uellicauit et barbam, sedit moerens usque ad sacrificium uespertinum. Surgens pagina flexit genua, manus ad Dominum expandit et orauit pro populo. Populus ad orantem conuenit et fleuit. Esdras uero die illo neque comedit neque bibit lugens transgressionem eorum, qui uenerant de captiuitate. Vi Iuda et Beniamin, consensere, ut cum uxoribus, quas de gentibus acceperant, faciant diuortium et ab iis genitos abdicent. Eiecere igitur uxores suas cum filiis earum, ut legi Dei obedirent.
------------------------
NEEMIAS, Helchię filius, erat Susis pincerna Artaxerxis regis. Anno XX regni eius dimissus urbis Hierosolymę muros coepit ędificare. Vicinę gentes eum irrisione et subsannatione lacessebant. Aedificatę sunt portę: porta Gregis, porta Piscium, porta Vetus, porta Vallis, porta Sterquilinii, porta Fontis, porta Equorum. Aedificato iam muro ęmuli, quos inuidię stimulus agitabat, aduersus Israhelitas insurrexerunt. Neemias pro suis depręcatus est Deum, posuit in muris excubias, in ciuitate armatos omnesque hortatus est, ne timerent, sed in Domino confiderent. Quam quidem rem inimici cum animaduertissent, a proposito illos oppugnandi destiterunt. Neemias ad opus perficiendum pagina 56v est reuersus. pagina Oppressos foenore liberauit, bona iisdem ablata restituit. Murale ędificium, quod reliquum erat, die secunda et quinquagesima fuit {consummatum}. At uero inuidi illi terrebant Neemiam et eidem insidiabantur. Neemias pręterea censum egit populi ac sacerdotum, quosdam autem de sacerdotio eiecit, eo quod eorum nomina in censu non inuenisset.
TOBIAS, ex tribu et ciuitate Neptalim, in urbe Niniuę captiuus sub Salmanasar, Assyriorum rege, suis conterraneis eodem translatis, quicquid poterat, libenter impartiebat. Olim in Samaria cum esset liber, nunquam adorauit uitulos Hieroboam, sed {statutis} temporibus pergebat Hierosolymam et in templo Deum Israhel adorabat. Primitias decimasque fideliter persoluebat. De Anna uxore genuit filium Tobiam, quem Deum timere et a peccatis pro uiribus {contineri} docuit. Non fuit contaminatus in escis gentilium. Dedit illi Deus gratiam coram rege. Eos, qui secum capti fuerant, frequenter inuisens consolabatur et ad patientiam instruebat. Veniens in Rages X talenta argenti Gabello sub chyrographo dedit. Senacherib rex, qui in demortui Salmanasar pagina locum successerat, exosos habuit filios Israhel. Quos Tobias, quantum poterat, rebus necessariis iuuabat quosque ille occiderat, hic sepeliebat. Et ipse comprehendi iussus, ut perimatur, effugit nudus cum filio et uxore. Non eum deseruit Deus. Die XL Senacherib a filiis suis interficitur. Tobias reuertitur. Bona quę pauloante amiserat, restituuntur. Parat prandium, contribules inuitat. Audit Israhelitam in platea iacere iugulatum. Surgens a mensa nihil gustauit, priusquam iugulati cadauer domum retulisset. Lugens panem manducauit et hominis corpus, quod attulerat, in uesperum tumulauit. Admonebatur ab amicis, ne se periculo exponeret. Ille tamen ab operibus pietatis et in proximos miserationis non cessabat Deum magis metuens quam regem. Contigit, ut ei dormienti de nido harundinum stercus cadens oculos excęcaret. Nequaquam ipse turbatus est, sed Deo gratias egit patientissime casum hunc ferens. Cum aliquando pro texturę opera uxor ei hedum mercedis loco sibi traditum attulisset, nolebat ille accipere dubitans, ne forte furtiuus esset. At ipsa indignata nimię superstitionis eum redarguit, quasi cui pagina 57v male cesserint pagina elemosinę operaque pietatis. Hoc autem Tobias moderate tolerans pręces cum lachrymis obtulit Deo et sputum suum recipi in pace petiit. Cunque se iam moriturum putaret, Tobię filio accersito dat primum pręcepta salutis, deinde mandat, ut pergens ad ciuitatem Rages a Gabello debitum exigat argentum. Ille dicto audiens continuo accipit chyrographum et Raphaele angelo duce profectus est in Mediam. Venit ad flumen Tygrim, piscem capit et angeli monitu piscis exenterati cor et fel et iecur tollit ac seruat. Ambo perueniunt Rages; apud Raguelem hospitantur. Nam et ipse erat de tribu Neptalim. Tobias recipit uxorem Sarram, eius filiam, quę iam septem uiris fuerat orbata, antequam ab ullo illorum fuisset contacta. Quicunque enim ei copulari uolebat, a demone Asmodeo necabatur. Tobias igitur peracta cęna ad sponsam introductus partem iecoris dudum capti piscis ponit super prunas ad demones effugandos. Asmodeus ab angelo ligatur in deserto. Ipse cum sua sponsa primis tribus noctibus pręcationi uacarunt, antequam copularentur. Raguel saluo genero lętus per duas hebdomadas eum apud se retinuit. pagina Eidem dimidium bonorum suorum cęssit, in reliquis fecit hęredem. Angelus a Tobia rogatus Gabellum ad nuptias inuitat. Conuiuantur simul. Interim Tobię pater et mater de absente filio tristantur. Dimisso tandem Raguele Tobias et Raphael et Sarra ueniunt Carras ancillis et seruis comitantibus. Quibus uisis et cognitis gauisi sunt Tobię parentes. Tobias ab angelo edoctus fele illo piscis linitis patris oculis uisum ei restituit. Reparato uisu Tobias pater Deo gratias egit; omnes lętati sunt. Ductori, nescientes quod esset angelus, offerebant pro mercede dimidium bonorum. Quo ille recusato pręcepit, ut de omnibus Deo gratias agerent. Deinde confessus se esse angelum Domini Raphaelem e conspectu eorum statim sublatus est. Illi admirantes narrare coeperunt mirabilia Dei. Tobias pater ait: ‘Deus castigauit nos propter iniquitates nostras et ipse saluauit nos propter misericordiam suam’. Postremo prophetauit de dispersione Iudeorum et Christi aduentu Hierusalemque cęlesti. Sex et quinquaginta annorum erat, quando oculis captus est. Cęcus uixit annos IIII, post cęcitatem XLII. Totius uitę illius fuere anni CII. Sepultus est in ciuitate pagina 58v Niniue. pagina Moriens prędixit proximum Niniue interitum, liberationem filiorum Israhel, templi reparationem. Salutaria monita suis dedit et posteritas eius in conuersatione sancta permansit.
IVDIT uidua uiros uirtute, foeminas sanctitate superauit. Bethulię in superiori domus secreto cubiculo cum ancillis morabatur. Super lumbos cilicium gerens quotidianis ieiuniis carnis lasciuiam refrenabat. Forma insignis, diuitiis potens, nobilis genere in tribu Simeon. Iam annos III et menses VI in uiduitate exegerat, quando Olophernes a Nabuchodonosor, Assyriorum rege, cum ingentibus copiis ad occidentis prouincias missus eius imperio subiugandas, cum iam Ciliciam et Mesopotamiam domuisset, Damasci agrum uastasset, lucos deorum arasque euertisset, et tantum Nabuchodonosor deus esse crederetur, — uenit tandem in terram Gabaa, oppida in deditionem accepit. Tunc filii Israhel in terra Iuda sibi metuentes loca munierunt seque pręparauere ad resistendum. Omnes, qui Hierosolymis erant, in ieiuniis et supplicationibus sese humiliauerunt. Sacerdotes induti sunt ciliciis, infantes pueros prostrauerunt contra faciem templi, altare cilicio operuerunt et pagina toto corde Deum pręcabantur. Olophernes interim obsidet Bethuliam. Achior illum admonet de conditione et ritu Israhelitarum. Olophernes compręhensum misit Betulianis, ut oppido capto ipse simul puniatur. Dixerat enim Iudeos insuperabiles esse, nisi cum deo suo deliquissent. Ciuitatem oppugnat Olophernes. Ciues auxilium a Domino implorant et, cum siti laborarent, insultant in Oziam principem, quod non se tradiderit Assyriis, priusquam siti perirent. Ozias pepigit cum eis traditurum se ciuitatem, si intra quinque dierum spacium a Domino missum non fuerit auxilium. Percrebuit res ista Iudit uiduę, et domo egressa coram pręsbiteris Chabri et Charmi repręhendit factum Ozię atque ipsos orare iubet, ut Deus Israhel consilii, quod mente agitabat, adiuuet propositum. Deinde ingressa cubiculi sui oratorium induit se cilicio, cinere sparsit caput, prostrata clamauit ad Dominum. Peracta oratione Abram uocat, ancillam suam, deponit cilicium, ungit se odoribus et ornat urbemque egressa adit Olophernem. Ille forma eius captus benigne susceptam, nequid timeat, hortatur. Ipsa ex composito illum urbe potiturum pollicetur. Iubente Olopherne cibum potumque ei de suo ministrari conuiuio pagina 59v non assensit, ne pagina in escis ethnicorum contaminaretur, seque sibi uiaticum attulisse dixit. Impetrat ab illo copiam ultro citroque cum ancilla sua commeandi. Die quarto inuitata uenit ad Olophernis conuiuium, comedens tamen et bibens de his, quę secum portauerat. ‘Postquam exempta fames epulis mensęque remotę’, Olophernes ebrius per lectum distenditur ac sopitur. Illa sensim accedens arrepto eius gladio amputat dormienti caput, amputatum tradit ancillę. Eo in peram misso exeunt, quasi ad orandum, nemine prohibente. Intrant ciuitatem. Ciues re cognita metum in gaudium uertunt, Deo gratias agunt et eam, quę tantum facinus ausa fuerit, laudibus prosequuntur. Caput in muro, ut omnibus spectaculo esset, suspendunt et armis muniti in hostem turmatim prodeunt. Illi duce amisso conterriti uertuntur in fugam. Hi persecuti sunt eos cędendo usque ad fines regni. Interim reliqui ciues descendunt et castra ab Assyriis derelicta spoliant. Alii autem a pręlio redeuntes exuuias uicti hostis referunt secum. Ioachin, pontifex maximus, de Hierosolymis uenit, populo gratulatur, Iudit uiduę benedicit, pudiciciam eius laudibus effert, cuius merito uictoriam ei concesserit pagina Dominus de tam graui aduersario, qui omnia terrore compleuerat. Tunc quęcunque Olophernis fuerant, nemine refragante tradita sunt ipsi Iudit. Exultauit ciuitas, canticum cecinit Iudit Domino non ad se, sed ad illum referens uictorię laudem atque gloriam. Populus abiit Hierosolymis adoratum, holocausta obtulit in templo et cum his canopeum. Victorię donum trimestri gaudio fuit celebratum. Peracta celebritate ad sedes proprias reuersi sunt. Iudit magna apud omnes habita. A morte Manassę, uiri sui, in uiduitate sancta permansit. Vixit annos CV. Abram seruam manumissam reliquit. Luxit eam populus diebus VII. Ipse uictorię dies apud Hebreas per annos plurimos celebris fuit.
MARDOCHEUS, filius Iair, de stirpe Saul et tribu Beniamin fuit. Hic Susis captiuus Hester, fratris sui {Abihail} filiam, parentibus orbatam sibi adoptauerat. Assuerus autem, Persarum rex, reginam Vasthi, quod dicto sibi audiens non fuisset, repudiarat. Ac proinde Egeo eunucho datum est negocium, ut puellas quasque pulcherrimas perquireret pagina 60v et, quę pagina ex illis magis placeret regi, in locum repudiatę succederet. Hanc igitur Hester, quia forma spectabilis erat, obtulit Mardocheus eunucho. Quam cum ille decenti uestitu ornatam introduxisset, eam rex ex omnibus sibi elegit uxorem. Porro Mardocheus, dum forte ad regię domus ianuam staret, audiuit ibi quosdam inter se coniurantes, ut interficiant regem, et detulit crimen ad reginam, illa ad regem. Capti, qui coniurauerant, suspensique perfidię poenas dedere. Rex autem Mardochei factum in annalibus referri iussit, ut opportuno tempore parem illi, qui sibi saluti fuerat, gratiam redderet. Erat per idem tempus Aman Aman, de stirpe Agag, secundus a rege. Omnes illum adorabant pręter Mardocheum, qui nefas putabat eum deferre honorem homini, quo Deus ipse colebatur. Id Aman iniquo animo ferens persuadet regi, ut edicto iubeat deleri Iudeos, qui in regno eius erant, proinde ac pacis quietisque turbatores. Exiit edictum; metus et moeror Iudeorum animos occupauit. Mardocheus more suę gentis in re tam tristi scidit uestimenta et sacco coopertus cinere caput aspersit. Tunc Hester cognita mestitię afflictionisque causa pagina contempto capitis periculo adiit regem. Omnes enim, qui non accersiti aulam ingrediebantur, iugulari mos erat pręter illos, aduersum quos rex uirgam auream extendisset. Rex igitur uisa Hester uirgam protendit. Illa adorato rege ipsum et Aman simul inuitauit ad conuiuium, quod parauerat. Eo conuiuio rex delectatus ait reginę: ‘Libere a me petas, quicquid uolueris, nullam latura repulsam. ’Illa gratias egit, sed petitionem in diem distulit posterum. Nocte autem illa rex diaria euoluens legit, quemadmodum a Mardocheo detecta coniuratione seruatus esset. Ipsum igitur Aman accersitum interrogat, quo illum honore affici oporteret, quem rex plurimum diligeret. Aman uero de se id inquiri ratus respondit debere regiis indutum uestibus, diademate coronatum nobilissimo equo imponi, phaleris aureis gemmatisque ornato atque ut pręcipuus de principibus teneat equum eius et per fora plateasque eum deducens clamitet: ‘Sic honorabitur, quem rex prę cęteris obseruari uoluerit. ’Dum autem Aman talia sibi uendicare uellet, iussus est hoc ipsum pręstare Mardocheo, quem oderat pagina 61v plurimum. pagina Pręterea reginę Hester poscenti concessum est, ut edictum mortis in Iudeos irritaretur seque illis aduersum persecutores suos uindicandi ius esset; Aman quoque in ea cruce, quam Mardocheo parauerat, suspensus inuidię in Iudeos poenas daret. Versa est itaque Iudeorum anxietudo in lętitiam; agitarunt inter se conuiuia. Filios Aman, qui X erant, omnes in patibulis suspenderunt et de uulgo plurimos, qui ipsis infensi fuerant, trucidandos curarunt fauentibus urbium pręfectis, dum et regem timent et Mardocheum uerentur, quem rex a se secundum iam constituerat. Dies liberationis festus habitus apud Iudeos per annos omnes. Hic dicendum restat: ‘Iustus es, Domine, qui iniustos persecutores iuste punis et in te sperantes nunquam deseris.’
IOB in terra Hus simplex et rectus ac timens Deum fuit. Erant ei VII filii, III filię, VII milia ouium, III milia camellorum, D iuga boum, D asinę, familia multa nimis. Magni habitus fuit inter orientalis. Filii eius quotidie mutua inter se actitabant conuiuia. Ille summo mane surgens pro singulis holocausta offerebat. Sed dum a Domino laudatur, Sathanas inuidit: ‘Nunquid, ’ait, pagina ‘frustra Iob timet Deum? ’Accepta igitur potestate in cuncta, quę eius erant, boues, asinos et pueros illius tradidit Sabeis in prędam, oues et pueros igne consumpsit, camellos et custodes dedit Caldeis, filios et filias euersa domo, in qua conuiuabantur, oppręssit ruina. Tot calamitatum acceptis nunciis Iob scidit uestimenta sua et tonso capite in terra prostratus adorauit dicens: ‘Nudus egressus sum de utera matris meę, nudus illuc reuertar; Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. ’Iterum Sathanas exibita sibi potestate in corpus eius, ulcere pessimo totum uulnerauit. Iob ergo a planta pedis usque ad uerticem capitis putridus, testa saniem deradebat iacens in sterquilinio. Obprobratus increpitusque ab uxore ait: ‘Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus? ’Ab amicis uisitatus prima non agnoscitur, usque adeo fuerat deformatus, deinde agnitus comploratur. Scissis uestibus et sparsis puluere captibus per dies VII nihil ei locuti sunt cernentes in eo dolorem esse supramodum uehementem. Ipse autem os suum aperiens: ‘Pereat, ’inquit, ‘dies, in qua natus sum et nox, in qua dictum pagina 62v est: conceptus est homo!’Demum ait: ‘Nonne pagina dissimulaui? Nonne quieui? Et uenit super me indignatio.’Cęterum ad miserię cumulum ab amicis etiam non tam consolatur quam arguitur dicentibus, quod Deus aliquo offensus peccato tot mala ipsi inflixerit. Respondit Iob grauius esse quod patitur quam pro magnitudine peccatorum, quę commisit. Et tamen: ‘Affligens me, ’inquit, ‘dolore non parcat, nec contradicam uoluntati Dei mei. ’Deinde ait: ‘Militia est uita hominis super terram et sicut dies mercenarii dies eius. ’Postremo se peccatorem fatetur et: ‘Peccaui, ’inquit, ‘quid faciam tibi, o custos hominum, cur non tollis peccatum meum? ’Post hęc innocentia sua fretus: ‘Indica mihi, ’inquit, ‘cur me ita iudices? Manus tuę fecerunt me et plasmauerunt me totum in circuitu et sic repente pręcipitas me? ’Responderunt amici minora eum pati quam eius meretur iniquitas. Iob autem ait occulta esse Dei iudicia: ‘Veruntamen etiam si occident me, ’inquit, ‘in ipso sperabo. Vias meas in conspectu eius arguam et ipse erit saluator meus. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui salus es? ’Rursum amicorum contumeliam sustinet repręhendentium, quod nimis arroganter pagina Deum alloquatur et superbe. Respondit Iob: ‘Consolatores onerosi estis. ’Denique: ‘Hęc passus sum, ’inquit, ‘absque iniquitate manus meę, cum haberem mundas ad Deum pręces. Non peccaui et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine, et pane me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me! ’Iterum ab amicis increpitus: ‘Vsque quo, ’ait, ‘affligitis animam meam? Miseremini mei, miseremini mei saltem uos, amici mei. Scio enim, quod redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea uidebo Deum. Quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu mea. ’Dicunt ei, quod impii prosperitas cito mutetur in contrarium. Respondet Iob: ‘Quare ergo impii quandoque usque in finem prosperitatibus perfruantur? Seruantur ergo in {diem} perditionis et post mortem puniuntur.’Rursum illi exprobrant, quod nonnisi ob peccatum tanta mala uenerint super eum. Respondit ipse: ‘Probabit me Deus quasi aurum, quod per ignem transit. Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. ’Deinde enumerat opera pagina 63v pietatis, in quibus, pagina cum sanus esset, exercebatur. Proinde conqueritur, quod iniuste de ipso iudicant amici. Deus postremo interrogat ipsum Iob de occultis rerum causis, quasi arguens eum, quod inquisient, cur ipsum ita afflixerit. Hinc ille se in hoc peccasse fatetur: ‘Insipienter, ’inquit, ‘locutus sum. Ipse me repręhendo et ago poenitentiam in fauilla et cinere. ’Post hęc omnia laudauit Dominus seruum suum Iob reddiditque illi, quęcunque olim amissa fuerant, duplicia. Contigerunt enim ei quatuordecim milia ouium, sex milia camellorum, mille iuga b[ou]m, mille asinę, sed tamen ut olim septem filii et tres filię. Gratulati sunt ei amici eius, et quem ante exasperauerant, eidem nunc blandiuntur. Vixit autem Iob post flagella hęc annis CXL. Mortuus est senex et plenus dierum.
HELIAS Thesbites, habitator Galaad, prophetię et miraculorum uirtute nobilis, Achab, regi Israhel, famem propter scelera eius futuram ausus est prędicare. ‘Hęc dicit Dominus, ’inquit, ‘si erit annis his ros et pluuia, nisi iuxta oris mei uerba. ’Vt autem euitaret iniquissimi regis persecutionem, a Domino monitus recessit et abscondit se in torrente Charith. pagina Ibi a coruis pascitur. Abiit in Sareptam. A muliere uidua paupercula suscipitur, et quę in necessitate Elemosina prophetam pauit, pro pugillo farinulę et modico oleo non defuit illi farina in hydria nec oleum in lecyto, donec pluuiam daret Dominus super terram. Eiusdem mulieris filius paruulus cum fuisset mortuus, ad orationem Helię reuixit. Erat fames in Samaria. Rex Achab in pascuis occurens Helię: ‘Tune es Helias, ’inquit, ‘qui conturbas Israhel?’Audacter ille respondit: ‘Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus tua sequendo Baalim. ’Et tunc quidem in monte Carmello coram Israhel proposuit prophetis Baalim, ut offerant ad altare duos boues in holocaustum et super altero boue inuocent illi deum suum, ipse autem super altero Deum Israhel.
Tum qui exaudient per ignem, ipse sit Deus. Inuocarunt illi Baal, et non exaudiuit. At Helias ad euidentius ueri experimentum quatuor hydrias aquę ter infundi fecit super ligna holocausti. Et tamen inuocato Deo Abraham, Isaac et Iacob continua de cęlo lapsus ignis absumpsit holocaustum. Conuerso ad ueri Dei cultum populo Helias appręhendi pagina 64v iussit prophetas Baal et perductos ad torrentem pagina Cyson interfecit. Tunc ascendit uerticem Carmeli, et repentina imbrium uis terram inundauit. Achab abiit, Helias autem uenit in Iezrahel. Mox impiissimę Iezabelis, uxoris Achab, minas fugiens transtulit se ad oppidum Iuda Bersabee. Et dum a Domino finem uitę petit, somno opprimitur. Ad tactum angeli expergefactus reperit ad caput panem subcinericium et uas aquę. Refocillatus iterum se quieti dedit, sed rursum excitatus cum comedisset et bibisset, in fortitudine cibi huius ambulauit XL diebus et XL noctibus usque ad montem Dei Oreb mansitque in spelunca. Conquestus est coram Domino de idolorum cultu, prophetarum cęde et sui persecutione. Stetit in monte, et Dominus transiens in spiritu uehementi et igne imperauit ei, ut maturaret ire Damascum et ungeret Azahel regem super Syriam et Iehu, filium Namsi, super Israhel et Heliseum, filium Saphat, prophetam pro se, in desolationem filiorum Israhel, pręter illa septemmilia, qui non adorauerunt Baal. Profectus Helias offendit Heliseum iugis boum duodecim arantem. Misit palium suum super eum. Ille autem mactauit boum par coxitque in aratro et distribuit populo. pagina Inde fugiens secutus est Heliam et famulabatur ei. Cum Benadab, Syrię rex, graui bello Samariam pręmeret, prędixit Helias de illo uictoriam. Achab igitur fudit fugauitque Syros. Rursum eidem Helias prędixit mala uentura propter uineam Naboth Iezrahelitę, quam ipse Achab possederat illo nece sublato. Idem propheta Ochoziam, Israhel regem, prędixit moriturum cum egrotaret, eo quod misisset consultum Belzebub, deum Acharon utrum uiueret. Ochozias id inique ferens misit milites, ut Heliam compręhenderent. Duos quinquagenarios cum iis, qui cum illis erant, ad inuocationem Helię ignis de cęla descendens afflauit atque interemit. Tertium, quia submisse se gesserat, non attigit. Postremo, cum tollendus esset a Domino, percussit palio Iordanem et diuidentibus se aquis per siccum transiuit. Heliseo discipulo contulit duplicis spiritus sui uirtutem et igneo curru sublatus abiit. Toto triduo quęsitus inueniri nequiuit, quia Dominus transtulerat eum cum corpore uiuum.
HELISEVS, filius Saphat, factus est Helię prophetę discipulus, cum ille arantem (sicut dictum est) comperisset. Quando autem Helias a Domino fuit sublatus, ipse uirtute pagina 65v magistri sui pagina repletus clarere miraculis coepit. Reuertens Helię palio percussit Iordanem et ad secundum ictum diuisis aquis pertransiit. Dum esset Hierico, fonti mortifero ac pestilenti salubritatem impertiuit. Terram sterilem foecunditate donauit. Ascendit in Bethel. Ibi pueros ipsum irridere ausos duo leones lacerarunt. Ille perrexit ad montem Carmellum, deinde in Samariam. Ioram, rex Israhel, et Iosaphat, rex Iuda, in expeditionem profecti aduersum Mesam, regem Moab, in itinere solitudinis aquę defectu laborabant. Heliseus, fossas ut facerent, iussit. Et impletę sunt aquis. Victoriam quoque eis de hoste futuram prędixit. Mulieri uiduę atque inopi, cui creditor pro debita pecunia duos liberos abstulerat in seruitutem, olei copiam in uasis, quę illa a uicinis commodato acceperat, ebulire fecit. Hinc mulier uendito oleo redemit liberos et creditori satisfecit, de reliquo ipsa cum familia sua uixit. Apud Sunam ciuitatem mulieri sterili et uiro eius iam seni, ut filium generarent, a Domino pręcibus impetrauit. Ad hunc ipsum eorum filium iam pene puberem, cum mortuus esset, misit cum baculo seruum suum Gezi, sed baculus super mortuum positus nihil profecit. Venit Heliseus, et ipse pagina extendit se super puerum; statim sanum ac uiuum his, qui genuerant eum, restituit. In Galgalis pulmentum amarissimum missa farina in ollam, in qua coctum erat, dulce reddidit. Viginti panibus ordeaceis centum uiros satiauit, ita ut pransis adhuc cibus superesset. Naman, regis Syrię principem, a lepra curauit septies in Iordane lotum. Munera ab eodem oblata noluit accipere, ne uenale faceret, quod gratis acceperat. Cunque illa Gezi per cupiditatem et dolum ellicuisset, lepram, qua Naman liberatus fuerat, incurrit uixitque leprosus. Quodam ad Iordanem fluuium materiam cędente ferrum securis excussum cum in aquis mergeretur, Heliseus misso ligno ferrum ab imo fundo enatare fecit et lignario restitui. Idem obsessus a Syris in Dothaim Deum pręcatus cęcos reddidit et mox illęsos atque etiam uisu restituto illuc redire fecit, unde uenerant. Benadab, rege Syrię, Samariam obsidente cum iam in eo res esset, ut Samaritani fame compulsi hosti se traderent, cras a Domino liberandos prędixit et pro penuria copiam uictus affuturam. Nocte proxima horrendo quodam fragore audito Syri territi relictis omnibus diffugere. Ciues egressi direptis pagina 66v hostium castris omnium rerum copia affluxerunt. pagina Idem propheta prędixit famem septem annorum futuram. Cum esset Damasci, prędixit Benadab, Syrię regis, mortem et Azahelem in eius locum successurum. Idem Domino iubente unxit Iehu in regem Israhel ad disperdendam domum Achab. Prędixit Ioram, regis Israhel, interitum et uxoris Achab Iezabelis crudelem quidem necem, sed pro mentis minime indignam. Aduersa ualitudine affectus cum a Ioa, rege Israhel, inuiseretur, prędixit Syriam ter ab eo affligendam. Post hęc uita decessit. Veruntamen sepultus quoque miraculo non caruit. Hominis quippe cadauer in sepultura cius deiectum, cum sepulti ossa tetigisset, reuixit atque is, qui erat mortuus, a mortuo prophetę corpore iterum uiuens exiit.
ESAIAS, filius Amos, uir nobilis a regibus Iuda originem trahens, prophetauit in diebus Ozię, Ioathan, Achaz et Ezechię regum Iuda. Hic Ezechiam regem, cum Syrorum exercitus urbem obsedisset et ciuitatem magis fames quam arma {pręmerent}, tum cibi copiam tum obsidionis liberationem propediem futuram sperare iussit. Et tunc quidem Assyrii (sicut dictum est supra) ab angelo cęsi sunt. Idem pagina 67 regi mortem imminere nunciauit. Et tamen Domino miserante propagata sunt ei uitę spacia longiora, cum ipsum peccasse poenituisset. Prędixit Iudeorum ad Babylonem translationem et inde postliminio reditum. Mala quoque futura denunciauit Caldeis, Moabitis, Syris, Aegyptiis, Tyriis, {Aethipibus} ob illorum superbiam. Deinde angelus calculo tangit os eius ostendens purioribus labiis eum loqui oportere de ueritate Euangelii quam de umbra Legis antiquę. Atque hinc uaticinari coepit de Virginis partu dicens: ‘Ecce uirgo concipiet et pariet filium. Egredietur uirga de radice Iesse et flos ’(Christus) ‘de radice eius ascendet. ’ Dumque celerem [tantę] rei optat euentum, clamat: ‘Rorate, cęli desuper et nubes pluant Iustum! Aperiatur terra et germinet Saluatorem! ’ Huius autem generationis arcanum admirans: ‘Quis, ’inquit, ‘audiuit unquam tale? Et quis uidit huic simile? ’ Christum quoque humanatum in spiritu aspiciens lętatur et ait: ‘Paruulus natus est nobis et filius datus est nobis. Surge, illuminare, Hierusalem, quia uenit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. ’ Vidit et magos ab oriente dona Domino ferentes et pagina 67v prophetat dicens: ‘Omnes de Saba uenient aurum et thus deferentes et laudem Domino annunciantes. ’ Vidit idem Herodis persecutionem et pueri Iesu cum matre fugam in Aegyptum cum ait: ‘Ascendet super nubem leuem ’(hoc est Mariam nullo prorsus delicti onere grauatam) ‘et ingredietur Aegyptum. Et mouebuntur simulachra Aegypti a facie eius. ’ Aiunt enim ipso Aegyptum ingresso simulachra deorum, quos Aegyptus colebat, corruisse. Vaticinatur etiam de Ioanne, Domini pręcursore, dicens: ‘Vox clamantis in deserto: Parate uiam Domino, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri! ’ Quin etiam, cum ipse Dominus a Ioanne baptizaretur, Patris uocem ad eum de cęlo lapsam, sicut in Euangelio legimus, ita in hoc propheta audimus: ‘Ecce, ’inquit, ‘seruus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. ’ Seruum uocat eum, qui formam accepit serui, ut nos a diaboli seruitute errueret. Nam quare quoque mittendus esset, declarat propheta, dum illum sic loquentem profert: ‘Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et prędicarem captiuis indulgentiam et clausis apertionem’. Manifestat, quę etiam miracula facturus erat: pagina 68 ‘Tunc’, inquit, ‘aperientur oculi cęcorum et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus et aperta erit lingua mutorum. ’ Prophetauit pręterea de eucharistię mysterio, in quo sub panis uinique specie Christum sumimus. ‘Faciet, ’inquit, ‘dominus exercituum omnibus populis in monte hoc ’(id est in ecclesia) ‘conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medulatorum, uindemię defecatę. ’ Et alibi: ‘Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum. ’ Quippe qui in Euangelio ait: ‘Et ego uobiscum sum usque ad consumationem sęculi. ’ Passionem quoque pro nobis susceptam ita explicat propheta iste, ut pręteritam uideatur rememorare, non futuram prędicere. ‘Non est, ’inquit, ‘species ei neque decor; langores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portauit. Vulneratus est propter iniquitates nostras; disciplina pacis nostrę super eum et liuore eius sanati sumus: oblatus est, quia ipse uoluit. ’ Postremo ait: ‘Tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est et pro transgressoribus rogauit. ’ Audimus enim in Euangelio deprecantem: ‘Pater, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt. ’ In eodem propheta de Domini pagina 68v ad inferos descensu, de resurrectione a mortuis, de ascensione ad cęlos prędictum apparet, quod nos euenisse confitemur. Ad descensum spectat, quod scribere ipse iubetur, cui dicitur: ‘Scribe, uelociter spolia detrahe, cito prędare! ’ Spoliauit quippe Saluator noster infernum patres inde educendo secum ad paradisum transferendos. Iccirco ipse ait: ‘Gloriosos terrę humiliabo, portas ęreas conteram et uectes ferreos confringam. ’ Ad resurrectionem refertur illud, quod ait propheta: ‘Et erit sepulchrum eius gloriosum. ’ Ascensum autem designat id, quod idem propheta admiratur dicens: ‘Quis est iste, qui uenit de Edom, tinctis uestibus de Bosra, iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suę? ’ Edom rubeus interprętatur, Bosra angustia siue tribulatio. Veniebat autem Dominus de rubedine sanguinis, quem in cruce fudit, tinctis uestibus non colore coccini uel purpurę, sed patientia angustiarum et tribulationum, quas pro nostra sustinuit salute. Formosus uero erat in stola corporis, immortalitatis et incorruptionis luce induti. Gradiebatur autem in multitudine fortitudinis suę, quia propria pagina 69 uirtute ferebatur in cęlum angelorum lętantium turba comitatus. Ad hęc idem propheta prędixit de Spiritu Sancto super credentes mittendo, de apostolis ad prędicandum et baptizandum destinandis. De primo dicitur: ‘Effundam spiritum meum super semen tuum; ’de secundo: ‘Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes; tota die et nocte non tacebunt. ’De tertio: ‘Effundam aquam super sitientem et fluenta super aridam. ’Et iterum: ‘Sitientes, uenite ad aquas! ’ Idemprophetauit de gentium conuersione ab idolis ad Christum: ‘In die illa, ’inquit, ‘radix Iesse ’(id est Christus) ‘stat in signum populorum, ipsum gentes depręcabuntur. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum. In die illa audient surdi uerba Libri et de tenebris et caligine oculi cęcorum uidebunt. Et erit, ’inquit, ‘desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur. ’Item: ‘Lętabitur deserta ’(id est gentilitas destituta a ueritatis cognitione) ‘et exultabit solitudo et florebit quasi lilium. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant ’(quando uidelicet demonia pro diis habebant) ‘orietur uiror calami et iunci ’(hoc est Scripturę in credendo et compunctionis in poenitendo. Calamus enim usui pagina 69v est scribentibus et iuncus aculeum, quo pungat, habet). Ad idem pertinet, quod Dominus ait: ‘Educam cęcos in uiam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignorant, ambulare eos faciam. Ponam tenebras coram eis in lucem et praua in recta. ’ Ac nequis adhuc putet ad solos Iudeos missum Christum, Patrem audiat ei loquentem: ‘Parum est, ’inquit, ‘ut sis mihi seruus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel conuertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrę. ’ Hinc sane de Ecclesia Christi sublimanda ac dilatanda dicitur: ‘Erit in nouissimis diebus pręparatus mons Domini in uertice montium, eleuabitur super colles. ’ Quid enim altius, quid erectius Ecclesia, ex his, qui in diis errauerunt, congregata et super petram – Christum - fundata et apostolorum prędicatione constructa et ędificata? De qua idem propheta ait: ‘Aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi. ’ Etenim ipsi principes, qui destruere Ecclesiam nitebantur aduersus fideles sęuiendo, ad Christum tandem conuersi Ecclesiam eius oblatis donariis ditauere. Et hoc est, quod eidem Ecclesię propheta ait: ‘Suges lac gentium et mamilla regum lactaberis. ’ Alia pręterea multa de Ecclesia pagina 70 uaticinatus Esaias nec de ipsa Iudeorum tacuit perfidia, qui Christum sibi promissum, cum uenisset, non recęperunt. ‘Dominus, ’inquit, ‘locutus est: Filios enutriui et exaltaui, ipsi uero spreuerunt me. ’ Et iterum ait: ‘Dixit Dominus: Vade et dices populo huic: Audite audientes et nolite intellegere. ’ Et rursum quęritur Dominus dicens: ‘Quis cęcus nisi seruus meus et surdus nisi ad quem nuncios misi? ’ Vnde nuncii isti ad ipsos Iudeos in Euangelio aiunt: ‘Vobis oportuit primum prędicari uerbum Dei, sed quia repellitis illud, ecce conuertimur ad gentes. ’ Post hęc poenam quoque obstinatis denunciat propheta: ‘Terra, ’inquit, ‘uestra deserta desolabitur et derelinquetur filia Syon. ’Et iterum: ‘Ruit Hierusalem, quia lingua eorum et adinuentiones eorum contra Dominum. ’Et rursum: ‘Auferam sepem eius et erit in direptionem. ’ Demum ait: ‘Hęc dicit Dominus: Ecce in [iniquitatibus] uestris uenditi estis et in sceleribus uestris dimisi matrem uestram.’ A Romanis talia passi sunt et adhuc per orbem dispersi in peruicacia impietatis suę perseuerant. Christus Deus Negant Messiam, id est Christum, Deum esse et ab hoc ipso propheta erroris conuincuntur. Quod enim Christus pagina 70v Deus sit et non tantum homo purus, ipse idem qui in Apocalypsi ait: ‘Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, ’hic dicit: ‘Ego primus et ego nouissimus et absque me non est Deus. Quis similis mei? ’ Trinitas pagina Negant quoque in Deo trinitatem, et tamen idipsum apud hunc prophetam habent: ‘Manus mea fundauit terram et dextera mea mensa est cęlos. Ex tempore antequam fierent, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius. Hęc dicit {Dominis} Deus, redemptor tuus, sanctus Israhel.’ Qui mittitur Filius est, qui mittit Pater est et spiritus eius Spiritus Sanctus est. Quis autem ista loquitur, nisi qui mittitur, Filius? Ergo sicut Pater Deus est, ita et Filius Deus est, cum propheta dicat: ‘Hęc dicit Dominus Deus. ’ Spiritus quoque Patris nihil aliud est nisi Deus, cum in Deo nihil accidens sit. Nec tamen tres Deos esse dicimus, sed tres personas in uno Deo, tres proprietates in una diuinitatis substantia. Confundantur igitur Iudei increduli, et prophetę sui uerissimo testimonio superati nobiscum sentiant. Aut si adeo peruersi sunt, Esaiam ipsum, cui plurimum autoritatis tribuunt, rursum mendacem fuisse asserant. Cum enim cuncta hic relata in nullo prorsus ab euangelistarum nostrorum narrationibus discrepent, necesse est illos aut utraque admittere ut uera aut pagina 71 utraque ut falsa refutare. Sentio me parumper a proposito digressum, dum docere studeo euangelistas nostros non esse a prophetis diuersos, sed quod illi futurum prędixerant, hoc istos impletum testari. Iam reliqua prophetę huius uaticinia prosequamur. In his legimus Domini nostri aduersus diabolum uictoriam et idolorum cultum in eius aduentu periturum. De Diabolo ait: ‘Hęc dicit Dominus: Captiuitas a forti tolletur et, quod ablatum fuerit a robusto, saluabitur. ’ De idolorum interitu: ‘Contaminabis, ’inquit, ‘laminas sculptilium argenti tui et uestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut immunditiam menstruatę.’Deinde ait: ‘Confractus est Bel, contritus est Nabo, facta sunt simulachra earum bestiis et iumentis. ’Prophetauit pręterea de iudicio in fine sęculorum futuro, de mortuorum resurrectione, de damnatorum supplicio, de beatorum gloria. ‘Dominus, ’inquit, ‘ad iudicandum ueniet cum senibus populi sui et principibus eius. Ecce Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadriga eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis, quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo ad omnem carnem. Percutiet terram uirga oris sui et spiritu labiorum suarum interficiet impium, ’ pagina 71v hoc est Antichristum. ‘Stellę, ’inquit, ‘cęli et splendor earum non expandent lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine sua. ’Porro de [mortuis resurrecturis]:‘Ossa uestra, inquit, quasi herba germinabunt. ’ [De damnandis] dicit:‘Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere. Vermis earum non morietur et ignis earum non extinguetur.’De beatificandis autem et in cęlesti regno collocandis ait:‘Non esurient neque sitient et non percutiet eos ęstus et sol. Et erit opus iustitię pax et cultus iustitię silentium et securitas usque in sempiternum. Erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. ’Nullus quippe finis est in cęlo felicitatis,sicut nec miserię in inferno. Omnium horum, quę breuiter attigimus, licet in Euangelio aliis uerbis expręssa sint; idem tamen sensus est, eadem intelligentia. Nihil ergo in Veteri Nouaque Scriptura discrepans, [nihil diuersum]; et nostram adiuuat religionem et Iudeorum arguit perfidiam. Atque hanc quidem ob rem longiusculus fui in recensendis huius prophetę testimoniis. In reliquis autem dicenda summatim perstringendo erimus breuiores. De pagina uitę eius exitu aiunt: sub Manasse rege sectum fuisse in duas partes, cum ei ob scelera diuinam denunciasset uindictam. Sepultus fuit sub quercu Rogel iuxta torrentem aquarum, quem olim Ezechias rex terra iniecta obstruxerat. Nunc reliqua, sicut proposuimus, prosequamur.
HIEREMIAS, Helchię filius, fuit de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathot, in terra Beniamin. Anathot erat uiculus tribus milibus ab Hierosolyma distans. Hic in matris utero sanctificatus dicitur; uirginitatem seruauit. Puer adhuc prophetare coepit. Prophetauit autem in diebus Iosię et Sedechię, regum Iuda. Visiones eius fuere: uirga uigilans, olla succensa, mulier adultera, lumbare putridum, duo calathi pieni ficubus, alter malis, alter bonis. In his figurationibus {designabatur} futura aduersus impios Dei uindicta: ciuitas igni uastanda, populus ad idola conuersus, regnum Iuda uitiorum labe corruptum, peruersi denique et in perfidia pertinaces ueluti pessimę ficus proiiciendi, poenitentes autem Dei miseratione suscipiendi atque saluandi. Multo antehac populo Israhel in Assyriam translato pagina 72v alienigenarum pagina colonię Samariam possederunt. Etenim a captiuitate decem tribuum (ut Iosephus tradit) usque ad transmigrationem duarum fluxere anni CXXX, menses VI, dies X. Cum ergo Hieremias collo cathenis obuoluto captiuitatem per Caldeos futuram prędicaret, Ananias pseudopropheta cathenas eius confregit illis uictoriam pollicens, qui uincendi erant. Neque ipsi ea simulatio cessit impune: illo anno mense septimo, sicut Hieremias prędixerat, morte sublatus est. Interim primarii ciuitatis adulationibus magis quam ueritati fauentes insultarunt prophetę in necem eius promptum, nisi {Ahicam}, filius Saphan, intercessisset. Sed tamen hoc periculo liberatus proiicitur in lacum luti et in carcerem truditur. Anno autem regni Sedechię XI capta a Caldeis urbe liberatur. Habitauit cum Godolia in Masphat. Prędixit populi post annos LXX a Babilone reditum, Christi quoque aduentum et, quę ille passurus esset, pręuidit, postremo, ultimę diei iudicium super omnes futuram. Trenos ędidit lugens ruinas Hierosolymę populique captiui calamitatem. Apud {Thaphnis} in Aegypto a plebe lapidibus obrutus occubuit. pagina Multa ibi eum religione Aegyptii uenerabantur, quod ab ictu aspidum tueri eos crederetur, cum olim uiuus a pharaone rogatus de loco quodam serpentum multitudinem effugasset.
EZECHIEL, Buzi filius, cum Ioachin, rege Iuda, qui et Sedechias dicitur, captiuus ductus est in Babylonem. Trigesimo ętatis suę anno, captiuitatis quinto, exorsus est ad concaptiuos prophetare. Fuit de sacerdotali genere, sicut et Hieremias. Vidit secus flumen Chobar uentum ab aquilone furentem, id est mala ab ea orbis parte super terram uentura. Sic enim et in Hieremia est scriptum: ‘Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrę. ’Aspicit quatuor animalia, in quibus quatuor figurauit euangelistas. Describit rotam in rota - Vetus Testamentum Nouo copulatum. Cernit firmamentum, super firmamento thronum, super throno quasi hominis aspectum, hoc est Dei filium, hominem futurum et paterna maiestate fulgentem.
Accipit librum intus et fons scriptum, quia, quę in Lege abdita erant, ea manifestari oportebat in Euangelio. Comedit uolumen, et factum est dulce sicut mel in ore eius. Scriptura enim diuina, quanuis horreat pagina 73v in cortice, dulcescit in nucleo; omnis gloria eius abintus. Idem propheta per alias rerum uisiones aduersa denunciat Iudeis, maxime quia lege Dei derelicta post gentium ritus conuertebantur. Prophetas quoque, qui se uidere, quod non uident, simulant, Dei iudicio damnandos asserit. Per sorores Oolam et Oolibam, quę fornicatę sunt, Samariam et Hierusalem perfidię arguit. Ob hoc sane alteram datam Assyriis, alteram Caldeis. Malum prędicit futurum Aegypto et Idumeę. Prophetat de iudicio, de Antichristo, de diabolo. In fine describit ciuitatem cum templo in monte positam, hoc est Ecclesiam super montem, qui Christus est, fundatam. Per singulas ędificii partes singula Ecclesię sacramenta designat pręceptaque uirtutum et institutiones ad Dei cultum pertinentes. Quomodo autem uita defunctus sit, uel ubi sepultus, nusquam memini me legere. Reor tamen illic eum obisse, ubi et prophetant, atque illic etiam sepulturę mandatum fuisse.
DANIEL, Babylone captiuus, cum ęqualibus sibi pueris Anania, Missahel, Azaria nutritus in aula regis Nabuchodonosor noluit contaminari in cibis de mensa regis, sed a pręfecto {Asphanez} obtenta gratia legumina ęsitauit. Data est illi dono Dei intelligentia uisionum et somniorum. Regis somnia, quę magi nosse nequiuerunt, ipse interprętatus est. Rex deinde tres eius socios, cum statuam, quam errexerat, non adorassent, misit in fornacem multo ardore furentem. Diuinitus liberatos admiratus iussit, ut quicunque Deum Israhel blasphemasset, capite puniretur. Mortuo Nabuchodonosor successit in imperia filius eius Balthasar. Et huic Daniel scripturam in pariete manu, quę mirabiliter apparuerat, scriptam exposuit. Balthasaro successit Darius, sub quo Daniel procerum inuidia mittitur in lacum leonum deuorandus. Non attigerunt eum ferę, et Abachuch per capillum a Iudęa in Babylonem usque delatus attulit ei prandium. Postero igitur die, cum mortuus crederetur, educitur incolumis. Porro accusatores eius talione puniti a leonibus laniantur. Ipse uero per somniarum suorum uisa prophetauit de regno Antichristi sanctorumque persecutione. Angelo reuelante didicit, quod nemo alius prophetarum, tempus pręscriptum Christi uenturi et per crucem occidendi. ‘Et pagina 74v non erit,’inquit, ‘eius populus, qui eum negaturus est. ’Idem propheta Susannam ad mortem inique damnatam adhuc puer diuinitus inspiratus liberauit et accussatores manifesti mendacii conuictos lapidantibus obiecit. Durauit ipse usque ad tempora Astiagis et Cyri, regum.
OSEE, filius Beri, syncronos Esaię fuit. Prophetauit temporibus Ozię, Ioathan, Achaz, Ezechię, regum Iuda, et Hieroboam, filii Iohę, regis Israhel. Ex his Achaz, regem Iuda, et Hieroboam, regem Israhel, arguit idolatrię sub figura uxoris fornicarię et filiorum fornicationum. Ob hoc utrumque regnum prędicit a gentibus euertendum. Prophetat de aduentu Christi et die tertia surrecturum a mortuis innuit. ‘Viuificabit nos, ’inquit, ‘post duos dies; in die tertia suscitabit nos. ’Eundem de Iudeorum perfidia lamentantem inducit ac dicentem: ‘Ego redemi eas, et ipsi locuti sunt de me mendacia. ’Et ob hoc quidem propheta regnum eorum per Romanos prędixit euertendum. In Christo autem credituris Dei misericordiam pollicetur. Pręterea de eucharistię sacramento in salutem fidelium instituendo uaticinatur dicens: ‘Viuent tritico et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Lybani. ’Atque hęc de propheta isto memorię prodita in prophetarum libello habentur.
IOHEL, filius Fatuel, denunciauit Iudeorum terram ab inimicis uastandam atque consumendam, et hoc sub metaphora erucę, bruci, locustę, rubiginis. Prędixit populi a captiuitate dimissi ad suum natale solum reuersionem.
Vidit Spiritum Sanctum super Dei seruos effundendum. Prophetauit iisdem regibus quibus Osee eademque tempore.
AMOS, cum esset pastor, a Domino iussus est prophetare. Fuit de pastoribus Thecuę, quod oppidum sex milibus passuum distare dicitur a Bethlem. Fuit ille magis pręditus scientia quam politus sermone. Prophetauit iisdem temporibus quibus Iohel, Naum, Ionas, Osee, Esaias. Prędixit aduersa decem tribubus in Samaria. Illis quoque aduersa cecinit, qui crudeliter se habuere in filios Israhel, hoc est Gazę, Palestinę, Tyro, Idumeę. Christi aduentum prędicauit dicens: ‘Dominus de Syon rugiet et de Hierusalem dedit uocem suam. ’Christum pro argento uenditum quęritur. Vaccas pingues Samarię carpens futuras in Ecclesia hereses designat. Peccantes ad poenitentiam prouocat et pręcibus Dominum populo placare nititur. Infestum sibi habuit Amasiam, sacerdotem Bethel. Hic eum a rege Hieroboam desciuisse detulit atque eidem, pro ista in prophetam inuidia, decreta pagina 75v est poena dicente Amos: ‘Hęc dicit Dominus: Vxor tua fornicabitur, filii cadent in gladio, domus diuidetur, in terra polluta morieris. ’Timeant igitur Dei uindictam, qui seruis eius inferunt iniuriam. Hoc, quod de Amasia dicimus, in uolumine, quod Amos inscribitur, est relatum. Hieronymus autem noster in pręfatione libri ait Amos prophetam ab Amasia sacerdote frequenter plagis affectum et tandem a filio eius Ozia interremptum sepultumque fuisse cum patribus suis in Samaria. Idem de Ecclesia per Christum ędificanda, sicut cęteri fere omnes, prophetauit.
ABDIAS pauisse fertur centum prophetas in specubus latentes persequente eos Achab, Samarię rege, et impiissima Iezabele, eius uxore, eo quod non curuassent genua ante Baal. Et quia prophetas pauerat, meruit gratiam accipere prophetandi. Prophetauit autem sub Iosaphat rege ipse et Micheas. Locutus est contra Edom, id est contra populo Israhelitico infestos. Edom enim dictus est Esau, qui persecutus est fratrem Iacob. Mystice uero aduersum illos est sermo, qui heretica subuersi prauitate catholicam Christi perturbant Ecclesiam. In Sebaste sepultum ferunt, quę tunc Samaria nuncupata est, et nunc quidem iuxta sepulturas Helię et Ioannis Baptistę monumentum eius cerni uenerationique haberi.
IONAS, Amathi filius et (ut Hebrei aiunt) uiduę Sareptanę, quem puerum Helias propheta mortuum reuocauerat ad uitam, iussus ire Niniuen, ut eos, qui illic erant, arguat delicti, nauim conscendit, ut Tharsum fugeret, sed sęuiente tempestate mittitur in mare, ut reliqui saluentur, Christi pro nobis in mortem dati figuram gerens. A cęto deglutitur et, ut resurrectionis quoque Dominicę typum pręferat, tertia die uiuus in siccum euomitur. Iterum iussus adiit Niniuen; prędixit eius euersionem, sed poenitentiam agentibus Dominus pepercit. Qua quidem in re significat nationes in prędicatione apostolorum relictis idolis Christum suscepturas et Iudeos inuisuros. Quod in se figurauit Ionas egre ferens non euenisse illa, quę prędixerat. Prophetauit sub Ozia, rege Iuda, quando et Osee et Amos et Esaias.
MICHEAS Morasthites prophetauit in diebus Ioathan, Achaz et Ezechię, regum Iuda. Prędixit mala Samarię et Hierusalem, captiuitatem atque intentum. Coram Iosaphat, {rege} Iuda, et Achab, rege Israhel, expeditionem in regem Syrię parantibus, pagina 76v prophetę Baal prospera eis canebant. Micheas autem, propheta Domini, prędixit fugam eorum et Achab necem. Sedechias pseudopropheta indignatus ei colaphum incussit; insuper sic percussum Achab misit in carcerem. Sed in eo bello interemptus est Achab, et propheta, qui id futurum prędixerat, liberatus. Idem multa de Christi uenturi temporibus prophetauit: in Bethlem nasciturum dixit, in cęlum deinde ascensurum, in illum credentium persecutionem pręuidit et tandem de persecutione ipsis quoque qui persequebantur credentibus liberationem. Dixit de iudicio per ignem futuro et Iudeis in fine conuertendis atque saluandis.
NAVM Niniue euersa propheta, a uico Galileę Helcheseus dictus, aduersus Niniuen acerbe admodum declamat et Deo grauiter irascente funditus euertendam nunciat. Prędicauerat hoc idem Ionas, sed Niniuitę poenitentiam agendo ueniam impetrauerant et Dominus excidium, quod per prophetam minatus fuerat, inferre noluit. Illi uero, cum a periculo liberati essent, audaciores facti iterum pristinis uitiis sese immersere. Et quoniam ingrati erga eum, a quo ueniam acceperant, extiterunt, merito euersi sunt. Is ergo magis Deum ad uindictam prouocat, qui post remissum crimen iterum offendere non ueretur. Porro in annalibus ueterum legimus Niniuen (alii Ninum appellant) ab {Arbace} Medo dirutam ac solo ęquatam et Assyriorum imperium in Medos fuisse translatum Hieroboam, Ioas filio, Samarię regnante et Hierasolymis Ozia, Amasię filio. Post hęc propheta Saluatoris pręuidens aduentum et simul gentilium deorum interitum credentes consolatur et ait: ‘Ecce super montes pedes euangelizantis et annunciantis pacem. Belial uniuersus interiit. ’Tunc enim pax reddita est Ecclesię, cum sublato mortiferę superstitionis cultu desiit in Christianos principum persecutia.
ABBACUCH Babyloniis minatur et, quemadmodum Naum Assyrios ex Domini sententia damnat, quod in captiuos decem tribuum impii fuerint, ita iste Caldeos arguit, quod duri grauesque extitissent populo duarum tribuum Babylonem translato. Cum Deo autem disputat, quare permittat, ut mali apprimant et conculcent meliores se. Nota Et responsum accipit, quod suo tempore impii punientur et iusti atque credentes ex fide uiuent. Hinc propheta inuehi incipit in uitia: damnat superbiam, auaritiam, crudelitatem, dolum, idolatriam. Prophetat pręterea dę aduentu Christi, de eius passione, qua oppręssa est diaboli potestas, de apostolorum prędicatione, gentium pagina 77v conuersione, Iudeorum perfidia. Hanc ob rem ingenti affectus lętitia: ‘In Domina gaudebo, ’inquit, ‘et exultabo in Deo, Iesu meo. ’Babylon autem a Cyro, Persarum rege, capta seruiuit et ab eadem Iudei de captiuitate liberati Hierosolymam rediere. Impletum est igitur Abbacuch prophetę super Babylonios uaticinium.
SOPHONIAS, filius Chusi, filii Godolię, filii {Amarię}, filii Ezechię, prophetasse traditur in diebus Iosię filii Ammon, regis Iuda. Hic in suis uaticiniis prędicit Hierosolymam Romanorum uiribus casuram. Sacerdotibus praue uiuentibus exprobrat, idolatras maledictione lacessit, principum increpat superbiam, damnat auaritiam, explicat terrores futuri iudicii. Hinc fideles exhortatur, ut quęrant Dominum ea quę ipse pręcipit obseruando, antequam iudicentur. Impios Ecclesię insultantes diuina uirtute comprimendos prędicat, eos quidem sub nomine Philistinorum, Moabitarum, Amonitarum, Aethiopum et Assyriorum designans. Tum demum attenuandos pręmanet terrę deos et Christum a gentibus adorandum. Iudeos quoque in fine conuertendos demonstrat: ‘Reliquię Israhel, ’inquit, ‘non facient iniquitatem nec laquentur mendacium. ’
AGGEVS propheta locutus est ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem earum, qui de Babylone a Cyro dimissi Hierosolymam redierant, et ad Iesum, filium Iosedech, sacerdotem magnum, qui tunc cum Zorobabele erat. Increpat primo ignauiam eorum, quod post uetus destructum iactis iam noui templi fundamentis deseruerint ędificationem rati nondum uenisse tempus eius instaurandi, eo quod uicinę gentis incursionibus impedirentur. Docet ergo annos LXX transmigrationis modo exactos esse, de quibus olim prędictum erat, ut a iugo seruitutis Babylonicę soluerentur. Simul {hortatur} eos, ut coeptum opus tempore Cyri et usque ad secundum annum Darii regis, qui a Cyro quartus fuit, intermissum perficere curent; neque enim aliam ob rem spe messis toties deceptos fuisse famemque passos quam ob desidiam domus Dei construendę et in eo diuinę opis diffidentiam. Eosdem autem spe futuri boni ad subeundum laborem excitat affirmans multo maiorem gloriam fore templi secundi, quam fuerat primi. Glorificandum enim erat ipso ueri Messię aduentu. Alioquin primum illud et operis magnificentia et auri argentique copia longe nobilius fuisse satis constat. pagina 78v Conuincuntur ista prophetę autoritate Iudei, qui Messiam nondum uenisse contendunt. Si enim nondum uenit, quomodo plus glorię secundo templo adscribitur quam prima? Vt autem ex hoc, quod dicimus, magis glorificandum intelligerent, priusquam de gloria eius intulisset, de aduentu Messię prophetauit: ‘Veniet, ’inquit, ‘desyderatus cunctis gentibus. ’Ab omnibus quippe desyderari debuit, qui pro omnium salute erat uenturus. Post hęc propheta iubetur sacerdotes interrogare Legem. Et quoniam ex ipsorum responsionibus patuit pollutos uixisse, incusat obstinationem earum et criminatur, cum ait: ‘Percussi uos uento urente et arugine et grandine omnia opera manuum uestrarum, et non fuit in uobis, qui reuerteretur ad me, dicit Dominus. ’Vaticinatur postremo de gentilium ad Christum futura conuersione, de potestate demonum reprimenda et Saluatoris regno in Deum assumendo, ut, qui in humilitate nostrę humanitatis apparuit, in suę diuinitatis maiestate super omnes dominetur. Prophetauit Aggeus Darii regis anno II mensis sexti die primo, mensis septimi die primo, mensis noni die XXIIII.
---------------------
ZACHARIAS, filius Barachię, filii Addo, etiam ipse eodem anno quo Aggeus prophetauit, postea tamen quam ille coepisset mense secundo. Per multas uisionum figuras de his, quę futura erant, uaticinatus est. Vidit uirum ascendere super equum ruffum in myrteto, qua uisione nunciauit Deum in gentes iratum et Iudeis facilem atque placatum. Vidit quatuor cornua, quę uentilauerant Iudam et Israhel et Hierusalem. Vidit mox quatuor fabros ea deiectum uenientes. Vidit uirum cum funiculo mensorum, ut eo metiatur futurę Ecclesię magnitudinem augente eam atque protegente Christo Domino. Vidit Iesum, sacerdotem magnum, sordibus indutum mortalitatis ac passibilitatis, ablato autem eiusmodi uestimento coopertum mutatoriis immortalitatis et incorruptionis in sua resurrectione mortisque deuictę gloria. Vidit lapidem unum – Christum - absque ulla delicti scoria nitidum ac purum et montem magnum – Sathanam - eidem in idolo aduersantem. Duę autem oliuę, quę super candelabrum apparuerunt, duo Testamenta sunt. In illo Messias futurus designatur, in hoc pręsens ostenditur. Vidit uolumen uolans - uolumen maledictionis aduersus impios atque iniustos. Vidit amphoram egredi et talentum plumbi portari mulieremque sedentem in medio pagina 79v amphorę, in media mensurę scelerum plenę, atque angelum dicentem: ‘Hęc est impietas. ’Proiecit ergo eam angelus tanquam puritati suę contrariam et massam plumbi, peccatorum grauitatem, infudit in os eius, ut pascatur mala, quod commisit. Vidit egredi duas mulieres habentes alas quasi milui, quę amphoram hanc transtulerunt in terram Senaar, quę est terra Babylonis. Mulieres hę mihi quidem uidentur esse heresis et idolatria, quę mensuram et pondus scelerum suorum transtulerunt in infernum, in locum foetoris et confusionis. Senaar enim foetor interprętatur et Babylon confusio. Vidit quadrigam Euangelii et equos eius alias ruffos martyrio, alios nigros carnis castigatione, alios albos castitatis puritate, alios uarios diuersarum uirtutum gratia. Prędixit Ecclesiam sub Iesu, sacerdote magno, ędificandam atque ex Iudeis gentibusque congregandam. Prędixit dispersionem illorum Iudeorum, qui erga Christum incredulitate obdurandi erant. Denunciauit mala Syrię et Palestinę futura. Consolatus est autem Ecclesiam aduentum prędicans Saluatoris: ‘Exulta, ’inquit, ‘satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi, Iustus et Saluator; ipse pauper et ascendens super asinum et super filium asinę. ’Subiungit inde prophetans de cruce Christi, de Spiritu Sancto apostolis mittendo, de prędicatione miraculisque eorum ac de gentibus religionem Christi suscepturis, de corporis quoque et sanguinis Christi futuro mysterio: ‘Quid, ’inquit, ‘bonum est et quid pulchrum nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? ’Prędixit hoc secundum templum armis Romanorum destruendum, Christum Iudeis pro pecunia tradendum: ‘Appenderunt, ’inquit, ‘mercedem meam XXX argenteis. ’Prophetauit postremo de Antichristi aduersus Ecclesiam decertatione et eius interitu fideliumque salute, de sacramento baptismatis, de Iudeorum repudio, de Christi passione, de martyrum fide, de ultimo Christi ad iudicandum aduentu, de Hierusalem cęlesti a sanctis hominibus perpetuo perenniterque habitanda.
MALACHIAS, XII prophetarum postremus, ipse quoque diuinitus inspiratus prophetauit Iudeos in Esau primogenito reprobandos, Christianos uero in Iacob benedicendos: ‘Iacob, inquit Dominus, dilexi, Esau autem odio habui. ’Hinc arguere coepit propheta sacerdotum uitia: pagina 80v in {cogitanda} cordis {immunditiam}, in operando quęstus cupiditatem, in sacrificando erga diuina irreuerentiam. Docet autem, qualem oporteat esse sacerdotem: pacis cupidum, pietatis cultorem, ueri studiosum, iustitię incumbentem, alios ab iniquitate auertentem legisque diuinę non ignarum: ‘Labia, ’inquit, ‘sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. ’Deinde repręhendit impietatem earum, qui, dum improbis rem prospere cędere uident, Deum uel iniustum uel humana non curare dicere audent. Porro, ut errorem hunc refellat, uaticinatur de aduentu Christi iudicioque futuro. Prędicit Ioannem Baptistam in primo Domini aduentu uiam pręparaturum atque ita uenturum illum ad templum suum - Virginis Intactę uterum - ut, qui ante tempora natus est Deus ex Deo, hic idem in tempore homo nascatur ex homine. Hunc ipsum fare asseuerat, qui purgabit poenitentes, damnabit obstinatos, igni inextinguibili torquebit maleficos, adulteros, periuros atque illos qui operarium sua fraudant mercede, uexant uiduam et pupillum, opprimunt aduenam, Deum non timent nec uerentur. Omnes autem ad poenitentiam prouocat et emendatis atque correctis bona pagina 81 pollicetur ęterna. Heliam uenturum prędicit, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Prophetauit Babylone, quando Aggeus et Zacharias.
Hęc de prophetis. Restat, ut dicamus de Machabeis, ducibus prępositisque Iudeorum.
MATHATIAS sacerdos, Ioannis, filii Symeonis, sacerdotis, filius fuit. Huic fuere quinque filii: Ioannes, Symon, Iudas, Eleazarus et Ionathas. Consedit in monte Modin. Quo cum uenissent Antiochi regis legati (sub illo enim erat tunc Iudea), compellere populum coeperunt, ut idola adorarent. Multis ergo subuersis Mathatias cum liberis constanter magnoque animo restitit nec promissis nec minis ullis motus, ut Antiocho obtemperaret. Quin etiam eo processit audacię, ut Iudeum quendam, idolo palam sacrificantem, inuadens super aram trucidaret simulque illum, qui ab Antiocho missus fuerat, occideret aramque idoli demoliretur ac destrueret. Cum iis, qui in fide permanserant, fugit in montes. Antiochi milites, qui Hierosolymis erant, illos persecuti inuadunt die sabbati; nolentes repugnare occidunt. Putabant enim illi non licere sibi die sabbati arma tractare, et {mari} maluerunt quam Deum offendere. Itaque mille ferme ex pagina 81v Sabbatum eis tunc traduntur cecidisse. Maxima quidem dolori ea calamitas Mathatię fuit. Tunc seniorum consulta decretum est fas esse etiam sabbatis certare hoste lacessente. Post hęc Mathatias collecta uirorum manu oppręssit Legis pręuaricatores, quorum nonnulli fugientes ipsis idolorum cultoribus sese iunxere. Iussit autem Mathatias aras deiici, pueros circumcidi, hostem persequi. Atque idem Deo fauente prospera in pręlio fortuna est usus. Postremo uita decedens liberos hortatus est, in Dei ope sperarent et inimicos me metuerent, Symoni, qui consilio pręstabat, obedirent, Iudas autem, corporis atque animi uiribus insignis, militię dux esset. Benedicensque eis animam reddidit. Sepultus est in Modin anno ętatis suę centesimo quadragesimo sexto.
IVDAS, cognomento Machabeus, Mathatię sacerdotis filius, dux creatus Apollonium, Samarię pręfectum, aduersum Israhelitas insurgentem fusis fugatisque eius copiis interfecit spoliisque potitus est. Seronem, Syrię principem, cum multa pugnatorum manu egressum usque Bethoron ipse cum paucis fregit. Desyderati sunt ex illis mille trecenti uiri, reliqui fuga elapsi sunt in Palestinam. Quamobrem rex Antiochus coacta quam maximo potuit exercitu datisque stipendiis cum Iuda confligere parabat. Veritus autem, ne satis suppeteret pecunia, in Persidem ad exigenda tributa est profectus. Cęterum cum dimidia copiarum parte Lysiam reliquit mandans, ut reliquia Israhel persequatur. Lysias igitur Ptolomeum, Dorimini filium, et Nicanorem et Gorgiam duces misit cum XL milibus peditum et LXX milibus equitum in Iudeam. Profecti applicuerunt Amaum. Iudas cum suis uenit in Masphat. Qui aduersus tantam hostium multitudinem Dei auxilium implorantes ieiunauerunt operti ciliciis et aspersi cinere caput et moerentium more uestibus circa se dissutis ac dilaceratis. Expanderunt libros Legis, ornamenta sacerdotalia, primitias decimasque attulerunt sollicitarunt nazareos, ut pręcibus ad Deum fundendis insisterent. Pręterea Iudas constituit duces, tribunos, centuriones, pentacontarchos, decuriones. His autem, qui metu perculsi pugnam detrectabant, ut domum redirent, permisit. Cum reliquis castrametatus est ad Amaum in parte australi. Tunc assumens Gorgias quinque milia peditum et mille equites delectos accessit ad astra Iudę noctu, pagina 82v ubi nemine reperto ratus est Iudeos fugere et easdem in montibus quęsitum abiit. At uero, postquam illuxit, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus uirorum tantum ac pene inermium. Inita pugna uictor euasit, fugientes persecutus est usque Gezeron. Ceciderunt ex illis fere tria milia. Reuersus Iudas uetuit rapere spolia, ne ab iis, qui cum Gorgia in montibus stabant, inuaderentur. Cęterum Gorgiani quoque mente confusi fugam fecere. Iudas autem ad castrorum spolia reuersus est. Iterum non ultra decemmilia militum secum habens Lysiam cum LV milibus peditum et V milibus equitum in aciem egressum superauit ad Bethoron. Hinc Hierosolymam profectus expiauit sancta, obtulit sacrificium, adorauit Dominum gratias agens pro uictoria. In monte Syon posuit pręsidium. Idumeos Arabasque afflixit. Filios Bean in turrim compulsos igni absumpsit, Timothei, Amonitarum ducis, copias contriuit, ciuitatem Iazer cępit. Symone fratre Galileis in subsidium misso gentium, quę illum inuaserat, exercitum profligauit. Ipse uero cum Ionatha, fratre altero, capit Besor, expugnat Masphat et alias quidem subiugat Galaditidis ciuitates. Iterum cum Timotheo congressus superat. Venit in Syon nemine ex iis, quos secum duxerat, amisso. Deinde regem Antiochum cum centummilibus peditum, uigintimilibus equitum et XXXII elephantis obuium commisso pręlio uicit. Eleazarus Inter pugnandum Eleazarus, Saurę filius, per medios irrumpens cuneos elephantum, quo rex uehebatur, subeundo transfodit ruentisque belluę pondere oppręssus periit. Iudas post hęc Nicanoris castra deiiciens ipsum interimit. Cum Romanis societatem iniit. Hi Demetrio minati sunt, nisi missos faceret Iudeos. Cum Bachide et Alchimo, Antiochi militum pręfectis, congressus plurimis interemptis multitudine inimicorum obrutus periit. Cęteri fuga dilapsi sunt. Corpus precio redemptum sepelierunt in oppido Modin Symon et Ionathas fratres. Atque talis finis Iudę Machabei, fortissimi uiri ac bello strenui ducis, fuit.
IONATHAS, Mathatię filius, in demortui Iudę locum omnium suffragiis subfectus, ut Bachidis, Antiochenorum pręfecti, uitaret insidias, recessit cum suis et in deserto Thecuę ad lacum Asphalti consedit. Vbi uero audiuit Bachidem copias ultra Iordanem pagina 83v traduxisse, Ioannem fratrem ad Nabatheos auxilia petitum misit. Sed in itinere filii Iambri ex Mada illum adorti intercępere. Neque hoc eis cęssit impune. Ionathas enim et Symon ipsos, puellam sponsam a Mada ad uirum deducentes, ex insidiis aggressi trucidarunt festiuusque illis nuptiarum dies uersus est in luctum. Hinc peracta fraternę cędis ultione reuersi sunt ad Iordanem. Commisso pręlio fuderunt Bachidis aciem. Ionathas fugientes insecutus mille ferme ex illis cędendo prostrauit. Cum reliquis Bachides Hierosolymam contendit (Antiocho enim tunc seruiebat ciuitas) Iudeorumque ueritus uires oppida muniuit et locis opportunis, ut hostis accessum impediret, pręsidia posuit. Ipse in Syriam ad regem abiit ac per biennium ab armis est cessatum. Quinquaginta Iudei a Bachide pecunia corrupti insidiabantur Ionathę duci, quos ille depręhensos occidi iussit et cum suis Bethbeson oppidum ingressus uictu atque armis illud muniuit Symoneque fratre cum pręsidio ibi relicto profectus oppressit aduersarios Odaren et fratrem eius et Phaseronis gentem. Interim Symeon oppidi, in quo ipse a Bachide obsidebatur, portas cum armatorum manu egressus illius turmam fudit fugauitque. Bachides ergo retrocędens et iam periculo liber illos, quorum consilio ad oppugnandam accesserat ciuitatem, ut parum sibi fidos morte mulctauit. Deinde toties belli fortunam tentare haud tutum ratus, cum Ionatha pacem iniit. Post hęc Ionathas Machmis consedit pręsidens populo et a suorum consortia impios repellens. Postea Alexandra cognomento Nobili, Antiochi filio, Ptolomaidem occupante Demetrius aduersus illum moturus Ionatham per litteras petiit, ne Alexandrum ope aliqua iuuaret, pacisque obsides misit. Ionathas remissis obsidibus ei expediendi exercitus potestatem fecit, pacem ita habiturus, ut neutri neque oneri neque iuuamento existat. Iam ipse Ionathas Hierosolymam receperat ab hoste destitutam; muros, qui demoliti fuerant, instaurandos curauit, arcem Syon muniuit. Cęterum Alexander quoque Ionathę amiciciam quęrens regia illi dona destinauit, purpureum indumentum aureamque coronam. Ionathas autem non tam donis captus quam malorum memor, quę Iudei olim a Demetrio passi fuerant, iunxit se Alexandro. Alexander igitur pagina 84v manum conserens cum Demetrio superat. Deinde Ptolomei, Aegypti regis, filiam Cleopatram accipit uxorem. Cum utroque Ionathas Ptolomaide illos conueniens contrahit societatem. Emuli ex Israhel accusabant Ionatham coram rege. Rex uero repulsis accusatoribus induit eum purpura et, ne cui aduersus illum interpellare liceret, edixit. Ionathas ergo tali honore affectus Hierosolymam rediit. Per idem tempus Apollonius, a Demetrio Celesyrię pręfectus, Ionatham ad pugnam prouocauit. Ionathas autem cum fratre Symone et X milibus militum expugnat Ioppen. Mox cum Apollonia castris ad Azotum positis sedente committit pręlium. Victi Apolloniani terga uertunt et fugientes intra Azoti muros sese recipiunt Dagonis dei, qui ibi colebatur, opem frustra implorantes. Ionathas enim capit ciuitatem, captam incendit, idoli templum dirruit, cuncta flammis cędibusque compleuit; suntque armis atque igni octo fere milia hominum absumpta. Hac uictoria potitus uenit {Ascalonem}, deinde Hierosolymam spolia secum ferens et rei feliciter gestę laudem. Alexander honoris gratia fibulam auream, quod insigne stirpis regię erat, dono misit ei. Acharon quoque cum eius agro in possessionem concessit. Per dies illos rex Aegypti Ptolomeus Philometor occupauerat oppida Syrię, quę erant ditionis generi sui Alexandri. Huc regem Ionathas adiens salutauit. Idem Ptolomeus filiam suam Alexandro ablatam tradidit Demetrio et ingressus Antiochiam geminum diadema sibi imposuit, Aegypti atque Asię. Alexander erat in Cilicia, metuens autem Ptolomeum abiit in Arabiam. Zabdiel Arabs eum interemit, interempti caput mittit Ptolomeo. Mortuo Ptolomeo regnat Demetrius. Ionathas oppugnare coepit arcem Syon. Eam tunc tenebant Macedones et transfugę Iudei. A Demetrio desistere iussus illum cum muneribus Ptolomaide adiit. His acceptis Demetrius arcis recipiendę ipsi gratiam fecit. Ille arce recępta misit eidem auxiliariorum tria milia. Triphon quippe id agebat, ut Antiocho, Alexandri filio, paternum regnum restitueretur. Demetrius autem, cum Antiohię esset, plurimorum, qui in ipsum coniurauerant, insidias passus ad auxilium Iudeorum, quos Ionathas miserat, confugit. Hi repente arreptis armis pro rege stant, coniuratos et ciues coniurationis conscios pagina 85v trucidant, res diripiunt, regem periculo liberant, urbem incendunt. Qui internicioni superfuere, a Demetrio necem eorum miserante impetrant ueniam. Sed tamen rerum potitus erga illos, quorum uirtute seruatus fuerat, ingratus fuit. Ipsis absque stipendio dimissis Ionatham quoque uexare coepit. Interim Triphon Antiochiam ingressus Antiochum puerum in solio regni collocat. Antiochus per nuncios commendat se Ionathę et Symoni, eius fratri, quos Demetrius infestabat. Ionathas autem oppida Iudę rebus necessariis munire non cessabat. Venit ei auxilio exercitus Syrię. Ascalonem ueniens amice suscipitur. Gazam portas sibi claudentem obsedit, suburbana deprędatus est, uicos incendit, submittentibus se fide data acceptisque obsidibus pergit Cades Galileę aduersus eos, qui Antiocho regnum inuidebant. Interea Symon in Iudea relictus capit Bethsuram. Ionathas autem ad lacum Genesar cum aduersariis confligit. Suis ad fugam conuersis Dei opem inuocat. Substitit acies, et in pręlium reuersus uictor euadit. Fugientes persecutus usque Cades ac tribus hominum milibus cęsis Hierosolymam rediit. Per legatos cum Romanis et Spartiatis redintegrat amiciciam. Post hęc Demetrii pręfectis occurrit in Amathite regione. Qui territi focis per noctem succensis, quo fugam dissimularent, antequam illuxisset, discessere. Mane re comperta Ionathas eas insecutus, cum assequi nequiuisset, iam enim flumen Eleuterum transmiserant, diuertit iter ad Arabas Zabadeos improuidosque oppręssit. Interim, dum ille Damasci fines perlustrat, Symon frater ad Ascalonem usque perueniens Ioppen occupat et ei pręsidium imponit. Ionathas Hierosolymam reuersus deliberatione cum senioribus habita castella locis opportunis ędificat, muro interiecto urbem ab arce separat, moenium partem, quę orientem spectabat, collapsam reparat. Symon Adiada et Sophala construit. Porro Triphon in animo habens Antiochum ab Asia pellere Bethsan ire contendit ibi Ionatham per dolum opprimendi causa. Processerat obuiam Ionathas cum ingenti militum manu. Ille uenientem amice atque humaniter excepit aliud lingua foris promens, aliud celans in corde. Multis denique blanditiis persuadet, ut dimisso exercitu secum cum paucis ad Ptolomaidem pergat, ob hoc se uenisse testatus, ut eam ipsi traderet. Vbi autem Ptolomaidem ingressi sunt, Ionathas compręhenditur et, qui illum comitati fuerant, pagina 86v mille uiri interficiuntur. Militum phalanx a Triphone missa ad reliquum Ionathę exercitum persequendum pugnę se credere diffidens reuertitum. Illi autem in Iudeam regressi ducem dolo sibi ereptum planxere. Aduersarii uero ad delendum Iudeorum regnum occasionem sibi datam gaudebant. Sed Iudei Symonem, et ipsum strenuum bello uirum, sibi ducem constituunt. De quo nunc dicemus.
SYMON post fratris Ionathę captiuitatem dux creatus collegit exercitum, muros urbis muniuit pręsidiaque disposuit. Ionatham, Absalomi filium, cum militum manu misit Ioppem. Quo ille ueniens eiectis, qui in arce erant, ipse in pręsidium mansit. Tryphon a Ptolomaide mouit Ionatham captiuum secum trahens. Cum Iudeis collocutus eum pro argento Demetrio regi debito se retinuisse dixit dimissurus, si sibi pendantur argenti talenta centum et duo eius liberi obsides dentur. Symon, [tametsi] maligni hominis insidias ac dolos non ignoraret, decipi tamen ab eo quam a suis ut nimium crudelis odio haberi maluit, et quod petebatur, persoluit. Ille uero solita usus perfidia non dimisso Ionatha mouit exercitum per uiam, quę ducit Ador, Symeone cum suis uestigia eius subsequente. Et accessit proxime Hierosolymam uolensque illis, qui in arce Syon erant, Symonis aduersariis, prębere annonam, sed niue alta impeditus diuertit item Baschamam uersus. Quo cum peruenisset, Ionatham, quem simulata amicicia deceperat, simulque liberos eius morte sustulit et Ptolomaidem rediit. Eorum corpora Symon in Modin patrio sepulchro condidit superposuitque ędificium cum pyramide, uirtuti memorięque eorum dedicatum. Triphon deinde perfidię suę artibus ad altiora nitens Antiochum regem, dum cum illo familiariter colloqueretur, perimit atque Asię regnum occupat. Symon interea a Demetrio per legatos Iudeę immunitate impetrata obsedit Gazam et in deditionem acceptam ab idolis expiauit. Illi post hęc qui in arce Syon erant, cum fame compellente sese ei tradidissent, fide sibi data recesserunt. His eiectis ipse ibidem habitauit. Et iam ętate grauatus Ioannem filium militibus pręfecit. Is Gazaram habitatum concessit. Post hęc in Iudea diu a bello cessatum est. Symon igitur Gazarę, Bethsurę, Hierosolymę et arci Syon dominatus est nemineque eum armis lacessere auso pagina 87v tranquilla fruebatur quiete. Societatis foedus cum Romanis et Spartiatis repetiit conditionibus in tabella ęrea conscriptis. Clipeum aureum minarum mille per Numenium Romanis misit. Illi ipsum immunitate libertateque donarunt. Ipse quoque Antiochus, Demetrii filius, cum Symone populoque Israhelitico amiciciam confirmauit paternis concessionibus multa quidem addens et plura promittens, cum primum pulsis aduersariis regnare coepisset. Numenius pręterea a senatu Romano ad Ptolomeum attulit litteras, quibus iubebatur, me Iudeas oppugnaret neue oppugnantibus auxilium ferret. Hoc idem imperatum Demetrio, Attalo, Arabę, Arsaci ac cęteris orientis principibus. Antiochus autem, qui tam benigne Symonem ante appellauerat, cum castra ad Doram fixisset ibique obsedisset Triphonem, duo auxiliorum milia donaque plurima sibi a Symone missa repudiauit. Et occasionem indicendi belli quęrens per Attenobium legatum repetiit ab eo Ioppem, Gazaram, arcem Syon urbemque Hierosolymam. Cunque tam improbę petitioni Symon nequaquam acquieuisset, ille cum classe et pedestri equestrique exercitu misit Cendebeum, ut Iudeam inuaderet. Cum his copiis Cendebeus uenit Iamniam et incursionibus uastare Iudeę fines coepit. Aedificauit Cedronem ibique posito pręsidio commeatum Iudeis, qui frequens erat, interclusit. Ioannes a Gazara Hierosolymam ascendens nunciauit Cendebeum circa Iudeę oppida hostiliter agere. Tunc Symon ipsi Ioanni ac Iudeis omnibus, ut pro patrio solo libere pugnarent, pręcipit. Ioannes igitur cum XX milium uirorum exercitu uenit ad Modin. Primo mane surgens cum ad torrentem Cedronem applicuisset, uidit exaduerso in ulteriore ripa stare ingentes Cendebei copias. Continuo citato equo torrentem pertransiit, quem cęteri secuti cum sacris tubis increpuissent, Cendebeus et qui cum illo erant in fugam uersi Cedronem castellum intrant. Ioannes ad portas usque fugientes insecutus cędebat. Inde uictor decedens castella in agro Azothi cum iis, qui ad ea confugerant, concremauit. Duobus hostium milibus interemptis in Iudeam rediit. Illis diebus Ptolomeus, Abobi filius, oppidi Hierico pręfectus, ipsum Symonem illic appulsum Matathiamque et Iudam, eius liberos, ad conuiuium, quod in arce parauerat, pagina 88v inuitatos per dolum suscepit. Postquam enim cibo potuque sese repleuissent, incautos armis oppressit ac trucidauit scripsitque regi sublatis tandem inimicis ei se regionem traditurum. Certos cum armis Gazaram mittit, qui Ioannem, tertium Symonis filium, militię ducem, interficerent. Ioannes autem, insidiarum huius Ptolomei non ignarus, captos illos, qui se proditum uenerant, occidi iussit. Reliqua Ioannis gesta finisque eius in libris bibliacis, unde ista conlegimus, non habentur. Atque ut extremam operi manum imponamus, breuiter deinceps explicabimus Onię sacerdotis et aliorum quorundam in Deum pietatem, qui occidi pręoptarunt quam pręuaricari.
ONIAS pontifex magnus Antiochi regis, cognomento Magni, tempore Hierosolymis erat. Cum autem Symon, de tribu Beniamin, templi prępositus, Apollonium, Tharseę filium, Celesyrię ducem, adiens ad spoliandum Hierosolymitanum ęrarium concitasset idque ille regi retulisset, datum fuit negocium Heliodoro. Qui Hierosolymam ueniens cum exposuisset, cuius rei gratia ab rege missus fuerit, Onias intercessit nefas esse dicens ea per uim intercipi, quę ad sustentationem uiduarum pupillorumque reposita seruarentur. Ediuerso ille regię autoritati atque imperio obsequendum esse asseuerabat. Dies ergo statuta exequendi tam impium regis mandatum ubi affuit, fit in ciuitate tumultus miserandaque trepidatio. In templo ab omnibus pariter Deo supplicatum, uti sacra deposita salua inuiolataque tueri uellet. Tunc ostendit Deus humanas uires frustra aliquid conari ipso aduersante. Etenim Heliodoro cum armatis satellitibus circa ęrarium iussa regis exequente, ecce, apparuit equus cum irato minacique sessore, qui se conuertens calcibus illum afflixit. Mox alii duo equites uisi sunt, qui eundem flagellis cędendo semiuiuum de loco eiecerunt. Prostratus iacebat ille, populus uero gratias agens Deo consolabatur. Porro Onias duram hominis sortem miseratus pro illo hostiam obtulit Deo cum pręcibus. Atque iterum iidem equites affuere Heliodorum monentes, ut Onię sacerdoti gratias ageret pro uita sibi illius pręcationibus donata. Hoc tantum effati a conspectu hominum sese subtraxere. Heliodorus igitur actis Onię gratiis re infecta rediit ad regem et, quę sibi contigerant, ordine narrauit. Non multo post pagina 89v ab rege interrogatus, quem deinceps mittendum censeret: ‘Hostem’, inquit, ‘tuum mitte, o rex, ut flagellatum, si tamen uiuus euaserit, recipias. Diuina quippe loco illi uirtus inest, quę ęrarii depeculatores acerrime punit.’ Post hęc Symon ille, sacrilegii huius impulsor, falsa quadam delatiome Oniam suspectum reddidit Seleuco regi. Venit Onias, ut delata confutando se purgaret. Neque emim difficile erat falsum crimen diluere. Sed interim mortuo Seleuco Antiochus, cognomento Nobilis, regnum suscepit. Nec tamen Onias malorum hominum caruit inuidia. Menelaus, quia promissam regi pecuniam regio exactori non soluerat, sacerdotio priuatus uoluit Onię locum occupare. Vasa itaque templi furto sublata impendit Andronico, ut Oniam interficiat. Andronicus autem, cum se Onię suspectum sciret, periurio illum fallit ac de loco tuto euocatum perimit. Crimen defertur ad regem ipsoque iubente Andronicus ibidem, ubi Oniam occiderat, necatur. Menelaus uero accusatus, ne capite mulctaretur, pecunia se redemit. Atque hic finis Onię, Deo gratissimi sacerdotis, fuit.
ELEAZARVS, scribarum princeps, cum uidisset Antiochi Epiphanis iussu Iudeos ad gentilium ritum compelli, sabbata non custodiri ac {pene} neminem esse, qui se Iudeum profiteri auderet - depręhensi sabbatum obseruare igni cremabantur, duę mulieres, quę filios circumciderant, paruulis ad ubera alligatis in pręceps missę sunt - ille tamen intrepidus per supplicia occidi maluit quam contra Legem carnem gustare porcinam. Amici aliam pro ea supponebant suadentes, ut acciperet. Ille autem ne putari quidem uoluit legis diuinę pręuaricator, ne forte credentibus, quod porcinam comedisset, exemplum esset pręuaricationis. Igitur ductus ad supplicium, cum cęderetur, dixit ęquo animo se et dolores et mortem ferre propter Deum et legem ipsius olim Moysi populoque datam.
MACHABEI septem fratres tam fortes fuere in sustinendis pro lege Dei poenis quam illi Mathatię filii bello strenui duces in pręlio cum hostibus commitendo. Septem erant et, cum suillam edere cogi nequiuissent, iussit rex primogenito linguam amputari, cute caput denudari, manus pedesque pręcidi et sic truncum corpus in sartagine torreri, reliquos quoque in proposito persistentes eodem confici supplicio. Aderat mater spectatrix pagina 90v morientium tam crudeli cęde filiorum, non illos quidem lugens, sed exhortans, ut forti animo cruciatus tolerarent: satius esse multoque pręstabilius Deo non offenso mori quam offenso uiuere; meminerint pręsentium tormentorum malum futuri pręmii bono compensandum; hoc ęternum perpetuumque fore, illud momentaneum breueque esse. Restabat adolescentior filius, qui nequaquam fratrum poenis territus neque regis pollicitationibus motus magno animo exprobrari coepit immanitatem sęuitiamque tyranno et tam minas eius quam blanditias contemptui habere. Rex ira percitus durioribus hunc consumpsit poenis quam quibus sex alios iam occiderat. Mater, quę in tormentis ad patientiam animauerat filios, lęta expirantium exitum spectauit. Et cum postremo loco etiam ipsa torqueretur: ‘Pro lege Dei nostri, ’inquit, ‘longe mihi melius est mortuos sequi natos quam Deo peccando uitam omnibus mundi deliciis {referctam} ducere.’ Quem ego istorum magis mirer, nescio, nisi quod leuius puto ferre tormenta quam in tormentis positos spectare eos, quos genuimus, nobis non dissimiles.
RASIAS, uir nobilis et iam senior, sed tota ętate continentię proposito clarus et clarior adhuc in tuenda erga Deum pietate legeque eius obseruanda, Nicanoris, teterrimi omnium tyranni, minas contempsit neque ullo tormentorum metu cogi potuit, ut suscepto prophanę religionis ritu pollueretur. Ac ne forte, dum ipse torquetur, Dei sui cultus impiis ludibrio esset, uim illorum spontanea morte pręuenit gladioque se feriens de satis arduo loco saucium corpus in pręceps dedit atque adhuc spirans intestina rupto uentre dilapsa proiicit in turbam. Neque oblitus est Deum suum inuocare, uitę ac spiritus dominatorem, ut illa sibi redderet in resurrectione mortuorum in fine futura. Atque ita uita est defunctus. Credendum est non sine diuino instinctu eum in se perimendo sua usum fuisse manu. Alioquin omnibus pręceptum est: ‘Non occidas’. Occidit autem hominem etiam is, qui semetipsum perimit.
Hic opusculi nostri finis. Pro quo tibi, summe Deus, omnium, quę pie ac iuste fiunt, autori, gratias ago et, ut legentibus ista, quę scripsimus, ad uitę sanctioris institutionem beatitudinemque adipiscendam proficere facias, precor. Tum, siquid in eloquendo peccatum est, ut mihi ignoscas, oro habita fragilitatis pagina 91v imperitięque meę ratione. Quamuis enim facultas mihi defuerit ad rem purius exactiusque explicandam, non me tamen deseruit uoluntas ad seruiendum tibi fidelibusque tuis quam potui officiosius, ut omnes mira uirtutis tuę opera breui uolumine compręhensa in arctumque collecta rememorantes ad te laudandum, te prędicandum magis excitentur atque exardescant. Cuius unius in immensum effusa gloria nec uerbis enarrari nec cogitatione potest compręhendi. Omnis autem conatus noster eo uertitur, ut te, qui infinitus es, super omnia diligendo tecum sine fine uiuamus.