Epistulae anni 1513, versio electronica.

Author: Baničević, Jakov 1466-1532Editor: G. AmboisePrijepis prema digitalizatu starijeg izdanja (1712).

Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 44 (Google Books).
[p. 44] 16. Fervier. 1512. stile de France Serenissima Madama.

Humillima comendatio: superioribus diebus scripsi Serenitati Vestrae proxime preteritis diebus, quae tunc occurrebant: in presentiarum [p. 45] nil aliud scribendum occurrit nisi quod Reverendissimus Dominus Gurcensis scripsit Caesareae Majestati quod de consilio et suasu Reverendissimi Domini Cardinalis Sedunensis Legati, Ducis Mediolani, Vice Regis, Oratoris Urreae, Dom Pedro de Urrea Ambassadeur du Roy d' Aragon. et omnium aliorum ob instantes et urgentes necessitates, cogitur festinanter venire ad Caesaream Majestatem et ita ipsum prestolamur, scribit quod Comes Cariati Orator Catholici Regis Venetiis, erat in puncto prorogandi inducias inter Caesaream Majestatem et Venetos usque ad xvi. diem Martii proxime venturi: si sunt bone, mihi placent et ego plurimum gaudeo, si male, Deus eas faciat bonas, interim constringitur practica inter eos et Helvetios et Gallos ac Ferrarienses et forte alios et usque ad xvi. Martii potuissent multa, per exercitus qui sunt, fieri, qui solum amicos et subditos destruunt et sine aliquo fructu:

aliud scribendum Serenitati Vestrae in presentiarum non occurrit nisi commemorare quod Serenitati Vestrae et Serenissimo nepoti suo Principi nostro ita sum devotus et affectus servitor sicuti quispiam alius et sicuti fuerunt mei progenitoribus Serenitatum Vestrarum pro quibus animam posuerunt, a quibus nunquam ero degener, sed sicuti ipsi mei fecerunt, ita et ego semper paratus ponere substantiam et corpus pro eisdem Serenitatibus Vestris, quibus me humillime commendo, et quas omnipotens diu faelices et incolumes conservare dignetur:
Excellentissimae Serenitatis Vestrae Humillimus servitor. Jacobus de Bannissis:
Note: a tergo Serenissime Principi et Excellentisime Domine mee colendissime Domine Margarete Archiducisse Austrie, etc.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 150 (Google Books).
[p. 150] 4. Juin. 1513. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: accepi nuper litteras Serenitatis Vestrae responsivas ad meas, habeo sibi immortales gratias, quod grato animo suscipit sinceram servitutem meam licet tenuem et nullius momenti, fungar semper in omnibus rebus officio optimi et affectuosi servitoris, et quod ad meam notitiam pervenerit nihil eam patiar ignorare.

Quid autem fuerit datum in commissis Rome Secretario qui profectus est ad Catholicum Regem, vere ego nescio, quo ad responsa que attulit nihil simile videtur injunctum fuisse sibi, cum idem Secretarius retulerit nobis Catholicum Regem laudare confederationem Caesaris cum Serenissimo Rege Anglie et hortari ut quanto citius communicato consilio rumpatur in Francia, ex quibus constat nullatenus fuisse sibi suasas indutias persertim particulares: ulterius indutie iste Oratori Urreae, quando eas per me intellexit, cum eas antea semper et negaret et improbaret, qui eundem Secretarium ad Catholicum Regem expediverat, adeo sunt vise importune et acerbe, quod potuit mihi respondere verbum nisi plenum indignationis et improbationis facti, que si per Secretarium suum fuissent Regi Catholico suasa, non fuissent ita nova, preterea practica hujusmodi induciarum [p. 151] cepta est, ut clare ex multis constat, ante profectionem Secretarii ad Catholicum Regem: Hec volui explicare Serenitati Vestrae ne arbitretur id aliquo modo factum esse cum scitu Caesaris.

Perperam et inique agit Sepulveda quod non monstraverit Serenitati Vestrae ea que afferebat a Caesare tam ad Catholicum Regem quam ad Serenissimum Regem Anglie, quum ita sibi injunctum fuerat et ipse spoponderat se facturum nec alia executurum quam que approbasset Serenitas Vestra, itidem promisit Secretarius se facturum, qui secundo fuit missus ad Catholicum Regem quod et ego cuperem scire si ita fecerit, ut in postremum melius provideatur, et sciam cui credere debeam.

Venerant nuper littere ad Caesarem ex Mediolano de xxv. preteriti quibus nunciabatur Illustrissimum Vice Regem statuisse totis viribus aggredi Gallos et eos tota Italia explodere et ulterius prosequi, et ita faciebat omnes preparatus.

De xxvj. ejusdem mensis venerunt alie omnino prioribus contrarie quod idem Illustrissimus Vice Rex statuerat retrocedere in Regnum Neapolitanum et revocabat undequaque gentes suas ad retrocedendum, ex qua fama et retrocessu credebatur quod Cremona iam esset perdita, et quod Veneti qui non erant remote ab ea, potiti fuissent civitate: Mediolani fuit tumultuatum, et Civitas fecit indutias cum Arce ad x. dies et quod pro illis x. diebus darentur victualia Arci ex Civitate, et eadem die fuerunt data, ut arbitror, plus quam pro x. mensibus. Dominus [p. 152] Andreas de Burgo Orator Caesareus Mediolani, parabat fugam et scriptum fuerat Duci qui erat versus Alexandriam contra Gallos, quod consuleret persone sue: cito venerunt deinde alie littere de xxvij. quibus scribunt advenisse litteras ex Urbe * *Il entend la ville de Rome. per quas nunciabatur Pontificem aperte se declarasse pro Duce Mediolani et contra Venetos, et deposuisse pecunias pro solutione Helvetiorum, et jusisse ut quanto citius Armigeri sui accelerarent ad Lombardiam, ex quo novo Vice Rex substitit et est Placentia, nec progreditur nec retrocedit, nec satis scitur quid facturus sit.

Sacramorus Vice Comes, et Bastardus Triultii cum circiter D. C. equitibus et iij. M. Rusticorum Monteferrato erant inclusi in Alexandria. Duo milia Peditum cum parte artellarie {desenderant} versus Ast et erant prope Ast, dicebatur quod descenderent societates Triultii et Ruberti de la Marcia: Dominus de la Tremugla erat adhuc Lugduni: Dux Mediolani erat non remote ab Alexandria cum Helvetiis et suis: Prosper de Columna cum C. lanceis et mile Peditibus erat in Cremona et cum eo Comes Alexander Sfortia cum D. Equis Mediolanensibus et non exiverunt omnes 26 quoniam Vicerex noluit retrocedere et revocaverat omnes suos undequaque existentes.

Preter illos Helvetios qui sunt cum Duce Mediolani, xxvij. praeteriti, octo milia eorum receserunt, qui externa Hesterna. die debent fuisse in Como et arbitror quod isti opponent se Venetis, petunt a Caesare xvj. M. Florenos [p. 153] Rheni in mense, mile equestres et artellariam et volunt progredi contra Venetos.

Veneti trajecto Athesi per pontem quem construxerant ad Albaredum, recepta a nostris Pischeria et Valesio * *Il y a dans le Veronois deux lineux l' un appelé Valegio pres de Peschiera et l' autre nommé Valése, scitué entre Verone et Sanguinedo. sine aliqua resistentia, iverunt versus Cremonam, et posuerunt se in uno loco propinquo unde excurrunt agrum Cremonensem et Glaram Abdue.

Nostri exiverunt Veronam, et interfecto presidio quod hostes reliquerant pro subsidio vel retroguardia in sancto Bonifacio et Villanova combuserunt illa loca et oppugnabant Colloniam que expugnata ibant ad exurendum Vincentiam, inde ad rumpendum Pontem Venetorum ad Albaredum, quo rupta volebant se firmare ibidem et impedire reditum Venetis: si Vicerex et Helvetii vel una pars progredietur contra Venetos spero cito habebimus finem belli Veneti et in hoc statu res sunt Italie: que ulterius contingent scribam Serenitati Vestrae cujus benignitati me humillime commendo:

Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servitor Jacobus de Bannissis.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 112 (Google Books).
[p. 112] 1. May. 1513. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: nuper proxime preteritis diebus scripsi Serenitati Vestre que tunc emerserant, quod etsi non dubito antea ab aliis intellexerit, non dubito tamen quod ea sibi maximum merorem attulerit, et ego ea que tunc habebantur scripsi non qualia voluissem, sed omnipotens Deus, qui nunquam deserit [p. 113] justam causam et in ipsum sperantes omnia in melius direxit, et licet indutie inite inter Christianissimum et Catholicum Reges sint vere, Deo tamen auxiliante non ex eis exorientur tot mala quod verebamur: earum autem sive articulos ipsarum indutiarum, qui fuerunt transmisi Caesari, mitto cum hiis ad Serenitatem Vestram ex quibus videbit quales sint: ipsis tamen non obstantibus Catholicus Rex vult quod Illustrissimus Dominus Vice Rex cum exercitu suo remaneat ad defensionem status Mediolani, et prohibeatur Gallis ingressus et reditus ad Italiam: ulterius jam descenderunt in Italiam iiij. M. peditum Helvetiorum cum vexillis Cantonum sive confaederatorum, venturi etiam plures et ad hanc diem debent esse conjuncti cum Hispanis in Ast, et si Galli descendent conventum est quod statim debeant cum eis confligere, si autem non descenderent, sicuti creditur quod non descendent, cum certo relatum est ipsos non ita esse dispositos ad descendendum, quod progredientur ad montes et capient passus et claustra montium, et eis bene munitis convertent se contra Venetos qui se confederarunt cum Gallis et noluerunt aliquam pacem cum Caesare: contra Venetos munita est Cremona et Brixia, ulterius, status Mediolani facit ccc. lanceas et totidem equos levis armature, qui etiam opponentur Venetis.

Caesarea Majestas providit quod ultra gentes que sunt in Verona etiam ulterius missa sunt ij. M. peditum et datus ordo in Comitatu Tirolis, quod si Veneti ponerent obsidionem ante Veronam irent subito ad succurendum ei [p. 114] x. vel xij. M. et quantum opus fuerit hominum ad succurendum Verone: Pontifex autem videns imminens periculum Italiae, statuit una cum statu Florentinorum succurrere Italiae et deliberarunt quod per Vice Regem teneantur viij. M. peditum Hispanorum et xi. M. Helevetii et quod isti pedites debeant interteneri impensis trium videlicet Pape et Florentinorum pro una tertia parte, Regis Catholici pro alia tertia, Ducis Mediolani pro alia tertia parte: ulterius quod Dux debeat dare mille Calones vel Guastadores pro exercitu, et impensa artellarie, et Pontifex dabit suam artellariam quam habet in immolla: ulterius Pontifex et Florentini facient tot lanceas quod inter suas et Vice Regis sint ij. M. lanceae, ex quibus illa pars quae videbitur necessaria ibit cum Vice Rege ad montes, reliqui opponentur Venetis: a Caesare petunt duo, sed erunt contenti quod alterum eorum faciat, videlicet quod mittat iiij. vel v. M. peditum Veronam cum sufficienti numero equitum, ad impediendos Venetos ne transeant in Lombardiam, vel quod rumpat in Burgundia, quo igitur ad statum Italie iste videtur bonus ordo si servabitur et facile obsistet Gallis et prohibebitur eis ingressus et Veneti cito humiliarentur: scripsit etiam Sanctissimus Dominus noster unum Breve Caesaree Majestati ratificando et approbando foedus initum inter suam Caesaream Majestatem et faelicis recordationis Julium predecessorem suum, praeterea dicit se omnia se omnia facturum pro Caesarea Majestate et rebus suis omnibus quantum poterit.

Que [p. 115] autem ulterius contingent admonebo Serenitatem Vestram cujus benignitati me humillime commendo, et quam diu faeliciterque valere cupio:
Excellentissimae Serenitatis Vestrae Humillimus servitor Jacobus de Bannissis.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 103 (Google Books).
[p. 103] Serenissima [p. 104] 15. Avril. 1513. Madama.

Humillimam comendationem: mitto cum hiis copiam Brevis quod jam scripsit modernus Pontifex Caeraree Majestati ex quo Serenitas Vestra intelliget animum Pontificis ad Caesarem licet Galli et Veneti faciant maximas practicas ut adjugatur eis: Quum jam idem Galli fecerunt pacem cum Venetis et ligam contra Caesarem et Regem Catholicum sicuti credo quod sit avisata Serenitas Vestra per Caesarem et alios qui sibi scribunt, summarium conventionis eorum est quod Galli habeant statum Mediolani cum Cremona, reliqua omnia Veneti, quos adjuvabunt Galli ad recuperandum Brixiam et Veronam et lucrari Valem Tridentinam: In Regno Neapolitano, quod rehabeant illas civitates quas prius habebant: ecce que rependunt boni Veneti Catholico Regi qui salvavit eos ex interitu et pernicie: actum erat de Venetis quando exercitus Caesaris erat, in obsidione Tervissi quum in ipsis Venetiis tunc erat tumultus: amiserant Forum Julii, Trevisium jam jam erat futurum in manu Caesaris, cum subito supervenit liga et publicatio ejus inter Pontificem, Regem Catholicum et Anglie cum Venetis sub titulo defensionis Ecclesiae et in rei veritate pro salute Venetorum et ruina rerum Caesaris, et nihilominus sua Majestas, nonobstante hac et multis aliis gravissimis offensis, semper Caesar, pro satisfactione Catholici Regis fuit contentus condescendere ad illam pacem quam Veneti proposuerunt et pecierunt, et quam ter mutarunt, [p. 105] sicuti faciunt fraudulenti contrahentes qui nolunt concludere, et credat Serenitas Vestra quod Veneti nunquam acceptabunt aliquam, quamvis optimam pacem pro eis, neque umquam conquiescent commiscere Orbem Christianum, donec expellant ex tota Italia, Gallos, Hispanos, et Germanos, quos ipsi Barbaros appellant, et ipsi rerum potiantur et si eo tunc quando nuper repudiarunt pacem Rome, prius per eos petitam, fuisset acriter progressum contra eos, quod bene poterat fieri, ad hanc diem res fuisset perfecta, et conjunctis manibus Veneti accepissent illam pacem quam placuisset Caesari et Regi Catholico eis dare, et non in hiis laboraremus, sed Veneti tamdiu fascinabunt oculos Principum donec fraudibus et immortalitate eorum * *Les Res publiques ne meurent point. opprimant omnes, si modo Principes non provideant rebus eorum.

Cardinales Sancti Crucis et Sancti Severini, qui Pisis honeste detinebantur [progrediuntur] Romam cum tanta {faustu}, ac si essent nedum Cardinales sed Semi Pape: coopertum est ex litteris eorum interceptis quales practicas faciunt pro Rege Francie solicitando ut mittatur Ordo Sancti Michaelis Domino Juliano de Medicis fratri Pontificis, sed credo cum fuerint in statu Ecclesiae deponent vella faustus eorum, verum est quod res est eis cum Pontifice nimis miti et benigno.

Res status Mediolani sunt in maximo turbine et confusione, istud etiam produxit procrastinatio coertionis Venetorum, que si fuisset facta in tempore quando debuit et potuit fieri, nec status Mediolani periclitaretur sicuti periclitatur.

Scribunt [p. 106] ex Rhodo Tyrannum Turchorum, qui delevit fratrem quem tuebantur Sophiani, convertere omnia arma contra Rhodios et parare classem maritimam et terrestrem pro obsidione Rhodi imo milites Ordinis, qui maxime formidant exitium rerum suarum, miserunt ad Italiam ad parrandam classem que subveniat eis, Turci etiam intrarunt Crovatiam et expugnatis Comiti Jo. de Corbavia, tribus oppidis, abduxerunt ei ultra duo milia et quingentos homines et interminati sunt se redituros cum magnis viribus ad occupandum totam Croatiam;

que ulterius contingent scribam Serenitati Vestrae cujus bone gratie me humillime commendo, et quam omnipotens diu faelicem et incolumem conservare dignetur.
Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servitor, Jacobus de Bannissis:
Note: a tergo Serenissime Principi et Excellentissime, Domine mee colendissime Margarete Archiducisse Austrie.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 214 (Google Books).
[p. 215] 26. Novembre. 1513. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: licet non dubitem Illustrissimum Dominum Ducem Mediolani significare Serenitati Vestre quomodo potitus est arce Mediolani, nihilominus {abscente} Caesare in venatione, volui et ego hoc Serenitati Vestrae nuntiare: xx. presentis fecit deditionem et ingresse sunt gentes Ducis in ea et Galli exiverunt: Arx etiam Cremone fere eisdem conditionibus fecit deditionem quibus Arx Mediolani, scilicet si non subveniatur sibi infra certum tempus reddet se.

Veneti in ipsis Venetiis sunt in extrema necesitate et desperatione, imo ad evitandam ruinam imminentem miserunt mandatum sanctissimo Domino nostro componendi eos cum Caesarea Majestate, et Pontifex per bina brevia requisivit Vice Regem ut abstineat ab offensa Venetorum, et hoc ut Veneti eximantur extra necessitatem. Idem Pontifex {practicat} ut fiat liga inter eum, Ducem Mediolani, Florentinos et Helvetios, et policetur Helvetiis pensionem ad aliquod tempus per Florentinos solvendam.

Scriptum est mihi ab aliquo quod idem sanctissimus Dominus noster destinat Legatum suum, ad Franciam et Angliam etiam. Reverendissimum Dominum Archiepiscopum Gnesnensem Polonum, qui est Rome Orator ejusdem Regis Polonie.

Preparabatur Romae Julianus frater Pontificis [p. 216] ad eundum ad Regnum Neapolitanum ad capiendam in conjugem filiam condam Joannis Geleatii Ducis Mediolani, * *Ce mariage ne s' est pas fait Julien de Medicis ayant epouse Philiberte de Savoye, et la fille de ce Duc de Milan ayant esté mariée à Sigismond Roy de Pologne. et cum eo volebant ire cum magno apparatu Cardinales de Aragonia, qui ex sanguine Regum Neapolitanorum est, ex bastardo tamen, item Cardinalis Ferariensis, Cardinalis Cornerius Venetus et Cardinalis de Petrutiis Senensis, fuit eis inhibitum per Oratorem Catholici Regis et hic substiterunt.

Et quoniam Serenitas Vestra omnia latius intelligit per litteras Domini Ludovici Marrathon, imo non ero molestus longioribus meis Serenitati Vestre, cujus bone gratie me humillime commendo, et quam diu faeliciter valere cupio:
Excellentissimae Serenitatis Vestrae Humillimus servitor, Jacobus de Bannissis.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 50 (Google Books).
[p. 50] Note: [21. Fevrier. 1512. stile de France.] Serenissima Madama.

Humillima commendatio: Quod servitus mea sit grata Serenitati Vestrae sicut ipsa per litteras suas nuper ad me datas, testari dignata est, quod semper desideravi, et omni studio cum maximo labore adsequi adnixus sum, plane consecutus sum: curabo itidem ut in posterum fiat, et si non aliud saltem fidem et affectum ad Caesaream Majestatem, Serenitatem Vestram, et Serenissimum Principem, Principes, Dominos, et factores meos comprobabo uti fecerunt predecessores mei erga predecessores Serenitatis Vestrae.

Reverendissimum [p. 51] Dominum * Note: [*1512. L' Evesque de Gurce.] infra quatriduum expectamus, qui cum venerit curabo ut de omnibus Serenitatem Vestram admoneat. De induciis prorogatis prioribus meis scripsi Serenitati Vestrae scribunt Pontificem non bene valere et ego non parum dubito cum sit homo senex non multum in vivendo regulatus et nobis satis propitius, ne tollatur de medio, et nescimus cujus mentis esset successor: Deus omnia in melius disponat.

Orator Catholici Regis qui est Venetiis transivit per Veronam ad Vice Regem Mediolanum et dicit se ad Caesarem venturum, quae attulerit, si mihi nota erunt, admonebo Serenitatem Vestram itidem est intentionis Illustrissimus Vice Rex veniendi ad Caesarem mirum tamen mihi videtur quae causa ipsum ad hoc impellit, stantibus rebus in terminis in quibus stant.

Galli, licet multa jactent et minentur, tamen postquam circiter xxx. M. scutis emerunt salvum conductum ab Helvetiis et cum duobus oppidis * *Les Chateaux de Lugan et de Lucarne: Voyés cy devant p. 31. impetrarunt audientiam, non ita bonum vadum invenerunt apud Helvetios sicuti arbitrati sunt, et res non sunt eis ita faciles uti sperabant: rejecti fuerunt ad proximam Dietam ad Zurich, in qua intervenient etiam Oratores Caesaris: volebant Oratores Gallorum ante tempus Diete ad locum venire ad faciendum practicas suas, fuerunt omnino repulsi et nescio si ad Dietam admittentur.

Scripsit Reverendissimus Dominus Cardinalis de Lucemburg ad sanctissimum Dominum nostrum multum deprecatorias, rogans et obsecrans reconciliationem Regis Francorum [p. 52] cum Sanctitate sua rejiciens omnem culpam preteritorum in Consilium, et multis persuadet ut Regi petenti veniam parcat, si non vult Regi, Delphino saltem successori et Regine que flens precatur veniam.

Scripsit Pontifex acres litteras Helvetiis quod admiserint Oratores Gallorum.

Si quid ulterius intellexero scribam Serenitati Vestrae cujus benignitati humillime me commendo:
Excellentissimae Serenitatis Vestrae Humillimus servitor, Jacobus de Bannissis.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 58 (Google Books).
[p. 58] 2. Mars. 1512. stile de France. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: hodie venerunt litterae ex Verona ab Episcopo Tridentino et ex Inspruk ab Oratoribus Hispanis videlicet Urrea et Comite Carriati qui est Orator Regis Catholici apud Venetos, et qui ambo simul veniunt ad Caesarem, quod per unum nuntium quem miserant Fochari, {intellerant} quod Papa die xx. mensis Februarii preteriti inter x. et xi. horam expiraverat, et uterque tam Episcopus quam Oratores scribunt ex relatu ejusdem nuntii Fuchareni: Caesar hactenus alia nova non habuit, nec habetur alia certitudo istius rei, verum quidem est quod habuit sua Majestas die xii. praeteriti, supervenerat sibi {parosismus} acutus cum {subet} et scribebant quod cesaverant {parosismus} , sed tamen remanserat cum sua febri lenta et non magna, postea habuimus ista nova quae volui confestim significare Serenitati Vestrae;

cujus bonae gratiae me humillime commendo, et quam diu faeliciter valere cupio. Reverendissimus Dominus Gurcensis pridie venit ad Caesaream Majestatem, veniunt et isti duo Oratores cum magna festinatione postquam intellexerunt obitum Pontificis et veniunt solum cum quatuor equis inter [p. 59] ambos:
Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servitor: Jacobus de Bannissis:
Note: a tergo Serenissimae Principi et Excellentissimae Dominae meae colendissimae Dominae Margaretae Archi Ducissae Austriae, etc. Dignissimae.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 108 (Google Books).
[p. 108] 27. Avril. 1513. Serenissima Madama.

Humillima comendatio: Gratias agere Serenitati Vestrae pro suis humanissimis officiis et [p. 109] benignitate qua in me servum suum uti dignata est, nec tenuitas mea valet, nec id ipsa a me exposcit, cum magis gaudeat beneficium unicuique conferre, quam quod sibi rependatur vel referatur; proinde rogo Serenitatem Vestram ut in solita sua erga me benignitate persistat, et mihi integre justiciam administrari mandet et non paciatur contra me fieri quod contra neminem hactenus factum est etiam nulle meritum: Ego autem, sequens vestigia majorum meorum, ipsum quicquid est mihi, et animam meam pro gloria et incremento Serenitatis Vestrae et sue Serenissime domus semper ponam.

Scripsit ad me nuper unus Consiliarius Caesaris ex Viena qui nuper fuerat Orator suae Majestatis apud Serenissimum Regem Hungarie, se habere nova Hungaros fecisse indutias cum Turcis et nomine eorum ac Caesaris cum eis contraxisse, ad quantum autem tempus vel quomodo non scribit, cum aliud intellexero scribam.

Debet etiam S. V. intellexisse de indutiis initis inter Christianissimum Regem Francie et Catholicum Regem Arragonum quae rogo Deum omnipotentem sint [faelices] et fauste ambabus Majestatibus et omnibus aliis Christianam Religionem profitentur: qualem autem fructum afferent rebus Caesaree Majestatis et suorum Serenissimorum filiorum non post multos hos dies sentiemus, cum intra triduum expirent induciae cum Venetis, qui sunt confederati cum Gallis, qui jam conjuncti invadunt Caesarem super cujus humeros tota jam moles incumbit.

In statu Mediolani omnia sunt plena trepidationis, [p. 110] terroris et fuge et coguntur converti ad omnia Consilia desperata: Rome, Pontifex qui alias adheserat Caesari et Confederatis cogitur accipere illas leges quas sibi prescribet Christianissimus Rex, itidem Florentini et reliqua Italia, que iterum cogitur subire jugum Gallicum et Venetum, que ulterius contingent, qualicumque erunt scribam Serenitati Vestrae cujus benignitati me humillime commendo, et quam diu faeliciter valere cupio:

Excellentissimae Serenitatis Vestrae Humillimus servitor, Jacobus de Bannissis.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 94 (Google Books).
[p. 94] 4. Avril. 1513. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: Quo clarius Serenitas Vestra statum omnium rerum urbanarum, * *Il a obmis cognossas. mitto hiis annexas copias litterarum et Brevium Apostolicorum ex quibus omnia clare intelliget nec ego scirem quid ulterius scribere.

Cardinales Sancti Crucis et de Sancto Severino qui alias per faelicis recordationis Julium fuerant privati omni dignitate et Beneficiis scripserunt et Pilis ad Caesarem quod, audito obitu [p. 99] Julii, navigaverunt ex Francia in Italiam, ut juxta statuta Concilii Constansiensis et Basiliensis uniretur Electio * *Les Cardinaux qui adheroient au Concile de Pise avoient dessein de faire un Pape de leur parti, mais ils furent prevenus par ceux qui estoient a Rome. et Duplex Concilium reduceretur in unum bonum, seque venisse Pisas et ibidem impeditos fuisse ne ulterius progrederentur, ibidemque ipsos esse sequestratos, proinde rogare Caesarem ut juste eorum cause adsistat: magna pars Cardinalium favet cause eorum.

Pontifex scripsit Duci Mediolani vel dixit Oratoribus suis in Urbe quod ipse et status Florentinorum adjuvabunt intertentionem Hispanorum ut impediatur reditus Gallorum in Italiam, sed nec populus nec Helvetii contentantur de Hispanis et mora eorum in statu Mediolani, imo Dux scripsit ad Helvetios, ut sint contenti quod remaneant dicti Hispani et accipiet adhuc iiij. M. Helvetiorum cum eis tam ad obsistendum Gallis quam ad expugnandum arces quae sunt in manibus Gallorum si Helvetii {contentabuntur} , manebunt Hispani et fuerint sustentati de peccuniis; sin autem, retrocedent in Regnum Neapolitanum: Postea Deus scit quid facient Helvetii, licet nunc videntur esse constantes pro Duce et dicunt nole aliquam pacem cum Gallis, nisi renuncient et abstineant a rebus Italie, videbimus quamdiu persistent in hoc constantes.

Dux Ferrarie et Bentivoli habuerunt salvum conductum a Pontifice et vadunt Romam, similiter Dux Urbini et vadit ad Urbem.

Scribuntur ex Verona, quod Veneti habent paucissimas immo quodam modo nullas gentes et si volent Hispani, actum esse de eis [p. 100] et cito terminaretur bellum, hoc scribit Caesari Tridentinus Episcopus*Il se nommoit George de Neydeck et est mort en 1514. locum tenens Veronae: Cum eisdem Venetis expirarunt indutie ultima preteriti, nisi sint prorogate per Comitem Carriati+Il estoit Ambassadeur du Roy d' Aragon à Venise. qui habuit mandatum a Caesare prorogandi eas per unum mensem vel per duos ad plus, vel novas faciendi ad biennium, sub certis tamen conditionibus:

Que ulterius sequentur erit admonita Serenitas Vestra cujus benignitati me humillime commendo, et quam Omnipotens diu felicem et incolumem conservare dignetur:
Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servitor Jacobus de Bannissis:
Note: a tergo Serenissime et Excellentissime Principi et Domine Domine mee colendissime Margarete Archiducisse Austrie, etc.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 143 (Google Books).
[p. 143] 30. May. 1513. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: no aubito [non dubito] Serenitatem Vestram continue certiorem fieri de [p. 144] omnibus que hic aguntur, ex debito tamen servitutis meae, volui ea quae mihi innotescunt scribere Serenitati Vestrae presertim de rebus Italie.

Intellexit Serenitas Vestra qualles motus et tumultus fecerit fama retrocessus Illustrissimi Domini Vice Regis et exercitus sui ex quo aliqui faventes partibus Gallorum, arreptis armis, volebant subvenire arci Mediolani, et jam undequaque exciebantur partes Gallorum, et nisi subito ipse Illustrissimus Dominus Vicerex mutasset consilium et deliberasset permanere in defensione Ducatus Mediolani, et venissent nova a Caesare quibus declarabat se et Regem Anglie, nolle servare indutias factas inter Regem Arragonum et Franciae, item nova a Pontifice quod volebat facere omnia pro defensione status Mediolani et jam Helvetii etiam descendebant, profecto jam actum esset de statu Mediolani et forte de majori parte Italiae, quam Galli cum Venetis diviserunt ad invicem, sed, Deo ita volente, res fuerunt sedate: Dux Mediolani progrediebatur contra illas copias Gallorum que descenderunt in Italiam, et sunt solum Italice et pauce, tamen intraverunt Alexandriam, quo Dux mittebat aliquas lanceas Hispanas et suas ad recuperandam eam et ipse sequebatur cum reliquo exercitu Hispano, et cui eadem vel sequenti die xviiij. presentis debebant conjungi Helvetii, etiam veniebant gentes Pontificie quas Vicerex expectabat Placentie et promiserat omnes gentes suas: post Ducem versus Alexandriam, miserat autem mile Pedites in Cremonam et cum eis Illustrissimum D. Prosperum de Columna pro presidio [p. 145] civitatis quum dubitabant Venetos aliquid contra illam civitatem molituros.

Veneti trajecto per pontem quem construxerant Athesi, sicuti nunc relatum est, occuparunt nobis Valesium et Pischeriam que est fortissima, quid ulterius facient intelligemus: gentes Pontificis quotidie expectantur, Helvetii etiam ultra illos qui sunt in statu Mediolani: descendunt viij. M. ex eis et credo quod ibunt versus Bergomum contra Venetos, petunt a Caesare mille equites aliquam artellariam et xvj. M. Florenos Rheni in mense et progredientur quocumque Caesar voluerit.

Pontifex tenuit septimam sessionem in Concilio Lateranensi in qua approbavit indictionem Concilii factam per Julium et omnia acta in eo et dat salvum et liberum conductum omnibus venire volentibus ad Concilium etiam nationis Gallicae, exceptis scismaticis dumtaxat.

Dux Ferrarie discessit ex urbe nulla re perfecta aut conclusa cum Pontifice, sed tota causa suspensa est ad quatuor menses.

Hungari fecerant inducias cum Turcis quas Comes Seposiensis Hungarus potentior inter eos, qui colocavit sororem suam in matrimonium Regi Polonie, noluit eas servare et sic Turci indignati invaserunt unam Regionem Hungarie dictam Temisvar, ex qua abduxerunt ultra iij. M. personas et usi sunt maxima crudelitate, sufixerunt pallo ultra CCCC. pueros. Rex in persona ita senex cogitur arma suscipere et progredi contra Turchos.

Non [p. 146] dubito quin Serenitas Vestra viderit litteras Serenissimi Regis Anglie quas jam ad Caesarem scripsit imo non mitto copias earum:

Commendo me humillime S. V. quam omnipotens diu faelicem et incolumem conservare dignetur:
Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servitor: Jacobus de Bannissis.
Note: Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 31 (Google Books).
[p. 31] Serenissima [p. 32] Note: [3. Fevrier 1512. stile de France.] Madama.

Humillima commendatio. Hiis diebus accepi litteras Serenitatis Vestrae quas in responsum aliarum mearum placuit mihi scribere, et cum eis accepi litteras Dominorum de Rogendorf et Dum Beltrami de Gavara quas scribunt ad Serenitatem Vestram pro re ipsius Domini Don Beltram et sicuti jubet Serenitas Vestra expedivi litteras in ea meliori forma qua potui obtinere a Caesarea Majestate, videlicet quod mandat locum tenenti mutine, * Note: [*Il se nommoit Vire de Fuerst.] ut ponat dictum Domini de Gavarra in possessionem illarum rerum si non est in prejuditium alicujus personae privatae et in illa eum manu teneat donec Caesar melius fuerit informatus: postea melius disponet, et litteras hujusmodi misi ad Dominum de Rogendorf, et quicquid ulterius in ea re facere potero, faciam libentissime pro satisfactione Serenitatis Vestrae.

Illustrissimus Dominus Dux Mediolani die xxviiij. * * Il a été ditcy devant p. 25. qu'il y estoit entréle 28. mais il est seur qu'il n'y est entre que le 29. Decembre 1512. Decembris intravit faeliciter Mediolanum, quo ordine et qua pompa videbit Serenitas Vestra ex copia hiis annexa: in die Sancti Stephani habuit idem Dux arcem Navarre que est satis importans sperat cito se habiturum et illam Mediolani ac Tretii: immo relatum est, incerto tamen auctore, quod illa Tretii est redita, quod ego non ausim affirmare quum id non habeo per litteras alicujus fide digni: concordavit Dux cum Cardinali Sedunensi et Vice Rege et expedivit Oratores Helvetios, qui recesserunt ab eo valde contenti, et omnes Helvetii sunt valde bene satisfacti de eo: dederunt salvum conductum Oratoribus [p. 33] Gallorum, quem vendiderunt eis xxx. M. scutuorum. xx. M. fuerunt data pro litteris, et x. M. distributa inter aliquos qui faverunt eis pro habendo dicto salvo conductu, et apud Helvetios sunt Oratores Dominus de la Tremugla, Episcopus Masiliensis **Il se nomoit Claude d' Aix ou d' Aest. et nonnulli alii, nondum tamen sunt auditi, nec volunt eos audire nisi prius consignent ad manus eorum duas arces Logarni et Lucarni quas tenent Galli in confinibus Helvetiorum. Aliqui ex Cantonibus prohibuerunt suis sub gravissimis poenis ne comedant, loquantur, vel practicent cum Gallis tanquam cum Hetruscis. Oratores Helvetiorum qui fuerunt cum Pontifice discesserunt (ut audio) ab eo male contenti, et sicuti relatum est, cum multa inhonesta peterent, nihil ab eo obtinuerunt: jam per Ducem, Dominum Gurcensem et Vice Regem incumbitur pro compositione et bona ordinatione illius status Mediolani.

Cum Venetis nulla est spes pacis, et jam in fine Januarii sunt terminate indutiae, et si voluerint Hispani, sicuti certo spero facient, brevi terminabitur illa expeditio.

Quae de Turcis habita sunt videbit Serenitas Vestra ex copia hiis annexa, ulterius scriptum est Caesareae Majestati ex Hungaria, quod nunc Turci occuparunt Hungaris duas arces valde importantes, unum in finibus Bosne Zstrebernik vacatum, alterum in finibus Servie Tischim nuncupatum: concurrebant tota Hungaria ad recuperationem eorum.

Per litteras Catholici Regis scriptas ad Illustrissimum Dominum Vice Regem comprobatur scelus [p. 34] quod voluit perpetrare Dux Calabriae contra personam Catholice Majestatis sicuti videbit Serenitas Vestra ex copiis earumdem litterarum quas hiis etiam alligavi, et illud quod prudentissime excogitavit Serenitas Vestra ego fui semper illius opinionis quod mater et fratres ac sorores Ducis quae sunt Ferrariae, fuissent suscepte per Caesarem et illud infelix mater semper petiit per unum suum hominem quem habuit apud Caesarem per integrum biennium, et fuit cum sua Majestate idem homo in partibus inferioribus estate preterita, et ego ob illos respectus quos scribit Serenitas Vestra semper suadebam ut susciperetur: Majestas Caesarea semper renuit dubitans in eo offendere Catholicum Regem, unde (credo) ipsa videns hanc adversitatem fortune, dedit secundo genitum Regi Franciae et est in Francia, postea Caesar consensit quod Dominus Gurcensis daret sibi salvum conductum ut iret ad manendum in Burgundia, quod tamen non credo ipsam facturam; rogabam ego Caesarem tunc quod illos filios posuisset cum Serenissimo Principe et filias cum Serenitate Vestra vel Serenissimis Dominabus, propter quod erat maximum pignus certe successionis Regni Neapolitani, subtrahebatur etiam hostibus omnis facultas, etc. ulterius erat maxima eleemosina, est enim sanguis Regius, et Reges, sicuti caeteris hominibus ita multo plus Regie proli misereri debent.

Commendo me humillime Serenitati Vestrae quam omnipotens diu faelicem et incolumem conservare dignetur:
Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servus Jacobus de Banissis:
Note: a Tergo Serenissime [p. 35] Principi et Excellentissime Domine Mee colendissime Domine, Margarete [Archiducisse] Austrie, etc.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica