Skip to content

Legenda aurea

Jacobus a Voragine

Yacoub M’fasquo (= Jacobus Intercisus)

Legenda aurea, Cap. CLXXIV. De sancto Jacobo interciso (1259–1266)

Fons Jacobus a Voragine Jacobi a Voragine Legenda aurea vulgo Historia lombardica dicta; ad optimorum librorum fidem recensuit Dr. Th. Graesse, Dresdae et Lipsiae, 1846. ark:/13960/t4wh7tr31.

CAP. CLXXIV. (169.) De sancto Jacobo interciso.

Jacobus martir cognomento intercisus nobilis genere, sed fide nobilior ex regione Persarum et civitate Elape oriundus fuit. Hic ex christianissimis parentibus ortus est et uxorem christianissimam habuit eratque notissimus regi Persarum et inter optimates primus. Accidit autem, ut a principe nimio amore seduceretur et ad colendum ydola flecteretur. Haec autem mater et uxor audientes protinus sibi scripserunt dicentes: obediendo mortali deseruisti eum, cum quo vita est, placendo futurae cito putredini deseruisti sempiternum odorem, veritatem in mendacium commutasti et mortali obtemperans vivorum ac mortuorum judicem reliquisti; noveris ergo nos amodo a te futuras extraneas nec tecum de caetero aliquatenus moraturas. Cum autem has litteras Jacobus legisset, amare flens ait: si mater mea, quae me genuit, et uxor mea a me extraneae factae sunt, quanto magis a me extraneus factus est Deus meus! Cum ergo pro errore suo se plurimum afflixisset, nuntius venit ad principem, qui diceret, Jacobum christianum esse, quem princeps advocans ait: dic mihi, si Nazarenus es. Cui Jacobus: etiam, Nazarenus sum. Et ille: ergo magus es. Cui Jacobus: absit a me magum esse. Cum ergo ei multa supplicia minaretur, dixit Jacobus: non me conturbant minae tuae, quia tamquam ventus flans super petram furor tuus aures meas cito pertransit. Cui princeps: noli imprudenter agere, ne gravi morte pereas. Cui Jacobus: hoc non mors, sed somnus potius est dicendum, cum post modicum resurrectio tribuatur. Cui princeps: non te seducant Nazareni dicentes mortem esse somnum, quia magni imperatores timent eam. Cui Jacobus: nos mortem non timemus, quia de morte ad vitam transire speramus. Tunc princeps de consilio amicorum hanc super Jacobum tulit sententiam, ut ad terrorem aliorum membratim Jacobus puniatur. Cum autem quidam ex compassione super eum flerent, ille ait: nolite super me flere, sed super vos ipsos plangite, quia ego ad vitam pergo et vobis supplicia aeterna debentur. Tunc carnifices pollicem manus ejus dextrae absciderunt et exclamans Jacobus ait: liberator Nazarene, suscipe ramum arboris misericordiae tuae, nam a cultore vineae sarmentum absciditur vitis, ut potius germinet et uberius coronetur. Cui carnifex: si assentire vis, adhuc tibi parco et medicamentum adhibeo. Cui Jacobus: nonne prospexisti stipitem vitis? quia, cum amputantur sarmenta, ille nodus, qui remanet, in suo tempore, cum terra calescere incipit, per singula abscisionis loca producit germina; si ergo vitis putatur vicissitudine temporis, ut germinet, quanto magis fidelis homo, qui in vera vite Christo compactus est! Tunc accedens carnifex secundum abscidit digitum, beatus autem Jacobus dixit: suscipe duos ramos, quos plantavit dextera tua, domine. Abscidit et tertium et dixit Jacobus: de triplici tentatione liberatus benedicam patri et filio et spiritui sancto et cum tribus ereptis de camino pueris confitebor tibi, domine, et in choro martirum psallam nomini tuo, Christe. Abscisus est et quartus et Jacobus dixit: protector filiorum Israel, qui in quarta benedictione pronuntiatus es, suscipe a servo tuo confessionem quarti digiti tanquam in Juda benedicti. Absciso quinto ait: completum est gaudium meum, Tunc carnifices dixerunt ei: parce jam nunc animae tuae, ne pereas, nec contristeris, si unam manum amiseris, quoniam multi sunt unam manum tantum habentes et multis divitiis et honoribus abundantes. Beatus Jacobus dixit: quando pastores incipiunt pecora tondere, numquid dextrum tantum vellus auferunt et sinistrum dimittunt, si ergo pecus, quod animal brutum est, totum vult vellus amittere, quanto magis et ego homo rationalis non dedignabor pro Deo occidi? Accedentes igitur impii ad sinistram manum digitum minimum inciderunt et Jacobus dixit: tu, domine, cum magnus esses, minimus et parvus pro nobis fieri voluisti et idcirco reddo tibi corpus et animam, quam creasti et proprio sanguine tuo redemisti. Absciditur septimus digitus et ait: septies in die laudem dixi domino. Absciditur octavus et dixit: octavo die circumcisus est Jesus et Hebraeus circumciditur octavo die, ut transeat ad legales caerimonias et mens servi tui, domine, transeat ab his incircumcisis et coinqui- natum habentibus praeputium, ut veniam et conspiciam faciem tuam, domine. Inciditur etiam nonus digitus et ait: hora nona tradidit Christus in cruce spiritum, unde et ego, domine, in dolore noni digiti tibi confiteor et gratias ago. Inciditur decimus et ait: decimus numerus est in praeceptis et Jota prima littera est nominis Jesu Christi. Tunc quidam de adstantibus dixerunt: o dilectissime quondam noster, profitere Deum tantum coram consule, ut vivere valeas; licet enim abscisae sunt manus tuae, sunt tamen peritissimi medici, qui tuis doloribus valeant subvenire. Quibus Jacobus dixit: absit a me hujusmodi nefanda simulatio, nemo enim mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei. Tunc indignati carnifices accesserunt et pollicem pedis dextri absciderunt et Jacobus dixit: pes Christi perforatus est et sanguis exivit. Absciditur secundus pedis digitus et ait: magna mihi dies haec est prae omnibus diebus; hodie quippe ad Deum fortem conversus ibo. Absciderunt et tertium et ante ipsum projecerunt et subridens Jacobus dixit: vade, tertie digite, ad socios tuos et quemadmodum granum tritici multum fructum affert, ita et tu in novissimis diebus cum sociis tuis requiesces. Absciditur quartus et ait: quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? spero in Deum, quoniam adhuc confitebor illi, salus vultus mei et Deus meus. Absciditur quintus et ait: nunc incipiam dicere ad dominum, quoniam dignum me fecit socium servis suis. Tunc accedentes ad pedem sinistrum digitum parvum absciderunt et dixit Jacobus: digite parve, confortare, quia magnus et parvus unam habent resurrectionem, capillus capitis non peribit, quanto minus a sociis tuis, minime, separaberis? Absciditur secundus et Jacobus ait: destruite veterem domum, quia splendidior paratur. Absciditur tertius; ait Jacobus: tunsionibus firmatur1 incus. Absciditur et quartus et ait: conforta me, Deus veritatis, quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Absciditur et quintus et ait: ecce me tibi, domine, immolo vicies. Tunc accedentes pedem dextrum absciderunt et dixit Jacobus: nunc offeram munus coelesti regi, pro cujus amore haec patior. Absciderunt et pedem sinistrum et beatus Jacobus dixit: tu es, qui facis mirabilia, exaudi me, domine, et salva me. Absciderunt dextram manum et ait: misericordiae tuae, domine, adjuvent me. Ad sinistram ait: tu es Deus, qui facis mirabilia. Absciderunt dextrum brachium et ait: lauda, anima mea, dominum, laudabo dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero. Absciderunt et brachium sinistrum et ait: circumdederunt me dolores mortis; in nomine domini vindicabor in iis. Tunc accedentes absciderunt suram dextri cruris, scindentes usque ad femur. Tunc beatus Jacobus ineffabili dolore gravatus exclamans ait: domine Jesu Christe, adjuva me, quia circumdederunt me gemitus mortis. Et ait carnificibus: carne nova me dominus induet, quam vestra vulnera maculare nequibunt. Jam carnifices defecerant, eo quod a prima hora diei usque ad[^2] nonam in ejus incisione sudassent. Tunc iterum accedentes sinistri cruris suram abscidendo usque ad femur extraxerunt. Tunc exclamans beatus Jacobus dixit: dominator domine, exaudi me semivivum, vivorum et mortuorum dominus; digitos, domine, non habeo, ut ipsos ad te porrigam, nec manus, ut eas ad te extendam, pedes mei truncati et genua demolita, ut tibi genua flectere non valeam, et sum velut casura domus ablatis, quibus sustentatur, columnis; exaudi me, domine Jesu Christe, et educ de carcere animam. Haec cum dixisset, unus de carnificibus accessit et caput ejus amputavit. Christiani igitur occulte accesserunt et corpus ejus rapientes honorifice sepelierunt. Passus est autem V calend. Decembres.

Notae


  1. 1) Ed. Pr. legit: mens. 

  2. 2) Alii legunt: novam.