Skip to content

Cic. Phil. 2, 43-50: Antonijevi privatni poroci i javni grijesi

Fons: Chicago Perseus

Druga Filipika najžešća je i najotrovnija polemika protiv Antonija. Ona je odgovor na jetku invektivu koju je u senatu Antonije održao protiv Cicerona u rujnu 43. U ovome odlomku Ciceron slika najcrnju moguću sliku protivnika, poročnog i odanog zločinima; Antonije je takav da, uz njega, treba žaliti što nema Cezara.

2.43 (...) iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.

2.44 visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesne memoria praetextatum te decoxisse? 'Patris' inquies 'ista culpa est.' concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem, quam statim muliebrem togam reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo conlocavit.

2.45 nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. quotiens te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. scisne me de rebus mihi notissimis dicere? recordare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. ipse autem amore ardens confirmabat, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum.

2.46 quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! patri persuasi ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses?

2.47 sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. sed reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis sero ad extrema veniamus.

2.48 intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam molitus est. quid dicam ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem domus? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas?

2.49 venis e Gallia ad quaesturam petendam. aude dicere te prius ad parentem tuam venisse quam ad me. acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. postea sum cultus a te, tu a me observatus in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. in quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. quamquam, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam quam ad meam gratiam.

2.50 quaestor es factus: deinde continuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. id enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse ducebas. ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, expilare quod statim effundas, advolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses.

Jezik i stil

U odlomku Ciceron govori izrazito grubo; verbalno se nasilje pretvara u izravne uvrede, povremeno u sarkazam. Posebno je naglašena nekontrolirana Antonijeva požuda; njegova je toga virilis, znak muževnosti, postala toga muliebris (od žena su togu nosile samo prostitutke). Odnos Antonija i Kuriona Ciceron opisuje kao brak, u kojem Antonije igra ulugu supruge.

Ciceron publici prikazuje mali prizor iz komedije, čiji su tipični sastojci zaljubljeni mladić izbacivan iz djevojčine kuće; pokušava se noću onamo uvući, izbjeći pozornost stražara na pragu. Sarkazam ne štedi ni Kuriona, koji je nezaustavljivi ljubavnik, koji ne može podnijeti odvojenost od drage; pošto je potrošio imetak na ljubavne avanture, on plače i zaziva skrbnikovu pomoć (Ciceron je bio Kurionov skrbnik i ovdje bez zazora otkriva sve što zna).

U finalu odlomka Ciceron prikazuje odnos Cezara i Antonija; dojmljiv je anaforički trikolon (sine senatus consulto, sine sorte, sine lege) uz glagol cucurristi – prikaz žurbe kojom se Antonije povukao pod Cezarovo okrilje; Ciceron ističe i Antonijevu proždrljivost i rastrošnost.

Ova je Antonijeva biografija, dakako, pristrana i zlonamjerna, pa i indiskretna i osobna. Povijest može potvrditi da je Antonije (r. 82. pr. Kr.) bio sin Julije, Cezarove sestre; Antonijev je otac umro kad je sin imao nešto više od deset godina. Nakon burne mladosti, Antonije se borio najprije u Siriji, zatim u Egiptu, gdje je postao zapovjednik konjice. 54. se pridružio Cezaru u Galiji (ponovo je bježao od sudskog procesa u Rimu); 53. je izabran za kvestora i opet se, kao prokvestor, pridružio Cezaru u Galiji, ne čekajući ni da mu bude dodijeljena provincija (inače je o tome odlučivao senat, i to žrijebom). 50. je Antonije izabran za pučkog tribuna; na toj ga je dužnosti zatekao građanski rat. Branio je Cezara u senatu i potom se pridružio Cezaru; nakon njegove smrti, pokušao je zauzeti Cezarovo mjesto.