Skip to content

Versio prima in markdown. Transcripsit Neven Jovanović, mense Maio 2021.

Fons

Fonte, Bartolomeo, Alessandro Daneloni, and Martin Davies. Letters to Friends. Cambridge, Mass: Harvard University Press, 2011. Epistula scripta die 26 Septembris 1487.

Bartholomaeus Fontius Senatui Ragusiensi s.

A vestris honestissimis civibus qui Florentiae negociantur vestro sum nomine vestrisque litteris adhortatus accedere ad iuventutem Ragusiensem erudiendam humanitatisque artibus informandam. Qua sane re potuit animo meo contingere nihil suavius: a tali enim Senatu in istam urbem aequitate, prudentia, opibus, libertate in primis insignem ultro vocari cui non debeat esse quam optatissimum? Verum quanquam pergrata est mihi vestra de me voluntas atque iudicium, oblatam tamen a vobis conditionem suscipere non permittit cognatorum pietas de me pendentium et amicorum ratio a tam longa discessione me dehortantium.

Vobis autem, praeclarissimi patres, quod me tali magisterio dignum iudicaveritis, immortalis gratias ago et habebo dum vixero vosque oro ut in me, vestrae rei publicae amantissimum, qua caepistis benivolentia prosequentes, me licet absentem non minus omnium vestrum fore, quam si vobiscum viverem, existimetis.

Florentia, VI Cal. Octobris 1487.