Skip to content

Početak rimske književnosti

Cicero, Brutus (a. 46 a. Chr. n) 71-74

Textus: urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:70-74

(Cicero loquitur) ... nihil est enim simul et inventum et perfectum; nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae, quod ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in Phaeacum et in procorum epulis canuntur. Quid, nostri veteres versus ubi sunt?

quos olim Fauni vatesque canebant,
cum neque Musarum scopulos ....
nec doctis dictis studiosus quisquam erat ante hunc

ait ipse de se nec mentitur in gloriando: sic enim sese res habet. Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum legantur.

atqui hic Livius primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur. Est enim inter scriptores de numero annorum controversia. Accius autem a Q. Maximo quintum consule captum Tarento scripsit Livium annis XXX post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, docuisse autem fabulam annis post XI C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis, quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus XL annos natus Ennius fuerit: quoi si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.

haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi.

Gelijev podsjetnik, Aulus Gellius, Noctes Atticae (c. 177. a. D), 17, 21

urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat1:17.21

XXI. Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.

Ut conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum inlustrium qui in his aetatibus nati fuissent haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid super aetate atque vita clarorum hominum temere diceremus, sicuti sophista ille ἀπαίδευτος, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, pecunia donatum et Panaetium Stoicum cum superiore Africano vixisse dixit; ut ab istiusmodi, inquam, temporum aetatumque erroribus caveremus, excerpebamus ex libris qui chronici appellantur quibus temporibus floruissent Graeci simul atque Romani viri, qui vel ingenio vel imperio nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras variis diversisque in locis factas cursim digessimus.

(...)

Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est. Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant, eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt; causamque isti notae subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.

Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est, neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolemaeum regem celebratus est.

Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti, pace cum Poenis facta, consulibus C. Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Sempronio Tuditano, primus omnium L. Livius poeta fabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus. Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo De Poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum haberet, duodecimum Annalem scripsisse, idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.

Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undevicesimo Sp. Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores, uxorem se liberum quaerundorum causa habere, eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius poeticam Romae coepisse dicit in his versibus:

Poénico belló secundo Músa pinnató gradu
Íintulit se béllicosam in Rómuli gentém feram.

Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum Poenos sumptum est atque non nimium longe M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena floruerunt; isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt. Neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.