Skip to content

Eusebii Hieronymi Stridonensis presbyteri de perpetua virginitate B. Mariae, adversus Helvidium, liber unus

Scriptum Romae, a. 383.

Prologus

Nuper rogatus a fratribus, ut adversus libellum cujusdam Helvidii responderem, facere distuli: non quod difficile fuerit, hominem rusticanum, et vix primis quoque imbutum litteris, super veri assertione convincere; sed ne respondendo dignus fieret, qui vinceretur. Huc accedebat quod homo turbulentus, et solus in universo mundo sibi et laicus et sacerdos (qui, ut ait ille, loquacitatem facundiam existimat, et maledicere omnibus, bonae conscientiae signum arbitratur) accepta materia disputandi, amplius inciperet blasphemare, et quasi de sublimi loco in totum orbem ferre sententiam: meque quia veritate non posset, laceraret conviciis. Verum quia hae omnes tam justae silentii mei causae, ob scandalum fratrum, qui ad ejus rabiem movebantur, justiori fine cessarunt, jam ad radices infructuosae arboris Evangelii securis est admovenda, et cum infecunditate foliorum tradenda flammis, ut discat aliquando reticere, qui numquam didicit loqui.

Nota

jam ad radices infructuosae arboris Evangelii securis est admovenda: cf. Matth. 3, 10