Skip to content

Eusebii Hieronymi Stridonensis presbyteri Commentariorum in Evangelium Matthaei ad Eusebium libri quatuor, 14 (scr. 398)

(Cap. XIV.—Vers. 1, 2.) In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo. Quidam Ecclesiasticorum interpretum causas quaerit, quare Herodes ista sit suspicatus, ut putet a mortuis Joannem resurrexisse, et ideo virtutes operari in eo, quasi erroris alieni nobis reddenda sit ratio, aut μετεμψυχώσεως facta ex his verbis habeat occasionem, cum utique eo tempore quo Joannes decollatus est, Dominus triginta esset annorum: μετεμψυχώσεως autem post multos annorum circulos, in diversa corpora dicat animas insinuari.

(Vers. 3, 4.) Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem propter Herodiadem, uxorem Philippi fratris sui. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Vetus narrat historia, Philippum Herodis majoris filium (sub quo Dominus fugit in Aegyptum), fratrem hujus Herodis, sub quo passus est Christus, duxisse uxorem Herodiadem filiam Aretae regis; postea vero socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem prioris mariti, Herodis inimici ejus nuptiis copulasse. Quis sit autem hic Philippus, evangelista Lucas plenius docet: Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam; tetrarcha autem Galilaeae Herode; Philippo vero fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Traconitidis regionis (Luc. III, 1). Ergo Joannes Baptista qui venerat in spiritu et virtute Eliae, eadem auctoritate qua ille Achab corripuerat, et Jezabel (III Reg. XXI), arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, uxorem illius ducere: malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei.

(Vers. 5.) Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant: Seditionem quidem populi verebatur propter Joannem, a quo sciebat turbas in Jordane plurimas baptizatas; sed amore vincebatur uxoris, ob cujus ardorem etiam Dei praecepta neglexerat (Genes. XL).

(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum alium invenimus observasse diem natalis sui, nisi Herodem, et Pharaonem, ut quorum erat par impietas, esset et una solemnitas.

(Vers. 7.) Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua. Ego non excuso Herodem, quod invitus et nolens propter juramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte juravit, ut futurae occisioni machinas praepararet. Alioquin si ob jusjurandum fecisse se dicit, si patris, si matris postulasset interitum, facturus fuerat, an non? Quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit et in propheta.

(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam, ut in ipso statim convivio, caput Joannis postulet: digno operi saltationis, dignum sanguinis praemium. Et contristatus est rex. Consuetudinis Scripturarum est, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Sicut Joseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Jesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant (Luc. II). Dissimulator enim mentis suae et artifex homicidii, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente.

(Vers. 9, 10.) Propter jusjurandum autem et propter eos qui pariter discumbebant, jussit dari. Misitque, et decollavit Joannem in carcere. Scelus excusat juramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem subjecit: Et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso impuroque convivio cruentae epulae deferrentur.

(Vers. 11.) Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. Legimus in Romana historia, Flaminium ducem Romanum, quod accumbenti juxta meretriculae latus quae numquam se vidisse diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod epulas sanguini miscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. Quanto sceleratior Herodes et Herodias ac puella, quae saltavit, in pretium sanguinis caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam, quae illicitas nuptias arguebat. Hoc juxta litteram factum sit; nos autem usque hodie cernimus in capite Joannis prophetae, Judaeos Christum, qui caput est prophetarum, perdidisse. Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud. Refert Josephus in quodam Arabiae oppido Joannem capite truncatum. Et quod sequitur: Accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus, et ipsius Joannis, et Salvatoris discipulos possumus intelligere.

(Vers. 13.) Et venientes nuntiaverunt Jesu. Quod cum audisset Jesus, secessit inde in naviculam in locum desertum seorsum. Necem Baptistae nuntiant Salvatori, qua audita, secessit in locum desertum. Non, ut quidam arbitrantur, timore mortis, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium jungerent. Vel in diem Paschae suum interitum differens, in quo propter sacramentum immolandus est agnus, et postes credentium sanguine respergendi (Exod. XII). Sive ideo recessit, ut nobis praeberet exemplum vitandae ultro tradentium se temeritatis: quia non omnes eadem constantia perseverant in tormentis, qua se torquendos offerunt. Ob hanc causam et in alio loco praecipit: Cum vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Mat. X, 23). Eleganter quoque evangelista non ait, fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores vitaverit magis quam timuerit. Aliter: Postquam a Judaeis et rege Judaeorum prophetae truncatum est caput, et linguam ac vocem apud eos perdidit prophetia, Jesus transit in desertum Ecclesiae locum, quae virum ante non habuerat. Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Potest et aliam ob causam, audito Joannis interitu, secessisse in desertum locum, ut credentium probaret fidem. Denique turbae secutae sunt eum pedestres, non in jumentis, non in diversis vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Si volumus singulorum verborum aperire rationes, propositi operis brevitatem excedimus. Attamen dicendum est transitorie, quod postquam Dominus venerit in desertum, secutae sunt eum turbae plurimae. Nam antequam veniret in solitudines gentium, ab uno tantum populo colebatur.

(Vers. 14.) Et exiens vidit turbam multam, et misertus est ejus, et curavit languidos eorum. In evangelicis sermonibus semper litterae junctus est spiritus, et quidquid primo frigere videtur aspectu, si tetigeris, calet. In loco deserto erat Dominus; secutae sunt eum turbae, relinquentes civitates suas, hoc est, pristinas conversationes et varietates dogmatum. Egressus autem Jesus, significat quod turbae habuerint quidem eundi voluntatem, sed vires perveniendi non habuerint: ideo Salvator egreditur de loco suo, et pergit obviam: sicut et in alia parabola filio poenitenti occurrerat (Luc. XV). Visaque turba, miseretur et curat languores eorum, ut fides plena statim praemium consequatur.

(Vers. 15.) Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. Omnia plena mysteriis sunt. Recedit de Judaea, venit in desertum locum: sequuntur eum turbae, relictis civitatibus suis; egreditur ad eos Jesus, miseretur turbis, curat languidos eorum: et hoc facit non mane, non crescente die, non meridie, sed vespere, quando sol justitiae occubuit.

(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire. Non habent necesse diversos cibos quaerere, et emere sibi ignotos panes, cum secum habeant coelestem panem. Date illis vos manducare. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo signi notior fiat.

(Vers. 17.) Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. In alio evangelista legimus: Est hic quidam puer, qui habet quinque panes (Joan. VI, 9); qui mihi videtur significare Mosen: Duos autem pisces, vel utrumque intelligimus Testamentum, vel quia par numerus refertur ad Legem. Igitur apostoli ante passionem Salvatoris et coruscationem Evangelii fulgurantis, non habebant nisi quinque panes et duos pisciculos, qui in salsis aquis et in maris fluctibus versabantur.

(Vers. 18.) Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. Audi, Marcion, audi, Manichaee, quinque panes et duos pisciculos ad se afferri jubet Jesus, ut eos sanctificet atque multiplicet.

(Vers. 19.) Et cum jussisset turbam discumbere super fenum. Juxta litteram manifestus est sensus: spiritualis interpretationis sacramenta pandamus. Discumbere jubentur supra fenum, et secundum alium Evangelistam (Luc. IX), supra terram, per quinquagenos aut centenos, ut postquam calcaverint carnem suam, et omnes flores illius, et saeculi voluptates quasi arens fenum sibi subjecerint, tunc per quinquagenarii numeri poenitentiam ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant. Acceptis quinque panibus et duobus piscibus, in coelum, benedixit et fregit, et dedit discipulis panes. Aspicit in coelum, ut illic oculos dirigendos doceat. Quinque panes et duos pisciculos sumpsit in manus, et fregit eos, tradiditque discipulis. Frangente Domino, seminarium fit ciborum. Si enim fuissent integri, et non in frusta discerpti, nec divisi in multiplicem segetem, turbas, et pueros, et feminas, tantam multitudinem alere non poterant. Frangitur ergo lex cum prophetis, et in frusta discerpitur, et ejus in medium mysteria proferuntur, ut quod integrum et permanens in statu pristino non alebat, divisum in partes alat gentium multitudinem.

(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Turbae a Domino per apostolos alimenta suscipiunt. Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. Unusquisque apostolorum de reliquiis Salvatoris implet cophinum suum, ut vel habeat unde postea gentibus cibum praebeat, vel ex reliquiis doceat veros fuisse panes, qui postea multiplicati sunt. Et simul quaere, quomodo in eremo et in tam vasta solitudine panes non inveniantur, nisi quinque tantum, et duo pisciculi, et tam facile duodecim cophini reperiantur.

(Vers. 21.) Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Juxta numerum quinque panum, et comedentium virorum quinque millium multitudo est. Necdum enim secundum alterius loci narrationem ad septenarium numerum venerat, quem qui comedunt, quatuor millia sunt, vicina Evangeliorum numero. Comedunt autem quinque millia virorum qui in perfectum virum creverant, et sequebantur eum, de quo dicit Zacharias: Ecce vir, Oriens nomen ejus. (Zach. VI, 12.) Mulieres autem, et parvuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt. Unde et in Numerorum libro quoties sacerdotes atque Levitae, et exercitus vel turbae pugnantium describuntur, servi et mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero praetermittitur.

(Vers. 22.) Et statim compulit Jesus discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Discipulis praecepit transfretare, et compulit ut ascenderent naviculam: quo sermone ostenditur invitos eos a Domino recessisse: dum amore praeceptoris ne punctum quidem temporis ab eo volunt separari.

(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. Si fuissent cum eo discipuli Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui viderant gloriam transformari, forsitan ascendissent in montem cum eo; sed turba ad sublimia sequi non potest, nisi docuerit eam juxta mare in littore, et aluerit in deserto. Quod autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia saturavit hominum, exceptis parvulis et mulieribus; sed ad eum qui, audita morte Joannis, secessit in solitudinem, non quod personam Domini separemus, sed quod opera ejus inter Deum et hominem divisa sint.

(Vers. 24.) Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. Recte quasi inviti, et retractantes apostoli a Domino recesserant, ne illo absente, naufragia sustinerent. Denique Domino in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbat mare, et periclitantur apostoli, et tamdiu imminens naufragium perseverat, quamdiu Jesus veniat.

(Vers. 25.) Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos, et extrema parte noctis, atque in consummatione mundi eis auxilium praebiturum.

(Vers. 26.) Et videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: quia phantasma est. Si juxta Marcionem et Manichaeum, Dominus noster non est natus ex Virgine, sed visus in phantasmate: quomodo nunc apostoli timent ne phantasma videant? Et prae timore clamaverunt. Confusus clamor et incerta vox, magni timoris indicium est.

(Vers. 27.) Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam, ego sum, nolite timere. Quod primum versabatur in causa, hoc curat, et timentibus praecipit, dicens: Habete fiduciam, nolite timere. Et quod sequitur, Ego sum, nec subjungit quis sit, vel ex voce sibi nota poterant eum intelligere, qui per obscurae noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse repetebant, quem locutum ad Moysen noverant: Haec dices filiis Israel: qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14).

(Vers. 28, 29.) Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. At ipse ait: Veni. In omnibus locis ardentissimae fidei invenitur Petrus. Interrogatis discipulis, quem homines dicerent Jesum Dei Filium confitetur. Volentem ad passionem pergere, prohibet: et licet erret in sensu, tamen non errat in affectu: nolens eum mori, quem Filium Dei fuerat paulo ante confessus. In montem cum Salvatore inter primos primus ascendit, et in passione solus sequitur, peccatum negationis quod ex repentino timore descenderat, amaris statim abluit lacrymis. Post passionem cum essent in lacu Genesareth, et piscarentur, et Dominus staret in littore, aliis paulatim navigantibus, ille non patitur moras, sed accinctus ependyte suo, statim praecipitatur in fluctus. Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc quoque, caeteris tacentibus, credit se posse facere per voluntatem magistri, quod ille poterat per naturam. Jube venire ad te super aquas. Tu praecipe, et illico solidabuntur undae: et leve fiet corpus quod per se grave est. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad Jesum. Qui putant Domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas, molle et aereum incesserit, respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem utique verum hominem non negabunt.

(Vers. 30.) Videns vero ventum validum, timuit. Et cum coepisset mergi, clamavit, dicens: Domine, salvum me fac. Ardebat animi fides, sed humana fragilitas in profundum trahebat: paululum ergo relinquitur tentationi, ut augeatur fides, et intelligat se non facilitate postulationis, sed potentia Domini conservatum.

(Vers. 31, 32.) Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. Si apostolo Petro, de cujus fide et ardore mentis supra diximus, qui confidenter rogaverat Salvatorem, dicens: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas, quia paululum timuit, dicitur: Modicae fidei, quare dubitasti? quid nobis dicendum est, qui hujus modicae fidei, nec minimam quidem habemus portiunculam?

(Vers. 33.) Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. Ad unum signum tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque vectores vere Filium Dei confitentur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam.

(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth. Si sciremus quid in nostra lingua resonaret Genesareth, intelligeremus quomodo Jesus per typum apostolorum et navis, Ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu faciat requiescere.

(Vers. 35.) Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam. Cognoverunt eum rumore, non facie, vel certe pro signorum magnitudine, quae patrabat in populis, etiam vultu plurimis notus erat. Et vide quanta sit fides hominum terrae Genesareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum.

(Vers. 36.) Et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. Qui male se habent, non tangant corpus Jesu, neque totum vestimentum ejus, sed extremam fimbriam, et quicumque tetigerint, sanabuntur. Fimbriam vestimenti ejus, vel minimum intellige mandatum: quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno coelorum (Supra, III). Vel assumptionem corporis, per quam venimus ad Verbum Dei, et illius postea fruimur majestate.