Skip to content

Satura Lucili (c. 180 – 103/02 a. Chr. n)

Cicero de finibus bonorum et malorum (Cic. fin. 1, 9, ad M. Iunium Brutum; a. 45 a. Chr. n)

Fons: cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat1:1.8-1.9. Titus Albucius (praetor c. 105 a. Chr. n; orator et Epicureus) Mucium Scaevolam augurem (c. 169 – 88 a. Chr. n, consul 117) a. 120 de repetundis accusavit.

Sed ex eo credo quibusdam usu venire ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius. quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola:

Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
municipem Ponti, Tritani, centurionum,
praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
'chaere,' inquam, 'Tite!' lictores, turma omnis chorusque:
'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.

Sed iure Mucius.

Auli Gelli Noctes Atticae (c. 177 a. D; Gell. 18, 8)

Fons: Gellius apud Lacum Curtium

VIII. Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.

Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum Lucilius.

Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:

Quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo,
Quando in eo numero mansi quo in maxima non est
Pars hominum...
Ut perisse velis quem visere nolueris, cum
Debueris. Hoc »nolueris« et »debueris« te
Si minus delectat quod atechnon et Isocratium hoc
σκληρῶδεςque simul totum ac si συμμειρακιῶδες,
Non operam perdo, si tu hic.

Nonius Marcellus (saec. III sive IV a. D), De compendiosa doctrina, lib. II De honestis et nove veterum dictis per litteras

Bulga est folliculus omnis, quam et crumenam veteres appellarunt: et est sacculus ad brachium pendens. Lucilius Saturarum lib. VI:

Cui neque iumentum est, nec servus, nec comes ullus
Bulgam, et quidquid habet nummorum, secum habet ipse;
Cum bulga cenat, dormit, lavat; omnis in una
Res hominis bulga; haec devincta lacerto est.

Varro Octogessi, περὶ νομισμάτων: »In quo nobilius est philippeum quod accipimus quam quod bibimus, quum alterum addamus in bulgam, alterum in vesicam.

Lucilius lib. XXVI:

Ita ut quisque nostrum e bulga est matris in lucem editus

Lactantius, Divinae institutiones (303–311 a. D; Lact. div. inst. 5, 9, 20)

Fons: urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009.opp-lat1:5.9.20

haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt qui deos colunt. quis inter haec tot et tanta iustitiae locus est? et ego de multis pauca collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem.

qui uolet scire omnia, Senecae libros in manum sumat, qui morum uitiorumque publicorum et descriptor uerissimus et insectator acerrimus fuit.

sed et Lucilius tenebrosam istam uitam circumscripte breuiterque depinxit his uersibus:

nunc uero a mani ad noctem, festo atque profesto,
totus item pariterque die populusque patresque
iactare indu foro se omnes, decedere nusquam,
uni se atque eidem studio omnes dedere et arti,
uerba dare ut caute possint, pugnare dolose;
blanditia certare, bonum simulare uirum se;
insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes

nostro autem populo quid horum potest obici, cuius omnis religio est sine scelere ac sine macula uiuere?

Lactantius, Divinae institutiones (303–311 a. D; Lact. div. inst. 6, 5)

Fons: urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009.opp-lat1:6.5

Sed priusquam singulas uirtutes exponere incipio, determinanda est ipsa uirtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset aut in quibus rebus, quid operis, quid haberet officii. nomen itaque solum retinuerunt, uim uero et rationem et effectum perdiderunt.

quaecumque autem in definitionem uirtutis solent dicere, paucis uersibus colligit et enarrat Lucilius, quos malo equidem ponere, ne dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est.

uirtus, Albine, est pretium persoluere uerum
quis in uersamur, quis uiuimus rebus potesse:
uirtus est homini scire id quod quaeque habeat res,
uirtus, scire homini rectum utile quid sit, honestum,
quae bona, quae mala item, quid inutile turpe inhonestum:
uirtus, quaerendae finem rei scire modumque,
uirtus, diuitiis pretium persoluere posse,
uirtus, id dare quod re ipsa debetur honori:
hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
contra defensorem hominum morumque bonorum,
hos magni facere, his bene uelle, his uiuere amicum:
commoda praeterea patriai prima putare,
deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

ab his definitionibus, quas poeta breuiter conprehendit, Marcus Tullius traxit officia uiuendi Panaetium Stoicum secutus eaque tribus uoluminibus inclusit. haec autem quam falsa sint mox uidebimus, ut appareat quantum in nos dignatio diuina contulerit, quae nobis aperuit ueritatem.