Skip to content

Cic. Verr. 2, 5, 26-27: Verris itinera (a. 70)

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.perseus-lat2:2.5.26-2.5.27

itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque reddiderit. primum temporibus hibernis ad magnitudinem frigorum et tempestatum vim ac fluminum praeclarum hoc sibi remedium compararat. Vrbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint. hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum quidem quisquam viderit; ita diei brevitas conviviis, noctis longitudo stupris et flagitiis continebatur.

cum autem ver esse coeperat — cuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astro notabat, sed cum rosam viderat, tum incipere ver arbitrabatur — dabat se labori atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem viderit. nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque in cubiculum deferebatur. eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. deinde ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripserat, Veneri iam et Libero reliquum tempus deberi arbitrabatur.

Verov raskošan i iskvaren život

Dio Ciceronova Drugog govora protiv Vera jest ironičan portret Vera, odanog raskoši i užicima, na štetu Sicilijanaca. Zimu Ver provodi u Sirakuzi, gradu poznatom po blagoj klimi, i ondje priređuje beskrajne gozbe; putovati provincijom počinje tek na proljeće, nose ga u parfimiranoj nosiljci, a sudske odluke, gdje god dođe, donosi ne izlazeći iz kreveta.

Struktura. Tekst kratko prikazuje kako Ver provodi dva godišnja doba; ne bavi se upravom ni pravosuđem, već raznim oblicima poroka i razvrata. Ciceron odlomak počinje formulom prelaza na novu temu, obraćajući se sucima. Potom prikazuje Vera kao krajnju suprotnost ratniku i vojskovođi (brevitas na gozbama bila bi prihvatljivija nego longitudo). Verova su putovanja prikazana karikirano. Kad Ciceron spominje bogove, ne misli, naravno, na stvarno štovanje; Venera i Bakho metonimije su za seks i pijančevanje. Poseban znak mekoputnosti za Rimljane je bila nosiljka, kao istočnjačko prijevozno sredstvo; kad spominje maloazijsku Bitiniju, koju je njezin posljednji vladar, Nikomed IV., ostavio Rimljanima u nasljedstvo 74. pr. Kr., Ciceron aludira na nedavni događaj, svima poznat.