Commentarii de temporibus suis, versio electronica |
eam in altum abripuit, cum suisque coniunxit. Eodem
quoque uento Gallica nauis usa sese ad suos recepit, octo longis hostium nauibus tormentorum ictibus demersis, suorum uero paucis uulneratis, paucioribus interfectis. Galli
enim, ut fere et caeteri Oceani accolae, in nauali bello mira utuntur disciplina, adeoque
operibus ac tormentis instruunt naues, ut pene nulla ui expugnari queant. Etenim praelium turritis maxime nauibus inituri quicquid aperti inter proram et puppim est, id totum
opere in formam carinae structo atque testudineato obtegunt, quod quidem ex ualidis
asseribus unius pedis interuallo inter se uinctis, pluteis superiniectis ad militaris uineae
modum construitur, relicta superne inter extrema asserum cacumina trasenna, per quam
nautae propugnatoresque a puppi in proram, quum opus est, percurrant, quo quidem
opere et nauis hosti prorsus inuia efficitur, quandoquidem |