De statu huius mundi

Author: Skalić, Pavao 1534-1575Editor: Neven JovanovićSiječnja 2018

De statu huius mundi

Paulus Scalichius commilito regalis et dynasta Huniorum etc. marchio Veronae etc. orphanus Christi exul ac Illustrissimi Principis et Domini D. Alberti Senioris Marchionis Brandenburgensis etc. a Consiliis perpetuis, etc. Ad I. Sebastianum Phauserum, etc. fratrem in fide et veritate De statu huius mundi

Per otium mi Phausere, si quomodo Terentiana Phrasis imitationem pateretur, tentaui: simul et ludendo uera dicere, colloquia proinde institui: ut dicas Terentii iocum: ex Terentio namque desumptum. Statum autem huius mundi accipies paucis: De moribus per ampla uolumina, Politias artem: tum quae domi atque foris gubernanda ueniant. Noui quantum arte et experientia possis, cui exempla defuerunt nunquam, ad augendam rerum cognitionem: tamen haec consulas aequiori animo, quod non tam aequo quam syncero a me procedant: maxime ut uarios casus reuocent in memoriam, quibus praesentia regere atque futura meditari queas. Prudentem esse oportet, qui mundo mori atque uiuere Deo cupit: Serpentum naturam et columbarum coniungere, Neque Sampsonis fortitudo, neque Dauidis sanctitas, neque sapientia Salomonis quod innuo praestare posset: Sola est paruulorum simplicitas, Huic adhaerere, consilium diuinum est, ab hac deflectere, mundi. Vtrumque his Dialogis tracto. Quod tibi dicatum, tanto gratius, quanto uerius, esse debet.

Vale

Interlocutores.

Prologus.

De mundo quid et qualis: quae natura quaeue sient uires, Philosophi plus satis: et cui intendimus, patres uiri, sedulo in genere. Causas hic praeteribimus ideo, neque errantem et uagam, sed more nostro, stabilem certamque sententiam adferemus. Actiones propter, siue bonas: siue prauas spectabimus: et tum quae amplectenda, tum fugienda ueniant, depingemus, Personas introducimus, re haud, negotium bene ubi expendatur, fictas. Tanto gratius colloquium, quanto fabulae minus, ueritatis plurimum ad bene beateque uiuendum oppido necessarium, complectitur. Maxime si nostra causa, causam hanc acceperitis, et silentium gratissimum negotio dederitis.

Colloquium I. De hoc Mundo et eius Ornatu.

Euphorbus Mastinus

Philosophi mundum ab ornatu habent: quid mirum? Sophi cum sint: Pulchritudinem eius qui satis laudare, potis esse, queant nunquam. Ego molestam hanc mihi sarcinam, si perpetuo insudandum quibus isti uolunt, censerem. Sumptum quem facio indies et splendorem, haec mihi phantasmata dabunt? haec me curabunt molliter? scilicet, lauteque munus administrabunt meum? ita me Dii amabunt, Aristipum ut nunc amplector. Mulierem ipse alit cum tanta familia et quae magno ei semper fuit desiderio. Etsi non sibi non uidet, tantos domi quotidianos fieri sumptus, nec fieri modum: optat nihilominus ab se ne unquam recedat. Hic paruae consuetudinis causa, mortem uicinae tulit familiarius: quid si ipse amasset? quid huic, quam tantopere obseruat? Ad flammam si accedit imprudentius, ibi tum Aristipus examinatus adcurrit, mediam complectitur, nec quiescit consolari, tum illa pro consueto amore, flens in illum se reiicit quam familiariter. Vxorem ipse, uix credo, suam amaret aeque Apud eum iura florent, ut pinguedinem potius dixeris. Misere nimis cupit, ut coepit, perpetuum in laetitia uiuere. Atque iste primus ornatus, pollis utique mundi est. Hic Aristipus exemplar tenuissimi pulueris, subtiliorisque farinae partis, reuera. Proinde pinguis, robustus et ad ualetudinem natus tuendam. Contra miseret me Mastini uicem, tantum deuenisse ad eum mali. Ad rem est nihil minus quam attentus, et studiis qui conficitur crebris Exercitia laetiora, melancholicus consuetudine opinor, non natura, detestatur. Laboribus et uigiliis oneratus, uiribus prope destituitur. Eccum Mastinum, ni me animus fallat. Sed is est: accedam, dehortabor. Salue Mastine.

MAST.

Et tu salue Euphorbe.

EVPHOR.

Reputaui mecum paulo diligentius singula, quae ad Mundi statum pertinere uidentur, gratiorem Aristipo inueni neminem. Ipsum iam adibo, atque unumquodque, quod quidem erit bellissimum carpam, et cyathos sorbillans paulatim hunc producam diem. Haec namque actio totius facultatis iuridicae apud me finis est.

MAST.

Lepidum caput.

EVPHOR.

Illepidus fui nunquam, festiuus semper.

MAST.

Et quid Aristipus?

EVPH.

Rogitas? in amore est totus: propterea, prandium ne corrumpatur, ego iam prospiciam mihi.

MAST.

Pro Dii immortales, facinus indignum, Euphorbe, quid narras?

EVPH.

Factum, et quidem mihi atque illiue cupiditati conueniens.

MAST.

Ex illa ne tam illiberale facinus ortum? O Aristipe, pol haud diuinum isthuc dedisti.

EVPH.

Omnes quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quomodo suspiciosi: ad contumeliam omnia accipiunt magis: propter suam impotentiam se credunt semper negligi. Nonne uel inde animus tuus patet, dolore ac miseria tabescens? Tuo officio te existimas fungi, si macer et mortuus fere desideas; imitabimur te omnes scilicet. Tu rationem antiquam obtine, conserua, quaere, parce: fac quamplurimum tuis relinquas; gloriam tu istam obtine: Aristipi liberalitate, quae praeter spem euenit, utamur sine. De summa nihil decedet: quod hinc accesserit id de lucro putato esse. Omnia si haec uoles in animo uere cogitare, Mastine, et mihi et tibi, et illi dempseris molestiam.

MAST.

Crede Euphorbe Aristipum senem delicatum, uafrum et truculentum atque simul perdite amantem. Attentior est ad rem, quam sat sit, quod uitium senectus hominibus affert. Simulat: uidene reddere te minimum quemque quadrantem oporteat. Metuas ne ab re sit omissior paulo. Aetate non potest non sapere: etiamsi ad sobrietatem minime ad rem tamen. Ariolor: non frustra saltat, nec equis uehitur delicatis Phyga.

EVP.

Mastine nunquid minus mihi idem ius aequum est esse, quod mecum est tibi? O quando ego tua non curo, ne cura mea.

MAS.

Mitto rem, consuetudinem tuam: tua res agitur, et de corio luditur tuo.

Colloquium II. De huius mundi moribus, etc.

Mastinus Democritus

Vah, quanquamne hominem in animo instituere aut parare quod sit charius, quam ipse est sibi? Atqui hoc in homine Euphorbo, ne gutta equidem ex me sanguinis: is adeo dissimili studio est Iam inde a cunis ego hanc clementem uitam literariam atque otium sequutus sum, et quod fortunatum putant multi, uxorem nondum habui. Ille contra haec omnia: Lupanari agere uitam, in diem uiuere semper, apud amicos parce ac duriter se habere, quo semel ita sua cum scortis prodigat: ut, congesserit donec tantidem, mensas nullo pudore circumeat alienas. Didicit dubie procul non pauciora ab Aristipo, dare, praetermittere: pro suo tamen compendio. Celauit olim patrem quae ferebat adolescentia, qui non consuefecit filium, Vt ergo mentiri et fallere insueuit patrem, tanto magis audebit caeteros. Videret ipse, Sed quem nam uideo? Democritus est, amabo ipsen' est Sane ipsus, Democrite te ipsum uolebam.

DEM.

Quid noui Mastine? studiis id temporis te arbitrabar tribuere. Rarum hoc apud me et inauditum. Obambulas hic praeter solitum: ne quid accidat, quod nolim, tibi non timebo? Melancholia, ut conspecto, uexaris. Cedo uenas aliquod incidam, si forte restituaris. Laetalis appares, et qualem uiderim uix aliquem.

MAST.

Democrite aut demens mihi prorsus aut non multum abesse uideris In funambulo stupidus animum occupasti? Res Philosopho quam digna, metire. Studiosum hominem, qui literas, etiam ualetudine postposita, curat ac defendit, tu insanire putas? Nouistin' Euphorbum?

DEMO.

Recte.

MAST.

Iste helluo, prodigus, gulae uentrique deditus, istas mihi cogitationes incussit. Antequam ad Aristipum, qui proprie Gerro, fraus, helluo, iners, ganeo, damnosus, cognominatur, iret: quam bonas artes exagitarit, referre nequeo. Putas rem adeo leuem, quae praetereatur? Excandescas nisi et tu, eiusdem cum eo farinae quin sis, persuadebis haud.

DEM.

Profundas iam primum tuas intellexi meditationes et graues, ignosce: gratificari enim tibi nunquam non studui. Miror nihil, Euphorbum delirare, atque errare longe: qui imperium credat grauius esse, aut stabilius adulatione quod fit, quam illud quod amicitia adiungitur. Tu idcirco hac molestia animum releua: nec quid hic aut ille sentiat curiosius inquire. A conscientia propria, quam ab aliorum iudiciis potius pendeas.

MAST.

Re ipsa reperi facilitate nihil homini esse melius neque clementia. Id uerum esse cuiuis facile est noscere. Nunquam ita quispiam bene subducta ratione ad uitam fuit, quin res, aetas, usus, semper aliquid adportet noui, Ego tibi acceptum fero, et hominem nihili mitto: abeat ipse in malam, cum suis technis, crucem.

Colloquium III. De Ianua huius Mundi.

Euphorbus Aristipus.

Hui uicit perfortiter: sed acu rem, me uidelicet huic rei caput esse, tetigit. Estne intus Aristipus ubi illum quaeram, uerum noui locum ubi sit. Dicamne? Hei mihi quid faciam? quid clamem, aut quaerar? O coelum o terra o maria Neptuni. Eccum Aristipum. Aedepol commessatorem sane commodum. Aristipe apparata omnia: nil, te saltem praestolantur.

ARIS.

Te ipsum quaerito, Ego pulchre meo defunctus offitio, et uilli quod hauseram edormiui, et reliquum perfeci: nostin?

EUPH.

Rem te perdignam hercle.

ARIS.

Restat igitur ut ad genium redeamus.

EVPH.

Placet.

ARIS.

Hem illa Helena nobilissima mulier huc appulit, instructissimo cum Gynaeceo, Virginem habet facie pulchra, et quae nullas non omnibus dotibus superat. Relinquam istam, ac tandem priusquam exhauriar, aliquid in legitimum conferam thorum. Iuridicundo ab adolescentia te grauiter incubuisse testatur res ipsa. Naua hanc tam praeclaream operam: persuadeas uirgini ne senem spernat. Aurum et argentum magna in copia est. Aes cusum, utensilia argentea et deaurata, quaedam etiam aurea uidistin? mea haec omnia: uirginis pariter futura. Autoritatem ante omnia inculcabis maximam, apud reges et principes mundi, puta Polemarchum, Aemilium Maximinum, Mausolum, Marium, potissimum apud Alexandrum, et caetera. Haec faciunt ad rem plurimum. Sed quid est, quod in facultate dicendi te uirum tantum instituo? Rem tuae mando et committo fidei, officio quouis et sedulitate compensandam.

EVPHOR.

Curabo, ne sit, quod iure in me reprehendas. Arti non parcam: uires omnes intendam, spe ut minime frustreris. Vnum adhuc restat: quamobrem non parum hodie anxius fuerim. Mastinus ille, huic tuae uitae contradicit plane, improbat omnia, et quae uirtutem deceant haudquaquam. Laudauero ego frustra, cum ille senserit diuersum. Ridendum te simul atque me propinabo.

ARIS.

Mastinum tantopere uereris? ei haec consilia non minus cordi sunt. Signa insunt, ex quibus coniectura facile fit. Iuuenis est, ardet, sapit in loco atque intelligit, sat denique eum acuit aetas.

EVPHO.

Nae nimium modo bonae tuae istae nos rationes Aristipe, et tuus iste animus aequus subuortant. Mastinus studiis perpetuis libidinem uincit: uictitat parce, Voluptati quod maxime aduersatur.

ARIS.

Tace, non fiet.

EVPH.

Mitte iam isthaec: da te hodie mihi: exporge frontem: mouebo lapidem.

ARIS.

Faciundum est.

EVPH.

Heus, quod dicam restat. Ego quidem isthuc uidero: ad eam tamen rem nouum facere Gynaeceum oportebit. Alias fauillae plena fumi, ac pollinis coquendo sit faxis, et molendo praeter haec meridie ipso facies, ut stipulam colligat. Tam excocta reddetur atque atra, quam carbo est. Tecum illa, ut tandem una cubet, admittes?

ARIS.

Placet: mihi haud uidere parum sapere. Ad id negotii neptes eduxi, proposito aptissimas. Imo Mastino unam promisi. Affinis est, non impediet.

EVPH.

Fortunatus qui isthoc animo sies. Eamus intro: et cui opus est rei hilarem hunc sumamus diem.

Colloquium IIII. De Praxi huius Mundi.

Aristipus Euphorbius.

O populares, ecquis me uiuit hodie fortunatior? Nemo hercle quisquam: nam in me plane dii potestatem suam omnem ostendere: cui tam subito tot congruerint commoda. Hic Euphorbus mearum uoluptatum omnium inuentor, inceptor, perfector sponsam hic mihi dabit mansuetam, formosam, adhuc iuuenculam, cui me tuto in clientelam et fidem commendabo: ipsa uicissim se mihi dabit. Residuum est nihil, quam ut ad Alexandrum mittam, noua simul annunciem: utque mihi sumptus liberales instituit, amorem ut omnem in tranquillitate possideam, fugadeian firmabo, pariter ac promouebo pomerium. Liberos mihi Iuno: opes Pluto dabit, Cerere atque Bacho nec destituar: Venus propitia, Euphorbus siquidem circumspectus fuerit. Sed fores pultat quis? uidebo: Euphorbus est. Quid noui Euphorbe? ex sententia opinor omnia.

EVPH.

Dii deaeque perdant Paridem, Helenae suasit, hinc quam primum in montana commigret. Virgo laeta, consensum habet nondum, quid uis faciam? Redii, offendi nullibi.

ARIS.

Occidi. Neque uirgo est usquam, neque ego, qui illam e conspectu amisi meo. Vbi quaeram? ubi inuestigem? quem perconter? quam insistam uiam? O faciem pulchram: deleo omnes dehinc ex animo mulieres. Taedet harum quotidianarum formarum.

EVPH.

O infortunatum senem: amare occepit ut ludum iocumque quis dixerit iuuenem quempiam fuisse, praeut huius rabies quae dabit.

Colloquium V. De fallacia huius Mundi.

Aristipus Marullus.

Conficiam me ipsum? uadam ad Marullum praestat. Hic consilio me iuuabit, atque remedio: Ellum exit obuiam. Ehem oportune, te ipsum quaerito: quid fit Marulle?

MARVL.

in tuto est omnis res: Tu autem quid adeo tristis?

ARIS.

Nunc illud est, quod si omnes omnia sua consilia conferant, atque huic malo salutem quaerant, auxilii nihil afferant, quod mihi meaeque Psaltriae est: uae misero mihi: tot res repente circumuallant, unde emergi non potest: Vis, iniustitia, solitudo, infamia. Hoccine seculum? O scelera, o genera sacrilega, o hominem impium. Quem neque fides, neque misericordia ulla repressit, neque reflexit neque quod nuptiae instabant prope. Ah me miserum, uix sum compos animi: ita ardeo iracundia. Nihil est, quod malim, quam illam totam familiam dari mihi obuiam, ut iram hanc in eos euomam omnem, dum aegritudo haec est recens. Satis mihi id habeam supplicii, dum illos ulciscar modo. Paridis animam antequam extinguerem ipsi, qui illud produxit scelus, uah, quibus lacerarem modis: Sublimem medium arriperem, et capite primum in terram statuerem, ut cerebro dispergat uiam. Helenae ipsi eriperem oculos: posthaec praecipitem darem. Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem.

MAR.

Oppido oportune te obtulisti mihi obuiam Aristipe. Minaris audio. Quid causae subsit non intelligo, quid est? quid trepidas? quid festinas mi Aristipe?

ARIS.

Hei mihi.

MAR.

Animum recipe.

ARIS.

Prorsus.

MAR.

Quid isthuc prorsus est?

ARIS.

Perii, actum est.

MAR.

Eloquere obsecro quid sit!

ARIS.

Iam.

MAR.

Quid iam Aristipe.

ARIS.

Paris.

MAR.

Quid Paris.

ARIS.

Alienus est a nostra religione. Impios nos proclamauit, Idololatras, iniquos, indoctos: Quid multis? suasit Helenae, hinc ut se quamprimum exoluat placide. Seductores quod hic, et homines nihili sient: item in ipso inferni medio constitutam persuasit. Ego ista patiar? reformator orbis a Ioue Principe Deorum constitutus cum siem. Mox ad Alexandrum ibo, narrabo, dicam singula, commonebo sedulo, excitabo diligenter, e uestigio ut catenis aliquot uinctus in pistrinum detur: aut ego pro eo molam: carceribus tandem mancipatus ut finiat uitam, exemplo omnibus.

MAR.

Bona uerba quaeso: Paris uir probus est, et ad grauitatem omnemque pietatem compositus. Qui talia efutiuerit, credam ut, potis non sum, deliberandum proinde diu, quod semel statuendum est.

ARIS.

Vale Marulle, uale, pro me cum statuas nihil.

Colloquium VI. De proposito huius Mundi.

Aristipus Empedocles.

Perpol quam paucos reperias fideles amicos: Vel hic Marullus, qui tantopere Paridem defendit, apparebat quoties noster? quoties Helena sancte promittebat, ut quiuis facile posset credere, nunquam religionem abnegaturam? Hem commigrauit.

EMP.

Ergo propterea te sedulo et moneo et hortor, ne cuiusquam misereat, quin spolies, mutiles, laceres quenquam nactus sis.

ARIS.

Vtin excepissem hunc Paridem tam liberaliter nunquam Fercula delicatiora absumpsit, et deuorauit omnia: Pocula hausit plurima, et euacuauit integra: Ecce quam gratus, aufert qui animulam: corculum meum Paris aufert, Cauebo ne ab iis imposterum decipiar.

EMP.

Nemo ad te uenerit scito, quin ita paret sese, abs te ut blanditiis suis, nihil non consequatur. Hiscine tu amabo, non contra insidiabere?

ARIS.

Iam in mentem mihi uenit: Ioui uindicta et ipse retribuet. Iniurium est: mittam.

EMP.

Iniurium autem est ulcisci aduersarios? ac qua uia captent te illi, eadem ipsos capi? Eheu cur non aut isthaec mihi authoritas et facultas est, aut tibi haec sententia? Fuistin cum Alexandro?

ARIS.

In aedibus quidem: sed miser effeci nihil: abfuit siquidem. Non pepercissem ego autoritati, minus facultatibus: omnem sane intendebam animum res tota eius per absentiam cecidit. Videres id mora nisi accidisset, Paridem pulchre, turritis illis, insidentem aedibus.

EMP.

Liceret si tua pace, confidentius non nihil dicerem.

ARIS.

Dic sodes.

EMP.

Trebonianum illum quam circumueneris ignoras?

ARIST.

Cui equos et famulum, ut hic otius dimoueretur concessi?

EMP.

Ipsum uolebam.

ARIS.

Noui plus satis.

EMP.

Eius tam subitum discessum in te omnes tranferunt. Itan' est?

ARIST.

Fatear rem ipsam, soli cum simus, Trebonianus ille doctissimus quod sit, inficias iuerit nemo. Prudentia certare cum nemine non poterit: In consiliis dandis, secundus nemini: In docendo cedit nemini: Tanta est eius uiri et autoritas et doctrina. Hunc ego aduertissem cum primum apud Alexandrum summma pollere gratia: mihi ne id noceret, prospexi. Scis mi Empedocles, me magi praestare quicquam non posse. Adulari didici a primis annis, et artem ipsam calleo probe: Reliqua tanquam in mundum minus necessaria, spreui. Nunc aetas alia, anni diuersi, mores mutati: senio confectus quid agam. Postremum ut occupem locum non conseui, maiorem ut patiiar, minus. Doctus fui nunquam: docti nomen hactenus simulaui semper. Disputare coram mundo, scis quam ridiculum sit? Scire igitur et ignorare idem: imo praestat nescire: ingenium quod minus oneratum, ad haec quae mundi sunt, reseruetur. Fingere sufficit eruditionem: et uel toga referre. Improbas tu consilum? Iam cur uirubus totis, hunc eiicere conatus sim intellextin?

EM. Ne tibi eximia eruditione incommodaret.

ARIS.

Illud est.

EMP.

Peccatum hoc, an iam olim Superis innotuisse diffidis? Hinc existimarem utique hanc tuam calamitatem.

ARIS.

Loqueris quae non placent: et tu Vale.

Colloquium VII. De Imposturis huius Mundi

Empedocles Mastinus

Quanquam hoc inter nos colloquium, inceptum familiariter: ut uix coniunctiores quis putasset: finitum quam praeter expectationem in confesso est. Reuera, obsequium amicos, Veritas odium parit. Huic Aristipo nobili rustico, nihil placet, nisi suum. Patitur quiduis: sed non extra suum compendium. Audacter eum et familiariter monebam (quod ego in propinqua parte amicitiae puto) quod et praeter aetatem suam facere uidebatur, et praeterquam res se abhortaretur sua. Nam pro deum atque hominum fidem, quid sibi uelit? aut quid quaerit? annos sexaginta natus est, aut plus eo, ut coniicio. Neque pudet eum circa res tam turpes uersari. Nunquam tam mane egredior, neque tam uesperi domum reuertor, quin ipsum conspicer in libidinibus fodere, aut in committendis amicis arare, aut aliquid iniqui ferre: denique nullum remittit tempus, quin se respiciat, suaeque consulat cuticulae: Eccum Mastinum: sed ipsus est. Optatus uenis mi Mastine.

MAS.

Quid noui?

EMP.

Ah quaeritas? Aristipus quam auidus sit, credis haud: iners rerum omnium quod sit, hoc minus credis: ad obtrectandum et decipiendum quam promptus: ne id quidem credis. Voluptatibus eum deditum, cum mundus noscat, credes forte: Sed cum alieno id ut exerceat periculo, minime qui credas, arbitror. Trebonianum detulit: delatum amouit, quam opera sua pepulit, equis denique propriis, cuius discessum maturauit: hunc clam se subduxisse, etiam aput Alexandrum sparsit.

MAS.

Aristipus?

EMP.

Ipsus.

MAS.

Artifex quod sit noui.

EMP.

Mille,

MAS.

Multos ipse circumuenit: decepit multos: imposuit multis. Nostin? Dedali in historiam quomodo se ingesserit?

EMP.

In Dedali historiam? more forte Pilati.

MAST.

Praeclaram facit eius mentionem admodum, et quae fidei apud omnes magnae est: ei ideo autoritatis accessit plurimum.

EMP.

Mirum si boni quid iste agere possit unquam. Occasionem tamen, huius scripti intelligere percuperem.

MAS.

licebit difficultate nulla: Dedalus uir celebris, et ad dicendum natus. Athenis diu satis morabatur. Is rerum uicissitudinem in manus scribendam ubi sumpsisset: Aristipo subito innotuit. Callidus Athenas profectus. Daedalum crebris inuitationibus clementauit: corrupit pollicitationibus magnis: suasit et persuasit, credat ut somnia et nugas iam olim conceptas, rem gestam.

EMP.

Stolidus quid egit Daedalus? rem ne tanti momenti existimabat, quae scriptis posteritati commendetur?

MAST.

Intelligo quam teneas, quod uelim, minime. Aristipus sub praetextu Ixionis se ipsum celebrauit. Arcana sibi concredita, rara et quae a nemine prodita sient, affirmabat. Allexit Daedalum, utique oppido necessaria, suae inserat historiae.

EMP.

Daedalus ipsus audiuit?

MAS.

Imo extulit ad astra: ut lector non possit non in eius amicitiam pellici.

EMP.

Hinc illae lachrimae: haec illa est misericordia. Non abs re indelebilem se toties gloriatus est.

MAS.

Heus dementiam audi Aristipi. Superiori anno Phrygiam peragrando, casu ne dicam ex proposito ad Herneum Iunonis sacrificum diuertit. Mox historiam Daedali habeatne inquirit. Accipit, euoluit, ac diligenter suam notat. Sub coenam, occasione arrepta, Aristipi subinde egregiam mentionem facit: cuius ueluti nomen ad Herneum peruenerat nondum: Deinde successiue adnotata loca, quibus celebratur aliud quasi agendo, legenda obtrudit. Herneus proinde Aristipum aliquando uidere simul et sui, haud parum desiderant. Tunc Aristipus procedit medius, ego, inquit, sum Aristipus. Attoniti omnes ad uocem obstupescunt, ad genua prouoluuntur, adorant, agunt, promittunt, tradunt se suaque omnia: Superis pro hoc tanto beneficio, illis qui Aristipi praesentiam concesserint, gratias agere non desinunt perpetuas.

EMP.

Dignum monstrum.

MAS.

Monstrum fuit reuera, et apud eos rarum. Vidisses, risisses quasi anum aetate desipientem: Impudentiam hominis derisisses Empedocles.

Colloquium VIII. De defectu huius Mundi.

Aristipus Empedocles

O Iupiter, ubi nam est fides? dum ego errans, patria careo demens, interea loci satis collocupletatus in his deseruit malis: in summa infamia sum, et amicis minus obsequens, cuius nunc pudet me et miseret: qui hosce mores cantabat mihi, monuisse frustra, nec potuisse unquam ab his me dehortari: quod tamen nunc faciam: tum cum gratum mihi esse potuit, nolui. Nemo est miserior me.

EMP.

Hic de nostris uerbis errat uidelicet, quae hic sumus locuti, aliter tuum amorem atque est accipis: nam et uita est eadem et animus te erga idem, ac fuit: ac quantum ex ipsa re coniecturam fecimus. Nonne ubi uentum ad aedeis est, nepos ipsius pultat fores: anus quaedam prodit: haec ubi aperuit hostium, continuo hic se coniecit intro. Anus foribus obdit pessulum: Glycerium uocat, pedibus ipsa aquam ut paret: Solus cum sola, quid egerit?

ARIS.

Ecce reuertitur, quam non poteram Empedocles? at est, profecto est. Empedocles fili, cur senem spretum et reiectum deseruisti?

EMP.

Bene habet: pax.

ARIS.

In te omnis mea spes, tu salus, tu meum denique solatium. Audiui te quo minus, parce: Senio non nihil condona oro: te fili ut exorem patere.

Emp.

Iam demum egone tibi filius? fecisses id antea: non te in letitiam coniecisses frustra. Quid est quod apud anum subtegmen quae nebat, cum ancilla texente una agebas? pannis utique obsita, neglecta, immunda illuuie.

ARIS.

Sordidatam et sordidam uix habere, cum me aliae nolint, possum.

Emp.

Ita tui negliguntur internuncii?

Aris.

Disciplina est eisdem, munerarier ancillas primum, ad dominas qui affectant uitam(?).

Emp.

Perge et caue ne falsam gratiam studeas inire.

Colloquium IX. De conatibus huius Mundi.

Euphorbus Aristipus

Non est opus prolato: hoc percontarier desinam, Diceret mihi ut latina, ea nempe causa, id ne palam fieret, rogitabam. Ita me dii bene ament: haud propterea ipsam uolebam, ut hoc proferam, sed ut tacitus mecum gaudeam. Ipsa continuo: Nunquam dices tam commode, ut tergum meum Aristipi in fidem committam. Ego rursus ha noli Psaltria: quasi non tu multo id malis quam ego quae perconter, scire. Illa mox: Heri uoluntas cum primum pernoscenda, tum fidem mihi si das, te taciturum, dicam. Ita Dii deaeque faxint, in rem nisi sit Aristipi, mouebo me otius, ac quid siet, quidue faxo, ordine narrabo, sed uideone ego Aristipum? Vnde hic aduenit? Aristipe salue multum.

Aris.

O salue Euphorbe, ubi te oblectasti tam diu?

Euph.

Minime equidem me oblectaui, occupatus huc usque in re tua.

Aris.

Quid est quod tantopere tibi sum curae: quando Helena et solatium illud cum ipsa hinc? Senex quod siem, non uides? uxorem ducere iam olim expediebat, cum et tu idem orare occeperas.

Euph.

Quid malum, Helenae toties mentionem factitas? pulchriorem longe uidi, noui, et hucusque, tibi ut placeat, egi.

Aris.

Amabo, ubi?

Eup.

Bono animo, intelliges iamiam.

Aris.

Quid iamiam adhuc me detines?

Euph.

quam impatiens es, neque ut respirem placet. Latina est haec nomine, cum Vlysse moratur.

Aris.

Ex Latio?

Euph.

Non sed linguam quod teneat sic ideo denominatur.

Aris.

Audio.

Euph.

Apud eam peius audiebas, priusquam omnem ego ei scrupum ademissem. Res salua: consensus facilis: Herum ut conueniam res est. Quod sedulo curatum ut fiet, enitar. Tu hic hortulanum habes, paulo iuniorem: fac equitem pulchre ornes, peditemque adiungas, hunc uiderit ubi, te mox praesentem suspicabitur. Capta amore iunioris, ad te seniorem facilius pellicietur. Iuuenculis innatum fere cum siet, neminem ut senem ferant.

Aris.

Consilium ex animo: periculum in mora ne sit, ehem Daue equum festinans conscendas, puerum tecum sumas, et modo quae audisti, fideliter exequere.

Colloquium X. De uanitate huius Mundi.

Euphorbus Aristipus

Eheu miserum Dauum, parum quam abfuerit, quin plus sexaginta colaphos acceperit. Accessit ad aedes simulator egregius, credidit Psaltria Aristipum esse, seruolum quoque ipsius, simul et equum: perplacuit. Aliquot ibi diebus haesit, Haero absente nil minus cogitans quam ut propositum labefactetur. Ego cum ad dicendum uenissem offendi herum implacabilem, morosum, male compositum, et qui uerbera moliretur. Vix euasi manus furientis: Dauus itidem et marsupio releuato, eques, aliquot tamen acceptis plagis, saluti suae consuluit. Herus Psaltriam despondit extero nemini: Tundendo, coniicio, atque odio haec fieri. Referamne id Aristipo? Non poterit non infoelix senex moleste isthuc ferre.

Aris.

Eho Euphorbe an non habes?

Euph.

Vtique.

Aris.

Psaltriam?

Euph.

Nequaquam.

Aris.

Quid ergo?

Euph.

Caput depexum, et tergum dedolatum.

Aris.

Occidi, quid ita?

Eup.

Oleum et opera incassum. Virginis consensum remoratur Herus. Excepit me, et paulo melius Dauum, suo pro more.

Aris.

Quis hic mos?

Euph.

Fustuarius, nam glebis ac fustibus Dauum, de fundo praecipitem egit: ego baculum uix euasi. Circa illum sedulo occupatus dum esset: me clam subduxi, uxorem tibi neque ego, neque ille in posterum quaesituri.

Colloquium XI. De immortali uerme ipsa uidelicet conscientia huius Mundi.

Aristipus, Euphorbus

Quid ego egi? in quod me conieci malum? non potero hoc ferre: perii miser. Vt ipsum dii deaeque perdant cum isthoc odio. Non poterat famae parcere, aetati uel ipsi?

Euph.

Tute causa haud postrema Aristipe pudens quae sit, modesta, incommoda, atque iniurias uiri omnes ferre et tegere contumelias didicit, tibi contingere uix unquam poterit: nisi tu ante omnia talis sies.

Aris.

Quid est quod in me desideratur?

Euph.

Ego sane nihil. Mihi aptus sane atque idoneus es: sed qua in existimatione apud caeteros uerseris, et id manifestum est.

Aris.

Igitur uulgus de me opinionem malam concepit? quamobrem?

Euph.

Scire cupis: dicam ferre si potes.

Aris.

Quidni?

Tu mihi Aristipe a natura ita es comparatus, ut de nemine recte sentias, nemini bene dicas: quid mirum si peius audias? Detulisti pium uirum Homerum apud Alexandrum: Item Virgilium non minus uirum bonum et doctum, causae quid erat? nisi quod alter tibi suos labores, alter operam denegarit importuno. Conatus es officio et beneficio deiicere, quos plus uiginti annos Litium aluit. Trebonianum praetereo, de quo tu ipse paulo ante plurima. Pari modo, iniurias non pauciores multis inferre consueuisti. Miraberis nihil, tibi si eueniat idem. Concitasti aduersus te tam maximos quam minimos, et aliis tua malitia haud parum incommodasti. Dubitauero nihil, hos tuos mores innocentibus etiam nocituros. Iam intelligere si uoles, tua utique culpa. Clarius ubi uoles mox audies.

Aris.

Detuli homines istos, fateor: imo longe plures, quid tum postea? uxorem ideo negant? causa est, scilicet. Nostin' me hominem mundanum? Virtus omnis apud me probro datur, quid mirum, bonos si detester. Vxorem expeto, non ob uirtutem: potius ut uoluptatem expleam. Haec palam quando sint, et naturae meae peroptume conueniant: uideris nodum in scirpo quaerere. Risum uix teneo. Detulisti, inquis, Vxorem ergo non duces.

Euph.

Philosopharis Aristipe? rides uera dicentem? flagitium omne laudi ducis? haec sic omnia rebar iam olim futura. Tegere ego tot adulteria et stupra a te commissa uolebam: ideo aliunde etiam longius petitas rationes attuli. Quoties digressas a marito post biduum statim duxistis? commisisti probrum uirginum uestalium quoties? capite utique, etiam lege permulgata, puniendum. Factum simul atque uoces probosae, passim perstrepunt ubique. Duxeras illam, ad hanc quotidie interea ibas. An non ut fit, postquam te alienum altera ab sese uidet, maligna multo et magis procax fit illico? Non aedepol mirum uirgines honestae, te si fugiant, si neque parentes consensum admittant. Ea res multo maxime disiunxit te ab illa, postquam et illam, et hanc quae domi erat, cognouisses satis, ad exemplum ambarum mores omnium existimans. Primum dies complusculos bene conueniebat sane inter eas, interim miris modis odisse cepit Glycerium: neque lites ullae inter eas, postulatio nunquam. Si quando ad eam accesserat confabulatum, fugere e conspectu illico, uidere nolle: denique ubi non quit pati simulat nunc hoc, nunc illud. Haec deterreant quam homines, iudica ipse. A conuersatione omni arcent reuera.

Aris.

Egone culpam alienam et fortunam praestare possum? dissident amasiae meae: utique me inscio. Possem eas saltem muneribus, si non uiribus conciliare.

Euph.

Ah Aristipe, quam te ubique turpiter dare, consueris. Soli iam sumus sub rosa haec dicier putamus: omnibus reuera notissima. Atque hoc ipsum in te aduersarii criminantur. Vnam tibi sufficere aiunt debere, nisi lasciua te iamdudum perdidisset libido. Mos hic non cynicus, humanus scias, est. Vxorem ducere humano: non canino more, leges admittunt. Honestatem promouent et tuentur: tibi aduersam. Vtque uno uerbo quod concepi edisseram corrumpere multas soles, atque libidine expleta, negligere. Id ferre Europa nequit: ac ideo potissimum, et tibi et tuis, gnatas despondebit nemo.

Aris.

Rursus soloecismum facis. Ego si talis: meus aliis quomodo oberit mos?

Euph.

placet modeste de omnibus ut conferamus. Rem proinde in controuersia quae est, expendamus. Tuorum quispiam duxit cum primum uxorem, cubuerit cum ea te prior quis? Nomine ille: tu reuera maritus, aut dicere ut solent, adulter.

Aris.

Vulgo haec uersarier, non uerisimile, neque uerum arbitror.

Euphor.

Zorostes ille, cui Glycerium obtrusisti, narrat uirginem a se haud inuentam. Quin itidem reddere ut acceperat a suis cunctabatur. Quis obsecro uidit spatio duorum mensium partum muliebrem? Glycerium ecce peperit.

Aris.

Scio.

Euph.

Sciunt et alii te nuptias illas maturauisse, aegritudinem quod uerebare. Peperisset ubi aedibus in tuis: mox paralisin peperisset tibi, cum dedecore.

Aris.

Accedo. Testatur id haec quae modo puerperium misera pistrino in ipso celebrat. Lesbia et ipsa anxie perplexa aedibus detinetur ingratis. Spero tamen utramque euasuram: non sine periculo, utinam et istius Mastinus paranymphus fuisset.

Euph.

Iam igitur dispice, gnatam quis tibi credet? quis fidei tuae mandabit.

Aris.

Recte ais, sed obsecro Euphorbe audi attentius. Nondum spes prorsus omnis oblata est. Pollux ille Gynaeceum habet bene institutum: promisit dudum uxorem, age, isthic forte melius succedet res.

Euph.

Ridebit et irridebit sat scio: quorsum euenturum hoc siet habeo: pergam tamen quo coepit hoc iter.

Aris.

Dii uortant bene quod agis.

Euph.

Vale.

Aris.

Et tu bene uale Euphorbe.

Colloquium XII. De refugio huius Mundi.

Euphorbus Marullus

Pro Deum atque hominum fidem, quod hoc genus est? quae haec coniuratio? ut omnes mulieres eadem aeque studeant, nolintque omnia: neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperies. Ecce Pollux beneuolus, mitis, pius, et placidus, astuta autem illa, quam continuo Aristipi depinxerit mores. Perturbauit omnia, ut non sit dubium, etiam hac spe Aristipum excidisse. Verum toto in corpore iuris, unico adhuc animabor diuerticulo. Hic Mastinus cognatus Pollucis est, pronubum si habere eum possem: salua quidni omnia essent? Eccum Mastinum: te ipsum o Mastine optabam.

Mast.

Quid agitur? Rei quid?

Eup.

Recte omnia te uero desiderabam plurimum.

Mast.

Quamobrem?

Euph.

Mastine optime, te ab adolescentia rebus honestis deditum noui, et patrocinari omnibus qui pietatem sectantur. Aristipus deploratus senex, resipiscere proposuit certo, et ad uirtutem probitatemque redire quo cauetur deinceps ne quid indecore effoeminate, libidinose, turpiter fiat, cogiteturue.

Mast.

Inauditum hoc et plane nouum.

Euph.

Cupit proinde pronubus ut hic sies. Hem uirginem apud Pollucem, affinem tuum, quam liberali facie, quam aetate integra? eam si tu uoles adiutare, habebit.

Mast.

Egone auspex ero? ac denuo ab isthoc decipier me sinam? Necdum sufficit turpiter, quam ab eo circumuentus antea siem?

Euphor.

Me id latet prorsus.

Mast.

Quid prorsus? Nostin adolescentem tectoris filiam ambiuisse olim?

Euph.

Vtique.

Mast.

Huic despondit Glycerium iam pregnantem: me Paranymphum exorauit. Putas eo tum mihi ignominiae parum accessisse? Denuo me in pristinum ut det, uoles?

Euph.

Iniquus tum fuit: iam porro resipuit.

Mast.

Aut desipuit rectius.

Euph.

Caste nunc uitam transigere instituit.

Mast.

Naturam si expellas furca: tamen usque recurrit.

Euph.

Non audebit: familia haec magna est.

Mast.

Demens mihi uidere, Euphorbe, qui Pollucis nobilissimam prosapiam ita prostituendam existimas. Fiet nunquam, ne in somniis quidem, quod concepisti, ut obueniat.

Colloquium XIII. De diuersitate huius et illius Mundi.

Euphorbus Empedocles

Lassus oppido hic mihi Mastinus uidetur, eo quod cupio non admittit. Aristipi esse illi mores, morbum magis quam ullam aliam rem arbitror. Et merito adeo, nam ad rem iniquam toties exoratum habuit, ut ne mihi quidem consultum, qui repetam idem uidetur. Ducere uxorem simulat Aristipus, ut quae sibi placita conditio est, detur. Alieno ducere impulsu cupit, eodem ut exigat. Etsi scio ei ius esse, ut me cogat, quae imperarit facere: neque enim eius libidini aduersari queo: At efficere potis cum minime siem, quid est, quod agam? Atque eccum Empedoclem optume uideo: ex hoc iam scibo quid siet. Empedocles non dubito quin scias me Aristipo esse apprime obsequentem. Hac tamen in re facilitas mea nullius corrumpat animos.

Emp.

Quid noui?

Euph.

Noui quid sit quaeris? Te isthaec latere debent, quem in Aristipi potestate esse uideam?

Emp.

Eia uero.

Euph.

Adii Mastinum heri de uirgine Pollucis: ut ueni, effeci nihil. Quid uis Aristipo dicam?

Emp.

Verum ut fatear Mastinus grauiter est saepe ab Aristipo laesus. Non mirabere difficilior si appareat: causam certe Aristipo ut bene faciat, quod sciam habet nullam: male rependendi maximam.

Eup.

Quid ita?

Emp.

Quam omnia enarrare, dies nos prius deficiet, possem.

Eup.

Innue saltem.

Emp.

Habes.

Eup.

Partum illum atque hunc?

Emp.

Accepisti.

Euph.

Laudo hanc {tuam astutium}.

Emp.

Et ego {calliditatem tuum}.

Euph.

Pol quam uterque uersutus.

Emp.

Imo cautus.

Euph.

Certe non ars, aut astus, uel dextra deerat.

Emp.

Ita fit ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.

Euph.

Cedo.

Emp.

Nec fallaciam astutiorem ullus fecerit.

Euph.

Age dic.

Emp.

Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non uiri boni: sed uersuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, ueteratoris, uafri.

Euph.

Quorsum isthaec?

Emp.

Quasi ignores.

Euph.

Aristipum nisi intelligas.

Emp.

Ipsus est quem depingo.

Euph.

Itan me purgabo? hanc adferam causam abnegatae sponsae?

Emp.

Vtique. Imprecabitur ipse mihi omnia mala.

{Emp.}

At in ipsum redundabunt. Partus uterque crebrior mentem occupet tuam optarem. Ita omnes sponsas iam olim prostituendas statuit. Deest nihil quam ut Mastinus Paranymphus proxime fuisset: implesset nuptias.

Euph.

Clarius sodes.

Emp.

Peperit ipsa noctu: mox Aristipus partum ut dissimularet, paralisin simulauit. Postea Cerealia a Triptolemo instituta siue Thesmophoria, quae et Adonia nuncupantur fieri curauit.

Euph.

Quid sibi hoc ludo uoluit.

Emp.

Vt facilius excusaret facinus.

Euph.

Quid ad haec Artemisii?

Emp.

Dinus inter caeteros monuit eum humanae fragilitatis, mox cui Aristipus Vale, uale, Dine, inquit.

Euph.

Quaeso edissere quid est, quod Mastinum tantopere oderit?

Emp.

Pronubus quod non sit factus, et facinus tectum.

Euph.

Detectum ergo?

Emp.

Maxime. Ipsa una cum Sophrona in pistrino molit.

Euph.

Puerpera?

Emp.

Res mirabilis. Peperit ipsa: At Aristipus puerperium sustinet.

Euph.

Res noua.

Emp.

Inaudita sane.

Euph.

Qui id potuit fieri?

Emp.

Nec dum intelligis? peperit Bachis, utque tegeret facinus dissimulauit, prodiit in forum pro more, uenter conspicitur subito mutatus, uicinae omnes mirantur, uarius sermo circumfertur, interea pro Bachide Aristipus decumbit.

Euph.

Haec forte secus habentur.

Emp.

Res est quam narro. Paulo post enim Sophrona purificationi prolem obtulit, finxit patrem simul et matrem. Innotuit fraus. Inquisitioni adhibita proinde Sophrona rem patefecit Bachis ne prodat senem Charino scelus adscribit Tandem Aristipo obtruditur, nemo quod uolebat.

Eup.

Iustene?

Emp.

Proletario infelici.

Eup.

Quid ad haec Alexander?

Emp.

Quid uis ut agat? taedet pudetque: ferat tamen quem hucusque tulit clementia.

Colloquium XIIII. De quaerela huius Mundi et huius rabie

Mastinus Facinus

Aedepol ne quam huic Aristipo inique aeque omnis probus est inuisus, propter iustitiam, dignos malo qui cupiat. Nam (ita me ament dii) quod me accusat nunc iste, sum extra noxiam. Ita animum induxit, ut siem iniquus, haud pol me quidem: nam nunquam secus habui illum, ac si ex eo essem natus: nec qui hoc mihi eueniat scio. Fui proxime cum Polluce, detulit me ibi, irritauit, et sic ad iracundiam prouocauit: ut omnes affirmarent infestius Pollucem exarsurum. Quid? nemo est tam mitis, quin exacerbescat. Affinem hunc mihi negauit, rem tectam protulit: Sed quae tam aperta est ut palliari nequeat, suarum quae sunt partium duntaxat personat. Ita pol fratrem multis iam modis expecto, ut redeat domum.

Faci.

Nemini ego plura acerba esse credo ex studiis unquam oblata, quam Mastino fratri, heu infelicem hanccine uitam parsit perdere? haccine causa ego eram tantopere cupidus redeundi domum? Cui quanto fuerat praestabilius ubiuis gentium agere aetatem, quam huc redire, atque haec ita esse resciscere.

Mas.

Eccum Facinum, Salue frater.

Fac.

Et tu salue

Mas.

Quid noui?

Fac.

Mali satis.

Mas.

Quid ita?

Fac.

Omnes nos quibus est alicunde aliquis obiectus labos, omne quod est interea tempus, priusquam id rescitum est, lucro est.

Mast.

At sic citius qui te expedias his aerumnis, reperias.

Fac.

Aerumnae istae non meae: tuae potius sunt.

Mas.

Eho nunquid nam accusat me Aristipus.

Fac.

Etiam diffamat.

Mast.

Quid malum? quae istum dementia coepit? quid feci? commerui quid?

Fac.

Fuit apud me quidam ex suis.

Mas.

Forte Symbulus.

Fac.

Engonus est.

Mast.

Ipsum uolebam.

Fac.

Symbulus non fuit. Ergo crine ruber, niger ore breuis pede, lumine laesus.

Fac.

Ipsus.

Mas.

Quaeso quid est quod uoluit?

Fac.

Conquestus est de tua phreniti.

Mast.

Frater, Phreneticus non sum, nec opus lacte mulieris habui unquam. Aristipus paraliticus seu potius puerper, hoc eget remedio.

Fac.

Scio tibi illaesam esse mentem: sed miror quod feratur Aristipus cum suis ad tantam insaniam furoremque, crediderim ei flauam bilem esse ualde adustam, et membranulas quas meningas uocant uehementer inflatas.

Mast.

Reuera neque pallida est, neque flaua simpliciter.

Fac.

Ideo deterrima.

Mas.

Tu quid respondisti?

Fac.

Dimisi uacuum, inflatum, superbum, elatum, turgidum, tumidumque.

Mast.

Factum belle.

Fac.

Multa ex me arcana si quae audiuissem ex Aemilio sciscitabatur, opinor stolidus.

Mast.

Excors utique et stupidus.

Fac.

Circumferebat carmina quaedam impressa, tuisque parasematis anexa.

Mast.

Ille impius?

Fac.

Audisti.

Mast.

Furcifer est, res meas si impressit, me inscio.

Fac.

Imo aduersus te quaedam Cholus ille, nomine Aristipi scribere instituit.

Mast.

Vtinam.

Fac.

Arrogantiam in te reprehendit.

Mas.

Me id latet.

Fac.

Turrenum te non Turnum concedit.

Mas.

Ergo quid intersit inter primitiuum et deriuatiuum ignorat.

Fac.

Affinitatem Pollucis adimit.

Mas.

Pollucis iniuria, suoque damno et malo.

Fac.

Haec sunt mecum quae actitauit.

Mas.

Miror haud parum, istum insolescere. Vbi rediero, hae irae fient multo ampliores. Re cognita, ira expedita: neque in gratiam restitui patiar. Leuia non sunt haec, quae ego per grauia in animum induxi meum.

Fac.

Videne reconciliationis in te aliqua fiet mora neue grauiter aduersus te Iouem concilies.

Mas.

Ah quid crucias me? an quisquam usquam gentium est aeque turbatus? Ecce Dinum meditatum et grauem, reconciliationis actorem instituit: interea quid sceleris non perpetrauit?

Fac.

Quid audio

Mas.

Rem ipsam.

Fac.

Valeat iste Moraus cum suis imposturis.

Colloquium XV. De suspitione iniqua huius Mundi, et quod nihil non conuasare soleat.

Marullus Mastinus

Mastinum in crimen uocauit Aristipus, noui: ego uero, opinor propter conuersationem Mastini, in magnum malum ueni. Ad me introisse ipsum, illico Aristipo dicebant, quoties uidissent. Comminiscebantur tulisse aliquid mali capiti Aristipi, atque aetati eius, et morbum auctum. Quid mirum? mali sibi quia conscius, de se dicier putat omnia. Proinde inuisos omnes nos illi iam pridem sensi. Id uitare qui cupit, ei non usus facto est, ipsum unquam intro sequi, uel admittere.

Mas.

Marullum uocem intendere percipio praeter solitum: cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum, quicquid est, certum sciam?

Maru.

Ecce lupus in fabula, teipsum uolebam Mastine.

Mas.

Quonam modo Marulle mi, nunc te offendam affectum? Nam si periculum ullum in te est, perisse me una haud dubium est.

Mar.

Aristipo incommodaui nunquam: profui semper. Familiaritatem cum primum perspexit nostram: a maledicendo sibi temperare potis est quando? inuersum mihi cerebrum, truncum me et stipitem: imo plumbeum passim ubique spargit, nulla mea culpa. Paralisin suam tantopere celebrat: ut malit eo in morbo consenescere, quam mores meos ferre. Hoc praemium laborum meorum, has gratias, hoc acceptum refert. Importunitatem ego ipsius, quin immanitatem toties tuli: molestiam eius et impudentiam consului: fuit senex abominandus semper, quem tantopere obseruaui: frustra? En animal ex omnium scelerum importunitate, et omnium flagitiorum impunitate concretum.

Mast.

Marulle noua isthaec nulla: apud omnes, et omnibus idem Aristipus. Facinum fratrem meum Aemilio gratissimum, Theophilum eidem charissimum, doctissimos uiros, a quibus omne humanitatis et hospitalitatis officium acceperat, maximis calumniis affecit. Hunc ne iura quidem legere posse: illum Epicurum indoctum promulgauit: me uero iuuenem ignarum, Aemilii tamen sapientes. Propterea Aemilium talem iudicauit: quales aleret: nempe indoctum, Epicurum, iuuenem, imprudentem, etc. Cessabis ergo mirari tibi si quid euenerit: quippe qui neque illis parcit a quibus praeter humanitatem eximiam etiam munera amplissima habuit. Heus in Sarmatia optimi uiri Hegionis filium ignobilem reddere nitebatur, de se optime meritum. Audi et hoc: ex Sarmatia ad Mausolum profectus. Marios ambire, sorores ipsius narrauit, a quo bene onustus ubi rediret. Ecce alter Mariorum Maximini filiam in uxorem duxit. Vides quibus non illudat? Ex Aemilio Dardanarium facere conabatur: ignoras? Itaque praestat illum te calumniatorem habere. Obtrectationes cuius laudes sunt: contra laudes, uituperia exquisita.

Marul.

Ego tamen illi non desinam uel ex officio gratificari: quamuis cauebo ne in me iure quae spargit, quadrent.

Mast.

Nosti Phrygium.

Mar.

Optime.

Mas.

Huic uiro optimo imposuit iste helluo: nostin?

Marul.

Aliquot drachmas auri in usum Iouialem Phrygio tradendos, ipse retinuit: putas hoc?

Mast.

Boni uiri officium eum praestitisse quis asseret? furtum imo sacrilegium est.

Marul.

Res utique impia. Sed constant isthaec?

Mast.

Vtique.

Marul.

Obsecro.

Mast.

Ducentos aureos ab Alexandro accepit: at in usum publicum quadraginta saltem exposuit.

Marul.

Vbi reliqui?

Mas.

Reconditi ab eo ne Solem uideant.

Marul.

Sacrilegium istuc sane.

Mast.

Imo et Pollux in piam hanc operam contulit quinquaginta argenteos: quos Aristipus prioribus adiunxit. Phrygius quoque nobilis uiginti quinque dedit: et ipsos associauit suis: Phrygia ipsa ducentos porrexit. Sed Phrygii in manus peruenerunt, et recte distributi sunt. Tamen etiam inde habere decimas contendebat. Nam octuaginta sub mirabili praetextu petebat, sed frustra. Praesensit namque pius uir dolum, ideo negauit. Plura sunt in eum usum a piis contributa: conuersa autem in abusum. Si fraudem inspicias, qua Pollucem circumuenerat, miraberis. Equum, famulum sumptus insuper extorsit, ut Iouialia transmitterentur in Phrygiam. At Thebis Aristipus uendidit equum et retulit in suum fiscum ut etiam sumptus Phrigiae Socrates soluere coactus sit. Ita huic horum nihil est adeo curae, quam immensos corradat ut Thezauros.

Mar.

Fructus isti dedecent Phygam.

Colloquium XVI. De cura huius Mundi.

Euphorbus Aristipus

Nescio quid iam dudum hic audio tumultuari: male metuo ne Aristipo magis morbus aggrauescat: Quod te Aesculapi, et te salus, ne quid sit huius, oro. Nunc ad eum uisam. Salue Aristipe huius mundi unice, et amphora Bachi atque Veneris celebratissima.

Arist.

Gaudeo uenisse saluum, Saluane Venus?

Euph.

Meliuscula est.

Aris.

Vtinam ithuc ita Dii faxint. Porro Bachus quomodo?

Euph.

Exhaustus fere. Vasa continent parum: uineae praeter expectationem:

Aris.

Bono animo Euphorbe ne hac in parte quaeraris, curabo: tuum est res meas ut cures.

Euph.

Sedulo. At propter Latinam sollicitus, ne sies. Colaphos plurimuos Dauus accepit atque ego fustes euasi uix. Species illa spectat alio.

Aris.

Nulla ergo praesentium euasio periculorum, futurae securitatis optimorum quae faciat datur?

Euph.

Autoritas tua ibi corruit: uirtus ut nulla extet.

Aris.

Quid? Non sciunt ipsi: omnes mihi cedere fortunis, corporibus, imo animis ipsis?

Euph.

Rogabo.

Colloquium XVII. De Iudicio huius Mundi.

Euphorbus Empedocles.

Nequeo istarum rerum initium ullum inuenire idoneum, Vnde exordiar narrare, quae nec opinati accidunt, partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus: Qua me propter exanimatum citius eduxi foras. O fortuna ut nunquam perpetuo esse bona, pietatem raro complecteris: detestaris autem crebro quicquid ad uirtutem attinet. Asotum hunc, Laphystium et Helluonem istum: istum inquam Gerronem, fraudem, inertem, ganeonem, damnosum tanta clementia foues? omnes iste prae se damnat, male dicit omnibus, sentit bene de nemine: neque ut quisquam de se bene sentiat, ullam occasionem praebet. Platonem uirum tantum, et tam optime de nemine non meritum, prima uix hausisse literarum elementa asseruit Dyonisium fundamenta uix tenere syncerae doctrinae Athenarum scholam miseram et penitus destitutam: Galenum compilatorem: Aristotelem uix Philosophiae studiosum: humanitati studuisse neminem concedit. Porphyrium Idiotam: Simplicium tardum atque hebetem: Aphrodiseum delirum, Themistium ineptum; Hegionem et reliquos insulsos et seductores spargit. Aemilium simulatorem: Marium nulla affectum pietate. Maximinum superbum: Mausolum schismaticum concionatur. De suo Alexandro peius sentit, quid est quod aliis tribuat? Sed iam prior actio me ad hanc rem exercitatum reddidit: bibam ego atque edam imo deuorabo Aristipum quousque in malam deueniat crucem. Affirmat, affirmabo: negat, negabo: faciam omnia pro more, proque meo compendio. Quis est quem obuiam habeo? Empedocles quo pergis?

Emp.

Non hercle Euphorbe uerbis dici potest tantum quam re ipsa iste Aristipus insanit.

Euph.

Itane est?

Emp.

O fortunate nescis quid mali praeterieris, qui modo huc ingressus non es. Post discessum ego tuum, horas per tres, aut plus eo, cum eo fui, cum interea semper discedere percuperem: ita usque aduersa tempestate usus sum.

Euph.

Odiosum.

Emp.

Haud clam me est. Denique hercle auffugerim potius, quam redeam, si eo mihi redeundum sciam.

Euph.

Mutatus subito.

Emp.

Quid non mutarier me uoles?

Euph.

Lepidus mihi quia uidetur.

Emp.

Traducit hic mortuos nedum uiuos: quod uel ex Mausolano patet: septennes nondum natos coniungere nititur.

Euph.

Quid est quod dicis?

Emp.

Laonicus ex templo ingressus, deprehendit paruulam ab Aristipo cum paruulo coniunctam, reliqua intelligis.

Euph.

Ah scelus.

Emp.

Quouis probro turpius egit. Ad turpitudinem namque innocentes, et quibus aetas nondum intelligendi fuit, ultro prouocauit.

Eup.

Poena isthaec capitis est.

Emp.

Quid non furcifer apportarit Mastino mali? Quale non iuditium multis ingessit?

Eup.

Mastino.

Emp.

Ipsi.

Eup.

Quid noui obsecro?

Emp.

Incredibilis calliditas.

Eup.

Sodes ediscere.

Emp.

Fui hodie cum Mastino. Accepit literas a Segrone Daronco, uiro nostra aetate doctissimo. Hic inter alia haec commemorat. Sed quoniam, ait, amicorum est, non iucunda solum communicare: sed prorsus omnia, iuxta prouerbium: Non potui non aperire tibi, quanquam inuitus, quod nuper quidam ex literis nescio cuius, nec ad quem, transcriptum mihi ostendit. Ego ut te admonere possem excepi: quae sic habent: De Mastino, inquit, nullo per Deum odio proprio, sed communi iudicio liquido confirmare possum, nomen eius parum in Comitatu Aemilii, minus apud Polemarchum gratum esse: ac illum pro scurra, et qui daemones quosdam familiares haberet, indignissime habitum. Sic ille. Ego qui calumniam insignem hac esse, et iniuriam summam uirtutibus tuis fieri non dubito. Idcirco scripsi, ut cum alias calumniis istis occurras, si opus uidebitur, et mihi quoque (qui te amo ac ueneror, si quis alius) ad te defendendum argumenta suppedites: nisi potius placeat homines tum Sycophantas, tum qui nimis facile credunt, nullo plane responso dignari. Ipsa enim uita tua, et doctrina, ac pietate instructissimi libri, et grauissimorum uirorum testimonia, laudes et uirtutes tuas loquuntur. Haec {Daroneus} Segronus ad uerbum.

Euph.

Non diffido isthaec ex Aristipeo hausta fonte.

Emp.

Idem ego subolfacio.

Euph.

Sit utcunque: Daruncus certe prudenter scribit: Praetereundos hosce lingulacas, et contemnendos esse.

Emp.

Nemo fidem istis nugis adhibebit, qui uel a limine scripta Mastini salutauit: Nonne Polemarchus? et multi alii de Mastino perquem graue testimonium uitae perhibent? aliud, sane, quam isti sycophantae spargunt, sonant. Quare nebulonum nugas (eum ingratum esse) postputandas censeo.

Euph.

Aemilii animus minime dissimilis est. Vidi siquidem literas plenas amoris: in quibus Mastino omne bonum, omnesque pollicetur gratias. Itaque ab impiis istam contumeliam natam scias. Qui quod nesciunt: damnant. Quod indefessi est laboris: Daemonio adscribunt. Non defuerunt Christo qui idem obiiciebant. At peccatum illis irremissibile obiectum est. Mastinus quod ieiunia obseruet, sedulo studiis incumbat, non Daemones, Christum potius doctorem imitatur. Neque potest simul Christo et Belial seruire. Vita porro, mores, conuersatio, doctrina, et omnis eius actio Christum sapit. Valeant igitur Iscariotides sanginiuendi. Aemulis caruit uirtus nunquam, et raro magnis uirtutibus parcit iniqua fortuna.

Colloquium XVIII. De comparatione huius mundi et commutatione.

Empedocles, Mastinus.

Conueniam eum? non possum: me frustra illic expectat. Cadauerosa facies: Dii illum perduint. Tullium amicissimum, et qui multa, gratiam in ipsius faciebat, et omnia sua composuit, odit. Sed retrectationem translatam ab optimo uiro, Scariae filio adscripsit. Laborem qui tulit, uacuum dimisit, filium Gerronem alienis plumis ornauit. Expectabon' ego aliud? mos hic si inoleuit, ingratus ut in omnes siet. Cur Troiam repetere non audet. Causam reor quam obtinuit; causam esse. Ambitio miserum, fastus et pompa perdunt. En quam suae gnatae partum celat: scilicet ut pietatem colat. Nam amori ipsum potius, quam Ioui obsequi oportet. At eccum Mastinum uideo: horsum pergit: quid dicat hicce, incertus sum.

Mast.

Dixin dudum nullo istum zelo pietatis affici? cumulandis opibus inhiat: religio. proximum quando non decipere meditatur? studet maxime omnibus incommodare, contemnere: imo opprimere omnes. Versutus est in consiliis, et uaferrimus Stoicorum somniorum interpres: foedus, crudelis, dirus: tetra bellua, tetra uox, teter odor, teter aspectus, teterrima mens. Ego sane ipso neque tetriorem belluam uidisse me unquam, neque peiorem, censeo. Quem ego audiui hic loqui?

Emp.

Certum obfirmare est uiam me; quam decreui persequi.

Mast.

Ipsus est quo cum plura conferam.

Emp.

Salue mi Mastine.

Mas.

Empedocles mi salue.

Emp.

Bene factum te aduenisse Mastine, atque adeo, quod maximum est, saluum atque ualidum.

Mas.

Creditur.

Emp.

Aduenis modo?

Mast.

Admodum.

Emp.

Cedo, quid reliquit Aristipus lepidulum caput?

Mast.

Sane hercle homo uoluptati obsequens, dum uiuit, est: et qui sic sunt, haud multum proximum adiuuant. Sibi uero hanc laudem relinquet: uixit dum uixit pessime.

Emp.

Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia?

Mast.

Quicquid est id quod relinquit, oberit.

Emp.

Imo proderit: Nam exponet uitium omnibus fugiendum: neque uenenum ita, nisi per ignorantiam hauritur.

Mast.

Proderit?

Emp.

Vtique, Peruersam mentem conspexerit quisquis, uitabit: dolum improbabit, imposturas damnabit: scelus omne, omnemque reiiciet nequitiam:

Mast.

Istane sunt quae relinquet?

Emp.

Margaritas sane praetiosas istas praeter, nullas habet.

Mast.

Quam perdere existimationem?

Emp.

Suam quidem: quin et si posset alterius.

Mast.

Age.

Emp.

Aristipo unica uirtus est: nempe circumuenire ita semel, ut raro opus sit secundo. Fuit in Latio, emergere ibi quisset cum minime, Gothiam in ipsam uenit: praetextu sub Phyge Eparchis innotuit.

Mast.

Inspector, ut audio, fuerat Galatinus: quin et Liburnicus.

Emp.

Fuit equidem labore perpetuo.

Mast.

Nonne igitur emerserat?

Emp.

Titulo non uitulo.

Mast.

Putas nomen sine re?

Emp.

Istud.

Mast.

Hic, nomen uix habet.

Emp.

Rem autem.

Mast.

Rem?

Emp.

Dicam quod sentio. Nummos centum ibi uix: hic etiam sexingentos possidet: nec errauero, mille si dixero.

Mast.

Huic commutationem bellam. Phygadiam quis est talem qui sibi non optaret? delicatum uidelicet testimonium. At obsecro quamobrem tot talenta accipit?

Emp.

Prodat ut uicissim Gothos: sicut Latinos. Edidit hactenus illustria, ut nosti, aliquot exempla.

Mast.

Ixion ille scio arcana quaedam illi quod commiserit.

Emp.

Omnia reuelauit.

Mas.

Qua temeritate?

Emp.

Aduersarii ratus consilia reticenda haud quaquam?

Mast.

Idem ubique sub eodem faciet praetextu. Sed audiui, ut fatear quod res est, historiam Laconicam causam defectionis fuisse.

Emp.

Ne dicas ignorantiam et emergendi {desperatiorem}.

Mast.

Neglexit tamen et reliquit omnia quae habuit.

Emp.

Callide. Nam pro aureo teruncium exposuit. Quid est quod amisit: nihil si habuit? Sciuit nihil? Putas Ixion passus fuisset eum discedere, uti opera eius ubi quiuisset? Raphae exemplo Dianae opes uenebatur: opinione proinde {folsus} nescio quo infortunio huc a quo denique malo genio delatus sit.

Mas.

Audio certe eum spoliatam Galatiam et Liburniam atque exhausta reliquisse.

Emp.

Miraris? Quomodo alia fastum illum ferre potuisset?

Mast.

Sacrilegium narratur ergo.

Emp.

Sannio(?) namque est. Imaginem hic suam circumferre iubet, Haec inquiens est imago Aristipi, olim Ixionis praesulis, nunc uero praeconis et inspectoris Gothiae.

Mast.

Heus ambitionem.

Emp.

Histrionum more profecto sua distraxit.

Mas.

Clamoribus?

Emp.

Imo et ludis, ostentatione, picturis quoque ipsis populo innotuit.

Mast.

Dementauit ita homines?

Emp.

Sane omnes.

Colloquium XIX. De concordia huius et illius Mundi.

Euphorbus, Marullus.

Omnem rem scio ut sit gesta, adueniens audiui omnia. At istum Aristipum Dii perdant, qui tam libenter seminat rixas, insanit ut uideo. Reprehendit omnia, intactum relinquit nihil. Quid est, ipse quod in Vindelicia Hyperetem aluerit, pro se qui ageret singula: interea statua uelut Mercurii existens, de alapis disserebat? Si quando de sacris Dianae, matris Diuorumque, aut sacris Iouis Stygii dicendum erat, mutus in illum pondus transferebat. Consumptis tandem spoliis, Alexandro, mirabili insinuatione, adhaesit. Rideo haud parum si expendo, rem ipsam cum sperneret, tantaque industria a re prorsus aliena, curaret: Ecce Philostorgia in promptu est. Auenticorum religionem amplectitur propter metum: Mariam propter fauorem: Dardanariam, propter aurum. Restabat nihil, quam ut diceret: Nos poma natamus.

Mar.

Scio me cauisse, ne ulla merito contumelia fieri ab istis posset, idque si nunc memorare hic uelim, quam fideli animo et benigno in illum, et clementi fui, uere possim: ni ex hoc magis uelim resciscere. Namque eo pacto maxime apud eum meo erit ingenio fides. Cum ille qui nunc in me iniquus est, aequa de me dixerit. Neque culpa hoc euenisse dissidium mea, id testor Deos. Sed cur sese indignum deputat mihi? cui concedo, cuius mores tollero mea modestia: neque alio pacto componi potest inter eos gratia: segreganda aut ab Aristipo iniquitas, aut ab Mastino praecipitantia est. Verum adest Euphorbus. Vales Euphorbe?

Euph.

Ego equidem ualeo: tu quomodo?

Mar.

Bene.

Euphor.

Gratulor.

Mar.

Euphorbe, ad aures haud intro sermo mihi accessit tuus. Porro uelim te omnes postputasse res, prae Aristipo. Vide ne impulsus ira praue insistas Euphorbe.

Euph.

Quibus iris impulsus, nunc in illum iniquus sim? qui nunquam quicquam erga me commeritus est, Marulle, quod nollem: et saepe, quod uellem, meritum scio: amoque et laudo et uehementer desidero. Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum: illique exopto, ut reliquam uitam exigat cum eo, me qui sit fortunatior: quandoquidem illum a me distrahit necessitas.

Mar.

Rursus noui aliquid?

Euph.

Professione ego Iurisperitus: officio Aristipo ut adsim, Lenonem ex me facit. Vina ego amo, fateor: egi pro facultate mea: pugnis quin pulsatus siem ea propter, caui, credere si placet, uix. Dauus nouit: utpote pexus pro dignitate et dolatus.

Mar.

Quid audio? Molior concordiam: laterem sane lauo.

Colloquium XX. De fraude et crasso dolo huius mundi, tum fine.

Empedocles, Mastinus.

Ita me dii ament, itaque obtingant ex eo quae exopto mihi, ut nunquam sciens commerui, merito ut caperet ille odium mei ipsaque antequam officio esse rebar, ei rei firmauit fidem. Narrauit mihi iam iam, quo pacto se habuerit, apud Aemilium: nunc certum est contra gratiam quam referat. Acceptis poculis, et refertis marsupiis Dardanarium cum efficere nitebatur prorsus: quod successisset cum minus: inconstantiae eum apud plerosque insimulauit, Arbitratur nihilominus hoc suae esse commodum famae. Mouet illum etiam Alexandri clementia nihil. Tractauit multis iam ipsum annis clementer, et ab eo nunc abitum parat. Opinor omnino innotuisse, istius hominis, omnibus, imposturas. E re propterea putat, quam primum ut discedat.

Mast.

Videbo Empedocles quid secum meditetur.

Emp.

Ingredere Mastine, audies quae pensitabam.

Mas.

Age.

Emp.

Aristipus retulit quaedam: ea referanturne, digna haud puto. Gloriatur Aemilium: eius item quomodo circumuenerit Symbulum. Nescit miser, quam sua praesentia omnem amiserit authoritatem. Quis est inutilem qui, pompa in tanta, nutriat? Importunitatem et petulantiam patiatur quis? Alexander reuera mitis ac benignus est, tale possit qui ferre monstrum. Heus nostin Aristipi Iopen.

Mas.

Non credo senem hunc et decrepitum id commitere.

Emp.

Valdessum Mastine si audires, inficias haud ires. Paedotriuicam hic scripsit. Quam Aristipus apud Hegeonem acceptam Galapneumaticae nomine insigniuit, Translata deinde in clientelam se Alexandri insinuauit. Eadem mutata dedicatione Mausolio cuidam Principi innotuit.

Mast.

Ad aures haud inuito sermo mihi accessit tuus, cum ipsum Aporritas quoque praxes sibi arrogare, Daedali stilum prorsus redolentes, intelligam. Praetereo Phrygii metaphoram, pro sua passim ubique distrahentem, et similia.

Emp.

Quid Dydascalus nominari, sit cum minime, cupit.

Mast.

Leges tamen profiteri eum arbitror:

Emp.

Ne grammatices quidem. Omnia: et Epistolas ipsas prior ille composuit: ut proprii habeat nihil: nihilque extet.

Mast.

Non potest non aliquid praestare praesuiarum(?) quando plurima obeat munia.

Emp.

Munera sane Scurrae quid non suis gesticulationibus efficiunt? uerbo dicam ut uno, rota quinta nullibi non Aristipus est.

Mast.

Prostata est: praue uide ne insistas.

Emp.

Scilicet: qui omnes res prae sceleribus postputauit. Sardanapali, Heliogabali, Xerxis denique mores, atque Bachi orgia retinet: Centaurorum conuiuia, cicatricibus, furore, cruoreque plena, et uoracitatem Eresichtonis colit: ut mirum haud sit, hydropisi, podagra, morphea, aut colica laboret. Asiaticus ei luxus pro libris est. Epulae apud istum, coquus, culina, ollae, patina, tunstilli, mortarii, ueru et similia splendent: nec mirum nomen si eius in helluonis ac gulonis transierit cognomentum. Maria quod terramque percurrat, uini saltem praeciosioris gratia, ignoras? Vitam sed quod profiteatur suam. Vinum, haud dubie intelligis: nec quenquam hominem in mundo esse, uinum cui ita sapiat, quoties affirmauit? Res nulla in quam non se ultro ingerat, iam saltem percipias.

Mas.

Illud humanum esse: hoc licet humanitati contradicat, uideo.

Emp.

Risum teneo uix Biantis mortem cum expendo ab isto uulgatam. Proinde Prostatam Thebanum sequi continuo iactauit.

Mas.

Viuit ipse: noui.

Emp.

Tanto stolidior miser Simulatam et palliatam dum profitetur sapientiam: Sic Ciceronis filium ad se inuitum traxit: at non multo post insignem prodidit turpitudinem.

Mast.

Persequi uoles ubi singulatim omnia, deficiat te ut prius lingua, uereor. Missa ea propter haec faciamus. Valeat mundus immundus, in Aristipo, omnibus qui, nulla difficultate, patet. Honestatem quisquis curat suam: caueat oppido, incidat ne in Aristipi mores. Adumbratum, quin ad uiuum etiam depictum habet hic mundum.

Emp.

Iam demum, uera quae sint, attulimus quae, sentis.

Mas.

Opera adamussim Aristipea excussa sunt.

Emp.

Nam fornicatio, immundicia, impudicitia, luxuria, Idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, inuidiae, homicidia, ebrietates, commessationes, et his similia, exposita, unico in Aristipo sunt.

Mast.

Memini de ueneficio nihil: homicidio minus.

Emp.

Malis artibus refertum: a ueneficio alienum dices? Committere qui amicos nunquam non studet: homicidam negabis? Charitas apud hunc nulla: gaudium, pax, patientia, nulla: nulla longanimitas, aut bonitas: benignitas, mansuetudo, fidesque prorsus nulla: denique modestia, continentia, castitas nulla.

Colloquium XXI. De gloria huius mundi.

Brunorus Mastinus
Brun.

Ubi Mastinum reperiam? aut qua quaerere insistam uia? domum ire pergam: ibi plurimum est, perpetuo studiis incumbens.

Mast.

Quid noui Brunore.

Brun.

Sat mali.

Mas.

Vt ut sit, edissere.

Brun.

Sepulta si retinueris.

Mast.

Obsecro me ne perplexum detineas.

Brun.

Aristipus insanit.

Mas.

Furit forte.

Bru.

Ita demens exagitatur: ut conquiescere non queat.

Mas.

Quid isthuc, ocius narra sodes.

Bru.

Fui hodie cum Theno: dysphimiam apud eum aduersus te uidi.

Mas.

Itan?

Bru.

Sic est.

Mas.

Nihil metuo: Salua mihi cum sit conscientia

Bru.

Grauis est, et ad permouendum haud inepta: licet barbara.

Mast.

Ipsen' autor?

Bru.

Minime: sed Aristipus.

Mast.

Natura eius haec fuit semper: rideo eum potius, quam curo.

Bru.

Et isthaec alius instinctu facta, intellexi.

Mast.

Pol cuius.

Bru.

Sanguiniuendi et Blateronis illius.

Mast.

Quis ipsus?

Bru.

Cholohiereus est

Mast.

Socius est Aristipi.

Brun.

Iste?

Mast.

Nel(?) pol iste metuit Deos: nec hunc respicere deos opinor.

Brun.

Quid ita?

Mast.

Proh fidem deum, facinus quam foedum scelestus commiserit.

Brun.

Sodes ediscere.

Mast.

Quid ni auderem? Ita natus est ut de nemine bene loquatur. Committere amicos a primis annis didicit. Opitulatur ei et id quod natura sit notatus. Vt praeteream quam obscuro, quin et abominabili loco natus siet. Mentiri praecipua apud eum ars, circumuenire non postrema.

Brun.

Multi ex Philosophis ad multa uiciorum genera propensi erant: Philosophiae tamen studio mutarunt naturam: Forte hic quoque ea in parte elaborauit. Nondum facinus proin, cuius meministi, sequitur.

Mas.

Intercepisti sermonem: sed dedisti quoque occasionem singula penitius inspiciendi.

Brun.

Perge.

Mas.

Quae ei natura insunt, eo praemisi, ut inexcusabilis sit. Vt propria malitia: non aliunde mutuata, haec ab eo fieri intelligas. Quoties Thebis carceribus mancipatus fuit? Quoties Ephesiis?

Bru.

Heus Mastine, uide ne ira impulsus, praue insistas. Ob Dianae templi defensionem, id ei, ut audio, contigit.

Mas.

Vnde audisti?

Bru.

Ipsemet narrauit.

Mas.

Fefellit te, Iscariotides est. Quadruplator est. Lingulaca est, Ephesis exosus omnibus maledicam ob linguam. Matrem propriam domo pepulit: hospitium negauit: Ansam ei submergendi praebuit.

Brun.

Submersit se ipsam igitur?

Mas.

Submerist: expirauit. Deinde ut tegeret graue peccatum, extra moenia perrexit, quasi matrem quaesiturus, totos septem, et plus eo dies cum prostibulis transegit. Reuorsus dolorem finxit et moerorem: et uicinis imposuit multis: at non omnibus.

Bru.

Pepercit senatus?

Mas.

Hieropiis omnia licent.

Brun.

Hui egregius uero magistratus, ubi impune omnia fieri licent.

Mast.

Haec minima sunt. Ansas necis praebuit. Sed factum audi.

Bru.

Ausculto. Sed ne excidat, unum est, antea dicas. Matrem Ephesiis etiamnum uiuere aiunt.

Mas.

Recte monuisti: uiuit sane illa: sed mater non est. Ideo memini obscuri loci et abominabilis.

Bru.

Qui sic?

Mas.

Colohiereus in adulterio ex ancilla natus est.

Bru.

Qui scis?

Mas.

Quam putabas matrem: ipsa fassa est coram Prostata, pectorali et similibus. Quin et hinc ingenium impostoris deprehendes. Pater proximus extremo diei, uxorem rogat, legare spurio aliquid ut liceat. Concedit ipsa. Vbi creuisset ipse, legatum accepit. Chirographo acceptum firmauit. Matrona pia, nullam cum suscepisset unquam ex marito prolem, Spurium haeredem instituere cogitabat. Malis autem eius moribus et uita, remorata: Ioui haereditatem dicauit. Fremens proin Cholohiereus apud Prostatam: institutum remoratus est. Ibi tum optima matrona, quis sit Cholohiereus: et quibus parentibus natus, patefecit. Qui mox legatum se necdum patris habere quaerebatur. Egregia porro mulier ad Chirographum id referebat. Hic Cholohiereus propriam matrem negabat. Victus tandem: nimio pudore ad Alexandrum fugit. Ac ratus ignotum hoc scelus: rediit ad ingenium. Omnibus imponit, omnes concitat, omnibus molestus est.

Bru.

Habet tamen ab Aemilio commendaticias, tum ab aliis: et quod legitimae sit originis

Mast.

Aemilius dare renuit, et uix, Facini, magnae apud eum autoritatis, opera eas consecutus est. Ignorauit haec Aemilius. Ignorarunt et alii, quos turpiter, sub Dianae Hieropio titulo, decepit. Propterea a quodam simplici uiro, nomine Vleposeanto, legitimi ortus emendicauit testimonium. At nihil prodest. Eius namque rei, Ephesus sola fidem facere potest. Huius ut proferat autoritatem, crede non habet.

Brun.

Heus perfidiam hominum. Quis unquam istum talem putasset? Sed redeas unde digressus es.

Mas.

Factum putas.

Bru.

Factum.

Mas.

Nec dum facti plus satis accepisti?

Brun.

Vtique. At aliud erat, quod commemorandum censebas.

Mas.

Nunc recolo. {Aliquod} iam annis illicitam turpitudinem exercuit.

Bru.

Ergo igni mandandus.

Mas.

Dudum isthuc praemii meruit. Sed nunc quoque haud dissimilis casus circumfertur: adminus aut adulterium et fornicatio uaria, ubique passim percrebescunt. Ideo ab Eubulis Alexandri accersitus est.

Bru.

Cur uxorem non ducit?

Mas.

Quaeris? Quas ipse uelit, nolunt: quae uellent, non uult.

Bru.

Quid ita?

Mas.

Spurius hic est, Cholohiereus quem omnis habet. Apud hos parturiunt montes, et nascitur {rediculus} mus.

Bru.

Quod narrasti sane ridiculum minime est: poena potius dignum.

MAS.

Futura et isthaec est, non doubito.

Bru.

Cum isthoc Aristipus commertii tantum habet? Aliumne hunc ab illo dicam? Cum bonis bonus, cum malis non nisi malus. Iam desino mirari, atrox istuc facinus. Vadant uterque in {malem} crucem.

Colloquium XXII. De autoritate huius mundi.

Mastinus Dalus

Itan tandem nebulo iste, maledicta in me tot congerere pergit? Hunc ne hominis iniqui et praui animum feram? En tacui, Alexandro obsequutus, omnia post putaui. Honorem mihi omnem adimere conatur. Omnia confingit, quibus ipse nisi fidem facit. Quis famam ut amittam suadebit? Defendam ut: quis improbabit? Alexander ne alit hunc seditionis autorem? qui nemini non sit detrahere ausus. Nec dum uidet Alexander pistrino quam proximus siet? Perfidus Aristipus semel, talis praesumitur semper. Eparchos facit iste pro arbitrio Transfert regna pro libidine. conciliat matrimonia pro placito, Decipit Commarchos pro libito. Audet omnia. Omnia perpetrat. Iam in Netensium se insinuat clientelam. Alexander quid? An duobus inseruiet Aristipus? Quae isthaec insinuatio? O fortunatum senem, cui prae foribus obtigit eius insinuationis ansa, Quid deputato, portendit isthaec insinuatio? Alexandro labores et dolores. Obtulit aliquando terram Mausoli Aemilio: Sed irrisus et confusus discessit. Quorsum haec? Ex Norico antea conuentu, propter praxim inter Comatos, fuga sibi quaesiuit salutem. Dudum operam suam aliis dedicauit. Ingratum animal et uecors quam siet ignorabo? Nec dum distillationem uasorum aduertam? Symbolum nec dum Poldense expendam? Praeteribon structuram illam, cum structor Alexandri structoria deponeret? Negligam ueneni praetextum: tantam Parrhisiam? Sed explorationem illam Tlingensium militum obliuiscar? Capiet Alexandrum: comittet eum. Dedit ad Eparchos commendatitias. Fructum nisi sensit, persentiet. Occurrat huic malo tempus est. Res Alexandri agitur. Corio de suo luditur. Imminet ei a fideli infidelitas. Tradetur, capietur, periclitabitur. Symbola isthaec expendenda sunt.

DAL.

Hoccine credibile est, aut memorabile, tanta uecordia innata cuiquam ut siet, ut malis gaudeat, atque incommodis alterius sua comparet ut commoda? Ah id ne uerum est? imo id genus hominum est pessimum, in denegando modo queis pudor est paululum: post ubi tempus promissa iam perfici, tum necessario sese aperiunt, et timent. Et tamen res cogit negare. Ibi tum impudentissima eorum oratio est. Vbi fides est, si roges nihil pudet, hic ubi opus est, non uerentur. Nemo est qui de Mastino non nisi recte sentit. Vnicus cum suis Aristipus, nescio quid non monstri aduersus eum alit. Ecce quae et quanta de eo spargebat. Ad probandum seipsum ultro ingerebat: Deiicere ipsum totis uiribus contendebat. Tandem iniurium omne negat. Mox aliud meditatur. Sed quid agam? adeamne ad eum, et ei hanc iniuriam exponam?

MAS.

Ecce Dalum admodum properantem. At, aedes in meas ingreditur. Salue Dale.

DAL.

Tu uicissim salue Mastine.

MAS.

Quid noui? Celeritas ista, uix ut respirare queas, quid portendit?

DAL.

Optime Mastine non conquiescit inquietissimus Aristipus donec te in ingens aliquod praecipitet malum.

MAS.

Quid ita?

DAL.

Postquam nihil obtinuit obtrectator, iam tandem ad parasemata uenit.

MAS.

Nebulo non minus hic ac ibi. Nostin' Dromo quam eius, ad necem fere, pulsatus sit?

DAL.

Quid noui?

MAS.

Qualis Dominus talis seruus. At seruus raptor. Reliquum intelligis.

DAL.

Quid fecit: quid commeruit.

MAST.

Fecit rapinam: Fustes, ne dicam funem commeruit.

DAL.

Quid istuc negotii?

MAS.

Praetor nouit.

DAL.

Sodes dic.

MAS.

Praetor haud raro gallinarum defectum miratus est. Ecce deprehensus Aristipi Dromo in ipsa rapina. Merito exceptus fuit pro dignitate, dolatus pro statu, pexus pro forma, ut uix retinuerit animam. Sed uidisti eum paucos ante dies aegre decumbentem et paulo melius notatum. Inde maculam prodiisse scias.

DAL.

Ex tot pugnis et plagis?

MAS.

Sane non alicunde.

DAL.

Recte actum. Rem custodiat in posterum suam, alienam sinat. Furum namque haec propria et praedonum sunt.

MAS.

Nonne dixi quod nebulo sit.

DAL.

Et Caponem uicino surripuerat: Vbi autem crassescuissent, cum foenore rediit. Nam secum et alterum abduxit. Vtroque recepto uicinus subolfecit mores Aristipeos caponarios et rapaces esse, quod in propinqua parte furti est. Non deprehendit campanulam appensam, fraudem protinus iudicauit. Protinus utroque sublato, sociis conuiuio exhibitis, hilarem producit diem, Ita factum, ut dum capone alieno tantopere delectaretur, et proprium amiserit, sed ad rem.

DAL.

Apud Polemarchum instabit, et omnem, ut similia parasemata acquirat, mouebit lapidem.

MAS.

Dissimilia nequaquam habebit. Noui his longe maiora. Verum nil me mouebunt ista. An ignoras quanto studio committere Alexandri Didascalos nitebatur? At magna uis est ueritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem, solertiam, contraque fictas omnium insidias, facile se per se ipsam defendit. Ab hac status huius mundi alienus prorsus est. Quisquis communem hominum atque Deorum domum Mundum esse cupit: ab isthoc mundo Aristipeo sibi abstineat. Est siquidem fluctus ex imo maris spirans. Valeat igitur mundus.

DAL.

Aristipus ualeat.

Epilogus

Accepimus paucis multa. Statum huius mundi expendimus. Regem Aristipum, eiusque consortem calumniam, bestiam inferni mordacissimam, Diabolo satam, Inuidentia matre progenitam, deprehendimus. Zoilos, Momos, Coryceos, Iscariotides, Aemulos, Inuidos, Delatores, Vitiligatores, Gerrones, Obtrectatores, Adulatores, Susurrones, Impostores, Bilingues, Aurium inspiratores, Blaterones, Nugatores, Proditores, Nuguiendos, Sanguiniuendos, Fabulatores, Quadruplatores, Lingulacas, Sycophantas et Lernas omnium malorum, satellites Aristipi conspeximus. Finis eius luxus est pernitiosa uoluptas. Nec mirum tot stipatoribus septus, si uniuersum nedum subiiciat quin et euertat hunc mundum. Princeps qui caeteris cauere didicerunt, ab Aristipi incursionibus caueant Vbi se semel ingesserit iste: certam adfert desolationem. Scindit omnia et conturbat: ut nulla sit spes futurae securitatis: Cunctos populos premit, nec sine rabie quicquam fortiter facere potest. Monarchias hic solus transtulit et demolitus est. Inclinationem hic Romani Imperii peperit. Hic inuexit omnem errorem et tremorem Liuorem hic introduxit: Infestum iustis pestiferumque bonis. Genuit deas furoris, ex nocte simul et Acheronte. Ergo ut ille canit:

Hoc moniti exemplo, terrestria numina, Reges:
Pellite de uestris talia monstra focis.

Appendix A Aristipinae descriptio N. autore

En ego inaurata incedo regina corona:
Et populos cunctos, Imperiosa premo,
Aligera in terris circumuolo, et omnibus adsum,
Offitiisque domus, officiisque fori.
Saucia sum proprio consumens Corda dolore:
Alterius dum res, conspicio ire bene.
Vestitu croceo, coecus sub pectore morbus
Proditur Inuidiae, dira uenena, meae.
In Tergo laeuam teneo, nec dicere coram
Audeo: quae spargo gutture falsiloquo.
Sanguineo gesto Cultrum rabiosa uirago:
Exprimo quod linguae, uulnera saeua, meae.
Nulla mihi Frons est, nullus Pudor omnibus aeque
Obloquor: Insonti non minus, atque Reo.
Capta oculis cum sim, careo ratione, modoque
Virtuti suum, denego saepe Decus.
Cunius dependet textus Serpentibus atris:
Et mea sunt uariis, uerba referta, dolis.
Dextraque auratam Pateram mea dulciter offert:
Sic ego sinceri, praefero signa animi.
Sed fundo in paterae mistum latet acre Venenum:
Quo mens Auditor, contaminatus abit.
Ignitumque traho mea post uestigia Rhombum
Qui notat ultrices, damna futura, manus.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica