Ad sanctas nunquam fortasse litavimus aras
Successu meliore Deo; qui nulla precantis
Pro bonitate sua populi peccata moratus
Adfuit illius votis, pessundare nempe
Aggressus gentem, nobis suprema minatam.
[Page f83v]
Hinc nuper Geticas internecione phalangas
Non procul a Graecae muris audivimus Albae
Teutonicae virtute manus, duce Principe caesas
Eugenio, toties cui dulcis adorea cessit,
Et cui fraena suo data sunt a Caesare rerum.
Ille quidem tali pugnavit in acre Scytharum
Dexteritate genus, disciplinaeque tenore,
Vt non possit homo, sed numen ab axe videri
Delapsum tantis qui dudum viribus auctos
Tam bene, tamque brevi victor confecerit hostes.
Sic impendentes nostris cervicibus enses
Cum vita posuere Scythae, qui tota cadentes
Viderunt sua castra capi, vertique superbas
In praedam properanter opes: et quidquid arenae
Nobilibus vehit Hermus aquis et dives Hydaspes,
Diripitur: milesque frequens sibi vendicat aurum,
Trux quod Hyperboreis Arimaspus gryphibus aufert.
Ingens rumor adhuc inibi tunc esse reperta
Ter quinquaginta, septemque bis aenea torvi
Mavortis tormenta refert, congestaque magnae
In belli sumptus instantis pondera gazae.
Caetera quid referam? Poterant tentoria dici,
Et capti fortasse boves, multique cameli,
Bubalus atque frequens, et oves ibi praeda fuisse
Cum cunctis carris, equitumque cibaria turmis
Suffectura diu, peditumque subinde catervis.
Ista mihi reticenda puto, ne bellica multa
[Page f84]
Instrumenta novem, priscis ignota Latinis;
Cum Romanorum victricia Solis utranque
Terrerent vexilla domum, nullaeque vacarent
Terrarum partes ab eorum fortibus armis.
Mox ubi barbarica cuneos a caede calentes
Collegit: fertur solers instare favori
Fortunae Dux, immo Dei: motisque repente
Castris, hostiles celerasse retundere vires,
Consurgit celsis ubi Temesuaria muris:
Obsidione volens hanc cingere protinus urbem,
Asserturus eam Domino pugnando priori.
Huic tantum virtutis inest; vis tanta decentis
Corporis, ac animi, tantumque vigoris in armis,
Consiliumque sagax, et tanta peritia belli,
Vt spem frustrari non possit Caesaris umquam,
Non equitis, peditisque sui, non publica nota.
Odrysius perhibetur adhuc voluisse tyrannus
Effectum turbare rei, quater illicò missis
Suppetias decies millenis fortibus urbi
Militibus; satis ipse putans hos esse, superque,
Qui Germanorum subitis conatibus obstant.
Providus at Princpes, nihil obsidione soluta,
Dicitur agminibus venientibus obvius isse
Cum bellatorum delecta parte suorum:
Et stratis mox caede Getis, ter quinque, decemque
Fusilium vexisse redux in castra tuborum,
Fulminis in morem solitorum sternere muros,
Armatosque globos glandis penetrantibus ictu.
Edocet ipse manus ad proelia summus Olympi
[Page f84v]
Illius, et digitos ad bella ferocia rector:
Vtpote qui gestit festinus adesse precanti,
Et tantum virtute sua praecingere robur.
Tempore semper adesse Deus implorantibus eius
Ambiguis in rebus opem, totoque propinquat
Numine, cum dubii subeunda sit alea belli.
Hac ope, Dalmatiae cum nuper turbo Gradivi
Finibus intonuit, generosi dextera Balbi,
Praesidii spes una sui, roburque, vigorque,
Nil Scythicis tardata minis, defendit ab omni
Impete barbarico turriti moenia Signi.
Sub quibus in celsos numerosa cadavera saepe
Creverunt tumulos, praerupta cacumina muri
Aequantes: talemque ducem tunc Balbus agebat,
Vt regredi pavidos properanter adegerit hostes.
Saepius admotae multo nihil ordine scalae
Parietibus inuere Scythas, nihil ardor eundi
Par crebros ad summa gradus fastigia muri:
Nam fato cecidere pari, cum desuper ignis
Plurimus ingrueret, vastique subinde molares,
Et conscendentes quidquid prosternere posset.
Hoc si forte Getae non essent objice fracti,
Posse videbantur tota regione potiri;
Iniecto populis a belli mole timore,
Illorum robur quam propulsare nequiret,
Nempe suis oneri tanto conatibus impar.
Si tandem saevi longa didicere ruina
Bistones, a nobis immensum stare Tonantem,
Intentum momenta suae defendere causae.
[Page f85]
Pars in Pannoniis, ut diximus, altera Thracum
Teutonicis, fautore Deo, iam concidit armis:
Altera dedecori queriturm cladique superstes
Ionii per stagna maris sibi prorsus iniquas
Processisse nihil fraudes ad fortia clarae
Moenia Corcyrae Getico subigenda tyranno.
Nempe quod infecti nonnulli labe nocenti
Proditionis erant, certo Deus indice nosci
Mox voluit, velut esse monens sibi moenia curae
Spiridiona suum pietas ubi perpete cultu,
Eximioque tenax semper veneratur honore.
Hoc pacto divo nil turpis profuit hosti
Commentum subtile doli: quia putre recisum
In reliquo pestem sedavit corpora membrum,
Nec potuit foedus per viscera serpere morbus.
Post aliquot conspecta dies fuit hostica classis
Praecipitem de nocte fugam celerasse per aequor
Vix importatis in pinea tecta catervis,
Expositis tunc in terram cum subdola venit,
Fraudibus, atque manu debellatura vetustam
Corcyrae celebris spatiosis moenibus urbem.
Hanc nisi summe Deus caeco terrore fugasses,
Vix poterat toto nostrae molimine classis,
Et Ducis ad pugnam Veneti virtute cieri,
Sit licet illa frequens, licet ille sit inclytus ausis.
Namque fuit defensa locis, confisaque vastis
Corporibus; cuius vix pondere sustinet aequor:
Quam vix Aeolio, vehemens nisi missus ab antro
Per pontum bene ventus agit, cuiusque ceruchos,
Expensosque sinus vix sat capit arduus aer.
[Page f85v]
Vt se res habuit paucis, prout ipsa referri
Audivi, memorabo libens. Exercitus ingens
Postquam Corcyrae furtim descendit in ampla,
Proditione magis, quam fretus viribus, arva.
Innumeris biferos protriverat undique turmis
Alcinoi gens acris agros; passimque vagata,
Trux sua constituit tandem prope moenia castra.
Sed stetit accessus multorum sanguine stirpi,
Vulneribusque, ferae: crebroque furentibus armis,
Mortibus innumeris illud decreverat agmen.
Nam subitò Veneti solertia prompta Senatus,
Bellaci veterem qui non minus indole Romam,
Ingenti quam mente refert; ut inaudiit hostes
Phaeacum tenuisse solum, submisit abundè
Subsidium tantae propugnatoribus urbis.
At Deus interea toties in vota vocatus
A Venetis, populisque piis, excivit ab omni
Adiumenta plaga, Thracas pulsura, vel ipso
Appulsu, cum visa fovent: et iussa deinde
Fama fuit Scythicas replere timore catervas.
Protinus extremo Rex Lusitanus in orbe,
Navus inaccessas aptari iusserat alnos;
Impositis aptis ad atrocia bella maniplis,
Ignarisque metus; at ahenis insuper armis,
Victuris resono tua dire tonitrua bombo
Salmoneu, paribusque suo Jovis ignibus ictu.
Fecerat acer idem gentis regnator Iberae,
Et Melites numerosus eques: quos Maximus omnes
Pontificum simili dudum praeverterat orsu,
Exemplo Liguri, populisque futurus Hetruscis,
[Page f86]
Et si forte potis, promptis ad praelia Gallis.
Vtpote proximior iam ventis usa secundis
Auxerat adventu Venatas Romana carinas,
Et classis Melitaea suo: quae corpus in unum
Vt coiere rates, magno coepere timori
Esse Scythis, quem Fama celer vehementer adauxit.
Commotis etenim vicinos Chaonas alis
Terruit, et celsae Buthroti protinus omnes
Introgressa domos, coepit vulgare Getarum
Sub Jove Pannonico spumantes sanguine rivos,
Et simul aggestos ingentis stragis acervos.
Addidit his, dici iam Temesvaria capta
In Germanorum firmis iam manibus esse,
Atque iugum didicisse pati, conterrita postquam
Propugnatorum strages, et funera vidit.
Obniti vis nulla potest his bellica Thracum,
Quin teneant Albae quamprimum moenia Graecae,
Et tota belli Buthroto mole propinquent.
His cum complesset pavidos sermonibus aures,
Bistoniis in classe metum factura maniplis,
Praepetibus pennis celsa non segniter urbe
Exiit, et sparsas vicina per aequora naves
Pervasit, totumque loquax conterruit agmen.
Pannonicam siquidem non solum turbida cladem
Dixit, et Eugenii victricia Principis arma
Excidio ventura manûs, quae nobilis ausa
Obsidione fuit Corcyrae claudere muros:
Sed citò postremis naves ex partibus orbis
Affore, Threicias aequent quae mole carinas,
Bellacique globos superent virtute Scytharum.
[Page f86v]
His tali bellator inest, et robore nauta,
Vt cum longinquis se credidit impiger auris,
Oceani nil monstra tremat, fluctusque minaces:
Contemptor mortis, flagransque cupidine laudis,
Mansurae, suprema suis post funera gestis.
Dein Corcyreis irrupit proxima muris
Castra, graves ipsis ducibus, turbaeque minori
Incutiens hinc inde metus: dixitque futurum,
Vt pereant rabidave fame, Venetisve subacti
Morte luant poenas; ut quos Thetis undique claudit
In cincta tellure mari: quia classe suorum
Devicta, regressus eis omnino negatur.
Hispanas primo referebat Iapyga naves
Affore, Bistonias iunctim quae fortibus ausis
Invadant a fronte rates; cum terga, latusque
Classe premet Pisanus atrox, Romanaque virtus,
Et Melitaeorum non exuperabile robur.
Hos ubi Fama metus per castra patentia sparsit,
Nocturno tacite mox solvitur arcta recessu
Obsidio, notumque petunt terrestria littus
Agmina, rostratas ibi conscessura carinas,
Non procul in tuta sparsim statione manentes.
Anxietate fugae numerosa cibaria passim,
Atque viros, supraque modum liquisse Gradivi
Grandia sex novies tormenta, pecusque feruntur?
Excepit pavidos Thracas non dispare classis
Acta metu; solvitque suos festina rudentes:
Insessisque diu, vehementis flamine venti
Per fluctus propulsa maris, diffugit ab oris:
Visa sibi Venetas iam iamque venire carinas;
[Page f87]
Et coniuratas in mutua foedera puppes.
Qui longo nobis hucusque fuere timori,
Nostrorum iam tela timent, querulique dolere
Flando suam didicere vicem, qui vique, minisque
Immensum nobis importavere dolorem.
Jam nostris cessisse gemunt, vincique timore;
Qui quondam vicere manu: cadique videbant
Viribus usque suis a nostrae milite partis.
Adversa procul ite rates ave; flatibus, oro,
Vt rabidis sulcetis aquas: vos fulmen adurat
Incestas veluti puppes Aiacis Oilei;
Sive procellosi pereatis ab igne Capharei
Qualem Graiugenis ostendit Nauplius ultor:
Adversus Venetos, quae consensistis in arma,
Inducias pactas non exivisse sinentes:
Quaeque per insidias urbes studuistis habere,
Quas illi didicere sibi virtute parare.
Expandis, gens diva, scelus: dignasque probroso
Vltori poenas violatae crimine pacis
Persolvis iam clade Deo: quam defore nullo
Tempore fautorem Venetis confidimus armis.
Ossa per Alcinoi campos dispersa tuorum,
Impigra quos Veneti straverunt militis arma,
Omnes divinum sunt testatura per annos
Auxilium, probrumque tui deforme furoris:
Qui numero, foedisque dolis, non robore pugnat,
Sed virtus, ope freta Dei, quem nostra moratur.
Plus nostrae valuere preces, quas fudimus imo
Vnanimes ex corde Deo, ne traderet hosti
[Page f87v]
Nos male perdendos, quam barbarus impetus eius,
Qui terra gravis, atque mari speraverat amens
Cuncta statim cessura sibi, quo verteret arma.
Virtutum fert summus opem Deus undique nobis,
Adiutor noster, Deus auxiliator Iacob.