Author: Šižgorić, Juraj c. 1445-1509?Editor: Veljko Gortan2009
pagina 10 Absoluto nuper opusculo DE SITU ILLYRIAE Illyria ET CIVITATE SIBENICI, praetor clarissime, quod septem supra decem capitibus concluditur, Te neminem inquirens repperi idoniorem, cuius nomini id opusculum dedicarem et iudicio submitterem. Tua enim praestantia foelicem gerit praeturam in nostra Sibenicensi urbe, quae sub Illyrico sydere et in Dalmatia connumeratur. Tua praeterea virtus, optime praetor, historicam admodum callet cognitionem et ea plurimum oblectatur. Convenit itaque et tamquam praetori et tamquam historiae studioso. Note: Tametsi dignius munusculum tuam deceat Excellentiam — magnos enim magna decent — humanitas tamen tua, cum sit tanta, nostrum donum non abjiciet quasi rusticanum. Et, ut Persius Persius ipse commemoro:
ipse semipaganusad sacra vatum carmen affero nostrum.
Note: Legi enim plurima apud idoneos historicos de Illyrico nostro et de his, quae sunt intra Illyricum, confusa quidem omnia et sparsa, iccirco legentibus intellectu difficilia et praesertim ignaris hominumque pagina 12 locorumque. Invigilans itaque Plinianae doctrinae Plinius [p. 1v] et historiae Strabonis Strabo et Appiani Appianus et aliorum, non nulla delegi, complura excerpsi multaque ordine, quo potui, ipse disposui, ut obscura reddi possint clara et ignota sint nostra demonstratione satis nota, non utique longis ambagibus, sed quasi Phociana Phocion aut Salustiana Salustius perstrinctione. Cum ergo patriae debeamus, patriae fines et dulcia scripsimus arva. Perlegat magnificentia tua, et foeliciter valeat praestantia tua, cui me commendo vehementissime.
Varia Illyriae Illyria scribitur apud veteres auctores declinatio. Illyria Illyriae potissime apud Appianum, Appianus cuius traductor extat P. Candidus, P. Candidus vir facundus et doctus, quamvis in eum bile motus F. Philelphus F. Philelphus dixerit: "‘Candidus in se nihil candidi habet nisi caniciem.’" Note: Illyris Illyris praeterea reperitur apud Claudium Ptolomeum, qui singularem in mundo habebat biblyothecam. Note: Illyricum Illyricum praesertim legitur apud Plinium li° III. Nat. hist., quod opus dicitur diffusum, eruditum et non minus varium quam ipsa natura. Note: Et ab eo, quod est Illyris, Illyricum derivatur, ut scribit Tortelius. Unde Virgilius Virgilius En. I. ‘Illyricos penetrare sinus’ et Iuvenalis, Iuvenalis Satyra VIII. ‘Illyricumque latus’.
Erat Polyphemus Polyphemus Cyclops fortasse ille, cui Ulixes Ulixes unicum oculum {terebravit}, et pagina 16 Galathea, Galathea eius coniunx, de quibus Ovidius Ovidius XIII. Metha. plurima decantavit. Hi habuerunt tres filios, tres filii Polyphemi teste Appiano, Caelthum qui Caelthis et Galathum qui Galathis et Illyrium qui Illyriis dedit cognomentum.
Communi vocabulo omnes istos Illyrios arbitrantur, licet diversi separatim propriis nominentur appellationibus, ut scribit Appianus, Appianus sicuti Pannones secundum Romanos vel Peones secundum Graecos. populi Illyrici Note: Himani praeterea, Encheleae Dudini et Peuceciae secundum Callimachum. Callimachus Note: Sorretes deinde, Serapilli, Iasi, Sandrizetes, Colaphiani et Breuci secundum Plinium; Norici, Antintimi, Ardiei, Retii, Pallarii et Iapodes intra Alpes incolentes secundum Appianum. Appianus Note: Item et Salasii, Segestani, Daysii, Daci et Gethae vel Gothi. Boii etiam, Istri, Liburni, Curetes et Dalmatae. Mysii denique, Tribali et Prusi qui ad Euxinum [pontum] 1 usque incolunt. Nunc totum, ut Plinius Plinius dicit III°. Nat. hist., uno nomine Illyricum vocatur generatim.
Tortelius Tortelius scribit fines Illyriae latissimos. Hinc [p. 2v] est, ut ait, Italia et superior pagina 18 Germania, inde Macedonia et Tracia et Epyrrhus; hinc sinus Hadriaticus, inde fluviorum maximus nostri orbis Danubius. Danubius Ptolomeus Ptolomeus alia descriptione hanc conterminat regionem. Et Ruffus Sextus Ruffus Sextus scribit Illyriam habere plurimas provincias: Noricorum duas, Pannoniorum duas, Valeriam, [Saviam], b) 2 Dalmatiam et Myssiam, et Dacorum duas. Note: Et Virgilius Virgilius noster regna Liburnorum commemorat. Note: Et Suetonius Suetonius in vita Tiberii, li° III. ‘Toto, inquit, Illyrico perdomito, quod [inter] c) 3 Italiam regnumque Noricum et Traciam et Macedoniam interque Danubium flumen et sinum Hadriatici maris patet’. Note: Et Strabo Strabo testatur Noricos tenere Hadriaticum sinum et Aquilegiam, quam Attila, rex Hunorum, evertit. Graeci vero teste Appiano Appianus existimant Illyrios supra Macedoniam et Traciam, qui ad fluvium Istrum sedes habent. Note: Romani autem Illyricum longum sex millium stadiorum, latum vero mille et ducentorum numero contineri putant. Cuius amplitudo ex Macedonia et montibus Traciae usque ad Peones protenditur. Haec Appianus. Note: Illyria praeterea teste Plinio Plinius mille amplius insulis frequentatur natura vadosi maris. Note: Sed, ut ego impraesentiarum compertum habeo, Illyria a septentrionali plaga habet Hungariam, ab occasu Foroiulium, ab ortu littus Euxinum, a meridie Macedoniam.
Vel caeli malitia vel nationis negligentia vel ut civili quodam ac sociali inter se motu et livoris innato stimulo id Illyriorum accidit populo, quod Plinius refert. Illyriorum natura ‘Populorum, inquit, Illyricorum pauca effatu digna ac foelicia nomina.’ Note: Inter caeteros tamen et complures Diocliciani Dioclicianus nomen imperio fuit dignum, quem Dalmatam fuisse omnis testatur historia, quamvis in Christi martyres fuerit crudelissimus. Note: Et Caius Dalmata Caius papa foelicissimum assecutus fuit nomen, quandoquidem summum tenuit pontificatum. Hic inter caetera sacram vestem, qua in sacris solennitatibus utitur levita et in pontificalibus antistes, a patria appellavit Dalmaticam. Note: Quid dicam de Hieronymo, Hieronymus qui omnes ecclesiae doctores praestitit elegantia Graecam callens literaturam et Hebraicam et omnium divinarum rerum tenens scientiam? laus Hieronymi Vir profecto eximia vitae sanctimonia et divinis clarescens miraculis, de quo
meus poeta Zovenzonius Zovenzonius cecinit: Note:Caldaeos Graiosque patres patresque LatinosIngenio vicit Dalmata Hieronymus,
pagina 22 quem Itali praesertim Illyriis auferre conantur, consyderata gentium modernarum infoelicitate arbitrantes fortasse Dalmatiae spinam non potuisse huiusmodi produxisse rosam pulcherrimam. Note: Pudet me et dictum Appiani Appianus referre, qui ait: ‘Illyriorum natio ad Philippi et Alexandri usque tempora potens [p. 3v]habita nunc adeo eviluit, ut nullo cognomine superesse iam videatur’.
Provinciarum Illyriae Dalmatia Dalmatia habetur nobilissima. Quae pars, ut Plinius Plinius dicit, ad mare Hadriaticum spectat. Note: Dalmatia namque a Delminio Delminium civitate primaria nomen accepit teste Appiano Appianus et Plinio Plinius De viris illustribus. Note: Haec provincia [Dalmatia] 4 a septentrione habet Curetiam, Curetia quae hodie dicitur Crovatia, a qua Curetes dicuntur populi. Unde Iunianus docet Curetes Curetes populos esse Cretae et alios non in Dalmatia, ut ipse refert, sed prope Dalmatiam, ut de Antonio dicit
Lucanus: Lucanusconfisus gente Curetum
, qui vulgo dicuntur Crovatini; de qua re vir optimus et doctissimus
non bene sensisse videtur. Ad occasum vero habet Liburniam, Liburnia quae, ut dicit Plinius Plinius III°. Nat. hist. c. XXI., est finis pagina 24 et inicium Dalmatiae Scardona Scardona in amne, non autem Salona, ut legitur in Tortelio. Locus enim mendosus est, sicut apud Iunianum in dictione Liburnia. Note: Et a Liburnia liburnum genus naviculae velocissimae a Liburnis compertae. Unde
in epodo Horatius: HoratiusIbis liburnis inter alta navium,amice, propugnacula.
Note: Ab ortu autem habet Epyrrhum, Epyrrhus unde Epyrrhotae populi dicuntur, quibus post diluvium Pheton Pheton primus imperasse dicitur, Pyrrhus Pyrrhus longo post tempore, qui apud Glauciam, Illyriorum regem, Glaucia rex fuit educatus. [p. 4r] Et admiratus Pyrrhi indolem, filiam ei uxorem tradidit Antigonam, Antigona ut scribit Plutarchus. Plutarchus Note: A meridie quidem habet Hadriam, Hadria Apuliae civitatem, genere feminino. Et cum suis derivatis Hadrianus, Hadriensis recipit aspirationem. Hadria vero pro sinu maris genere masculino,
Horatius Horatius li. III. car.[Dux] 5 inquieti turbidus Hadriae.
Unde Hadriaticum mare sinus longissimus et a dextris intrantibus portuosus, a sinistris infoelix.
Cicero in epistulis (10) bellicosos Dalmatas Dalmatae scribit eis imprecando dicens: ‘Dalmatis dii malefaciant, qui tibi molesti sunt’. Semper enim habiti sunt bellicosi. Et historicus testatur Dalmatarum proprium esse bellare semper et vincere. Nam plurima Appianus Appianus li°. Illyrico refert de nationis huius animis in bello generosis, Polybius Polybius praeterea, Solinus Solinus et Caesar Caesar in Commentariis suis. Praesertim auditu mirabiles fuerunt in bello Gethae, quos et Gothos Illyriae populos dicimus. Gothorum feritas Tradit enim ‘Paulus Horosius P. Horosius li.° primo: Gethas, qui nunc Gothi dicuntur, Alexander evitandos pronunciavit, Pyrrhus exhorruit, Caesar autem declinavit.’
Strabo (11) Strabo commemorat Dalmatas L oppida habuisse et nonnulla praeterea, quae Augustus delevit. Verum inter caeteras Dalmatiae civitates memoratu dignissimas quinque tantum in medium afferre placuit.
Ragusium Ragusium imprimis, ut ab ortu incipiam, quod, ut legi, antiquitus Lagusium dicebatur, colonia Epydauri, civitas nobilis et opulenta et hospitibus admodum benigna, loquax et solertissima. Quocirca F. pagina 28 Philelphus, apud antiquos non reperiens Ragusium, dubitavit, Ragusium an Ragusia dici debeat. Ad filium Xenophontem scripserat, qui tunc grammaticam ibi profitebatur, ut requireret in aere vel marmore antiquorum et rescriberet.
Salonas Salonae praeterea, quae civitas olim erat celeberrima Dalmatarum et emporium ad littus et nota
Lucani carmine: (12)... longas ferit unda Salonas,
de qua et
et
poeta Venusinus Horatius secundi voluminis oda prima: (13)Et consulenti PollioPolliocuriae,cui laurus aeternos honoresDalmatico peperit triumpho.
Unde et suum filium eo, quod natus ibi erat, Saloninum Saloninus appellavit. Terra, ut Papinius (14) Papinius scribit, olim aurifera:
Robora Dalmatico lucent saciata metallo,
cuius rei testis est
. Hodie quidem multa praeclarae antiquitatis vestigia ibi reperiuntur.
Aspalatrum Aspalatrum deinde, coloniam Salonarum, dictum ab herba, ut autumo, sui nominis, Metropolis Dalmatiae et quorundam locorum Liburniae et Curetiae.
pagina 30Tragurium Tragurium quoque, vel quod tugurium vel a trino augurio nuncupatum, civitas generosa et agro proximo et Bubo insula admodum conspicua.
Sibenicum Sibenicum denique ad occasum a Ragusio vergens, patria mea, civitas impense provida, in qua cives, quanto iuniores, tanto perspicaciores, sed a maiorum bonitate paulisper degenerantes.
Et Dyrrachium, Dyrrachium prius Epydamnos dicta, et Scodra, Scodra inexpugnabiles civitates Epyrrhi, ab ortu Dalmatis conterminae. Hyadera Hyadera vero et Ninia seu Enona, Enona Liburniae civitates, Dalmatiae ab occasu propinquae.
Apud Ptolomeum Ptolomeus et alios antiquos Siccum Siccum appellatur, apud iuniores et vulgares Sibenicum, Sibenicum quod
meo condam expresseram carmine:Siccum antiqui, Sibenicum dixere recentes:Inter Scardonam Traguriumque sedet.
Aliorum autem opinione Sinotium Sinotium dicitur, quod minime placet. Siccum itaque dictum, ut opinor, quod civitas intra muros vivi fontis careat aqua. Et praetermittendum non duco pro declaratione ‘Plinii Plinius pagina 32 hac in parte ambigui et depravati li° III. Nat. hist. c. XXI. dicentis: ‘Tragurium civium Romanorum marmore siculi vel, ut alii legunt, figuli, quos marmorarios fuisse autumant.’’ Ego vero sic legere non vereor: Tragurium et civium Romanorum marmore notum Siccum. ‘In quem locum, ut dicit Plinius, divus Claudius veteranos misit.’ Sibenicum autem dictum lingua vernacula eo, quod viminibus (16) fuerit circumseptum. Pyratae enim primi huius loci in secessu accolae fuerunt in suburbio, ubi signa murorum antiqua apparent. Et ab eo, quod est Sibenicum, Sibenicum reperio ‘apud Diodorum Siculum Diodorus li° primo: ‘Sibeniticum unum ex VII [h]ostiis Nili.’’ Cuius instar fortasse loci locus Sibenici nostri sic extitit appellatus. Legi praeterea ‘apud Plinium Plinius VII. Nat. hist. c. XVII. ‘vinum Sibeniticum’’ et de nostro arbitror intelligendum, cum antiquitus ager noster et insulae fuerint vinetis abundantiores, ut ex vestigiis et maceriarum apparet cumulis.
Sibenicum Sibenicum habet ab ortu agrum Traguritarum, ab occasu Lopsicam insulam adiacentem Hyaderae, quae oculus dicitur Liburniae, a septentrione Tyrum fluvium, Tyrus fluvius quem vulgus Chercham appellat. Is disterminat Liburniam a Dalmatia, iuxta quem civitas Scardona Scardona ad littus, colonia antiquae Scardonae et portus. Multi putaverunt eum fluvium dici Scardonam, ut
poeta meus Zovenzonius Zovenzonius ad me scribens:Scardonam mea Musa cupit de rupe cadentemcernere, spumiferis nobile flumen aquis.
Verum ‘Ioannes Bocchatius Bocchatius li° De fluminibus (17) scribit: ‘Tyrus, Liburnorum fluvius, est Hyaderae coloniae propinquus.’’ Nonnulli arbitrati sunt Titium appellari, quod esse non potest ‘testimonio Plinii Plinius li° III. Nat. hist. c. V.: Ab Aquilegia, inquit, ad Titium flumen Titius flumen stadia, CC.M.’ Et idem ‘Plinius idem c. XX.: ‘Colentum Colentum insula, quam vulgus Pagum dicit, [h]ostium est Titii fluminis.’’ Et Bocchatius Bocchatius asserit Titium fluvium esse apud Arsias gentes non longe ab Aquilegia. A meridie autem habet Batriasam Batriasa insulam in pelago Hadriatico adiacentem Aspalatro, quam Plinius Plinius laudatam dicit.
Habet Sibenici civitas agrum fertilem, quem vario appellat nomine, quod diversis in locis sit consitus. Est namque ager inferior Inferior ager et ad ortum ulterius ager Hiliscus. Hiliscus Est praeterea ad septentrionem superior Superior et supremus Supremus et ad occasum ager Lucanus. Lucanus Inferior vero non longe a phano Laurentii habet locum vocatum maceriolas, ubi Noricum de Norico nostro oppidum erat et ab eo Noricus portus ubi salis copia conficitur. Et ad [h]ostium eius Crappanum Crappanum insula plana, in qua coenobium est fratrum sub observantia divi Francisci degentium. Est et in superiori agro Noricus mons in loco vocato Nucetum. In supremo vero et Lucano plurima antiquitatis reperiuntur vestigia in aere et argento et auro et marmore.
Verum, ut agri Hilisci agro Traguritarum contermini percipiatur conditio, intelligendum primo, quod Hilis sit promontorium Diomedis Hilis promontorium et, ut alii referunt, pene insula Plinio teste. Bocchatius Bocchatius vero dicit: ‘Diomedes est promontorium in Dalmatia’, li° De montibus. Bubus Bubus Insula autem est insula Tragurio adiacens et ab eo ponte tantum disterminata. Quibus compositis agrum istum Busyliscum vulgus appellat. In quo quidem agro subiecta Sibenicensi diocesi est illa Tariotarum antiqua regio, ut Plinius Plinius scribit, et castellum Tariona, Tariona ubi pagina 38 nunc divi Baptistae templum stat in cacumine.
Complurium insularum Sibenico adiacentium aliae omnino steriles, rupibus tantum et conchiliis oppletae, et loca nimirum naufraga, aliae foeno tantum vel cappari vel virgultis lentisci praesertim vel myrthi vel asparagis vel semisylva caedua abundantes, aliae frugibus, vinetis, olivetis et aliis deliciarum arboribus conspicuae, piscosae tamen omnes.
Insula vero Mortarium Mentorium cognominata prope Lopsicam maiuscula et fertilis, in qua signa sunt oppidi antiquissimi in terram vetustate proiecti, ubi reperiuntur lapilli signati et aera antiquorum effigiem prae se ferentia. Arbitror hanc insulam Mentorium dici, non Mortarium, a quo et Mentores nuncupantur teste Plinio. Plinius
Surium Surium praeterea insula nostra, de qua Plinius Plinius li° III. Nat. hist. c. XXV. in calce peculiarem facit mentionem. Haec quoque antiqui oppidi continet cadavera, in quo puteus est altissimus longo reste movendus. Insula portuosa et piscosa, vino optimo abundans et pinetis conspicua silvestribus.
Est quoque Pervium Pervium insula, colonia Sibenici nobilium ea praesertim tempestate, qua in civitate debacchatur pestilentia, pagina 40 ubi horti cultissimi, vineta aegregia et oliveta utilia et aedificia grata navigantium conspectibus.
Aurea insula Aurea insula deinde faucibus portus Sibenici adiacens, saxeis collibus turrita et XII flamminibus dicata, fertilis quidem amigdoletisque et vinetis et olivetis abundans. Est insula portuosa et piscosa habens in colle vetustissimi oppidi vestigia iam solo aequata. Haec insula saepius mihi tribuit domicilium morbi tempestate, in qua post rei divinae operam inter scopulos montium et arborum umbras suavissimas Musas colere solebam.
Apud portam urbis area Area satis lata et in longum paulisper protensa. Locus equidem gratus aegredientibus ad respirandum et ad ampliorem auram captandam, porro aptus equorum cursibus et hastiludiorum ictibus, pilam quoque percutientibus et sagittas dirigentibus ad signum. Note: Est praeterea mons Mons civitati supereminens, in cuius vertice sacellum emicat divo Baptistae dicatum, mons equidem olearum [p. 7v] et non dissimilis Monti oliveti apud Hierosolymam, nostrae salutis officinam, testimonio eorum, qui viderunt. Note: Est subinde angulus magni portus, dictus roseus a roseo fonte: Fons roseus de rupe tenui rivulo erumpens in suburbio proximo pagina 42 et contiguo, supra quem phanum extat antiquum in honorem diei dominicae fabricatum eo quidem tempore, quo Illyrii ex sua regione Graeculos protervos profligarunt.
Note: Magnus item portus Portus est XII milliariis in longum protensus, undique clausus, sed ab Hadriaci maris proluvie angustissimis faucibus apertus, in quarum ore duo hinc et inde templa et in urbis conspectu duae turres oppositae. Canale [quoddam] 6 videtur uno milliario latum et plerisque in locis angustius, sed apud Prochytam latius. In hoc cadit Tyrus fluvius, in quo sunt molendina nostra, et miscetur mari per fauces intranti. Note: Hic thynni mirae magnitudinis reperiuntur pisces et delphines aspiciuntur ludentes, hic vituli marini saepissime apparent. Dentrices cristatae capiuntur sole existente in Cancro, in Leone et in Virgine, quae quidem magnis in deliciis habentur et huiusmodi, ut aiunt, non capiuntur nisi in Hellesponto. Et ostrea Dalmatico nimium saturata liquore, capiuntur praeterea capitones, salpae, scorpenae, muli, lupi, gobiones, auratae, pargi, loligines et scombri. Et sole ingrediente Taurum copia menarum [p. 8r] et sparulorum hamo ex maris fundo trahitur. Ostenduntur interdum et mira piscium monstra prius numquam visa.
Nonnulla sunt intra urbis moenia memoratu digna. Note: Castellum Castellum Sibenici imprimis in colle tamquam in specula fabricatum. Arx quidem turrito et fortissimo muro circumsepta et oppugnationem minime reformidans. Intra quod vetustum extat sacellum, nuper intimo tantum ornamento novatum, ubi Christi matris figura celeberrimis clarescit miraculis.
Note: Est quoque inferius ad forum et ad aream Veneti vexilli alligero leone signati et ad episcopium et praetorium basylica, Basylica quae miro artificio, ut arbitror, nostro saeculo surgit Iacobo maiori, Christi apostolo, dicata.
Sunt et primariorum ordinum in religione constructa coenobia. Sunt et aedes nobilium civium pro Dalmatica conditione satis amplae et honestae.
Note: Fuerunt et nostra memoria concives, qui eruditione claruerunt Eruditi theologiae, philosophiae, poeticae, oratoriae, iuris pontificii et iuris Caesarei, quorum ingenia saepius ipsa etiam fuit admirata Italia, quae mater studiorum dicitur et magistra morum.
Supervacaneum duco fabulosam referre antiquitatem et Aegyptium Syrophanem, Syrophanes qui imprimis causa fuit in orbe simulacri colendi, quod ydolum ydolum dicitur, id est species [p. 8v] doloris, et
illud Statii:Primus in orbe deos fecit timor;
‘Note: Lactantius Lactantius enim noster nefas esse dicit rectum animal curvari, ut adoret terram, quae iccirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit’, Note: et ‘Augustinus: Augustinus Dii, inquit, qui non fecerunt caelum et terram, pereant de caelo et de terra, Deus vero, qui creavit caelum et terram, benedicant eum caeli et terra’, Note: siquidem divino inflata spiritu civitas Sibenici rerum omnium artificem et parentem adorat Trinitatem et praecipua veneratur solennitate. Note: ‘Sola enim Trinitas Trinitas soli deo integre nota est, ut scribit Augustinus’, exuperans omnem sensum, quam neque dicere neque cogitare neque intelligere neque cognoscere possibile est etiam oculis angelorum. Note: Cuius solennitas celebrari solet octava die post penthecosticam festivitatem. Tunc gentes finitimae Sibenicum tamquam ad Dalmatiae emporium conveniunt.
Note: Michael PolyucusPraeterea polyucus noster, urbis patronus Michael, qui ponderat umbras et pagina 48 qui calcatum pedibus antiquum serpentem hasta perforavit. Celebritas cuius III° Kalendas Octobres celebratur. Supplicationes fiunt, omnes artifices, omnis nobilitas funalia afferunt et festo faventes offerunt. Et in concione nobilitas unum de plebe coetui senatus solet agregare.
Et in sedis pontificalis basylica basylica Iacobus maior magna veneratur veneratione VIII. Kalendas Sextiles. Hic mirae Christi transfigurationis contemplator et orationis dominicae testis fidissimus, hic primus inter apostolos martyrii fuit assecutus coronam huiusque sacratissimum caput foelix possidet Compostella. Compostella
Quintum supra decimum perficitur lustrum, lustrum quo Illustrissimus Venetorum senatus Sibenicum Sibenicum habuit et in eo vexillum erexit volitantis et coronati leonis anno salutis 1412. quinto Kalendas Novembres. Tunc aurea saecula aurea saecula redire visa fuerunt, tunc quasi ex cloaca civitas effecta, tunc barbarie postposita Latina vigere coepit humanitas, tunc virtutem sugere, aetatem litterarum alimento pascere, laudabilem rem navare, probitates improbitatibus tamquam aurum scoria purgare pro virili sua omnes contendebant. Et utinam illud saeculum in argenteum, aereum et ferreum, pagina 50 ut tradunt poetae, paulatim non descenderet hominum malitia!
Verum aetate nostra quid foelicius quam sub Venetorum Veneti ditione vitam degere? Quorum civitas semper extat libera, numquam tributo mancipata, semper Christiana, numquam ydolorum superstitione foedata, pelagi regina, diviciarum omnium officina, mundi deliciae, iustitiam semper fovens et religionem.
Et tempore isto quid gratius quam sorte divina praetorem habere Antonium Calvum, Antonius Calvus virum religioni deditum, in audiendo benignum, in exquirendo acutum, in iudicando aequum, vitae integrum, Musarum studiosum, moderatorem morum peritorumque patronum et Sisgorei, fortunae privigni, dulce decus et praesidium?
Profecto, ut ait Naso, (19) NasoHaec mihi semper erunt imis infixa medullisPerpetuusque animi debitor huius ero.
Mores habent ultra leges nostri cives quosdam peculiares et quosdam peregrinos, quos a finitimis imbiberunt. Siquidem proverbiis Illyricis utuntur, quae nos dicteria dicteria diximus et ex lingua vernacula in pagina 52 Latinum vertimus cum Iacobo Naupleo, Iacobus Naupleus viro docto et diserto. Illis namque nec leges Solonis Solo nec Numae Pompilii Numa excogitationes nec ipsa Picthagorica Pictagoras praecepta videntur acutiora.
Mulieres praeterea in funerum luctibus reboant nenias neniae constantium animos virorum percutientes et ad lachrymam excitantes, ferventiores quidem fletibus Thetidis Thetis et matris Euriali, (20) Eurialus quos in filiorum perditionibus barbaro ululatu emittebant. Et in nuptiarum die choreas ducentes quaedam cantant epithalamia, epithalamia qualia nec Catullus Catullus nec Claudianus Claudianus cecinisse fuit auditus. Petulans deinde iuventus cupidinibusque capta voce valens amatorium carmen amatorium carmen tale noctu decantat, quale vix cultus Tibullus Tibullus aut blandus Propertius Propertius aut lascivus Lichoridis Gallus dicteria aut Lesbya Sappho Sappho decantaret. Et molam vertentes pro conficiendo oleo meditantur eglogas egloga alternas diceresque Dametam et Menalcam coram Palemone modulari. Palemon
Pro modo praeterea cantilenae in choreis choreae terram feriunt. Quam rem describens ‘Galeottus Galeottus li° De homine sic loquitur: Apud Sclavinos Sclavini nunc in usu est modus ille antiquorum. Nam cum staticulos in chorea fecerunt, omnes uno eodemque tempore terram pede pulsant. Cuius saltationis meminit ‘Horatius Horatius I. carm.: (21) Alterno terram quatiunt pede.’’
pagina 54Haec ille. Et miror, qua ratione Galeottus Illyricos dixerit Sclavinos, cum accolae Savi fluminis in Illyrico Savini dici debeant. ‘Nec satisfecit Galeottus Georgio Merulae id obicienti. Me, inquit, vocas audacem, quod Sclavinos pro Dalmatis vel Liburnis dixerim: rideo aeternumque ridebo tui hebetudinem 7 Nescis, Georgi, Sclavinos ex Scythia venisse et haec loca occupasse.’ Hactenus Galeottus contra Merulam, quod minime est cordi.
Et, ut in Saturnalibus Saturnalia Romanorum pueri nucibus et viri alea ludebant xeniaque xenia ferebant et apophoreta apophoreta referebant, sic moris est in civitate Sibenici celeberrimo Natalis domini festo, eo quidem mense, quo illi inter Saturnalia, nostri intra Christi Natalia, dempto errore gentilitatis, servare. Quocirca ‘Seneca Seneca ad Lucilium 8 scribit: (22) December, inquit, mensis, cum maxime civitas sudat. Ingenti apparatu sonant omnia. Die namque Natalis [p. 14v] solennissima festo favens alter in alterius concurrit oscula tamquam obsides pacis salutis tempus advenisse nuncians et pacis auctorem, cuius multum desyderabat universa terra cuiusque pulchritudinem sol et luna mirantur.’
Habes itaque, Magnifice praetor Antoni Calve, situm Illyriae et civitatis Sibenici, quae nobis plurimum debet: tibi tamquam patri optimo et praetori clarissimo, mihi tamquam filio. Note: Accipias huiusmodi nostram lucubraciunculam, rogo, ut sit mei perpetui erga te monimentum honoris, hac potissimum anniversaria die, qua ad tui magistratus praeturam foeliciter fuisti ingressus, quam nos ut faustam dulci memoramus recordatione.
Iterum valeat humanitas tua!
Sibenici ex aedibus nostris, die pridiana Assumptionis beatae virginis, anno Salutis 1487. Laus Deo. Note: