Etsi vir humanissime non satis propriae calamitates mihi deploratae sunt, tamen quum videam Rempublicam Christianam immanissimorum Thurcarum rabie vehementer labefactatam / maioremque in dies subituram esse iacturam / a lachrymis temperare non potui. Ferocissimus quidem ac infensissimus hostis instat nostris ceruicibus: atque vt eodem tempore litora omnesque oras infestet / ingentes et terrestres / et nauales exercitus vndique cogit. Superioribus annis / quum adhuc esset infirmior / Venetis olim potentissimo terra marique populo / tunc etiam Gallorum / Hispanorumque / ac aliis auxiliaribus copiis potentiori munitissimas in Euboea / Grecia / Achaia / Istmo / Peloponneso / Epiro ciuitates vi ademit: Dalmatiam aut deuastauit / aut occupauit / aut tributariam reddidit. Nunc debellatis bellicosissimis nationibus / subacta Cilicia / Antiochia / Syria / Phoenicia / Mesopotamia / Iudea Palestina / immissoque in Lybiam per Canopicum Nili Ostium imperio / quibus Christianorum viribus prohibebitur / quominus populationibus et incendiis totam Europam deformet: nisi forte Principum discordiam / ac nostra scelera nobis profutura speremus. Idcirco Deum Optimum Maximum ut vires atque animos atrocissimae gentis infringat / hoc carmine deprecatus sum. Quod tibi religiosissimo / et communia semper mala miseranti / meique imprimis amantissimo dedicaui / vt sub tuo nomine nullam grauiorem censuram expaueat.
Vale.
Ex Ingolstadio Nonis Marciis. M.D.xviii
telos