De Epidauro, versio electronica

Author: Crijević, Ilija 1463-1520Editor: Darko NovakovićTekst priređen za kritičko izdanje (2004).

pagina VIb

Quod non solum Graecos, sed etiam Romanos auctores in suis theatris factitasse memoriae proditum est, hoc ego non sum reueritus facere, presertim hoc tempore nouum Poema recitaturus de maioribus uestris, hoc est Epidauro Romana Colonia, in quo sane sin minus ingenio saltem amore atque beniuolentia erga patriam laudabimur; alioquin proderit me hoc uobis emendandi operis gratia priusquam publicetur recitasse. Nam ut stilus et usus magister est, sic etiam auditorum consessus, hominum concursus et expectatio, recitantis pallor et iudicii metus, multorumque censura multo magis quam paucorum emendat, praesertim cum legimus, non dicimus, neque incendimus, sed citra ullum affectum consulimus auditores. Quare prestat recitantis scripta quam dicentis uerba laudari. In illis {enim} mera lucubratio et ingenii uis, in his uero et extrorsum quamplurima commendantur lenocinia; nanque uiuida uox, gestus pagina VII animi motibus pares, corporisque uigor et manus et oculi non minus quam [oratio] plaerunque auditorum aures eblandiuntur. Sedentis uero refrigerata lectio et quasi mortua, quo minus incendit, minus audientium iudicia praeuertit. Iuuabit igitur me non solum recitando sed etiam culpando proficere neque meam editionem temere et inconsulte {precipitasse}; sciens enim non fallor: quicquid uobis est dedicandum diu multumque ⟨a⟩ pluribus examinari oportere seruarique; quod ille {praecipit}, ‘nonumque prematur in annum’. Caeterum [hic] dies celebrandae patriae potissimum electus est quod in [illo] Sanctissimi martyres, quibus benemerentibus maiores nostri tot honores decreuerant, non solum conseruandae libertatis sed etiam publicę salutis a perniciosissimis ciuibus auctores fuerunt, ut mihi non alia ratio illustrandae ciuitatis quam illis seruandae et adserendae ab ultimo periculo fuisse {uideatur}.

[Page 155]

3.

Est Socolitanum castelli nomine saxum
Deserto sub monte loco, quod surgit in auras
Vertice praeruptum summo, ab radicibus altis
Saxum horrendum, ingens, et formidabile uisu;
Desuper usque adeo specula prospectat ab alta,
Vndique cinxerunt asperrima saxa fragosis
Rupibus et cautes auulsae a montibus altis.
A tergo ii sese circum flexere theatri
In speciem, quos nec saxosos esse putares,
Sed saxa: horrorem sic per decliuia uastum
Vsque ad radices lapidoso e uertice seruant.
Cunctaque saxorum magnis adoperta ruinis
Vestiri et late uideas uastescere circum;
Mollescit facies paullatim a fronte, nec omnis
Terra riget cultuque rudis natura polita est
Adsiduo et durus – nisi quatenus area calua est –
Exossatus ager, promotaque finibus auctis
Terra laborantum studiis accrescere gaudet.
Inferius segetes laetantur cultaque passim
Aequora lata patent parcoque undantia Baccho:
[Page 155v]
Nanque illi quota pars terrae praescripta nec audet
Lege sibi iussos tantillum excedere fines,
Verum interdictae quocunque a limite uites.
Hic Cereri deuotus ager, totumque ferendis
Frugibus indulget uetitum est quodcunque Lyaeo.
Sed me complexi montes utrinque recludunt
Ne mea tam longos Socolus custodia tractus
Aestimet, et dextra laeuaque recondita nostris
Planities oculis binis scatet amnibus et tot
Exundat riuis. Nam dextri montis aquosum
Per latus erumpit dulcique sonantibus undis
Murmure Gluta celer uitreis deuoluitur undis;
Inde supercilio laeui Vodouallia montis
Tam puro de fonte cadit, rotat utraque plures
Vnda molas, fruges operosaque machina frangit,
Totque rotae celeres uersantur, aquatile nunquam
Interspirat opus, magnis furit aestibus unda
Et mola dat strepitus, uersatilis orbita, magnos.
Hinc sese expediunt ambo fluuiique uoluti
Per medios spatiantur agros interque feruntur
Tot laetas segetes, hominumque boumque labores.
Sed uelut emeritis cito cursibus, ecce propinquum
Subter labuntur montem et radicibus imis
In pelagus fluuiis per subterranea lapsis
Sorbentur. Verum pluuiis crassantibus illos
[Page 156]
Heu male frenat hyems, frenis ac lege teneri
Indociles ambo. Nam cum nouus ingruit imber,
Vna palus campos omnes simul aruaque mersat
Dilluuio quodam et late stagnantibus undis.
Mox alia in sudo mandantur semina caelo
Cum semel efluxit uitium breue plusue minusue
Menstrua tempestas campis fugitiua relictis.
Nec procul a nobis uestigia parua supersunt
Relliquiaeque breues Epidauri et littora nuda:
Quod breue nos inter decimus lapis interuallum
Metitur, medium quodcunque interiacet aruis,
Dedita planities fundis per amoena propinquis
Rura, suburbanique soli noua praedia quondam,
Nunc quoque nec steriles campi nec lassa colendo
Aut effoeta seges. Verum praetoria restant
Nulla uetustatis, licet illa fuisse probemus
Saxorum magnis per tot fragmenta ruinis
Ruderibusque nouis. Squallent magalia paruae
Nunc angusta casae, duris habitata colonis;
Vnum illustre tamen monimentum et nobile restat,
Vrbis aquaeductus, quem nulla oblitterat aetas:
Materies adeo magni est operosa laboris,
Ferrea durities calcis, quae tempore nullo
Trita est, adsidue quamuis calcetur eundo.
Sic ubi ductus aquae fuerat, nunc semita facta est
[Page 156v]
Atque uiae regio de nomine dicta Canalis.
Hoc iter ingressus Vodouallia uectus ad urbem,
Qua uia nunc ducit bis septem millibus; hinc tu
Agnoscas hominum uestigia certus et urbis
Antiquum decus et reliquam metire figuram.
Sed quoniam nobis Epidauri mentio facta est,
Ducimus unde genus, proauos ab origine prima
Incipiam memorare meos. Mihi parua Quiritum
Effigies, Rhacusa, faue: tua nanque canenda
Nobilitas gentisque tuae cunabula nobis
Continuumque genus multisque obscura Camoenis
Illustrabo meis. Vos muneris abdita quarum
Rimari et meminisse, de⟨a⟩e, et memorare canendo,
Si qua ignota latent multosque sepulta per annos,
Quae Mors et nigris Obliuio decolor alis
Occulit, in lucem reuocate et ferte sub auras!
Barbara Romanis urbs est formata colonis,
Quam ueteres dicunt Epidaurum, millibus a qua
Dalmaticus distat centum Naro; Plinius orbis
Describit qua parte situs – ne pignoris expers
Aut sine teste loquar per inania carmina – nobis
Pagina testatur celeberrima. Nobilis hospes
Hanc urbem propter (si non mentita uetustas
[Page 157]
Hieronymusque sacer, monimentis insita cuius
Fama est) Hyllarion uixit. Tam uera loquuntur
Addita Caesareis si commentaria libris,
Caesaris hac etiam bellis ciuilibus urbe
Praesidium mansit. Sed ne te nomine gentis
Ambiguo fallas, aduerte; docebere nobis
Protinus. Est duplex Epidaurus: nobilis illo
Altera, qui dictus deus est Epidaurius, angue;
Hanc Graii generis perhibent temploque draconis
Paeonii celebrant insignem. Ast altera nostra est,
Agarena manus quam sustulit, et noua rursus
Et melior, quae uix cladem reminiscere possit
Antiquam: usque adeo potiori pube propagat
Ragusam celebrem et de stragibus eruta surgit
Sarranis. Certis auctoribus ecce repertam
Gratulor, agnosco reducem post saecula matrem.
Tertia uicino est Epidamnus nomine, quam mox,
Dum ueteres omen damni sentire uerentur,
Dyrrachium potius dixere, quod ausa uocare
Indocti toties Epidaurum inscitia uulgi.
Hoc tamen emendant uitium plaerique, sed urbem,
Quod pudet, ignorant Epidaurum in littore nostro.
Nam licet – ut perhibent – pauca et felicia quondam
Nomina, nec celebri memoratu digna fuerunt:
[Page 157v]
Attamen hic solus, quod eodem auctore docemur,
Illyrico titulus clarescit ab usque Narone.
Quod uero hanc multi tacitam dimittere passi,
Huic damus errori ueniam. Nam saepe uidemus
Non uulgus, uerum proceres peccare bonosque
Scriptores falli: non omnibus omnia constant,
Multaque scire licet, non cuncta; erroribus omnes
Vrgemur nostrumque minus procliue doceri
Quam falli ingenium, diuersaque multa tenentur,
Et fugiunt alios alia. Hinc damnabile quicquid
Nescitur, minus est, alienis nostra uicissim
Aeque absoluuntur delicta, reciproca nobis
Nos inter uenia est: scabimus per mutua semper.
Quo mage scriptores aequum est sibi parcere iustos,
Quod quicquid peccant, magna uirtute rependunt.
In gemmis uitium est, maculae nec marmoris omnes,
Non62 omnis pulcro est inhonestus corpore naeuus.
Quod si praeterita est magni scriptoribus orbis
Vna tot et tantis ex urbibus, haud mihi multum
Culpanda est parua haec incuria: nanque uidetur
Dote sui merito reliqui redimenda laboris.
Verum illis quantum uel non poscentibus ultro
Praebendum uenię, quos gloria magna tuetur,
Tam uerae dabimus laudis scriptoribus illis,
[Page 158]
Defecisse sui quos nulla parte laboris
Cernimus: esse hominis non haec operosa uidetur
Sedulitas, uerum diuina industria, si qua est.
Ast aliquis culpam hanc, auctoribus utpote magnis,
Vt falsam impatiens impingi, crimen in urbem
Indictam regerat, dicturus forsitan: »Esto:
Iam fuerit; tamen haec obscura, ingloria, uilis,
Neglecta63 est!« Quod si detur, uestigia quamuis
Multa negant, tamen hoc dicendum: obscura fideles
Oppida scriptores multoque minora recensent,
Nec uideo quare Romana colonia tantum
Contemni meruit simulacra uel umbra Quiritum.
Hinc magis illorum est, urbis quam culpa, locorum,
Atque orbis quicunque situs scripsere quod illa
Indaganda fuit. Vasto tamen orbe latere
Quid mirum, ignotis tot gentibus inque repertis,
Hanc unam? Quod si iam copia nulla fuisset
Scriptorum, celebris quaecunque ignobilis esset
Nobilitas; omnis terrarum, omnisque perisset
Cognitio rerum et cunctae sine nomine gentes,
Ignotae, uiles, orbisque obscurior esset.
Ergo adeo notus celebris scriptoribus illi
Debeat; hinc quicquid nostra haec incognita tellus,
Illorum nobis penuria praestitit. Ergo,
[Page 158v]
Incumbit maior mihi sarcina, meque fatigat
Hoc grauior moles, quod nunc sub pondere tanto
Marte laborandum est nostro; nam pene sepulta
Nomina quaeque situs obscurauere uetusti,
Detergunt cariem et caelo donantur et astris.
Iamque emersa suis Epidaurus tota tenebris
Eruitur putrique e puluere sidera cernit,
Vtque nouis ales uestito corpore plumis
Praepetibus gaudet pennis uolitare per orbem.
Sed quia momento mortalia saecla uidemus
Mutari et uariare uices, quis semine paruo
Nesciat exiguoque urbes adolescere coetu,
Corpus et in magnum spargi crescentibus annis
Et uires augere suas? Infirmior aetas
Et quasi nascentes infantia primitus urget;
Hinc annis postquam florent impuberis aeui
Paullatimque rudes puerili corpore gaudent
Crescere, sanctarum placido moderamine legum
Formantur lususque nouos melioribus annis
Exercent; doctis, ceu pollice caera, magistris
Finguntur memoresque notas addiscere gaudent,
Prima rudimenta et uarias flectuntur in artes.
Mox simul imbelles animos robustior aetas
Exclusit magnoque calent in corpore uires,
[Page 159]
Artibus insudant operandis, uomere terram
Praeualido, magnis proscindunt classibus aequor;
Tum tyrocinium belli studiumque uigescit
Militiae et uentos iuxta tolerare niuales
Et calidos discunt aestiuo in puluere soles,
Cumque siti perferre famem atque adsuescere paruo, Note: 195
Erumnasque graues mortesque et uulnera sola
Laude paciscuntur: uictoria sanguine tanto
Laetior et uiridis palmae noua gloria constat.
Sed desudatis paullum cessatur ab armis,
Consulitur paci, pollent aetate uirili
Consilia et leges et iura et copia fandi
Et noua maturis pendet prudentia canis:
Tunc illustrandis monimenta fidelia rebus
Conduntur, florent scriptoribus ocia magnis,
Inde reuiuisci mortalia saecla uidentur
Interdicta mori mansuris insita carthis;
Immemorisque aeui diraeque obliuia mortis
Nigra ualent: tanta est uirtus felicibus annis!
Iam deflorescit tota et delabitur aetas
In senium praeceps, et inertia corpora mensque
Deficere effoetis iam uiribus aegra uidentur,
Membra resoluuntur uicino morbida laeto:
Mors, tumulus, manes et fabula uana sequuntur.
Sic urbes uiuunt, pariter moriuntur et ipsae
[Page 159v]
Mortales: tanti est series mutabilis aeui!
Sic currunt anni et secum simul omnia uersant,
Omnia nobilitant, denigrant omnia rursus,
Omnia lege sua dispensant. Splendida nomen
Saepius amittunt lucemque obscura uicissim
Accipiunt: adimunt et praestant tempora famam.
Ergo ubi transactis senior melioribus annis
Occasus properare suos praesentit, olores,
Quos sibi donauit Naro proximus, axe ligari
Praecepit geminos. Praesaga uoce canentes
Flebile praemittunt, solatia mortis acerbae,
Turritamque senem niuei uexere iugales
Dimotis uix ter pennis diuinitus. Ecce
Ocius ante pedes Epidaurus moesta Tonantis
Procubuit supplex, et talibus orsa querellis:
»Euertisne meam, rerum Pater optime, gentem,
Prosternique iubes Epidaurum a culmine summo
Immeritamque dari flammis? Mea cuncta cremare
Moenia Romanisque paras uiduare colonis
Illyricum littus? Meque et mea nomina deles?
Quid tamen haec sceleris clades ulciscitur? Ausus
Si praeclusa suis maria infestare rapinis
Barculus, insignis latro; si foedere rupto
Perfida Teuca fuit Romano infecta cruore,
[Page 160]
Non ego peccaui nec sum rea, proxima nobis
Si modo barbaries abigendae est dedita praedae!
An, si finitimi Thraces immanibus ausis
Perfidiaeque malis et inhospita pectora saeui
Errauere Scythae, me damnum et poena sequetur?
Immunem cuius memini me uiuere ritu
Siluestri, nec sic mulctabar barbara quondam;
Nunc ubi Romano penitus splendescere cultu
Nec rudis oblito uideor mansuescere pago,
Ad mores artesque bonas prouecta Quiritum,
In speciem magnae deducta propagine Romae –
Nec sapio Illyriam, sed uiuo et tota Latina
Maiestate loquor – postquam simul occidit omnis
Vana superstitio et ueteris ludibria pagi
Dedidici foedis cum relligionibus, uni
Nec nisi cum Christo Tibi seruio dedita semper,
Et Tibi mortales maculas purgantibus undis
Iungor et in prolem tanti Genitoris adoptor,
Desolanda fero trador miserabilis hosti,
Barbaricis uoueo flammis clademque pauesco,
Supremumque diem mihi fila nouissima Parcae
Iamque senescenti tetricae neuere? Rependis
Has magnas, Rex magne, uices, haec praemia nobis?
Nec satis est quod me lapidosis montibus et quae
[Page 160v]
Horrida crediderim uisa riguisse Medusa
Saxa relegatam cernis, quod littore paruo
Atque infoecundo damnor totiesque uetustas
Ad glandes redeo desuetaque pabula quaero,
Difficili uictu et numerosa prole laboro?
Nanque procelloso quotiens mihi naufraga fluctu
Deplorata seges, nostrae dum plebis acerbam
Lenitura famem uehitur? Discrimine tanto
Pascimur et uoto uentos captamus et annum
Supplice, praecipue si quando elusit inanis
Appula rura seges! Trans aequora sentio damnum
Commune, insanis preciis grauis auctio frugum
Congestas exhaurit opes, dum quaeritur orbis
Vescendis aliunde cibis populumque Quirini
Mendicata Ceres pascit: sic anxia curis
Tam grauibus uexor, nec sola aetate senesco.
Quod tamen ulterius damnum uacat, ultima clades
Impendet, diuina mihi sic somnia pandunt
Et placidam turbant praesagia dira quietem.
Vox etiam audita est delapsa e montibus altis:
‛Infeelix Epidaure, rues radicitus, omnes
Dii tutelares templis fugere relictis,
Tu modo uenturo mactanda relinqueris hosti!’
Quorsum haec permittis, nostra nec clade moueris,
[Page 161]
O Genitor? Nec Tu lacrimas miseratus aniles
Supplicibus dignare Tuis succurrere Tecum
Qui pariter Christum, uenerabile numen, adorant?
Hoc pietatis opus? Quamuis mihi senior aetas
In senium fluxit, si Tu tamen annuis, ultro
Incolumis multos possum superesse per annos.
Ergo faue et Tua sacra iuua, Rex magne, colentem
Et praestare uelis nostrae quodcunque saluti est.
Sacrilegas auerte manus totamque repelle
Barbariem nostris minitantem incendia tectis.
Siquod et exitium est quo me mea crimina damnant,
Hoc Tu, Summe Pater, magna pietate remittas:
Quod mihi patratum est, quicquid rea nequiter aegi,
Ignosce atque meis erroribus, Optime Rector,
Indulge ueniam cunctosque absolue reatus!«
Tum Genitor rerum, magni dominator et orbis,
Incipit, ad nutum cuius tremefacta silescit
Machina cuncta poli Syrenque innoxia muta est,
Terra tacet, uenti ponunt, maria alta quiescunt,
Omnia uoce fauent ultroque silentia praestant:
»Pone metus, Epidaure, modumque impone querellis!
Vana fefellerunt nec te tua somnia, falsa
Nec monitus lusere mei sub imagine, uerum
Desistas seniumque tuum cariemque uietam
Et putres positura situs tua fata dolere,
[Page 161v]
Clade futura tua es felix: suprema ruina est
Exoptanda tibi, quae mox rediuiua resurges
Splendidiore loco. Damnis maiora rependam
Emolumenta tuis: per tot mala funera, strages,
Erumnasque graues melior fortuna sequetur.
Qualis et exultat posita cute lubricus anguis,
Qualis et accensa de messe renascitur ales
Vnica, uel qualis penitus cum stirpe reuulsa
Et pingui mandata solo reuirescit et agro
In meliore nouis se floribus induit arbor,
Et plures translata ferunt plantaria fructus
Vberiore loco: talis tu – absiste uereri –
Auellenda tuis e sedibus alta capesses
Sublimis potiore solo recidiuaque surges
Gaudebisque nouo melior iuuenescere uultu.
Externo nec tu damnaris crimine, nec quod
Barculus aut fallax peccarint Teuca, teneris.
Illyriae quid enim facinus Thracisue Scythaeue
Est tibi praestandum? Nec te tua crimina damnant
Insontem, uerum fęlicia fata ruinis
Constatura tuis. Quod si sors utraque iuxta
Constiterit, multo est pluris quaecunque sequetur
Alterius tristes compensatura ruinas.
Haec igitur, quo tu melius praenoscere possis
[Page 162]
Pręstatura malis solatia digna futuris,
Ante oculos species fortunae utriusque locetur.
Hinc delendae urbis cladem rursusque decorem
Dicam instaurandae, littus nomenque futurum,
Et genus egregium et uenturae stemmata gentis:
Nec tibi caelabo quae sit mihi fixa uoluntas.
Hellespontiaco quae nunc uolat aequore classis,
Alterius Romae longa obsidione relicta
Ionium postquam enabit, mox praepete cursu
Ad dextram conuertet iter, te protinus urbem
Incustoditam rapiet, dum sacra frequentant
Et ciues genio indulgent nil tale uerentes,
Festa suburbano referentes annua templo.
Ecce manus Sarrana uolant cursuque citato
Mille repentinis adoriri classibus urbem
Improuisa parant. Hostes sua tempora nacti
Intempesti aderunt inopinaque moenia uertent;
Tu male defendes uacuos improuida muros.
Quo tamen haec, quaeris, permittam? Cuique facultas
Libera patrandi sceleris, sua copia nulli
Interdicta fuit faciundi quodlibet: hoc nos
Arbitrium cunctis indulsimus, improba poenam
Quo malefacta luant, referat sua praemia uirtus.
Te tamen innocuam claementia nostra fouebit:
[Page 162v]
Nanque tuos ciues, olim quos barbarus ensis
Atque rapax flammis hostilibus hauserit ignis,
Municipes caeli faciam et super alta locabo
Sidera, martyribusque meis sociabo futuros
Aetherei ciues Epidauri; sic ego uictos
Victores reddam insignes, tot gaudia caelo
Digna relaturos et partam sanguine laurum.
Multiplicis fructus tanta mercede futurae
Nec te poeniteat cladis, nec quaere triumphos
Differri malesana tuos, sed posce recentes
Mortalis, quandoque tamen moritura, ruinas:
Nam tardare nefas parituros sidera casus.
Tu nunc una, duplex Epidaurus et altera fies
Caelestis summoque micantior orbe nitesces
Sideribus stellata nouis; uersabere terra
Altera. Nam ciues per summa cacumina montis
Elapsi et reduces fato meliore nouabunt
Teque instaurandam propiori in littore condent.
Hic, ubi tam multos incędua silua per annos
Littoreas rupes et Sergi montis obumbrat
Radices summas, lucum complexa superbis
Turribus et duplicis uasto munimine muri,
Cautibus et duris praecisa ornabere fossa.
Quam uero magni facies operosa laboris
[Page 163]
Introrsum, quae te priuata et publica rursus
Tecta manent, quantus superis noua templa dicabit
Sumptus, aquaeductum, portus et strata uiarum
Qua mole et quanto cultu studiosa repones!
Qui tibi uenturi praesenti ex stirpe nepotes!
Atque ibi mutato Regusa uocabere tantum
Nomine, translatam nec te migrasse pigebit:
Nobilis usque adeo fies et stemmate magno
Tota refloresces, tibi nobilitate perenni
Clara renidebit series quae tempore nullo
Deficiet, nullo fiet mutabilis aeuo.
Perpetuumque illi dabimus seruare tenorem
Et uarias nescire uices, populumque clientem
Zenobia et Blasius patroni numine dextro
Seruabunt sine fine, atque ipse fouebo decoros
Illyrico cinctu proceres gentemque togatam.
Atque adeo proceres aliquos numerare iuuabit
Quos cladi superesse libet, mihi crede, futuros
Solamen tibi grande: tuo nam sanguine proles
Gotia Gondoleumque genus Gradiique manebunt,
Bonda, Benessa, Boni, Ceruinorumque propago,
Mentia progenies, Putei clarique Georgi,
Calisti et Sorgi celebres et Aranea proles,
Et Zamanna domus, Crucii dictique Bobales,
[Page 163v]
Buccinolum Restique genus, Palmotaque, gensque
Volcia, Lucarei, Lucę, Sarracha, Bassellus,
Et Martinusia cum gente Cabusius, et uos,
Bucca, Malasconę, Proculi, Binculla, Getaldi,
Et cum Theodosiis Prothanelli. Has hostis et aeui
Relliquias habitura breues, quibus astra patescent
Moribus usque adeo insignes habitura nepotes
Iustitia et cultu diuino, pace uel armis,
Quorum immortales inscribent nomina fastus.
Nec te, quod sterili rursus fundabere terra,
Inuisam Superis credas: industria solers
Et labor adsiduus praestabunt quicquid in orbe est.
Sic tibi longinquas iungent commercia terras
Per maria ac toto facies compendia mundo:
Namque laborandis multum studiosa carinis
Aequora praepetibus uelis per cuncta uolabis
Inuictaque graues superabis classe procellas.
Nanque gubernandis meliores nulla magistros
Nauibus est tellus habitura: hinc copia diues,
Hinc tibi cunctarum feelix opulentia rerum
Adfluet, ex toto pariter ditaberis orbe.
Nec modo finitimi uicinia tota Volachi
Praestabit fruges, diues sed Apulia rumpet
[Page 164]
Horrea, sed Siculi Dodonaeique iuuenci
Gaudebunt sudare tibi; uexauerit annus
Si sterilis terras propiores, Affrica messes
Et septemgemini transmittent hostia Nili.
Nullaque longinquis desperas pabula terris,
Nec tibi, quae toto uersabere nauibus orbe,
Formidanda fames: uenalia littore quouis
Inuenies alimenta tuis uectanda carinis.
Hinc facili uictu pasces, claementia caeli
Quam tibi nunc sobolem numerosam indulserit; at si
Pauperies quandoque grauis uexauerit illam,
Muneris haec instar censenda est. Nanque creabit
Solertes animos, mores, artesque magistras,
Fingendis foecunda uiris, industria diues
Cuius ab ingenio fluxit turpisque ueterni
Torpor et ignaui concessit inertia luxus:
Humanas acuit Paupertas sobria mentes.
Hinc uigil ornandis solertia gentibus orta est.
Tu modo finge animos documentisque instrue meque
Imprimis cole. Sic uirtuti dedita cunctis
Rebus habundabis: Deus et labor omnia praestant!«
Vix ea finierat, uentis Sarrana secundis
Nocte intempesta classis, cum Luna silescit,
Appulerat portumque Epidauri inimica tenebat.
[Page 164v]
Tunc sensim tacito demissa est anchora lapsu;
Non remex, clamor non nauticus obstrepit, atque
Buccina nulla sonat, noctis torpore sepultam
Vrbem expergisci metuunt. Ita munere somni,
Qui iam sopierat uigiles, tam callidus hostis
Fretus et officio tenebrarum et noctis opacae,
Incauta admotis adoritur moenia scalis.
Protinus in muros omni custode carentes
Scanditur, hostilique ingens clamore tumultus
Ingruit, excitos ciues nouus occupat horror.
Ploratus pueri complexaque pignora matrem
Dant querulos circum atque ululatibus astra lacessunt
Foeminei sexus; supplex uocat innuba uirgo
Numen, adoratur si qua est ecuncula tectis
Ante ipsam: capta rumor miserabilis urbe.
Vndique concurrunt ciues et ad atria patres
Confluxere, suos rectores curia caepit
Insignes centum, solita nec ueste decoros,
Nec cinctu Illyrico nitidos, sed in aere micantes
Et ferro accinctos. Tunc numina magna precatus
Sacrorum antistes animandis ciuibus infit:
»Ponite uesanum, ciues, de corde pauorem,
Rursus et ammissum mentis reuocate uigorem!
[Page 165]
Nos neque enim, quod utrunque fuit mortale, caducum,
Ter⟨r⟩estris patriae et uitae dispendia tangant,
Quos uita meliore frui patriaque licebit
Caelesti. Neque enim nos Turcae Arabesque profani,
Nec Sarrana manus, quos impia Tartara iustis
Expectant poenis, sed uiscera numinis alti
Et Christi pia membra sumus nunc sancta futuri
Victima et aetheream merituri sanguine laurum.
Ergo, passuri ciues extrema, ferendo
Fortunam superate grauem: pia Roma Quirites
Laetatur uos esse suos, nec Christus ab alto
Aethere degeneres uideat, non uilia uobis
Dona, sed aethereas laturus praemia sedes.
Nam mihi seu ferro pereundum est, siue uoraces
Opperior flammas, seu diri praestolor hostis
Tormenti omne genus, mortis quaecunque sequetur
Sors mihi munus erit uitam paritura perennem.«
Haec praesul. Procerum princeps tum subdidit: »Ergo,
Indefensa ruunt et inulta a culmine summo
Moenia, nos ferrum dextra torpente tenemus
Et pecorum ritu turpi formidine capti?
Sanguine constamus nullo? Sic prodimus urbem,
Nec desertores aras et templa tuemur
Quae nunc ante oculos nobis gens barbara uastat?
[Page 165v]
Quid si extorquemus patriam de faucibus hostis
Nostraque tot furiis respirant tecta fugatis?
Qui scit an hostiles hostili sanguine flammas
Tendimus extinctum? Dextras animemus in hostem,
Experiamur an haec depellere monstra ualemus,
Quantulacunque urbis seruandae copia nobis,
Quae nunc ante oculos uastatur. Saepe fugata est
A paucis numerosa cohors totiesque salutem
Insperata salus peperit. Nec damna sequentur
Vlla repugnantes uictos: haec unica uitae
Nox breuis omnino morituris ultima restat.
Ergo propulsandus nobis securius hostis:
Siue occumbemus, per mutua uulnera dignas
Summemus poenas, stragem luctumque uicissim
Molituri hosti, nec nos ridebit inultus
Degeneres uictor; seu nos meliora sequentur,
Lucro apponendum est; seu nil sperare relictum:
Cum patria nobis suprema in luce cadendum,
Nam patriae superesse nefas!« Sic omnibus una
Excussus pauor et pugnae sententia sedit
Ardescitque nouus furor. Ergo piacula primum
Pontificis poscunt, ueniam pacemque precantes
Implorant lacrimis Christi placabile numen
Atque suam rebus diuinis rite peractis
[Page 166]
Caelitibus summis commendauere salutem.
Publica moris erat, dum res Epidauria stabat,
Arma palatino quondam pendere recessu,
Quae nunc antiquo ritu Ragusia seruat
Nobilitas. Amplae mediis penetralibus aulae
Foetum armis uideas conclaue, quod armamentum
Nomine nunc dicunt: adfixum in postibus altis
Tęlorum omne genus densisque hastilibus horret
Martis ahena seges caeloque minantia tendit
Spicula, et obiecta mucronis luce corusci
Fulgura parietibus radiant solemque lacessunt.
Triste renidentes galeę conique minaces,
Et squammae horrentes thoracum auroque trilices
Loricae et teretes ocreae clibanique nitescunt
Corporibus nostris animandi, arcaeque sagittis
Stant grauidae atque arcus retro in sua terga retortis
Cornibus et neruis sese flexere remissis.
Quid dicam tonitrus imitantes fulmina paruos?
Quid clypeos parmasque et scuta micantia, quid tot
Diuersos enses, quae nobis singula semper
In promptu patriae libertatique tuendae?
Quoque magis niteant, poliendis additur armis
Adsiduus custos, Ianumque imitata bifrontem,
Non simplex loquitur numerumque hinc inde recenset
[Page 166v]
Pagina, nec nisi scripta licet ferri atque referri.
Ergo recondendis armis, Epidaure, colebas
Hunc morem. Sed non lituo cinctuque Gabino,
Armorum insignis sed luce, repagula pandit
Aerea bellipotens consul: simul ecce tumultus
In furias ciues agit ultimus, ocius arma,
Fulmineos enses dextra clypeosque sinistra
Accipiunt, animant lamas conisque renident
Et iaculis horrent praefixa cuspide longis.
Pars manibus sinuant arcus grauibusque uenenis
Illita suspendunt humeris geminantia mortem
Spicula, at insertam custodit fibula clauam.
Ast alios plumbi liuentis missile pondus
Orbe pugillari armauit, cui laetifer ictus,
Sed laeua clypeos praetendunt omne tegentes
Corpus et ense latus cingunt mucronis acuti,
Et galea caput et munimine pectus aheno
Praetexunt, ferrumque manus et brachia uestit
Nexile consertumque hamis; nec scorpio durus,
Nec balista grauis ratibusque phalarica saeuos
Portatura ignes armandis defuit illis,
Sulphureaeque pilae mixtique bituminis orbes
Arsuri classem, et salicis puluisculus ustae
[Page 167]
Ignis inextincti cum nitro et sulphure mixtus.
Notes
62.
3,134 Non suprascriptum: Atque
63.
3,149 Neglecta suprascriptum: Indicta

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica