Croatiae auctores Latini: quaere quodcumque de vocabulis

De vocabulis datis quodcumque inventum ostende; inventa chronologico ordine afferuntur

Quaeris: architectorum architecto architectis architecti architectos architecta architectum architectus architechti. Inventum: 42

Formae: architectorum architecto architectis architecti architechti architectos architecta architectum architectus Architectus Architectum Architectis

Obsidio Iadrensis, versio electronica

Anonymus floruit 1346-1353
1346-1353 (?)
Liber primus > 9. Qualiter Iadertini sanctius sibi elegerunt consilium
et in deffensionem ipsorum et tutellam nauigiorum et galearum iuxta portum quandam cathenam mire grossitiei ex tredecim tignis adinuicem ferro connexis ac confibulatis, que pęnultimo prefati mensis Augusti in dicto maritimo portu extitit firmata et protensa. Nam a puncta S. Ioannis Euangeliste, constructa vltra portum, erat extensa vsque ad aliam partem, versus vrbem, aliquantulum a uia rectitudinis deuiando versus plagam austri. Tantę enim industrię et virtutis eadem cathena erat stabilita in ęquore, quod eius stipitem nullus architectorum poterat cum speculatione imaginari. Quam Iadertini vigilanti studio in nocte perspicatius et nocte tutius ingenti gaudio compulsi sunt custodire.

Anconitana Illiricaque laus et Anconitanorum Raguseorumque foedus (18. Jun. 1440), versio electronica

Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ceriaco Pizzicolli), c. 1391 – c. 1455
18. Jun. 1440
Anconitana Illiricaque laus et Anconitanorum Raguseorumque foedus ex Kyriaco Picenicolleo Anconitano
huic gloriosissimo principi, Divo Traiano Caesari, eiusdem saluberrimi portus providentissimo conditori, auream equestrem statuam, conspicuas inter divae Marcianae sororis, Plotinaeque iocundissimae coniugis imagines, ut triumphale specimen, decus et ornamentum, mira quidem architectorum ope dicarat, hoc nobili suo testante aureis litteris hypogrammate:

Epistulae duae Kyriaci Anconitani (1435), versio electronica

Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ceriaco Pizzicolli), c. 1391 – c. 1455
1435
EPISTOLA III.
plene fatis mehercule dicere quivissem. Sed postquam magnam perambulavimus urbem, vidimus Acarnaniae vetustissimae civitatis egregias architectorum operibus portas, ac ingentia magnis, immanibusque congesta lapidibus moenia, statuasque arte conspicuas,

Excerpta e libro Inscriptionum seu epigrammatum (1435–36), versio electronica

Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ceriaco Pizzicolli), c. 1391 – c. 1455
1435–1436
quam uulgus in hodiernum Alexium uocat. In qua primum uidimus ingentia moenia, magnis condita lapidibus, et diuersa architectorum arte conspicua, in quibus epigramma hoc magno in lapide consculptum inueni.

Inscriptio Onofrii Ragusae (ante 1438), versio electronica

Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ceriaco Pizzicolli), c. 1391 – c. 1455
ante 27. Jan. 1438.
architecto

Inscriptio Onofrii Ragusae (ante 1438), versio electronica

Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ceriaco Pizzicolli), c. 1391 – c. 1455
ante 27. Jan. 1438.
architecto

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > De ecclesiis Ragusii et primo de templo S. Mariae. Cap. IIII
sunt, universa est architectis pulcherrimis et altis ornata. Nam navis architecti magni et alti usque ad velamen ecclesiae videntur. Sed super alarum columnis aedificati cernuntur architechti, super quorum altero structa

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > De ecclesiis Ragusii et primo de templo S. Mariae. Cap. IIII
cernitur, diceres heri factum fuisse. Super hac capella structi sunt alii et superiores architecti usque fere ad operturam inferiorem templi. Sunt et in hoc templo organa quae diebus solemnibus in missa et vesperis pulsantur a quodam huius rei causa premiato. Est domini nostri Jesu Christi pendentis in cruce forma argentea staturae communis, in cuius lateribus est scilicet in uno Sancti

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > Descriptio templi Sancti Blasii. Cap. V
post Dei clementiam sit gloriosus episcopus et martir Sanctus Blasius, in eius honore et nominis titulo de bonis errarii communitatis apud eorum logiam (quoniam nullus in urbe locus aptior, aut pulchrior habebatur) ornatissime fabricatum fuit quoddam templum amplum, quam potuit fieri eo loci, lapidibus non lateribus valde limatis, et debita mensura coniunctis, choopertum plumbo soleatum lapidibus vivis quadris diversicoloribus, distinctum in navem et alas cum columnis grossis et altis, super quibus architecti videntur, cum deambulatorio extrinsecus columnulis decorato et multis lapideis animalium imaginibus, quae foris circum circa muris sunt insertae. Navis in chorum sacerdotum, ubi est altare maius cum anchona argentea pulcherrima et ciborio, distinguitur et locum inferiorem pro populo, ubi sedes habentur lapideae tabulis choopertae domini rectoris et caeterorum virorum, quoniam mulieres, quando accedunt, in aliis morantur. Finestre vitreae omnes. Simulacrum Christi crucifixi argento fabricatum aspicitur et ut unico verbo dicam, ammove multitudinem altarium, magnitudinem aedifitii et capelas, seu capelam reliquiarum et videas hanc ecclesiam Sancti

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > Descriptio templi Sancti Blasii. Cap. V
pulchrum et amplum dormitorium habens orto magno decoratur, est cisterna et aqua fontis architectis delectabilibus fundatis super claustro inferiori in cuius medio crescunt olera in quodam ortulo, ubi sunt lauri et aranciorum arbores. Ecclesia vero sacristiam magnam possidens est prestanti altari magno, cum anchona seu pala argentea plurimi valoris. Ascenditur ad altare aliquibus gradibus lapideis. Chorus magnificus est superior et inferior. Plura altaria et campanile pulchrum cum optimis campanis id templum decorant. Soleatum est cadaverum sepulchris. Conventus vero sancti Dominici orto carens aeque ornatum aut amplum cubicularium habet, nec architectos, nec illi aequam sacristiam nec chorum illi comparandum, nec simile altare maius, quamvis pulchrum existat, nec tantam aquae abundantiam. Nunc palam non habet, sed iam pene facta est, quam cum habuerit, non invidebit minorum anchone. Campanile nondum completum in dies crescit, quo perfecto sententia fratrum, ut plures et binae habeantur campane. Soleata est ecclesia sepulchris mortuorum. Altaribus aequatur illi et

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > Descriptio templi Sancti Blasii. Cap. V
longitudine ecclesiae magnitudine et amplitudine. Pulsantur organa quae apud minores tacent. Pluribus et pulchrioribus vestibus divinis et calicibus exundat, hic Sancti Dominici conventus, ad quem magna populi multitudo concurrit dietim, ut missas audiat. Comparatione quadam haec duo loca descripsi, non quidem ut alterum extollerem, aut alteri derogarem, sed ut rei veritatem describerem potius. Plura de ipsis potuissem dicere, sed quo brevis sim, haec sufficient. Multae sunt Ragusii item ecclesiae et capelę, ut ecclesia Sancti Petri architectis et in cruce ad morem antiquorum fidelium graecorum aedificata, inferius in medio et super altaria et capelas devotas habens. Et binae sancti Nicolai ecclesiolę, Sancti Marci et aliorum multorum sanctorum, quas ne legentibus tedium afferant, tacitus dimitto. Cum autem in his omnibus ecclesiis vivant sacerdotes et viri religiosi. Sunt praeter haec septem dominarum

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > De aedificiis communibus secularibus, et primo de palatio. Cap. VI
renovatis et abundantius reformatis, statuit regimen Ragusinum palatium id magnificentior structura reaedificari expensis non parcendo, ac maiorem partem prioris castri, quam ignea flamma non consumpserat, usque ad solum planum prosterni prothomagistro quodam magistro Onofrio Jordani de Lacava regionis Neapolitanae. Muri fiunt lapidibus vivis egregie laboratis, et sculptis ornatissimi, cum architectis magnis fundatis super columnis altis et grossis, quae ex Curcula per mare vectae fuerunt. Sunt illarum columnarum capita seu summitates magno studio sculpta. Sunt quinque columnę grossae integrae, duae autem alterae medietates, una uni turri affixa, altera alteri; in prima sculptus est Aesculapius artis medicinae reparator, id persuadente singulari pöeta et litterrarum doctissimo Nicolao de Laziria nobili cremonensi viro procul dubio magni ponderis, et inter doctos dignis eius meritis approbato, qui, ut suae patriae dissensionibus paululum cederet, cancelariatus Ragusii onus gerere, et pati disposuit, ac nunc patitur. Hic enim cum scivisset, et suis litterarum studiis didicisset, Aesculapium Epidauri

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > De aedificiis communibus secularibus, et primo de palatio. Cap. VI
multa alia in ipso erunt, quae describere non valui, quia dum scripsi, actu fiebant, et solum quidam architecti super columnis fundati cernebantur, sed quae fienda fuerant, a prothomagistro collegi. Huic palatio adheret domus quaedam communis, quam

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > De aedificiis communibus secularibus, et primo de palatio. Cap. VI
omnium mercantiarum, quae cumulatim aequi libris venduntur. Hinc ad locum, qui dicitur gabella seu doana grandis, est quaedam via lata, sed unitur architecto, qui quandam ianuam olim urbis cooperit. Est et alter locus ibi prope, qui spongia vel potius mercantiarum extimatio, quae in ballis extra feruntur, communi nomine

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > Quibus auctoribus et magistris fuit conducta aqua fontalis. Cap. VIIII
barcis aqua dulcis ex molendinis ab urbe distantibus sex miliaria vel circa veheretur singulis diebus, quam et pauperes et divites, et advenae pecunia emebant et bibebant. Habebat praeter hoc barcarum quaelibet a communitate certam provisionem, in qua ducati plures communitatis quolibet anno expendebantur, et tamen populo plene aut abundanter non satisfiebat, quinimmo vel tempestate maris, aut conducentium malignitate, vel inertia saepius aqua haberi propriis pecuniis non poterat. Unde languebant omnes. Voluit autem optimus Deus sua infinita clementia huic indigentiae subvenire, nam cum forent fienda palatii iam descripti architecta assentientibus Ragusinis, qui palatio aedificando

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > Quibus auctoribus et magistris fuit conducta aqua fontalis. Cap. VIIII
, ordinante videlicet ipso Jacobo viro utique magni ponderis et prętii, quanquam foret plebeius, conduxit quendam magistrum Onofrium Jordani de Lacava optimum architectorem, prius a Jacobo ut veniret oratum. Cum vero ipse Jacobus ante eorum adventum mortem obiisset, hocque compertum fuisset, ambo ad lucra et damna facti socii Ragusium venere, ubi ipsis tunc de architecti convenire non potentibus, asserentque ipso Onofrio se faciliter conducturum quandam aquam scaturientem

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Incipit ultima pars de laudabilibus consuetudinibus Ragusinis. > De laudabili processionum divinarum observatione, quae ex more servantur per dominum rectorem et Senatum Ragusinum. Cap. II.
sit, Senatus minoris decreto invitantur omni doctores salariati, et omnes advenae honorabiles, sive mercatores, sive alterius conditionis. Sedet autem dominus Rector sub architectis palatii in medio medicorum, nisi ibi fuerint qui altioris gradus vel dignitatis. Et utrinque alii forenses cum nobilibus Minoris et Rogati consilii, qui omnes adesse debent illi processioni, dum religiones mendicantium multis reliquiis sanctorum et vestibus sacris et aliis rebus divinis ornatae hymnos cantantes ad ecclesiam catedralem perrexerint. Tunc vero domino rectori presentatur cereus accensus depictus caeteris praestantior, deinde cuilibet tam

Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica

Dragišić, Juraj non post 1445-1520
17.2.1499.
GEORGII BENIGNI SALVIATI OR. MI. ORATIO FVNEBRIS HABITA PRO MAGNIFICO ET GENEROSO SENATORE IVNIO GEOR. PATRITIO RHAG.
, benignum atque affabilem se se praebuit atque urbanum, adeoque omnis invidia tanquam a divino viro relegata fuit ut, quum difficilimum sit poetam non invidere poetae et architectum architecto et negotiatorem negotiatori et mendico mendicum, is nunquam de alicuius felicitate doluisse, nunquam de iactura aut calamitate exhilaratus fuisse ab ullo visus est ipsis. Itaque praeclare facta (ut confirmare possum) ab universis hodie passim laudentur. Haec ergo (ut redeam unde digressus sum), quae nunc in terram reverti ossa intuemini, splendida subtilia impassibilia agilia pro virtutum suarum merito postmodum, si digne supremam clauseritis diem, videbitis, felicem felices ipsi, fortunatum fortunati cernetis.

De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica

Marulić, Marko 1450-1524
1496-1499
DE INSTITVTIONE BENE VIVENDI PER EXEMPLA SANCTORVM / LIBER I > Caput II / DE ELEMOSINIS FACIENDIS
Thomas autem apostolus ad Gondophorum, Indię regem; pro architecto non terreni, ut ille putauit, sed cęlestis ędificii missus, cum magnam pecunię uim in ędificandę regię sumptus accepisset, profecto in aliam prouinciam rege argentum omne pauperibus diuisit. Quod ubi innotuit regi, uinctus ductus est in carcerem. Interim Gad, frater regis, elatus, cum die quarto reuixisset, testatus est uidisse se in cęlo mirabilis structurę basilicam gemmis auroque fulgentem atque audisse a Thoma regi conditam, nisi ea se ipse fecerit indignum. Rex itaque rediuiui fratris tum miraculo attonitus, tum uerbis permotus apostolum uinculis liberat, Christum prędicanti credit et credens intelligit non in terra; sed in cęlo elemosinis paranda esse mortalibus habitacula.

Dialogus Sylla, versio electronica.

Andreis, Franjo Trankvil 1490-1571
1527
Tranquilli Andronici Dalmatae dialogus Sylla, > Interlocutores Caesar, Sylla, Pompeius, Minos.
illi studio persequendarum ferarum allecti laboribus haud animum intendunt, hi, quum pretermodum uocis harmonia capiantur, plęrumque fidium discordiam non recte percipiunt; utcumque tamen sęse res habet, quoniam modo Zeusis, Phidię, Timantis copia caremus, nec ipse arti pingendi sum initiatus, ea conspectu uicissim tibi describam, et in breui formula collocabo. Haec igitur adiiciantur ad opes et fastus imperatorios, quos tu quidem auidius atque curiosius percensuisti. Dinocrates architectus ab inferis in tuum obsequium reuocatus haud absimilem regiam urbi, quam in Atho monte metari constituerat, ex Numidico, Pario, Laconico, Aegiptio, Dalmatico, Porphyretico marmore ędificet, quam Athlas una, Hercules altera ex parte suis humeris sustineant,

Dialogus Sylla, versio electronica.

Andreis, Franjo Trankvil 1490-1571
1527
Tranquilli Andronici Dalmatae dialogus Sylla, > Interlocutores Caesar, Sylla, Pompeius, Minos.
rerum nouarum architectus omnem istiusmodi metum abstulit, quum nunciasset a tellure ob affinitatem, quę

In epigrammata priscorum commentarius

Marulić, Marko 1450-1524
1503–1510
III. EXTERNA > 110. A 80v/3; cf. Plut. Aem. 16,9 In OLYMPO monte
Amusis enim regula fabrorum est quam architecti, quum opus probant, rubrica illiniunt.

Repertorium, versio electronica

Marulić, Marko 1450-1524
c. 1480 - c. 1520
REPERTORIVM > BIBLIA
Arator, faber, architectus, pictor, ferrarius, figulus non promouebuntur ad regimen ecclesię

Repertorium, versio electronica

Marulić, Marko 1450-1524
c. 1480 - c. 1520
REPERTORIVM > EX PRIMA PARTE COMMENTARIORVM BEATI HIERONYMI
Beselehel architectus. vallis artificum

Dialogus philosophandumne sit, versio electronica.

Andreis, Franjo Trankvil 1490-1571
1544-12-16
PHILOSOPHANDVMNE SIT.
ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille motor, et Architectus vniuersi causaque rerum primaria, et ens sempiternum, quum creasset animas ad omne genus virtutis aptas, ut diximus, aequales immortalitate. Sed intellectus et rationis capacitate nonnihil diuersas: has quidem his, alias vero aliis secundum diuitias gratiae suae fecit aptiores, est autem infaelicis artificis

Clavis scripturae sacrae, pars prima (1580-1581), versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
OMNIPOTENS ille, sapientissimusque rerum omnium architectus ac Creator, condidit tum amplissimum augustissimumque hoc domicilium: tum et omnes in eo contentas creaturas, ac praesertim hominem, suam imaginem: in eum potissimum finem, ut ipse eiusque immensa sapientia, potentia, iustitia et benignitas ab homine et angelis agnosceretur, celebraretur, et glorificaretur. Cui divino consilio et altera causa, priore non inferior, accessit: quod scilicet illa infinita bonitas omnino voluit habere, cui sese communicaret, seu cui benefaceret: ut etiam gentilium sapientes dixêre, Bonum esse sui communicativum.

Clavis scripturae sacrae, pars prima (1580-1581), versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
Impervestigabilis enim ars et ordo in opificio totius naturae, in caeli et elementorum positu, in siderum motibus, in perpetua conservatione specierum per individuorum propagationem, in miranda fabrica humani corporis, in luce mentis nostrae tam multiplices artes scientiasque invenientis et percipientis, in numeris, ordine ac legibus, in omnibus artibus hominum vitae necessariis, et denique in miranda conservatione tot politiarum, regnorum ac gentium, ex tantis bellis ac tumultibus evidenter ostendit, et quasi clara voce testatur, hanc admirabilem rerum omnium naturam nequaquam casu ex atomis, ut Epicurei somniarunt, extitisse, et temere ferri, agitarique: sed ab aliquo infinitae sapientiae, potentiae et bonitatis architecto, et initio profectam esse, et etiamnum ac semper ab eodem regi, vegetari, ac veluti vivam operosamque servari.

Clavis scripturae sacrae, pars prima (1580-1581), versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
ABBA.
. 28. Destrues, et non aedificabis eos. Ieremiae 42. Aedificabo, non destruam. Significat igitur Gen. 2 creationem, cum dicitur Dominus aedificasse costam in mulierem quo verbo ibi Deus usus est, quia mulier sit quasi quaedam reaedificatio viri, quae eum patremfamiliâs facit, ac sine qua velut mancus ac mutilus est. Saepe ponitur pro liberorum procreatione, et totius familiae augmento. Sic Sara et Rachel materfam. cupit ex ancilla aedificari: id est, sibi adoptivos filios procreari. Gen. 16. et 30. Sic Exodi 1, Dominus dicitur piis obstetricibus aedificasse domum: id est, liberis et re familiari ditasse. Sic Nathan Davidi promittit, Deum illi aedificaturum domum: id est, ipsum et eius posteros, liberis ac re familiari omnique re necessaria ditaturum. Sic et sapiens mulier proverb. 14 dicitur aedificare domum. Significat etiam crebro docere: unde doctores dicuntur aedificantes, quia mentes hominum salutari doctrina extruuntur, melioresque fiunt. Lapis quem raprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli, Psalmo 118. Matthaei vigesimoprimo, 1 Petri 2. In 1. Thessalonic. 5. Aedificate alterutrum. Hoc sensu Paulus 1. Corinth. 3 vocat Corinthios aedificium: se architectum, qui fundamentum iecerit: alios superaedificare, qui pergant primae Corinthiorum institutioni aut Catechismo paulo pleniorem instructionem adiicere. Vicina huic, tametsi paulo generalior, significatio est 1. Corinth. 8, cum charitas dicitur aedificare: id est, omnibus modis fratrem iuvare, praesertim in incremento pietatis. Similis est sensus, cum Paulus dicit, se habere potestatem tantum ad aedificationem, 2 Corinth. 10. 14. 2 Corinth 5 dicimur habere, dissoluto hoc tabernaculo, aedificationem ex Deo, id est, plenam instaurationem in altera vita. Filii ab Hebraeis dicuntur

Clavis scripturae sacrae, pars prima (1580-1581), versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
L
¶ Hactenus de idiotismis ab huius vocis propria significatione exortis: nunc de eius figuratis locutionibus, quae itidem plurimae sunt. Primum valde crebro significat pondera, in ponderando contra rem ponderatam in statera adhiberi solita. qui tropus inde oritur, quod plerunque talia pondera, praesertim in maioribus bilancibus lapidea sunt. unde fit, ut posita materia pro materiato, aut materia pro forma, omnia talia pondera, etiansi sint aerea aut plumbea, lapides vocentur. Levit. 19, lapides iustitiae sint: id est, iusti, seu iusta pondera. Deuter 25. Ne sit in sacculo tuo lapis et lapis: id est, ne utaris diversis ponderibus imposturae gratia, ut maiori pondere emas, aut etiam aes accipias, minori autem vendas, aut aes depromas, seu monetam exponas. Addit vero expositionem ibidem, dum dicit, Maior et minor lapis. Sic et Prov. 20 dicitur lapis et lapis, mensura et mensura, abominatio Domini. Mich. 6. Nunquid mundus ero cum bilance impietatis, et sacculo lapidum dolosorum? id est, ponderum dolosorum. Solebant vero in sacculis talia pondera in rebus ac bilancibus minoribus circumgestare. Quin et plumbum perpendiculorum vocant lapidem, ut Zach. 4. Cum videbunt lapidem stanneum in manu Zerobabel: id est, potestatem aut praefecturam, et inchoationem aedificationis: metonymia est, signum pro re signata, regula aut perpendiculum pro authoritate ac iure aedificandi et regendi. Ratione huius primae significationis saepe idola vocantur ligna pro lapides, quia statuae ex ligno aut lapide fiunt. Isaiae 37. Opera manuum hominis lignum et lapis. Hier. 2. Dicentes ligno, Pater meus es tu: et lapidi, Tu me genuisti. Ezech. 20 Ut colamus ligna et lapides. id est idola lignea et lapidea. Ponitur igitur hic quoque materia pro materiato aut forma, per synecdochen aut metalepsin. Sic Hier. 3. Moechata es cum lapide et ligno: id est, coluisti idola lapidea et lignea. Secundo, hinc sumpta est illa locutio Isaiae 34. Extendet Deus super terram lineam desolationis, et lapides vacuitatis: id est, pondera, perpendicula, funiculos, regulas, ac normas, in eum finem, non ut aedificet, instauret aut perficiat: sicut alias solent architecti ideo aliquid initio metiri, ut inde quidpiam fabricent. At Deus metietur, ponderabit et expendet terram, ut eam certa ratione puniat, alia loca magis, alia minus devastando, evacuando et spoliando per hostes. In perpendiculis et normis adhibetur plumbum: id vocavit hic lapidem. Significat autem per metaphoram consilia et cogitationes ac decreta Dei, de punienda ac desolanda terra. Tertio, quia lapis angularis non solum conspicuus est, sed etiam maximi usus, quia ibi duo parietes colligantur, solentque optimi et maximi lapides ibi collocari: ideo lapis angularis per metaphoram significat hominem primariam, honestissimam, ac maxime salutarem actionem, functionemve praestantem. Sic Christus dicitur factus esse in caput anguli, ut mox dicetur. Sic dicit Hieremias futurum, ut Babylon adeo prorsus opprimatur ut non sumatur inde lapis angularis aut fundamenti: id est, ut non amplius mittantur praefecti ac gubernatores in diversas gentes ex civibus Babylonis: sicut et Historiae testantur, cives Babylonis ferme prorsus in servitutem fuisse a Medis et Persis redactos.

Clavis scripturae sacrae, pars prima (1580-1581), versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
S
SAPIENTIA, apud Latinos et Graecos philosophos ac eruditos varie accipitur. Primum enim significat rerum eximiarum, et praesertim caelestium ac [?: ] narum, et alioqui aliorum captum excedentium [?: -ciam-ut ] eam Aristoteles Ethic. sexto describit. Sic [?: ] detur hac voce uti Paulus, cum dicit, se sapientiae [?: ] tum inter perfectos loqui: primae Corinthiorum [?: ] do. Alias eis sapientia est, excellens cognitio [?: c- ] artis ac scientiae: ut ibidem Aristoteles definit. Sic [?: ] detur Moses hoc vocabulum usurpare, cum [?: art- ] tabernaculi subinde Sapientes, aut sapientes corde appelis. Sic et Paulus 1 Corinth. 3, architectum dicit sapienti et Isaias

Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
DE RATIONE COGNOSCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS I. > DECLARATIO TABULAE TRIUM METHODORUM THEOLOGIAE. > DE MULTIPLICI SACRARUM LITERARUM SENSU. > DE HISTORIA.
6 Animadvertantur et omnes circumstantiae personarum, locorum, temporum, causarum et consiliorum: praesertim vero ipse summus architectus aut nauclerus, moderatorve totius negotii diligentissime in omni historia observetur, quid ille ibi agat, aut non agat: et quo animo, num iratus aut misericors: quid probet, aut improbet: sicut et eius adversarius satan. Quid item et quo animo ipsi homines boni aut mali dicant, agant aut omittant, quamque ex Deo pendeant, eive adhaereant in illis ipsis rebus gestis, aut contra.

Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
ALIQUOT THEOLOGICI LIBELLI ETIAM EX SERMONE SACRO PENDENTES, AD EUM ILLUSTRANDUM NON PARUM UTILES, TRACTATUS VI. > Admonitio de necessitate cognitionis variarum rerum, potissimum in communi vita existentium, tum omnibus gentibus communium, tum Israelitis propriarum, ad intellectum sermonis sacrarum Literarum.
Non fuerunt architecti, aut valde ingeniosi: inde Salomon aliunde artifices, et etiam nautas petit.

Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
ALIQUOT THEOLOGICI LIBELLI ETIAM EX SERMONE SACRO PENDENTES, AD EUM ILLUSTRANDUM NON PARUM UTILES, TRACTATUS VI. > ADHORTATIO AD STUDIUM linguae Hebraeae.
, longe sapientissimum fuisse: oportet unam quamque linguam eo praestantiorem augustioremque esse, quo a celebriori praestantiorique artifice aut architecto profecta est. At haec sive ipsum viventem Deum, sive primos illos parentes, in sua integritate Deo ac omni vera sapientia plenissimos, authores habuit, necessario certe omnium longe praestantissima, dignissima et augustissima fuerit.

Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
ALIQUOT THEOLOGICI LIBELLI ETIAM EX SERMONE SACRO PENDENTES, AD EUM ILLUSTRANDUM NON PARUM UTILES, TRACTATUS VI. > ADHORTATIO AD STUDIUM linguae Hebraeae.
veluti authore et architecto omnis boni, ante omnia opus est, qui primum nos vere cupidos facit veritatis, et hostes errorum, omnisque sophistices, praesertim autem in sacris Literis ac rebus divinis. Unde etiam simul fimus assidui et intenti in sacrarum Literarum studio ac scrutatione, ubi linguae utilitas cumprimis elucescit.

Epistolae Siscienses, versio electronica

Auctores varii 1590
1590-1593
160. 1591. prosinac 1. Sisak
Praeterea pro informatione architectorum supplicationem non ita diu ad nos transmiserant, quam simul cum regesto ac nominibus magistrorum (si magistri sunt dicendi qui ligna

Epistolae Siscienses, versio electronica

Auctores varii 1590
1590-1593
Humilis supplicatio architectorum. Remittere ad dominos spanos Sciscienses.

Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica

Stay, Benedikt 1714-1801
1744-1747
oporteat. Neque enim aut perfectus Orator aut excellens Historicus videtur iis, qui earundem artium leges definierunt, qui non omnium rerum scientiam animo comprehenderit. Quae eo usque ad reliquas etiam artes dimanavit opinio, ut ne Architectum quidem aliter informari recte posse sit a Vitruvio traditum. Verum, quae isti fortasse nimis arroganter usurpant, id potissimum ei praestantissimae Disciplinae, quae Urbium est Magistra Rerumque publicarum Moderatrix, convenire fatendum est. Cum enim illi in maximo amplissimoque munere sit versandum, jura Populis stabilienda, in societate multitudo continenda, Religionis cultus ritusque servandi, nonne in hanc tantorum Operum administratione erit eidem doctrinarum omnium cognitio comparanda, ut una divinarum atque humanarum rerum scientiam omnem complexa esse videatur? Quae quidem unde suppetere adjumenta ei possint, minime video, nisi eidem cum universa Philosophia maxima intercedat necessitudo, ut si illius conjunctione praesidioque careat, nulla profecto esse possit. Neque vero haec a me ita dicuntur, quasi non a Stoicorum opinione vehementer dissentiam, qui Sapientem solum Regem esse disputabant; neque cum qui intra parietes atque in Academiae umbra latuisset, subito capessendae Reipublicae Regnique gerendi scientiam consecutum existimo; sed illud statuo optimos Reges, optimos

Statistica Europae, versio electronica

Barić, Adam Adalbert 1742-1813
1792
1 Pars statisticae practica. > Statistica Practica Angliae > § 11 De scholis, scientiis et artibus.
reputant Galli inter magnos architectos; modernus rex Georgius 3. novam fundavit accademiam artium liberalium anno 1769. ad excolendos juvenes in his.

Annuae 1748-1767,versio electronica

Krčelić, Baltazar Adam 1715-1778
1748-1767
Annus domini 1756. > Processus canonici Kercselich et acta.
Equidem sub pallio canonicae in Sclavonia visitae machinationis totius architectus, canonicus Paxi, ad Bosnensem episcopum Josephum Chiolnich Diakovarinum exmissus est, a quo juxta conceptum formamque Malenichii attestationem obtinuit fassionis cujusdam juvenum, coram se praetensive anno 1748. elicitae. Clavigerum quoque seminarii clericorum ecclesiae Zagrabiensis, alias indignum presbytherum, assecuratione obtinendae parochiae sub jure patronatus capitularis in Petrovina subarharunt, qui ultro citroque per civitatis ibat artifices eosque animabat, ut mentirentur, sibi a me Radichiana debita soluta non esse. Et cum illi nollent, eis licitum esse falsum testimonium juramentumque persvadere nitebatur, libereque bis lucraturos, quia res pro capitulo et episcopo esset illique eos a perjuriis et mendaciis absolverent et cum iis hac in re dispensarent. Servum apothecarii civitatis olim Christophori Baptistae deceperat, qui cum haerae suae haec dixisset, ab illa non solum reprehensus est, sed eadem confestim fraudem hanc mihi significavit, et in judicio eatenus protestata fuit et fassa, maritum quondam suum plene ac integraliter esse persolutum, suumque clavigeri ac indigni presbytheri sodalem inductum deceptumque esse. Quae res ruborem attulit judicibus et ingens in tota civitate scandalum, quia publica fuisset effecta. Sed insuper mandatum tale expedivit episcopus: ut quidquid et in quacunque re sibi contra me testari voluerit actor Malenich, id sub censuris et excommunicatione teneantur. Promulgatumque exstitit, favores omnes, promotiones item ab episcopo habiturum, qui contra me quaepiam dixerit measque exstiterit inimicus; e contra, quisquis pro me et in mei favorem fuerit, capitalem habiturus est episcopum hostem et, si ex clero fuerit, carceres subiturus. Quod in effectu etiam demonstravit exhibuitque. Capellanus enim Pittomacensis Thomas Fabianich Zagrabiam eundo cum apud parochum in Szeszvete penoctasset et parochus praemissa ei narravisset, ac quomodo is sub spe obtinendae a Deo veniae et favorum episcopi ad falsum testimonium praestandum cogatur disponaturque, neque tutus in conscientia esset, sciretque falsum esse, quod testari ab eo vellent, haec non solum mihi in suo Zagrabiam adventu enarravit, sed et super his recognovit, una etiam de Delinichii factis. Cujus miseri capellani recognitio cum prodivisset et cum parocho confrontatus fuisset, episcopus eum per satellites in domo vicarii intercepit, scandalose deduxit, in atrosque conjecit carceres, duplicem superaddens tyrannidem. Prima fuit corporis, quia, intensissimum licet frigus fuisset, fenestras claudere vetuit, sed sufferri debebant, ut per crates frigore torqueretur. Lectum insuper omnem et tegumentum prohibuit, eum tantum ei pannum dari mandans, qui canibus objiceretur. Altera erat animae. Nam cum confiteri postulasset, hoc quoque ei ab ipso episcopo est negatum, immo eum in sui e carceribus sisti curavit conspectum, exprobratoque |

Operum omnium tomus III, versio electronica

Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799
1790
Secunda epocha > § 101 Luxus et exinde orta ministrorum venalitas.
Mathias, cum omnes aetatis suae principes quovis genere anteire gestiret, architectos, pictores, sculptores aliosque luxus ministros induxit.

Philosophiae recentioris versibus traditae (1792), versio electronica

Stay, Benedikt 1714-1801
1755-1792
CHRISTOPHORI STAY / AD / BENEDICTUM FRATREM / EPISTOLA.
claritatis omnino defuit? Subtilissimum, ac tenuissimum lucis radium dividimus, ac dispertimur, singulis quibusque partibus quae ratio, quae vis insit, novimus, e quorum admixtione quae colorum discrimina oriantur, quoque e corporum contextu qui redeat color, definimus. Quid denique est in minimis his rebus, atque a sensuum usu remotissimis, quod non optime sit nobis cognitum, atque perspectum? Quibus in omnibus illud mihi mirabilius videri solet, hasce res tantas, quae plurimarum aetatum, et hominum gloriam cumulare, atque exornare potuissent, ab uno eodemque Newtono et inventas, et perfectas esse. Nam illud quidem cum in omnibus, tam in praestantioribus rebus quibusque usuvenire maxime videmus, ut paulatim suos quaeque gradus faciant, priusquam absolutam praestantiam, maturitatemque consequantur: atque hinc cum ab aliis primordia, incrementa ab aliis obtinuerint, vix a quopiam, aut fero certe perficiantur. Sed incredibilis, atque inusitata quaedam ingenii magnitudo iisdem, quibus caeteri, finibus minime contineri potuit. Quod quidem cum considero, sic mecum ipse existimo: duos ab omni hominum memoria omnino singulares extitisse Viros, alterum hunc ipsum Newtonum, Poetarum principem Homerum alterum, quos quidem in dissimillimis artibus simillima laude dignos arbitror. Ante Homerum si qui fuerunt poetae, hujusmodi certe fuerunt, quales ille in Phaeacum, ac Procorum epulis adhibuit. Verum quae Poematis vis esset, ac virtus, quod illustrium virorum res gestas contineret, ornamentisque omnibus illustraret, a nemine quidem antea erat intellectum. Exortus est ille, qui fabulam cum invenisset, idem ita perfecit, ut legitimi carminis tum primum sit ars constituta. Cujus egregium exemplum cum omnes intuerentur, sibique ad imitandum proponerent, is optimi Poetae laudem est adeptus, qui propius ab illo abfuisset. Nam si quispiam peculiares aliquas Poematis partes expolisse accuratius, ac ulterius protulisse videri potest, quis tamen aut illum in praecipuis carminis laudibus superavit, aut hanc ipsam expoliendi, ac exornandi Poematis gloriam siquis est assequutus, non ab illo repetat, atque accersat? Quid hoc similius esse potest, atque ad exprimenda Newtoni in Philosophiam merita aptius? Cujusnam enim ea laus esse potest, ut eorum, quae ab illo sunt prodita, aut inveniendi laudem occuparit, aut perficiendi gloriam sibi vindicet? Nam si qui gravitatis vires, aut colorum causas ab aliis quoque saltem conjectura indicatas velint, iis ego, ut multum tribuam, hujusmodi conjiciendi operam Phaeacum carminibus comparo. Quid autem aut in rerum ordine statuendo, aut in cognoscendis viribus, aut in legibus confirmandis inchoavit quispiam, aut vel conjecit quidem? Cum vero praeclare inventa ab uno eodemque Newtono perfecta, atque absoluta dicam, nequaquam aliorum gloriae detractum velim. Quamquam enim plerique etiam, qui illum subsequuti sunt, eas Philosophiae partes praeclare excoluerint, ornarit, auxerint; tamen quidnam est tam eximie ab iis adjectum, cujus non ipse antea quodammodo semina jecerit, aut vestigia apertissime commonstrarit? Is enim in Philosophia architectus, molitor, effector dicendus est, qui, quae summa, ac praecipua erant, invenit, atque absolvit, caetera item, quae tenuiora essent, adumbravit, ac aliis excolenda reliquit, atque ita idem omnia et inchoasse, et perfecisse videri possit. Atque utinam ab his, qui deinde ad has disciplinas excolendas sese conferunt, ampla quaedam, atque insignia rebus hisce, ac rationibus incrementa adjungantur. Sed nescio, quo pacto accidit in artibus fere omnibus, ac doctrinis, ut cum aliquem excellentem gradum attigerint, eo loci consistant, et non modo non ulterius proferantur, sed retro plerumque referri soleant. Ita fit, ut quemadmodum Homero bene constitutae fabulae laudem tot saeculorum comprobatione confirmatam tribuimus, sic prospiciamus animo fortasse omnium consequentium aetatum judicio gloriam

Philosophiae recentioris versibus traditae (1792), versio electronica

Stay, Benedikt 1714-1801
1755-1792
CHRISTOPHORI STAY DE POESI DIDASCALICA DIALOGUS
, At, inquit, si opifices etiam, ut dictum est a te, hanc partium inter se consentientium, atque ad unum finem spectantium pulchritudinem in suis artificiis conantur imitari, cur eandem Didascalici, si propriam minus habeant, non item mutuentur, ad seque transferant? Quod Pictoribus, Architectis, Musicis concedimus, cur illis invidebimus? Nam si ex ipsa rerum conjunctione potest isthaec carminis colligatio proficisci, qua ex re aptius eadem, quam ex his Didascalicorum argumentis orietur? Quod unquam facinus, quae hominum actiones possunt tam multas, ac tam varias res tam apte colligare atque connectere, quanta conspiratione et consensu tot ingentia interque se remotissima corpora gravitatis vi constricta, quasi illo pythagoreo Jovis carcere inclusa, in hujus universitatis molem unumque mundi corpus coalescunt? Sed haec ex inerti materiae coagmentatione conflata consensio si tibi non satis accommodata videtur ad illam assequendam pulchritudinem, si non corporum se varie moventium concordia putas unum illud effici, quod allicit animos, sed actione opus esse varia, praestante unius consilio directa, unum ad finem conversa, uno temporis, locique termino circumscripta, nihilne consilii subesse existimas in iis ipsis tam bene convenientibus motibus? Ex hac ipsa materiae conjunctione nullane erumpit, seseque prodit ratio atque intelligentia? Cum hanc rerum molitionem, ac naturae ordinem numeris, et carminis vi patefactum intuebimur, non in animum irruet, ac sensus omnem occupabit actio varia, multiplex, infinita, una eademque simplex, integra, absoluta, rationis ac sapientiae plenissima? Quis auctorem ac moderatorem operis non subito agnoscet, nec rerum aeque, et carminis