Author: Anonymus floruit 1346-1353Editor: Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir VratovićMense Octobri, 2011.
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt aduersum me.
Resonare audeo, tipo dicam, quoniam homo qui uanitate temporali est resancitus ac ponderosus uitiorum sicut ouis absque gubernatione in uico errasse iudicatur non recolens, ubi corruat finis eius. Tenebratus mente dicitur, salubre consilium penitus ignorans lippusque uisu proximum, ymmo ad suprema suum intuitum dirigere non atemptat. Dauid equidem uates egregius ac Deo dilectus, cognitor sui facinoris, tibicen Christi et lyra Noui testamenti, a facie iniquissimi Saulis, terribilis sui soceri, factus profugus, quodam uehementi stupore mentis ad illum, qui contra folium arboris suam inhaustibilem ostendit potentiam, et quondam in extasi sue mentis positus uerba in principio proposita titubabat: Domine, quid etc. Uti reuera ipsum elegicum carumque, manu forti denodatum, tripartitam aut alegoricam presignat censuram.
Iadera utique, quę tantis ignominiis et molestiis Venetorum multo iam temporis profluxo curiculo folium 2/2v extitit dirissime cepsitata, quod non solum mamonam temporalem, quam homines presenti seculo ducunt uitam, consumere nitebatur, verum etiam, quod deterius est, corpore et uita cupiebat priuare, decus nec gloriam [p. 5] recolens, sed eas procul a se abiiciens tanquam iustitiam suffocans atque studiosam politicam, quam summus Monarcha gelatus est, uelut tegens in antro.
Illi Veneti Iaderanorum urbem, quę principatum inter ciuitates regionis Dalmatię dicitur obtinuisse, delere de terra uiuentium proposuerunt ac anguste et horrende dissipare, nullum genus sceleris atribuentes eidem, sed dethrahentium linguis fidem adhibentes spiritum contentum non gerere de imperii dominatione in praesenti ciuitate illi imponebant nullumque argumentum aut alicuius speciem erroris in ea comperientes, sicuti lupus immisericors rapit agnum. Quot insontes adhuc ubere alitos ipsorum motionis casu ualuas per orbis girum erumnando direxerunt! Quot egregios, quot alterius conditionis, qui forte adhuc potirentur uita, spiritum naturę ad superiora fecerunt conuolare! Equum nomen Venetię sibi assumpserunt, quia omnes uenatur, folium 2v/3 ut absorbeat, et numquam gurgitatum refundens. Nam sermo eius numquam fixus in ore habitat, sed ut uaga per aera fertur auis, geminata perutitur parabola, id quod decentiores et elegantiores oratores statuunt et ratificant ipsa sola abhorret. Fides igitur non est eis admittenda pro eo quod camum in regendo fidelem subditum Egidius in libro laudabiliter Regiminis principum autentice disciplinat, regulariter non gubernant, sed deterius more tyrannico in chaos precipitant.
Ergo quibusque est cauendum, ne sub ipsorum perfida corruant potestate et sine idonea cautione genuflectant.
De cunctis his Iadertini ad eternum Sabaoth conquestu et magno ululatu conclamant: ‘Quid, iustissime Helii, his prauis tam grandes dilatasti uires, et absque titulo iuris incedunt? Copia grandis uirorum pugillum in me nulla preuia rationis causa irruit. Forte uindicas inimicos cum tuis inimicis? Deus enim peccatores non exaudit.’
Sed audi quid Hyeremias nono sue lectionis capitulo pneumatis almi prolatione attestatur: Preparamini contra Babilonem, id contra confusionem folium 3/3v Iadrę, per circuitum omnes qui tenditis arcum, debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccauit, crudeliter nempe ipsa comisit. Nam si quis ignorantia est preuentus, fingit stilum mendatiorum, qui a cunctis est cauendus, Iadrę leges periti et in trono prophetico aprobati reperiuntur. Sed de eius superbię elatione sileo, eo quod plurrimis excedit cubitis fastum de grandis Sabthael non minimus, qui diuina similitudine formatus ac eius fuerat gratia illustratus, visione decora est perpetuo priuatus ac in abissum est precipitatus. Igitur, Iadera, non uales illud elegicum metrum regis Dauid resonare. Debuit enim tam horum, quam illorum nimio librante onere uitiorum grandem tempestatis rabiem excitare. Derelinquat ergo impius uiam suam et Deus ipsius miserebitur, reuertatur ad Dominum, et gressus sui prosperentur in sempiternum.
Ex nobili ortus folium 3v/4 progenię, premisso nomine mittentis, salutem illam quam Isaac intulit Iacob.
Motu bino coactus presens sarcasmos meo indice paginans presenti stilo disposui propalare.
Primo, quia captato uestre beniuolentię rogatu, quo sincero uestro scripto crebrius auxistis flagitandum, ut motionis casus et condecens memorate nostrę patrie discordiasque habitas inter emulos seriatim uobis segniter festinarem legare.
Secundo, ne tam horrendus excessus per Venetos exactus in prolixitate defluat temporis, sed ut posteris eorum crudelitas reminiscentię comendetur, curaui actus militiam agonesque partium per capitula singillatim et distincte in his scriptis pertractare.
Explicit prologus et epistola.
Felix Karolus, Vngarorum rex, debitum dum sue fatalitatis exoluisset, tres reliquit natos, quorum unus folium 4/4' Ludouicus hic primogenitus ac patris succedens, fratrum alius Andreas, Sicilię rex nondum sceptrum baiulans regale, qui iniquissimo interitu a suis extitit interfectus, et ultimus Stephanus. Hic omnibus iunior, qui Crouatię diocesis erat dux constituendus.
Et idem Ludouicus rex succedens Krolo patri cum iam sui regni baculum pacifice et possessum tenuisset, pro recuperanda perdita ex suis predecessoribus anno Dominicę incarnationis MCCCXLIIII, indictione XII mensis Septembris ualidum cumulauit exercitum. Cuius prefecit ducem Nicolaum, totius Slauonię banum, quem ad partes Croatię direxit, ut imperio regio subiugaret omnia castella ipsiusque regionis ciuitates cum eorum cunctis pertinentiis, secundum quod hactenus dignitati predecessorum illius extiterunt subiecta.
Quo in Croatia existente cum exercitu iuxta sui domini edictum, cepit per ipsam percurere ac discurere regionem. Tandem cum incolumitate in fines Tnini peruenit ibidemque conatus est ipsum Tnini castrum, quod tunc possidebat Vladislaua, relicta Neliptii generationis Suadcich, cum Iohanne, eius filio, folium 4v/5 sacrę subicere ditioni, quod minime obtinere ualuit; nam ipsum oppidum nullum genus agonis pati poterat eo, quod mire altitudinis necnon et fortitudinis est conualatum. Quod uidens ipse banus cum comitiua castri fasceninas ac defenssiones, in multa [p. 8] ammiratione cordis est comotus ac despiciens eundem bello capere non posse, diligentius deliberato consilio grauissima dispendia ipsi districtu imperauit impendere tam eius rura combustui tradendo, quam etiam vinearum uites et domos eradicando.
Et non ualentibus id uiolento laceratu rapere, uisus est quendam montem Spas vocatum nimia uirtute praecinctus in domini naturalis suppetere potestate, uiriliter ipsum cepit agonizare. Ibique multas probitates ac corporum strenuitates ipsa militia experta est; demonstrarunt, quod et obtinere nequiuit. Cuius exercitus probitatem et audatiam eius aduersarii intuentes putarunt non rationales homines, sed rabiosos leones sic mirabiliter pugnare in admirationem compelluntur.
Quę omnia supradicta prefata Vla- folium 5/5v dislaua considerans, timuit quippe ac tante potentię, quę erat numero quatuor milium galleatorum, non posse resistere, extimata est pacisci cum dicto Nicolao bano, qualiter ipsa et eius heres in regis dilectione fideliter permanerent, sicque confecit. Interueniente siquidem federe ac firmato, uidelicet quod ipsa Vladislaua pro se et pro sui nati parte procuret ac presentari faciet unum idoneum ac sufficientem legatum coram Maiestate regali, qui spondeat ac uelit pro eorum parte parere, quicquid sanctum imperauerit dyadema, fideliter obedire et adimplere. Electusque nuntius uirtutibus plenus et legationibus potestatis instructus ad regem suum iter properauit ac, ad ipsum regem accedens humili impensa reuerentia, causam sue legationis humiliter exposuit. Audito rege legati sermone, hec uerba ipsi nuntio est prolocutus.
‘Legationum fidelitatis efficaciter informati, quamuis genitor, filius Neliptii nostram gratiam immeruerit ac-folium 5v/6ceptare, cum ipse prolixo iam tempore nostre Mayestati plurimum extitit infidelitate occupatus, nihilominus nos beniuoli, qui ad nostrum accedunt solium, ad apicem honoris sublimare ac illos, pro quibus tantum nobis premonstrasti fidelitatis signum, non ut dignos interitu, [p. 9] sed tanquam adoptionis filios et subditos fideles tractare cum gratia nostra pollicemur.’ Finitoque regis famine (ipse)met nuntius multorum baronum in presentia hos prorupit sermones.
Serenissime domine princeps! Vladislaua et genitus eius Iohannes, pro quibus ad uos sum legatus, plicatis manibus ac ambobus genibus flexis totos se offerunt eorumque bona, ita oppida quam etiam arua et quasque fortilicias et que et quas regalis Benignitas duxerit acceptandas iuxta mayestatis regię uoluntatem atque mandatum. Cum rex patefecit sui uoluntatem ac illa habere uelle, quę idem nuntius folium 6/6' spoponderat se exhibiturum, nam prefatus rex, ut diximus, intendebat omnia castra ipsorum suo imperio uelle supponere, tamen in aliis finibus ablatis proposuit restituere maiora. Et recesso inde nuntio, uenit ad partes Tnini narans eisdem, per quos fuerat destinatus, regis responsiuam. Quamuis intrinsecus merentes, sed extrinsecus letati sunt. Intelligens hec prenominatus banus, mouit militiam et inde secessit; pergebat Panoniam.
Sed cum idem rex ipsa castra tradita per sui libitum uolebat gubernare, dicti exeniatores uoluntatem mutarunt et in sponsione facta nullatenus permanere fixi uoluerunt, hec in inductu et suasu quorundam magnorum Croatorum, precipue filiorum comitis Curiati de Corbauia, qui principaliores rebelliones et fraudulentiores sacro regio dyademate pre ceteris Croatis extiterunt. Deducto ad ipsius regis notitiam tam grandem dolum et fraudem fuisse comissum, non in parua animositate cordis fuit repletus. Penitus statuit in se, licet dimidii regni sui thesa- folium 6v/7 urus in confusione esset dispergendus, decet ut cuncta oppida et uallata regionis Croatię sue dignitati regali sint perpetuo subiecta.
Fluente itaque Anuntiationis Iesu Christi MCCCXLV, indictione tertiadecima Iulii mensis memoratus Ludouicus rex agregauit validam militiam, numero uiginta milia galleatorum, cupiens ac proponens tam ciuitates, quam castra prouintię Dalmatię et Croatię sue succumbere potestati. Et accipiente dicta comitiua itinere, cum incolumitate peruenit in fines Bihach, ibi castrametatus est fere per decem et octo diebus. Omnes Slaui sublimes, mediocres et infimi aduentum regis intelligentes, timuerunt quippe, necnon ciuitates maritime, quas tunc temporis Venetorum potentia gubernabat, vehementer conceperunt formidinem, atque ad eum omnes Croati preter tantum duos, quos confestim nominabo, transmearunt debitam reueren- folium 7/7' tiam impendentes ac claues castrorum cunctarumque suarum uallationum et possessionum offerentes. Quas rex gratanter suscepit illumque Iohannem cum sua genitrice offendentes iam bis ad sui gratiam benigne conuocauit ab eis recipiens Tnini oppidum cum suis pertinentiis, quod et ipse rex suo nutu feliciter regit et gubernat. Eidemque Iohanni prefatus rex pro brauio quandam diocesim in Cetina premiauit, preterquam tria castra idem rex nequiuit possidere, videlicet Ostrouicam, Clissam et Scardonam, tunc temporis eo, quod comes Paulus Banich seu generationis Subichieuich, cuius brachio oppidum Ostrouice manutenetur, nec non comes Mladinus generationis eiusdem, cuius mandato Clissa et Scardona protegitur, rebelliones sacro imperio ac eius inspirationem adinuicem contra prefatum regem conficientes nec aliquod fidelitatis signum regie celsitudini nolle impendere, sicque per eos extitit exactum et firmatum.
Ciuitates siquidem Dalmatię ad dictum regem in dictis metis Bihach castrametantem solemnes destinant nuntios siue legatos pariter cum preclaris exeniis. Precipue Iadera folium 7v/8 elegit tres ambassatores nobiles, quorum nomina [p. 11] scribuntur: Martinussius de Butouann, ser Michael Blasii de Soppe et ultimus Nicolaus Madii de Gallellis, cum optimis donis ad dictum regem destinandos. Et transmeantibus ipsis honoranter, sed lento gressu, quodam uulgare ad ipsorum notitiam extitit deductum, videlicet quod prefatus rex secessit ab illis partibus Vngariamque perexit.
Concipientibus itaque ipsis nuntiis tales rumores, Iadram pariter cum exeniis redierunt. De quorum reuersione uniuersi ingenui atque plebei uehementem conceperunt cordis turbationem increpantes eosdem de ipsorum itineris reuersione, quamuis alter eorum S. Michael tirannis apponebat, sed quia duo ut maior pars et uis, oportuit aquiescere eorum uoluntati.
Immensam suscipientes Veneti letitiam propter regis reuersionem, clare estimantes nullos alios miscuisse regis motionem preter Iaderanorum industriam ac asserentes Iadram fore fidelem regis ac eius inductu omnia castra Croatica regi tradita ipse uiriliter gubernat. Propter quod inanimati ipsi Veneti dirissimum furorem contra Iadertinos eructarunt, sicut Deo concedente studui propalare. folium 8/8v
Veneti quidem iam preconceptum animum sui exequendi propositi grandem stipendiarunt turbam pro transfretatione ad Dalmatinas partes in confusionem Iadrę in classibus duodenis, quarum generalis erat capitaneus prefectus Petrus de Canali.
Ipsis Iadertinis quodam tegimento ypocrisis, ne forte arbitraretur ipsa gens in ipsis cumulata classibus in detrimentum illorum fuisse, per quos aduenerant, penitus epistolas plumbeis apositione sigillis in membranis tenoris infrascripti mandarunt.
Andreas Dandulo, Dei gratia Venetiarum, Dalmatię atque Croatię dux, dominus quarte partis et dimidii totius imperii Romanię, nobili et sapienti uiro Marco Cornario, de suo mandato comiti Iadrę, ac prudentibus uiris iudicibus, consilio et comuni Iadrę, fidelibus dilectis salutem et dilectionis affectum.
Intelligentes de aduentu Vngarorum in partes Slauonię ac gerentes curam specialem ad conseruationem uestram et aliorum nostrorum folium 8v/9 fidelium, nostros prouisores ad uos et ad alios nostros fideles prouidimus destinare, qui hinc sine mora discedent, per quos uobis nostram intentionem et desiderium curabimus denotare. Et licet constantiam fidei et deuotionis uestre promptam et feruentem ad honorem fidelitatis nostre cognoscimus, tamen fidelitatem uestram requirimus et rogamus, quatinus circa conseruationem uestram et fidelitatis uestre sic uos regere debeatis et effectualiter operari, quod possitis nostram gratiam uberius promereri et ut reperiamus fidem stabilem, quam speramus, cum uestram conseruationem totis uiribus affectemus et intendamus modis omnibus procurare.
Data in nostro ducali palatio die XVIII Iunii, XIII indictione.
folium 9v/10Andreas Dandolo, Dei gratia Dux Venetiarum et cetera ut supra, salutem et dilectionis affectum.
Curis assiduis ad conseruationem uestram et aliorum nostrorum fidelium et terrarum misimus ad uos et ad partes Slauonię nostros prouisores, ut circa ea, quę sunt honoris nostri folium 9/9v et salutis uestre et terrarum nostrarum, ualeant prouidere et diligentius procurare. Et quia cognoscimus fidelitatem uestram promptam et feruentem ad nostrum honorem fideliter conseruandum, sicut per effectum operis demonstrastis et continue demonstratis, non credimus fore necessarium multum apud uos uerbis insistere ad id, quod est dictis nostris insertum taliter inconcusse.
Sed tamen hortamur et rogamus fidelitatem uestram quam clare potest cognoscere benignitatem nostram, nostri dominii, quę tota est disposita ad conseruationem nostrorum fidelium qualiter circa honorem et fidelitatem uestram conseruandam, taliter et sic prompte uos gerere debeatis, quod apud nos possitis omni tempore gratiam promereri, quam inuenietis semper promptam et paratam in omni auxilio uestro et succursu, sicut fuerit oportunum, ad quod solicite uigilamus.
[p. 13]De nouis autem per uos comitem significatis uestram prudentiam comendamus mandantes, ut occurentiam continue de die in diem uestris litteris solicite declaretis, ut informatione percepta a uobis, sicut expediet prouidere de subuentione et omnibus aliis oportunis. Paramus duas galeas armatas, quas celeriter mittimus ad partes illas.
Datum in nostro ducali palatio die penultimo Iunii, XIII indictione.
Andreas Dandolo, Venetiarum, Dalmatię et cetera ut supra, salutem et dilectionis affectum.
Habuimus per litteras prouisorum nostrorum existentium in partibus Slauonię plenam notitiam de constantia et fidelitate, quam ad nostrum dominium prompte geritis et habetis, de quibus fidelitatem uestram merito comendamus hortantes uestram prudentiam, qualiter circa conseruationem nostri honoris illesam et bonum uestrum, quod proprium reputamus, sollicite et fideliter insistatis. Sumus enim feruenter dispositi et parati ad conseruationem uestram, pariter et bonum, ac degente et alio necessario subsidio uobis subueniri intendimus, sicut fuerit opportunum.
Datum in nostro Ducali palatio die X Iulii, XIII Indictione.
Andreas Dandolo, Dei gratia Venetiarum, Dalmatię atque Croatię Dux et cetera ut supra, salutem et dilectionis affectum.
Tam per litteras uestri comitis, quam prouisorum nostrorum, quos destinauimus ad partes Slauonie, fidem et deuotionem, quam ad nostrum commune geritis folium 10/10' et habetis, que modo intenditis sub debito uestre fidelitatis conseruare, cognouimus manifeste, pro quibus uestram fidelitatem plurimum comendamus.
Nos ergo circa conseruationem et defenssionem ciuitatis uestre personarum bonorumque uestrorum, prout operibus et inditiis manifestis audire plenius potuistis, [p. 14] totis uiribus anhellamus tamquam illi, qui statum uestrum prosperum uelud proprium omni tempore peroptamus.
Datum in nostro Ducali palatio die XVIII Iulii, XIII Indictione.
Andreas Dandolo, Dei gratia Venetiarum et Dalmatię et cetera ut supra prima epistola, salutem et dilectionis affectum.
Denotamus uobis, quod ad uestram et ad aliorum nostrorum fidelium et terrarum Slauonię securitatem et conseruationem totis viribus elligere et facere nostrum Capitaneum Generalem, quem cum nostris galeis et armata breuiter ad ipsas partes mittemus, parati etiam omni alio subsidio subuenire, ut uidebimus conuenire, hortantes fidelitatem uestram, quatinus perseuerantes in fidelitate uestra constanter sic folium 10v/11 uos in cunctis occurentibus fideliter et prompte habere studeatis, quod nostram gratiam exaltatis uberius promereri, et cognoscamus operis per effectum uestram dispositionem in omnibus nostris honoribus fideliter preparatam, ut confidimus et speramus. De nouis autem sitis solliciti inquirere et nobis facere manifesta.
Datum in nostro Ducali pallatio die XXIII Iulii, XIII Indictione.
Quas epistolas Iadertini suscipientes ingenti gaudio ac ipsos prouisores, quos aliqua istarum epistolarum commemorat, honorifice perceperunt spondentes eisdem fidem infrangibillem et deuotiorem fidelitatem gerere ac in cunctis uelle parere, quicquid Ducalis sublimitas iusserit exercendum. Et morantibus ipsis prouisoribus Iadrę tantum uno naturali die, uersus reliquas maritimas ciuitates Dalmatie transfretarunt ibidem fideles eorum hortantes, ut fidelitatem, quam ceperant, constantiorem efficerent.
Epistolas quidem superius perscriptas ac prouisores ipsi Veneti ad ipsas partes destinarunt nondum ipso Ludouico rege a finibus Bihacii sequestrato. folium 11/11v
Et quamplures alias epistolas dicti Veneti dictis Iadertinis mandarunt, ut in fidelitate, quam semper de eis optarunt, deberent constantius perseuerare, ut uberiorem gratiam possent coram Ducali dominatione promereri. Hec autem ipsi Veneti inique et fraudulenter peragebant, ut possent aptius eorum perfidam conceptionem efficaciter terminare, certe Deum, qui est causa causarum et primum ens, pre eorum oculis minime circumponentes nec aliquod genus coloris iustitię inspicientes sicut illi, qui sine lege erumpnosam ducunt uitam.
Quoddam horribilissimum uitium per eos illatum fertur, quod die XIII Augusti mensis, millesimo et indictione superius intitulatis per vniuersum megagosmum, ubi eorum principatur dominium et ubi simoniace de rogatu rapere potuissent aliquem ciuem Iadrę, ardenter conati sunt et ita per mundi fines si quos capere et habere potuerunt, quamuis plurimos in duro ergastulo ut fures et pyrratas detruserunt, nullum genus sceleris imponentes, sed sola uoluntate animi hec perpetrasse naratur.
Et praecipue in oppido Pagi folium 11v/12 seu in terra Pagi, quae tunc ciuitati Iadrę rebellauerat, nobiles ultra duodecim et plebeios fere 37 capti et detenti sunt sub bona dictorum Pagensium custodia. Quorum nobilium progenies excellentior illis diebus in ipsa urbe minime reperiebatur atque ipsorum populariorum plebeitas tutior non extimabatur nec probior. Et tam istos, quam illos Pagi sic detentos cum tuta comitiua Nonam transmiserunt et, ibidem per aliquot dies captiuatis manentibus, Venetias eos destinarunt. Quibus Venetiis manentibus ductis nocte tenebrosa, ipsos in aspero clauserunt ergastulo.
Grandem equidem copiam uirorum armatorum in ciuitate Nonę, tam peditum quam equitum, ipsi Veneti stabilierunt, omnesque ciuitatum homines ac castra regionis Croatię et Dalmatię contra Iadram arma sumpserunt et in tutelam Venetorum, nec non Ragusienses, Spalatenses et Arbenses atque Tragurienses, quilibet eorum unam classem seu galeolam in obsidium et iacturam Iadrę in fauoremque Venetorum armauerunt. Alieque ciuitates parauerunt lebulos armatos iuxta eorum dignam possibilitatem. folium 12/12v
Mane quidem facto duodecimi diei ipsius mensis Augusti dictus Petrus, Capitaneus generalis decem galearum, iussu Ducali ex parte quirinali portus Iadrę ultra Sagularum obsedit Iadram, ita quod exeuntibus et intrantibus penitus erat uia artissima. Ad quem Marcus Cornario, tunc comes Iadrę, cum comitiua duorum nobilium de ciuitate, quorum unus Biualdus Gregorii de Botono, alius Georgius Francisci de Carbanossis appellati sunt, transfretarunt. Considerantibus itaque Iadertinis, quod eorum comes ad regimen ciuitatis accedere minime gliscebat, de huius actu inter ipsos ciues Iadrę grandis dicitur fuisse admiratio, cum simile opus, cuius non habetur memoria, extitit perpetratum. Ibique idem Capitaneus cum dicto Marco comite in multorum archanorum uerborum prolatione simul protraxisse fertur nec non ipsum ac eius collegas in classe detinuit redireque in ciuitate eos non permisit. Denique suasu et rogatu prefati comitis Biualdum, eius sotium, libere relaxauit ac Iadram conduci saluum fecit et Georgium, reliquum consortem, in classe detinuit nec ipsum abire permisit. Nam totam familiam folium 12v/13 et supelectilia ipsius comitis eius iussu ad galeam fecit transfretare. Sed homines Iadrę ad nullius nouitatis inditium sunt comoti: decreuerunt oratores, qui erant nobili progenię, numero XII, cum deliberatione mandare duos ambassatores ad dictum Petrum de Canali, Capitaneum sepe nominatum, quod ita extitit completum, quorum nomina sunt: Petrus de Matafarro et Martinussius de Butouano. Et ad ipsius Capitanei conspectum presentati causam rumoris per ipsum illatam diligenter inquisierunt ac ut si aliquis ciuium uel commune aliquo errore est mandatus, correctio cedat iuxta uoluntatem communitatis Venetiarum, sed mirum, quare tam aspera contra Iadram perpetrantur. Dicito: Quid cupit Ducalis sublimitas a fidelibus Iadertinis, forssan uoluntati Venetiarum se adherebunt. Capitaneus, his auditis, tale responsum suorum uerborum cepit [p. 17] " proferre: Ea, que per eum illata feruntur, iussu Ducalis excellentię perpetrat et exercet, non sponte sed coacte et uiolenter, si qua iussu suo agantur. Cuius responsionem nobiles Iadrę intelligentes valde territi sunt. folium 13/13v Eodem die quendam fratrem Predicatorum ordinis nomine Nicolaum Veglensem ad dictum Capitaneum transmiserunt. Et cum mutuos sermones aliquos protraxissent, idem frater Nicolaus legatus ipsum Capitaneum pro parte Iadertinorum multo rogatu deprecatus est, quod licentia et nutu ipsius Capitanei Iadertini valeant tres solemnes ambassatores ad maiestatem Ducalem destinare de rumore eis illato et negotio supradicto. Et obtenta ab ipso Capitaneo licentia, retulit idem legatus ea, quę a Capitaneo didicerat, Iadrensi Consilio. De quo Iadertini valde gauisi tres honoratos elegerunt viros, quorum primus dominus Nicolaus, Dei gratia Iadrensis archiepiscopus, alius Martinusius predictus et vltimus Thomas Iacobi de Petrizo vocati sunt, qui Venetias transfretare celeriter studeant, admirrantes coram Duce et Consilio Venetiarum de nouitate eisdem facta et damno Iadertinis perpetrato, spondentes volentes statuere eorum correctioni, si aliquo errore forent inquinati. Et ipso die nominatus Capitaneus per eius galeas publice iussit voce preconis peruulgare, vt omnes Veneti Iadrę morantes pariter cum eorum mobili et bonis omnibus vsque per quatuor continuos dies debeant folium 13v/14 a ciuitate Iadrę recedere. Et si qui ad terminum predictum abire non festinauerint, non ut ciuis Venetus habebitur sed ut eius infidelis erit ab omnibus habendus. Et si qui recedere curauerunt, tuti relaxati sunt nec aliquis ipsorum extitit detentus.
Luminante vero XIII die mensis Augusti, anno et indictione supra patefactis, dum tertia hora ipsius diei defecisset, quędam galeę de superiori numero imperio Petri, Capitanei prefati, quoddam horribilissimum scelus, non solum hominibus abominabile putatur, immo nequitie Asmodeorum horrendum haberetur, perpetrarunt.
Quosdam homines egenos, ciues et habitatores Iadrę, per mare nauigantes, ab eorum [p. 18] "! insulis et possessionibus recedentes Iadramque venientes, aliquos ictu ensis lęthaliter interfecerunt, aliquos in mari suffocauerunt et aliquos captiuatos detinuerunt ipsorumque lembulos et lintres pro ipsorum vsu et vtilitate conuerterunt et aliquos igne iusserunt cremare, nec non infantulos et insontes pueros in cunabulis eorum quiescentes, nulla moti misericordia nec intuitu pietatis, gladio occiderunt. Et sic illo die toto nihil aliud per eos egisse narratur.
Ad quod ciues Iadrę tam parui quam magnates, folium 14/14v in multa stupefactione cordis sunt commoti. Eundem fratrem Nicolaum ad dictum Capitaneum transmiserunt ac comissione sibi apposita: Non modicum admirrantur Iadertini per vos, nobilis Capitanee, de gestis eisdem illatis, cum insontes se fore sentiant. Nondum naturalis dies suum cursum terminauit, quod, a vobis obtenta licentia, Iadertini tres vel plures ad Ducalem dignitatem deuote destinent legatos in cuius conspectu condiciones ipsorum fideliter patefacient offerentes se executuros quicquid Venetorum potentia iusserit exercendum, cedentia honori eius statuique ciuitatis Iadrę. Quamobrem dicti ciues humiliter ut domino speciali deuote supplicant, quatinus dignetur vestra nobilis Dignitas ab horum perpetratione actuum cessare, nec talia dispendia eos velle pati, quousque Ducali dignitati indicent seriatim. Nam mandatum eius ipsis institutum fideliter, immo presto executioni demandent. Ad cuius verba prefatus Capitaneus, consulte cum quibusdam suis consiliariis, tale protulit responsum: Petitionem Iadrensium perfecte concepimus, quam admittere nullatenus sumus dispositi mandato nostri comunis nobis principaliter imposito, nec expedit Ducali dominationi Iadertinorum inserere conditiones, cum ipsa sit plenius informata et mihi a collegis meis folium 14v/15 sit tradita in negotio Capitaneatus libera potestas.
De duobus vnum eligant: Aut huius vrbis omnia męnia circumualata funditus euertant nec non omnia castra fortitudinesque, tam sitas intra quam extra ciuitatem Iadrę, tradere ac designare sine alicuius ambiguitatis obstaculo velint in potentiam Ducis et totius comunis Venetiarum hoc addito, quod tribuant comiti electo per ipsum [p. 19] "# nostrum comune liberum et expressum dominium in omnibus iustitiam meditando iuxta ipsius nutum et voluntatem, nihilominus rura possessionesque eorum omnes in vsum et vtilitatem iuxta ipsorum beneplacitum et libitum conuertant - aut ipsi contra Venetorum potentiam viriliter procurent resistere, cum multo plus puto fore sanctius eis velle ad primum applicare partitum. Percipiensque tales rumores nuntius cum comitatu ciuitatem rediit relationemque ipsis ciuibus indicauit. Decernentes pro sanctiori velle potentię resistere Venetorum quam tunc eorum videre ciuitatem in ruinam precipitare, nec tali consentire pacto et ad talem deuenire conditionem. folium 15/15v
Nunc Iadertini parant sibi arma, quia iam veraciter sunt certificati de Venetorum odio. Muniunt ciuitatem diuersis generibus edificiorum atque cui potissimo hero tradere ipsorum vrbem, qui velit, possit ac sciat eos et ciuitatem ipsorum ab eorum ęmulis et obsidionibus fęliciter tueri, toto conamine mutuo disputant. Vnusque illorum generosus prosapia, digniori suffultus industria, inter eos indicto silentio audacter faminauit Diserti Iadertini, hic flos, hic vniuersa ciuitatis perspicacitas est cumulata.
Nullus nostrum ignorare debet, quale nobis instat periculum de Venetorum odio, sed grauius est discrimen nostram vrbem nostris oculis intuentibus dissolatam videre.
Hortor vos vniuersos huius vrbis egregios ciues, ut primitus cruce premuniti Christi arma sumamus, cum primum Deus superbiam odio habeat, que precipue in nostris abundat ęmulis. Tutamque ciuitatem et meniis fixe firmatam habemus, in qua vnius anni et semis victualia superfluunt, et secundario inquiramus fauoris presidium a nato fęlicis et pię memorię Kroli regis, scilicet a Ludouico, ipsius successore, ut nos non deserat a prolixo iam curriculo fideles sacrę coronę persistentes, cum idem Carolus rex specialem charitatis amorem in vrbem et homines generosos huius ciuitatis gesserit. Spes certitudinaliter in Deum et nostrum pastorem est tenenda.
folium 15v/16 Pro nostris piis precibus facile prebebit assensum. Hec autem in conspectu vestro, tales sermones et verba curaui diffundere. [p. 20] "% Vniuersique approbant laudabile consilium et confestim clam decreuerunt vnum solemnem nuntium ad dictum Lodouicum, regem Panonię iam sępe memoratum, sagaciter destinare, qui humiliter presentare debeat precise sine vllo alicuius contradictionis obstaculo dictam vrbem Iadrę, pariter homines eorumque omnia bona, tam mouentia quam fixa, ac ei velle parere necnon fidelitatem laudabilem gerere benedictę coronę, prout subditus tenetur suo naturali domino, supplicando ipsi flexis genibus deuote, ut hoc exiguum exenium a charis eius subditis et fidelibus dignetur acceptare, quos olim piissimus dominus Krolus, fęlicissimus genitor Sanctę maiestatis, tanta affectione tutabat, quod non minus ipsis Iadertinis, benigniorem charitatem quam vni ex Panonis premonstrabat. Et electione inter ipsos ciues nobilesque solemniter celebrata, Franciscum quondam Pauli de Georgio, ipsorum conciuem, elegerunt in missum. Qui XVI o12 die post crepusculum dicti mensis Augusti suum iter ad dictum regem accelerauit in breuibusque diebus ad dictam regionem Vngarię peruenit et ad ipsum regem debita reuerentia impensa accessit. Cui prono capite et denudato ac etiam genibus flexis causam sui aduentus et tam prolixe peregrinationis pie indicauit necnon neccessitatem ipsius vrbis presentate palam fecit iniungens, ut ipsos fideles folium 16/16' sanctum prouideat diadema a tanto eruere discrimine, ut ammissa, id quod predecessores reges perditum putarunt, per vestram benignam maiestatem recuperata existant. Cuius nuntii legationem idem attente intelligens in multa cordis alacritate extitit usque ad cacumen repletus ibidemque spopondit affirmans ex certa scientia petitioni illorum, quorum erat legatus, velle infallibiliter, quantocius erit facultas, hilariter adimplere. Munus illud, quod Iadertini tam deuote sibi exeniauerant, gratanter suscepit.
Adhuc etiam Iadertini non cessant per suos speciales missos concordiam a dicto Capitaneo frequentando postulare. Atque Capitaneus durioris voluntatis instigatus solum Iadertinos audire non affectat, nisi accedant petitioni superius declaratę, immo die noctuque arctius obsessum cum clasibus separatim quantum iactus est lapidis [p. 21] "' exequebatur. Atque transfretant in insulis, multa dispendia inferunt Iadrensibus.
Omnes pecudes et pecora, plusquam ducenta milia in sui vsum et libitum conuerterunt, domunculas et tuguria insulanorum ciuiumque Iadre impie comburunt.
Sed exercitus numero 20000 peditum et equitum in ciuitate cumulatus Nonę per terno die agros et rura et vsque ad fines S. Martini visitat et discurrit. Cuius exercitus Capitaneus Marcus Iustiniano erat prefectus. Et si quos ciues Iadrenses aut subditos reperit, terribili nece submittit, omnia habitacula rurum igne iubet conburi. folium 16v/17 Nunc insulani et villici fideles suas deserunt habitationes. Iadre sibi eligunt locum tanta copia virorum, qui dignabantur armis decorari, quod numerum sex miliarium excedebat, sed omnes in vniuerso, qui annone mandendo non parcebant, erant fere numerus viginti millenarius et octo, qui in vrbe Iadre extiterat collocatus.
Confidunt Iadertini in sui probitate et scitu, quod eloquentiam Alani sapientiamque philosophię putant excedere, soli gubernant vrbem in multa lentitate et inobedientia, neminem aduenam, qui sciret et posset consulere ac a tanto posset liberare discrimine, affectant accersire in gubernatorem. Verbis friuolis saciantur et aurę matutinalis potum assummunt, in magna clade se immiscunt et ad arctissimas perueniunt conditiones, ut Deo condonante gratiam satis lucide propalare studemus.
Regnante vero vespere diei XV i20 Augusti predicti mensis, quidam classem seu galellam, in qua vltra decem potentiores viri de ciuitate Tragurii, qui Venetis transfretare extimabantur, in Vallem magistrorum applicauit. Quam Iadertini cum duabus barcis armigeratis cęperunt omnesque eius nobiliores et aliquos eius plebeios in carcerem detruserunt pro eo, quod et ipsi Tragurini quamplures Iadertinos in eorum ciuitate repertos absque causa rationabili in captiuitatem deduxerunt. Tu quoque fac simile, sic ars deluditur arte.
Non cessant certe ipsi Iadertini multorum sublimiorum ędificiorum decorare eorum ciuitatem atque fodere iubent iuxta ripam portus et ianuas magnas profundissimas fasceninas ac valationes decoras per girum vrbis conficiunt folium 17/17' et in deffensionem ipsorum et tutellam nauigiorum et galearum iuxta portum quandam cathenam mire grossitiei ex tredecim tignis adinuicem ferro connexis ac confibulatis, que pęnultimo prefati mensis Augusti in dicto maritimo portu extitit firmata et protensa. Nam a puncta S. Ioannis Euangeliste, constructa vltra portum, erat extensa vsque ad aliam partem, versus vrbem, aliquantulum a uia rectitudinis deuiando versus plagam austri. Tantę enim industrię et virtutis eadem cathena erat stabilita in ęquore, quod eius stipitem nullus architectorum poterat cum speculatione imaginari. Quam Iadertini vigilanti studio in nocte perspicatius et nocte tutius ingenti gaudio compulsi sunt custodire.
Porro die secundo intrante Septembris anno Domini et indictione prescriptis nocte tenebrosa latenter nobilem virum Bartholomeum Petri de Sloradis ciuem destinarunt ipsi Iadrenses ad prefatum Andream, natum fęlicis memorię Kroli, regis Vngarorum, regem Sicilie, sed nondum regalem tyaram in cęphaliis portans, qui a suis sub crudeli succubuit interitu, supplicando eidem, vt dilectione fratris germani, Ludouici predicti, cuius Iadertini sunt fideles subditi, dignetur aliquem fauorem impendere tam clasium quam etiam ęris ac reliqua oportuna ciuitati obssessę, que causa expeditionis postponimus. folium 17v/18 Veneti utique putant per portum spaciari, sed cathena non permittit, nimio dolore comprimuntur. Cupiunt intentum suum efficacitati adimplere, sed dum quadam die, sexto dicti mensis Septembris memoratus Capitaneus clasium obsedentium [p. 23] Iadram versus cathenam cum duabus suis galeis mirifice ornatis se direxit, quam conatus est infringere, clangit altior nola S.
Chrysogoni, que ad stornium. Iuuenes et mediocres in multa animositate cordis induunt lucentia arma, ad fretum portus se disponunt, ut defensent cathenam.
Ibi partes mirabiliter inter se pugnant: Veneti cum dictis galleis a boreali parte, Iadertini cum quibusdam crapulis ex australi. Pars parti crebrat ictus, et Veneti tantam copiam innumerabilem iaculorum inimicos prosiliunt, quod ibidem aer caligine offuscatus putabatur. Sed Iadertini nobilius se defendebant tam cum quadam machina constructa in campo magni castri, quod Venetorum vocatur castrum, que quinquies in galleis iactauit, sed neutram valuit attingere, quam etiam variorum generum ingeniorum ipsam cathenam defensabant. Sed probiores ipsarum gallearum viri veraciter considerantes eorum intentionem non posse aliqualiter effectui producere nec valentes Iadertinorum cruentatos et terribiles ictus tollerare, confusi et conflicti inde abierunt. Grandem copiam gentis suę idem Capitaneus habetur amisisse, Iadertini vero modicam, sed maxima vulneratur. Inchoauit ipsa certatio a sexta vsque in horam vesperarum. folium 18/18v
Adueniente quidem octauo die prefati Septembris mensis, quo per vniuersum orbem festum natiuitatis Virginis gloriosę deuote celebratur, Iadertini obsessi vehementem gesserunt consolationem ex eo, quod Lodouicus, memoratus rex, quandam epistolam ipsis transmisit, cuius seriem presentibus denotamus.
Lodouicus, Dei gratia rex Vngarię, nobilibus viris iudicibus, Consilio et Comuni ciuitatis Iadre animum ad grata paratum cum salute.
Nuntiauit nobis Nicolaus, banus totius Slauonię, neccesitatem vestram, super qua sciatis: ecce processimus cum tota potentia nostra iuuare vos et properamus celeri gressu succurrere vobis. Vnde viriliter vos teneatis et regatis.
Data sub Alto Castro die XXV mensis Augusti.
. Quam epistolam rectores Iadrę eodem die legere et diuulgare in publico foro, vbi multorum erat nobilium congeries et plebeorum comitiua, siquidem fecerunt. Totus vulgus lętatur, inextimabilem suscepit lętitiam, tripudia et choreas per vicos discurrere compellitur, nam tota ciuitas ingenti exultat gaudio. Nunc cantica suauia cum melodiis, campanis ac tubis totam vrbem circumeundo discurrunt, quo inimici in multa animi admirratione compelluntur, petunt, nullum responsum suscipiunt. folium 18v/19 Quantam enim potestatem et dominium Venetorum ipsi affectabant, quod qui iam post ipsius epistolę susceptionem nomen Ducis potius quam Regis ascendebant Sed adhuc roboriores ipsi Veneti in eorum iniqua petitione et proposito efficiebant.
Intelligentes quidem Iadertini eorum voluntatem non posse mutare alia susceperunt carbasa. Venetorum dominium protinus abiiciunt, tota mente et cordis affectione dominum naturalem commemorant. Ducem remouent, venerabile nomen regium intitulant in clypeis, galleis et aliis togis armorum in signum fidelitatis insigne cum mixtis coloribus epigramant et depingunt.
Cumulatur exercitus iussu regio in suffragio Iadertinorum, cuius dux banus Bosnensis nomine Stephanus, heretice prauitatis alumnus, prout et eius regio tali errore a prolixitate iam temporis asseritur et, prout rei est veritas fore mandata, est prefectus. Congregataque ipsa militia in multo cuneo nominatus dum suum iter aripuit imperio regis, cępit deambulare in tutelam Iadrę lento gressu eo quod Veneti animi (quod est naturale) impleuerunt aurea ęra.
Secundum nuntium nomine fratrem Marinum Minorum ordinis Iadrensem, qui multa scientia ac sapientia incomendabili fuerat presignitus, dicti ciues Iadrę ad [p. 25] dictum eorum regem sagaciter destinarunt roborando sponsionem ac Iadertinorum fidelitatem ipsi regi ac humiliter ab eo postulando iuuamen, per quod inimicis resistere valerent, et alia, que ad presens dimitto. Cui rex benignum se reddidit ac suam gratiam vberiorem spopondit se exhibiturum. folium 19/19v
Diluculo applicante illius illustrę solemnitatis, qua mater Ecclesia laudes debitas horis canonicis mirificę exaltationi Sanctę crucis deuotissime decantat, obsidium equoris et cuneus ille in Nonę ciuitate collocatus, qui erat equitum trecentorum et peditum octingentorum ex tota Italia congregatorum, iuxta ecclesiam S.
Chrysogoni de fonte fixum construere ceperunt habitaculum versus vrbem et ibi confecerunt contra ciuitatem eorum quam Italici et Longobardi bastidam, Dalmatici et Croati sticatum appellare consueuerunt. Longitudo vero ipsius bastide erat quantum ianua magistra Iadrę ab ecclesia S.
Viti recta linea procedendo distat et amplitudo eiusdem quantum forum a dicta ianua prolongatur. Que vndique vallata ligneis tabulis mire pulchritudinis fabricatis, propugnacula crebra et alta in ea confecta et constructa sunt. Porro quia a constitutione ipsius sticati seu bastidę usque ad eius remotionem nullus fere preteribat dierum, quin inimici mixtim scaramutias seu badalutios conficiebant, sed ut plurimum, immo fere semper Iadertini brauium de aduersariis asportabant, nunc ense iugulatos, nunc ductu captiuatos, aliquos iaculis impressos aliaque, prout in pugna solet euenire. folium 19v/20 Item perueniente decimoseptimo die prefati mensis ille missus Iadrę, qui ad pręsentiam Andreę, regis Sicilie, fuerat pro parte Iadertinorum transmissus, coram dicto rege se praesentauit suamque legationem abundanter narrauit. Quem benigne intelligens, petitiones deuotas obtulit se efficaciter omni mora postposita impleturum.
Sed clarescente die sequenti S. Dominice post vigiliam noctis eiusdem mensis memoratus Andreas rex a suis tyronibus impia nece extitit interfectus.
De cuius morte Iadertini nimio dolore compuncti ingemiscere ceperunt et quamplures nobiles de Iadra amaritudinis tactu togas hilaritate confectas exuunt lugubriaque vestimenta in multo assumunt męrore et ea veraciter non mutarunt, donec spatium sex mensium circulariter non defluxit, ex eo, quod dicti Iadertini grandem spem et fiduciam in ipso rege retinebant et, nisi talis euentus contigisset, iam Iadertini liberationem sue patrię infalibiliter percepissent. folium 20/20v
Oritur altior discordia inter partes. Nunc Veneti affectant et requirunt velle fędus inire et tam crudelia suffocare, ne adhuc pestilentior inimicitia oriatur, sed Iadertini eorum inquisitionibus adhęrere non curant, parrant quamplures parones, quas latenter in offensionem inimicorum transmittunt, enormia dispendia inferunt Venetis ac eorum aduersarios, siquos reperiunt, pestiferę morti tradunt.
Nam cum quadam vigesima quinta die ipsius Septembris mensis quedam paro discurrens per mare, in qua erant fere viri Iadertini circa triginta, quendam angromagum Raguseorum alto pellago detexerunt, ipsum cum celeritate insecuta est. Ille fugiens, ista appropinquans tandem huius applicauit ipsumque viriliter cepit expugnare, in quo erant homines plusquam sexaginta. Pyratę quidem nulla pietate moti omnes lętalibus ictibus impremerunt exceptos tres, quos captiuatos detinuerunt, folium 20v/21 ipsumque angromagum in sui vsum conuerterunt. Et hiis similibus infinitis per Iadertinos inimicis illata sunt.
Multis quidem dolositatibus et infinitis argumentis Veneti, quorum particulam curauimus propalare, ipsam vrbem seu aliquod castrum Iadertinorum procurabant in sui gubernationem submittere, quibus Iadertini non sui industria, sed virtute ipsius S.
Paraclyti mirabiliter obiiciebant. Nam crebrius multos ex eorum stipendiariis numisma coinquinatis Iadra abire et fugam arripere exercebant, ut aliquid abominabile, [p. 27] puta larem in ciuitatem iactare seu classes cremare vel forte aliquem ex nobilioribus crudeli subiicere gladio et alia quamplurima iniqua exercerent. Sed hiis omnibus Iadrenses curam sollicitatam gerebant. folium 21/21v Nullum in vrbem sinebant sine cautione introire.
Obumbrante nempe nocte vigesima septima ipsius mensis Septembris dum animalia suaue recipiunt somnum, Veneti, vltra sexingentos electos et probos viros, in vallem S.
Eufemię in insulis in eorum clasibus latenter duxerunt et ibi vsque ad horam tertiarum sequentis diei in loco vocato Briacel Verh latuerunt. Cum ipsa dies vigilie dedicationis principis Michaelis archangeli suam lucem cępisset patescere hominibus, hii qui in castro Sancti Michaelis de monte reperti sunt, aduersarios, qui more latroneo deuenerant, palam detexerunt et consensu et voluntate omnium, qui in dicto castro extiterant, in quo erant viri electi fere sexingenti, inter quos mutuo elegerunt centum et triginta pugillatores excellentiores et probiores aliis, assummunt magno folium 21v/22 loricas gaudio, cingunt se frameis atque caput tegunt casside et versus inimicos audacter se dirrigunt in multa animositate cordis. Quos Veneti audiunt et gressus eorum sentiunt, parant se ad pugnam. Nunc isti, nunc illi crebra iacula iactant et tela, multi ex Venetis recedunt sauciati, tandem partes vicissim se miscuunt, fit sonitus ensium et tumultus vocum. Multi ex Venetorum stipendiariis pereunt, non indulget pars parti ictus, denique nutu partium musculorum lassati, ipse partes quieti dant operam. Sed Iadertini hortantur mero saporabili, illi egestatem mellifluę potionis patiuntur. Surgunt Iadertini in multo furore contra aduersarios impetumque in ipsos facientes dupplicant vires, crebrant ictus ictibus, instringunt missilia et tela in eorum spatulis ac ensibus cruentatis non parcunt. Veneti fugam arripiunt, hostes eos insequuntur folium 22/22v et inuadunt usque ad fretum ęquoris et ibi viriliter Iadertini mutilant inimicorum membra. Qui multi ex Venetorum parte in mari se disponebant, quos equor absorbebat nulla interueniente pietate.
Defecitque ibi in ipso bello ex Venetorum gente tam mari suffocatos, quam framea crudeli iugulatos plusquam quingenti. Ex opposita parte nemo pręterquam tres qui ex sua becillitate morti se disposuerunt. Itaque Veneti conflicti et debellati, Iadertini ad montem suę habitationis cum obtento triumpho alacriter redierunt.
Inchoauitque ipsa pugna ab hora nona et vsque ad vesperas durauit.
Ecce iam Iadrenses claros percipiunt rumores de exercitu, qui in eorum subsidium fuerat aggregatus, debere aduenire, vltra quam decem et octo machinas in circuitu urbis erigunt, folium 22v/23 quarum vna maior confecta ad Babas, que in maiori parte medie bastide inimicorum iactabat, reliquas vero causa prolixitatis relinquo.
Quadam igitur nocte caliginosa in quatuordecimis Kalendas Nouembris mensis ille frater Marinus Minorum ordinis a Magnificentia regali cum prosperitatis augmento est reuersus et Iadram peruenit referens gratiam domini naturalis versus Iadertinos taliter donasse et tanta affectione dilexisse non ut herus, sed discretus pater filium.
Et super hiis idem frater Marinus pro parte regis ipsis Iadertinis paginam sua secreta munitam impressione reportauit continentem in effectu, qualiter ipse rex reputat Iadertinos inter electos fideles, ac viriliter contra inimicos regis persistant, cum exercitus presidium eis prebet et in modico temporis spatio Christi gratia opitulante erit eos liberaturus. Ac comitem Gregorium Curiatii pro quo ciues regi supplicauerant, habere eundem regię celsitudini comendatum, non fore dignum ad sui gratiam folium 23/23v assumere, cum ipse pluribus vicibus solio regio deuiauerat. Sed tam sublimis est fidelium subiectio dictorum Iadertinorum, quod eorum preces erunt admittendę, nihilominus firmantes taliter, ut postmodum idem comes Gregorius non habeat vim in pristinum infidelitatis errorem incidere, prout crebrius lapsus est.
O quam nobilis Princeps, o quam gloriosus et gratiosus exauditor, qui sic aures misericorditer ad tam deuotos fideles inclinat! Hęc est Principis gloria amanda, hec fiducia in tali domino habenda, vt rebelliones pro instantia humilium fidelium ad amorem suę benignitatis dignatur amplecti.
Cuius nuntii relationem audientes idem Iadertini, in multa hilaritate mentis sunt exhilarati, quod in honorem et decus sui regis vexillum grande, in quo erat depicta effigies seu insignies ipsius regalis maiestatis, dum Titan tertiarum horam pręsignabat, folium 23v/24 in eminentiori turri locatę ex plaga quirinali ianue magistre tubarum sonitu ac grandi hortatione in trunco eminentissimo erexerunt.
Nunc aduersarii crebrius concordiam postulant ab aduersariis, ad quos ipsi minime aquiescere atemptant, ne iactu grauiori conturbentur. Nunc partes sepius conficiunt scaramucias, inter quas fere semper Iadertini vexillum ab inimicis asportant. Nunc pyrate Iadertini per mare nauigant, quempiam Venetum reperiunt, post tergum manibus complicatis in equore crudeliter submergunt, nullum genus vel speciem misericordię aspiciunt.
Enormem iacturam ipsi Veneti per mare supportant, quod idem Veneti dispendio graui coacti eosdem pyratas insequuntur. Hii fugam arripiunt et in castro de monte Sanctorum Cosmę et Damiani ad insulas, vbi nunc cęnobium tenetur, sibi locarunt statum eorumque lembos sub ipso oppido violento lacerto subducere compelluntur. Ad quos galeę Venetorum accedere nequaquam valuerunt. folium 24/24v Sed viri inde in terram descendentes versus lembos se disponunt conantes ipsos abstrahere et ex oppido ipsi Iadertini eosdem tuentes. Sic isti, sic illi grauissimos tollerant iactus. Denique Iadertini lassati ipsos lembos reliquerunt, quos aduersarii in mari adduxerunt, tres in sui vsum conuerterunt, vnam et vltimam igni tradiderunt, cum maxima ammissione gentis suę. Ex parte reliqua plurimi plaga percussi, sed nemo morti derelictus.
Prestolantur Iadertini cum apparatu maximo exercitum iussu regio collectum, qui sexto mensis Nouembris in Mogoroua Dubraua castramentatus est. Fabricant ingenia contra Venetorum bastidam, arma et loricas cassidesque suffulciunt in multa letitia cordis. Sed Venetiani satagunt, ne hostibus appetitus mente reducatur. Grandes sumptus Iadrenses pro militia folium 24v/25 recreanda tollerant ac minimis minime parsimonizant. Inimici quidem sticatum roborando non cessant: duos altissimos trabuchos in ipso construunt, quorum vnum ab occidentali plaga, vltimum ab orientali celeriter conficiunt. Sed is, qui in occidente fabricatus fuerat, priusquam męnia iactus eiusdem attigisset, in humum ruit. Postquam aliquibus retroactis diebus extitit erectus.
Concipientibus Iadertinis, quod ipsa militia prolixo tangebat inducias, pro inquirenda veritate duos legatos, quorum nomina sunt Franciscus Pauli de Georgio et Paulus de Grubogna, ciues, qui continue in dicto exercitu persistunt, exercitus vigilanti animo festinanter transmiserunt, tertiodecimo die noni mensis tercium nomine Cerne de Fanfogna, ad duces. Et cum ipsi nuntii coram Stephano bano Bosnensi, rebelli dictę vniuersalis basilicę, et Nicolao, totius Slauonię bano, ducibus totius militię presentati fuissent ab eis dum humiliter inquisiuissent causam tantarum induciarum folium 25/25' necnon eos rogatu et prece astantissima supplicassent, ut domini regis edictum perficiant, pro quo in suffragium subditorum regie excellentię fuerant congregati. Sed ille Stephanus banus cum eorum complicibus et maioribus tyronibus ipsius exercitus potius crumenam auro et numismate Venetico, que in tam longo itinere erat excussa, elegerunt resarcire quam tam excellentem gloriam et laudabilem decorem velle suo naturali domino asscribere sicut ille qui magis dedecus quam laudem aquirit.
Sed, o collega amantissime, sicut Aristotiles philosophus et Porphirius in eorum dialeticis et conclusionibus expresse attestantur, animalitatem rationalitatemque fore essentialiter hominis ac risibilitatem proprium eius, sic manifeste Venetis insit naturaliter excitare simoniam ac eius proprietas Vngaricęque turbę cum simonia somnium appetere. Bene ergo diffinitio hominis descripta ab amatoribus scientię, inquantum tangit illos sceleratos viros, deberet augumentari, folium 25v/26 non autem tantum decapitari, prout ex premissis luculenter designatur.
Duces vero totius exercitus memorati multas occasiones ac irrationabiles excusationes ipsis legatis allegabant ad dictorum Iadertinorum suffragium nolle accedere proponentes ac conferentes tantam copiam virorum bellatorum in sticato Venetorum eorum aduentum expectasse, quod potentia horum si dupplicata fuisset, discriminosum esset vlterius ab illis finibus procedere. Et cum dicti missi, qui propter Iadertinorum ad illos destinati fuerant mandato dominationis Iadrę, ipsos simoniacos seu numo sicoratos non valuissent ab illorum iniquo proposito remouere, confestim ad regem Lodouicum festino gressu ambularunt. Et idem duces exercitus mane facto diliculo a Mogoroua Draga recesserunt sui domini spernentes edictum ad partesque Vngaricas properauerunt.
Intelligunt fideles Iadertini vulgaria perueridicas relationes Vngaros spreuisse et recusasse illos nec eos velle a tanto liberare discrimine et tam grandia suscepisse dispendia parata pro ipsa militia. Quamuis grauibus doloribus folium 26/26v intrinsecus passi fuerint, nihilominus adhuc fiduciam spemque infallibilem in ipso rege intrinsecus retinentes, eo quod ipsis dictus rex affirmauerat eos non relinquere, sed, si neccesse fuerit, solus personaliter in eorum suffragium vere futurus et cum sua potentia accelerabit.
Clamabant Veneti voce preconia per Iadertinos eligenda velle applicare, ad quam hostes non tantum exaudire gliscunt, sed nec pręconis intonationem eorum aures [p. 32] student audire. Irrogant grauissimas iacturas Iadertinis aduersarii malos usque a stipite oliuarum fructuumque aliorum euellunt vinearumque vites conculcando eradicant.
Nulla commouentur pietate, sed deteriora hiis inimicis pollicitant, nisi appetere eligant dominium Ducale potiusquam maiestatis Regię. Quisquis ergo virorum arua primitus inspiceret, non agros fructiferos nec fructus abundantes omni amęnitate saporis, sed potius desertum locum existimaret. Et quamuis Iadertini tam enorme deplorent damnum et asperimum, nihilominus firmiorem hortationem folium 26v/27 assummunt ac sperant fiduciam in illo benigno hero, qui sub protectione sui eos amplexatus est.
Nullum ergo pacis et concordię cum Venetis optant offitium, pro quo ipsorum dominium in ciuitate Iadertina principaretur.
Septimo Kalendas decimi mensis, in quo precipue Iadertini solemnissime eorum pastoris festum, mirifici martiris Chrysogoni, celebrando non desistunt, dominus Nicolaus, venerabilis pater et archiepiscopus Iadrensis compatriota, in ecclesia beatissimi athletę Chrysogoni, in qua totus erat apparatus clerus ac populus vniuersus eiusdem ciuitatis ad solemnia audienda officia aduenerant, deuotam celebrauit missam. Et post Sancte euangelicę lectionis enuntiationem pulpitum ascendit multosque hortatorios pronuntiauit sermones et benedicens altissima voce omnibus audientibus, qui ad deuotionis festum congregati fuerant, vexillum regis, quod idem rex Lodouicus in signum fidelitatis Iadertinis transmiserat. Expletaque benedictione omnes in basilica folium 27/27v adunati vnanimiter cum iubilatione clamauerunt dicentes: Amen. Et dum solemnia explerentur misteria, vniuersus clerus Dalmaticis decoratus vestibus laudibus hymnisque et sanctorum psalmorum ductu in multorum nobilium et plebeiorum comitiua cum eodem antistite in foro in medio ipsius vrbis usque deuenerunt et, susceptam a dicto antistite totus vulgus benedictionem, in trunco eminenti passuum fere vndecim in dicto medio foro dictum vexillum inextimabili letitia erexerunt.
Fiunt solatia illo die per vrbem, fiunt per vicos mirrabilia modulamina vocum hymnorum et sonetorum, cum tubis et lyris miscuunt suaues melodias. Tota plebs lętatur et in miserabili consolatur tripudio. Omnibus pariter non guerra extimatur, sed firmissima reputatur concordia. In multa cordis delectatione exultant in propriis sermonibus, exultando inimicos vituperant.
Et nondum eiusdem diei vespertina precamina expleta fuissent, quod partes inter se magnas scaramutias perpetrarunt, miscunt se alique particulę partium, folium 27v/28 minantur ensibus, infringunt clypeos. Vnum nobilem ex Iadertinis in multorum ictuum impressione imprimunt usque ad mortem plurimosque sauciant. Sed illi deteriorem sustinent iacturam, nam in campo quamplurimi lętaliter fuerunt interfecti innumerabilisque copia vulneratorum et, nisi tunc Iadertinis ab vrbe suffragium fuisset velocius pręstatum, grandem ipsi sustinebant conflictum. Hęc acta sunt in confinio Meltę. Remotę sunt partes, sed hii in bastidam, isti ingressi sunt ciuitatem.
Existente sole immediate subsequentis diei in medio polo, egregius Delphinus, naturalis dominus Vienensis, qui arcta sanguinis affinitate dicto Lodouico regi fuerat alligatus, cum duabus suis galleis congruenter apparatis, cum quibus versus partes Turchenas cupiebat transfretare, eo quod iussu apostolico erat dux et capitaneus exercitus Christianę gentis, et ad sticatum Venetorum applicauit et ibidem cum Venetis in multorum prolatione sermonum fertur protexisse. Sed ea, que mutuo contulerunt, iudicio lectoris disposuimus relinquere. folium 28/28v Et sexto Kalendas Decembris fere hora proxima meridiei prefatus Delphinus ex quirinali parte portus cum dictis suis galleis se adhesit et duos suos speciales legatos Iadertinis delegauit rogans instantissime eosdem Iadertinos pro parte illius, cuius missi fuerant, quatenus aliquos ex discretis nobilibus Iadrę ad presentiam ipsius [p. 34] Delphini debeant et velint transmittere sub fiducia, quomodo conferent et adinuicem proponent illa, ad que ciuitas libenti forte animo se adherebit. Cuius petitioni et voluntati ipsi Iadertini allacriter complacuerunt: duo legatos, Andream de Sloradis, Nicolaum Madii Galleli, quem in presenti graphia recolimus nominasse, destinauerunt.
Et facta est tregua illo die, que vsque ad vesperarum cantum durauit. Et cum idem legati Iadrenses conspectui ipsius Delphini se manifestassent, honorem decentem impenderunt, quos ille iocunde suscepit et eisdem verba in hunc explicauit tenorem. folium 28v/29 Prouisione Sedis apostolice et mandato nos elegisse in generalem capitaneum fidei Catholice contra Turcos et paganos. Cuius imperium humiliter duximus acceptandum copiosaque turba disposita est hoc sanctum et laudabile iter transfretare ad tam grande pręmium accepturum, quod ipse apostolicus deique vicarius vere pęnitentibus et confessis veniam cunctorum peccatorum ad dictum viagium se disponentium instituit. Quare hęc discordia illorum Venetorum et vestri Iadertinorum redundat in validum detrimentum appetentium tam altissimum consequi meritum. Et ut noster accessus ad ipsas partes magis fidei Christiane augeat beneficium salutis, postulo, immo rogatu affectuosissimo precor coniunctionem aliquam fęderis, in qua partes eligere magis concupiuerint velle conscendere, cum nimis discriminosa sint guerre iudicia tam animę, quam corporis vituperabilia. folium 29/29v Durum interim est vobis contra potentiores arma leuare, cum grandis pars orbis Venetorum subiaceat imperio, et vos rudes bellicosis magisteriis ad salubre intentum imputo vos fęliciter peruenire. Quare hortor vniuersos et meis consiliis et petitionibus dignis asuescere intendatis, ut benedictionis laudem ab omnibus aquiratis.
Cuius sermonis seriem prefati Iadertinorum nuntii consulte iuxta eorum commissionem plenarie intellexerunt. Tale responsum eidem dederunt: [p. 35] Strenue Princeps et inclyte domine, dum erat Iadertinis facultas cum Venetorum collectione fędera firmare, illi recusando spernebant.
Sed cum vrbs hęc Iadre extitit tradita in protectione liberalis et naturalis domini Lodouici, regis Vngareorum, cuius sanguine vos participatis, nunc putant Veneti Iadertinos eorum velle submitti dominio. Sed hoc necquaquam effectum habebit, nisi prius habita folium 29v/30 et expressa licentia Illustrissimi regis nostri memorati. Nam hęc est ciuitas non iam Iadertinorum, sed naturalis domini, quam ipsi pollicitauimus. Dum nobis presens conceditur vita, subiecta fidelitatis elegimus in perpetuum retinere et obseruare, sic quod rogationes, immo potius hortationes Inclyti principis nobis admittendas inualido huius ciuitatis cederet discrimini et in dedecus nostri domini. Componant cum felici rege; illa, que iusserit, executioni fient terminata.
Sane vniuersi et singuli, qui ab hac vrbe duxerunt originem, inclytę personę se comendant propensius offeruntque grata impendere ac orando exorant, quatenus vestrum aspectum, si gratia magni Tonantis augumentum prestabit, in vestri reuersione dignemini charis fidelibus notum propallare.
Ad quorum petitionem spopondit se facturum hortans eosdem Iadertinos dilectissimis sermonibus, ut fidelitatem, quam inceperant, constantius obtineant, cum talis herus sit ille, qui in sui protectione ipsos acceptauit, qui in multo maiori potentia quam sit Venetorum abundat.
Ipsumque Delphinum dicti nuntii folium 30/30v honorifice pro parte comunitatis exeniauerunt et, accepto ab eo commeatu, inde abierunt. Ille ab hiis confinibus secedens suum propositum exequi cupiebat.
Illud infortunium ex quo Iadertini tollerauerunt pro auida cupidite, quam tyrones et ille athleta iniquitatis, Bosnensis banus, potius optasse quam tam grande obsequium suo naturali impendere domino, plurimas laudandas prouisiones pro re [p. 36] publica sustentanda perquam scilicet fore comendata proponunt, quas nemo executioni studuit demandare iuxta illud Magistri veritatis: Dicunt et non faciunt.
Statuunt quemque imbecillem, qui nullius commoditatis presidium prestare valeret, in exilium deponi ibidem moraturum vsque ad operis consumationem, sed moti intuitu pietatis et misericordia ab eorum proposito sunt pęnitus reuocati. Quod si ipsi Iadertini prognosticationis speciem agnouissent, ipsum salubre consilium folium 30v/31 non tam repente abiecissent, immo totis viribus mente perduxissent. Sed dum horreum sonat legumine, futura in corde non proponuntur.
Sed ipsi Veneti omnem facultatem in agrum spargunt, ut possint eorum voluntatem fini adherere. Conficiunt in quibusdam eorum nauigiis, que Latini nunchupare solent marana, machinas, quibus quarto Nonas Decembris inchoant per mare vrbem machinare, et demum aliquibus diebus reuolutis, super similia nauigia sex trabuchos fabricauerunt et cum hiis suum offitium exercebant.
Ex quo ergo Capitaneus Venetarum galearum oppidum S. Michaelis demittere, ubi Veneti crudeliter fuerunt conflicti, obtinere pluribus argumentis intentus nequiretur, saltem aliquo ingenio aliud oppidum, qui est Sanctorum Cosmę et Damiani, arbitratus est occupare. Cum quadam nocte vnus ex capitaneis seu gubernatoribus dicti oppidi Iadram transfretaretur et, sui ex ingenti infortunio, manibus incideret aduersariorum, a quo conditiones castri diligenter perscrutatę sunt, et confestim iussit aliquas ex galleis parare, folium 31/31' in quibus viros bellatores fere quingentos locare et eos in obsessum dicti castri mane mandauit.
Clarescenteque die, hoc est secundo Idus Decembris, dicti Veneti parauerunt se ad pugnam et etiam ex opposito aduersarii ordinant acies. Hii, qui ex parte Venetorum affuerant, cingunt quaque ipsum oppidum, iactant missilia, dirigunt se [p. 37] versus menia eiusdem, grande damnum inferunt obstantibus. Adulatoriis sermonibus ac fictitiis ac instabilibus pollicitationibus spondent, ut castrum liberum relinquatur.
Ad quas ipsi Iadertini nequaquam adhibent fidem, sed ipsos cum crebrorum percusione saxorum ac sagittarum in fugam repellunt. Et illi frequentant iacere lapides cum eorum trabucho, quem ibidem locauerant. Sed ex utraque comitiua plurimi saucia feriuntur.
Sed ipsi Veneti certamen exercendo, crebrando componunt ex flebili magisterio quendam catum ligneo laboratum artifitio, quem ad menia ipsius castri protrahunt, in quo homines murum eiusdem fodere procurant. Sed hostes, multo assumpto cordis vigore, folium 31v/32 quamplures crepidines in ipsum premunt, quod multos ibidem latentes letali morbo cruentant, nec secundario cum simili ingenio accedere presumebant.
Arbitrantibusque prefatis Venetis, quod ipsum castrum illa virtus hominum obtinere non poterat, suo naturali esse studuerunt et intentioni suę tribuere effectum.
Quosdam, qui magis cupiditatem auri amabant quam suę patrię gloriam mundalem velle assciuere, ipsi Veneti coinquinauerunt et reliquos sub fiducia incolumes relaxare promiserunt.
Et quamdiu ipse partes in agonia vigilantes, quidam ex castro, qui iam scelus perpetratum executioni volebat finire, in cauponato, vbi falernum ipsius oppidi conseruabatur, clam cum quibusdam cęnobitis ibidem repertis se direxerunt et ibi feramentis murum castri ceperunt fodere. Reliqui ex consortibus super meniis existentes, qui hoc etiam participabant facinore, vexillum effigiei S.
Marci ab inimicis assumunt et super edificia erigunt. Innocentes vero oppidi stupefacti ammittunt vires, percutiunt pectora. folium 32/32v Nimia amaritudine torqueri videntur talem dolum et perditionem a suis factam fore.
Quibus Veneti fiduciam pollicitantes, duo castellani nobiles inimicis donauerunt claues eiusdem castri, quas aduersarii gratanter susceperunt. Intrant castrum, siquibus obuiant insulanis, mucrone membra mutilant et occidunt, sponsionem cum fiducia minime recordantur, nulla misericordia mouentur, ultraquam quadraginta viros insulanos [p. 38] lętali ictu interimunt. Illosque duos castellanos captiuatos Venetias transmittunt, quorum vnum aliquo tempore retroacto sanum ad patriam conduci fecerunt, reliquum usque ad executionem operis in duro carcere cum reliquis captiuis nexauerunt.
Stipendiarios oppidi cum salute custodiunt Venetiasque captiuatos deducunt.
A meridie inchoauit pugna et vsque ad solis occasum terminauit. folium 32v/33
Infęlices Iadertini neminem sibi fidelem reperiunt, suum infortunium audiunt, immenso męrore confliguntur. Sed tanta est consolatio eorum pectoris naturalis, quod siquidue accidat sinistri, minime recolunt. Iam ergo Iadertini inchoant suas vires debilitare, certe eorum peccatis imminentibus. Quoddam enim scelus horrendum sit diuulgatum, quod pyratę Iadertini crudeliter commiserunt. Qui quarto Nonas vltimi mensis quosdam religione sacra qui dedicati fuerant ordinis prędicatorum fratrum in quodam scopulo insularum Iadrę reliquerunt, vita pariter et corpore eos priuauerunt eorumque gazas abstulerunt Iadramque transfretauerunt. In quos Iadertini non iudicium promulgantes de tanto et horribili scelere per ipsos homicidas perpetrato, sed etiam rei veritate res predatas in publico foro consenserunt venumdari. Sed iustissimus Iudex digna vltione in ipsos homicidas presignauit, quod aliqui morte carceris, aliqui ictu mucronis, aliqui suffocatione maris et aliqui folium 33/33v iniqua et pestilentiali nece interierunt. Et ex quo homo a via rectitudinis sic recedit, tanto diuinum ab eo prolongatur presidium.
Quot ergo incomoda propter ipsum facinus Iadra diuino permittente iudicio supportauit, quod ipsum castrum, quod hostes ceperunt non violenta manu, in quantum et grande damnum aduersariis Iadertinis redundauit! Inde cibariis recentibus, tam esu carnium quam etiam meri liquore crebro Iadra alebatur, quibus nunc priuationem patitur. Ibi parones portum salutis adueniebant, nunc quidem arcta via eis conceditur, immo timore preuenti ad locum illum accedere non presumunt.
Et quanto Veneti supereminentiorem assequntur prosperitatem, tanto ipsi asperius contra hostes acuunt vires. Custodes spargunt nocte arctius, ne victus prebeatur inimicis. Sed ut ipsis leuior habeatur custodia, alium sticatum vltra portum Iadrę extensum ab ecclesia Sancti Petri versus ecclesiam folium 33v/34 Sancti Ioannis siti ad puntam procedendo a parte transuersali plage, quem vigesimo pręfati mensis die fabricare inchoauerunt. In quo duos trabuchos confecerunt, qui vrbem aduersariorum teterrime deuastabant, vnum quidem situm ex austro, reliquum ex borea. Quodsi Iadertini vires suas cum industria affectassent dissipare, nil dubium, quod ipsum radicitus effudissent.
Tamen sanctiori consilio se disposuerunt: ne vulgus in tanto esset subiectus discrimini, potius hoc incommodum tollerare studuerunt. Nunc Iadrę dupplicatur custodia, arctatur callis appetentium, pinguia in vrbe stabilire vetatur obsessis. Nullum ergo auxilii subuenire, nemo in vrbe timoris causa pręuentus disponitur ingredi, nec extra transmeare. Nunc Iadertini escis animalium recentium priuantur, quamuis sapore aquatilium in fertilitate aluntur.
Terribilia iudicia magni Tonantis super ipsos obsessos irruerunt, cuius non extitit memoria, nam mutatur aer, auster regnat imbricus, plurimi tam imfimates, folium 34/34' quam magnates ciuitatis incurabili opprimuntur languore simulque vita euacuantur. Nam ab exordio huius descriptionis vsque ad Quintilis proximas Kalendas ex collectione ciuitatis egregia progenie vltra octigenarium numerum tam Parca accidentali, quam naturali a gloria huius sęculi numeratur defecisse. De quorum numero non excessit numerus bisdenarius, qui gladio hos tunc incubuerunt. Ex infimatibus quidem infinita turba debitum vniuerse carnis persoluit. Horum autem, qui morte accidentali migrauerunt, incerta redditur veritas. Fit męror ingens inter ciues. Fere omnes nobiles mediocris et magnatis possibilitatis existentes elegica et [p. 40] lugubria induunt vestimenta. Nunc iste filium, nunc ille fratrem, nunc reliqui patrem et propinquum sepeliunt, quod multi doloris tactu similem transitum properabant.
Fit etiam defectus ac penuria subtilium alimentorum appetentium morbo languido.
Nihilominus tantus folium 34v/35 ac tam intimior amor ac Iadertinorum fiducia erat prefixa et in eorum mentes stabilita in Lodouico, ipsorum rege, quod tunc temporis potius eligerent fame, siti ac vita priuari quam Venetorum principatu subiugare se velle.
Sane igitur obsidentes Iadram, que a senioribus appellata est Teronia, de die in diem acriores cumulant contra hostes suos vires ad inferendam aduersariis grandiorem iacturam et molestiam. Monos ex illis nauigiis, de quibus supra recolimus tetigisse, quod Italici maranum nominant, super quo erant laborati trabuchi, in valle S.
Iacobi iuxta portum locauerunt, cum quo continue hostium ciuitatem machinabant, sic quod a ventis quatuor ex machinarum tactu Iadertini lapides trabuchorum suscipiebant, nam secus bos et secus arator intelligere dicitur.
Et cum dicta machina hostibus non tam grandem iacturam inferre extimabatur, folium 35/35v qualem molestiam eisdem deducebant, putauerunt aduersarii, qualiter dictum nauigium pariter cum eius machina possent in sui vsum conuertere, toto nixu studuerunt. Iusserunt ab architectoribus fabricari quandam cathenam tignorum similis confectionis prioris, sed compositionis debilioris. Qua expleta, ipso tertiodecimo Kalendas Februarii noctis secundę vigilię et sub silentio a dicta ecclesia S. Iacobi ab ipsius ripa usque ad alteram partem portus recto tramite incedendo versus ciuitatem protenderunt ipsamque in ęquore figere mandauerunt et eadem hora fere quinque trabuchos ob defensionem ipsius cathenę tensos versus ipsas girauerunt. Circaque tertia vigilia noctis tenebrosę eiusdem Iadertini in quibusdam eorum crapulis decore armigeratis ac cum quadam magna gallea, in qua constructa erant eminentissima [p. 41] propugnacula, ad dictum Venetorum maranum, locatum in dicta valle S. Iacobi, audacter transfretauerunt. folium 35v/36 Quas aduersarii pęnes se concernentes, in multa cordis formidine sunt occupati. Plurima signa larium reliquis Venetorum clasibus in valle magistrorum tunc congregatis, secundum inter eos fuerat decretum, propalauerunt.
Intuens autem Petrus Cifranus, Capitaneus generalis Venetarum gallearum, neccesitatem suorum iussit duas galleas in subsidium sui nauigii transfretare. Et cum due galleę ad prefatam cathenam et vltimam accessissent, tutum mare putabant nauigare, sed obstante cathenę edificio non siniuit. Atque ipse machinę tense in ipsas galleas crebrabrant iactare. Que tremebundę et perterritę effectę festinanter ad comitiuas galleas redierunt dictoque Generali capitaneo ea, quę in via eisdem acciderant, ordinate indicauerunt. Cui marano obsesso per Iadertinos idem Capitaneus se disponebat eisdem presidium pręstare. Cum cathena obiiciente, tunc etiam trabuchorum folium 36/36v tactu accedere dubitabat. Sed iam gallea et crapuli Iadrę ad classem marani se adheserant et neminem nautarum ibidem comperisse testificatur eo quod omnes equori se disposuerant, quos mare crudeliter conglutinasse dicimus. Et mane facto diluculo Veneti ipsos a mari haurierunt absque spiritu rationabili. Quod nauigium ablatum pariter et cum eius machina, in quo etiam multa carbassa, amplustras et perticas nec non alia oportuna et superabundantia instrumenta reperierunt ipsi hostes insultando in sui portum conduxerunt.
Lucescente vero proximo die Iadertini ipsam cathenam a stipite fregerunt ipsamque in ciuitatem pertraxerunt. Et cum inimicorum machina, fabricata in dicto marano, hostium bastidam oppositam deuastabant. De cuius nauigii astractione ille Capitaneus pariter cum patriotis superlatiuum dedecus eis per inimicos fore factum asscribunt, in magna spiritus angonia laborant, qualiter obbrobrium illatum mederi [p. 42] et vlcisci possent. folium 36v/37 Mandauit sex suos angromagos sursum ligneis tegi tabulis ita glomeranti, ut cęli aerem minime intueri possent propter telorum et missilium iactionem, ne remigatores ex eis defectum aliquod pati valuissent, quod ita executioni extitit deductum.
Nam Kalendas XII Februarii die fere XIII forinseci aduenę et stipendiarii Iadrę, qui, auidi numismate hostium, pretereuntem numerum trecenarium tam egregiorum quam infimatum virorum vrbis Teronię in sui collegio ad conficienda cum aduersariis certamina conduxerunt, vt saltem aliquem ex magnatibus vel mediocribus ciuibus possent in manibus prodere inimicorum. Fit Venetorum ibidem potestas abundantior quintupla parte. Et cum dictę partes mutuo se miscuissent, cruentaliter se hostes adinuicem deprimunt. Sed Iadertinorum turba non collectim, sed distinctim certat, quibus malefici instantissime persuadentibus, ut non diuisi et dispersi altercarentur, sed adinuicem folium 37/37v se glomerarent, cum eo modo fixioris stabilitatis esse arbitrentur. Hęc quidem iniquissimi proditores zelo leuitatis consulebant, ut facilius possent dolosum perficere et terribile propositum. Ad quorum persuasionem, nutu permittente diuino, minime acquiescere studuerunt. Non quidem credendum, quod peruersum intentum concipere possent, sed casu et euentu eis sic contingit non obtemperasse. Nam si idem de vrbe vicissim coadunati fuissent, prout moris est et ut regula et modus docet bellandi, nullus eorum fere fugam arripere valeret nec ad patriam tutus posset accedere, quin in hostium incideret voluntatem.
Acta sunt hęc penes Meltam, in quo certamine quamplurimi ex parte corruerunt Venetorum, ex contrariis paucissimi, quamuis vnicus nobilium membratim extitit mutilatus.
folium 37v/38 Quoniam crebrius supereminentia deitatis, que super cunctis celestibus et terrenis gubernat et tenet imperium, obcecatis crimine flagellum dirę asperitatis coniectat, vt [p. 43] perfida abiecta calle ad solem iustitię properando festinet. Quia igitur Iadra, que tam alto infecta scelere, ut iam in proemio huius nostri opificii particulam monstrauimus, adhuc quiddam in ipsa maius uel equale florendo viget, scilicet illa iniquissima inuidia fraternę gratię, que ossa desicat et animam occidit. Sed quanto ipsi Iadertini commitunt, tanto altissimus sator eos grauiori confibulat pondere, ut cognita vltione via gradiantur tutissima.
Cum iam hora octaua vigesimę tertię noctis consumasset Ianuarii mensis eodem anno Domini, indictione, quibus superius descripsimus, Veneti, qui cunctas suas vires eructant in hostes, clam due lembulos igne accensos a fretu ecclesię S. Petri fabricati vltra portum folium 38/38v cum rabioso flatu venti septentrionalis, qui eadem nocte afflauerat, versus classes inimicorum penes vrbem impulerunt.
Quibus aduersarii austerrime aduersantes, cum ipsorum actum detexissent, ut Venetorum delerent intentum, et ipsos lembulos lympha offuscauerunt suosque anquiromagos fortiori ceperunt studio custodire.
Sequenti clarescenti diei polo illa proterua incolarum conceptio, de qua paulisper intonauimus, per quosdam consortes, qui hac radice etiam participabant, illis, qui pręsidebant regimini ciuitatis, sunt promulgata. Nam ipsi sceleratores in aculeo positi proditionem et tam grande facinus sic confessi sunt, ut presentibus instruimus, quod videlicet illam conspirationem, iam superius in pręcedenti capitulo expressam, fini adhęrere non possent commode. Saltem eo die, quo pugna foret mota ad cathenam infringendam per Venetos, studuissent ac procurassent vnam vel plures turres folium 38v/39 Iadrę prodere ac designare in eorum manibus. Quę si ipsi malefici compleuissent, ut memoratur iuxta eorum spontaneam loquellam, munus dignum ab eis erant percepturi.
Multifarie multisque argumentis Veneti ipsam vrbem conati sunt sub eorum suppetere dominio. Quam si quauis via cępissent, iuxta ipsorum firmatam rationem, [p. 44] ordinationem et statutum omnis ciuis, immo quilibet repertus in ipsa, sub crudeli succumberet gladio. Sed Iadertini, in quantum diuina permittebat gratia, potenter contrastabant ipsosque maleficos sub duro detruserunt carcere.
Deficiente quidem sexta hora ipsius vigesimi tertii diei Capitaneus Venetarum gallearum cum nouem galleis mirabiliter pręparatis, quarum sex erant tabulis tectę, prout superius expressimus, ac cum quadam turre lignea operata fabricatione in quodam carabo lato fere cubitorum octo, quam Italici burgum seu plathum vocant Mantuanum, folium 39/39v pręfixa versus cathenam ad infringendam ipsam se direxit.
Quę quidem turris in ipso platho fabricata huius compositionis extitit confecta, nam ipsa turris a planta eiusdem usque ad cacumen commensurando erat longitudo passuum plurium quatuor et quatuor propugnaculorum cum pauimento, vbi remitores remos protrahebant. Nam in inferiori pauimento, vbi considebant remitores remigando vltra viri XV, super quo erat propugnaculum circumquaque contextum ligneis tabulis distans a primo passibus duobus, sex vel octo probi bellatores manentes a planta pedis usque ad verticem ferro et loricis decorati. Et adhuc sursum istos vltimum erat propugnaculum, in quo erant fabricata męnia eminentis staturę, distans ab alio vnico passu. Sex viri pugnatores et probiores primis ibidem balistantes. Sed in illo pauimento infimo erat hostiolum quoddam, quod secundum libitum in dicto carabo folium 39v/40 volentium aperiebatur atque claudebatur.
Et cum Iadertini Capitaneum inimicum sic excellenter paratum conspicerent ad dictam accedere cathenam, tubicula equestris clangit per vicos ciuitatis ac intonat nola pro pugna. Et in multo vigore et audacia muniti crucis signaculo ad defensandam cathenam celeriter properabant. Ascendunt in multa animositate mentis sagatiores in illa gallea, que maranum cum eius trabucho situm in valle S.
Iacobi abstractum fuerat, secundum quod narrasse recolimus, ad dictam cathenam ex opposito inimicorum se firmauerunt. Et econtra hostes accedunt, multa misilia ac balistarum sagittas coniectant ut aer lucidus atra putabatur infectus nube. Machinat pars partem, ictus ictum, non parsimonizant, multi partium corruunt vulnerati. Iactant sex trabuchos [p. 45] in hostes, Iadertinorum neminem attingere valent. Nititur ille plathus cum turri ad cathenam folium 40/40v applicare, quem aduersarii crebribus sauciant ictibus. Fit ibidem multa Venetorum strages, quod ipse plathus ex crebra impressione aliquantulum retro secessit. Qui aliquantulum recreatus magna clade se disposuit, audacter omni pauore humanę fragilitatis postposito ad dictam cathenam se adhęsit. Cui Iadertini obiicere nitentes nequaquam valuerunt. Et homines ipsius plathi graue pondus in ipsam iactauerunt et cathenis ferreis ipsam anodauerunt et cum gyraculis dirimerunt et ad fretum S.
Iacobi usque pertraxerunt. Nunc aperitur et fit spatiosus portus.
Quamuis hostes Iadertini gemitu et dolore nimio turbati discurerunt, galleę tectę per ipsum insultando accedunt faces, tiniunt multa genera musicorum instrumentorum. Assummunt audatiam, vilescunt Iadertinorum probitates de tam grandi obtento folium 40v/41 triumpho. In maximo tumultu per portum remigant.
Denique quędam ex eis ad quandam classem se vertunt et relique ad duas inimicorum galleas, quas Iadertini in mari submergere conabantur, ut tutiores ibidem permanerent, sed illę galleę, quę ad dictam classem se disposuerunt, celeriter cupiunt ipsam cremari. Sed hostes imponunt vires, terribiliter inimicos impellunt.
Multorum saxorum et telorum impressione multi ex Venetorum populo cadunt lętaliter inplagati et ex contrariis fere nullus spiritus defectum passus est, sed plurimi crebra sagittarum iactione percussi. Et tunc eedem galleę reliquis succurendum et ut subsidium preberent transnatarunt. Fit ibi agonia lętalissima.
Ex parte Venetorum grandem defectum gentis patiuntur tam hic quam etiam ex meridionali plaga vrbis. Qui confidentes de illis proditoribus et stipendiariis incolis eorum sponsionem effectui perductam, sub meniis et turribus currebant folium 41/41' ac cum aduersariis austerrime certantes. Quos Iadertini ita fortissime plaga percusserunt, quod ibi plurimi naturę debitum persoluerent. Quorum maleficorum carcerationes ipsi Veneti penitus ignorabant.
Tunc quidem omnes Venetorum galleę, que sursum tecte fuerant, versus galleas inimicorum rogum porrigunt, ut consuptę nihil damni patiantur. Extitit tunc ibidem pestifer defectus Venetorum. Opponunt se anquiromagi Venetorum, sępissimis mutatim sauciis, inficiunt Iadertinos. Fit murmur, iactus lapidum, fit etiam vtrarumque partium crebris emmissio spingardorum, spiculorum et aliorum bellicorum instrumentorum. Et ex hac et illa parte conantes Venetiani perficere id, quod cupiebant, cum multa minutione gentis a portu recesserunt.
Adhuc crastino patefaciente die hora nona atque sexto exeunte die Ianuarii folium 41v/42 ibidem extitit agon occasione angromagorum Iadrę et taliter Venetis solutis, quod materiam pugnandi sanctam non habuerunt vlterius de abstractione clasium et ipsarum crematione. Et cum Veneti ipsas Iadertinorum galleas in sui vsum conuertere non valuerunt, versus quandam classem, de qua superius propalauimus, remigauerunt. Et ibi sponte Iadertini propter discriminosum eorum certamen consentierunt ipsam ab eorum portu auferre.
Amisit itaque idem Capitaneus Petrus Cifranus et alter bastide, Marcus Iustiniano gentis eorum plusquam centum. Ex contrariis minus sex, sed abundabilis copia sauciatorum.
Postquam ergo Iadertini illud obstaculum cathenę defensare folium 42/42' nequiuerunt, acerbo molestati dolore, sed ipsa turbatione non diu perdurante pro eo, quod fortioribus magisteriis et propugnaculis urbem studuerunt munire confeceruntque (ut diximus) plusquam XV trabuchos in vallatione ciuitatis. Architectant multos spingardos in gyro civitatis, vbi flebilioris apparebat virtutis. Eminentissima fabricauerunt edificia, que Veneti procurantes eorum machinis in ruinam pręcipitare, sed ab astris facultas eis non fuit concessa.
Item illi fraudulentes mense exeunte Iani quanto dignum pręmium eorum exigentibus meritis tollerauerunt et in fastigium quinque turrium Iadrę fundatarum [p. 47] ex austro eis extiterunt furiales fabricatę, in quibus disiunctum crudeliter sunt interfecti, concernentes ad simile propositum quisquam pręsummere non temptarunt. folium 42v/43 Accessit in Capitanatus officio Idus 3 o8 Februarii Petrus de Canali prędictus loco Marci Iustiniani, qui Generalis capitaneus erat exercitus terrestris.
Parant obsidentes plurimas cymbas, quibus per portum discurrunt inimicis molestiam inferendo. Pars partem vulneribus sauciat. Nam cum quodam secundo Idus Februarii mensis multi plathi Mantuani damnum hostibus exhiberent, inter quos duo erant principaliores cęteris, inter hos duos vnus extitit sic confectus, quod ipsum tabulę ex omnibus partibus cingebant altissime, quod cuiuscumque generationis sagittę detrimentum remigatoribus aliquod non poterant pręstare. Secundusque carabus seu cymba erat ille Mantuanus plathus, in quo constructa erat turris, que a portu Iadre dirimerat cathenam, que adhuc non cessabat inimicis angustiam prębere.
Tandem hic carabus folium 43/43v ad quirinalem vrbis partem se traxit iuxta, immo preteriens Sagulas accedensque penes quasdam comunes laternas causa eas comburendi. Sed cum iste plathus vellet in pelagum se dirigere nec ualuit satis, remigabant in abiendo, sed sagulare, in quo erat congradatus et confixus, recedere non sinebat. Et quanto plus putabant in pelagus se trahere, tanto affinius vrbi se applicabant. Intuentes hęc hostes tam grande diuinum prodigium, sumptis neccessariis armis celeri passu illuc properant. Et in ęquore vsque ad vmbilicum sic ponderosi se disponebant debellando viriliter ipsum carabum, at illi hostiliter tuebantur.
Denique copiosa turba ciuitatis suis fauorem impendere est egressa.
Et quamdiu sic mutuo partes certantes, visa est quedam mulier, armata vsque ad fęmora, in mari sita et in potentia duorum folium 43v/44 lacertorum remum gubernatoris violenter eripuisse. Deinde remigatores videntes spiritu deficere videbantur. Siquis melius poterat, in magna pressura in mare saliebat. Quinque ex ipsis [p. 48] transnatarunt ad reliquas cymbas, que aliquantulum longius distabant. Unusque formosi aspectus iuuenis, qui ibi in dicto platho repertus extitit, qui postulans, ne interimeretur, sed Iadertini nulla versi compassione, letaliter fuit interfectus.
Sed dum hic agon inter inimicos altercabatur, nullus angromagus Venetorum, forsan pauore perterriti, presidium aliquod prębere curabatur, sic quod omnes reliqui in dicto carabo existentes mari sunt conglutinati, qui erant numero vltra duouiceni, viri omnes natione Venetiarum. Ipsumque carabum cum dicta turri ipsi ciuitatem et iuxta męnia vrbis deduxerunt, vociferantibus quibusdam super męniis ciuitatis aliquibus de inimicis folium 44/44' ad Meltam causa offensionis aduenientibus ignorantibus ipsorum conflictionem ac dicentibus, quod festinarent ad defensandam eorum turrim, quę nunc viriliter captata est. Illi autem putantes, quod aliquis occupasset aliquam ex turribus Iadrę eorum nomine accelerauerunt nec dato responso ad sticatum ibidemque exposuerunt sicut putauerant intellexisse. Omnes iussu capitanei de bastida insurgunt ad arma, festinanter versus vrbem se dirigunt cum scalis inspicientes, que illarum esset turris, quę capta putabatur, nec inueniebant.
Tunc Iadertini, cum hostem sentiunt prope ciuitatem appropinquare, super muros ascendunt, multo cruore Venetos vulnerant, qui ibidem plurimi semiuiui relicti sunt, quod voluntatem vllius similem non habuerunt.
Et adueniente die Nono Kalendas Februarii mensis quidam decorus trabuchus folium 44v/45 fabricatus in cymitherio S. Chrysogoni Iadrę propter ineptitudinem magistrorum pertica cum brachiis in terram deuenit et ruptus, sed aliquibus modo retroactis diebus extitit reparatus.
Et die penultimo Februarii Marinus Faletro Venetus aduenit in obsessum Iadre.
Capitaneus nouem gallearum nihilominus Petrus Cifrano erat generalis capitaneus maris.
Explicit liber primus.
Incipit liber secundus
‘Induite vos armatura Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli!’ vas Electionis Paulus ad illam turbam Ephesiorum, ad quam tam grandem gerebat caritatem, vt assumentes arma cęlestia, que sunt scutum, lorica et galea, per quę dolositates dyabolice protinus fugam arripiunt. Sic affectione cordis imbuebat. Per scutum est fides Christi, per loricam folium 45/45' laudabiles virtutes et per galeam diuinum eloquium exponere possumus. Sed ipse doctor gentium ad quodque imperium sub quodam correctionis velamento ad euitandam huius orbis angustiam sapientissime dogmatizando alloquitur.
Summe igitur tibi, Iadertinorum vrbs, illa tria arma cęlestia, et versutias ac insidias inimici dyaboli, qui dupplex dicitur morsellus, superare valebis et de omnibus angustiis et tribulationibus liberata permanebis. Tuis hostibus, antiquo pariter et dyabolus, qui iam diu te afflixit, Veneticus recitatur populus. Sit quippe tuum proprium scutum in tuo ore veritas virtuosa, sit etiam tua lorica in pectore et iecore prefixa comendabilis charitas atque tua sit galea in capite stabilita humilitas benigna.
Et hiis tribus virtutibus tua pestifera tria vitia procul remouebis et tui hostis inimicitiam nihil protinus curabis. Per scutum subiunges verba folium 45v/46 inania et mendatiosa, per loricam consummabis damnabilem inuidiam, per galeam, quę est tegumentum capitis, fetibilem pręcipitabis superbiam et eris victrix tibi dimicantibus, immo dimicantes pręualebis.
Anno incarnationis Iesu Christi MCCCXLVI, indictione XIIII, XXVI die Martii mensis Lodouicus rex suos fideles Iadertinos sua quadam epistola duxit visitare, cuius series huius erat continentię: [p. 50] Tenor epistolę regis
Lodouicus, Dei gratia rex Vngarię, fidelibus suis Iudicibus, Rectoribus, Consilio et Comuni ciuitatis Iadrę salutem et gratiam plenam.
Nouerit vestrę comunitatis fidelitas nobiles viros Cerne de Fanfognis, Paulum de Grubogna folium 46/46v et Franciscum de Georgio, ambassatores et consocios vestros, simul cum litteris vestris tractabiliter et fauorabiliter recepisse ambassatamque et legationes vestras plenius audiendo intellexisse, quos super facto vestre comunitatis fidelitati sic prouidimus respondere.
Petentes et exhortantes, ut in ipsa fidelitate nobis et sacrę coronę impensa et, ut firmiter credimus, impendenda constantes sitis viriliterque perseuerare velitis et studeatis, nos enim pręsentibus promittimus comunitatem vestram quoad vobis insultantes et rebellantes cum gente nostra et pro potentia nostra vos defenssabimus et protegemus. At tempore in proximo, quo commodius poterimus, contra vestros ęmulos propria persona ob defenssionem vestri, Deo coadiuuante, properabimus. Medio tempore, quotiens necesse fuerit, de vestro statu litteratione et per nuntios, ut exinde certius instruamur, folium 46v/47 nos opurtunius informare velitis. Tamen preter hoc statum communitatis vestrę numquam de secretario cordis nostri excidere dubitetis.
Data in Vissegrad in festo S. Syluestri papę MCCCXLV.
. Et perueniente die, quo Romani celebrabant Kalendas V Aprilis, Iadertini duas epistolas benignissimi tenoris deuotissime susceperunt, quas eorum memoratus rex ipsis transmiserat. Quarum vnius tenor consimilis erat epistolę paulisper iam recitate, munitę secreto regis cęreo sigillo. Vltima erat munita margarita regis et sigillo [p. 51] cęreo, in cuius circumferentia erant litterę ex sculptura impresse dicentes: ‘Lodouicus Dei gratia Vngarię, Dalmatię, Croatię, Ramę, Servię, Gallicię Lodomarieque rex’.
Huius talis erat tenor:
Lodouicus, Dei gratia rex Vngarię, suis Rectoribus, Consilio et Comuni ciuitatis Iadrę salutem et gratiam plenam.
Grates vobis referimus de sincera fidelitate, quam domino regi, genitori nostro pię memorie, et ante hoc dominis regibus, predecessoribus nostris, et consequenter modo nobis cum effusione sanguinum et multis periculis vestris obseruastis. Pro quibus magnis fidelitatibus vestris regalem gratiam et dilectionem condigne meruistis, et petimus, vt ipsam folium 47/47v laudabilem fidelitatem vestram, quam multo tempore tenuistis et diseruastis, modo in fine non uioletis et gloriosa vestra merita non perdatis, sed viriliter Venetis, nostris et vestris inimicis, resistatis et subdere uos non debeatis.
Nam nos id, quod per priores litteras nostras vobis promisimus, totaliter et omnino adimplebimus, immo propensius adimplere curabimus.
Ecce etenim cum tota potentia nostra parati sumus, sine omni mora personaliter procedemus et vos de omnibus angustiis et tribulationibus vestris liberabimus et liberatos regali dilectione prosequemur domino adiuuante, et certi sitis, quod tristitia vestra in gaudium conuertetur, Altissimi gratia suffragante.
Data Budę die 3 o13 mensis Martii.
Grandi consolatione fideles suscipiunt ipsas litteras ac multa cordis affectione pro regis salute deum piis deprecantur orationibus et tantas preces pro incolumitate ipsius apud excelsum superum fundunt, quod presul et antistes ciuitatis, rogatu nobilioris populi, et nobilissimas orationes instituit, prima videlicet secreta et pre comunione, iubens quibuscumque mysticum offerentibus sacrificium vinculo anatematis quotidie, tam feriato quam non feriato die, humiliter in missarum officio pio ore explicare, que omnia alacriter perficiebantur. folium 47v/48
Cum Veneti veraciter intellexissent regem protectioni sue Iadertinos assumpsisse et eorum petitionem satagebat adimplere necnon suis tyronibus et subditis imperasset parare victui necessaria pro transmeatione defensationis aduersorum, ut iam sępius notavimus, cum quibus et ipse rex personaliter erat accessurus, eorum contra ciuitatem satagebant altioribus et plus imminentibus fundare propugnaculis et turribus ac eam cingi muro cemento linito, a boreali quidem parte turres ligneę seu decem propugnacula, ab australi totidem. Sed ex orientali plaga erant numero quatuordecim et a parte quirinali inane nullaque fortilicia ab hac plaga erat instructa ex eo, quod illic tuti fore ipsi Veneti reputabantur propter ipsorum classes et galleas, quae ibi continue applicabant et sibi portum eligebant. Nam si euentu eos contigisset et nimia oppressione essent hostium conflicti seu aliquorum non posse resistere potentię, eorum erat meditamen in dictas classes fugam arripere et inimicorum fugam euadere.
Fabricare iubent quedam altissima edificia turrium et cathorum lignea vetustate compositorum, quibus ipsis Iadertinis folium 48/48v minantibus eos debere cum illa impugnari. Sed ex hoc nullum hostes genus formidinis summentes, sed semper sperabant de regis fauore et eorum futuro remedio. Quamuis ipsa edificia frustra sint laborata, cum nullum hostibus prestitit detrimentum nec cum ea pugnare ausi sunt nec Veneti conantur durioribus affici doloribus. Cum decem et septem trabuchis ciuitatem deuastabant. Nam quodam die Nonas Aprilis mensis, cum illo magno trabucho confecto in septentrione bastide sęuioris iactare non cessassent, diuina concedente pietate, in terram precipitauit.
Et eodem die bis duę naues maxime trium tectorum, quibus vrbs Iadrę debebat impugnari, causa conficiendi super eas ingeniorum edificia in scopulo mali consilii applicarunt. Quas hostes inspicientes deridebant confidentes in presidio diuini solii, quod eisdem erat concessurus.
Parant et Veneti tam in equore, quam in terra propugnacula. Iubent tertio Idus Aprilis vltraquam quinquaginta plathos Mantuanos in obsessum ciuitatis peruenire.
Et tertio Madii Kalendas grande extitit hostium in sticato exactum, per quod illa edificia miri decoris, de quibus in huius capitulo tetigimus, extraxerunt versus vrbem [p. 53] ipsa deducendo ac intentione, ut inimici terrore compuncti ad aliquem actum fęderis possent inclinare. folium 48v/49 Quorum versutias ac dolositates hostes intelligentes, constantiores in regis fidelitate permanebant. Nam illa edificia erant duę maxime turres trium pugnarum, sustentas quelibet bina vehicula et excelsa. Aliud erat hoc ingenium: vnus cattus ligneus satis flebilis erat confectionis, quem machinę Iadre sepius iactando penetrabant; in quo erat constructa quedam eminens turris duorum propugnaculorum, ipsam due maxime carruce supportabant. In infimitate eius erat quoddam longissimum tignum, quo menia iuxta aduersariorum assertionem erant funditus precipitatura. Et vltimo erant due ingentes rote sustentantes quendam prolixissimum pontem, quem hostes ad menia ciuitatis dicebant appodiare, ut possent per murum discurrere et ibidem cum ipsis pugnare. Plurima quidem alia tegimenta timore percussionis sagittarum a dicto sticato extraxerunt. Conficiunt et duos trabuchos positos ex boreali parte ecclesię S. Iacobi vltra portum fundate, quibus die noctuque dictam vrbem non cessando machinabant.
Multa quidem habitacula in valle magistrorum stipendiati construxerunt, et tam isti, quam omnes, qui in obsessum erant ciuitatis, cum quibus erat ipsa bellanda, erant homines vltra viginti quinque millia exceptis illis, qui a remotis partibus venerant audientes, quod vrbs agone Uenetianis erat conculcanda. folium 49/49v
Sed cum Veneti nec ad latus istud nec ad eorum libitum Iadertinos inclinare valuissent, conati sunt totis viribus eos saltem pugna posse capere, sed hanc gratiam inmeruerunt acceptare.
Die Martis XVI Maii mensis anno Christi MCCCXLVI, indictione quartadecima, experti sunt ipsam vrbem bello capere posse, graue et asperrimum ei intulerunt certamen. Erant ibi naues ille, de quibus iam in prescripto capitulo commemorauimus, numero quattuor. In quaque earum plusquam trecenti bellatores, constructus in [p. 54] ipsarum qualibet vnicus prolixus pons ligneo artificio et decore laboratus amplius cubitorum fere sex, qui in infimitate pubbi roboratus per superficiem prorę extrimsecus vltra viginti quatuor passuum egrediebatur ipseque pons ad eius tutelam cum pluribus funibus ad malum nauis erat connexus. In quo etiam ponte eminentia erant propugnacula confecta, in qua homines viriliter excertabant. Et in cacumine seu fastigio ipsorum malorum classium erant laborata quedam bellula capacia hominum pugnatorum circa quatuor, qui saxorum et emissione telorum Iadertinos acriter imprimebant. Atque ex illis quinquaginta plathis Mantuanis viginti folium 49v/50 commodiores elegerunt et in vno quoque eorum confecerunt similes pontes, sed minoris prolixitatis nauium.
Composuerunt etiam inextimabilis pulchritudinis quamdam radam, quam Italici nuncupant Madiam seu Catram, in qua erat stabilita quedam lignea et ingens turris, ex qua procedebat maximus pons vltra cubitorum sexaginta. Necnon aptarunt in duobus ex predictis plathis adinuicem firmiter connexis vnicam turrim eminentis stature, sed minoris altitudinis cubitis duobus turre Iadrę sita in angulo ad Babbas.
Adhuc et restabant ipsis coaptare propugnacula in malis eorum galearum et plathorum reliquarum, quę similiter confici mandauerunt. Quibus omnibus supradictis ingeniis dictam vrbem Iadertinorum sic arte debellare et absorbere soliciti sunt.
Quis ergo tanta esset fundatus audacia, quis tanto esset humano precinctus uigore, qui contemneret tam discriminosa indicia et in gestis antiquorum historiographorum minime reperibilia? Quod si prudentissimi Sansonis vteretur virtute et Alexandri sapientissimi experiretur industriam ac strenuissimi Hectoris polleret audacia, quis extasi et stupore mentis fertiliter non abundaret, immo potius relictis [p. 55] rebus humanis ad excelsa ethera non conuolaret? Quod si infortunium ipsos Iadertinos potentię hostium non obsistere posse conduxisset, nullus ibidem adinuentus per spatium unius naturalis diei vitam folium 50/50v pacifice possideret, quin frustratim artus tam magnatum quam infimatum canibus ventilando iactarent. Sed illa pretiosa Diuina prescientia, quę populum Israeliticum manu forti et robusta a tyrrhanica regis pharaonis seruitute nube prelucida per siccitatem Maris rubri mirabiliter eduxit, sic ipsa Iadertinis suę melifluę misericordie infundit vberiorem gratiam.
Sed, ut breuiter expediamus id quod cępimus, memoratus Petrus Capithaneus acies maris ordinauit, scilicet monos ex prefatis quattuor maioribus classibus cum pontibus a parte magni castri imperauit statuere, aliam ex boreali plaga ianuę S. Demetrii iuxta portum, tertiam penes ianuam portus S. Marię et vltimam in arsanam.
Cęterum vnum ex prenominatis plathis cum ponte ad portunculam ex parte boreali vrbis sitam iussit pugnare, alium versus ianuam Campi vocatam et medium ipsum iuxta angulum boreale ciuitatis prope monasterium dominarum S. Nicolai mandauit altercari. Reliqui vero plathi cum pontibus siqui aptius potuerunt, commodiorem sibi eligerent locum ad inferendam inimicis asperiorem pugnam et molestiam, et cum omnibus galeis, que erant numero triginta sex vel paulo minus, et aliis plathis mandauit cingi ciuitatem.
Et sub hiis omnibus pontibus totum portum innumerabilis copia bellatorum virorum occupauerat, nam alicubi erant acies in tribus milibus hominum in cuneo, alibi in maiori numero et alibi in multo pluri. Quorum aliqui murum fodebant, aliqui spicula folium 50v/51 balistarum tam monospedis, quam duobus et giraculorum, arcuum et spingardarum ac aliarum specierum bellicorum armorum in hostes [p. 56] prosiliebant et aliqui lare ianuas cunctas, que erant intrinsecus cementato muro suffulto, cremare frequentabant. Et in tantum pontes magnarum classium et aliquorum plathorum penes littus versus męnia se adheserant, quod eorum pontes, scilicet nauium, altitudinem Iadertinorum edificiorum excedebant, que erant mensure vltra passus duodecim. Quibus Iadertini inspectis non territi valde sunt, sed in multa animositate vultu iocundo ad eorum tuendam patriam viriliter super sua ascendunt edificia, audacter pugnant, hostes obsessorum nemini parcunt, impressione ictuum crebrorum cruenter eos percutiunt, multorum missilium percussione recentes sepius assummunt bellatores, nunc istos, nunc illos eligunt aptiores.
Sed ex Iadertinorum hi, qui inchoatione asisterant, terribiliores tollerarunt vulnus, solum escis hortantes carnium dulcedine potant crebris delectabili et sapida potatione et inualescentes ipso agone. Per horam tertiarum particula pontis illius quartę classis applicatur in arsanam, in quo vltra octo homines simul impugnabant hostes, in humum precipitauit ipsosque bellatores secum in terra deduxit semiuiuos, quos hostes post solis occasum reperierunt interfectos. Et sicut idem pons, qui cunctis erat eminentior, prorsus nimia excedebat longitudine inimicorum propugnacula, sic nunc nimia deficiebat breuitate ibique aleuiatum extitit illud certamen.
folium 51/51v Sed in reliquis partibus magis continue augmentabatur, pręcipue supra ianuam S. Marię sic nominatam. Illic pars parti ictus non breuiabat, plurimi ex Venetis sauciati tam sagittarum, quam lapidum adhesione deficiebant. Mutantur illic in naui commodiores ad certamen et plurimi accedentes spiritus defectum patiuntur.
Tunc aduersarii maiores suscipiunt uires aspicientes sic Uenetos mortaliter deficere. Iactant isti et illi ollas calce infertas, fundunt Iadertini vasa sordida tabe et [p. 57] fetibili stercore, quod aduersarios ex suaui aromate per antifrasim reprimunt omniaque illorum arma coinquinando depingunt. Et quanto altius Titan polum circuibat, tanto partes adinuicem asperius suas uibrabant lanceas. Nunc Veneti inchoant et plus conantur murum ciuitatis fodere, quos hostes terribiliter ex meniis cum saxis percutiunt, nunc Veneti frequentant hostia vrbis comburrere, quos Iadertini accurate vulnerant, nunc adherent muro altissimas scalas, quas Iadertini in abyssum precipitant. Extitit talis tumultus illorum, qui sub isto ponte in terram descenderant, vbi erant viri prope tria milia, quod tonitruum excelsi poli excedere credebatur.
Fundauerant quidem Iadertini super domos spiritualium personarum eorum edificia, ut nauium partes tamen attingendo plus laborarent.
Fit et dira strages prime classis pugnantis penes castrum, quę potentissimos non audens tollerare ictus girauit proram, et ibidem prope horam nonam pugna quieuit. Sed mirabilius agonizant Veneti in secunda acie nauis S. Demetrii.
Sagatiores ibi insurgunt, folium 51v/52 minantur verbis, sed iaculorum coniectatione non parcunt multosque illic ex Iadertinis vulnerant et in tantum superant, quod nisi tunc celerius aliquale suffragium esset eis prestatum, vel grandem copiam suę amittebant gentis vel edificium in manibus incideret inimicorum. Sed hii, qui ex parte Iadertinorum recentiores aduenerant, pergunt audaci animo et multa animositate cordis bellantur, quod illos, qui sub muro ciuitatis causa fodendi ipsum venerant, acriter confringunt, multos vulnerant et interficiunt. Acerbius enim Iadertini tolerabant supplicium ab illis, qui in fastigiis malorum pugnabant tam crebrium iaculorum et emisione telorum nec non ingentium lapidum emisione, quam cęterorum, qui ad reliquas certabant partes. Sed Spiritus S. virtute mirabiliter obiiciebant nec reliquos sinebant ire męnia violare.
Extitit adhuc impius agon ad particulam borealem vrbis Iadre, vbi unus ex plathis cum ponte bellum exercebat. Veneti facibus accensis, omni abiecta formidine, versus ipsum hostiolum causa id igne consumere sepius se disponebant. Quos hostes ita viriliter flagelarunt, quod quamplures absque spiritu in campum se prostrabant. Ex Iadertinis et ibidem multi arduis vulneribus sunt occupati, sed alii eorum supplebant defectum, licet pauci. Altercantur etiam mirabiliter illi, qui intus et sub illa rada extiterant, ex quibus ingens copia deficit.
Ad portam autem Campi, de qua iam in hoc capitulo prelibauimus, cum illo ponte plurimi ex partium gente fuerunt letaliter vulnerati. Idem Veneti ampliarunt virtutes et cum quodam catto ligneo folium 52/52v debilis naturę confecto ad ipsam ianuam se protraxerunt, ut eam comburerent uel forsan funditus euerterent. Sed ita eos inimici a męniis horribilium saxorum et spingardorum ac balistarum iactatione percutiunt, quod multi intereunt, ac ipsum cattum in infinitas partes diruperunt et hos, qui intro se clauserant, mortaliter occiderunt. Ibique Veneti innumerabilem sui populi delinquerunt partem.
Sed ipsa excelsa turris Venetorum in ipsis binis fabricata plathis cupiens et putans excedere cacumen turris Iadre hedificate in angulo ad Babbas, que Saulare transiens formidans iuxta eam accedere inde recessit. Ex eo, quod ipsa turris Iadre circa cubitos sex altitudine illam inimicorum excedebat, cepit per equor huc et illuc discurrere inimicos molestando nec ubi sibi aptum locum reperiebat.
Pugnabatur eadem vrbs et ex australi plaga ipsius solum cum balistis, spingardis et arcubus. Modicos ex hostibus feriunt, tamen quidam cum scalis putabant menia scandere, quos Iadertini taliter opprimerunt, quod reliqui territi ad simile opus non accedebant et easdem scalas ibi reliquisse narrantur. Nunc certant crudeliter hostes a quaque parte, grandem inter sese effundunt sanguinem, nullam misericordiam conspiciunt, nemini parcunt, quos possunt, terribili nece submittunt. Iactant nobiliter septem machine Iadertinorum in hostes, sed laudabilius tangunt inimicos, testimonium reddebatur solum ex trabuchorum tactu.
Hoc die plures quam sexaginta ex Uenetorum turba ad superna conuolasse dicuntur folium 52v/53 et quanto ipsum certamen versus solis occasum procedebat, tanto Veneti maiorem sustinebant conflictum et, cum iam sol minabatur suam lucem claudere, illa maior compacta pugna, de qua iam sepius est in presenti sarcasmos memoratum, cepisset clangere dehortando hostes, omnes aduersarii Iadertinorum fessi et nimio labore occupati ipsum sonitum audientes fugam in classibus et galleis cęperunt arripere nemine persequente. Intrant conflicti in carabos tanta celeritate, quod multa eorum edificia necnon et arma ibidem reliquerunt altoque pelago se dirrexerunt.
Cessauit ipsum prelium, quod inchoauit a tertiarum hora, et vsque ad solis occasum consumauit, in quo ex obsidentium turba defecit inter plaga sauciatos et morti traditos prope octingenti, ex obsessis quippe numquam excessit numerus bis denarius exceptis vulneratis, de quibus copiosa extitit turba. Fuerunt balistarii et arcuarii, qui in detrimentum vrbis uenerant, octo milia et plus, ex Iadertinis fere ducenti, sicut ipso die ipsi Veneti percussi sunt a suis hostibus plaga magna, prout in huius seriei capitulo breuiter sunt connotata.
Cum autem Iadertini Deo iustissimo largiente victoriam de antiquis serpentibus sic triumphanter sese asportauerant, in multa elatione cordis sunt erecti ignorantes frameam bisacutam, quam enauanter animam scilicet et corpus in breui temporis spatio dolore debebat penetrare. Quod si misericordia diuina, cui nihil occultum nihilque absconditum est, folium 53/53' sed omnia suo conspectui nude presentantur, eis dispensasset ac eis notum fecisset amaritudinem intrinseci cordis, quam supportare debebant, potius eorum vrbem derelinquerent quam ad tales deuenire conditiones, sicut in sequentibus, Saluatoris gratia [p. 60] oppitulante, sumus dispositi si non integraliter, adminus particulam pertractare.
Idem Iadertini pro rei veritate inuestiganda XIII Kalendas Iunii illum fratrem Marinum minorum ordinis, qui iam primitus pro legato ad Lodouicum regem fuerat transmissus, nunc sero ad eundem festinanter est delegatus et missus, qui regi humiliter exponeret pro parte fidelium, studeat de bello durissimo moto per Venetos, inimicos regii diadematis, et de eorum arcta neccesitate, cum ipsi fideles regalis sceptri hesitent, immo hesitando consummuntur, si euentu serus agon per ipsos maleficos Uenetos exortus erit, eos non posse tam excelse resistere potentie, quin incidant in libitum hostilitatis Venetorum. Qui nuncius vicenoseptimo Madii mensis dictum Lodouicum regem cum sui valida potentia in fines Clochot reperiit, cui suę legationis formam deuote indicauit.
Quem benigne idem rex audiens tam grandem fidelitatem intendens, mane crepusculo facto aliquot tubiculas equestres per vniuersam militiam tibicinare iussit.
Parant se omnes de exercitu festinare iter in regis fidelium. Nunc Iadertini ueraciter concipiunt rumores de futuro regis remedio, ipsum prestolantur eo ineffabili tripudio, quo sancti et iusti patres in lymbo locati Tartareo pii Saluatoris aduentum flexis genibus, folium 53v/54 nudatis capitibus et pronis expectarunt. Ex quo igitur ipsi obsidentes concipiunt, quod rex iam properabat succurere Iadertinis, muniunt sticcatum fortioribus propugnaculis et die viceno octauo Madii illa edificia miri decoris, laborata in maiori bastida, quam in vltimo Aprilis seu tertio Madii Kalendas extraxerant, inchoarunt destuere, quod quarto Kalendas Iunii quicquam ex eis integrum non remansit, et simili modo Kalendis Iunii illos duos trabucellos, qui penes S.
Iacobum fuerant stabiliti, delere fecerunt. Item tertio Nonas Iunii celeriter [p. 61] illud minus sticatum, situm vltra portum, ipsi Ueneti partem igne combusserunt et partem destruxerunt, quod ipso die post solis occasum locus uacuus ibidem inuentus est.
Eodem anno Christi et indictione, secundo Nonas Iunii mensis Lodouicus rex personaliter cum suo ualido exercitu vltra centum milia equitum, qui dignabantur in quocumque agone permisceri, in confinio Semelnici districtus Iadrę distans ab urbe fere per spatium septem miliarium castramentatus est. Et Idus quarto ipsius mensis pręfatus rex cum electis duobus milibus equitum penes fines S. Ioannis Baptistę, fundati in capite vallis portus, equitauit intuens vrbem alacri vultu et sincero cordis affectu, quam tenerrime gliscebat a manibus eripere hostium. Ad quem ingens congeries nobilium et mediocrum uirorum conuenerat, multa reuerentia genibus flexis inclinabant, manus pariter et pedes osculando. Et aliquantulum ibidem inducias facientes, cum sui decora folium 54/54v et venusta comitiua ad sua properauit tentoria.
Quis ergo librare posset solatium vehemens, quod fideles Iadertini percipiebant? Lingua quoque sufficiens non foret ad exprimendum. Quis benignitatem regis, quam tunc fidelissimis Iadertinis aperiebat? Qui non semel, immo sępe et crebrius cum iuramento affirmasse visus est, potius suum velle corpus Iadre condere sacrofago quam constantissimos Iadertinos velle desolatos relinquere. De duobus erit vnum iuxta ipsius pronuntiationis sermonem: Aut epithaphium ossa eius Iadrae concludet aut ipsi Iadertini a manibus eruantur Uenetorum. Hęc idem rex suo proprio ore multoties coram multis suis baronibus et nobilibus Iadrę ibidem astantibus attestatus est.
Nunc Iadertini decorant vrbem et tres nuntios egregios ad ipsum regem in dicta confinia Selmenici castramentantem vndecimo die eiusdem mensis delegantur. Et ante conspectum regis presentantes reuerentiam condecentem impenderunt ac claues vrbis offerentes pariter et omnem vulgum. Quorum nomina nunciorum: antistes ciuitatis, Paulus de Varicassis, natus Stani, et Andreas Viti de Sloradis nec non Cerne de Fanfogna et Franciscus Pauli Georgio, qui in dicto exercitu continue morabantur atque cum eadem militia ab Vngaria peruenerunt. Partis tenorem suarum legationum humiliter in hanc explicarunt formam: Viuat regia Serenitas et triumphum peremniter de inimicis contineat suppetatque suberbos cum augmento salutis.
folium 54v/55 Quos rex benigne suscipiens policitauit eorum petitioni cito tribuere effectum et veniente die septimodenario Kalendas Quintilis mensis pręfatus rex mouit uniuersam militiam et peruenit in confinia Iadrę. Artissime et anguste Uenetorum bastidam obsedit quantum trabuchus attingere cum conamine non ualebat. Sed cum ipse exercitus sua erigebat tentoria, intueatur quisquam, quale Iadertini gaudium suscipiebant. Hoc iudicio lectoris est relinquendum. Certe clangunt tybicines et tubę, et nolę ad stornium pulsant plurimaque musicorum instrumentorum genera citarizant. Coreę astilidiaque equestria per vrbem uagant discurrendo et uniuersus mediocris populus, miserabiles uiduatęque femine ac orbati parentes elegicas exuunt vestes nuptialesque nimio assumunt solatio. Omnia eis prospera uidentur et nihil [p. 63] sinistri accidere posse arbitrantur. Soli magnates se disputantur et in tanta cordis elatione mouentur, quod supernus dominus abhorrebat, nam eis uidebatur totus orbis exultasse. Parant ornasse ciuitatem decoris sindonibus, per que ille amantissimus princeps, eorum rex, excelsa ethera posset speculari. Appetit quisquam ciuium plus sibi neccesse quam ipse suus naturalis herus patiatur. Non cessant continuis clamoribus ad perpetuum Sabaoth pro ipsius incolumitate humiliter deprecare.
Quis ergo tanta perspicacitate decoratus, qui libraret lancem in corde nec in humano sensu quiescere potest tam ingentem Iadertinorum iocunditatem? Iam Iadertinis lata et spatiosa uia conceditur, tuti gradiuntur, iam repellitur a Iadra spernibilis penuria omnique bono fęcundatur. Sed in breui tempore durabilis, nec plus constantiores folium 55/55v in regis fidelitate persistunt. Nunc firmiores contra Uenetorum potentiam assumunt uires, nullus preteritarum reminiscitur calamitatum, quilibet credit a tyrranico liberari imperio.
Rectoresque ciuitatis cum pluribus ingeniis disertioribus ad dictum regem adiuerunt et procidentes ante eum et detectis capitibus et genibus flexis. Senior rectoribus pro parte omnium ibidem aduenientium necnon totius ciuitatis populo dicto regi hęc verba faminauit: Populus, qui ambulabat in tenebris, uidit lucem magnam et cetera, multaque nobilium comitiua a Iadra ad regem transmearunt plurimosque sermones adinuicem protraxisse narrantur.
Et multi ex tyronibus regis ac homines ipsius exercitus non cessabant urbem uisitare. Nunc isti abeunt, nunc recentiores uictualia uenumdanda conducunt, quos Iadertini austerrime predantur, numos exercitus pro medio cambiunt prętio.
Falernum trina parte lymphatum, modium unum pro sex uel septem aureis uenumdant, panes candidissimos ipsis interpletaxant, aquam ex puteis absque penuriali pretio aurire non sinunt. Hec enim Iadratini auidissimi contra illos, qui suum cruorem fundebant et a tam prolixa peregrinatione fessi fuerant, exercebant. Sed ipse Vngarorum exercitus munus condignum ipsis contulit Iadertinis. Grandis quidem erat exercitus et multę nationes iussu regio congregate. Erant ibi Vngari, Croati, Bosgnachi, Phylistei, Cumani, Boemi et Theutonici seu Alemanici et alię plures gentes, folium 55v/56 quas particulariter explicare non curamus.
Iadertini robustiores efficiuntur, suas probitates coram exercitu illo innumerabili experiuntur. Nam quodam die octauodecimo Iunii quidam ex Iadrensibus armis confibulati penes contra ciuitatem se direxerunt ipsosque ad pugnam ceperunt prouocare. At illi exeunt ex sticato, versus aduersarios concurrunt mixtimque partes certant et, nisi tunc Ungarorum quedam particula, que in ciuitatem Iadre causa recreationis uenerat, suis presidium intulisset, quia celeriter illuc equitauerunt, copiosa gens ex Iadertinorum parte defecisset. Sed quamplures ex Uenetis morti traditi, ex oppositis nullus visus est.
Aduenerat etiam in comitiua huius exercitus Bertandus presbyter, Aquilegiensis patriarcha, qui uiceno die Iunii Iadram uisitare prouidit a ciuibusque honorifice extitit cum exeniis susceptus.
Iubetque rex undecim trabuchos, cum quibus maius obsistebant, ex quibus infinitos lapides ex ipsis machinis ipsi marani suscipiebant, ab vrbe Iadrę, quia ibidem fuerant locati, extrahere, quos in bastide obsessum sagaciter erigere imperat.
Qui continue vltra duo milia equites exercitus et octingenti Iadertini pedites, qui in custodiam erant deputati, die noctuque non cessabant destruere quidem ciuitatem hostium. Ad horum autem custodiam excellentiores barones totius exercitus adueniebant [p. 65]et ibi toto die naturali in equis et sonipedibus ascensis ad estum morabantur et interdum recreationis causa in vrbem introibant. Nemo reperiebatur, qui occasione refrigerii guttam liquoris porrigeret seu falerni.
Sępius per Venetorum missos rex exquisitus fuerat, ut ipsi possent cum dicto rege aliquos conferre sermones. Quibus rex nec licentiam accedendi tribuebat nec ipsos tantum audire consentiebat. Sed ex quo folium 56/56v Veneti cum ipso rege oretenus fari non presummerent, cum sublimioribus Vngaris ac bano Bosnensi ceperunt adinuicem amicari nec non inter se conficientes quoddam proditionis et conspirationis genus, quod statim indicare promittimus.
Imperio ipsius regis tres cattos ligneos fortibilis fabricationis prefati Iadertini ab eorum architectoribus laborare fecerunt. A quoque ipsorum quoddam longum lignum in lance, quo menia bastide et propugnacula funditus erant destructura. Nec idem rex vrbem ingredi uoluit, donec ciuitas ex hostibus foret liberata.
Kalendis Quintilis mensis, die qui Saturno est dedicatus, dum volucres suarum vocum inchoant suauia modulamina, prefatus rex plusquam octingentos prefecit tyrones militari cingulo confibulatos, ex quibus quattuor Iadertinos ordinauit, quorum non expedit recitare nomina, cum quibus et aliis suis ordinatis aciebus parauit se expugnaturum contra bastidam Uenetorum, in qua erant constituti ad ipsius defensionem plusquam sexdecim milia pugiles.
Resonat mandato regio tubicula pedestris per urbem, insurgunt Iadertini alacriter, induunt bellica arma, plusquam tria milia hominum cum eorum edificiis precedente vexillo S. Martyris Grisogoni, eorum patroni. Audacter versus bastidam se dirrigunt, in quorum comitiua fere quinquaginta erant Ungari. Reliquę vero acies equitum ipsam contra ciuitatem arctissime cinxerunt. Quibus penes ipsam applicatis, aliqui eius murum absque pauore in ruinam student euertere, aliqui procurant eorum [p. 66]edificia affinius penes sticatum adherere, aliqui trabuchos mirabiliter exercent et aliqui turres seu inimicorum propugnacula accendere procurant et quamplures balistarum et spingardorum properant folium 56v/57 opponere.
Sed iam Veneti pręparati sicut illi, qui nouerant temporis dispositionem, ascenderant sua edificia, certamen mirabiliter officiant, obstant uiriliter hostibus, copiosos ex ipsis vulnerant et ex opposito isti asperius imprimunt et repellunt et in tantum superant, quod tres turres seu propugnacula relicta intuita sunt nec super ipsis agonizare audent propter sepissimos ictus. Et cum isti conspicerent neminem pugnasse in ipsis tribus pugnis, accedunt ad turrim seu propugnaculum situm inter illa tria relicta, in flamam eandem incendunt. Sed Veneti sagaciter super illam scandunt, obstant combustioni, fundunt lympham et cum grauitate eam extingunt. Maxima pars istius igne extitit consumpta. Iactant etiam Uenetorum tres machinę ęquoris in hostem, neminem preter unum incolam letaliter vulnerant. Non cessant etiam alii trabucelli constructi in sticato, qui erant ultra septeni, prohicere, sed frustra eorum concertatio cernebatur.
Cum autem eiusdem diei nondum tertiarum hora lapsa fuisset et partes sic certantes, Petrus de Canali, capitaneus hostis seu exercitus sticati, intuens signum, quod eidem illi barones, illi regis, patefecerant, cepit suos hortari pugillatores. Et sic iussu capitanei grandis copia virorum ab ipso hostio sticati nimia festinatione est egressa et aliqui sponte per murum eiusdem, quia erat minime altitudinis, fere bini passus, in terram se precipitabant et versus Iadertinos se disponebant. Nullus coadiutor Iadrę eis obstare nititur. Lucide conspicit rex et tota eius turba, nemini imperat ex suis illis fidelibus Iadertinis guttam suffragii prestare, speculatur uniuersus exercitus armis fulgidis decoratus. Nemo properat ipsis succurrere, tanta siquidem fertilitas uirorum pugillatorum ab ipsa contra folium 57/57' ciuitatem fuit egressa, quod numerum sex miliarium excedebat preter equittantes quorum erat numerus sexcenti equites.
Inspecto hoc Iadertini talem dolum et proditionis conspirationem perfidorum athletarum necnon Stephani, Bosnensis bani, Belialis alumni, in multa stupefactione cordis commouentur, amittunt vires, nesciunt quo pergant, cruorem in se non sentiunt et tanto merore punguntur, quod plurimi ciuitatem ingredientes quasi semiuiui comperti sunt. Ipseque multitudinis cuneus Uenetorum versus cattos machinasque et alia Ungarorum et Bosnensium tegimmenta accelerant, student eas frequenter cremare septemque trabuchos ac quatuor spingardos in conspectu regis totiusque suę inumerabilis potentię, quos in obsessum bastidę iussu regio erexerant, nullo precincti timore incenderunt et, nisi tunc numerus illorum sexcentorum equitum adesset, certos nos reddimus, quod Iadertini, tam hi qui intra et extra erant vrbem, campum cum ipsis affectarent. Potius uellent in campum deficere quam tale dedecus, quod eis minime ascribitur, sinerent per illos damnose perpetrare.
Et nisi hoc fraudulentum prodimentum tunc per illos regis barones et precipue per voiuodam Laçchouich exactum fuisset, sexta quidem hora ipsius diei non consumasset, quin ipsa bastida destructa ac combusta esset et in manus hostium tradita. Nempe plusquam quattuor centenarii uirorum ex parte Iadertinorum illo Marte cicatricum vulnera plurimis portarunt diebus. Nam nullus fere nobilium reperiebatur, qui baculum in manu percusione vulnerum non habebat, et tres fuerunt neci traditi. Ex illis certitudinem penitus ignoramus, sed existimandum est, quod pauci ex istis pergunt. Idem Iadertini infęlices lassati, sed plus merore occupati conspiciunt folium 57v/58 suos trabuchos igne cremari; non est qui manum adiiciat ab illis a quibus erat sperandum. Ingenti tristitia et inextimabili infortunio cinguntur, ascendunt menia vrbis, conspiciunt suos trabuchos pyro consummere, tueri ipsos nequeunt. Non tantum dolore mentis punguntur ex machinarum ammisione et [p. 68] cattorum destructione quam ex ingenti perpetrationis dedecore illato per illos magnates tyrones, qui potius cupiditatem quam tam grandis honoris adeptionem aspectarunt.
Condeletum extiterat in codicis et abrasum canticum, quod per uniuersam regionem Dalmatię interrogationum sanctarum comitiua titubabatur: Ab ira Vngarorum libera nos, o domine! Decet et nunc deberet plus renouari et iterum in codicis apponi. Immensibili cruciatu fidelissimi Iadertini uestiuntur, quanta apprimuntur angustia. Eorum gaudium, o Rex, quod ex tuis epistolis percipiebant, in exaustiorem tristitiam est conuersum. Hęc est illa uestra sponsio infixa, quam Iadertini de uobis prestolabantur, quam munitam ingenti cęreo sigillo ipsis insontibus destinari asserebas: Grande Iadertinos percipere brauium, si Uenetis uiriliter obsistere curauerint. Certe eorum tristitiam quilibet speculetur tam famosi regis suorumque baronum cupiditate seductorum sagacem perfectionem sponsionis suis intimis fidelibus operatę. Et nisi tunc idem rex per suos speciales legatos illos ciues hortatus fuisset, quod de aduersitate nihil hesitent, de ignominia, que ei non fidelibus perpetrata extitit, non gemerent nec turbarentur eo, quod ipsorum liberatio erit prior quam ipsius erit ab illis partibus recessus, nullus ciuium tanto posset uigore subleuari, quin aut ipsam urbem relinqueret aut doloris tactu uita non priuaretur.
Et cum nil a rege fideles habere possent nisi tantum ignominię et discriminis desperationem, folium 58/58' accedunt humiliter ad eum, ut, ex quo sic contigit casus, saltem eos reconciliare studeat cum antiquis hostibus. Ad quorum supplicationem voluntarium se obtulit, sed effectum minime tribuit. Dissimulans se uelle, treguam proclamauit cum Uenetis, sed post ad quid hec tregua? Nonne es tu continue concors cum Uenetis, quos asserebas inimicos mortales propter participationem interitus Andreę, regis Neapolitani, vestri germani fratris? Putatis vestrum scelus sub tegimento claudere, sed magis serenum quam Phebus apparet in polo.
Et non suffecit hęc, sed die secundo Iulii crastino reliquos trabuchos exercitus siniuit per illos incendere preterquam unum, quem olim Nicolaus, banus Slauonie, [p. 69] quem rex ab officio banatus ignominatum deiecit, Iadertinis transmisit. Nunc appetit rex Uenetorum colloquia forte baronum formidine, dulcia prouerbia profatur Iadertinis, sed patet per effectum operis nullam habere efficatiam. Elegit in legatum quempiam ex suis commilitonibus ad urbem Uenetiarum sub specie confirmandi reconciliationem, quam Iadertini instigauerant regem. Sed nihilominus veritas fixa habetur, quod non hac de causa, sed certius et credibilius ipsum transfretasse suscipiendum eius laboris premium et tanti ignominiosi uituperii solutionem, quia idem rex inconsensisse arbitratur.
Et nulla mora, ipso rege ibidem faciente, infregit treguam tertio intrante die Iulii, a partibus Iadrę amota militia discesit, in finesque Aurane suam callem cepit festinare, deinde aliquot dies ibidem ferre inducias ammoto vniuerso exercitu equitare non cessabat ad Panonię partes.
Geminatur nunc obsessis folium 58v/59 dolor relictis agone nullumque ergo salubris consilii ualent perspicaciter pre tristitia speculari. Incedunt ut a uita priuati, tandem dolum illius tam excelsi principis et tam appetibilem suorum baronum auaritiam, quodsi illo die unanimiter omnes capite mutilati fuissent, maiori merore non deflerent.
Nec illis ualet conquestus ad radios fortunę, quam magno uociferabant ululatu ac inquirunt: O mirabilis fortuna et inconstans, o machina mundi condita! Que celestium et terrenorum locorum iuste principatum tenes quidue sic sagaciter tuas metas resignasti? Cur in diurnorum non dilatasti prospera euo tua, sed sic repente [p. 70] curriculo illos insontes Iadertinos, qui tanta fidelitate uigebant, quod potius morti et tanto discrimini se disponebant quam absque eorum regis obtento commeatu nullum federis iudicium roborare eligebant, et tales extendis tuas uires fortasse? Sed certitudinaliter tranquilior erogas te in sequentibus, ut grauiori iactu uigilando interimis. Nam quantum tua abundantius confidunt prosperitate, hos terribiliori ictu in abyssum precipitas. Tuum est iuuare in te sperantium nolle obedire. Execratus igitur homo, qui in te iuste confidit. O homo, qui cinis es, cuius rei causa meos actus a bono frequentatos sic turpiter conquerendo paruipendes? An ignorantia spernibili cingeris, quod Dicor fortuna, quia non sum omnibus una, Nam si non rotarer, non fortuna uocarer.
Sed certe quanto appetibiliora mundi proueniunt, tanto a uiro sapienti sunt fertilius formidanda pariter et fugienda.
Non decebat illos sane lance assumere letitias, que cum iubilo ad magnum ischiros resonare, folium 59/59v ne in prosperitate eorum quemquam extolli permittant, ne post mortem in aduersis anima diuersius consternat. Et certe consternauit et tali dissipatione commouit, quod plurimi plebeati facti sunt fugaces et proprie ciuitatis diri rebeliones. Cruciantur regnatores urbis igne uiuaci, iudicant sibi illud surgere, quod humanitas fragilis et patiens est ad tolerandum. Pacientiam nequeunt superare, carent eneo pectore nec sunt nutriti inter horrendos tygres et uenenosos chylindros. Contra eos uidetur insurgere gladius biceps, nempe eorum cithara scissa est et organum letitię in flentis lachrymas defectum patitur, mens succumbit, ratio hebetat, intellectus reclamat, memoria titubat et tremit sensus, imaginatio in tantis [p. 71] non sufficit. O vtinam illa sapida fortuna, cum alimoniam prestabat, repente sors excelsa descendisset! Prothoplausti pęnas experiri putantur immitemque sententiam metuunt. Mutarunt statum de libertate ad mancipatum, de gloria ad uituperium et de honore ad nullius generis probitatem. Ob hoc homo, cum in honore esset, non intellexit, propterea comparatus est iumentis insipientibus illisque est factus similis.
Quid de te machina mundi extimabit, o rex, o rex? Aserebat enim te tamquam ignorans cosmarium. Nunc opinionem mutarunt, iudicabat imperiasse grandiorem partem uniuersi, nunc tuę dignitatis titulum tui auidi commilitones sibi ascribunt, quos de seruitutis statu ad gloriam dignitatis sublimasti. Vbi iuramentum tuum, quod paulisper policitabas? Potius uolebas mortem eligere quam illos fideles deserere. Sed tui cupidi consules certe in fisco reseruatum, uti est tua fides uniuerso hodie, prout taliter folium 59v/60 tuos edocuisti tyrones, qui tam grande dedecus in tui presentia ausi sunt perpetrare, quippe rudis es, et principes tui de mane comedunt.
Sic impune relaxasti illos, sic aule Gallice, ex cuius stirpe appellaris te fore indutum, tam grande fabricas opprobrium, ingens scelus in illos, qui te ut dominum colebant.
Inbecilem te reputas nec camum mordibilem super tuos commisisti. Asserebas enim illos cum iuramento tanta charitate dilexisse, quod, licet dimidii tui regni thesaurus esset distrahendus, decet, ut illi liberentur a Venetorum imperio deteriusque foret regio sceptro ab exordio et medio eos renuere quam finem tam terribilem maculare. Minus facinus committeres tuo proprio ipsos iugulare lacerto quam in tanta calamitate et discrimine affici uelle. Hoc quidem est premium illud tam speciosum, quod fidelissimis tuis Iadertinis colargitus fuisti! Sed, o Iadera, ecce tuus rex aduenit, rex recessit, in aspero ergastulo uos afflixit. Optastis aduentum Ungarorum mucrone bicipite super uos irruentem, penitus ignorastis, quid petere nesciuistis.
Et dum idem regis legatus munus insolubile Venetis percepisset, Iadratini sperantes concordiam fore inter illos iam roboratam, sed per alteram uiam reuersus est in regionem suam. Lentitatem et ineffectum ipsius nuntii ipsi Iadertini infęlices concipientes, eorum exigente demerito, quod liberationem folium 60/60v patrię ab illo, qui ut sanctus honorabatur, acceptare nequiuissent, sed ab eo inconstantia verba accipiebant, in uaria seditione pro parte pinguium plebeiatorum aduersus egregios extitit ciuitas commota.
Sed plurimi ex crasso vulgo proprię patrię fuerunt propter cupiditatem perfidi proditores. Rebelliones statum vrbis hostibus declarant, hortantur eos maiores amplexandas uires. Fit ingens strepitus per uicos ciuitatis, asperime tumultuant infimates erga consentientes reconciliationi. Nullus insignium tutus ualde per urbem uagare audet nullusque prouerbium irascibilis cordis nemini illorum resonare audet, immo isti populati villici intuentes quempiam egregium sępissimis ignominiis iactabant.
Tandem viri inter manibus urbis pendebant pro quietatione rusticalis populi mille aureos comunis per duos officiales comunis vulgi et unum nobilem iubent per infimiores distribui. Et similis dispensatio non extitit unica, sed plusquam bina et bina, numi vniuersitatis illis fuerunt dispenssati, sed aliquis profectus seu fructus operis ex hoc minime sequebatur, immo dementiorem capiebant audaciam. Nam qui parcit virge, inquit Sapiens in Prouerbiis, odit filium. Ubi erat quidem congeries plebeiatorum, totum eorum murmur et tumultus erat aduersus urbis pretores, concordiam per hostes eligendam illos nolle asserebat. Sed veritatis stilus ab eorum ore prosiliebat, cum folium 60v/61 generosi illud iugum, quod Ueneti affectabant, possibilitas non denegaret, protinus abiiciebant.
Quodam vero die XIIII-o Kalendas Sextilis mensis imfimus populus grandi comitiua in maiori publico foro certis armis protinus bellicosis amicti stabilierunt locum grandisque uocibus resonans ac nobiles imperiosis et minacibus insultans verbis, penitus ciuitatem velle submitti Ducali imperio quam in tali morari uelle discrimine. Denique pretores coacti pro satisfaciendo populo ac plurimi perterriti formidine duos ex egregiis et unum ex illis ad capitaneos inimicorum exercitus destinant in nuntios. Qui constituti coram ipsis capitaneis causam suę legationis pronuntiantes et, dum ipsi legati finem suorum fecissent verborum, quidam eorum consulte in hęc verba prorupit: Paratos nos fore fauorabiliter tractare et habere eos, qui sic a uia rectitudinis deuiarunt, qui tam grandem et humilem veniam exposcunt ex commissis, cum hoc puncto et perpendiculo urbem hanc prebeant, quam iniuste possident, expeditam cum cunctis eius vallatis castris et oppidis tam sitis intra ciuitatem quam extra gazas ciuitatis, siue ipsi ciues in sui libitum et commodum conuertant, dummodo fidelitatem condignam subiectionis Ducali dominationi perficiendo retineant. Quodsi aliquis tante temeritatis compertus fuerit, qui potius aliene subiectioni attentauerit se suppetere, pro iustitia cedat arbitrio, cuius Ducalis celsitudo mandatum folium 61/61v ordinaret, et hec non ut per patentes paginas modo federis sit ascriptum, sed verbo quo affirmant Iadertini fidem credulam debeant adhibere. Exponentium uerba idem nuntii plenarie intellexisse habetur, vrbem adeunt, pretoribus eiusdem seriatim responsiuam legationis exponunt omnesque rectores, qui erant numero tres, et duodecim oratores Iadrę, in quos tota vrbs pendebat, decreuerunt ex certa scientia potius uelle artus ciuium mandere quam ad tales conscendere uelle conditiones nec eorum patriam tali suppetere uelle imperio.
Sed tum grex inflamatiori furore contra illos accenditur, ipsi obtemperare non student. Decuplat audatiam, feruet indignatione et nec saturari ualent, tanta siquidem ipsius dementis gregis geminata erat iniquitas et elatio ac in tanta seditione uniuersa ciuitas est corrupta, quod secundum libitum populi hostes remigantes iuxta [p. 74] littus vrbis condescendere de nauibus in terram sępius faciebat nec erat aliquis tanto uigore suffultus, qui eius poterat resistere uoluntati ac oppositum eorum nutui aliquid retractare. Sed hi, qui hos ictus supportabant, nullum indignationis inditium propalare publice presumebant.
Quodam vero decimonono Iulii hoc contigit: Vniuersa plebs armis latentibus amicta in publico ciuitatis mercato cum valido strepitu et uocis clangore adiuit: prorsus appetere principem Venetianum. Quorum minis ingenui ciues nimiam cordis formidinem sumpserunt, folium 61v/62 ex dolore ingenti et pauore precincti uerba pro statu pacifico eructare non ualebant. Sed nedum eiusdem diei hora bis tertia consummasset, cephas quidam plebis de eorum conditione inter principalissimos et capitales et tam diri seminator facinoris suis relictis gazzis cum suis affinibus a ciuitate refugit factusque sue patrię publicus proditor et conspirator. De cuius saltu sublime hortamen generosi concives, contra quos erat facta borgella, sumpserunt, illud vulgus in senatum tamquam capite detruncato per uicos gradiebatur. Sed nemo pretorum seu oratorum in aliquem eorum manum extendere presumebant.
Et dum idem dies penes vesperorum cantum appropinquasset, duos trabucellos in metis S. Mathei extra urbem dicti Ueneti erexerunt, quibus inimicos sepius offendebant. Et dum ipsi pretores et cęteri eorum consentanei ac urbis suę fideles in tanta essent agonia positi, quod huius uite tedium iam habebant, nemo eorum putabat a tanto euadere posse discrimine, quin in manibus corruat inimicorum. Sed ille, a quo omne datum et omne donum perfectum dignoscitur habere fundamentum, cui posse est omnem curare morbum languidum, qui etiam Dauidis persecutionem confregit et in fines orbis dispersit, quodam admirrabili et nouo splendore, ut agnosceret eius vestigia, misertus est luctatores corruscare.
folium 62/62v Dominica quadam, tertio viceno die Quintilis mensis, quam Iadertini benedictam dominicam dicunt, contigit quod quidam rebeliones, qui ad hostes saltum fecerant, [p. 75] in quadam cymba iuxta littus ex quirinali plaga vrbis remigantes, aliqui fideles patrię ex infimatum ordine sub specie fiducie illos ad terram conuocant. Quibus fide adhibita iuxta littus applicarunt. Insurgunt quidam, qui in latibulis erant latitati, illos conspiratores, qui erant numero quinque, potenter ceperunt ac in ipsis manus iniecerant, quos ad rectores ciuitatis captiuatos conduxerunt. Post quos totum vulgus est deualatus, nullus tanta audacia precinctus, qui tueri a manibus illos attemptaret.
Ex quibus conspiratoribus excussa ueritatis origine sponte absque alicuius specie eculei, quamplures participatores huius esse delicti exposuerunt. Eligere plus cupiebant pretores, consules ac generosi conciues duram pati necem quam sancta iustitia in hoc casu per eos desistat. Undecim potentiores et elegantiores ex conditione vulgi consentanei facinoris sub grauibus affixere compedibus ac ingenuum monos Biualdum Gregorii de Botono, quem iuxta principium nostri sarcasmos capitulo septimo recolimus nominasse, pariter folium 62v/63 cum seniori nato nomine Gregorium disiunctim tenebroso clauserunt ergastulo.
Illi viri vires amittunt, disperguntur comitiue, cessat in populo murmur, quilibet pauore suffultus fatetur sub alis et tegimento regnatorum et nobilium et sinu velle quiescere mansuetique ut agniculi efficiuntur, venerantur ingenuum, assentiunt se adherere voluntati pretorum. Quam plurimi quidem, qui huic facinori consensum prebuerant, clam urbem reliquerunt propriumque habitaculum multa deserunt celeritate, ea quod nobilium Iadrę imperio exactum fuerat, hostibus singulariter indicarunt.
Indagataque rei ueritate modoque tam crudelis proditionis maleficorum, in festo Zebedei apostoli Iacobi in publico et medio foro ciuitatis, ubi vniuersus conuenerat populus deum benedicens ac eorum pastorem, qui patefecit et tam enorme detexit putatum, absque alicuius impeditionis obstaculo illum nobilem pariter cum filio binosque [p. 76] ex illis vndecim plebeiatis elegantioribus idem pretores iusserunt decolare, quatuor ex illis lumine priuari et reliquos sub perpetuis compedibus pronuntiarunt cruciari.
Tale enim crudele commissum folium 63/63' ipsi iniqui conceptores decreuerant effectui perducere, ut hostibus illo die, quo iustitiam compleuerunt, aliquas ex turribus maioribus sitis ex boreali plaga urbis hostibus designare ianuasque ciuitatis, per quas Venetorum exercitus ciuitatem ingredi debebat, reserare. Sed nutu permittente diuino nec isto nec illo gaudere potuerunt intentu.
Sane intuentes Veneti, quod ipsam anchoram nutu magni Tonantis hostes infringerant et quod illa conspiratio dirę conceptionis integraliter extitit iustitia suadente punita, confestim mane lucescente magna pars exercitus pugillum de bastida et particula cunei classium et gallearum propter ineffectum conspirationis Veneti accelerant pontesque illarum ingentium nauium, quibus ciuitas extitit agonizata festinater dissipare inchoarunt ipsoque die quoddam batifollum cum monos machina vltra portum, vbi primitus extitit sticatum, reedificarunt. folium 63v/64
Non quidem Veneti parua simplicitate lentitatis bubine, sed ceu ceruus ad fontes desiderat aquarum, ita Veneti cunctas virtutes in hostes capiendo, immo operando non cessant.
Quodam uicenonono Quintilis procurant obsessum statuere contra castrum S. Michaelis de monte ex tribus uentis, sed ex quarto occidentali, scilicet [p. 77] occidentali gallearum cunneo obsessum firmant plusquam sexcenti pugilles et, dum ipsi pugillatores festinabantur transfretare ad locum, iuxta cantum vesperorum eiusdem diei tubicen latenter submisso sono per vicos urbis titubat, ne strepitum sentiant inimici, imperatoque fidelibus ciuibus, ut arma amiciant, versus valuas migrantes properent, et ibidem confestim plusquam quadringenti uiri bellicosi cumulantur ciuitatemque egrediuntur et ad illas duas machinas penes fabricam S. Mathei constructas, quas superius patefecimus, suos gressus festinanter dirrigunt. Ibidem folium 64/64v aliquot custodes adinueniunt, sex ex illis vita priuantur, ex oppositis duo deficiunt, reliqui ex illis saltum properant ad sticatum, actus Iadertinorum singulariter propalant. Inimici accelerant precipitare machinas rogumque ab ipsis instruunt et inextinguibili flama incendunt duasque perticas ibidem repertas securibus particulatim infringunt. Insurgunt obsidentes ad arma, ad defenssandos trabucellos incendunt, quos hostes sentiunt, retrocedere compelluntur et valuas vrbis intrant. Satagunt Veneti trabuchos ignea liberari potentia, sed tanta uis flammę ardoris eos occupauerat, quod eos uix defensarent fere totos lare defectos. Quos et ipsi postmodum et quod residuum incombustum fuerat in ruinam subuerterunt et aduersus ipsi conflicti fasceninas ciuitatis concurrunt, quos hostes a meniis iaculis terribiliter imprimunt quod illi coacti bastidam sunt reuersi.
Porro Nonas Sextilis monos capitaneus oppidi S.
Michaelis Zoillus de Vrsulino nomine vocatus, cupiditate seductus castrum reliquit et ad hostes folium 64v/65 obsidentes aufugit conficiens conspirationem quamdam proditionis castri. Ac eodem solis cursum agente die nobilium vnus ex Venetis tres ingenuos quosdam ex Iadra duosque plebeiatos sub fide sponsionis a cymba ultra portum ibidem aduenientes in terram conscendere precatus est. Cui fide adhibita paratur complacere illius rogantis voluntati et nondum large ab arcella in terram saltum fecerant, ecce quidam ex [p. 78] latibulis adeunt et potenter in ipsos impetum faciunt captiuatosque ad gallearum capitaneum adducunt. Quos iste retinens abire alicubi eos non permitebat. De cuius actu conciues non ualde gaudentes statim octauo Idus Augusti episcopum quendam pro rumore exacto, cum idem viri sub specie fiducie sunt capti ad dictum capitaneum gallearum transmiserunt. Qui capitaneus in hęc uerba prorupit: Expressum iuramentum nos firmasse quempiam hostem Iadertinum quomodolibet posse capere manuque forti captiuare notum faciemus, quorum imperio sumus Capitaneus quicquid iusserit, per nos erunt impletura, cum hi captiui non a nobis folium 65/65v fiduciam acceperunt, forsitan ab aliis, qui hac carent auctoritate. His auditis episcopus in urbem accelerat cum obtento commeatu responsiuam pretoribus, pro quorum parte erat destinatus, legaliter indicauit. Illosque captiuos post aliquibus inde retroactis diebus cum reliquis ciuibus Venetis associarunt.
Parant Veneti, qui in obsessum oppidi S.
Michaelis conuenerant, ad pugnam, quam quinto Idus Sextilis ab ortu solis inchoant grauissimasque vibices supportant et in magna strage deficiunt. Nam ipsum castellum nullum belli genus pati poterat propter rupium et altitudinem saxorum in vallatione dicti castri existentium, sed gratia illius proditoris Zoilli in tanta clade pugilles se disponebant, cum idem sceleris confictor signum eis dederat. Pugillatores seu defensores oppidi, licet coacti per reliquum capitaneum castri nomine Ioannem de Scherbeç, conciuem, austerrime defenssabant et viriliter hostes imprimebant, nec eo die valuerunt ipsum superare.
Adusque horam sextam ipse agon dicitur perdurasse. folium 65v/66 Atque eodem Idus insontes quosdam infantullos et inocentes egenos, qui valuas elemosynando circuibant extra vrbem egressi, ut alibi saltem eorum vitam sustinerent largius, idem Veneti nulla rationis preuia causa eos hostiliter ceperunt, cum multis flagitiis et verberibus eos colaphizarunt et postmodum nulla moti [p. 79] misericordia nec sanctae pietatis intuitu rogum cum ingenti flamma componunt eosque crudeliter in ipsum iactant et in cinerem redigi faciunt. Quid ergo isti iuuenculi mali fecerunt? Non arma contra illos sumpserant, non vltionem appetebant. Sed certe istud horrendum ad astra conuolasse dicitur, pro tanti criminis uindictam postulasse.
Sed forsan grauius pondus est Iadertinorum quam sint scelera Venetorum. Die immediate subsequenti, scilicet solemnissimi Christi athletę Laurentii, dum hostes parauerant se ad aliam pugnam, sponte defensores illius castri S.
Michaelis nullo patiente agone, numo obcecati hostibus tradiderunt castrum incolumesque promissas seruando, quod ipsi gratanter acceptarunt ac eundem folium 66/66v fidelem capitaneum cum paucis huic exhibitioni et proditioni tenerrime contradicentibus in compedibus nodarunt et aliquos ex his fidelibus gladio occiderunt.
Iam vicina innotescente meta caudę Leonis in ipsa Sole existente, qua estus non tantum madefacit exteriora sed etiam in intrinseca urere facit, excelsi ningentis constitutione prima sabbati Idus Sextilis obducto ceruleo aere tenebrosa caligo repente, fumus non credo humana industria conflatus, nimia atra condensatio, extitit in hostium sticato vaporatus et tantum auctus, quod flamme incendium terribili sagacitate ex se euomuit et per diuersa loca bastidę spaciari cernebatur, quod plusquam ipsius medietas sticati exusta affirmatur et, nisi tunc tranquilum temporis ether extitisset, nil mirum, quin totum in cinerem fuisset redactum. Vltra centum aureorum milia habitatores eiusdem perpessi sunt. Et dum pyr sui officium exerceret, folium 66v/67 conciues Iadertini coniectarunt sub industrie zelo uel dolositatis specie illos sponte non miraculi expressi diuinitus facti confecisse. Nullis obstantibus [p. 80] induciis tintinum agonis mox resonare student. Omnes pugilles vrbis ad arma excitat.
Quilibet ad menium loca constituta celeriter properat iudicium intuentes Dei, sed ne conscientie patiar morsum, vnum indicare proposui, id quod accidit de rogo illo.
In quodam contubernio in sticato, nam cum ipse lar diuersas domunculas in cinerem conuertisset, cuidam tum se adhesit, in qua vnus clypeus signatus effigie diuersis admixtis coloribus S. Chrysogoni consedentis in sonipede pendebat, domiciliumque illud vniuersum pariter et clypeum concremauit nil lesionis enigma militis Christi contaminatum, sed ueluti lucis superne illuminatum ac omnium assertione, qui ipsum depictum in clypeo primitus despexerant, nunc splendidiori corruscatione splendescere. Nam sicut profari mendatium, sic occultari miraculum veritatis diuinę est. O quam subito athleta gloriosus ultus est folium 67/67v facinus tam horrendum, quod idem Venetorum exercitus contra illos insontes adolescentulos commisit, quos pridie leuitę Laurentii festo igni adiudicarunt. Non distulit censuram cunctorum inspector in diurniori curriculo labi.
Sciscitantur obsidentes suos hostes, si adhuc in obstinata degerent duritia.
Quempiam Venetorum nunciandum inimicis legant, ut ad capitaneos aliquos ex nuntiis exmittant. Mox ipso die, scilicet in Assumptione Dei genitricis solemnitate, binos nobiles isti delegant et ad capitaneos transfretant. Et existentibus istis et illis adinuicem mutua visione se cernentibus, Iadrenses hęc verba protulerunt: Cuius rei causa aduentum nostrum desiderastis? Nutui vestro complacere studentes committentes ecce adsumus, ut verba narrando ex vestra parte nostris oratoribus [p. 81] testimonium perhibere valeamus. His auditis multum admirrari uidebantur taliaque ad illos eructarunt verba: Studemus, folium 67v/68 penitus negamus aliquem ad uos legasse nec nostro scitu fuisse ea, quę per uos narrantur, neminique per nos imperatum fuisse aliquem vestrum ad nostri conspectum debere conuenire nec iota vnum ommittere primęue petitioni. Confestim ipsi legati cum obtenta licentia ciuitatem propriam ingrediuntur. Prętoribus reliquisque consulibus aduersariorum verba distincte patefecerunt.
Sed quamuis Iadertini tremefacti, nihilominus aliquale gerebant hortamen de quodam auxilio, quod prefatus rex bano totius Slauonię nomine quo ille repulsus quondam vocatus est, cum plurimis escis ad vrbem refociliandam sine impeditione induciarum debere festinare, qui lentus et tristis uestigia Vngarorum est secutus. Et nisi hanc spem improuidi Iadertini, quę effectu caruit, prestolati fuissent, iam emuli complexum charitatis consecuti fuissent.
Agressi quidem pro reficiendo populo quosdam eligunt officiales. Hi rimantur contubernia et domata diuisim per urbem. Annonam quam sufficit pro integro mense ad quos reperiunt, ad esum egenorum uelint folium 68/68v nolint apponentes recipiunt. Panem ex illa per vniuersitatem pinsarum fore vnciarum quinque et venumdare indigentibus iubent. Et talis visitatio per eosdem officiales singulis mensibus, inchoando a Sextili et vsque ad metam penultimi terminando, extitit exactum. Iam pro falerno utuntur aceto, inedia ingens carnium fit recentium et sola spes habetur in regis sponsione. Item quidam pessimi urbem reliquerunt.
Postmodum suasu capitaneorum exercitus Venetorum tertio Nonas septimi mensis ciuitatem ingrediuntur. Quos obsessi ceperunt funem laqueatum Nonas Septembris in eorum collo appenderunt, vitę finierunt terminum. Ipsoque die recens capitaneus gallearum obsidentium cum suis decem galleis aduenit et venerit vetus [p. 82] transfretauit. Hic nouus vocatus est Andreas Maureceno. Et post aliquibus licet paucis transactis diebus Marcus Iustiniano loco alterius capitanei peruenit. Vsus est officio capitaneatus in bastida. Adhuc quidem eternus custos vigilare videtur in gestis Iadertinorum, nam decimo die folium 68v/69 septimi mensis quidam frater Michael, abbas monasterii Sanctorum Cosme et Damiani de monte diocesis Iadrę, extitit captiuatus pro eo, quia quandam paginam seriei epistolę capitaneo nouo classium per quendam cęnobitam suum collegam, hic etiam captiuatus, clam destinauerat. Cuius exemplum epistolę huius erat continentię: Exemplum epistolę
Magnifico ac potenti viro et domino, domino suo, domino Andreę Maureceno, capitaneo generali, frater Michael, abbas Sanctorum Cosme et Damiani monasterii de monte diocesis Iadrę, humili reverentia et salutem prosperam tamquam patri et domino, in quem nos et domus nostra habuit spem, habet et habebit.
Semper homines et mulieres totaliter et numquam a mandatis vestrę paternitatis recessimus neque deuiauimus. Vnum, domine mi, multa uobis narrarem mirrabilia de factis domus nostrę, de tribulationibus et infestationibus, quas habuimus cum Marino, fratre nostro, ab inimicis nostris et de aliis nouitatibus Iadrę, si essemus folium 69/69' penes vos, et quando placebit dominationi vestre, venimus ad uos tamquam ad patrem. Multa scripsissem vobis, sed non presummo, verumtamen mittimus vobis fratrem Gregorium, monachum nostrum, qui fuit captiuatus Venetis et, quia data fuit illi licentia a rectoris Iadrę, per menses iam duos egrotauit et nihilominus congrue posset recedere. Sed intelleximus de aduentu vestro, idcirco fecimus eum prestolari, donec venissetis. Quapropter dictum monachum informauimus, qui vobis seriem enarabit per totum.
[p. 83]Valeat Magnificencia vestra cum augmento prosperitatis nunc et semper! Data Iadrę, die nono intrante Septembris.
Nullusque iurisdictionis temporalis propter quorundam nobilium interpositionis obstaculos ausus fuit in ipsum abbatem et eius collegam extendere manum, sed vsque consumationem discordię captiuus mansit.
Quidam natione Thuscus iniqua conceptione, sed deteriori folium 69v/70 proposito executionis, exercitu Venetorum Iadram transfugauit, quem edicto rectorum Iadertini ceperunt. Et Kalendis Octobris mensis quendam angromagulum Iadrę pyratarum inimici inane ceperunt, quem in sui conuerterant vsum. Dirumpunt Veneti machinis cęnacula hostium, ex quibus vna in maiori sticatu confecta iactando precipitauit pro paucis ebdomadis elapsa rursum reparari iussa est. Concupiscunt aggressi sentire semitas exercitus coadunatis metis termini, sed oberrare nequeunt propter artissimum firmatum obsessum, quod nec intro nec extra ciuitatem nullus egredi attemptat.
Sed quadam decima nocte Octobris stipendiarii Iadrę, qui erant circa bis quadraginta, eorum aliqui cum obtento commeatu extra vrbem latuere, forsan aliquem ex obsidentibus adipisci potuissent, et ecce illi solitam normam penes fasceninas ciuitatis suos protrahunt gressus. Latentes sentiunt impetumque contra eos viriliter faciunt, ternum numerum ex eis capiunt et in vrbem deducunt ac plurimos folium 70/70' ibidem sauciatos relinqunt. A quibus captiuatis ambiguitas conciuium extitit denudata amplius.
Quidam Iadertini pro inferenda inimicis grauiora dispendia ac propriam patriam aliquali recreationis esu suffulcire, fabricarunt paronem monos transtrorum viginti et trium, quem die prescripti mensis decima e terra in mare natare student, et iam fere medius in equore pulsus. Veneti cernunt, in nimia cordis angustia mouentur.
Ornat octo galleas capitaneus maris tectas laneis armis lausis, ne offensionem balistę spiculorum paterentur, cum quibus audacter se mouit festinanter erga illum paronem, sed more femineo abscessit nihil probitatis ostensus et cum penes ipsum accesisset, indistans ab eo fere trium passuum, se stabiliuit, propius nutauit accedere.
Iadertini equidem galleas hostium in portum remigare sentiunt, cite arma suscipiunt, ad defensandam suam classem accelerant, et ibi grauiter remigatores folium 70v/71 gallearum ex inimicorum sagittis fusticantur. Conatur etiam vna illarum classium accedere ad paronem, ut uiolenter ipsum eripiat et ad portum deducat vel saltem rogum in eum coniectet. Pro aduersariis, qui citabant supra puppi ipsius, qui erant fere pugiles duodecim, crebribus illorum percussionibus telorum ac lapidum necnon spiculorum, quod coactos repellunt, similiter etiam galleas reliquas, quippe nullus remigatorum compertus foret, qui in aliquo artu cicatricis signum non passus fuisset. Ex quibus plusquam centenarius numerus mortem consecuti sunt. Conflicteque gallee et deuicte a portu abierunt nil lesionis [p. 85] defectum illi paroni conficientes, sed aliquos Iadertinos curabili vibice sauciatos reliquerunt. Cepit idem Mars ab hora vesperorum, vsque ad Tytanis occasum terminauit. Et etiam ex eadem parte urbis eadem hora vniuersa plebs de sticato conuenit, quos hostes folium 71/71v dura plaga percuserunt, quod ipsi retrocedentes ad propria remearunt.
Profecto existimant Iadertini non tantum ab hominum comitiua et presidio verum etiam a dispositione supernorum fore derelictos, cum in multa clade morentur.
Iam eorum anniculum pollicitum remotius prolongatur, iam Bacchi liquore ac aceti stomachus priuatur et, quod deterius est, lurco gustus saporata desinit temptare.
Nam ille mendax banus, quem rex ille in fauorem tam feruentorum fidelium transmiserat, sui domini spreuit edictum, suum naturalem appetitum asseritur fore assecutum. Decet ei causa tam admirranda, stupefactio in homines Iadre est inserta, quod ex animaduersione et tanto infortunio, iudicio permittente diuino, videtur deficere.
Rursum murmurat ganeo populus et pariter cum illo multi generosi conciues folium 71v/72 suscipiunt maiores alas, cum nullum famis medicamentum nisi comessatio arbitratur.
Ingens, cuius non extitit in primordio ipsius vrbis edificatione similis, egestas, nam vnica libra nefrendium argenteis tribus venumdabatur. Arietum intesticulatorum copia haberi non poterat pro vno nec pro infinito obolo. Taurorum et vitulorum libra quelibet argenteo bino et semis, caballorum ac mulorum quaterna deca, pro vnica soluebatur numis ternis deca et sex, ualebat. Monos ouum galinę ereis duodecim, pullus eius pro argenteis bis tetras fiebat concambium, genitrix pullorum vel capo aureum monos et semis venumdabatur, et omnium horum grandissimam vrbs gerebat penuriam.
Anonę modius vnus pro duodecim aureis haberi non poterat.
Tanta quidem valida fames in ipsa ciuitate turguit, quod venatores murium ac predones cattorum plurimi efficiebantur ciues, quos ad victum conuertebant, quod iam species cattorum ibidem minime reperiri poterat, holeraque crudaque brutorum corpora saturant ventrem, ex rabie folium 72/72v comestationis resarciebant. Nunc hic, nunc ille cumbit animal rationale fame interitum, nunc is tamquam demens vigoreque naturali priuatus vrbem circuit, cibum minime aquiritur, nunc ille venustatis humane formam commutasse conspicitur. Vociferatur strepitus opponentibus fęderi, fit lętalissima plaga non solum in plebeiatos uerum etiam inter generosos. Et nisi tunc illa esca distributa fuisset per comunis officiales, aut hostes suum intentum consecuti fuissent aut omnes conciues defectu cibi spiritum exalassent. Presidium alicunde non prestolantur, in animo fiduciam omnes vnanimiter neccesse appetunt, sed mors vtique ab eis dilatatur, in quanto discrimine ciues et patria morantur. Adhuc geminatum est eorum latitatum odium et abominabilis elatio nec ad illum, qui fertilis est inbecilibus incolumitatis suffragium condare student accedere.
Sed iustissimus folium 72v/73 princeps celestium et infimorum, qui mortem non vult peccatoris, ex insontium virginum puritate hac vice intromittere se neglexerunt, ne vili stupro deputarentur et forsan consonantius monitis sanctorum corporum sponte locum in ipsa ciuitate eligentium, non siniuit illos Iadernos quamuis dignos vsque in finem sic crudeliter, vt putabant, deficere. Quidni obcecati spernibili ignorantia non eligunt nec preficiunt regnatores patrię, qui sapientia cęteris prepollent, sed potius illos, qui amentia quam uirtutis dignitate vigerent iuxta illud Dalmatię prouerbium: Scannum cecidit, scannullum resurexit. Non paruum anathema supernę predestinationis in ipsos irruit eorum exigente scelere. Illi, quanta splendide [p. 87] conuiuabantur, qui alebantur vsque ad saturitatem arietum intesticulatorum pro numis paruis ęreis, sub hora qualibet minima mensura falerni tempore felici terno numismate,folium 73/73v integer leporis artus vno et semis argenteo, nam triceni erei minimum valebant argenteum. Nec de micis de mensa cadentibus diuitis cupiebant refici et lympha purissima loco Bacchi pitisant nec valentibus alio naturali motiuo huic passioni remedium nancisci.
Quodam die septimo Kalendas vltimi mensis in aula comunis extitit generale aggregatum consilium, in quo fere ducenti conuenerant consiliarii disputantes ibidem super gestis tam arduis. Et nondum quicquam in ipso collectionis consilio terminatum fuerat, decreto quorundam nobilium ciuitatis plebs indiscreta in cuneo bellicorum hominum armorum decorata fere ducentorum in foro latiori persistens clamoreque valido resonans neci fore dignum qui concordie obstat, potius asserens velle ense succumbi quam pestiferam subire famem.
Audiunt consiliarii vocum clangorem, plurimi ibidem accelerant vna cum stipendiariis folium 73v/74 comunis, qui erant primi numero octuaginta. Illi timentes, ne impetus contra illos esset exactus, vnus pre alium abierunt, sicque collegium extitit commotum. Sed mox sumpto prandio sero Consilium cumulatur et insurgens vnus nobilium vltra septenarium prouectus in locum constitutum ascendit, primitus lachrymis irriguis profluit, demum coram omnibus sui conceptum pollito sermone taliter est prolocutus: Statuuntque penitus se velle Venetorum subiicere dominio, cum eorum alitus vicinior sit morti quam huius sęculi vitę. Legant quosdam ciues, quosdam conciues ad vtrosque obsidentes capitaneos intentionemque eorum expresse patefacere compelluntur, qui aures videntur inclinasse et alacriter auscultasse.
Conueniunt ęmuli non vnica, sed crebra vice nec isti nec illi sua proponunt partita.
Denique pro inienda conuentione exhibere obsides quos in pontificis Nicolai folium 74/74' [p. 88] celebritate consignant amplius beniuolo comeatu vtrorumque capitaneorum, scilicet Marci Iustiniano et Andreę Maureceno, sub quorum dominio vniuersus exercitus Venetorum habebatur, in custodia.
Ipsi Iadertini sexto Idus Decembris solemnes sex conciues eligunt insignes in missos, quorum nomina sunt hęc: Paulus Stani de Varicassis, Petrus de Matafaris, Bartholus Petri de Sloradis, Nicolaus de Gallelis, Marinus de Calcina et Michael de Cedulinis, ad excelentiam Ducalis imperii flexis vtrisque genibus, pronis et detectis accephalis verboque lachrymabili veniam de commissis exposcendum, quatenus dignetur eorum mellifluam impendere gratiam, cum homini naturale sit deuitare errores, nam pignus prouocat genitorem et creatura creatorem nihilominus cognito sui facinore et infusa penitentia offensa crimina delentur. folium 74v/75 Denique manibus Venetorum se tradendum. Et ingrediuntur isti vrbem Venetiarum. Omnes eius conciues concurrunt festinanter ad intuendam Iadertinorum mansuetudinem et multa admirratione cordis commouentur. Ingens iocunditas multiplicatur in ipsa ciuitate, exponunt honorem manthelis extortis ac humili sermone suę legationis seriem coram Duce Andrea Dandolo ac ceteris consiliariis eiusdem in hac forma et tenore: Errauimus sicut ouis, que periit. Parcite deuiatoribus! Veniam petimus, gratiam postulamus. O zelatores iustitię, intendite auribus vestrę pietatis! Peccauimus in conspectu tantę potentię, ad uos currimus, qui non vultis mortem peccatoris, sed ut conuertatur et viuat, qui etiam extensos lacertos et brachia deuiantibus tenetis, vestra magnalia iustitię ignorauimus. A Ducali gloria deposcimus indulgentiam, que cunctis est beniuola folium 75/75v et benigna. Omnia nostra vestra sunt et in vestris relinquimus manibus arbitrioque nutuique tradimus ciuitatem liberam et solutam et quicquid intus et extra eidem pertinet et nos nostraque pignora ad vestri voluntatem et honorem.
Spondeatis gratiam cum misericordia, vnde fideliter sub alis vestri dominii penitus possimus permanere. Nam humanum est peccare, angelicum emendare et diabolicum perseuerare. Duobus primis confidentes, vnde misericordia, obtemperare curauimus.
Quos Dux et vniuersus comunis tam charitatiue prout dilectum filium pater ad sui amplexatur amorem, errorem per illos insensate exactum penitus inanientes ac eos suauibus elogiis amonentes, vt id quod ore pronuntiarent, plenam ratificationem obtineat, denique tribuere ipsis ciuitatem solutam et liberam vniuersumque ipsius districtum absque alicuius impedimenti obstaculo. Promiserunt folium 75v/76 illi personas et mamonas ciuitatis sex fidelium incolumes seruare, publica roborauerunt priuilegia interueniente hoc fędere nuntiato ratificantesque mutuo pacta et conditiones Iadertinorum, quos Veneti sub potenti deputarent custodia.
Vnus eorum Iadram adiuit, ut quod per illos roboratum fuerat, per hos efficaciter impleatur. Et dum iste patriam introiuit, vniuersum vulgus iocundatur. Adherent velle parere quicquid sindici et legati Venetis compromiserunt. Ipsosque die, quo idem nuntius vrbem est reuersus, videlicet solemmitate apostoli Thomę seu vicesima prima die mensis Decembris, circa horam vesperorum vniuerse value, quę erant in ciuitate Iadre clausę cementoque fundatę, reserantur et vtrosque capitaneos et cunctam eorum comitiuam per ipsos electam Iadertini locant in possessione, turres fortiliciasque ciuitatis eorum manibus consignant descenduntque a littore tam terrestris quam maritimus capitaneus folium 76/76v innumerabili comitiua hominum cum simphoniis, tubis ac timpanis et cęteris musicorum instrumentis per valuas arsanę ciuitatem ingrediuntur suosque gressus ad basilicam pastoris urbis protrahunt et ibi senior ac plurima vigens sapientia capitaneus terrestris ascendit pulpitum in multa ciuium, et nobilium et plebeiorum, ac aduenarum societate oratorios prorupit sermones, quibus cunctis ciuibus spondens gratiam ac indulgentiam de comissis.
De quibus ciues hortati, vniuersa turba in spaciori peruenit foro effigiemque illius regis, que in trunco fuerat erecta, remouent, effigiem S. Marci in vexillo depictam in ipso cum laudis iubilatione erigunt.
Tandem iunior capitaneus maris, scilicet Andreas Maureceno in logia maiori imposito silentio amonuit vniuersos ciues, ut fidelitatem, quam spoponderant, in perpetuum obtineant et quod per eos ac comune et Ducem Venetiarum stabilitum et ratificatum fuerat cum sindicis comunis Iadrę effectualiter folium 76v/77 erit obseruatum, nec aliquis formidet, sed quilibet suis vtatur vt uult et debet.
Et dum hęc acta fuissent et completa usque crepusculum, ad grande theatrum comunis ipsi capitanei ascenderunt.
Iam gubernatur Iadra, diligentius custoditur et feruentius. Gaudent plurimum Veneti de obtenta victoria et iam per eos diu desiderata suasque constitutiones et nouas ordinaciones in ipsa ciuitate proclamant et statuunt per quosque infalibiliter ac efficaciter obseruari.
Instruuntur Iadertini, qui tot anxietates sustulerunt, non tantum corporis verum etiam animę nouis escis refocilari iam diu non fragratis, quemadmodum imfans, qui mamma priuatus et inconsuetis alimoniis depascitur. Cum vrbs omni cibo et mero cuiuslibet speciei impinguatur, ingens fit pressura turbę vendentis folium 77/77v victum et ad sustentamentum fragilitatis humanę fulciunt ciues lares copia victualium ac vino inebriant stomacum.
Denique die vicesimo tertio vltimi mensis memorati capitanei, qui vicem gerebant rectoris, grande consilium ad campanę sonum, ut moris erat, fecerunt, in quo omnes consiliarii tactis corporaliter Scripturis quam compromiserant, inuiolabiliter in perpetuum obseruabunt. Similique modo mane facto vniuersi plebeiati in logia maiori in foro sita firmauerunt sacramentaliter.
Et cum sic per aliquot dies licet in maximo persistissent tremore dicti conciues, et ecce repente, scilicet in Kalendas nono Februarii exiit edictum a capitaneis, vt vniuersa ciuium arma describerentur pariter et auferantur. Nec non hęc dum perfecta erant, et ecce aliud mandatum Ducale intonuit, quinquaginta elegantiores ac nobiliores ciues Venetias debere celeriter adire, qui sexto Kalendas Februarii ad locum eis constitutum suum iter in galleis Venetorum arriperent. folium 77v/78 Fit grandis meror in vrbe, fit priuatio tantę nobilitatis, quę in ipsa tempore felici vigebat.
Vbi nunc eorum palia muricis coloris, vbi eorum indumenta variis suffulta cutibus? Certe faciliter respondetur: sicut elegerunt et quale semen seminarunt, hoc eligent et metent. Habent enim asperrimum camum, qui eorum fastum vsque ad ima protrahet.
Aquiescere minime insani et vltimi oratores consilio Sapientis voluerunt dicentis: Numquam credas inimico reconciliato. Hoc est illud frenum, de quo miserabiles Iadertini a multo iam elapso tempore formidarunt, hic est ille biceps mucro non solum corpus corruptibile sed etiam animam inmortalem videtur et epar infelicium pertransisse.
Quam cito iuramentum ipsi Veneti infringerunt, ac si sine lege vt Caldei vitam ducerent, non ęquum videtur tam stupendum nouum per eos exactum fore. Vniuersa per Iadertinos illis collata inanientes pariter folium 78/78v et delentes et nunc recentia fędera contuentur insurgere. Sed non presumendum, quod aliqua interfuit malitia nisi decoris laudisque uenustate aquirenda, si effectus consequeretur operum.
Deputantur in vrbis custodiam peditum quatuor centenarii equitumque duo, qui continuis dietis ciuitatem valeant ab obstantibus tueri. Precipitantur etiam vtraque sticata atque eorum tabernacula in ruinam destruuntur. Fulciuntque ciuitatem anona et lignamine, si neccesse foret in ciuitate exercendum.
Et adueniente die octauodecimo Martii mensis denarios nobiles a ciuitate Iadrę ablatis reliquis nobilibus Venetiis quiescentibus associarunt, vt numerus sexagenarius adimpletus fuisset, qui eodem tractatu Venetorum prout illi quinquaginta deputati sunt.
Iam arbitror satis expedite et prolixe ... authoris ...
folium 78v