Author: Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ceriaco Pizzicolli), c. 1391 – c. 1455Editor: Lorenzo Mehus2024-02-02
De Ricineti conditore, ac de utilitate veterum monumentorum.
IMP . CAESARI . L . VERI . AVG . FIL . DIVI . PII NEP .
DIVI . HADRIANI . PRON . DIVI . TRAJANI .
PARTH . ABNEP . DIVI . NERVAE . ADNEPOTI . L.
SEPTIMIO . SEVERO . PIO . PERTINACI . AVGVSTO .
ARABICO . ADIABENICO . PARTHICO . MAXIMO
P . M . TRIBVNIC . POTEST . XIII . IMP . XI .
COSS . III . P . P . COLONIA . HELVIA . RICINA
CONDITORI . SUO .
Epigramma hoc praeclarum ex me apud Maceretum exacta tempestate compertum eam ob rem hodie venerationi tuae hoc loco reponendum delegi, venerandissime Praesul, ut ex eo perfacile videas, insignem illum pietate Principem Severum tuarum decus, et specimen legum antiquam illam in Piceno Coloniam condidisse, quae olim in Provincia egregiae illi patriae civitati tuae non longe abs se Oenotrio in colle longo murorum ordine, nostrum et prope Apennini montis promontorium nomen, et primaevam originem dedise percipitur. Qua quidem in re sane poteris intelligere, vir diligentissime, vos quoque praeclaros novae ejusdem coloniae cineres, non quemadmodum diu jam incerto nomine consuestis, undique vocitari Recanatenses , quin immo vos rectius Ricinates nuncupari debere. E quo patet aperte, dignissime Pater, nos non modo abolita virorum insignia quandoque ab inferis suscitare, quin et civitatum utique nomina arte quippe nostra ab orco in lucem revocare posse. O magnam vim artis nostrae, ac penitus divinam! Siquidem dum vivimus, quae diu vivis viva, et praeclara fuere, et longi temporis labe, longaque semivivum injuria obstrusa penitus, et defuncta jacebant, ex ea demum arte diva iterum vivos inter homines in lucem ab orco revocata vivent felicissima temporis reparatione. Sed enim inter Liguras nondum exacto biennio apud Vercellas antiquam ad Apenninos montes, et olim nobilem civitatem, et de qua Hieronymus senior ille noster suis epistolis in ea de septies percussa virgine particula mentionem habet, dum vetustis in sacris aedibus nostro de more aliquid verendae aeternitatis indagare coepissem, sacerdoti cuidam ignaro, quaenam mea ars esset interroganti ex tempore equidem respondi, mortuos quandoque ab Inferis suscitare Pythia illa inter vaticinia didici. Et haec ubi dicta, quum ibidem vulgarem, incertum, obstupescentemque reliquissem, artem vero meam haud relinquendam putavi. Vale
De itinere suo ex Jadera usque ad Acarnaniam.
Ex Jadera diebus exactis, viri amicissimi, binas ad te, Francisce, litteras dedi. Nunc sed enim vobis ambobus imprimis carissimis de reliquo nostro hucusque itinere aliqua solatii loco intermiscendo dicam. Linquimus Jaderae Portum III. Kalen. Decembres Veneria quadam biremi, et dum nostrum ad iter per Illyricum navigaremus, obviante euro ad pridie Kal. Decembres scopulum ad quemdam Corcorae Dalmaticae Insulae proximum venimus, ubi primum aedem Beatae Virgini sacram vidimus, in qua viri religiosi non pauci castissimum Seraphici Ordinem servant. Aquis cum ibidem ad primam diei horam adlaberemur, solemnem Andreae Apostoli felicissimam diem celebratam audivimus. Sed ut non me meis totum et inexpertem curis viderem, hoc ad porticum Templi in angulo claustri, atque ornatissimo lapide epigramma vetustissimis {inscultum} litteris inveni.
D. M.
VRSINVS, ET EVTICIA
PARENTES INFELICES
VRSINO FILIO PIENTISSIMO
POS. ANN. XXV.
Id enim ob celeberrimum nomen praeclarae Cardinalis nostri domus, quem potissimum meo pro numine veneror, non aspernendum putavi. At enim post aliquot dies quiescente ponto exivimus. Inde ad VII. Idus Decembres, quo die dum nostrum ad iter remorum vi per aequora veheremur, Juleam prope faucem quaternas Venetum onerarias triremes e Syria remeantes vidimus diversas aromatum species afferentes. Inde Catharum, Ulciniumque venimus, et tandem amisso Dyrrachio XII. Kal. Januarias Chimerium superavimus, quod nobile apud Epirum Neptuni Promontorium vestibulum ad Illyrici sinus fauces nautae Linguam vocant. Sed iterum in nos euro tumescente adverso proximum ad quemdam proporticulum servatam ex undis biremem occulimus. Hic primum nautae adducta e sylvis materie ignem e silicibus excitant. Tum vero generosus ille Venerius vir Thomas praefectus noster diversa per cynegesia, aliaque suos discreverat juvenes. Nam alii per dumos pictas quaeritant avibus aves, alii quidem escatis sub unda hamis varigenos laqueare pisces amabant. Sed animi praestantioris alii ad altos per invia lustra montes orthoceros insectari cervos plerique venabulis, armis, canibusque cucurrunt, qui primum favente Delia cervum praestanti corpore a cane quodam indigena nuper agitatum videre, quem postquam balistarum, arcuumque sagittis, et hastilibus undique convenerant, ad extremam denique Promontorii rupem cervum aeripedem compulere, qui desperata terrarum undique fuga ferox tandem se magnum per Jonium credidit. Sed haud mora e nostris duo ardentiores animi juvenes alter Siculus quidam rubeus ex Catina, alter vero Liburneus ex Jadera exutis illico vestibus in undas et ipsi corruunt, et natantem feram ingentibus viribus, atque virtutis robore superarunt, et captam denique remenso gurgite ad littus exanimem vulneribus {belluam} ductitarunt, et protinus tergoribus exutum, et in partes divisum corpus ad puppim caputque, et viscera ducunt, dominumque praeterea donarunt. Latrantem interea praedae indicem angelum Deae collo revinctum duxerat Nicophorus, qui Macedonicus nobilis adolescens fidus domini Architriclinus erat. Alia vero ex parte alter cognomine Kojas, quem aera per liquidum raptaverat astor, expreta, quam antea coeperat, asperrima rostro cornice, magnum et longipedem obtulit. At enim piscator ille Bovodes pro piscibus varias lapigenas conchas detulit in medium. Tum praestans, et magnanimus ille vir Thomas laudatos a se juvenes purpurei Dei laetitiae spumante patera complet. Inde rapto quam breviter somno, vocatisque cujusque nostrum nomine in vota coelicolis de quarta vigilia omni jam residente flatu linquimus Linguae porticulum, et nostrum per iter Orientem versus Chimeri montis littora radimus. Inde per noctem Cassiopepolim Corcyrae Insulae civitatem vetustate dirutam praeterivimus, atque sponte Corcyram civitatem ipsam, quam pestifero morbo laborantem audivimus,longe praeterlinquendam curavimus, et VII. Kal. Januarias Bothrotum antiquam in Epiro Trojani Heleni urbem venimus, ibique natalem humanati Jovis diem, quoniam apud Cassiopen, ut optavimus, colere ad sacram Almae Virginis aedem nequivimus, nautico more celebravimus. Provehimur inde remis, et nostrum ad iter die, noctuque placidi Neptuni liquidum sulcando campum Dodonaea secus littora Bargam, Phanarium Arnatiumque vidimus, et ad quintum denique Kalendas Januarii diem Dodonaeam ipsam venimus magnam, et nobilissimam Sylvam, ubi insignem prope Nicopolim vetustissimam civitatem, et antiquissima procul vidimus magni vestigia Jovis. Postero quidem die prope Arachthi fluvii ostia amoeno superato remis ad IX. miliaria amne arboribus praetexti variis, varioque volucrum cantu, pisciumque saltu laetati, nec minus ea praeda, quam ductabat a rupibus astor, Acarnaniam tamdem Arachtheam civitatem ipsam in ripa, quam tanto petivimus cursu, convenimus optimo juvante Jove. Ubi postquam consedimus, primarios inter quamprimum vidimus {spendidissimum} juvenem Karolum praeclarae Neapolitanae Domus Tocchi generosissimam prolem, et inclytum Epirotarum, atque Serenissimum Regem, qui Thomam imprimis affinem, meque quanta hodie humanitate suscepit hisce non modo litteris ‘οὐδ´ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι, δέκα δὲ σόματ εἴεν’ plene fatis mehercule dicere quivissem. Sed postquam magnam perambulavimus urbem, vidimus Acarnaniae vetustissimae civitatis egregias architectorum operibus portas, ac ingentia magnis, immanibusque congesta lapidibus moenia, statuasque arte conspicuas, et allatura vobis quinque nobilissima atticis litteris epigrammata. Sed jam vos valere opto, et tantum, viri suavissimi, vobis nostrae de navigationis cursu velut inter jocandum dixi. De novis vero nullum aliqua ex parte Orientis motum audivimus. Vos etiam amicos ex more salutetis rogo. Sed inter primarios te, Francisce, spectabilem socerum tuum, teque, Crasse, Simonem optimum didascalum nostrum, atque Nicolaum Jurisconsultissimum virum. Ex Acarnania Urbe, eo, quo ad eam venimus, die IV. Kal. Januarii 1435.