Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica

Author: Dragišić, Juraj non post 1445-1520, Crijević, Ilija 1463-1520, Pucić, Karlo 1458?-1522, and Frano Galatin floruit 1499Editor: Neven Jovanović2012-03-09

pagina 1
AELIVS LAMPRIDIVS CER. P. LAV. SIGISMONDO GEORGIO PHILOSOPHIAE PROFESSORI SALV.

Poposcisti a me eloquentiam huic orationi, quasi Sicyonis calceos Socrati, aut matronae caerusam; ego vero novi vos magnos Catones ex industria incomptos mangonis artem et calamistrum damnare ac sine floribus incedere ac ne manicatam quidem togam, nedum redimicula ferre; ab huiuscemodi igitur molliore cultu ac quodam lenocinio temperavi ne vestrae frontis caperatam severitudinem meretricia mollicia eviratam erugarem ac ne floccos quidem omnes legere quasi {noevos} tondere ausus sum, ne vobis illos exprobrare viderer qui vestram orationem saepius quasi maculae marmor exornant atque, ut illas quidem albarium opus atque tectorium devenustat, sic vestra vi sua ac religione pollens oratio, casta simplex sancta, extrariis nihil indiget ornamentis: atque ut Vestam Bachanalia, Minervam floralia, Dianam unguenta, sic philosophos, praesertim nostros, nimis ambitiosa atque exquisita dedecent verba. Ergo tuus Georgius, Sigismonde, reipsa contentus hoc est philosophia: sermonis fucum negligit mavultque Scotum quam Lucretium de philosophia disputantem audire; itaque obeliscum neque unguem neque calamum transversum aut miniatulam caeram timet; alioquin culpam ipsam et Thome et Scoto acceptam referret, cum quibus tamen, utpote magnis auctoribus, error etiam ipse non est inhonestus. Quare nihil praeter aliquot, ut puto, librarii culpas correximus, hoc etiam nostrum epigramma addidimus ornatus gratia.

Vale.

pagina 1v

EPI. IVN. GEOR.

Hic iaceo quae pars fueram moribunda Georgi;
Pars inmortalis, spiritus, astra tenet.
Ille tamen mecum cupit integrescere rursus
Pars melior, quamvis deteriore caret
Quam sine me: {meum} felicior: ergo beatos
Aut desideri futilis esse licet,
Aut hominis facies rediviva renascar oportet;
Felicis neque enim est parte carere sui.

Eiusdem.

Iunius hic situs est, antiquo clarior ortu
Nomina qui meritis vincit avita suis.
Divitiis census, operosis aedibus auxit
Tecta domi, ruri praedia, templa tholis.

Charoli Put. Epi. In Iunium Geor.

Hic sita pars minor est Iuni defuncta Georgi;
Nobilior caeli sydera summa colit.
Utraque pars cuius rediviva redibit ad astra
Laetior ut possit numinis ore frui.
Nam pius in cunctos nullusque humanior alter
Patricios inter vixit ubique suos;
Quem quoque structa domus, quem rus mirabile, quem res
Exibuit celebrem parta labore suo.
Condidit erecto cui nunc monumenta sacello:
Immemor haud tanti filius officii.
pagina 2

GEORGII BENIGNI SALVIATI OR. MI. ORATIO FVNEBRIS HABITA PRO MAGNIFICO ET GENEROSO SENATORE IVNIO GEOR. PATRITIO RHAG.

Admirabili divinae artis opificio si diligenter animo revolvere voluerimus, ipsum hominem esse conditum inveniemus, Rector excelse, P. optimi senatoresque amplis., cui parens ille deus corpus terrenum (id enim elementum in eo praecipue viget et dominatur), animum autem caelestem omni mole carentem indidit, ima summis, terrenis plusquam caelestia, caducis immortalia miro nexu copulavit summaque amicitia atque mutua benivolentia coniunxit. Nam et si animus tanquam caeligena quidam superas ac sydereas suapte natura exoptet domos, et stellifera, immo et sublimiora atque immobilia illa (cuncta nanque quae moventur sub immobili clauduntur corpore) percupiat tecta, tanto tamen benivolentiae vinculo huic terrestri nectitur corpori ut extra illud esse omnino abhorreat, in illo permanere manibus pedibusque nitatur, tugurium hoc satis vile aulae regiae anteponat, atque (caeteris paribus) isto in fragili corpore quam in caelis habitare malit suaviusque illi foret summo perfrui bono non separatum quam etiam caelos incolentem potiri deo a corpore seiunctum. O miram oppositorum amicitiam! o {certo} ingentem atque omnibus paene abditam divini operis virtutem! non enim iam pares cum paribus veteri proverbio congregantur, non simile, sed contrarium et dissimile, natura contra naturam, expeti videntur. Enim vero unde ipsi animo qui spiritus purus est tanta cum corpore pagina 2v familiaritas? unde tam dulcis societas? unde tam suave contubernium? accedite et si audire lubet huiusce rei causam me vobis hodie aperiente accipite. Locum et pars quod sint quove pacto sese respiciant cum multarum rerum periculo tum ipso loquendi modo didicistis. Novi vos non negaturos sed concessuros apertissime parti unicuique tum melius esse quum suo toti iuncta fuerit illudque constituerit; naturalia nempe munera quum adsunt et habentur oblectant, quum vero absunt maerore afficiunt. Nihil autem parti, praesertim ei quam phisicam appellamus, quam alteram perficere vel ab altera perfici parte antiquius est: expetit forma natura ipsa duce non minus iungi materiei quam materies formae; et si enim illa det (ut aiunt) esse, materia vero suscipiat, non tamen minus expetit forma tribuere quam materia excipere. Quod si quis vir liberalis aut magnificus consideraverit, in se ipso verum esse agnoscet; avide nanque is tribuit cum maestitia suscipit. Audite mirabilius quemadmodum viro magnifico suavius est dare quam illi cui confert accipere: sic nimirum dulcius est ipsi animo vitam corpori tribuere quam corpori eam recipere. Beatius enim est dare ac excellentius quam excipere: quo autem munera excelentiora fuerint, eo avidius expetuntur; quo ut non minus animus iungi corpori quam corpus animo expetere sit autumandus exactior atque perfectior futurus quum et vitam corporis tribuet et in suo extiterit toto illudque constituerit. Quorsum haec? ut agnoscatis animos nostros non esse his in corporibus veluti nautas in naviculis ut plerique Platonicorum existimavere; nam ipsos esse quodam eudemonas aut Lares vel laruas .n. lemures aut genios; neque esse angelos illos (ut nonnulli finxere) qui in grandi illo Michaelis cum dracone conflictu neutri parti pagina 3 adhaeserint, sed quasi indifferentes perstiterint, eamque ob rem in haec corpora detrusos quo utram partem sequi decreverint examinarentur et ita vel cum malis poenas luerent vel cum bonis perfruerentur aeternis; opinio delira certe atque explosa hominum inimicos quae animos autumat esse. Nil enim est tam rationi contrarium quam angelos detrudi vique persistere in loco aliquo; hi quoque nesciunt contra deum esse qui non sit cum deo et illum qui ei non adhaeret seiungi et odio habere qui aperto amore non prosequitur; non sunt itaque animi nostri daemones aut angeli ulli, sed species hoc est formae et actus vel, ut Aristotelico utar vocabulo, corporum humanorum endelechiae. Non est quoque animus humanus natura integra ut daemon seu angelus, sed humanae naturae pars nobilior et forma corporis. Quorsum iterum haec? quo non putaretis animum eo modo esse in corpore sicuti in compede aut ergastulo, ita ut quum e corpore discedit veluti e custodia quadam atque vinclis evolet. Eo namque concesso vi, non natura, corpori iungeretur et solutus libenter, tanquam liber factus, abiret atque in id redditum abhorreret, neque forma corporis esset, neque pars totius naturae humanae est; tamen fateor aliqua ex parte animo haec nostra caro compar et carcer quia pater rex statu (peccato primi parentis destituto necdum pleno restituto) ipsum premit suoque pondere gravat. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, {ea tamen dare eorum mutua amicitia quam ipsa natura conciliavit et peperit sublata ivisse non censenda est}; adventitia quippe non praeiudicant naturalibus. Quorsus tertio illa induximus? quo certiores vos redderem animum extra vi persistere; ex quo enim est forma corporis, illi conecti iterum semper natura pagina 3v cupit; cupidinem autem naturae vacuam nostis esse omnino non posse tritumque id vobis esse nullum violentum perpetuum fore. Ex quibus quid sequatur novi vos iam accepisse: redibit profecto iterum animus corporique iungetur, vel violentum erit perpetuum et naturae desideria erunt vana. Quod si haec posteriora impossibilia {ductis}, illud certo tanquam necessarium, ut {pueri}, opus est et haec ratio animorum immortalitate et naturae cupidine, quae non potuit supervacue ab illo (qui nihil agit frustra) infundi, {et concessa animos esse corporis formas concludi} et {perorari} evidenter, atque necessario manifestum est. Et quum tanta sit probatio: et convenientia inter corpus et animum ut idem aliud vivificare quam suum corpus nequeat, quid restat nisi ut denuo illud corpus ita raperetur quo ipsi animo fiat idoneum domicilium, quo, inquam, ab eodem apte vivificari possit? Qui tandem eveniet? erit iterum idem homo integer; vivet aevo perpetuo; totus erit immortalis ita ut iam nullo modo mori: neque, {sit} hic praecesserint merita, quicquam sinistri pati possit et in corpore tam dilecto constitutus videbit regem suum in decore suo, oculo quidem mentis divinitatem, carneo autem Christi humanitatem intuebitur. Nunquam senio, nunquam morbo, nunquam afficietur vel parvulo dolore. Fugiet mors, {abstergeatur} lacrimae, non erit luctus. Priora enim haec et huiusce miserabilis vitae conditiones, posteriora sunt gaudia exultationes tripudia.

Tunc laetabimur, tunc exultabimus, tunc iocundabimur, si nostra crimina hic primum defleverimus, si ea sponte reliquerimus, si divinis mandatis atque praeceptis animum applicuerimus. Non ergo humanum corpus ea pagina 4 conditione in terram revertetur, tanquam non ita noster animus redibit ad factorem suum ac si ad pristinum corpus non foret quandoque reversurus, sed sicut granum non vivificatur nisi prius moriatur,1 sic et corpus nostrum seminatur in corruptione, surget in gloria; seminatur mortale, surget immortale. Non enim potest homo vitam adipisci perpetuam nisi praevia morte. Cur hoc? quia statutum est hominibus semel mori: ‘Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus’ Note: Verg. Aen. 10, 467-468; et quia haec vita mors est potius dicenda quam vita: quotidie enim morimur: quotidie aliqua pars vitae nostrae deficit et minuitur et quum nos crescimus, vita ipsa decrescit;Note: Cf. Sen. ep. 24, 20. quom igitur tum homines mori incipiant tumque mori desinant quum et vivere oportuit si vellent desinere mori ut etiam desinerent vivere et non vivunt semper ne moriantur semper. Placuit igitur auctori nostro deo nos exuere morte ut etiam non viveremus, et deinde vitam solam nobis reddere absque morte ut solum viveremus et non moreremur, ut semper proficeremus, aut certo eodem in statu permaneremus, nunquam autem deficeremus, nunquam minueremur. Ecce partes extinctum atque [inane] corpus huiusce nostri generosi civis, viri egregii ac nostrae urbis patris conscripti, Iunii Georgei: universi maesto animo aspicimus graviterque non suis sed nostris angimur incommodis; si quid enim accidit, nobis profecto accidit, illius namque virtus illiusque magna laus emori non potest. Numquid laborum sudorum {largitionem} aliorumque bonorum, quae dum vivebat operatus est, non miserebitur deus? numquid iustitiae frugalitatis parsimoniae atque integritatis obliviscetur misericors pater? numquid continere poterit in ira sua misericordias suas? et si namque mortem ob vetus illud crimen pagina 4v tanquam iratus inferat iudex, gaudia tamen post mortem homini christiano negat minime; numquid ille qui etiam malis bonus est, impiis pius, probus improbis, misericors peccatoribus2 vel huic uni, qui certo [quidem] humana fragilitate probus exstitisse iudicari potest, saevus dirusque erit, qui nomen amisisse non est censendus; nam et si peccavit, per poenitentiam tamen salubriter resurgere {studiat}, qui dei sui memor semper fuit, qui virtutum bonarumque artium decus ac speciem huiusce nostrae Rhacusanae, seu silvanae Urbis exstitit, cuius praeclarissima facinora (ut videre [videor]) aeternae mandabuntur memoriae; supra namque quam credi potest omnibus, quantumcunque {vile} et {abictis}, benignum atque affabilem se se praebuit atque urbanum, adeoque omnis invidia tanquam a divino viro relegata fuit ut, quum difficilimum sit poetam non invidere poetae et architectum architecto et negotiatorem negotiatori et mendico mendicum, is nunquam de alicuius felicitate doluisse, nunquam de iactura aut calamitate exhilaratus fuisse ab ullo visus est ipsis. Itaque praeclare facta (ut confirmare possum) ab universis hodie passim laudentur. Haec ergo (ut redeam unde digressus sum), quae nunc in terram reverti ossa intuemini, splendida subtilia impassibilia agilia pro virtutum suarum merito postmodum, si digne supremam clauseritis diem, videbitis, felicem felices ipsi, fortunatum fortunati cernetis. [Comprimite] itaque fletum, abstergite lacrimas, mutate vultus. Ad universos loquor, quia omnes maestos aspicio, sed ad vos praesertim, huius praestantissimi viri praestantes germani ceterique qui ei proxime acceditis, quorum vultus depressiores pagina 5 maestioresque intuor; nec id iniuria; non enim potuistis non commoveri orbati tam prudentissimo viro tanquam fratre amantissimo, nec id fuisset humanitatis vestrae; sed non egetis medicina neque {modo solatio}; innata namque probitate et nota doctrina vestra caretis illo errore quo plerique suorum discessu [angi] solent. Ad te tandem potissimum mea devehetur oratio, fili tanti viri unice Sigismunde, in philosophicis atque theologicis disciplinis mi auditor acutissime, audeo dicere et doctissime. Quum enim parum a doctissimo viro differas (exercitatione inquam sola), nil prorsus ab eo differe videris: noli tuum genitorem, ac si non esset, lugere. [Num enim], dum adhuc tecum esset, animum eius cernebas? sed eum [illo] in corpore ex his rebus quas gerebat intelligebas. Eundem ergo credito esse [et] si eum non tribuere corpori pristina officia prospexeris. Non est certo mortuus qui te reliquit sibi similem, carnem suam et paene vitam suam; qui te reliquit (quod quidem cupere gentile atque carissimum constat esse omnibus parentibus) se ipso doctiorem, studiosiorem atque (utinam) fortunatiorem. Nosti philosophico illo dogmate corruptum non esse quicquam neque desiisse quod in melius commutatum est cuive nobilius quid successit; quom ergo tu, Sigismonde dulcissime, patri tuo successeris doctior atque praestantior ipseque quodammodo in te sit mutatus, iuvenem profecto qui summam spem civium, quam de te iam puero habuerant, continuo adolescens incredibili virtute superasti; qui et humanis et divinis litteris apprime eruditus es; qui certo virtute omni adeo polles ut omnis tuae aetatis non modo in hac urbe, sed (in ipso si dicere fas sit) orbe hac nostra tempestate excellere videare, nullatenus ipsum dicere audebimus pagina 5v extinctum, nullatenus profecto desiisse qui eminentiori modo remanserit in te. O felices, o terque quaterque beatos,3 o vere fortunatos illos genitores qui ex {ac} vita ita discedunt ut discessisse minime putentur, quia sibi similes, vel forsan et meliores, relinquerint heredes. Tibi enim dico qui me patris loco accepisti, qui aetate adhuc tenellus, moribus autem gravis: patrium fatum quid, paternum obitum cur tanto luctu prosequeris? quem in patria sua quicquid fas est homini optare adeptum nosti: qui magistratum petiit nunquam, saepius tamen et iudex et consul factus est, qui florentissimo quoque atque ob divi Blasii, patroni nostri, venerationem celebratissimo tempore dictator praecelsus huiusce nostrae civitatis exstitit, cuius vita, fortuna atque gloria talis fuerit ut nihil posset accedere. Quid igitur eum paucorum annorum iuvare potuisset [acessus] qui eo pacto vixit ut semper se bene ac beate victurum nobis persuaserit, qui, ut Christianum hominem decet, in hac sua ultima aegritudine cuncta [sacra] sanctae ecclesiae suscepit ac explevit devotissime atque christianissime sacramenta magnamque partem thesauri sui dispersit deditque egenis ac pauperibus sibique caelestes domos tempore opportuno construxit, qui hic mirifica tecta amplissimasque aedes prius vobis condiderat, terrenis exempli se caelestia sapere demonstravit? O virum magnanimum, o fortunatum in vita et in morte, qui mira prudentia et sibi aeternum et tibi transitorium praeparavit domicilium! Enitere nunc te talem exhibere atque praestare quo et domui tuae clarissimae pluribus viris illustribus decoratae, praesertim (ut alios ommitam) Sigismundo illo prisco (cuius tu nomen pagina 6 geris), viro eruditissimo atque sapientissimo, et [Damiano] fratre eius apud honoratos Misyae inferioris principes viro honoratis, nec non et patriae tuae inclitae valeas ut coepisti esse gloriae perpetuoque splendori, et maiores tuos paene invictos virtutibus et celebri fama superare. Nos, patres optimi una secum pias preces orationumque suffragia pro huius animae expiatione, ut et nostro [adunetur] piaculo ad ipsum altissimum, supplices porrigamus quo et ipse nostra intercessione felix [effectus] pro nostra faelicitate exoret, ut et ipsi superas illas adeamus suo tempore [aedes] ibique {ambroscia} divinae visionis et nectare dulcissimo illius fruitionis potiri per cuncta saecula saeculorum valeamus.

Dixi.

Appendix A Francisi Gal. Rha. Pierii Epi. In Iun. Georg.

Altera pars terras Iuni, pars altera caeli
Nobilior summi regna superna tenet.
Plurima patritium decorant quem facta nec urbi
Villa propinqua minus tollit et urbe domus
Cuius in hoc structo natus pietate sacello
Quod superest sacro condidit ossa loco.
FINIS.
Notes
1.
Cfr. Iv 12, 24
2.
Cf. Mt 5, 45.
3.
Verg. Aen 1, 94

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica