Author: Auctores variiEditor: Josip Kolanović2012-06-08
Proxime elapsis diebus vaivoda Petrus Ztoych cum trecentis circiter militibus Sclavonicis et Wyn cum ducentis nostris non vocatis expedicionem per terram fecerant. Duas (ut nobis a fide digno homine est relatum) villas supra granicze adiacentes, Bosnyaki vocatas, sunt depopulati, quadraginta duo mancipia interceperunt, quorum vendicio per auctionem luce crastina est futura. Haec dominationibus vestris reverendis hoc tempore significanda esse duximus, quibus nos et officia nostra commendamus.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis nobis colendissimis.
Note: Notatum a capitulo: De depopulacione per Ztoych et Wyen sine scitu Sciscianorum duabus villis Turcicis ad Graniczam etc.
Litteras dominationum vestrarum reverendarum recepi. Rem gestam sub Kozthanyczam huc usque dominationibus vestris reverendis non potui specificare et narrare. Illo die dominationibus vestris festinavi perscribere quo dominus Petrus Erdewdi ad me miserat, quem etiam solus eodem die accesseram ad Goryczam domini reverendissimi, ubi more solito kochyewechye fecerunt. Pixidarii dominationum vestrarum cum castellano ex Drenchyna et Czethyn 31 fuerunt quorum interfuit Wok Krayachich ex mandato dominationum vestrarum. Quod si prius dominationes vestrae reverendae mihi significassent, licet sunt famelici, fuissent ultra ducenti, sed certe cum debui triumphare inter illos, nec me potui iuvare ut emissem pro dominationibus vestris unum captivum; sed Deus iuvabit in nostris confiniis ubi ego Deo volente illis imperabo qualia et quae acta sunt et quot captivi et equi fuerunt. Presencium exhibitor, qui illic fuit, dominationibus vestris reverendis narrabit. Supplicationem Blasii Myhawych ex Iazwennyk ad me per dominationes vestras remissam accepi, cuius porcos, ante quam a suis vicinis intelexissem, non debui in syluam mittere; qui bene et iuste dominationes vestras reverendas informavit. Laudetur Deus. In syluis aqua maiorem partem glandinum occupavit. Iam non poterunt colligere. Cum his me et servitia mea [humillime] commendo. Dominationes vestras reverendas Deus conservet diu quam felicissime.
Note: A tergo: Reverendis dominis, dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.
Neminem profugisse ad nos novimus, sed confugerent Hraztovicenses {aegeni}, nisi fors ad illos quispiam profugisset. Excubamus certe fortiter et ad Bliniam usque sthrasae perveniunt. Verumtamen nihil habemus quod nos terreret, praeter quam ad latus basse adhuc esse quosdam begos, quorum videlicet novitius bassa consilio utitur. Hodie manum operibus addere volentes famelicae plebis gravem inobedientiam experti sumus: adeo videlicet piscatum potius quam laboratum eant nec sine molestissima fere cede cogi et compelli possint. Itaque in excipiendo hoste nemini quaecumque promittere audemus neque quidpiam aut scripto aut verbo assecurare quin facile quod tentaverit obtineatur, si instructus venerit. Postulationi domini bani satisfaciendum est, licet certe nos magis indigemus hoc tempore magistris quam sua spectabilis dominatio. Hec {raptum}. Cum his reverendae dominationes vestrae felicissime valere desideramus.
PS. Remur profugam alibi ad Brezt ob vestituram esse a nostris submersum atque ideo non comparuerit uspiam.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patronis colendissimis.
Hodie hora sexta aut prius presente domino custode expedivimus quatuor homines ad Koztaniczam clam exploratum quid hostis vicinus moliatur, atque Deo dante, si salvi redierint, quid cognoscent et quid referent, faciemus ut sciant reverendae dominationes vestrae. Nimium timent Hraztovicenses sibi, quibus bombardarium, qui nuper domini praelati nostri fuit, dominus generalis cum uno vaivoda misit ut, si necesse foret, bombardas explodere habeant hominem peritum. Miramur quod conductis centum peditibus nihil decreverint dari, aut potius, quod illis nihil pecuniarum miserint. Hodie placidis verbis retinebo eos et forsan cras, donec saltem centum florenos isthinc habeamus quibus subarentur, quamdiu plus pecuniae mitterentur.
Tertius hodie agitur dies ex quo laboribus manum applicuimus atque in diversis locis diversa facimus, partim targiok, vulgo dotam, erigimus, partim ad patibulum murum certe {difficilimum}, quem ego nunquam antea perlustraveram, sarculis destruimus, foris tamen interea diligenter excubantes vigiliasque nocturnas {solerter} observantes. Si quid habent a domino bano, nos reddant certiores ne incauti opprimamur. In Brezt duos reperit dominus Stephanus milites neque naves aut asseres vel homines domini bani illic vidit, adeo locus ille provideatur. Cum his reverendae dominationes valere optamus felicissime.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Prout augurati sumus de centum nuper conductis, ita evenit: omnes heri a prandio discesserunt neque retineri potuerunt blandis verbis saltem ad diem Lunae usque. Mandavimus tamen Czetin et vulnerato Wokoy ut quam [p. 312] primum curent eos reducere aut alios conquirere; interea pecuniam mittant conducendis. Hoc voluimus vestris reverendis dominationibus scribere.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis nobis colendissimis.
Danaz nachiniathi pochese granicze vodene. Dosli zu gozpodina bana lywdie znutra. Powedayu do iztine, da je Beg pozlal pethnadezeth chawsew pomochi prozyt od czara na Zyzak; a k thomw i lizth saljemo z koga hochete razmeti vassa milozti bolje i weche sto mizle Turczi. A od gozpodina bana chakajte veche nowin doztha zleh. Infra 15 dies non est metuendum, sed postea.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Hucusque scripsimus et sollicitavimus necessaria neque praeter pecuniam quippiam nobis miserunt. Dominus custos referet graves castri difficultates, qui ut examinetur petimus, neque nobis post hac credant, nisi ipsemet revidere fecerit. Nostrum est sollicitare ac in tantis temporum fluctuationibus easdem monere sedulo, ut domini ipsorum; non dehinc facile est, ut dixerimus, (haec cum magna difficultate fiat) erigere fossatum et targiok, sed ea ut testam ovi sine vitello et albugine conservare hic opus, hic labor.
Credimus hucusque a domino bano per nos scripta nova uberius {intelexisse}, quae utinam falsa forent. Nos tamen non parcimus neque parcemus laboribus quantum plebis potestas administrare potest neque addubitent dominationes vestrae reverendae in nostram sedulitatem, praecipue in vigiliis. Unum est nobis esse plebem oppidi Scisciensis extreme inobedientem; quam si castigaverimus, egre non ferant, nam pro pelle agitur.
Centum pixidiarios cras, Deo dante, noviter conscribemus et assumemus, qui quidem non promittunt servitium ulterius quam quantum pecuniae acceperint. Fidem spondere illis debebimus pro integro mense, quam eliberabunt reverendae dominationes vestrae. Item Berzay cras primum cooperiri curabimus. Hucusque nullae illic fuere vigilliae. Quur id factum sic, referet dominus custos. Haec per eundem dominum custodem. Hac nocte a Koztanicza expectamus nostros.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Isti miseri Kralioczenses petiverunt a nobis licentiam discedendi domum, ex quo quum septem septimanis adfuerint praesidio et vigiliis provinciae nostrae. Quam licentiam nos illis denegavimus, sed eosdem ad reverendas dominationes vestras petitum direximus. Excrevit quidem Colapis sed iterum decrescet; possent dimitti ad septimanam unam. Sciscienses nequaquam detineri poterunt quia excurrant pro piscibus. Urgent gravissime ut dimittantur. Per nos non dimittentur, nisi eis reverendae dominationes vestre gratiam hanc fecerint quam non merentur; attamen certe clam et nocte quaquam hinc {descenderet} etiamsi millies puniantur, quomodo fame pereunt. Hrustan vojwoda est expeditus pro suppetiis petendis ad Portam. Alia nova nulla, praeterquam quod dominus praelatus per Marchiakonem sollicitat pro tribus barbatis mutuo ad Hergovich, quas si deberemus dare, nos informent et valerent felicissime.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Literas reverendarum dominationum vestrarum nudius tertius accepimus, quibus supersedere a culina formanda mandant, quam nos omnino atque praesertim nunc semovendam censemus, aut nullam in ea turri bombardam ob impedimentum foci statuimus, cum tamen turris illa est custur castri ob continuas in ea vigilias. Nam, ut quatuor fenestris serviat bombarda, necesse eam habere spatium recurrendi, dein movendi, removendi, vertendi, locandi atque applicandi, quod sine pluralitate hominum, quae libera loci capacitate, non vero angusta aut fumosa, gauderi fieri nequit. Insuper etiam quantum sic coarctata per sex targiok inpositos, adeo ut vix sex barbatis totidemque militibus locus sufficiat, nedum ut bombarda cum suis apparatibus commode, nisi focus destruatur, locari possit. Persuadeant sibi reverendae dominationes vestrae in ea turri scutum esse positum atque in reliquis duabus, quae utinam olim ad summum usque muro deducta fuisset: haberet castrum quo se hosti Transsavino atque Transcolapiano fortiter opponeret.
Quod attinet ad summam rei quae toties sat acerbe ingeminatur, nos adeo excubamus ut nulli diei sic hucusque indultum, quin miles conductus una cum alus indagines revideat, nocturnas ztrasas lustret seque una nobiscum vigiliis fere conficiat; nec laboribus parcimus licet populum famelicum ac durum non nisi minis, vincturis ac baculis ut laboret adigimus; nec tamen pro voto omnia possunt fieri. Valla ad Colapim fecimus plurima et bona, a spectatoribus hucusque laudata, licet imperfecta. Gradecz non potest demoliri etiamsi mille homines contendant disicere. Pro piscatoribus misimus heri, qui utinam nihil comprehenderent. Nos hic misere vivimus, metu et fame perimus, {nullam nostri curam habetur}.
Turrim castro imminentem et oppositam quid iuvat demoliri, cum per se sit inbecillis ut in ea sibi hostis aliquod praesidium promittere possit? Praeterea animabitur visa eius demolicione cum ex ea numquam castro obesse possit; cui si nuper eius praesidio obesse potuisset, sane infra eam targiok nequaquam locasset. Viderint reverendae dominationes vestrae et tam de culina quam de ea nobis gratiorem sententiam perscribant. Nos haec scribimus facto consilio cum externis et castrensibus militibus qui disuadent turrim delendam. Praesidia et Germanorum et vestra expectamus alacriter, quae valeant felicissime.
PS. Cives isthinc mittantur: nam hostis est paratus et armatus. Stibrenses non sufficiunt: civitati et provinciae invigilantur, distrahuntur ad varia loca et intendunt novas stationes; in locis magis periculosis permanemus.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Apud Kapelam litteras reverendarum dominationum vestrarum cum pecunia centenario missa pro medio mense accepimus; qua accepta et in castrum missa mox expedire Czeztarovem voluimus, quem et remittimus, cuius medio nihil rerum novarum perscribere possumus aliud, quam quod heri prope Hraztilniczam ex itinere Turcico redeuntem Zekulam cum fratre Milos et alios tres expeditos milites hostes ceperunt et abduxerunt. Iam ex quo sumus spani 19 personas grandi negligentia custodiarum et excubiarum amisit dominus banus, qui an omnia sciat, quae fiunt, ignoramus. Timemus quotidie, nihil tamen audimus mali adeo. Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere desideramus.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Pixidarii, quos commiseratione dictae reverendae dominationes vestrae dimittere iubent, horum media pars expedita est hactenus iuxta prius mandatum ad nos datum, media autem hucusque mansit; quae si omnino avocabitur, erunt omnia Colapis vada desolata, quae nostra opinione tam cito excubiis non deberent privari, cum provinciales nostri non sufficiant. Viderint tamen reverendae dominationes vestrae, quibus modum praescribere non possumus, at sine dolore omnem avocationem non fecimus. Conducti quinque milites pedetentim dilabentur messuri quae seminarunt. Deliberent itaque reverendae dominationes vestrae quod maxime e re provinciae foret.
PS. Etiamsi {scribserimus} nos nihil posthac metuere, nemini tamen securitatem promittimus cum et hodie mane in Iwancz sex bombardicos sonitus plures paulo superius alibi explosos audiverimus.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., patronis nobis colendissimis.
Bombardarii nuper assumpti sollicitant, ut quid velimus quaeve mens nostra esset de illis aut retinendis ulterius, aut vero aliorsum hiematum dimittendis; qua de re certiores [cupimus] fieri. Augusti mensis salarium perceperunt, labentis Septembris restat soluendum. Mittemus itaque illos ad reverendas dominationes vestras proximo die Lunae pro stipendio et bibalibus ut fidelis oficii sentiant fructum. Nobis non est pecunia ut eos solvamus: interea rescribant reverendae dominationes vestrae suam opinionem.
Dominus decanus ut nobis unum adhuc muratorem mittat quo opus inceptum citius perfici possit. Febricitat enim murator missus lenteque admodum procedit, figulis vero nostris desunt ingenia huiusmodi laboribus.
Vini parum habebimus. Reverendae dominationes vestrae tempestive nobis provideant de vino Bukovczensi, ut illo Scisciense unum vas corrigamus, hoc est admisceamus Scisciensi decimae; forsitan sic bibi poterit. Alioquin vina talia erunt tamquam vilia, ut palati pene pellem detrahant etc.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Pro certo passam nudius tertius in Koztanicza fuisse habemus, qui si illic adhuc moretur aut quid moliatur, nos latet. Verendum tamen est ne nobis futuras nundinas, ut alias plerumque hostis facere solitus fuerat, interturbet, quod facile tentare poterit. Nam Colapis, qui hoc anno maior non fuit, certis in locis passim transitum patitur et admittit. Ob id consultum videretur ut reverendae dominationes vestrae ad duos tresve ad summum dies unam centuriam pixidiariorum huc expediant ut et nundinis securitatem et vadis praesidium adferant. Eadem de causa bombardarios quoque ad sequentem feriam tertiam retinuimus.
Qualis miles sit per dominum comitem Petrum captus et quomodo Czanek cum suis duos in Percheno nocte intempesta reperit, credimus reverendas dominationes vestras optime hucusque intellexisse.
Sonitus bombardicos crebros inferius ab utraque parte Savi audimus; quid sibi velit nescimus. Sciscienses peribunt, nam nocte dieque clam pro fructibus descendunt; nullis minis coerceri possunt. Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere optamus, petentes iterum atque iterum pro una vasa de Bukovcz.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Bili zw ze na ribe prekrali nekolikemi ter zw ze nochi dosli. Poweda sze denez kano da ye velik drum od nyih na sezth, da zw ze Turczi od Velike brodili konjaniczi compasse v Koztaniczw. Drum ze ye na nih prestimawanye vide1 okol peth ztho konykow. Rebus sic stantibus et intellectis bombardarium unum ad Drenchinam misimus iubentes serio ut diligentiam haberent quam potest maximam. Excubamus diligenter, sed certe hostem sibi magis quam nos pertimescere vestrae reverendae dominationes crederent, quamvis aquae nimiae decreverint, quas speramus iterum renasci. Si reverendae dominationes vestrae consulunt ad duas tresve septimanas retinendi adhuc bombardarii, sin minus, die Lunae expediendi Zagrabiam.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Postquam isthic reverendae dominationes vestrae experiuntur metum hostilem, flammas ac depopulationes bonorum, prout scribunt, nobis quoque iam tandem credant grave esse quippiam metum hostilem ferre qui, quoties nos earundem potius comminationibus quam hostium territantium invadit, toties sibi potiusque oblìvio venit. Neque tamen desperamus, quin potius dietim animi fortitudini studemus interdum ieiuni vìgilantes ac sobrii excubantes. Petimus autem cessari tot comminationes neque per se currentibus opus esse calcaribus. Feramus tamen et illas modo nobis Bukowcz mittant ac petitionibus nostris locum dent.
Mittimus unum ex bombardariis quem vestrae reverendae dominationes sua paterna charitate amplectantur et tractent ac reverendissimo domino nostro praelato, si necessarius adeo foret, commendetur. Est humanus, multa vidit in Hungaricis confiniis. Alterum in Drenchina alimus et, ut iubent, adhuc per mensem alemus. Aquae acreverunt bene, Deo volente, sed nondum demissum milium natabit.
(PS.) Accepit stipendium duorum mensium, una septimana plus servivit, prout nuper scripseramus, nondum eius resolutio a vestris reverendis dominationibus de retinendis venerat.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Quotquot numero levari poterint ex provincia nostra milites, curabimus fieri ut ad praefixum diem et locum, prout iubent reverendae dominationes vestrae, sint parati cum sufficienti commeatu. Veremus tamen ne omnes compellere possimus qui arma capere possunt: nam usque hunc diem nocte dieque natantia milia educi et exportari ex aquis coguntur, ne pereant. Nichilominus ut et vestrarum reverendarum dominationum voluntati et domini bani desiderio satisfacit, incumbemus diligenter competentem numerum virorum mittere.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Quid causae sit quod venerabìie capitulum a me decimas exigat, nescio; peto reverenda dominatio vestra velit mihi succurrere. Si forsan praetendit alienas vineas me coluisse, sane male sentit si ideo decimari debeo. Nam numquam mea memoria aliquis canonicorum, si quascunque vineas coluisset, decimas soluit. Rem non exaggerabo pluribus, hoc unicum peto ut reverenda [p. 322] dominatio vestra curet apud patres, ne mihi addant melancholiam; profecto collectis reculis me mox domum conferam quamprimum audivero esse exactam a me decimam neque ingratis patribus ullo servicio me dedam. Pudeat quosdam avaritiae et rapacitatis quasi 91 annus praecedentium annorum universas crumenas et vasa evacuasset. Alieno damno vesciri fas non est neque espedit. Scripsi patribus duo verba; redcordere dominatio vestra quantum damni ex iisdem vineis acceperimus praecedenti anno, dum universos labores inpendissent: restabat colligere unico hausto. Nemo me donavit: pecuniam vero Pragam allatam pro illis, quis refudit: capitulum sibi, sed non Micatio. Sed hec plenus dolore soli dominationi vestrae scribo ut sciat quod haereret mente iniuria et damnum, suo tempore alicui cum suis discursibus recompensandum. Cum his reverendam dominationem vestram felicissime valere exopto.
Mitto domino Istuanfio litteras ad me Vienna perlatas, quas sibi quam primum curabit transmittere meoque nomine saluere et officia deferre. Rathkio nepotis mei causam commendet per litteras oro. Ego occupatus et oblitus id facere neglexi.
Note: A tergo: Reverendo domino Thomae Milich, lectori et canonico Zagrabiensi etc., domino et tanquam fratri observandissimo.
Velint reverendae dominationes vestrae conveniri facere, aut quempiam diligentem petitionem ad nobiles Campi mittere, ab eisque petere pro focis inutilia fraxinorum robora, aliquo atque pro scindendis asseribus similiter castro summe necessariis. Sunt magae aquae, facili negotio et labore nunc tolli presentis possent. Idque cumprimum faciatur, rogamus nosque tandem de omnibus his certiores reddatur.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Mittimus reverendis dominationibus vestris in recompensam vini Bukowcz centum fumigatos carpiones quos nuper a piscatoribus, praecipue vero a conductis nostris militibus, pro tercia ademeramus; libenter recenter missisemus, at ii longe lateque nunc presertim in tanta abundantia aquarum vagantur. Porci omnes sunt aquis ex silvis eiecti neque habent quod manducent. Pro petitis roboribus et asseribus reverendae dominationes vestrae instent apud nobiles Campi; paulo enim post neque foco neque castro asseres findere, cum decreverint aquae, poterimus.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
De novitatibus Turcici exercitus nos quae ab iis quorum maxime interest excubias habere, quae nullae sunt, intelleximus, ac huiusmodi nova non aliunde quam ex Mernjowchich proficiscantur, qui, cum sit capitaneus, duos tresve homines pannosos loco 50 equitum agazones, ut suam negligentiam aliorum gravibus vigiliis supportet, rumores spargit. Nos tamen cum nostris domesticis et provincialibus, uti antea diligenter, ita posthac quoque diligentissime et excubare et vigilare non negligemus.
PS. Cras primum responsum habituri sumus a nobilibus Campi pro lignis in Goricza. Mala ie hvala ar zw vode v Bregeh neque lignum accipere possumus nedum centum etc. A Hosa govori hochemo ze pogodithi owo zimo Sujny, a naj ga pozowo pred passu v Banjw Lwkw; to zu hosine rechi.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Passam Boznensem ad Pekerecz existere atque pridierna vestigia repetere velle et, quod summum est, quae nuper intacta manserant, in favillam conari redigere. Profecto non est a malo omine alienum, verendum tamen est et summe prospiciendum ne consilium isthuc delatum mutet atque non solum ad portum Savi existentes, verum et Zagrabiae commorantes vexet. Nam hisce diebus quidam susurrebant passam 200 valachos delegisse ac destinasse, nescimus tamen an iam exmisisse in montana, qui capitulum nocte succendant. Ob id et aliis et vobismet, patres, prospicite, ne incauti comperiamini, quod Deus avertat.
Mox perlectis reverendarum dominationum vestrarum litteris ad provinciam cogi in unum haramias et alios expedimus eosque cum Majorich crastino die, et alios, qui levari poterint, mittemus.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis nobis colendissimis.
Amplius quam 200 homines una cum domino collega, Vokove et Majwrich expedivi ad Kraliowcz; qui si non sunt adeo necessarii, remittantur. Nam hic quoque omnia terrore procelluntur et timore.
Dein nolui latere vestras reverendas dominationes nostrum bombardarium humiliter supplicare hisce meis pro libertate suae domus et personae atque ut illi aiiquid terrarum detur: nam pugiilum terrae arabilis non habet. Vereor ne, si reverendae dominationes vestrae nunc illi obicere aliquid neglexerint, alio commigret. Tentatur nescio a quibus; fui satis sollicitus, ut unde illi tentatio, at necdum scire aut intelligere recte potui. Retineatur et donetur competenter, profecto habet sat operae et laborum in quotidiana cuiusvis generis pixidum revisione et purgatione adeo, ut etiam non sufficiat solus, nisi illi interdum addemus hominem adiutorem. Relationem super hoc expectabo gratam aeque mihi atque illi.
PS. Nollem ut mihi vitio verterent vestrae reverendae dominationes quod dicam: profecto meretur gratiam obtinendam illius sessionis in Prachno, quam habuit Pothochki. Quicquid tamen reverendae dominationes vestrae fecerint, gratiae cum illo humilime et devote acceptabit et serviet.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis observandissimis.
Profecti sunt isthuc nostri drabantones petitum abraketam vini; quam si reverendae dominationes vestrae admiserint, praesertim hoc tempore, quo exiguum vini habemus, vobismet damnum faciatis. In reliquo non ducimus esse necesse eos commendare cum eorum fidelitas eos facile apud reverendas dominationes vestras commendabit. Habent sat vigiliarum.
Nos res Croaticae latent et, an passa quid mali in illis partibus patravit, poenitus ignoramus. Scimus autem pro certo adhuc una esse begos prope Pakarcz non aliam ob rem, quam quod sibi pertimescant a nostratium navali expeditione propter aquas quibus copiose abundamus.
Vix adegimus Sciscianos maximis terroribus et minis ut duos vigiles in turrim castro oppositam conducerent, atque 48 {floreni} conducti sunt, in cuius summae Renensium solui de Zthrelechko, sed nihil vellent contribuere cum illi nuspiam excubent aut vigilent. Paucos ante annos deceperint dominium ut eo onere liberarentur praetendentes se prope Loniam zthrasas pro sui parte habere, quas nullibi habent. Reverendae dominationes vestrae hac in parte consulant Sciscianis egenis et quid facto opus sit nos edoceant.
⟨(PS.)⟩ Bombardarius parvus volebat isthuc proficisci supplicatum, sed detinuimus eum promittentes illi certam spem suae nobilitatis.
Note: A tergo: PS. Si reverendae dominationes vestrae iubent sibi mitti 500 quartas milii, id nunc commodius quam alias facere possumus. Restabunt pro castro 800 cum inventario. Tritici quoque quantumcumque iusserint mittemus. Scimus enim quosdam ex dominis iuvenioribus exiguam tritici messem habuisse.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.
Recordari possunt reverendae dominationes vestrae quod ad meam et domini cathedralis instanciam ipsi Fucze tria solummodo iugera terrae extirpaticiae litteris suis dederint. Ille non contentus illis, prout fere omnes sic faciunt, ulterius serpsit atque alia tria iugera terrae insciis dominis spanis ibidem [p. 328] clam extirpavit; quorum noticia tempore messis vel decimarum ad nos pervenit. Quae iugera sine praeiudicio eius bombardario assignari possunt relictis apud eum praedictis suis tribus in litteris contentis iugeribus ut vel sic, siquidem procurare sibi melius provideri nequit, ad tempus luctetur, quamvis totus videtur a collo Iwanichensis bombardarii pendere, qui eum totis viribus conatur ad se traducere. Dominus collega multis egit apud dominum capitaneum ne seducerentur; dixìt sibi esse iniunctum ut duos posthuc habeat bombardarios, non tamen iussisse ut hunc illuc aut verbis aut salario pertrahant curareque posthuc, ut missum faciant. Nos tamen latet an lateat anguis in herba, quivis plus quam parum malit, queritur se 24 talleris uxorem suumque vestitum intertenere non posse.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis {collendissimis}.
Attestacionem quam exigi iusserant reverendae dominationes vestrae fideliter ac sub nostris sigillis factam transmittimus. Vestris reverendis dominationibus erit examinare an quispiam Paulus obtinere poterit nec ne, qui ante aliquot annos ob ingratitudinis vitium una cum uxore ab ipso bonorum aquisitore sit poenitus exclusus ab omnibus aquisitis. Iusticia si quid contrarium fecerit, id reverendis dominationibus vestris pro eorunndem prudentia et industria discutiendum commendamus.
Note: ⟨In alia cedulla:⟩ PS. Haramiae tam nostri quam aliorum dominorum de solitis ab antiquo honorariis aeribus nostris praestari solitis et praestandis esse non dubitant, sed eorum vaivodis et capitaneis tribuunt, qui ad id eos compellunt, ast haramiae non ex nostro antiquo et consueto honorario, sed ex alia residuitate deberent et commode possint primariis suis honoraria dare.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Mittimus vestris reverendis dominationibus, prout iusserunt, milii quartas 500. Feria tertia proxima ad vesperum appellent ad Okunschiak si vento aliquo aut infoelici aura non prohibebuntur. Mandabunt reverendae dominationes vestrae decano ut pro sua industria feria quarta sit cum curribus paratus, quo miseri navigatores citius expedire poterint.
Praeterea pro informatione architectorum supplicationem non ita diu ad nos transmiserant, quam simul cum regesto ac nominibus magistrorum (si magistri sunt dicendi qui ligna [findunt]) remittimus. Eos supplicasse sinistre sciant. Nam, ut domini olim praedecessores spani recordari possunt, sunt in tres partes divisi. Prima pars operam suam exercet sua hebdomada, sequens secunda, ultima vero tertia septimana, sicque vero a die dominico usque ad sequentem dominicum, sed singulis 15 diebus exactis ad labores veniunt partes.
Quicquid tamen vestrae reverendae dominationes cum illis gratiae fecerint, id nos pro rato acceptabimus et quidem quod non mererentur gratiam aliquam, dicere non possumus: merentur sane. Vestris tamen reverendis dominationibus, prout limitare ex regesto libuerit, ita faciant.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
My zyromazy kmethy bwdwchy mestri wasseg gozpocztva ky zmo wazdar na dele wassemw gozpocztwu ponyzno ze molimo i preporwchamo wassem gozpocztwu, da byzthe z namy myloschw wchynyly kwlikw ye wolya wasseg gozpocztwa w desmenom dohodke kay by nam byla pomoch negda ter negda nassemw brasenczw. A my zmo wzagdar na dele od zwethka do zwethka da zmo malo i doma. Za tho ze ponyzno preporwchamo wasemw gozpocztwu kako nassi mylozthywe gozpode i na to odlwchka chakamo ponizna kako od nasse mylozthywe gozpode.
Note: A tergo: Humilis supplicatio architectorum. Remittere ad dominos spanos Sciscienses.
[...]
Perlectis in Capella litteris exhorrui quod reverendae dominationes vestrae meae debilitati non parcunt, minus intelligentes quod a medio anno non equitaverim et amplius, neque equitare possum, nedum ut me conferrem ad Iwanich. Ob id rogo velint hanc provinciam homini vegetiori viribusque fortiori commmendare; nam certe pro me nulla ratione fieri potest. Aquis autem illuc duci non possum. Aliud onus et libenter sufferam et laboribus meis, quantum potero, satisfaciam earundem voluntatibus.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patronis observandissimis.
Postquam reverendae dominationes vestrae neque inbecillitati neque verae et legittimae defensioni aut excusationi dant locum eundumque foret ad {Iwanch}, ita ut et spanum et cursorem agam, duplici videlicet contritione, ut hanc miseram animam citius expedirem, faciant. Esto ita fiat. Verumtamen prius mittant credentionales, item huius tantae legacionis fundamenta prospiciant, quibus prospectis lectisque litteris, quas cupio mihi mitti, condam serenissimi principis Caroli, aut Stiriacorum cum postremis Hallekari scriptis, quibus bombardarium Andream nobis gratiose aut eius stipendium concesserant, ita [p. 333] demum rem a fundamento profectam me inchoare necesse erit. Andream bombardarium sciant reverendae dominationes vestrae esse hominem versutissimum, conveniet dominos commissarios lachrimis et sua loquacitate et forsan, priusquam ego elinguis quoque obtinuero, ille loquax triumphabit.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis observandissimis. Cito, cito, citissime, citissime.
Hac eadem hora, qua ad nos venerint hae litterae, easdem expedio absente domino collega, qui nunc primum {multis meis aut factis vociferationibus} disicit viam illam, qua tamen per fossatum loco pontis aggere iniecto intraverat; hodie primum manum disiectioni, lecto decumbens, applicare iussi.
Ex his litteris reverendae dominationes vestrae doceantur quid necessarium sit castro: an municio vel miles. Ego nihil unquam vidi neque scio quid venturo hosti obiciam praeter patentem murum, si hic opertus fuero.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patribus mihi colendissimis.
De bombardarii in terris provisione, prout nuper ad nos perscribserunt se resoluturos, qui dominos exactores decimalium nihil neque per se ad nos neque per eosdem exactores commiserimus, existimamus easdem oblitas esse illius, eo quod domini exactores citius huc expediri debuerint et sine cunctatione, quamdiu autem hic erunt, poterunt eis reverendae dominationes vestrae perscribere, ut terram revideant et conferunt vel si conferre earundem nomine {metuerunt}, eisdem referant.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis observandissimis.
Ex adnexis reverendae dominationes vestrae intelligent qualia nova habeamus, quae easdem latere noluimus; si meliora eaedem habent, non dedignabuntur nobiscum communicare.
Hodie expedivi dominum collegam cum 150 peditibus ad perlustranda universa excubiarum loca hominesque de vigiliis examinandos, qui ad Hergowich usque semper pone collegam figendo pedem iussus est ire et videre quid faciant et an aliquo numero sint vicini superiores contra impetum hostium parati, qui quidem retulerit reverendis dominationibus vestris specialiter.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus. et patronis colendissimis. Cito, cito, citissime, cito, cito.
Exiguos quos magna cum difficultate adepti sumus pisciculos reverendis dominationibus vestris ad futurorum festorum {vigilam} numero 20 mittimus, quos boni consulent. Adeo enim aquae decreverunt ut nihil {cappi} possit. Intra triduum hoc rigido tempore timemus ne Colapis coeat. Profecto si coierit, habebimus sat negocii quamvis habeamus ad manum Pozavianos: omnes tamen non tam tepidi, quam frigidi ut hosti resistant. Vix ad excubias domibus pelli possint. Media pars hodie Natalia celebranda domi sollicitabat. Habuerunt responsum se dignum. Si plures mitti possent, bene esset. At, ut intelligimus, etiam Iwanichensibus erunt necessarii.
PS. Novozel magnam nobis infert iniuriam, adeo insolens effectus, ut in domini bani ultra Savum silva nostros duos colonos ceperit et in Hraztilnicza detinuerit et [usque] nunc detinet, idque ut nobis talionem rependeret, nam nos hisce diebus suum spanum cum ceteris suis colonis nostram siluam vastantem ex sua commissione cepimus, quem inferravimus. Mittant nobis hisce diebus iudicem nobilium reverendae dominationes vestrae ut vastationem siluae perlustret et de commissione vastatorem eundem mox evocet, alioquin tuti non possumus esse: adeo efferbuit, ut omnia sibi licere putet. Istum pannosum et pediculosum monoculum Ztubiczae vestrae reverendae dominationes dimittant: non est utilis ad labores.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.
Nova quae nobis hodie allata transmittimus reverendis dominationibus vestris, quibus si oblectebimini grataque forent, nobis quoque gratum erit. At hostem haud cessare credimus, qui et nostras hasce oras aut Iwanichensium una dierum clam et repente invadet; dicitur a suis inquietus bassa et iam potioribus magna ex parte exosus. Nichili tamen faciens obmurmurationes solerter suo incumbit officio, prouti videmus et experimur.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis. Cito, citissime, cito.
Heri primum domo exivi ac ipsemet licet valetudinarius et prope claudus baculoque innixus ad Berzay usque cum domino collega processi, ubi noviter missos per dominum decanum stibrenses diligenter lustravi et regesto excepi et, licet videantur esse frequentes, media tamen parte adeo pannosi, ut ad tolerandum frigus in excubiis plane sint inepti, ut quibus nisi aut continue fornax dorso, aut focus a fronte caleat, mox concidere videantur: fex potius quam plebs.
De profugis autem illud vere credant reverendae dominationes vestrae, prout postea quoque ex aliorum relationibus cognoscent, eos quidem domi non reperiri per decanum neque tamen ad stationes suas rediisse, sed apud suos necessarios alibi in portu Savi clam delitescere in stubis inferiores, pinguiores vero etiam {conniurari} neque multum curare an ceteris ascribi presentesque esse velint, modo domi non reperiantur. Ex novissime quoque missis amplius quam 40 desiderantur.
Sollicitavit vehementer per dominum vicebanum et Merniawchich ut omnes nostros ad ferenda illis auxilia mox illuc transferamus: quod quam consulte omnes petant, ipsi viderint. Nos ut provinciam nostram praesidio in toto spoliemus, haud recte facturi rescripsimus, nichilominus nolle et ipsis et nobis omnibus viribus deesse, modo illi non desint ipsismet suosque in stationibus et custodiis diligenter observent et contineant, quorum capitanei una cum vicebano, si se ad Dietam contulerint, hosti hac occasione ([nunc] vix spirant idipsum expectantes) commodam atque plenam populandi spem facient illico.
Note: A tergo: PS. Hodie invicto nostro Tomkovich in Petroucz dominus vicebanus cum Merniawchich apud eundem novi anni prandium iniciabunt. Quamvis nihil damni sibi refert, noluimus ab illis accepturum etc. Et sic [nunc] hic nunc illic propter famelicos pronos vagantur ut famem expleant.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.
Hodie hora 7. missus est ad nos bombardarius per capitaneum Caproncensem, sed non alter aut melior peritiorve quam ille qui nuper a reverendis dominationibus vestris fuit dimissus. Credimus quod illi mensa castri Scisciensis non fuerit insipida: ob id et mensam et salarium astute obtinuit. Tractabitur ut prius ad mensam nostram. Alter dolore correptus videlicet Balthasar discessum parare hinc intendit, quod sibi hunc praelatum esse videat in salario. Alter vero senior isthuc cras, Deo volente, si voluerit expedietur. Tentabimus ut {ipsum} proficiscatur bonis verbis.
Ne otio tabescerent messi lancearii, opera illorum obstruimus, plene obstrui neglectas hostium nuperas vias et dissectiones, pixidariis interea fortiter excubantibus. Timemus enim ne absentia dominorum capitaneorum, qui ad Dietam proficiscentes, nobis aliquot incommodum pariat.
Non foret inutile, si reverendae dominationes vestrae in proxima Dieta inter alia dominos regnicolas sollicitaverint ad ampliandum Transcolapianum fossatum, quod tamen necessarium est ut magna pars salutis tocius illius tractus, qui colitur ultra Colapim. Ac si tantilla latitudine quanta nunc existit amplietur, [p. 341] sane eo facto nil melius, quod solius comitatus Zagrabiensis opera et labore 15 diebus confici poterit. Qua re obtenta semper nos profundam atque stagnantem propter adiectam piscinam habituros esse noverint aquam, quam facile aut eques sine alto ponte aut pedester nisi humeris tenus luto demersus transire non possunt.
Novozel Michael cum fratre contumacia ducti neque per se neque per alios colonum per nos captum dimitti sollicitant, sed domini patroni sui et nostri praesentiam expectant, ut falsam contra nos instituat querelam; nostros debuit impudenter dimmittere, nam minati sumus illi pascuationem.
PS. Iste colonus noster ex Greda, Matthaeus Banich, querulatur sibi per quendam Marcum Pozawchich, qui in Dubrawam ex Greda {descessit} mansurus, porcos 14 clam et furtim ademptos atque a nobis petiisse, ut huic rei provideamus. Cum autem isthic sit futurus Terczak, cuius imperio subest dictus Pozawchich, non enim est haramia, sed colonus, per dominationes vestras reverendas requiratur et vel fur petatur vel porci restituantur, vel reverendissimus dominus requiratur.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus ac patronis colendissimis.
Isti miseri subditi de Vrywth extrema tandem necessitate compulsi vel dimissionem petunt vel in Drenchina Superiore locationem, quod utrumque nos quantum potuimus hucusque lenivimus. Nunc congeluscente Colapi omnimodam minantur migrationem, quam tamen nos observamus eos demulcentes [p. 342]bonis verbis et spebus futuris rerum meliorum et auxiliorum. Si tamen quippiam illis extrueretur, prout olim fuit deliberatum, forsitan remanerent spe oblata. Reverendae dominationes vestrae deliberent et statuant aliquid de illis.
Totussevinam quoque nunc in regno opera domini Keglevich et intercessione eiusdem pro laboratoribus restaurandam omnino sollicitent, alioquin neque lignacio oppidanis neque nobis libera foret, piscacio vero nulla qua miseri cives et taxam solum et seipsos sublevant.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis nobis colendissimis.
Expedivimus hunc senem bombardarium ad reverendas dominationes vestras vix, eo nomine, ut obtineat litteras suae probitatis, diligentiae ac praestiti tempore obsidionis officii, quam rem ut alteri hic et hinc non denegent reverendae dominationes vestrae, sed eum, ut decet, expediant, siquidem nos aegre admodum illum eo adegimus, ut hinc discederet postquam alter supervenit. Baltasar vero nisi minis fuisset detentus in castro, hodie isthuc veniam petitum fuisset profectus iureiurando asserens se nolle amplius servire, cum deteriores illi praeferantur. Bonis verbis demulcebitur forsan, omnia enim principia in tali casu ubi hoc postponi videtur difficilia. Etc.
Scribit nobis capitaneus Ivanichiensis sibi pertimescere auxilia petens. Bombardario persoluimus omnia.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus ac patronis observandissimis.
Ut iubent, ita fecimus. Post unam aut alteram horam {expedierimus} maiorem partem omnium qui missi sunt, nec tamen nos ipsos spoliabimus; nam etsi rumor est eum recte ad Iwanch iturum, forsan et in alium locum expediet suis, ut vel sic auxilia Iwanichensibus removenda. Mox publicari fecimus omnes debere domesticos esse paratos quaqua versum aut quo iussi fuerint.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.
In primis praecor ut hic novus annus dominationibus vestris reverendis foelix ineat ac foelicior procedat semperque foelicissimus exeat.
Pothom togha dayem vassoy milozthi na znanye, da owo znochka doyde yz Banya Lwke Horwat Petar z yednym wzkokom na odkup y tay ye Horwat Petar gozpodyna Gregoryancza zlugha. Zato ovy povidayu na yztini da hoche bassa owogha mizecza na Neztanki ali drugoga mlada na Iwaniche, neche kruto z welikem nego z Krajssnjaczy, zasto i zwtra ne bwde voyzke s nym, a zada voyzke ni nigder zkupno, nego hoche pervo na wze ztrane na yezyk chezt pozlati. Zato vasca milozth ne pwschajte ljwdi kamo preko ali doli na ribe, da yezyka ne uzmw, zasto ovy prizessw. Ako bwdwtw nozili puzku na nyegha da hochemo z Bosywm voljum razbiti, zasto i Karlovczu malo i veche od yezero lwdyu hotil derchati, nego sto ze ye nameril yz Bihcha idwch na dewet ljwdi ter i ye uhitil sezt ljwdi y jednogha pozikal, a dwa zu vtekla, onako ze ye vernul. Ako bwdem vchinil dwyma puksama hititi, nistar ze ne zumnryte zasto zu jwnaczì preko na Zvirini tere ze boym za nje ar hothe cheta twrzka poyty jezyka hitati.
Note: A tergo: Reverendis dominis Nicolao Mykacio, praeposito ecclesiae Dyakensis et Stephano Fabricio, canonicis ecclesiae Zagrabiensis nec non spanis Ziziensibus etc., dominis amicis vicinisque mihi Christo semper honorandis.
Omnes diffugere coloni isthuc missi atque nuper a nobis hic pro custodiendis vadis retenti, authore Nicolao spano, qui nauseat eorum gubernationem; abfuit parum quia heri baculis fuisset exceptus. Sunt adhuc ad latus ipsius 17 personae quae nocte futura dabunt fugam istius nisi Colapi provisum fuerit hominibus; per hosce nos nihil efficiemus: Itaque aut pellantur huc profugi, aut alii mittantur. Nam concrescit Colapis; iam quotidie laboramus in frangenda ad littora glacie.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.
Antequam reverendarum dominationum vestrarum accepissemus litteras, dimissi fuerunt illi residui 35 pixidarii qui in Superiori Drenchina excubarunt, reliqui vero ante 8 dies clam discesserant, authore, proin {persribsimus}, evilatore Nicolao, condam spano, qui tantam et nobis isthic apud vestras reverendas dominationes infamiam et sibi, si nostris credunt litteris, perpetuum deditus suo negligentissimo comparavit capitaneatu, dignus sane prius suspendio quam tali officio, qui nedum sibi creditam plebem in officio continere, aut super ea vigilare, sed nec domo exire, aut sibi commissos visitare, vel ad summum eorum {clamcularium} discessum aperire nobis voluerit; sed cum omnes discessissent, tandem ille quoque accepit petiturus licentiam descendendi, eo quod solus vigilare non posset nec vellet.
Neminem itaque nos aut detinuisse violenter, aut praeter mandatum dominationum vestrarum hinc dimisisse sciant. Accretis aquis parum timebimus, securius forsitan ad breve tempus dormiemus.
PS. Est in more positum colonis nostris ut semper oprobria et verbera contra officiales superioribus proponant, quo iugum {serviturum} citius excutiant [p. 346] dominosque deliniant, quibus tantum credi debet, quantum eorum subdolam experiri mentem etc. convenit. Nemo hic ex illis caesus: falso nobis inposuerunt, nisi fors verbis durioribus exceptus etc.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.
Mittimus reverendis dominationibus vestris salmones decem, quibus plures habere non potuimus, adeo ut nobismet ac nostro palato detrahentes ne unicum quidam reservavimus, volentes saltem hoc parvo bolo post ieiunii partem gratificari vestris reverendis dominationibus. Plures si vel haberi vel intercipi quoquo modo potuissent, profecto eos misissemus non ignorantes easdem laborare pecunia talium piscium. Domino quoque praelato nostro dignissimo, si non portionem, saltem portiunculam dabunt.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo eclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus ac patronis observandissimis.
Per Czeztar missa accepimus et pro industria iis utemur praesente calamitoso tempore sese accomodantes. Utinam Germani abessent potius quam adessent. Dici non potest quantis nos calumniis obprobriisque ad pontem ventitantes afficiunt expectantes commeatum, sese praetendentes gratia nostri fame perituros, quibus, si meo iure uti possem, ne micam quidem darem. Tempestas hec omnia consilia pervenit. Passa vero est discessurus, nisi oppidum fecerit, ut est Drenchina. Labores quos in ponte sternendo fecimus incassum iri videmus eiusque omnem custodiam, posteaquam aliena est mos Germanorum in silvis confligere, nostrates quoque iam consternati, adeo ut quem prius animum habuerant, hunc Germanorum dissensionem deposuere. Deus ultionum dominus nisi coelesti suo consilio animos uirorumque repleverit, actum erit.
Hortatus sum generalem cum lachrimis ne pateretur tantas frustra fieri expensas, tantum commeatum, tantas direptiones, neve dimittat exercitum sine conflictu. Suasi ut ille castra sua tamdiu teneat donec reliqui rem peregerint, qui nisi facere velit, me pontem soluturum custodiasque in castrum locaturum. Petii propter Deum ne se et suos gravis armaturae hoc facto perderem; conavi efficere apud suos, ut tandem, si vel {tempus} faverit, sese uni consilio accomodent. Magnam bombardam cum tunella una ac globis 25 coacti sunt accomodare ad Brezt, ut illius castra fundentur hostium. Attigit nudius tertius {globas} prope papilionem passae unum hominem ac bovem quos momento peremit.
Reliqua perscribi non possunt, nam sunt infinita. Nos misere vivimus. Gentem nostram ob famem retinere non possumus. Aperto campo, frigore et fame perit, provincia tota desolatur. Expediveram 60 cum Cwethkowich et Czetin prohibitum iniurias. Abfuit parum quia media parte interfecti fuissent sclopis uskokorum.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., domìnis patronis colendissimis.
Prosim ta v vojzkw za Boga vchinyete posiliati obilno nasemi kmethmi, ar velike zramothe dalje terpeti ne moremo, pred gozpodhom banom i generalom, hoteli bi da bi lojnega v gradw pekel, gde ga zam nemam. Toga vasa milozt vze za Boga za salu ne vzmete.
Hac nocte usque ad hanc 9. horam pontem navalem per Colapim magno labore contra Prachno posui. Deus benedictus sit, cuius instinctu et robora prius succisa et asseres habui. Miraremini si videretis graves labores. Vox iam deficit clamando.
Obzekel ze je velikom zechom et nihil pertimescit penitus. Castrum erexit, reliqua, ut est munitio, circa illud erigit. Nocte sequenti, si non profligabit, actum erit. Octo bombas habet in ripa contra combustum Zwechay.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo Zagrabiensi etc., dominis patronis colendissimis.
Remisimus duos currus ut mox expediatur commeatus vini et, si plures expediri possunt, mittantur. Nam nimiam nobis excutimus neque quippiam boni [p. 349] sperandi est. Detrectant Germani in vepribus pugnam, sed campum apertum ab hoste expetunt. In horas et momenta mille consilia vana neque stabilia. Fui heri vocatus in medium illorum: {adveni} neminem habere mentem. Interrogatus respondi inter alia, si diutius rem protraxentur, commeatu carebitis, cuius carentia necessum est castra solvi, quibus solutis quod atiud expectandum, quam mox hosti dare animum ad maiora patranda, imo ut subsequantur solutos milites? Maior pars laudavit consilium, alii, quos metus bellandi tenet, in varia consilia rapti et scissi tantum decreverunt ut expectentur Stirienses aut Goricienses. Hoc decreto residuum bonomm vastabitur donec hinc discesserint confusi. Perscribi certe non possunt quae aguntur et qualem afflictionem dominus Deus hoc anno clero Zagrabiensi inposuit. Excubiae nullae sunt in Wryvt: nam Czetin cum suis dispersus hinc inde discurrit neque aliquos ex suis plagis minisve ad excubias tenendas adigere potest. Omnes Zagrabienses ad Inferiorem Drenchinam locavimus et Rakovo, partem vero hic cum omnibus aliis custodio positus obprobrio plebi. Per bona nostra miser decanus cum castellano defendens vagatur, sed nihil efficit precibus, vi autem resistere non est tutum, prout domini sciunt. Qui apud nos fuerunt, referre copiosius poterunt.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patronis observandissimis.
Litteras quibus nobis immane exemplum Hraztovicze ob oculos proponunt, non sine gravi animi dolore accepimus, quod quidem exemplum mihi bis [p. 350] per dominum banum est propositum. Hac in re quid facto opus fiet, docebunt: nos tempore modo praesenti tempestate bellica liberari possemus. Sed vereor ne iam {sic} decoctum negotium: nam Sisciani nullum penitus discessum, sed deditionem machinantur. Si in castrum extraneos habere possem, mallem, forsitan omnem metum suspicionis adimerem; domestici etsi sint ignari, prout conspiciuntur, nescitur tamen quid lateat in mente. Ego nemini hucusque fidi aperte denuncians suspitionem esse de castrensibus, illi iurare ac sese examinare non desinentes etc. Multa alia, quae toties inculcavi etiam cum vituperiis, nunc hona verba dantur, migamo wze po wze etc.
Panes et vinum per Czeztar missa in Drenchinam Superiorem veluti ad manum locavi, ut cum inportuni fuerint, Germani auferant ut rapinam. Dominus decanus quae vendenda erunt, eorum habebit curam. Dominus banus ab eo tempore quo venit non nisi Helenam meam bibit, ob id illi nullum vas vini oblatum. Et atioquin satis vini habet ex Kravarzka.
Plura prohibet dolor scribere ob querelas colonorum eorumque rapinas, conficeret omnes maerore non timore.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo Zagrabiensi etc., dominis patronis colendissimis.
Male agitur nobiscum. Excreverunt aquae supra summitatem riparum, pontem esse disiectum sciant omnes terrori subiecti. Hostem maximas copias in sua castra cogi sciant. Miseram sex naviculas hac nocte piscatum: nihil [p. 351] depraehenderunt. Hostis sese nimium munit. Tormenta duo adduxit maxima. Horatim convenire scitur consilia agri plurima. Hac hora 5. duxit noster homo, hoc est Carolstadiensis vuhoda, refert passam etiamsi coelum velit ruere, non cederet neque loco moveri. Ambitum sui castelli terra munivit. In dies plures papiliones visuntur. Heri feci sermonem vicegenerali, nostro quamvis optimo fautori, cum omnibus in rebus tamen bellicis mirabili et astuto homini adeo, ut nemo praeter illum sit qui plus {disuadeat} hostis aggressum. Cohortatus sum ut sese accomodet tempori, necessitati, periculo et tantis regni ceterorumque regnorum expensis. Promisit operam. Finitis denique consiliis pnvatim de rebus nostris conclusi cum eo ut dimissis castris relinquerant 100 pedites; qui vero ex suis litteris, quas nostri obtulerat legendas, in mandatis habuit 200 debere relinqui, sed paria vestrarum litterarum non habui, ut mutus de centum adeptis mansi. Semper paria mittenda ad legatos seu nuncios.
Note: A tergo: Hodie dominus banus fuit visurus pontem. Natavit satis. {Decretis} aquis tandem ituri contra hostem decreverunt. Labores castrenses nulli sunt propter famem. Populus discessit quarta parte, qui erat isthuc missus.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo Zagrabiensi etc., dominis patronis colendissimis.
Quod rarius scribam non est quod miremini. Prohibeor gravibus occupationibus, potissimum defensione colonorum usque ad sanguinem. Provincia tota est devastata nec aliud restat quam ut castrum quoque aut alicui donetur aut commutetur. [p. 352]
In castris bibitur, manducatur, convivatur, dormitur incassum. Victi tandem Germani multis domini bani cohortationibus deliberarunt post varia consilia, cum primum aquae decreverint, quae universas ripas excedunt, sese in hostem ituros. Interea obsecrationibus domini bani pons quem aqua disiecit mihi iterum sternendus summa cum difficultate erit, ne vel in hoc aut dominus banus aut nos a Germanis, qui utinam periissent prius quam {hunc} venissent, calumniemur. Expensae quantae fiunt a nobis in alendis magistris ac nostris miseris colonis, vix dici potest. Taceo de aliis quae quotidie fere generalibus offerrimur et bano. Duas magnas bombardas nudius tertius adduxit hostis, quas cum aliis erecto castro inposuit atque heri nostris conspicantibus omnes explosit summa cum solennitate. Nostri coloni sese plurimi clam subtraxerint et in horas latenter discedunt famelici, similiter aliorum quoque dominorum. Dixi domino bano secrete haec quo citius rem maturaret.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo Zagrabiensi etc., dominis patronis colendissimis. Cito, citissime, cito.
Perfecto destinato opere hostili castroque bene munito Caunis hodie hora octava transtulit castra in singularem planiciem qui imminet oppido Hraztovicensi, ubi condam virgines Hraztovicenses ad mediam usque noctem coreis indulgebant. Castris fixis restaurat Hraztoviczam qua restituta Goras, quibus praeter portam nihil aliud deest atque aliquot asseres, restaurabit. Heri sub crepusculum casulam quandam stramineam pro apibus fovendis, per custodes Berzayenses [p. 353] sub Berzay factam, Valachi combusserunt. Nudius tertius prope Letovanich locum excubiarum, Pleter dictum, vulcano tradiderunt. Serpit hostis ut venenum nec est qui se opponat. Concilia Germanorum inconstantia neque aliquod ab illis liberandi auxilium sperandum. Hodie centum haramias vicegeneralis dedit, quibus ex more iustitiae citos dati pulveres, locabuntur ubi expedient; verum tamen in illis parum admodum, ut video, positum praesidium, cum sint ignari harum partium neque promittunt aliud quam sedere et non excubare in locis vigiliarum. Zagrabienses nostri pellantur huc capilatim. Colonorum tertia pars vix adest et hi sunt nobis ob famem molesti.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patronis colendissimis.
Relictis mille in Petryna militibus, in Hraztovicza ducentis, nunc Goras reedificat, quibus etsi nihil praeter portam destitent, podia tamen nova terno numero gravi labore valachorum exaltat. Castris a Hraztovicza usque Goras et Zrachicze ferme dispositis, nam et Zrachiczas reformabit ubique 200 personas relectemus, ipse autem in Koztanicza posthac mansurus. Habent mandatum Germani ne patiantur noviter erectum castellum manere, vereor tamen mansurum: nullum penitus animum habent bellandi. Connexatur miser noster banus nullo habito proprio aut regni milite, rusticorum turba dispersa ad propria sese recepit. Nullus ordo, nullus mutui intellectus ratio, quisque sapere, omnes tamen desipere certo videntur. Clamatur in poculis, timemus, mane in sanguinibus. Adeo ut quid amplius aut scribam aut exaggerem non habeo.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecciesiae Zagrabiensi etc., dominis et patronis colendissimis.
Discessit hostis. Erupit, invasit certe tamen honeste, nemine ex nostratibus persequente. Cras solvemus castra. Colonus in Vriwt nullus hodie petivit veniam discedendi. Petrowcz, Iazwenik similiter.
PS. Solutis castris nemo ultra Superiorem Drenchinam progressum faciet. Omnia nocte temeraria valachi tentabunt, de die quam propediem, cras plura. Sumus in consilio de Brezth et Vrivth etc.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patronis colendissimis.
Vassa milozt, zaboga ne ozthavythe naz w newoly, nego possalythe zymo profunta. Owo gozpodin salye tamo dwoya zwoya kola, y wassa milozt zaboga naz ne oztavythe. Iudicium hesternum ego dico maneat pro nunc. Ya chw wassoy milozti pyzathi za paripa polag Nowakowa zyna. Vos scitis quid facietis, ar my ze yno ne more, sed ficte. Bogh me zam dozta karal ye y rekal da z thim w notu wpazthy. Mazlak dopelya yednoga zusnya y businzkoga agw za wzttrilyty y konya mu dopelyaly i salye. Povida da ye passa zkoro yssal y byl ye do polne wcher na Koztanyczy, woyzku ye razpuztyl. Gore ye nachynyl y bisechy do mora prossal.
PS. Wassa milozt, possalythe zwoga chlowyka ky kruh bude prodaval. Secus non faciatis propter Deum.
Note: A tergo: {Domnio} Nicolao Micatio, praeposito Chasmensi et spano Ziziensi etc., domino et amico mihi observandissimo. Cito.
Discessit prout perscripsi hostis heri mane nemine persequente, quin imo, ut ostenderet suam gloriam, castris splendide supra Hraztoviczam positis papilionibusque expansis, additis ignium focis complurimis nostros elusit, ut non modo {eruptisse} aut evasisse, sed honeste et aperte discessisse videatur.
Sciant in Vriut neminem hominem esse casasque omnes nostrorum malitia eversas et in castra ad focum delatas, in Prachno et Petrovcz ac Jazvenik nolle colonos morari palam coram me professi sunt atque ad genua procumbentes omnes licentiam abeundi petiverunt et petunt. Ego pro meo modulo exhortatus sum illos. Promisi tutelam et defensionem si ad messem usque detineri poterent.
Vix dominus banus hodie detinuit generales ob defectum, prouti praetendebant, commeatus, quamvis neque Carolostadii unquam magis saginantur [p. 356] etc. Tota nocte tam in castro quam in oppido panes coquere curavimus quos illis obiecimus magno nostro incommodo, prouti alia quoque quae in eos erogavimus frustra.
Heri Berovich, Gwzich, Novak ad mortem fere trucidarunt unum colonum in Odra; qua re intellecta, cum adhuc ad pontem esse[nt], propedie ad locum delicti discessi, qui, priusquam ego cum cohorte Czwetkovichiana {adulassem}, sese {acissime} ex hospitio in castra {receperit}. Spolium tamen accepi equum unum et clavam argenteam, quae domino bano tanquam latronum spolia praesentavi. Clavam accepit, equum retinere iussit donec iudicio expertum fuit an rei homicidii forent nec ne. Mitto scriptum domini vicebani.
PS. Presla ye gozpodina biskupa Goricza. Omnes fruges terrae usque sunt depastae. Malo me nezw vchera Nemczi petemi puskami vzthrelili defendujuchi da zam nay.
Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Hic venit hac nocte unus Germanus ex Petrinia quem hic ad vestras reverendas dominationes statim expedivimus, ex quo possunt dominationes vestrae reverendae inteligere in quonam sit proposito passa.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis nobis semper observandissimis. Cito, cito, citissime, cito.
Hodie hora quarta ex Hergovichensibus 16 hostis abstulit homines, duobus desuper mortuis relictis, abactis fere 50 pecudibus. Hi pauperculi seminabant milium, nemo erat custos illorum. Ille Hadrovich homo neque sui neque apud se haramias regni habuit neque nostris nuper quippiam soluit. In Brezt nullus banalis praeter Zecziglan. Germanis est prohibitum ne egrediantur. Illi sine equitibus peribunt. Fuit numerus hostium equitum 100 et amplius, qui {trahecerunt} apud Hergovich, peditum 200 paulo infra Ztrasniczam domini lectoris nuper combustam, ubi ego heri totum diem cum magna fortuna transegi [speculabandus] quid ageret hostis, ille vero in vepribus delituit, quarum magnam partem succidimus quo tutior transitus foret ad Brezt. Adsunt numerosi et copiosi. Utinam nostri equites iam tandem suos equos saginassent, forsitan minus inponeretur domino bano, prout iustissime a Germanis inponitur; nam et Sciscia et Drenchina et Brezt sola Stiriacorum opera nunc custodimus.
Cum his valeant reverendae dominationes vestrae foelicissime. Iwanichenses profecti sunt ut inpediant Jelengrad reformari. Nostri nebulones Sciscienses nobis invitis piscatum ad clausuram contendunt; hucusque gravissimis minis detenti amplius retineri non possunt, sed furtim more solito descendent, prout iam clare missi descenderunt.
Note: A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis. Cito. cito, citissime, cito.