Skip to content

Plautus (255/250 – 184 a. Chr. n)

A. Gellius (c. 125 – post 180 a. D), Noctes Atticae 3, 3, 11

feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et uiginti eius esse solas existimauit. neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non uidentur et nomini eius addicuntur, ueterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob quaerendum uictum ad circumagendas molas, quae ‘trusatiles’ appellantur, operam pistori locasset.

Auctores

Lucius Aelius Stilo Praeconinus, philologus (c. 154 – 74 a. Chr. n)

Marcus Terentius Varro Reatinus, auctor et philologus (116 – 27 a. Chr. n)

vortit barbare (Asinaria 9-15)

urn:cts:latinLit:phi0119.phi002.perseus-lat2:9-15

nunc quod me dixi velle vobis dicere,
dicam: húic nomen graece Onagost fabulae;
Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare;
Asinariam volt esse, si per vos licet.
inest lepos ludusque in hac comoedia,
ridicula res est. date benigne operam mihi,
ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet.