Skip to content

Eusebii Hieronymi Stridonensis Ad Marcellam de exitu Leae, epistula 23 (a. 384)

Leae religiosissimae feminae mortem cum consulis designati, qui sub idem tempus obierat, morte comparat, ostendens quantum discrimen sit inter sanctorum et ethnicorum exitus.

1. Cum hora ferme tertia hodiernae diei, septuagesimum secundum Psalmum, id est, tertii libri principium legere coepissemus; et docere cogeremur, tituli ipsius partem ad finem secundi libri, partem ad principium tertii libri pertinere: quod scilicet, »defecerunt hymni David, filii Jesse,« finis esset prioris: »Psalmus« vero »Asaph« principium sequentis; et usque ad eum locum pervenissemus, in quo justus loquitur: »Si dicebam, narrabo sic, ecce generationem filiorum tuorum praevaricatus sum« (Psal. 72. 15); quod in Latinis codicibus non ita habemus expressum: repente nobis nuntiatum est sanctissimam Leam exisse de corpore. Ibique ita te palluisse conspexi, ut vere aut pauca, aut nulla sit anima, quae fracto vase testaceo, non tristis erumpat. Et tu quidem, non quod futuri incerta esses, dolebas; sed quod triste funeri obsequium non dedisses. Denique in mediis fabulis rursum didicimus reliquias ejus jam Ostiam fuisse delatas.

2. Quaeras, quo pertineat ista replicatio? Respondebo tibi verbis Apostoli, »multum per omnem modum.« Primum, quod universorum gaudiis prosequenda sit, quae calcato diabolo coronam jam securitatis accepit. Secundo, ut ejus vita breviter explicetur. Tertio, ut designatum consulem, de suis socculis detrahentem, esse doceamus in tartaro. Et quidem conversationem Leae nostrae quis possit digno allevare praeconio? Ita eam totam ad Dominum fuisse conversam, ut Monasterii princeps, mater virginum fieret: post mollitiem vestium sacco membra trivisse: insomnes orationibus duxisse noctes: et comites suas plus exemplo docuisse quam verbis. Humilitatis fuit tantae tamque subjectae, ut quondam domina plurimorum ancilla omnium putaretur: nisi quod eo Christi magis esset ancilla, dum domina hominum non putatur. Inculta vestis, vilis cibus, neglectum caput: ita tamen, ut cum omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne reciperet in praesenti saeculo mercedem suam.

3. Nunc igitur pro brevi labore aeterna beatitudine fruitur; excipitur Angelorum choris, Abrahae sinibus confovetur, et cum paupere quondam Lazaro, divitem purpuratum, et non palmatum consulem, sed atratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. O quanta rerum mutatio! Ille, quem ante paucos dies dignitatum omnium culmina praecedebant, qui, quasi de subjectis hostibus triumpharet, Capitolinas ascendit arces, quem plausu quodam et tripudio populus Romanus excepit, ad cujus interitum urbs universa commota est, nunc desolatus, et nudus, non in lacteo coeli palatio, ut uxor mentitur infelix, sed in sordentibus tenebris continetur. Haec vero quam unius cubiculi secreta vallabant, quae pauper videbatur, et tenuis, cujus vita putabatur amentia, Christum sequitur, et dicit: »Quaecumque audivimus, ita et vidimus in civitate Dei nostri« (Psal. 47. 9), et reliqua.

4. Quapropter moneo, et flens gemensque contestor, ut dum hujus mundi viam currimus, non duabus tunicis, id est, duplici vestiamur fide: non calceamentorum pellibus, mortuis videlicet operibus, praegravemur: non divitiarum nos pera ad terram premat: non virgae, id est, potentiae saecularis quaeratur auxilium: non pariter, et Christum velimus habere, et saeculum; sed pro brevibus, et caducis, aeterna succedant: et cum quotidie (secundum corpus loquor) praemoriamur, in caeteris non nos perpetuos existimemus, ut possimus esse perpetui.