Skip to content

Cic. Caecin. 1

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:1

Verba Ciceronis

si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque in iudiciis impudentia valeret, non minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex. Aebuti impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae. verum et illud considerati hominis esse putavit, qua de re iure disceptari oporteret, armis non contendere, et hoc constantis, quicum vi et armis certare noluisset, eum iure iudicioque superare.

Analysis per cola et commata

si,
quantum in agro locisque desertis audacia potest,
tantum in foro atque in iudiciis impudentia valeret,
non minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex. Aebuti impudentiae,
quam tum in vi facienda cessit audaciae.

verum et illud considerati hominis esse putavit,
qua de re iure disceptari oporteret, armis non contendere,
et hoc constantis,
quicum vi et armis certare noluisset, eum iure iudicioque superare.

Commentarius Quintiliani

Quint. 9, 3, 80: Etiam ut sint (similia), quod est quartum, membris aequalibus, quod ἰσόκωλον dicitur: Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. Accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: Non minus cederet quam cessit.

Audacia

Audacia in Forcellino

Versio Croatica

Kad bi onoliko, koliko nasred polja i na samotnom mjestu može agresivnost, postizala na sudu i pred porotom besramnost, ne bi sada u sporu Aulo Cecina pred besramnošću Seksta Ebucija uzmicao manje nego što je onda uzmaknuo pred nasilnim činom njegove agresije. Ali kao što je gospodin Cecina dostojnim promišljena čovjeka smatrao to da se o stvari, koju treba pretresti pravno, ne nadmeće oružjem, tako smatra dostojnim postojana čovjeka to da onoga, s kojim se nije htio tući silom i oružjem, pobijedi pravno i putem presude.