Croatiae auctores Latini: quaere quodcumque de vocabulis

De vocabulis datis quodcumque inventum ostende; inventa chronologico ordine afferuntur

Quaeris: quadris. Inventum: 7

Formae: quadris Quadris

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > Descriptio templi Sancti Blasii. Cap. V
post Dei clementiam sit gloriosus episcopus et martir Sanctus Blasius, in eius honore et nominis titulo de bonis errarii communitatis apud eorum logiam (quoniam nullus in urbe locus aptior, aut pulchrior habebatur) ornatissime fabricatum fuit quoddam templum amplum, quam potuit fieri eo loci, lapidibus non lateribus valde limatis, et debita mensura coniunctis, choopertum plumbo soleatum lapidibus vivis quadris diversicoloribus, distinctum in navem et alas cum columnis grossis et altis, super quibus architecti videntur, cum deambulatorio extrinsecus columnulis decorato et multis lapideis animalium imaginibus, quae foris circum circa muris sunt insertae. Navis in chorum sacerdotum, ubi est altare maius cum anchona argentea pulcherrima et ciborio, distinguitur et locum inferiorem pro populo, ubi sedes habentur lapideae tabulis choopertae domini rectoris et caeterorum virorum, quoniam mulieres, quando accedunt, in aliis morantur. Finestre vitreae omnes. Simulacrum Christi crucifixi argento fabricatum aspicitur et ut unico verbo dicam, ammove multitudinem altarium, magnitudinem aedifitii et capelas, seu capelam reliquiarum et videas hanc ecclesiam Sancti

Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica

Diversis de Quartigianis, Philippus de Diversis, Filip de Diversi, Filippo c. 1390 — post 1455.
Mense Ianuario, a. 1440.
Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum. > Descriptio logiae seu teatri communis. Cap. VIII
Quoniam vero unicuique urbi convenit aliquem locum communem habere, qui sit curarum quotidianarum remedium, et quo simul apte conveniant viri graves et nobiles. Ideo struxerunt antiqui nobiles Ragusini quandam logiam seu teatrum in medio plateae satis latam et longam fere quadram, quae circundata murilo quodam introytum et exitum duplicem habet. Intro circumcirca sunt sedilia lapidea tabulis cooperta illi murilo adherentia. In hac cum esset aperta coelo, est quaedam alia logiola tegulis velata cum alio murilo circum, cui in orbe extant similiter lapidea subsellia cum tabulis, haec quae cooperturam habet, quadris lapidibus albis et rubeis est soleata, in summitate videlicet in muro et trabibus figunt magnates tabulas cum eorum armis, et praesertim Francigenae, et Anglici ac Teotonici principes Ragusio transeuntes ad sepulcrum sanctum domini. Altera non tecta lateribus quadris soleata est, mediantibus quibusdam lineis lapidum vivorum latis unum palmum. Circum istam exterius communiter venduntur olera. Deambulant

Repertorium, versio electronica

Marulić, Marko 1450-1524
c. 1480 - c. 1520
REPERTORIVM > BIBLIA
Me minauit, et adduxit in tenebris, et non in lucem. Ędificauit in gyro meo, in tenebrosis collocauit me. Conclusit uias meas lapidibus quadris. Vrsus insidians factus est mihi

Clavis scripturae sacrae, pars prima (1580-1581), versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
L
. 89. Angeli portabunt te manibus, ne offendas ad lapidem pedem tuum: pro, custodient te in omnibus rebus agendis, functioneque tua, ne alicubi incidas in aliquam calamitatem. Sic et illud omnino Proverbiale est, Lapis super lapidem non relinquetur, Matth. 24. pro, totaliter ac fundamentaliter destruetur. Sic et lapis angularis, et ponere in [?: --uos ] lapidum. Quadris lapidibus aedificare: pro, superbe aedificare. Isa. 9, et Amos 5. Isa. 6 est, Pro aere adducam aurum, [?: -ro ] ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidib. ferrum. Hyperbole quaedam est, aut metaphora, quod pro malo [?: -atu ] Messias adducet summam felicitatem.

Clavis scripturae sacrae, pars prima (1580-1581), versio electronica

Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575
ante 1581
VOCUM ET PHRASIUM, QUAE IN HOC OPERE AB AUTHORE EXPONUNTUR, INDEX.
lapidibus quadris aedificare ib. 49

Hesiodi Ascraei opera (1785), versio electronica

Hesiodus
1785
HESIODI ASCRAEI OPERA et DIES. > HESIODI ASCRAEI OPERA Ac DIES.
. xxix, ut observat vertitque Clericus, haec habet: Blomilios vocari dicit (Philemon) panes incisuris divisos, quos Romani quadratos vocant idest in quadras incisos. Itaque ni fallor, Hesiodus duabus quadris seu octo frustis ara

Dioclias carmen polymetrum, versio electronica

Čobarnić, Josip 1790-1852
c. 1835
Adnotationes > 20.
Puteus hic adhuc conspicitur; saxis quadris satis bene adnexis componitur ad aquas e Jadro flumine derivatas conservandas.