Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica | Domus in ipsa nulla est insignia, nulla ferme lapidea. Omnes humiles et humo
tenus tectae et ligneae. Et si quae sunt nobiliore structura, ex formato quidem
latere factae sunt, sed incocto, et cuppis tantum coctilibus operatae. Templis
dumtaxat ornata est turcicis, et eminentibus eorum columnis cocleis, quae in
campanilium nostrorum morem evectae eminentius, praebent speciem urbibus non
indecorem. Ex quibus sacerdotes eorum horas diei et orandi tempora clamoribus
denunciant validissimis tam die quam nocte. Nec aliis in aedificiis molestiorem
curam ponunt, quam templorum, balneorum, pontium et publicorum hospitiorum, quae
Kervan Zarai vocant, quasi caravanarum palatia, contenti in reliquum ab coeli
tantum injuriis tutos esse. Templa et balnea, et pontes diligenter et
aeternitati ex quadrato lapide quadrata construunt, eaque rotundis et plumbatis
cubis cooperiunt forma a Graecis et a Romanis accepta. Nec frontem templorum,
hoc est, sanctuaria orienti sed meridiei opponunt, cocleas Africo, quae est
plaga inter meridiem et occasum, easque ibidem XIII. numeravimus. |