putant. Epistylia, in Reg. quae super capitella confinarum ponuntur: Graecum est. Mechonoth, in Reg. fulturae, suas bases appellamus. Topazion, lapis preciosus, in [?: ] (sicut aliqui affirmant) omnium lapidum colores refulgent. Corbana, gazophylacium. Corbona autem interpretatur oblatio. Chasma, in Luca, hiatus: Graecum et. Erisybe, in Propheta, aerugo: id est, rubigo messium: Graecum est. Zizania, lolium. Sicera, succus ex [?: dastylis ] et omnis praeter vinum liquor, qui ad bibendum aut e pomis, aut quolibet genere conficitur, sicera nun capitur. Nardum pisticum, nardum fidele: id est, sine impostura: Graecum est. Nardum spicatum ab eo quod species ipsa nardi in modum spicae sit, quae infusa conscitur. Alabastrum, genus marmoris preciosi, ex quo Evangelici illius unguenti vasculum erat. Stadium, in Evangelio, spacii certa dimensio. Octo stadia, mille passus efficiunt Haec nomina quae subsequuntur, in Exodo, vel in Reg. lib. his reperiuntur locis, quae arcae vel tabernaculi aut templi Domini relationem continens. Quorum nominum vocabula, ad haec quae obscuriora sunt, in translatione veteri habentur. Haec vero quae lucidiora apparent, novae translationis textu continentur. Vetus ergo translatio habet, Sperateres: [?: no- ] , ferulas. Calamiscos, calamos. Troiscos, vel cariscos, quasi in nucis modum deformatos. Anconiscos, incastraturas. Aspidiscas, uncinos. Fimbrias, catenas. Scitalas, vectes. Lapidibus acrotomis, dedolatis. Degrapidem, caelaturam. Petalis, laminis. Perimetrum, lineam. Spiras, capitella columnarum, vel (sicut puto) facturam earum. Elam, porticum: sed melius interpretatur Ante fores, sive vestibulum. Ergo Elam Hebraicum est Caetera quae superius sunt, Graeca sunt maxime. Item in Ezech. extrema parte, in visione civitatis, in veteri translatione habet Pasto foria, in nova Gaxophylacia: i. cellulas parvas. Thee, talamos. Aileu, frontem. Aelaucooth, vestibulum. Polyandron, multitudines. Spitamis, palmus. Gissus, definitio. Maraa, sacrificium. In Regum: Cinotasia, simulachra, quae Graece |