Ubi occurrit nota in Oratione in funere Petri cardinalis S. Sixti (1474)

Loci annotati in Oratione in funere Petri (1474): CroALa, 2022-09-27+02:00.

Neven Jovanović

In quibus locis occurrit nota in oratione Nicolai Modrussiensis in funere Petri, cardinalis S. Sixti (a. 1474).

Functio nominatur: /nm-stil/terminus/probatio-signum.

nomen modr-riar-stil
documenta 1
de dato 2022-04-10T15:14:38.000Z
Notae ID Annotatio stilistica Textus
83142 #probatio-signum #tricolon-crescens ut coepta eius declarant aedificia , tot que magnificentissimo cultu celebrata conuiuia , et supellex imperialibus fastibus digna
83709 #probatio-signum Vnde et in hos usus omnia illa se comparare affirmabat , nec sibi , sed summis pontificibus , quicquid praeparabat , componere
85312 #probatio-signum #antithesis Mali quippe et iniqui hominis esse dicebat meliorem se foris ostendere quam gerere domi , proborum autem uirorum esse non simulatione , sed integritate uiros superare
85936 #probatio-signum cum aliquando a magistro domus suae , in cuius diligentissima fidissima que cura merito conquiescebat , liberius argueretur quod nimia indulgentia et largitate domesticos faceret insolentiores , placida uoce respondit : Tuum est familiares meos pro neglecto officio corrigere , meum autem pro illorum in me amore congruis praemiis afficere ; id faciendo uterque nostrum suo munere optime functus erit
86947 #metaphora #probatio-signum Hospitem enim sese omnium honestorum uirorum esse dicebat
88378 #probatio-signum Angi eum uehementer et summis animi cruciatibus torqueri uideres quod sibi , ut dicebat , per detrahentium liuorem non liceret in uiros praestantes ac bene meritos officiosum esse
90330 #probatio-signum Ostendit id nouissima haec ipsius legatio , in qua omnes Italiae populi singuli que ipsorum principes summis decertarunt studiis quisnam eum amplioribus honoribus exciperet et prosequeretur , ille que se uicisse putabat qui plurima in eum ornamenta contulisset
90640 #probatio-signum adeo prudens temperamentum inibat ut , cum omnium communis esset amicus , singuli tamen sibi eum uendicasse putabant
93820 #probatio-signum in tanta rerum potestate constitutus nemini uim attulit , nullum uiolenter oppressit
93914 #probatio-signum #exemplum Vnde et uicario illi Imolae , quamuis de ecclesia male merito , non solum uictum , sed nihil prioribus minores fortunas dari curauit
94317 #probatio-signum Magistratus hortabatur ius suum absque ullo respectu cuique administrare
95058 #probatio-signum Dicebat enim se amicis operam suam rogantibus negare non posse , sed illius causa non nisi iustum honestum que fieri permaxime uelle
95227 #probatio-signum Hinc et rescripta non nisi sanctissima faciebat , atque , ne cui ministrorum peccandi daretur occasio , omnium decretorum suorum , similiter et litterarum , exemplaria apud notarios exstare iusserat
95488 #probatio-signum nam , cum hortaretur ab amicis testamentum condere , Nihil , inquit , meum habeo ; omnia sunt ecclesiae