Jovanović, De scriptorum in Croatia et in Tyrolide..., pagina 6 de 9

De scriptorum in Croatia et in Tyrolide numeris, saeculis, nexibus


Neven Jovanović, Zagrabiensis <neven.jovanovic@ffzg.hr>

Praelectio informata die 1 Augusti 2015


Omnes qui palaestram historiae, nihilominus litterariae, ingredimur, enitimur in ultima linea notitiam comparare de nobismet ipsis. Insunt certe in rebus praeteritis semina rerum praesentium, quamvis sint quandoque praesentibus tam dissimilia, ut ea in praeteritis recognosci magnum sit. Sunt insuper multae rerum praeteritarum tam mirimodis mirabiles ut, dum eas ingenio cernere studemus, nostram aetatem aliis oculis, et aliquando acutioribus, perspiciamus.


Cui sententiae testes hodie advocabo duas historias litterarias neo-Latinas, unam Croatiae, alteram Tyrolidis. De utraque enim historia quaestiunculam eandem posui: quot inibi nominari possint auctores, qui Latine scripserint?


Priusquam responsiones referam, liceat mihi paucis dicere quare de numero auctorum operumque, et non de alia quavis re, rogaverim. -- Rogavi, primum, quia consuevi. Iam dudum enim ope computatri litteras neo-Latinas investīgo; computatra autem, ut scitis, numerando excellunt ideoque hominibus, qui computatris saepe utuntur, omnia numerabilia esse videntur. -- Rogavi, item, quia iam catalogos binos habebamus cum amplis indiciis librariis sive, ut ita dicam, bibliographicis, unum de Croatia, alterum de Tyrolide; materiam ergo vastam habebamus quae synthetica methodo consideranda et investiganda erat. -- Rogavi, tertio, quia regiones ambae, Croatia et Tyrolis, parvae sunt partes Europae et orbis terrarum. At in iis parvis partibus tamen multi Latine scribere putantur. Itaque hi “multi” quot reapse fuerint? -- Rogavi, postremo, quia res litterarias comparare volui: fuerintne in Tyrolide auctores plures operaque plura quam in Croatia? congrueritne eadem aetate numerus auctorum operumque in una regione cum numero eorum in altera? (Obiter est animadvertendum quaestionem eandem de numero auctorum operumque Latinorum in omni regione Europae et orbis terrarum poni posse; ut respondeatur, fortasse vos, clarissimi auditores, auxilium feretis.)


Itaque nunc de ea quaestiuncula respondebo, primum brevissime, tum paulo amplius; dicam deinde responsa ea quid habeant argumenti; ostendam postremo quae praeiudicia existimationibus prioribus de delectu – et igitur de numero – auctorum incubuerant.


Quot ergo in Croatia, quot in Tyrolide nominari possunt auctores, qui Latine scripserint, et quot opera quae Latine scripta sint? Brevissime: in Croatia Latine scribebant auctores 1263 (mille ducenti sexaginta tres), et in Tyrolide scribebant 2377 (duo milia trecenti septuaginta septem). Atqui patet hic brevissime dixisse idem esse quod obscurissime. Noscendum est et declarandum unde numeri, quos memoravi, desumpti sint, quo modo sint auctores collecti et putati; porro est videndum quibus aetatibus auctores nostri vixerint, quot qua aetate.


Quod ad Croatiam attinet, fundamentum indiculi nostri erat opus bibliographicum a Šime Jurić exaratum et anno 1971 (millesimo nongentesimo septuagesimo primo) in lucem datum. Cui operi titulus est Iugoslaviae scriptores latini recentioris aetatis. Pars I, Opera scriptorum latinorum natione Croatarum usque ad annum MDCCCXLVIII (millesimum octingentesimum quadragesimum octavum) typis edita. In hoc libro Jurić auctores 'nostrates' appellavit, eorum numero complexus etiam eos qui “meliorem” (inquit ille) “vitae partem, immo omnem vitam in diversis Europae partibus transegissent atque patriae suae parum profuissent”. Praeterea doluit Jurić quod omisisset (inquit) “quosdam scriptores, qui a Croatia oriundi extra Croatiam vixerunt [...] nec non alienigenas quosdam, qui apud nos degentes nostraque merentes stipendia doctrina et eruditione claruerunt.” Inseruit porro in bibliographia sua Jurić tantum opera typis edita, et tantum ad annum illum in Europa turbulentissimum millesimum octingentesimum quadragesimum octavum vulgata. Ideo nos elenchum auctorum aliquantum dilatavimus, annumerantes quosdam qui nihil typis edidere, sicut et alios qui ante typographiam inventam sive post anno quadragesimo octavo saeculi undevicesimi opera sua publici iuris fecere.


In Tyrolide vero fundamentum indagationis nostrae expediebat opus illud magnificum cuius titulus est Tyrolis Latina, quod tomos binos complexus anno bis millesimo duodecimo in lucem prodiit sub auspiciis Martin Korenjak, Florian Schaffenrath, Lav Šubarić et Karlheinz Töchterle. Tyrolis Latina nititur bibliographia digitali, quam – grata benignitate collegarum Tyrolensium – nostrae propositioni accommodari licuit. In bibliographia autem Tyrolensi auctores recensentur a saeculo quarto usque ad saeculum vicesimum primum, sed inscribuntur tantum opera quae in Tyrolide scripta sint aut cum ea regione artiore nexu iungantur.


Numerus igitur auctorum in bibliographia Croatica dimidio est minor quam in bibliographia Tyrolensi (tabula prima). Qua vero aetate quot auctores in utraque regione scripserint, ostendet tabula secunda et tertia. In secunda auctores per saecula recensentur, in tertia vero per tertias partes saeculi. Monendum nimirum occurrit in bibliographia Croatica esse quinque auctores quorum aetatem, cum floruerint, nesciamus, in bibliographia autem Tyroliensi tales auctores numero esse plures, pro hoc tempore adminus; dumtăxat quadringentos duodecim. Notavimus autem in inquisitione atque investigatione nostra tempus, ut dixi, cum auctores floruissent, non vero tempus cum nati aut mortui essent. Aetatem florentem tertia parte saeculi definivimus, quia tempus triginta trium annorum respondere videtur parti valentissimae vitae humanae.


Inspiciamus nunc attentius, rogo, tabulam secundam et tertiam. Demonstrat secunda tabula numerum auctorum Croaticorum omni paene saeculo minorem fuisse numero auctorum Tyrolensium; omni paene saeculo – illo undevicesimo (18..) excepto. Patet ex eadem tabula saeculo decimo quinto (14..) numerum Tyrolensium non tam multum discrepuisse a numero Croatarum, cum econtra saeculo decimo sexto et decimo septimo (15.., 16..) numerus Tyrolensium multo magis creverit quam numerus Croatarum.


Discrepantiam hanc et vicissitudines temporum accuratius intellegemus vel capiemus e tabula tertia. Inde patet numerum auctorum Croaticorum, qui saeculo decimo sexto paulatim crevisset, subito decrevisse initio saeculi decimi septimi (16-1): cum sub fine saeculi decimi sexti florerent auctores quinquaginta duo, initio saeculi decimi septimi auctores Croatici numero sunt paene dimidio minores, viginti septem tantum. Eodem tempore, initio saeculi decimi septimi, imminutus est etiam numerus auctorum Tyrolensium, sed, si pro rata portione distinguimus, non tam valde: a centum sedecim ad octoginta septem. Quae fuerint causae huius diminutionis auctorum Croaticorum, nescimus: an torpor et pigritia aetatis, an rerum venalium caristia et pretia crescentia, an bella religionis causa alibi in regnis Habsburgicis gesta, an rationes scholarum conturbatae et viae ad prela typographica obstructae? Certe investigandum est, utĭque cum videmus medio saeculi decimi sexti – nescio an propter scholas a Jesuitis instauratas (in Croatia prima schola Societatis Jesu ad gradum academiae promota est Zagrabiae anno millesimo sescentesimo tricesimo tertio) – numerum auctorum Croaticorum iterum ad quinquaginta septem accrevisse. (Hic animadvertendum est in historiis litterariis nationalibus saepe usu venire ut omittantur sive extenuentur interruptiones et intermissiones, quia auctores terětem narrationem et fabulam bene cohaerentem fingi affectent.)


Sed iam ad id, unde digressi sumus, redeamus! In utraque regione videmus numerum auctorum Latinorum post annum millesimum septingentesimum tricesimum tertium nihil aliud quam geminatum esse. Tempus erat hoc reformationum sub Maria Theresia, tempus etiam cum – tandem aliquando!in regionibus Croatiae, Slavoniae et Dalmatiae instituta typographica operari inciperent, tempus porro cum iterum florerent Ragusae (quae civitas et Dubrovnik appellatur) navigatio, mercatura, et una cum iis studia litteraria.


Saeculo vero undevicesimo vicissitudines numerorum in Croatia et in Tyrolide iterum discrepuere. Nunc primum auctorum Latinorum multitudo in Croatia praeeminuit multitudini in Tyrolide; immo numerus auctorum Croaticorum auctus est, dum numerus in Tyrolide imminuebatur. Sed et hoc est animadvertendum, post anno millesimo octingentesimo sexagesimo sexto in Croatia numerum auctorum abrupte contrahi, cum in Tyrolide numerus auctorum pedetentim et gradatim tantum decreverat.


Verum enimvēro ne taedium numeris pariam, et quia iam tempus propinquat finem orationis faciendi, concludam dicendo quid me numeri potissimum de historia litteraria docuerint. Aspicite, quaeso, tabulam quartam et ultimam, quae exhibet, per tertias partes saeculorum, numeros auctorum Croaticorum in bibliographia nostra inscriptorum superpositos numeris auctorum Croaticorum in collectione nostra digitali CroALa comprehensorum. Quomodo factum est ut numeri a numeris discreparent, praesertim cum de saeculo duodevicesimo et undevicesimo ageretur, quamvis de eadem re ageretur? Dicam.


Historia litteraria nationalis, ut nata est in Croatia sub fine saeculi undevicesimi, imprimis colebatur ut natio Croatarum civium suorum illustriumque virorum fieret imagine spectabilis. Itaque historia litteraria auxilium ferebat nationi Croaticae condendae – communitati, ut dixit Benedict Anderson, imaginariae, id est in imaginatione hominum exstructae – praesertim quia tunc temporis Croatis plus in litterariis quam in politicis licebat. Cum primum indiculus auctorum canonicorum nationis Croaticae construeretur, eo inclusi sunt imprimis illi scriptores Latini qui ad summam nominis amplitudinem apud exteras quoque nationes pervenissent, et qui veri filii patriae, id est Croatae indigenae, a Croatis parentibus nati, putari possent. Simili modo et post secundum bellum mundialem, re publica socialistica Iugoslaviae constituta, cum ab una parte regimen communistarum locum suum inter nationes et in globo intellectuali etiam ope rei litterariae peteret, et ab altera parte natio Croatica sibi exempla cultus litterarum nulla macula nationalismi prioris affecta eligere vellet, denuo – edito anno millesimo nongentesimo undeseptuagesimo florilegio illo notissimo cui titulus est Croatici auctores qui Latine scripserunt, quem librum curaverunt Veljko Gortan et Vladimir Vratović – iterum delecti sunt viri in re litteraria apud nos et apud exteros clarissimi, proporro omnes (praeter unum, natione Gallum, moribus Croatam) ii quibus natale solum esset Croatia sensu moderno, id est regio complectens Istriam et Dalmatiam, Croatiam et Slavoniam. Concluditur vero florilegium Gortan et Vratović opere quodam anno millesimo octingentesimo tricesimo tertio edito (hoc est libellus Marci Faustini Gagliuffi Specĭmen de fortuna Latinitatis). Quod ergo florilegium apud posteritatem maximi erat momenti ad indiculum auctorum canonicorum aeque ac ideam totius Latinitatis Croaticae formandam, ideoque ei ideae et indiculo ex magna parte respondet delectus auctorum in collectione digitali Croatiae auctores Latini. Quod non erat in Croaticis auctoribus, non erat, ut ita dicam, in mundo.


Ut sententiam mutarem, seu melius corrigerem, impulerunt indagatio bibliographica et auctores Tyrolidis Latinae. Iam dixi Korenjak et Schaffenrath, Šubarić et Töchterle historiam litterariam regionis, non rei publicae sive nationis descripsisse, omissis de historia sponte ac consulto filiis Tyrolidis qui apud exteras nationes claruerant, inclusis autem alienigenis qui in Tyrolide et pro Tyrolide scripserant. Vixere et in Croatia tales alienigenae, immo adscripti erant historiis litterariis saeculi decimi octavi a Krčelićio et Seraphim Maria Cerva elaboratis, sed hos alienigenas in Croatia nos, Croatae moderni, quasi vidimus et non vidimus – prius quam auctores qui Latine scripsissent computatro numerari tentaremus.


Adhuc una superest ratio quae ante auctores numeratos latuit. In historiam litterariam inferri solebant tantummodo auctores optimi et clarissimi, solum ii qui iudicati sunt fuisse primi subsellii homines. An recte, si in animo est veritatem quandam de rebus praeteritis noscere et invenire?


Videatis iterum tabulam! Cum aetate renatarum litterarum (saeculo quinto decimo et sexto decimo) ex auctoribus nobis notis (qui sunt numero centum nonaginta octo) in collectionem CroALa intulerimus octoginta quinque per centum (centum undeseptuaginta), inclusimus in eandem collectionem non nisi decem per centum auctorum saeculi duodevicesimi (quadraginta unum de quadringentis duodecim), auctorum autem saeculi undevicesimi solummodo sex per centum (triginta de quadringentis septuaginta sex). Fueruntne revera aetate renatarum litterarum tantummodo quindecim per centum auctores Latini postremae classis, cum aetate novissima eorum pars efficeret non minus quam nonaginta et nonaginta quattuor per centum auctorum? Confiteor me nescire; posteriorum legi aliquot, non magnam partem, non plurimos; sed dubito. Itaque de lance qua auctores Latini in historia litteraria Croatica metiuntur cogitandum est. Haec lanx quam aequa est? Estne apta nostrae aut eorum, quos metimur, aetati?


Ita me, collegae clarissimi, labor dinumerationis auctorum Latinorum Croaticorum et Tyrolensium adduxit ad sententiam qua hanc orationem aperueram. Dixi, ut meministis, nos in historia indaganda notitiam comparare velle etiam de nobismet ipsis. Sed si semper idem in praeteritis respicimus, quin etiam illud nobis notissimum et familiarissimum, quomodo novum quicquam discamus? Itaque plures sunt viae tentandae, etiam, si necesse est, plures eodem tempore; quod hodie, pro statu eruditionis et arte computatrali, fieri potest. Et debet.