XXII. PSALMUS DAVID

Fontes: Psalterium Romanum + George Buchanan, Psalmorum Davidis Paraphrasis Poetica (1580)

Dominus regit me et nihil mihi deerit

 

 

in loco pascuae ibi me collocavit

 

 

super aquam refectionis educavit me

 

 

animam meam convertit
deduxit me super semitam iustitiae propter nomen suum

 

nam et si ambulem in medio umbrae mortis
non timebo mala quoniam tu mecum es
virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt

parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me
inpinguasti in oleo caput meum
et poculum tuum inebrians quam praeclarum est

et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae
ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.

Quid frustra rabidi me petitis canes?
Livor propositum cur premis improbum?
Sicut pastor ovem, me Dominus regit,
Nil deerit penitus mihi.

Per campi viridis mitia pabula,
Quae veris teneri pingit amoenitas,
Nunc pascor placide, nunc saturum latus
Fessus molliter explico.

Purae rivus aquae leniter astrepens
Membris restituit robora languidis,
Et blando recreat fomite spiritus
Solis sub face torrida.

Saltus quum peteret mens vaga devios,
Errorum teneras illecebras sequens,
Retraxit miserans denuo me bonus
Pastor iustitiae in viam.

Nec, si per trepidas luctifica manu
Intentet tenebras mors mihi vulnera,
Formidem, duce te, pergere; me pedo
Securum facies tuo.

Tu mensas epulis accumulas, merum
Tu plenis pateris sufficis, et caput
Unguento exhilaras. Conficit aemulos,
Dum spectant, dolor anxius.

Me nunquam bonitas destituet tua,
Profususque bonis perpetuo favor,
Et non sollicitae longa domi tuae
Vitae tempora transigam.