Tibullus 1.3

Fons: Albii Tibulli opera omnia (London: Valpy, 1822) + The Latin Library

О Messala, proficiscemini absque me per Aegaeas aquas, o utinam tu ipse et comites tui reminiscamini mei. Phaeacia me detinet aegrotum terris incognitis: tu, o mors atra, rapaces manus coerceas.

О mors atra, parcas, quaeso; nec mihi hic praesto est genitrix, qua reliquias crematas in maestum gremium colligat; nec germana, quae adhibeat rogo meo Assyria aromata, et sparsis crinibus ploret ad tumulum meum: nec Delia usquam est, quae cum me a se dimitteret Roma refertur prius consultasse cunctos Divos.

Ipsa ter eduxit sanctas sortes pueri: puer e compitis indubia praesagia renuntiarit. Omnia spondebant ingressum; ipsa nihilominus nunquam avocata est quin ploraret, et iter meum respectaret. Ego ipse consolator, ubi jam commisissem mandata, expetebam semper solicitus seras cunctationes, vel praetexui alites, vel horrenda ostenta, vel lucem Saturno dicatam inhibuisse me, quam sape viam carpens causatus sum passum in foribus lapsum mihi omina infausta portendisse. Nemo ausit abire amore repugnante, vel noverit se Deo vetante profectum esse. O Delia, quid jam tibi prodest Isis tua? quid jam prosunt mihi aera illa tam saepe tua manu percussa? Aut quid me juvat, quod tu ejus sacra sancte celebras, et te pure ablui, et solam casto cubili requievisse recordatus sum? Jam, o Diva, jam mihi auxiliare. Nam frequentes illae tabulae pictae in fanis tuis arguunt te sanare posse. Ut Delia pendens noctes promissas lino adoperta pervigilet ad sanctam januam; et teneatur bis in die capillos diffusa tibi laudes canere spectanda in Phario coetu. Mihi vero eveniat paternos Lares colere, et solvere veteribus Penatibus thura menstrua.

Quam belle degebant Saturno Principe, antequam terra aperta est in longa itinera. Neque dum pinus spreverat aequoreos fluctus, et expansos sinus fluminibus commiserat: neque nauta errans oneraverat navem peregrina merce, quaerens lucra in regionibus incognitis. Nec eo tempore robusti boves jugum passi sunt; nec equi ore devicto lupos momorderunt: nec aedes ullae habuerunt januas, nec saxum collocatum in agris, quod dirigeret praedia constitutis limitibus. Ipsae quercus mel praebebant, et oves tranquillis sponte ingerebant mammas lactis refertas. Neque exercitus fuit, nec furor, nec praelia, nec crudelis opifex inhumana arte gladios extenderat. Jam sub Jove Principe occisiones et plagae perpetuo sunt; jam pelagus, jam infinitae mortis viae subito extiterunt.

Ignosce, o Pater, nulla perjuria, nec nefariae voces in Caelites sacros prolatae me pavidum territant. Quod si jam absolvimus fatalem aetatem; effice, ut saxum erigatur super cineres his literis incisis: Hic situs est Tibullus acerba morte confectus, quando Messalam terra et mari prosequitur.

Quoniam vero propensus sum blando amori, Venus ipsa deducet me in Elysias plagas. Ibi et carmina et chori invalescunt, et alites huc illuc errantes resonant exili fauce suaves cantus. Terra non arata producit casiam, et per omnes campos liberalis tellus rosis odoriferis vernat. Atque ordo juvenum blandis virginibus insertus lusitat, et amor jugiter serit certamina, ibi versatur ille cuivis amatori letum avidum accidit, et fert coronas myrteas pulchro capillo.

Sed habitatio scelesta sita est in alta caligine abscondita, circa quam amnes atri resonant; et Tisiphone squalida pro capillis habens diros serpentes furit, et scelerata multitudo eo et illo refugit. Deinde ater anguis in foribus; insuper Cerberus latrat gutture, et pervigilat ad portam aeream; ibi impii artus Ixionis aggressi etiam explorare Junonem cita rota volutantur. Et Tityus per novem agri jugera expansus alites continuas alit nigro jecore. Tantalus ibi est etiam circa lacus aquae: at liquor destituit violentam sitim ipsius mox bibituri. Progenies etiam Danai, quod Veneris potestatem violavit, inserunt Lethaeas undas in dolia pertusa.

Ibi versetur quicumque delicias meas offendit, et mihi longam militiam cupit. Tu vero quaeso ut pudica perseveres, et vetula perpetuo adsistat tutrix diligens sacrae verecundiae: ipsa narret tibi fabulas, et adhibita lampade trahat plena colu pensa grandia. Et famula circum operoso stamini intenta laborem relaxet sopore defatigata.

Tum repente accedam, nec ullus prius indicet; at tibi videar ex aethere delatus. Tum mihi, o Delia, occurre nudis pedibus cujusmodi eris prolixos crines confusa: id peto, Aurora nitida afferat nobis splendidum hunc Luciferum roseis equis.

Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, O utinam memores ipse cohorsque mei.
Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris, Abstineas avidas, Mors, modo, nigra, manus.

Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores Et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam; quae me cum mitteret urbe, Dicitur ante omnes consuluisse deos.

 

Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi Rettulit e trinis omina certa puer.
Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam, Quin fleret nostras respiceretque vias.
Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, Quaerebam tardas anxius usque moras.
Aut ego sum causatus aves aut omina dira, Saturni sacram me tenuisse diem.
O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi Offensum in porta signa dedisse pedem!
Audeat invito ne quis discedere Amore, Aut sciat egressum se prohibente deo.
Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt Illa tua totiens aera repulsa manu, Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari Te—memini—et puro secubuisse toro?
Nunc, dea, nunc succurre mihi—nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis—, Ut mea votivas persolvens Delia voces Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia.
At mihi contingat patrios celebrare Penates Reddereque antiquo menstrua tura Lari.

Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam Tellus in longas est patefacta vias!
Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum ventis praebueratque sinum, Nec vagus ignotis repetens conpendia terris Presserat externa navita merce ratem.
Illo non validus subiit iuga tempore taurus, Non domito frenos ore momordit equus, Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, Qui regeret certis finibus arva, lapis.
Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant Obvia securis ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem Inmiti saevus duxerat arte faber.
Nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper, Nunc mare, nunc leti mille repente viae.

Parce, pater. timidum non me periuria terrent, Non dicta in sanctos inpia verba deos.
Quodsi fatales iam nunc explevimus annos, Fac lapis inscriptis stet super ossa notis: 'Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari.'

 

Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, Ipsa Venus campos ducet in Elysios.
Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes Dulce sonant tenui gutture carmen aves, Fert casiam non culta seges, totosque per agros Floret odoratis terra benigna rosis; Ac iuvenum series teneris inmixta puellis Ludit, et adsidue proelia miscet Amor.
Illic est, cuicumque rapax mors venit amanti, Et gerit insigni myrtea serta coma.

At scelerata iacet sedes in nocte profunda Abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues Saevit, et huc illuc inpia turba fugit.
Tum niger in porta serpentum Cerberus ore Stridet et aeratas excubat ante fores.
Illic Iunonem temptare Ixionis ausi Versantur celeri noxia membra rota, Porrectusque novem Tityos per iugera terrae Adsiduas atro viscere pascit aves.
Tantalus est illic, et circum stagna, sed acrem Iam iam poturi deserit unda sitim, Et Danai proles, Veneris quod numina laesit, In cava Lethaeas dolia portat aquas.

 

Illic sit, quicumque meos violavit amores, Optavit lentas et mihi militias.
At tu casta precor maneas, sanctique pudoris Adsideat custos sedula semper anus.
Haec tibi fabellas referat positaque lucerna Deducat plena stamina longa colu, At circa gravibus pensis adfixa puella Paulatim somno fessa remittat opus.

Tum veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, Sed videar caelo missus adesse tibi. Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, Obvia nudato, Delia, curre pede. Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis.