Skip to content

Ioannes Rosanus magnifico Marino felicitatem dicit

Solent Parthi ad reges suos et dominos accedere non uacuis manibus. Cum igitur certi nuncii copiam nactus essem soceris, ymo patris mei, comestabilis meritissimi, obstrictus sum sibi ad magnificentiam tuam dare oratiunculam dedicandam huic clarissimo pretori nostro, uiro sane integerrimo, quamquam in ista urbe uirtutem uelut Bruti simulationes opus est supprimere, adeo ceca est inuidia – inuidia, inquam, mordax sui. Interea, magnifice domine (namque tu soles has meas esse aliquid putare nugas), has meas lucubratiunculas, qualescumque sint, prospicies et perleges, nec ascribas uolantis calami deliramentis, nec si alicubi diui Hieronimi me plagiarium esse offendes: ille enim mihi in hoc dicendi genere et cothurnum et petasos et estrum suggerit.

Vale, et si tuo consilio, ope aut opera socer meus, ymo pater, in peragendo meo negotio uti uellet, fac tandem intelligam penes simplicitatem tuam fidem, uirtutem et commendationem nostram non uulgarem fuisse.

Iterum uale et clarissimo patruo tuo me commendare non dedigneris, quem optime ualere cupio et uiuere Nestoris annos.

Ex Spalato, die XXIII Maii 1504.

Magnifico et generoso domino Marino Sanuto, ordinum sapienti, domino suo collendissimo, Venetiis.

Ioannes Rosanus in aduentu clarissimi uiri Aloysii Capello, Spalatine urbis prętoris dignissimi

Legimus, reuerendissime presul, clarissime prętor, Lycurgum illum Lacedemonium, uirum sane non minus grauissimum quam omnium disciplinarum consumatissimum, plura ludorum genera inuenisse: Troium, cęstum, pilum, pangratium, palestram et cętera id genus, quę a Propertio meo luculenter et graphice exarata offendimus. Quibus etiam puellas cum maribus colluctari haud indecens esse constituit; non quod ille sapientissimus uir ad aliquod libidinis oblectamentum id faceret (ut forsan ignauum uulgus et qui nasum rhinocerotis habent existimant), sed, cum femine eiusdem sint nature cum maribus, isdem etiam studiis ob euitandam imprimis ignauiam, quę teste Augustino uiui hominis est sepultura, uterentur. In his enim ludis, ut Plutarchus tradit, uerecundia aderat, petulantia aberat. Quod genus ludicri etiam Plato, philosophorum deus, in libris de legibus et re publica sumopere approbat.

Quorsum ista tam longo repetita ellogio et forsan nonnullis strumoso? Si in antiquorum spectaculis his ludis uti licebat, quanto minus mihi temerarium esse debet hanc meam oratiunculam in hoc festiuissimo tempore, in hac candidissima luce, ante tantam ciuium coronam more patrio consumere? Nec uereor in capitalem penam iuxta Alexandri Macedonis edictum incidisse si ego, nec Apelles nec Lysippus, tanti hominis ymaginem effigiare presumpserim. Dicturus enim sum de tuis amplissimis laudibus, clarissime pretor, de nostro omnium in te animo ac singulari quadam exultatione.

Cum primum apud nos increbruisset te in isto munere assumptum fuisse, omnes isti tui dilectissimi ciues tanta animi uoluptate affecti fuerunt quod, si in illa (quę tota fuit rationis et mere simplicitatis) summum bonum extitisset, nos omnes fęlices ac beatos esse existimaremus. Effluxit enim cor nostrum, gauisus fuit animus, exultauerunt uiscera, gestierunt affectus, ut pote quod talem ac tantum prętorem nacti essemus, iustissimum, prudentissimum, sapientissimum, integerrimum! Quod si nobis omnibus, et pueris etiam, qui nondum ere lauantur, illo tunc coram ostendere licuisset uel translationem Abacuc ad Danielem, uel Philippi ad eunucum, uel, ut poetice loquar, Dedaleis aut Persei pęnnis, partes nostras nullis tempestatum anfractibus, nullis procellarum fragoribus, nullo uentorum turbine obeundas destituissemus. Quę omnia pro uirili parte reposuimus, dum in aduentu tuo, prętor, in dies era tinnitibus, aera tormentis fatigauimus, cum isto nostro reuerendissimo archipręsule omnes tibi obuiam surreximus, aras deorum lentiscentibus sertis redimimus, templa lauro et redolentibus flosculis instaurauimus, thuris et mirrę et ceterorum aromatum odore impleuimus (non enim Deus diligit nisi bona, ualde bona, ut in Scripturis de finibus bonis, ualde bonis legimus), cum presertim nobis non ecatumbe, non statę cerimonię, non Quinquatria, non itidem ludi Isthmici, non Olimpiaci, non Terapnęi suppetant, quibus te ac tuum aduentum merito prosequi deberemus.

Venisti tandem: quę te tam leta tulerunt sęcula, qui talem tanti genuere parentes? Quid igitur primum, quid medium, quid ultimum dicam? An de tuę nobilissimę familie et parentum titulis sumam exordia? An de tuis amplissimis uirtutibus, an de nostra singulari congratulatione? Nam si de maiorum tuorum laudibus omnia congrua dicere uoluero, adulari putabor; si quędam subtraxero (ne incredibilia uideantur), illis damnum mea faciet uerecundia. Huiusce igitur Eleusini maris me credere fragoribus desistam: ad te ueniam, de te mihi sermo habendus sit.

Video te, clarissime pretor, bonis auibus, meliori omine, optima temporis oportunitate aduenisse, quo uidelicet augustissimum sydus supremo Ioui et dilectissimę suę rapinę dicatum dominatur, quo uniuersus orbis nouis uiribus decoratur, aeris temperie, stellarum clementia, uentorum lenitate, maris tranquilitate, arborum proceritate, herbarum luxurie, florum odore, aquarum susurro, auium concentibus, quę omnia nobis tecum uel media hyeme arriderent arridebuntque: uidimus enim in tuo felicissimo aduentu tantam rerum copiam affluxisse quanta non Romanis cum regis Porsene bona uendebantur, non Syculis ad aram Palici forsan in omnibus affluxerant.

Iustitiam, quam in cęlum migrasse tradunt, te comitatam fuisse arbitramur. Illa tibi in omnibus faculas suggerit quales nec Cęres in raptu Proserpinę, illam tu diligis, illam amplecteris, illam foues, ab illa numquam recedis. Legisti enim Egiptios oculum pro iustitia pingere consueuisse, quasi pro nobiliore parte corporis et iustitię uigilantissimo custode; unde poete fabulantur Argum illum totum oculatum fuisse, iustitia silicet plenum. Aristides non alia de re iure optimus dicitur nisi quod iustissimus haberetur. Oculum igitur iustitię dirrigis dum nulla personarum acceptatione, nullis precibus, nullo odio, nullo timore, nullo amore deflecteris, sed obturatis auribus, ut alter Vlyxes ad cantus Syrenarum, omnia pertransis, repellis, suppeditas. Caueant a te assentatores, qui nisi eo confluunt ubi plurimum tum temerarię fortunę, tum leuitatis odorauerint; caueant a te susurrones, genus omnium pessimum, caueant, inquam, tamquam nautę a saxo Ceraunio. Susurro enim et bilinguis maledictus, ut inquit Ecclesiastes, multos turbauit pacem habentes, multos comouit et disperdit illos de gente in gentem, urbes munitas destruxit et domos magnatorum effodit, uirtutes populorum concidit, gentes fortes dissoluit; qui illos respicit, non habebit requiem nec amicum in quo requiescat, et plaga eorum linguę cominuet ossa. Oculum iustitię dirrigis dum omnibus oppressis succurris, uiduas defendis, pupillos adiuuas, aduenis opitularis; monuit enim hoc illud Dominicum per Esaiam: Quęrite iuditium, subuenite oppresso, iudicate pupillo, defendite uiduam; item per Hieremiam: Facite iuditium et iustitiam, et liberate ui oppressum de manu calumpniatoris, aduenam et pupillum et uiduam nolite contristari neque opprimatis inique. Oculum iustitię dirrigis dum te omnibus humanissimum, benignissimum ac clementissimum prębes.

Quid enim in principe ipsa clementia comendabilius, quid nobilius, quid pręclarius? Laudatur ille sapientissimus rex Dauid, qui ad preces unius mulierculę Abigail Anabal Carmello uiro omnium ingratissimo pepercit. Laudatur diuus Augustus, qui interpellationibus Liuię suę L. Cinnam, uirum scelestissimum, missum fecerit. Et quanto plus laudum principibus clementia uendicat, tanto seueritas supprimit. Nullum enim in utendo clementia aut errare aut culpari uidimus; in summa autem seueritate plurimos et pene omnes. Seueritas enim non sine aliqua ira peruenit et iratus numquam recte iudicat. Hoc solo sumopere culpatur Alexander, qui propter iram multos interremisset. Vnde non temere natura ipsa apes ita iracundas esse uoluit, quod relicto in uulnere hostis aculeo pereunt, regem tamen eorum inermem et sic mitem et mansuetum.

Et quamquam multę alię illustresque uirtutes in principibus requiri solent, abstinentia uirtus non uulgaris habetur. Vnde Chilo philosophus dicere solebat potius iacturam quam malum lucrum desiderare. Et Abacuc: Vhe qui multiplicat non sua, usquequo et agrauat contra se densum lutum. Comendatur aprime ille Curius, ille Fabritius, quorum alter a Samnitibus, alter ab Epirotis oblata munera recusauit. Hoc institutum uidimus te non solum immitari, sed tuarum potius fortunarum in omnes uti quadam magnanimitate et munificentia.

Non deest etiam tibi, clarissime prętor, sapientia, nec illa, inquam, qua Parasatis Artaxersem, filium suum, uti monebat, non illa de qua Plato cum ait foelices fore illas res publicas quę aut a sapientibus, aut a sapientię studiosis gubernarentur, nec item illa de qua scriptum est: Initium sapientię timor Domini. Qui enim timet Deum, in semitis mandatorum suorum ambulat pedibus non coinquinatis, sed de quibus Scriptura loquitur: Quam pulchri pedes sint euangelizantium pacem, euangelizantium bona. Qui timet Deum, illud a cęlo in templum Apolinis Delphici lapsum ruminatur: Nosce te ipsum, quasi mortalis homo haberet in se aliquid immortalitatis, animam silicet paulominus, teste propheta, ab angelis inferiorem, quę ab isto tenebroso corporis eculeo emancipata ad supernam patriam est euolatura, redditura rationem uillicationis suę ad minimum quadrantem. Vnde Hieronymus: Facile, inquit, contemnit omnia qui quotidie cogitat se moriturum. Qui timet Deum, mores suos introspectans, quos nobis natura tamquam rudem massam et uoluntati more pecudum obsequentes tribuit, in polliticos transformat et tandem uel deum uel deorum simillimum se reddit. Vnde, ut nostros ob maiorem reuerentiam preteream, ethnici etiam comemorant Tyresiam, Calcanta, Lycurgum et Numam Ponpilium cum deo et nimpha sermocinationes habuisse.

O, fęlices illas res publicas, illos populos quibus sanctissimi atque innocentissimi presunt principes: illorum sanctimonia sepenumero Deus diuertit manum indignationis sue a populis etiam iniquissimis, ut ipse in Esaia clare indicat cum ait: Et si uenerit ad me Enoch et Helia, non est anima mea ad populum istum, quasi quod illi innocentissimi principes maximam apud ipsius maiestatem haberent efficatiam. Dure ceruicis Hebraicus populus appellatur et in gladio furoris Domini iam percuti destinatus; Mosis tamen precibus et sanctimonia ueniam consequi meruit.

Sed quid iam longius protrahere et floribus Hyblam exornare? Plato, summus philosophus, indicat hominibus nomina indita fuisse non temere aut casu, sed prudentia quadam suasuque naturę. Tibi enim et cognomen et familia est pileus, non sine grandi misterio, indumentum sane comodissimum, foelicissimum, magnificum, ornatissimum. Illo enim nunc ad coercendos feruentissimos solis ardores et pluuiarum nimbos utimur, illo gemini fratres ex Ioue et Leda nati (signa foelicissima) a poetis induti pinguntur, illo a Romanis Quiritibus serui manumissi libertate donabantur, illo demum Ecclesię nostrę cardinales fulciuntur. Quid igitur nobis sperandum est, optimi ciues, nisi quod sub illius umbra et a feruentissimis hostium incursionibus (si opus fuerit), et a ceteris scelestissimorum uirorum insultibus protegemur, in creperi fori ambagibus uel Sybillinis responsis dillucidabimur, legum formulis conseruabimur, et tandem bonis moribus, pace et ceteris cardinalibus uirtutibus ornabimur?

Egratulemur igitur, celeberrimi ciues, gratulemur: habemus enim illum ducem de quo Apostolus: a Deo missum ad uindictam malorum et laudem bonorum, de quo Dominus per Aggeum: comouebo cęlum et terram, et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus tibi. Gratulemur igitur, et eo magis gratulemur quod cum isto clarissimo pretore habemus hunc nostrum chirurgycum spiritalem, reuerendissimum archipresulem, linguę nostrę sidus non obscurum, eloquentię fontem uberrimum, uitę integerrimum, sanctimonia plenum, qui ob ingentem in nos suam et paternam charitatem nec cum Esaia nostra causa nudus incedere erubesceret, nec cum Hieremia ad Eufratem Messopotamię fluminem per inimicas Caldeorum et Assiriorum gentes ponere lumbare corrumpendum. Sic ille Policratis tyramni sardonix cum Pirrhi achate conueniebat, sic illud Ponpei alueum cum preciosissima Mitridatis dactilotheca.

Sed ne iam mea oratio elephantes gestare uideatur, nunc tibi, reuerende pontifex, tibi, clarissime pretor, hoc institutum, hoc mnemosomum, hanc benedictionem relinquo: Viuite concordes ut uitis palmite et ulmo,
Vt truncis hederę; non gaudia uestra triumphus
Vincat Cęsareus, plausus non scoene theatri.

Dixi.