Skip to content

Ad diuum Federicum principem Altaemurae, illustrissimum admiratum Regni Siciliae et locumtenentem generalem, Pauli Paladini Pharii apud Tarentum habita oratio (1496)

Plutarchus auctor gravissimus in praefatione suorum Apophtegmatum, illustrissime princeps, per exempla Traiano imperatori evidentissime demonstravit convenire in oblatis imperantium maiestati ne mussitent dedignenturve, sed alacres suscipiant, non rei datae gratiam, sed offerentis liberam voluntatem metientes; veluti, inquit, quum Artaxerxi, Persarum regi, obequitanti aliquando factus obviam agricola ac rudis homo quidam, cui nihil esset, aquam e proximo flumine utraque manu haustam obtulit iucundo atque existimanti principi eum non minus humano regalique fungi munere qui minima prompte benigneque reciperet quam qui elargiretur plurima; de Spartano legislatore mox subiiciens. Cuiusmodi quippe considerationem argutus et naturalis motor affectuum Tibullus, rem a vetustioribus exemplis demonstrans (ut litteratorum patitur consuetudo) usurpavit, dum laudes ducis Messalae Duci suo donat ac denotat: »etiam Phoebo gratissima dona Ceres tulit«. Tali quoque et ipse opinione ductus munusculum quoddam modicum, non ex vernaculis, id est non domi natum, sed ex philosophiae meae tam diu intermissae libamentis, inter classiariorum tumultus et ensium loricarumque nitorem, seu mavis (ut iam verius est) rubiginem, in tuae humanitatis gloriam conceptum ac dispositum, sed neque lucubratum neque in chartis calamo neque in laminis stilo exaratum offerendum, verum hic coram atque opportune exponendum duxi.

Ii enim honores tui et fata successusque tibi tantummodo convenientia visa sunt peculiarem et praecipuam quandam celebrationem deposcere; at nunc videntur operis atque laboris tantum requirere ut incipiam succurrente Xenocrate ipsemet mihi non credere, praesertim in amplissimo ac dignissimo coetu hoc constitutus quum sim, serenissimo conspectui tuo adstante, ab unico ore meo pendente, quorum ex intuitu nedum trepidarent eminentissimorum ingenia sed forte et deficerent. Postquam autem fuit (ut non diffiteor) nostrae mentis immoderatior aviditas non voluntati tuae satisfaciendi (quae eadem est, sive laudetur, siue non, immo cui laudantes nihil addunt, ut uituperantes non detrahunt), non mihi ipsi aut decori meo, sed iis qui quanta expectatione cupiunt ut in laudes tuas os resolvam; quam laeti, quam benigni, quam intenti praestolentur nonne vides? Suscipiendus est, inquam, propterea et celsitudini tuae tamquam ab aliud nihil habentibus pro munere hic sermo noster, quem cogeris ex praedictis audire, sive habiturum cum exponentis affectione affinitatem, siue non habiturum.

Et nobis in illo circa tuum non mansisse et circa tuum domi mansisse, et sic circa duo haec tantummodo (licet nova plurima de te inauditaque alia multa offerantur), succincte tamen versandum est, ut convenit tibi ab eo incipientibus, quod et in proemio Elenchorum Porphyrius, et in Digestorum libris legislatores affirmarunt. Non faustissimis liberis tuis, non felicissime coniugi, non tibi ipsi te nasci contigit, sed patriae soli et solis parentibus, non imbecillis disciplinae heroa, neque vulgaris animae principem, verum (attendendum est processui nostro auditores!) in qua et Mosis sentientis Dei imaginem esse et similitudinem animam, et religionis nostrae scripturarum, et verissimae antiquorum philosophorum opiniones, et poetarum imaginationes accommodatissime verificantur fingentium mirabili quodam artificio Prometheum, cum creasset hominem, a Minerva in caelum deductum, ut quippiam ad perfectionem eius de caelestibus eligeret; eum autem sumpsisse a sole faculam, creatique corporis pectori imposuisse, idque ita re ex omnibus, quae in caelo erant, excellentissima animasse, ut est in eorum notatis latius atque elimatius, non nimis Plotino platonico adversante, sic ab Augustino in secundo capite X-mi voluminis De civitate Dei relato; neque me in fonte vidisse mentiar, sed penes dicentem. Plotinus platonicus animam nostram intellectualem in caelestibus sedibus habitare non dubitat, et supra se non habere naturam nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa se factam esse arbitratur, nec aliunde superius praeberi vitam beatam et lumen intelligentiae veritatis, ac si philosophus illud legisset quod in Evangelio dicitur: »erat lux uera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum«. Inde et ita in Paradoxis Tullius: »Tu quum tibi siue deus, siue natura (ut ita dicam) mater omnium rerum dederit animum, quo prestabilius nihil est, aut divinius«, et deinde continuat: »sic te abicies atque prosternes tamquam inter hominem et quadrupedem interesse nihil putes?« Veluti, serenissime princeps, vulgarioris animi reges et monarchae plurimi non putaverunt, de quibus ad differentiam generositatis tuae in libris Cosmographiae suae Strabo et in Historiis Polybius, hic diffusius de aliquo, ille circumcisius de plerisque, uterque tamen latissime dissertarunt. Quid demum? Nonne omnes qui legistis meministis? Scio autem, legistis nonnulli quid in septimo Ethicorum et in Politicorum primo Philosophus, quod et consonantius ita assueverat Socrates: »Homo perfectus per sapientiam quid est aliud nisi deus in humano corpore conspiratus?« Quae ego quidem quanto mentis oculis perspicacius intueor, tanto magis te nedum veneror, sed et admiror. Neque possum iis fundamentis, auctoritatibus et sententiis poetarum, philosophorum et fidei nixus, et praecipue Aristotelis in primo Ethicorum et in primo Officiorum et in secundo Tusculanarum quaestionum Arpinatis, dividentium animam nostram rationabilem in duas potentias, intellectualem scilicet et sensualem, ex quibus omnis contemplatio nostra atque actio oritur ac generatur. Non possum, inquam, quin existimem in earum effectuum altero, scilicet in actione (quam nos agibilia mundi vocamus), animam sublimitatis tuae tantae esse dignitatis ac excellentiae.

Constat autem iam emolumenti et decoris tanti esse stirpem familiae Aragonum quantae, et quanti plurimi principes atque imperatores, cum vi armata et exercitibus, eorum monarchiis fuisse non memorantur. Hoc enim de te experimento habemus; unde et illud tuum domi non mansisse proposuimus. Qui memor vetustissimi, immo fontis atque originis poetarum sensus, neque tam vadosum conceptum ingenio nostro tribuemus, sed ipsi cuius vere est, L. Apuleio Platonico philosopho in secunda oratione quam pro magia egit, »non potuit« dicenti »Homerus ampliorem gloriam Ulyssi tribuere, quam de eo cantaturus ut diceret: 'Qui mores hominum multorum vidit et urbes'.«

Eam tu gloriam a scriptoribus non es praestolatus, sed ipsemet tibi parasti, qui ab annis ineuntibus non, ut ceteri regum pueri, in aulis et aulaeis degens, sed tanquam fortissimus peregrinus atque heros ingentis animi reges plerosque, timocratias et democratias multas, olygarchias et respublicas nonnullas, aristocratiam aliquam et tyrannos forte innumeros, omnes autem sepositissimos potentatus coram visitasti, cum quibus (non sine incomprehensibili quodam munere benignioris mitiorisque naturae divinitus tibi soli atque uni ex mortalibus concesso) diceris incredibilis cuiusdam benevolentiae accessiones firmasse, atque amoris optimi vires roborasse fere cum omnibus, sicut et ob eiusdem tibi concessi muneris vigorem efficacissimum, quod et nos audivimus, et ex adstantibus procul dubio viderant aliqui, ut inquam infestissimi atque inimicissimi gentis tuae, mox ampliora daturi amplissimis conditionibus te quaesierunt considerantem nihilominus, veluti de hoc nulla est controuersia, ut partes tuae fuerunt pro uirtute tua; quod certe dignioris famae integritati tuae fuisse credimus, quam si totius orbis imperio potireris, licet nonnullorum perversissimi sensus adversentur, qui cum Iulio dictatore pietatem colendam in omnibus rebus, ius autem omne regnandi causa violandum esse autumarunt.

At, sanioris consilii princeps, et si omnes homines aliud tibi tunc suasissent, ueluti suaserunt plurimi atque potentissimi, ea eadem usus esses sententia, quam uti improbi omnes admirati sunt valde, ita optimi quique extulerunt. Esto enim; magnum quid ac pulcherrimum imperare est, et praecipue eo modo imperare, quo Neronem affectantem ut imperaret Suetonius Tranquillus asserit dicere solitum: εἷς κοίρανος ἔστω, εἷς βασίλευς, quod est lingua nostra: »Sit unus imperator, sit unus Rex.« Pulcherrimum est eo modo imperare, non diffiteor, sed quanto pulchrius iure imperare! Hoc ipsum a persona furentis Herculis sic testante tragoedia: »victima haud ulla amplior potest magisque opima mactari Iovi, quam rex iniquus.«

Eminentium animorum est regnare posse, eminentissimorum autem posse et nolle; quos non ambitio impotens et nunquam stabilis favor vulgi praecipitis movet, sed, ut ad te iam vertatur chorus Senecae, quem non concussit cadens
obliqui uia fulminis,
non Eurus rapiens mare,
quem non lancea militis
non strictus calybs domuit,
Rex es qui metuis nihil,
dare regnum (optione proposita) quam habere eligens, ex eo quod casui istud, virtuti illud sapientes semper tribuerunt.

Sed quoniam sic clanculum digressi sumus, et forte plus necessario, pergendum est; ita te egisse cum exteris, ut ab aliis iurisdictionibus impartitus fueris; ab aliis (qui te non ut amicum amare sed pro sese retinere omnino periculum fecerunt) non civis, qui universarum civitatum (tamquam mundanus) civis vagabaris, non patricius, qui antequam luna fieret patricius fuisti, sed senator et ex conscriptis unus per suffragia delectus memoreris.

Quae res in prouincia ista sacratissimi NEPOTIS tui ab re non fuit, quum ipse videris illi ipsi concives tui potentissimi (MARCHIONIS Trivisani, solertissimae providentiae, terrestribus copiis commissis, et viro clarissimo Antonio Grymano auctoritate tributa atque imperio maris dato) quid et quantum conati non modo sunt, sed et fecerunt; sub quo duce et cum patre me equestris dignitatis viro stipendiarium, trierarchum alterum, volonem (ut ita dicam) alterum, ex Pharia insula (quae nunc LEXINA dicitur) geographis atque historicis cum Demetrio suo non praetermissa in ora Dalmatiae, habuisti non degeneres atque in obsidione ista Tarentinorum habes.

Neque altius, neque latius, neque clarius repetendo, eo quod non historiam, sed orationem recitamus, quid tandem? Peregrinatus est Bacchus, peregrinatus est Hercules, peregrinatus est Perseus, peregrinatus est Ulysses; sed tanto inferiori gloria quam sublimitas tua, quanto illi brachio immitiori peregrinati sunt in mortales. Efferarunt illi, tu deses non fuisti; sed aliquando hominum fragilitatis memor iuxta ea, quorum in septimo Naturalis historiae Secundus meminit, aequiori lance vitam pensitans eligibiliora elegisti. Ita (ut Pythagora et in octauo Ethicorum Aristotele et in libris De amicitia Cicerone et in sexta epistola ad Lucilium Seneca testantibus nullius boni iucundam esse possessionem sine socio) illi ipsi potentatus, cum quibus amicitia summis officiis, ex tua atque ex eorum parte (libere hoc dicendum est) culta hactenus coletur in aeternum, illi ipsi, inquam, passi palam non sunt, quin te et tuos conservarent; alioquin ea, quae sua erant, iucunditate tanta non possessuri. Ita tu, serenissime princeps, aliquandiu neque strata mollia neque domesticas delicias possedisti.

Verum quia locus est ut iam dicamus in patria, id est domi manentem te profecisse non minus quam inter exteras nationes, singulare fuit illud quam venerabili devotione, quam incredibili laetitia, quam immenso amore subito ex conspectu tuo ornatissimo provinciales vestri fide recognita te receperunt; quod quippe vix credunt plurimi, quum audiunt per alienas civitates praedicari. Ne quam multa pertractasti, ne quantarum rerum usum habuisti, ne quam ingentium negotiorum experimentum, ne reliqua tua gesta clarissima, ne imperia celebranda recenseam, et altiorem indaginem et ingenium efficacius requirentia. Hoc dicimus quod efferunt gentes, hoc praedicamus quod affirmant populi, hoc, inquam, quod in extremo isto generosissimae domus tuae lapsu non verbis, sed experientia manifestissime demonstrasti, quae praeter te virum (qui minantes fulciret ruinas) fere non habuit. Qua re quid est amplius consequi quod poteras, unde maiorem nominis existimationem comparare?

Hostis enim rex advenerat, atque acerrimus quidem hostis; et si quid historiarum libris credimus, quorum bibliopolae plenae sunt, hostis belicosissimus, qui sub se semper et voluntates et iurisdictiones finitimorum depressas semper tenuit, qui Hispanias omnes, qui Hyberos et Britannos, qui Germaniam utramque et Pannonias aliquando, et ultra mare Aphros et Syrias et Aegyptum docuisse fertur robur eius et arma quid possent; cui servit et ultima Thule, ne de ulterioribus Asiae populis dicam; Romanos rerum dominos gentemque togatam, ceteris eorum omnibus devictis et ipsa urbe Roma in potestatem redacta, nonne in Capitolium compulerat?

Ille idem hostis, benignissime princeps, venit ut regno vestro potiretur; et potitus est, ita urgente necessitate, qua ad effectum coguntur omnia; ipsa enim omnium quae geruntur semper sibi cathenatis nexibus vincta aut effectrix est rerum aut summus Deus. Eventus autem et sors insunt omnibus permixta mundanis; volunt et possunt homines, permittit Deus. Ita philosophante circa finem dialogi Hermete Trismegisto et multiplici varietate vicissitudineque regnorum atque imperiorum denotante, ne singillatim exempla commemorem, quibus exuberant historiarum volumina, ad quae remittimus curiosos. Vestram autem istam commutationem momentaneam ne indecoram existimet celsitudo tua. Pati enim oportuit vos ut denotaretur gloria vestra; neque tantummodo gloria serenitatis tuae, sed et totius generosissimae Aragonum prosapiae. Nam cui mundus seruire parabatur, quem magnorum regum Graecia atque Epirus, immo Macedonia atque Epirus; quem Thessalia Achillis, civili sanguine adhuc madida; quem Liberi patris, Herculis atque Epaminundae Boeotia, quem Graecia cum Hellenibus, Arcadia, Messenia, Achaia, et Lacedaemon, ne bona de causa totam Peloponnesum inseram, sed quem utraque Mysia Telephi, quem Bystones, et ex adverso Phryges et Paphlagones, et ultra Euxinum Pontum Sauromatae, maximo cum dolore et timore expectabant, eum tu, singulare columen gentis tuae, et regalium familiarum decus insigne atque unicum specimen virtutis, de sacratissimi NEPOTIS tui regno mirum in modum propulsasti, non vi, non armis, non exercitu, sed modestia et moribus, quibus te ab annis teneris praeditum provinciales cognoverunt; et propter ea, immo et ob immortalia tua in eos benemerita, non potuerunt quicquam aliud nisi de ornamentis tuis cogitare; unde et officiis tuis perpetuo commemorandis saltem semel, at quum opportunissimum fuit, satisfacere studuerunt.

Sic advolutae civitates ante pedes tuos, tanquam divina quadam maiestate coram constitutae, veniam postulaverunt utque ignosceres, utque expectatus eas occupatas reciperes, rogaverunt. Recepisti, ignovisti, pepercisti, atque omnes umbra tua invictissima protexisti. O virtutem expectatam, o perseverantem constantiam, o frugalem modestiam, quae te tam laeta tulerunt saecula! Qui tanti talem genuere parentes! Nequeo pastorale illud vatis nostri quin hic inseram: »in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.« Qui semper ita domi mansisti ut tanta inter domesticos, id est inter provinciales, operari efficax fueris, quanta te operatum fuisse, non quali decuit, sermone demonstravimus, absque aliquo alio epilogo, mox uno addito finem facturi.

Summo atque exuperantissimo pro deditionibus omnibus gratias agimus quod eius permissione ac nutu provinciales lumen cognitionis tuae consecuti, nomen tuum honorandum, sanctum atque unum (quo solo es propter peculiarem tuae humanitatis mansuetudinem benedicendus), adorarunt, qui semper omnibus paternam pietatem, religionem et amorem, et si qua est dulcior efficacia, a cunabulis ut praeberes, dignari consueveras. Donati sunt inde sensu, ratione et intelligentia; sensu, quo te cognoverunt, et cognoscent, quando poterunt, ceteri; cupiunt enim et volunt omnes; ratione, qua te per suspiciones indagaverunt; intelligentia, qua te cognitione cognoscentes gavisi sunt, et gaudent, praesentia tua salvati, qui ipsis te totum ostenderis.

Haec enim fuerat atque est sola eorum expectatio, ut tu in tua venires, et ipsi non renuerent; apparuit gratia serenitatis tuae et ipsi refocillati sunt; lumen (quod maximum putaverunt) visibili intellectu intellexerunt, adorantes donum bonitatis tuae, atque hoc unum cupientes, cum quibus et nos desideramus, ut eos quam diutissime servare valeas, perseverantes in amore tuae et tuorum cognitionis. Nec secus fiet. Nam et sublimitas tua in propria uenit, et ipsi eam receperunt.

Dixi.