Nardini Celinei Carmen de situ Iadrae (1508), versio electronica¶
Auctor, recipiens, tempus¶
Nardinus Celineus natus est Maniaci, castro Foroiuliensi, ubi docuisse videtur anno 1491. Iadrae in Dalmatia docuit ab anno 1508; anno 1521 Utini officium praeceptoris petiit, quod non obtinuit ante annum 1528. Post anno 1530 desunt notitiae de Nardino.
Marius poeta familiae ducis Bartholomaei Alviani (Liviani) membrum fuisse videtur.
In manuscripto qui fons est unicus supra titulo carminis notatur annus 1508.
Elegiae argumentum¶
vv. 1-8
-
Unde epistula mittitur: ab Illeis (i. e. Hylleis) campis, quorum meminit Apollonius Rhodius
vv. 9-16
-
Iadri nominis origo. De situ urbis
vv. 17-25
-
De insula Lissa siue Substomio: insula ferax, ubi nymphae ludunt
vv. 27-30
-
Poeta Venetiis uenit Iadram ubi per quadriennium remanebit
vv. 31-36
-
Quare ludens seria dicit: sunt ioci longae uitae auxilia
vv. 37-40
-
Mortem non timet, finem incognitum timet
vv. 41-45
-
Si animus cum Deo est, gaudebit - sed quomodo gaudeat qui sensibus careat?
vv. 46-48
-
Gaudia sunt multa; unum si desit, non eris felix.
vv. 49-50
-
Mors nihil, privatio a discidio venit.
vv. 51-52
-
Animae pars corpus. Sine corpore (sive anima?) nulla progeneratio.
vv. 53-56
-
Si totum non deficit, neque pars totius deficere potest; alioquin non sunt pars et totum.
vv. 57-60
-
Corpus mortuum cadaver, anima sine corpore spiritus (nihil habet quod animet).
vv. 61-64
-
Resolutum nondum unum, sed duo: anima viva, corpus cadaver.
vv. 65-66
-
Corpora non partes animae, sed induviae.
vv. 67-70
-
Fortasse una est anima universi, et absens vitam aufert.
vv. 71-74
-
Anima in corporibus pluribus motis, ut naves vento agitatae.
vv. 75-76
-
Tres motus animae.
vv. 77-82
-
Anima tamen integra ut flamma remanet.
vv. 83-86
-
Epicurus animam divisibilem putat; decipitur.
vv. 87-88
-
Num animae migrant?
vv. 89-90
-
Quo abit et unde venit anima sine corpore?
vv. 91-92
-
Venit a caelo aut nascitur et moritur cum corpore.
vv. 93-100
-
Si moritur, non est unum et totum; si venit a caelo, cur venit ad inferiora et caduca? Quare descendit ut iterum ascendat?
vv. 101-106
-
Plato asserit in terris esse a deo posita praemia (?); in terris est virtus, amor virtutis ad praemia ducit; tunc praemia referunt ad caelos.
vv. 107-108
-
Ideo boni mortem negligunt.
vv. 109-110
-
Vatem Marium invitant doctrina et proba vita ut idem faciat.
vv. 111-112
-
Poeta Mario (qui mortem negligit) timet, quia carmen de Alviano audire cupit.
vv. 113-116
-
Poeta quam diligat Marium (ut Pompeius Apollonium? ut Ciceronem Philon?).
vv. 117-118
-
Vivat Marius dum veniat poeta.
1508. P. N. C. (Publii Nardini Celinei) De situ Iadrae carmen ad Marium uatem celeberrimum strenui Bartholomaei Liuiani ducis Venetorum¶
Accipe ab Illeis ad te uenientia campis;
nam, quae promisi, carmina mitto tibi.
Forte ut inauditum Illeorum nomen abhorres?
Sed Rhodius uates nobilitauit eos.
Mutauit nomen spoliata Colchide Iason
qui prius Illeus, mox et Iata fuit.
Quis longam historiam tam paucis uersibus edat,
omnia quae a priscis gesta referre queat?
Mox etiam dictum nos inde putamus Iader
cuius in aprico litora multa cano.
Vrbs uersa in zephyros, uitalibus obuia flabris,
uernat in hiberno tempore plena rosis.
Sed qua surgentem auroram prospectat et arctos,
frumentum et vinum fert spatiosus ager.
Proxima Iapydibus Neptunus diuidit arua
quae mira excellunt fertilitate soli.
Vrbis in aspectu medii e regione diei
se super Adriacas insula tollit aquas;
Lissa uocabatur, propria nunc uoce coloni
Substomium dicunt, arua Liburnus arat.
Piscatu celebri et bacca pinguescit oliuae
producitque ferax dulcia mella, crocum;
hic placidus Nereus placida cum Doride ludit
et uirides frondes pandit amoena Dryas
nec procul a fluctu se formosissima Chloris
et simul exornat pulchra Napaea comas.
Postquam discessi Veneta digressus ab urbe,
huc ueni et grata nunc statione fruor.
Hic dulcem contendo animam producere donec
Saturnus pleno se quater orbe rotet.
Hoc ego per ludos et mitia seria quaero;
anxia mens hominis non bene corpus alit.
Quod bene si nutrias, nunquam immatura relinquit,
sed longa in laeto corpore uita manet.
O utinam mecum certes, o magne poeta,
demulcere animam, uiuere posse diu!
Mortem non timeo, quum nec post fata nec ante
uix etiam in puncto temporis esse queat;
finem hominis metuo, cuius pars una putrescit,
altera quo uadat, saecula nulla uident.
Fac superos adeat, fiat conuiua Tonantis,
gaudebit tantum dimidiatus homo.
Qui quam sit felix, careat cum sensibus istis
corporeis, uellem discere, quoue modo
tangere, gustare, olfacere, audire atque uidere.
Corporis atque animae gaudia multa fero;
si, cui nil desit, felix est, una uoluptas
cui desit, non est; pluribus ille caret.
Mors per se nihil est, usquam priuatio rebus
accidit a pugna discidioque sata.
Vnum et totum anima est, huius pars corpus habetur
organica, eiusdem progenerandis opus.
Quor si totum in se nullo defecerit aeuo,
si pars in toto est, pars quoque nulla perit.
Cum totum a parte, aut cum pars discedit ab illo,
nec totum nec pars nomen habere potest.
Corporis extincti appellatio uera cadauer,
spiritus est animae cum spoliata fuit;
nam cum non animet naturam corporis actu,
non animam dici aut esse fatentur eam.
Vnum quae fuerat numero resoluta uidentur
esse duo et pariter sunt ratione duo;
nam uiuente anima corpus marcescit in urna,
quid cum diuina mente cadauer habet?
Induuias potius dicamus corpora nostra
quam partes animae, quando perire solent.
Aut una fortasse anima uniuersa mouentur
quaecunque in toto mobile mota uides;
cum praesens illa est, quibus est, uitam omnibus affert,
discedens aufert in quibus ante fuit.
Non in corpore diuiditur, sed corpora in ipsa,
ut partes; uiuunt motibus acta suis,
non aliter quam cum plures uno aequore naues
non idem uario flamine uentus agit.
Nam triplex uirtus, ratio, uegetatio, sensus,
tres motus animae corpora cuncta mouent.
Integra sic anima ut carbonibus integra flamma
pluribus accensis cum penetrauit eos;
cum partes igitur penetret uiolentia flammae
comprehendatque omnis exilitate sua,
nonne incorporea exilior, uiolentior igne,
hoc anima efficiet continuata magis?
Hanc diuisibilem faciunt Epicurus et omnes
omnia qui praeter corpora prima secant;
nec mirum, decepti homines, ut caetera cuncta,
ex atomis animam composuere suis.
An plures animae ut uestes mortalia sumunt
hospitia et mutant inueterata nouis?
Quid fugit aut quo nuda uolat, sine corpore, tanquam
ueste carens anima et cum uenit, unde uenit?
Aut uenit a caelo aut cum corpore nascitur ipso
et moritur sicut caetera nata simul;
ergo si moritur, tamquam pars corporis una,
non unum et totum est, ut schola docta putet.
Si uenit a caelo, aethereas cur deserit auras?
Numquid ob induuias inferiora petit?
Aut si corpus amat, cur pro caeleste caducum
induitur vel cur depositura capit?
Vt repetat caelum, terras descendit ad imas;
nouerit ambages huius Apollo uiae.
An deus in terris uirtutum praemia ponit,
ut uero sapiens disserit ore Plato?
E terris oritur uirtus; uirtutis amore
descendunt animae ad praemia quaeque sua
et mox laureolas, uel quos meruere triumphos,
deuicto mundo ad regna beata ferunt.
Hoc est quod mortem negligunt qui magna merentur,
qui bene uixerunt, qui coluerunt deos;
ut nimis hoc facias, excellentissime uates,
doctrina hortatur nec proba uita minus.
Hoc est quod metuo cupiens audire sonantem
Liuiadem rursus uatis ab ore sui.
Plus te quam patrem dilexi et diligo, miror
plusquam Pompeius Magnus Apollonium;
te tanti facio quanti Zenona Cleanthes,
Molonem Cicero, uel Cicerona Philon.
Tu uiue interea donec properabo uenire;
si tibi non curas uiuere, uiue mihi.
τέλος