Fons: Biblioteca Apostolica Vaticana, Fondo De Marinis, Ms. 7: Leonardi Montagne Veronensis secretarii Ap(ostoli)ci et poete laureati Carmina epistolarum et epigrammatum... f. 16-17.
In laudem nobilitatis Aspalatensis¶
quis te, nobilitas pulchri ueneranda uetusque
Aspalati, posset dignas expromere laudes?
heu neque Vergilius nec magnus uiuit Homerus,
diuino ornarunt qui sicut carmine Troiam
Troianosque uiros armis noua regna petentes,
sic possint ueteris famae monumenta Salonae
mandare aeternae teque, urbis semina tantae.
namque es reliquiae illius populusque superstes,
conciuisque tui tandem facta incola tecti
Caesaris Illyricique decus maris altaque longe
gloria Dalmatiae Veneta ditione beatae.
Maximus ut torque est Torquatus dictus ab hostis
utque sibi domitis supersit cognomen ab Afris
Scipio et euersis iisdem maiorque minorque,
Pollio ab antiqua sic nato imponere terra
ipse tua, magnos a qua tulit hoste triumphos,
nascenti nomen non dedignatus honoris.
ergo nobilitas meritis clarissima tantis
perpetuo laetare tuis: nec sit tibi causa
tristitiae, quod nemo queat te condere digna
carmina; sat decori tibi sunt monumenta tuorum.
nec minus ipse tuus praesul tibi praestat honoris:
cui Veneta degente domus dat Zanna paternum
clara genus, ueterum titulis ornatur auorum;
Eugeniique nepos materno est sanguine quarti
huicque secundus erat Franciscus auunculus, almae
ecclesiae princeps: nomen Laurentius ipsi est,
fronde uelut laurus, quoniam uirtute uirescit.