PHILOPSEUDES SIVE INCREDULUS LUCIANI Thoma Moro Interprete¶
Personae, TYCHIADES ac PHILOCLES
TYCH. Potes mihi Philocles dicere, quidnam id tandem sit, quod multos in mentiendi cupiditatem adducit, ut pariter gaudeant, quum et ipsi nihil sani loquuntur, et his qui talia narrant, maxime animum intendant?
PHILOC. Multa Tychiade sunt, quae nonnullos mortales mentiri compellunt, quia in rem vident conducere.
TYCH. Nihil ad rem haec (ut aiunt) neque enim de his rogabam, qui quum usus postulat mentiuntur, venia nimirum hi, imo laude plerique eorum digni sunt, quicunque vel hostes fefellerunt, vel ad salute tali quopiam pharmaco usi sunt in necessitatibus. Cuiusmodi multa Ulysses etiam fecit, ut et vitam suam, et sociorum reditum redimeret: sed de illis vir optime dico, qui nulla necessitate mendacium ipsum veritati longe anteponunt, ipsa re videlicet delectati, atque in ea sine ulla idonea occasione versati. Isti ergo scire cupio, cuius commodi gratia istud agunt.
PHILOC. An alicubi tales aliquos iam deprehendisti, quibus haec insita sit mentiendi libido?
TYCH. Et quidem admodum multi sunt huiusmodi.
PHILOC. Quid aliud ergo in causa sit, quod metiuntur nisi dementia? Siquidem rem pessimam, optimae loco praeoptant.
TYCH. Hoc nihil est, nam ego tibi multos ostenderim ad caetera prudentes, ac sapientia mirabili: nescio tamen quo pacto captos hoc malo, mendaciique studiosos, adeo ut ego certe moleste feram, quod viri tales, omnibus caeteris in rebus optimi, gaudent tamen et se, et eos in quos inciderint, fallere. Nam veteres illi, id quod tibi notius est quam mihi, Herodotus, Ctesiasque Cnidius, atque his superiores, denique Homerus ipse, viri celebres, mendaciis etiam scriptis utebantur, ut non solum eos fallerent, a quibus tunc audiebantur, verum usque ad nos etiam mendacium per manus traditum perveniret, in pulcherrimis versibus metrisque servatum. Me ergo saepe illorum versuum nomine subiit pudor, si quando coeli sectionem, ac Promethei vincula recensent, gigantumque rebellionem, atque omnem illam de inferis tragoediam. Et quo pacto ob amorem Iupiter in taurum et cygnum versus sit, et quemadmodum ex muliere quispiam in aviculam ursamve mutatus sit, Pegasos praeterea, Chimaereasque et Gorgonas, ac Cyclopas, atque id genus omnia, admodum absurdas monstrosasque fabulas, et quae mentes afficere puerorum queant, qui larvam adhuc lamiamque metuunt: quanquam poetica sint fortasse tolerabilia.
At urbes iam gentesque totas una voce ac publicitus mentiri, an non hoc ridiculum? Veluti quum Cretenses sepulchrum Iovi ostendere non pudet; Athenienses Erichtonium aeditum e terra ferunt, primosque illos homines in Attica olerum more ex terra emersisse. Hi tamen multo verecundiores quam Thebani, qui ex serpentis dentibus sativos quosdam progerminasse narrant: quod si quis haec, quum sint ridicula, vera esse non credat, sed ea prudenter examinans, Chorebi cuiuspiam, aut Margitae existimet esse si quis aut Triptolemum credat in alatis draconibus per aerem vectum esse, aut Pana quendam ex Arcadia in Marathonem venisse auxilio, vel Orithyiam a Borea raptam esse, impius nimirum hic atque insanus videatur eis: quippe qui tam manifesta veraque non credat, usqueadeo obtinet mendacium.
PHILOC. At poetis Tychiade, urbibusque fuerit fortassis ignoscendum: nam illi delectationem illam quae ex fabula proficiscitur, ut quae maxima sit illecebra, poematibus suis immiscent, qua potissimum erga auditores opus habent. Athenienses vero Thebanique, et si qui sunt alii, patriae suae plus maiestatis ex huiusmodi figmentis conciliant: quod si quis fabulas auferat e Graecia, nihil obstiterit quo minus earum narratores fame intereant, quando iam nemo futurus sit hospitum, qui verum vel gratis audire velit. At si qui nulla tali causa, gaudent tamen mendacio, hi omnino ridiculi merito videantur.
TYCH. Recte dicis, nam ego protinus ab Eucrate illo celebri venio, ubi multa incredibilia ac fabulosa quum audissem, imo vero medio in sermone discessi, non ferens narrationem tam supra fidem, sed me velut furiae quaedam abegerunt, dum monstrosa multa atque absurda referrent.
PHILOC. Atque Tychiade, vir gravis Eucrates est, et nemo certe crediderit illum tam promissa barba virum sexagenarium, et qui praetera sit plurimum in philosophia versatus, sustinuisse ut alium quenquam audiret se praesente mentientem, nedum ut ipse tale quicquam audeat.
TYCH. At nescis amice qualia referebat: tum ea quam constanter asserebat: praeterea quam sancte in plerisque iurabat, admotis etiam filiis, adeo ut ego quum eum respicerem, varia mecum cogitarem, interdum quidem illum insanire, neque animo constare; interdum vero ita cogitabam, fugisse me, quod impostor esset, ac tantum temporis sub leonis pelle ridiculam quandam simiam circumtulisset, adeo absurda narrabat.
PHIL. Quaenam illa (per lares) sunt Tychiade? Nam cupio cognoscere quamnam praestigiaturam sub tam longa barba occuluerit.
TYCH. Solebam quidem etiam alias Philocles aliquoties eum intervisere, si quando videlicet multo ocio abundarem. Hodie vero quum opus esset mihi convento Leonthico (est autem, ut scis, amicus mihi) edoctus a puero, eum se ad Eucratem mane contulisse, ut eum morbi inspiciendi causa viseret, amborum nomine, nempe ut et Leonthicum convenirem, et Eucratem viderem, ignoraveram autem quod aegrotaret, ad eum pervenio. At Leonthicum ibi iam non invenio: nam paulo ante ut dicebant exiverat, alios vero confertos reperio, in quibus erat et Cleodemus Peripateticus, et Dinomachus Stoicus, et Ion, nosti virum? Illum dico, qui ex Platonica doctrina magnam sui admirationem expectat, ut qui solus mentem viri deprehenderit, quique eius oracula aliis quoque possit enarrare: vides quos tibi viros nomino, nimirum omni sapientia atque omni virtute praeditos, utpote ipsum ex quaque secta caput, reverendos hercle omnes, atque aspectu propemodum terribiles. Aderat praeterea medicus Antigonus, ut usui in morbo esset advocatus opinor: et melius iam habere se videbatur Eucrates: ac morbus quidam ex familiaribus erat: humor enim rursus in pedes ei descenderat.
Sedere me ergo Eucrates in lecto iuxta se iussit voce languidule remissa paululum, quum me conspiceret: quanquam interim dum ingrederer, vociferantem eum ac vocem intendentem audieram: tamen ego admodum curiose cavens ne pedes eius tangerem, ubi me vulgaribus istis verbis purgaveram, quod eum aegrotare nesciverim: quod ubi rescissem, curriculo venerim, adsedi prope, et illis quidem sermo iam de morbo erat, et quaedam iam ante dixerant, quaedam vero etiam tunc narrabant: praeterea medicamenta quaedam quisque proferebat.
Cleodemus igitur: Si quis ergo (inquit) sinistra manu tollens humo mustelae dentem, sic interfectae, ut ante dixi, in leonis pellem illigaverit, nuper excoriati, ac deinde circum crura posuerit, illico sedatur dolor.
Non in leonis pellem (inquit Dinomachus) ut ego audivi, sed in cervae potius foemella virginis adhuc, et nondum initae, et res quidem magis est hoc pacto credibilis: velox enim cerva est, maximeque valet pedibus: et leo quidem fortis est, pinguedoque eius ac manus dextra, pilique qui recti e barba prominent, magnam vim obtinent, si quis uti noverit, cum proprio cuique carmine, at pedum curam minime pollicentur.
Et ipse quoque, inquit Cleodemus, olim sic putabam cervina pelle utendum, propterea quod cerva velox esset. At nuper vir quidam Libycus, peritus profecto in rebus huiusmodi contra me docuit, cervis ostendens velociores esse leones: quippe qui eas, inquit, etiam persequendo capiunt.
Laudabant qui aderant, tanquam recte dixisset Libycus ille.
Tum ego: Putatis, inquam incantamentis quibusdam sedari talia: aut foris admotis appendiculis, quum intus malum grassetur?
Riserunt hunc sermonem meum: et palam in me magnam damnabant amentiam, qui apertissimas res ignorarem, et quibus nemo qui sapiat, contradicat: quin sic se habeant. At medicus certe Antigonus delectari mihi visus est hac rogatione mea. Iamdudum autem neglectui habitus fuerat, opinor, quum opem Eucrati ferre ex arte vellet, denuncians videlicet vino ut abstineret: atque oleribus vesceretur, et vigorem animo omnino minueret.
Cleodemus ergo subridens interim, Quid ais, inquit, Tychiade? Incredibile tibi videtur esse, ut ex rebus huiuscemodi parentur quaedam adversus morbos remedia?
Mihi certe videtur, inquam ego: nisi naribus adeo mucosis sim, ut credam ea quae foris applicantur, nihilque cum his quae morbos excitant, intus communicant: per verbula tamen, ut dicitis, ac praestigiaturam operari: et quum appenduntur, sanitates immitere; id profecto nunquam fieri possit: nec si quis vel in Nemei leonis pellem sedecim mustelas integras insuerit. Ego profecto leonem ipsum e doloribus saepe claudicantem vidi in universa suiipsius pelle.
Nimium idiota es, inquit Dinomachus, neque unquam tibi curae fuit, ut disceres quonam modo res istiusmodi adversus morbos, quum adhibentur, conferunt, ac mihi videris ne notissima quidem ista recepturus: febrium videlicet istarum profligationes, quae certo quodam ambitu recurrunt, tum serpentum demulsiones, ac bubonum sanationes, et caetera: quaecunque anus etiam iam faciunt: quod si illa fiunt omnia, cur tandem non putabis haec etiam similibus rebus fieri?
Infinita congeris, inquam, Dinomache, clavumque, ut aiunt, clavo extrudis. Neque enim constat ea quae commemoras, eiusmodi vi fieri. Quamobrem nisi reddita ratione persuaseris primum natura fieri posse, ut febris tumorque vereatur, aut nomen aliquod divinum, aut dictionem aliquam barbaricam: ob idque ex inguine fugiat: aniles adhuc fabulae sunt quaecunque retulisti.
Tu mihi videris, inquit Dinomachus, quum ista dicas, ne deos quidem esse credere. Siquidem putes fieri non posse, ut per sacra nomina remedia morbis adferantur.
Hoc, inquam ego, vir optime ne dixeris, nihil enim prohibet quo minus, etiam si maxime dii sint, ista tamen sint vana. Ego vero et deos colo, et medelas eorum video, et levamenta quae laborantibus conferunt, pharmacis videlicet, atque arte medica restituentes. Itaque Aesculapius ipse eiusque posteri salutaria pharmaca admoventes medebantur aegrotis: non leones, aut mustelas circumligantes.
Mitte hunc, inquit Ion. At ego vobis mirabile quiddam narrabo. Eram adhuc adolescentulus: annos natus ferme quatuordecim: quum quidam ad patrem meum venit nuncians ei, Midam vitis cultorem servum, etiam aliis in rebus robustum atque industrium, circa plenum iam forum a vipera morsum iacere iam putrefacto crure. Etenim dum ligaret palmites, ac vallis circumplicaret, adrepentem bestiolam maximum ei pedis momordisse digitum. Tum illam quidem ilico aufugisse, et sese rursus in latebram condidisse. Illum vero eiulare perditum e doloribus. Haec ergo quum nunciarentur, iam Midam ipsum videbamus in lectica domum a conservis adportari: inflatum totum, lividum, ac superficie tabefactum, vix iam spirantem. Pater ergo quum id moleste ferret, amicorum quispiam, qui tu forte aderat, Bono animo es, inquit. Ego enim virum quendam Babylonium ex Chaldaeis, quos vocant, protinus huc adducam, qui sanabit hominem: et ne diem narrando conteram, venit Babylonius, ac Midam restituit: effugato ex corpore veneno, quadam incantatione, et ad pedem eius appenso virginis defunctae lapillo, quem e columna exciderat. Atque istud quidem hactenus forsan mediocre fuerit. Tum Midas iam ipse sublato, in quo allatus erat scabello, discessit in agrum: tantum potuit incantatio, et columnaris ille lapis. At idem iste Babylonius alia praeterea divina plane fecit. Nempe in agrum profectus mane, quum pronunciasset sacra quaedam ex vetusto codice, septem nomina, sulphure ac face lustrato loco in orbem ter obambulans, serpentes omneis invitos excivit: quicunque intra eam regionem erant. Veniebant ergo tanquam ad incantationem tracti, serpentes multi, atque aspides, et vipera, et cerastae, et iaculi, phrynique, ac physali: relinquebatur autem unus draco, annosus, prorepere (ut opinor) ob senectam non valens, qui non fuerat audiens dicto. At magus, Non adsunt omnes, inquit. Tum unum quendam ex serpentibus eum videlicet qui natu minimus erat, selectum legatum mittebat ad draconem: ac paulo post venit etiam ille. At postquam iam collecti constitissent, Babylonius in eos insibulavit. Atque illi repente admodum omnes ab eius flatu incensi sunt, nobis interim admirantibus.
Tum ego, dic mihi, inquam, Ion. Serpens ille legatus, iuvenem illum dico, utrum manu perduxit draconem, qui iam (ut ais) senuerat, an ille baculum gestans innitebatur?
Ludis tu quidem, inquit Cleodemus. At ego, qui et ipse quoque olim minus talia credebam, quam nunc tu, putabam enim nulla ratione fieri posse, ut ea crederem: tamen quum volantem primum conspicerem, peregrinum illum barbarum (erat autem ut ferebant ex Hyperboreis) credidi, ac victus sum: quum tamen multum diuque repugnassem, nam quid facerem quum eum cernerem in aere volantem, atque id interdiu, ac super aquam ingredientem, atque per medium ignem incedentem, idque lente ac sensim?
Tu ne, inquam ego, ista videbas, et virum Hyperboreum volantem, aut super aquas amulantem: et maxime, inquit ille, carbatinis indutum, quo calceamenti genere illi potissimum utuntur. Nam minutula ista, quid attinet referre, quaecunque fecit, quo pacto amores immiserit, ac daemones exegerit, mortuosque marcidos in vitam revocaverit, atque Hecaten ipsam palam conspectibus exhibuerit, lunamque e coelo detraxerit?
Quin ego vobis referam, quae ab eo fieri conspexi in Glaucia Alexiclis(?) filio. Glaucias hic quum patris nuper defuncti substantiam suscepisset, Chrysidem amabat Demaeneti filiam, ac me quidem praeceptore in disciplinas utebatur: ac nisi amor ille a studio deduxisset eum, universam Peripateticorum doctrinam perdidicisset: ut qui octo et decem quum esset annorum, iam absolverat analytica: tum physicam auscultationem in finem usque percurrerat. Amore tamen victus, mihi rem omnem significat. Ego vero quemadmodum par erat, quippe qui praeceptor eram, Hyperboreum illum magum ad eum duco: conductum quatuor ilico minis in manum datis: oportebat enim praeparari quiddam ad sacrificia, tum sedecim praeterea, si Chryside potiretur. Ille vero crescentem observans lunam (Nam tunc ut plurimum huiusmodi sacra peraguntur) fossam quum effodisset in aperto quodam loco domus, sub dio circa mediam noctem, evocavit nobis primum quidem Alexiclem(?) Glauciae patrem, ante septem menses vita defunctum. Succensebat autem ob amorem senex, atque indignabatur. Tandem tamen ei permisit ut amaret. Postea vero Hecaten quoque eduxit: adferentem una Cerberum, tum lunam detraxit multiforme quoddam spectaculum, et quod alias aliud apparebat. Primum quidem muliebrem formam referebat: deinde in vaccam formosam vertebatur: Postremo vero catula videbatur. Hyperboreus ille tandem, quum finxisset quendam e luto Cupidinem, Abi, inquit, atque huc perducas Chrysidem: ac lutum quidem protinus evolabat: Paulo post autem affuit illa pulsans ostium. Tum ingressa Glauciam complectitur, eum quam insanissime deperiens, et cum eo versata est, quoad gallos canentes audivimus. Tum vero luna subvolabat in coelum, atque Hecate subiit terram, caeteraque spectra disparuerunt: et Chrysidem tandem emisimus circa ipsum ferme diluculum.
Haec Tychiades si conspexisses, haud quaquam amplius dubitasses, esse multa in carminibus istis commoda.
Bene dicis, inquam, ego credidissem equidem, si vidissem ea: nunc vero ignoscendum mihi puto, si qualia vos videtis, acute perspicere non possum: verumtamen Chrysidem illam quam dicis, novi, mulierem plane, meretricem ac facilem: nec video sane cuius gratia ad illam egueritis luteo illo legato magoque ex Hyperboreis usque, atque ipsa insuper luna. Quippe quam viginti drachmis ducere in Hyperboreos usque potuisses. Mirifice enim sese offert ad hanc incantationem mulier. Et contrarium quiddam spectris istis habet. Nam ea quidem aeris ferrive sonum si audierint fugiunt (nam id vos praedicatis) illa vero si argentum uspiam sonuerit, accurrit ad tinnitum.
Praeterea ipsum etiam magum admiror: quod cum ditissimas mulieres in amorem sui possit elicere, atque ab eis solida talenta suscipere, is tamen ob quatuor minas admodum tantilli lucelli avidus Glauciam amoris compotem fecerit.
Ridicule facis, inquit Ion, qui nihil credis. Ego te libenter ergo rogaverim quid de his respondeas, qui daemoniacos liberant terroribus, adeo manifeste spectra illa carminibus eiicientes? Atque haec me dicere non opus est, verum omnes noverunt: Syrus ille ex Palestina, qui harum rerum artifex est, quammultos mortales suscipiat, qui ad lunam concidant, oculosque distorqueant, spumaque os oppleant: quos tamen erigit ac sanos remittit, magna accepta mercede, diris eos malis liberans. Etenim quum iacentibus instet, rogaveritque, unde sint in corpus ingressi: aegrotus quidem ipse tacet, at daemon vero respondet (aut lingua Graeca loquens, aut barbarica, aut undecunque fuerit ipse) et quomodo et unde intravit in hominem. Ille vero adiurans eum, ac ni paruerit, minitans etiam, expellit abigitque daemonem. Quin ego quoque daemonem quondam exeuntem vidi nigrum certe et colore fumidum.
Non magnum erat, inquam ego, talia te o Ion cernere: cui ipsae etiam apparent Ideae, quas vestrae familiae parens ostendit Plato: rem videlicet spectatu tenuem, atque evanidam: quantum ad nos homines lusciosos.
Ita ne solus Ion, inquit Eucrates, istiusmodi vidit: ac non alii etiam multi inciderunt in daemones: alii noctu, alii etiam interdiu? Ego profecto non semel, sed millies iam talia conspexi, ac primum quidem turbabar ad ea: iam vero ob consuetudinem nihil novum, aut prodigiosum mihi videre videor, maximeque nunc ex quo annulum mihi Arabs dedit ex ferro de cruce quapiam sumpto factum carmenque docuit nominibus multis plenum, nisi forte ne mihi quidem fidem sis habiturus Tychiade. At qui fieri possit inquam, ut Eucrati non credam Dinonis filio: viro in primis sapienti ac libere, quae sibi videntur domi in privato suo cum autoritate narranti?
Illud ergo de statua, inquit Eucrates, quae omnibus qui in domo sunt singulis noctibus apparet: tum pueris, tum adolescentibus, tum senibus: hoc inquam, non a me duntaxat audieris, verum etiam a nostris omnibus?
De qua statua, inquam ego?
Non vidisti (inquit) quum ingredereris statuam quandam in atrio collocatam, sane quam pulchram, opus Demetrii: qui statuas humana specie fingere consuevit?
Nonne illam dicis, inquam, quae discum iacit: quae inclinata est ad emissuri gestum reflexa in eam quae discum fert, altero pede modice inflexo, quaeque se erectura videtur una cum iactu?
Non illam, inquit: nam unum est ex Myronis operibus ille disci iactator, quem dicis. Sed nec eam quae est ei proxima: eum loquor cui teniis caput vinctum est, formosam illam. Nam id Polycleti opus est: verum eas quae a dextra sunt ingredientibus omitte, inter quas et tyrannicidae illi stant: Critiae Neiotae plasmata: tu vero an non ad aquam illam quae influit, quampiam vidisti ventre prominulo, calvam, seminudatam, vulsis quibusdam barbae pilis, insignibus venis, vero homini simillimam? Pelichus dux Corinthius esse videtur.
Per Iovem, inquam vidi quandam a dextra Saturni, quae tenias coronasque aridas habebat, pectoreque folia quaedam inaurata.
Ego, inquit Eucrates, ea inauravi, quum me sanasset triduo, febre pereuntem.
Eratne igitur etiam medicus, inquam ego, optimus iste Pelichus?
Est, neque ride, inquit Eucrates: alioqui homo te haud multo post invadet. Novi ego certe quantum valeat haec, quam tu rides, statua. An non eiusdem putas esse immittere febres, in quos voluerit quandoquidem potis est eiicere?
Propitia, inquam, placataque sit haec statua mihi, quae tantum valeat. Quidnam ergo aliud facientem eam viderunt omnes qui in domo sunt?
Quum primum nox est, inquit, haec e base descendens in qua steterat, in orbem totam domum circuit: omnes occurrunt ei interdum etiam canenti: nec quisquam est quem unquam laeserit, divertere tantum oportet. Illa vero praeterit, nihil intuentes infestans, quum et lavat saepe, et tota nocte ludit, ut ex ipso aquae strepitu licet audire.
Vide ergo, inquam ego, ne forte non Pelichus haec statua sit, sed Talus potius Cretensis, qui apud Minoem fuisse dicitur. Nam et ille aereus quidam Cretae custos erat: quod nisi ex aere, non autem ex ligno facta esset, nihil eam prohiberet, quin non opus Demetrii, sed una potius ex Daedali machinis esse videatur. E base nanque (ut ais) etiam ista fugit.
Vide, inquit, o Tychiade, ne te posthac scommatis huius poeniteat. Novi quidem ego, quid illi evenerit, qui obolos surripuit, quos ei quoque novilunio suspendimus.
Prorsus atrocia, inquit Ion, oportebat accidere: quippe qui sacrilegus erat: quomodo ergo illum ultus est o Eucrates? Nam audire cupio, etiam si quam maxime Tychiades iste diffisurus est.
Multi, inquit ille, ad pedes eius oboli iacebant, aliaque item numismata, quaedam argentea ad crus eius affixa caera, ac laminae quoque argenteae: vota cuiusque, aut merces ob sanationem eius, qui ab eo liberatus esset, quum febre detineretur. At erat nobis servus quidam Libycus sceleratus, equorum curator. Hic noctu aggressus est ea auferre omnia, abstulitque digressam iam quum observasset statuam. At quum primum reversus intellexit sacrilegio se compilatum Pelichus, vide quo pacto sese ultus est, atque furti prodidit Libycum. Tota nocte atrium obambulabat in orbem miser, exire non valens, tanquam in Labyrinthum incidisset, quoad orta die iam deprehensus est, ea tenens quae furto abstulerat: ac tum quidem comprehensus, plagas non paucas recepit, nec temporis multum superstes malus male periit: vapulans, ut dicebat, singulis noctibus: adeo ut vibices postridie apparerent in corpore. I nunc et post ista quoque Tychiades Pelichum ride, ac me tanquam coaetaneum Minoi iam delirare puta.
At o Eucrates, inquam ego, quam diu aes erit aes, operisque plastes Demetrius Alopecensis fuerit: qui non deos, sed homines fingere consuevit: Pelichi nunquam statuam verebor: quippe qui nec ipsum etiam viventem, si mihi minaretur, admodum timuissem.
Ad haec medicus Antigonus. Et mihi o Eucrates, inquit, Hippocrates aereus est magnitudine ferme cubitali: qui tunc dumtaxat quum lucerna extincta sit, totam in orbem domum ambit: perstrepens ac pyxides evertens, pharmacaque commiscens, atque ostia circumvertens: maximeque si quando sacrificia praetermittimus: quibus in singulos annos ei sacrificamus.
Postulat ergo, inquam ego, etiam Hippocrates medicus iam ut sibi sacrificetur: indignaturque nisi in tempore iustorum sacrificiorum epulis accipiatur: quem nimirum decebat boni consulere, si quis ei libaverit, aut mulsum insperserit, aut caput coronaverit.
Audi ergo, inquit Eucrates: istud certe etiam testibus probavero, quod ante annos quinque vidi. Erat ferme vindemiae tempus. Ego vero in agrum circa meridiem vindemiatum dimissis operariis, in silvam solus abibam: cogitans interim quiddam atque considerans. At postquam in saltum perveni: canum primo latratus insonuit. Ego vero Mnasona filium meum, cum aequalibus venientem, ludere venarique (quemadmodum solebat) coniiciebam. At res haudquaquam sic se habebat: verum paulo post facto terraemotu, sonoque velut e tonitru, mulierem advenientem video terribilem: proceritate ferme semistadiali: habebat autem in sinistra facem: in dextra vero gladium viginti circiter cubitorum. Et inferne quidem pedibus erat serpentinis, superne vero Gorgonem referens vultu videlicet, atque aspectus horrore: pro coma quidem draconibus, tanquam caesarie circumcincta: aliis collum amplectentibus, aliis etiam per humeros sparsis. Videte, inquit, amici quo pacto etiam inter narrandum exhorrui: et simul haec dicens Eucrates, ostendit omnibus brachii sui setas erectas metu.
Ion ergo ac Dinomachus, et Cleodemus vehementer inhiantes auscultabant eum viri senes, tanquam naribus traherentur, adorantes apud sese tam incredibilem Colossum: mulierem semistadialem, giganteum quoddam Mormolycium. Ego vero considerabam interim, cuiusmodi erant hi qui cum iuvenibus sapientiae nomine versentur, vulgoque in admiratione habeantur: quum sola nimirum canicie barbaque ab ipsis differant infantibus: Caeterum etiam illis ipsis facilius ductiles ad credenda mendacia.
Dinomachus ergo, dic mihi, inquit, Eucrates: illi canes deae, quanta magnitudine erant? Elephantis, inquit ille, proceriores Indicis, nigri et ipsi hirsutique sordido squalidoque villo. Ego igitur quum viderem, restiti, inverso protinus in interiorem digiti partem (quod Arabs mihi dederat) sigillo. Hecate ergo percusso draconicis illis pedibus solo, hiatum effecit maximum: et qui immani magnitudine penitus aequaret tartarum. Deinde paulo post abiit in eum desiliens. Ego vero praesente animo porrecta cervice inclinatus, inspexi apprensa arbore quapiam, quae vicina stabat, ne obortis mihi tenebris ac vertigine, in caput praeceps inciderem, deinde conspexi ea quae in inferno sunt omnia: pyriphlegetontem, lacum, Cerberum, manes: adeo ut quosdam etiam eorum agnoscerem. Patrem ergo meum manifeste cernebam adhuc his ipsis amictum, quibus eum sepelivimus.
Quid agebant (inquit Ion) o Eucrates animae?
Quid aliud, inquit ille, quam per tribus familiasque cum amicis cognatisque versantur: in Asphodelo collocati?
Contradicant ergo etiam nunc (inquit Ion) Epicurei sacro Platoni, eiusque de anima rationibus. At tu nonne Socratem etiam ipsum Platonemque videbas inter manes?
Socratem (inquit) vidi: neque illum tamen evidenter, nisi quod inde conieci, quoniam calvus, ac ventricosus erat. Platonem vero non cognovi: nam apud amicos nimirum vera fateri oportet. Simul ergo atque ego omnia conspexi, et hiatus coiit, et ex famulis meis quidam quaerentes me, atque in his Pyrrhias hic, supervenere hiatu nondum plene obducto: dic Pyrrhia, an non vera narro?
Per Iovem (inquit Pyrrhias) et latratum audivi per hiatum: et ignis quidem a face mihi suffulgere videbatur. Tum risi ego profecto, teste latratum ignemque in cumulum addente.
Tum Cleodemus: haud quaquam nova ista, inquit, neque aliis invisa vidisti. Nam et ipse haud ita pridem quum aegrotarem tale quiddam conspexi. Prospiciebat mihi curabatque Antigonus hic, ac septima dies erat: febrisque o qualis? Incendio certe vehementior. Omnes ergo me relinquentes solum, clausis foribus foris manebant. Sic enim iusseras Antigone: si quo pacto possem obdormiscere. Tunc igitur astitit mihi iuvenis quidam vigilanti: pulcher admodum, veste circumamictus candida. Ac me quum excitasset, per hiatum quendam ducit ad inferos: sicuti ilico cognovi: Tantalum quum viderem ac Tityum Sisyphumque. At caetera vobis quid commemorem? Postquam vero ad tribunal perveni (aderat autem et Aeacus, et Charon, Parcaeque atque Erinnes) quidam velut rex (Pluto certe mihi videbatur) assedit singulorum nomina percensens, qui morituri erant: quos diem iam vitae praescriptum praeteriisse contigerat. Iuvenis ergo me adducens illi exhibuit. At Pluto nunc incanduit, et ad eum qui me ducebat, nondum illi completum est stamen, inquit. Abeat ergo. Tu vero fabrum Demylum adduc: iam siquidem ultra colum vivit. Tum ego laetus recurrens, ipse quidem iam febre liber eram: denunciabam vero omnibus, quod Demylus esset moriturus. Manebat autem nobis in vicinia aegrotans etiam ipse nonnihil, ut renunciatum est. Ac paulo post audimus eiulatum eorum qui lugebant eum.
Quid miri est, inquit Antigonus? Ego etenim quendam novi post vigesimum diem quam sepultus est, resurrexisse. Nam hominem et antequam moreretur, et postquam resurrexit, ipse curavi.
Et quo pacto (inquam ego) in diebus viginti, neque tabuit corpus, neque praeterea fame corruptum est, nisi fortassis Epimenidem quempiam tu curasti?
Haec quum diceremus, protinus ingrediebantur Eucratis filii e palaestra redeuntes. Alter quidem iam ex ephebis excesserat, alter vero annos natus erat circiter quindecim. Tum salutatis nobis iuxta patrem adsidebant in lecto, ac mihi quidem sella illata est. Tum Eucrates tanquam e conspectu filiorum admonitus: sic his frui mihi contingat, inquit, simulque manum eis iniecit, ut apud te Tychiades vera narrabo. Felicis memoriae uxorem meam horum matrem noverunt omnes, quo pacto dilexerim: Nam declaravi his rebus quas in eam feci, non modo dum viveret: verum etiam postquam vita functa est. Quippe qui mundum eius universum vestemque qua dum viveret, oblectabatur, in rogum illius iniecerim. Septima vero post mortem die, ego quidem hic in eundem lectum incumbebam: quemadmodum nunc, luctum eum mihi commitigans, quem de illa conceperam. Legebam enim tacitus Platonis illum de anima libellum. Ingreditur interim Demenete ea ipsa, atque adsidet iuxta: quemadmodum nunc Eucratides hic, minorem designans filium. Hic vero ilico tremuit admodum pueriliter, ac dudum ad narrationem pallebat. Ego vero (inquit Eucrates) ut conspexi, amplexus eam singultim lachrymabam. Illa vero me vociferari non patiebatur, verum incusabat me, quod quum ei fuissem in reliquis gratificatus omnibus, e sandaliis aureis alterum non cremaveram, superesse autem id dicebat, quod sub arca ceciderat: atque ob id nos quum non inveniremus, alterum tantum cremaveramus. Nobis autem adhuc disserentibus scelestissimus quidam caniculus, qui mihi in delitiis erat, in lecto cubans allatrabat, ea vero ad latratum evanuit. At sandalium sub arca repertum est: posteaque a nobis incensum. An haec etiam Tychiades recusabis credere, quum tam sint evidentia, quotidieque observentur?
Per Iovem, inquam ego, digni fuerint, quibus aureo sandalio nates puerorum more feriantur: si qui ista non credant, atque usque adeo impudenter vero resistant.
Interea Pythagoricus intrabat Arignotus comatus ille, ab aspectu venerabilis, nosti illum doctrinae nomine celebrem: qui cognominatur sacer. Atque ego quidem, ut eum conspexi, respiravi: hoc ipsum, quod proverbio dici solet, advenisse mihi ratus: nempe securim quampiam adversus mendacia: Occludet, inquam, eis ora vir sapiens: adeo monstrosa narrantibus: atque prorsus, iuxta vulgatum illud adagium, repente deum immissum esse mihi hunc a fortuna putabam. Hic vero postquam adsedit: assurgente ei ac cedente Cleodemo, primum de morbo percontatus est, seque audisse dicebat, Eucratem iam se melius habere.
At quidnam inquit, inter vos philosophamini? Nam interim dum ingrediebar subauscultavi, ac mihi certe videmini in re quapiam pulchra conversari.
Quid aliud, inquit Eucrates, quam ut huic adamantine persuadeamus (me demonstrans) ut daemones credat aliquos esse, phantasmataque, ac mortuorum animas super terram obambulare, et sese quibus libitum fuerit ostendere.
Ego igitur erubui, vultumque deieci reveritus Arignotum.
At ille, vide (inquit) Eucrates num hoc dicat Tychiades. Eorum tantum qui violenter interierint, animas errare, veluti si quis suffocatus, aut capite truncatus, crucive suffixus fuerit, aut alio quopiam istiusmodi modo e vita discesserit, eas vero quae fatali morte naturalique discesserint, haud quaquam amplius oberrare. Nam si hoc dicat, non usque adeo absurda dixerit.
Per Iovem inquit Dinomachus, ne esse quidem istiusmodi, nec praesentia cerni putat.
Quid ais, inquit Arignotus? In me torve aspiciens, nihil horum tibi videtur fieri? Praesertim quum omnes (ut ita dicam) videant?
Ignosces, inquam ego, mihi, si non credo, nam solus omnium non video. Quod si vidissem, profecto et credidissem quemadmodum et vos.
Atqui, inquit ille, si quando Corinthum veneris, roga ubi sit Eubatidae domus, atque ubi tibi fuerit indicata, nempe circa Craneum, in eam ingressus, dic ianitori Tibio, velle te videre, unde daemonem Pythagoricus Arignotus quum adduxisset, abegerit, ac deinceps habitabiliem domum reddiderit.
Quidnam hoc erat Arignote, rogabat Eucrates.
Inhabitabilis erat, inquit ille, diu propter terricula, quod si quis inhabitasset, expavefactus ilico fugiebat exactus a quodam horrendo ac terribili spectro. Deciderat ergo iam, tectumque rumpebatur, neque quisquam erat omnino qui in eam ingredi fuerit ausus. Ego vero ubi haec audivi, libellos sumens (sunt autem Aegyptii mihi de talibus rebus admodum multi) veni in domum circa primam vigiliam, dehortante hospite, ac ferme detinente, postquam didicerat quo iturus essem, in certum, ut putabat, exitium. At ego sumpta lucerna solus ingredior, atque in vastissimo atrio collocato lumine, humi sedens tacite legebam. Adest vero daemon ille, cum quopiam e vulgo se congressurum ratus, ac me quoque quemadmodum alios perterriturum squallidus, hirsutus, ac tenebris nigrior. Atque hic quum adstaret, undique me adsultim petens tentavit, si qua posset expugnare, ac modo in canem, modo in taurum, modo in leonem vertebatur. At ego correpto in manum quam maxime horrendo carmine, simulque vocem imitatus Aegyptiam, et incantans eum in domicilii tenebrosi angulum quendam compuli. At quum animadvertissem, ubi se in terram condidit, tum destiti. Mane autem desperantibus universis, ac me quemadmodum alios mortuum sese reperturos putantibus, praeter omnium spem progrediens, Eubatidem adeo, feliciter illi adnuncians, quod puram sibi ac spectris liberam domum iam liceret incolere. Atque illum assumens aliosque multos (sequebantur autem huius inopinatae rei gratia) quum ad locum duxissem, ubi condentem se daemona conspexeram, iussi ut sumptis ligonibus matulisque suffoderent. Atque ubi id fecerant, inventum est fere ad passum defossum cadaver quoddam marcidum, ossibus tantum humana specie cohaerentibus: Illud igitur effossum sepelivimus, domus vero postea turbari prodigiis desiit.
Haec ubi narravit Arignotus, vir prodigiosa sapientia, ac reverendus omnibus, nemo erat ex his qui aderant, qui non multam mihi imputaret insaniam, qui talia non credam, narrante praesertim Arignoto. Ego tamen nihil veritus neque comam, neque illam quam de eo habebant opinionem. Quid hoc inquam Arignote? Etiam tu talis eras, in quo mihi sola spes fuit, fumo plenus ac simulacris? Illud ergo nobis in te quod dici solet, evenit: ut thesaurum quum speraverimus, carbones offenderimus.
At tu, inquit Arignotus, si neque mihi credis narranti, neque Dinomacho, aut huic Cleodemo, neque ipsi Eucrati, dic age quemnam digniorem, cui his de rebus fides habeatur, existimas: qui nobis dicat contraria? Per Iovem, inquam ego virum apprime mirabilem Abdera oriundum illum Democritum, cui tam firmiter erat persuasum eiusmodi nihil esse in rerum natura posse, ut quum se in monimento extra portas clausisset, ibique degeret dies noctesque scribens atque componens, iuvenesque eum quidam illudere cupientes ac perterrefacere, nigra veste in modum cadaveris ornati, ac personis in capita adfictis circumsistentes, illum circumsilirent, crebro subsilientes: hic neque eorum commenta pertimuerit, neque eos omnino respexerit, sed inter scribendum: desistite, inquit, ineptire. Adeo firmiter credidit animas nihil esse postquam e corporibus exierint.
Hoccine ais, inquit Eucrates, dementem quempiam virum esse Democritum? Siquidem sic existimavit. Ego vero vobis etiam aliud referam, quod mihi ipsi contigit, non quod ab alio acceperim, fortassis etiam tu Tychiades quum audieris, compelleris accedere, ipsa narrationis veritate coactus. Quum in Aegypto versarer adhuc adolescens, a patre videlicet doctrinae gratia transmissus, cupiebam navigio profectus in Coptum illinc adiens Memnonem, miraculum illud audire, eum videlicet sonum reddentem ad orientem solem. Illum igitur audivi non hoc vulgari modo, quo audiunt alii sonum quempiam inanem, sed mihi oracula etiam aedidit Memnon ipse aperto ore septem versibus, quod nisi esset supervacaneum, ipsos vobis versus recenserem. Inter navigandum vero incidit in nos una navigans vir Memphiticus quidam, ex sacris illis scribis, mirabili sapientia, et qui universam Aegyptiorum doctrinam callebat. Dicebatur autem tres ac viginti annos in adytis subterraneis mansisse, Magiam interea doctus ab Iside.
Pancratem dicis (inquit Arignotus) praeceptorem meum, virum sacrum, rasum, lineis indutum, doctum, pureque lingua Graeca loquentem, procerum, simum, labiis promissis, cruribusque gracilibus.
Illum ipsum, inquit ille, Pancratem, ac primum quidem quis esset ignorabam. At postquam vidi eum, si quando in portum appulissemus, cum alia multa miracula facientem, tum crocodilis insidentem agitasse, et cum feris versantem, illas vero reverentes eum, caudisque adultantes, agnovi sacrum quempiam virum esse, paulatimque comitate mea me in eius amicitiam ac familiaritatem insinuavi, adeo ut omnia arcana communicaret. Ac tandem mihi persuadet, ut famulis omnibus in Memphide relictis, se solus consequerer, neque enim defuturos nobis ministros. Atque ex eo tempore sic vitam duximus.
Quum in diversorium quodpiam veniremus, homo accepto pistillo, scobinave, aut pessulo, vestibus implicans, quum in id carmen quoddam dixisset, effecit ut ambularet, utque aliis omnibus homo videretur. Illud ergo abiens, et aquam hauriebat, et coenam parabat, instruebatque, atque in omnibus commode subserviebat ministrabatque nobis. Deinde postquam iam satis huius ministerii fuit, scobinam rursus scobinam, ac pessulum, pessulum aliud recitans carmen reddebat. Hoc ego vehementer conatus non reperiebam, quo pacto ab illo expiscarer. Nam id mihi invidebat, quanquam in aliis esset facillimus. At quadam die in angulo quodam tenebricoso clam illo delitescens subauscultavi propius incantationem illam. Erat autem trisyllaba. Tum ille quum pistillo mandasset quae curanda erant, abiit in forum. At ego postridie illo apud forum occupato, acceptum pistillum quum ornassem, syllabas illas simili modo pronuncians, aquam iussi ut hauriret. Tum impletum amphoram quum tulisset, desiste inquam, neque aquam amplius haurito, sed rursus esto pistillum. At illud mihi haud amplius iam obtemperare volebat, sed aquam hauriebat continue, quoad hauriendo totam domum nobis impleret. At ego quum resistere huic rei non valerem, timebam autem ne Pancrates reversus (id quod etiam evenit) irasceretur, correpta secure pistillum in duas partes disseco. At utraque pars amphoram sumens hauriebat aquam, iamque unius loco duo mihi ministri esse coeperunt. Interea Pancrates supervenit, ac re intellecta illas quidem in ligna rursus, quemadmodum ante carmen erant, mutavit. At ipse me clanculum relicto, nescio quo clanculum se subducens abiit.
At possis istud etiam nunc inquit Dinomachus, hominem ex pistillo facere? Per Iovem inquit ille, dimidia ex parte scio, nam in priorem formam nunquam a me restitui potest, postquam semel aquarius esse coeperit. Sed deserenda nobis domus esset aquae iam impleta.
Non desistitis inquam ego, huiusmodi monstrosa narrare viri senes? Alioqui horum saltem adolescentium gratia incredibiles istas ac terribiles fabulas aliud in tempus omittite, ne clanculum terroribus ac prodigiosis fabulamentis impleantur. Parcere ergo eis oportet, ne talia consuescant audire, quae eos per totam vitam comitata perturbabunt, atque ad omnem strepitum meticulosos reddent, posteaquam eos omnigena superstitione impleverint.
Recte admonuisti me, inquit Eucrates, quum superstitionem dixisti. Nam quid tibi Tychiade de rebus huiusmodi videtur: de oraculis loquor ac vaticiniis, et quaecunque quidam numine afflati proclamant, quaeve ex adytis audiuntur? Aut quae virgo numeris eloquens futura praedicit? An videlicet nec talia credis? At ego quod anulum quendam sacrum habeo, Pythii Apollinis imaginem exprimente sigillo, quodque hic Apollo mecum loquitur, non dico, ne tibi videar ad gloriam meam res incredibiles narrare. Caeterum quae apud Amphilochum audivi in Mallo, heroe mecum diu disserente, deumque meis de rebus consulente, tum quae ipse vidi, volo vobis narrare. Deinde ex ordine et quae vidi in Pergamo, et quae audivi in Pataris. Itaque quum ex Aegypto redirem domum, audiremque illud in Mallo vaticinium apertissimum, simul ac verissimum esse, tamen sic oracula dare, ut ad rem respondeat his, quaecunque prophetae quispiam in schedulam inscripta tradiderit, recte me facturum putavi, si dum praternavigarem, experirer oraculum, deumque de futuris quippiam consulerem.
Haec adhuc Eucrate dicente, quum viderem quam longe res esset processura, quodque non brevem incepisset de oraculo Tragoediam, ratus non expedire, uti solus contradicerem omnibus, relinquens eum ex Aegypto adhuc in Mallum navigantem. Nam et intelligebam molestam illis esse praesentiam meam, utpote qui dissentirem refelleremque eorum mendacia.
Atqui ego abeo, inquam, quaesiturus Leonticum, nam opus habeo cum eo congredi. At vos quandoquidem parum sufficere vobis res humanas putatis, ipsos etiam deos denique in fabularum vobis partem vocate.
Atque haec simul ac dixi, discessi. Illi vero alacres iam libertatem nacti, ut est verisimile, mutuo sese epulis accipiebant, ac mendaciis ingurgitabant.
talibus o Philocles apud Eucratem auditis, venio per Iovem inflato ventre, non aliter quam hi qui musto poti sunt, opus habens vomitu. Tum libenter alicunde magno emerim pharmacum aliquod, quod mihi oblivionem induceret eorum, quae audivi ne me nonnihil earum rerum laedat inhaerens memoria: nempe monstra, daemones, atque Hecates mihi videre videor.
PHILO. Quin mihi quoque o Tychiade, tale quiddam hic sermo tuus attulit: aiunt etenim non solum in rabiem verti, atque aquam formidare, quoscunque rabidi canes mordeant, verumetiam si quem mordicus homo morsus momorderit, illum morsum quoque non minus canino valiturum, atque eum etiam eodem modo formidaturum. Quin tu ergo videris, quum sis ipse apud Eucratem a multis mendaciis morsus, mihi quoque morsum illum communicasse, adeo mihi mentem daemonibus implevisti.
TYCH. At bono animo simus amice, quum magnum adversus huiusmodi res remedium habeamus, veritatem rectamque omnibus in rebus rationem, quo si utamur, nullis huiusmodi vanis stultisque mendaciis turbabimur.
LUCIANI PHILOPSEUDUS SEU INCREDULI THOMA MORO INTERPRETE, FINIS.