Skip to content

Legenda aurea

Jacobus a Voragine

Maria Magdalena

Legenda aurea, Cap. XCVI. De sancta Maria Magdalena

Fons Jacobus a Voragine Jacobi a Voragine Legenda aurea vulgo Historia lombardica dicta; ad optimorum librorum fidem recensuit Dr. Th. Graesse, Dresdae et Lipsiae, 1846. ark:/13960/t4wh7tr31.

CAP. XCVI. (90.) De sancta Maria Magdalena.

Maria interpretatur amarum mare, vel illuminatrix aut illuminata. Per haec tria intelliguntur tres partes, optime quas elegit, scilicet pars poenitentiae, pars contemplationis internae et pars coelestis gloriae. De qua triplici parte intelligitur, quod dicit dominus: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Prima autem pars non auferetur ratione finis, quae est consecutio beatitudinis, secunda ratione continuitatis, quia contemplatio viae continuatur cum contemplatione patriae, tertia ratione suae aeternitatis. In quantum igitur elegit optimam partem poenitentiae, dicitur amarum mare, quia ibi multam amaritudinem habuit, quod patet, quia tot lacrymas fudit, quod inde pedes domini lavit. In quantum elegit optimam partem contemplationis internae, dicitur illuminatrix, quia ibi hausit avide, quod postmodum effudit abunde: ibi lumen accepit, quo postmodum caeteros illustravit. In quantum elegit optimam partem coelestis gloriae, dicitur illuminata, quia nunc illuminata est lumine perfectae cognitionis in mente et illuminabitur lumine claritatis in corpore. Magdalena dicitur, quasi manens rea, vel Magdalena interpretatur munita vel invicta vel magnifica, per quae insinuatur, qualis fuit ante conversionem, qualis in conversione et qualis post conversionem. Nam ante conversionem fuit manens rea per obligationem ad poenam aeternam; in conversione vel munita vel invicta per poenitentiae armaturam, optime enim omnibus armis poenitentiae se munivit, quia quot in se habuit oblectamenta, tot de se reperit holocausta; post conversionem magnifica per gratiae superabundantiam, quia ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.

1.

Maria Magdalena a Magdalo castro cognominata clarissimis est orta natalibus, utpote ex regia stirpe descendentibus: cujus pater Syrus, mater vero Eucharia nuncupata est. Haec cum fratre suo Lazaro et sorore sua Martha Magdalum castrum, quod est secundo milliario a Genezareth, Bethaniam, quae est juxta Jerusalem, et magnam Hierosolymorum partem possidebat. Qui tamen omnia inter se taliter diviserunt, quod Maria Magdalum, a quo et Magdalena nuncupata est, Lazarus partem urbis Jerusalem et Martha Bethaniam possideret. Cum autem Magdalena deliciis corporis se totam exponeret et Lazarus plus militiae vacaret, Martha prudens partes sororis et fratris sui strenue gubernabat et militibus et famulis suis ac pauperibus necessaria ministrabat. Omnia tamen haec post adscensionem domini vendiderunt et ad pedes apostolorum pretium posuerunt. Cum igitur Magdalena divitiis abundaret, quia rerum affluentiam voluptas comes sequitur, quanto divitiis et pulchritudine splenduit, tanto corpus suum voluptati substravit, unde jam proprio nomine perdito peccatrix consueverat appellari. Sed cum Christus illic et alibi praedicaret, illa nutu inspirata divino ad domum Simonis leprosi, ubi audivit eum discumbere, properavit et non audens, ut peccatrix, inter justos comparere retro secus pedes domini mansit, ubi pedes ejus lacrymis lavit, capillis tersit et unguento pretioso perunxit, nam incolae regionis illius propter vehementissimum solis calorem unguentis et balneis utebantur. Cumque Symon pharisaeus intra se cogitaret, quoniam, si hic esset propheta, a peccatrice tangi se nequaquam permitteret, dominus illum de superba justitia redarguit et mulieri omnia peccata dimisit. Haec est igitur illa Maria Magdalena, cui dominus tam magna beneficia contulit et tanta signa dilectionis ostendit. Nam ab ea septem daemonia expulit, in suo amore eam totaliter accendit, familiarissimam eam sibi constituit, hospitam suam fecit et procuratricem suam eam in itinere habere voluit et eam semper dulciter excusavit. Nam excusavit eam apud Pharisaeum, qui dicebat ipsam immundam, et apud sororem suam, quae dicebat ipsam otiosam et apud Judam, qui dicebat eam prodigam, lacrymantem videns lacrymas continere non potuit. Cujus dilectione quatriduanum fratrem suum resuscitavit, cujus amore Martham sororem suam a fluxu sanguinis, quem septem annis perpessa fuerat, liberavit, cujus meritis Martillam sororis suae famulam, ut illud tam beatum et tam dulce verbum exclamans diceret: beatus venter, qui te portavit, dignam fecit. Nam secundum Ambrosium illa fuit Martha et haec ejus famula. Haec est, inquam, illa, quae domini pedes lacrymis lavit, capillis tersit et unguento perunxit, quae in tempore gratiae sollemnem poenitentiam primo fecit, quae optimam partem elegit, quae ad pedes sedens domini verbum audivit et domini caput perunxit, quae juxta crucem in domini passione fuit, quae unguenta parans corpus ejus ungere voluit, quae a monumento discipulis recedentibus non recessit, cui Christus resurgens primo apparuit et apostolorum apostolam fecit. Post adscensionem igitur domini, scilicet anno XIV. a passione cum Judaei Stephanum jamdiu occidissent et cáeteros discipulos a Judaeae finibus ejecissent, diversarum gentium discipuli subeunt regiones, verbum domini ibidem seminantes. Erat autem tunc temporis cum apostolis beatus Maximinus unus de LXXII domini discipulis, cui a beato Petro Maria Magdalena fuerat commendata. In hac igitur dispersione beatus Maximinus, Maria Magdalena, Lazarus frater ejus, Martha soror ipsius et Martilla pedissequa Marthae nec non et beatus Cedonius, qui caecus a nativitate exstiterat, sed a domino fuerat liberatus, omnes hi insimul et plures alii christiani navi ab infidelibus impositi et pelago sine aliquo gubernatore expositi, ut omnes scilicet simul submergerentur, divino tandem nutu Massiliam advenerunt. Ubi cum nullos, qui eos hospitio recipere vellent, invenissent, sub quadam porticu, quae fano gentis illius terrae praeerat, morabantur. Cum autem beata Maria Magdalena videret populum ad fanum confluere, ut ydolis immolaret, assurgens vultu placido, facie serena, lingua discreta eos ab ydolorum cultura revocabat et Christum constantissime praedicabat, et admirati sunt universi prae specie, prae facundia, prae dulcedine eloquentiae ejus. Nec mirum, si os, quod tam pia et tam pulchra pedibus salvatoris infixerat oscula, caeteris amplius verbi Dei spiraret odorem.

2.

Post hoc autem advenit princeps provinciae illius cum uxore sua, ut pro habenda prole ydolis immolaret. Cui Magdalena Christum praedicans sacrificia dissuasit. Interea evolutis aliquot dierum curriculis apparuit in visu Magdalena illi matronae dicens: quare, cum tot divitiis abundetis, sanctos Dei fame, et frigore mori permittitis? Addidit et minas, nisi marito suo persuaderet, ut sanctorum inopiam revelaret, iram Dei omnipotentis incurreret. Ipsa autem viro suo visionem indicare timuit. Sequenti igitur nocte eidem similia dicens apparuit, sed adhuc viro suo hoc indicare neglexit. Tertio vero sub intempestae noctis silentio apparuit utrique fremens et irata vultu igneo, ac si tota domus arderet, et ait: dormisne tyranne, membrum patris tuae Satanae, cum vipera conjuge tua, quae tibi indicare noluit verba mea? quiescisne crucis Christi inimice, diversis ciborum generibus ventris tui refecta ingluvie, et sanctos Dei fame et siti permittis perire? Jacesne in palatio pannis involutus sericis et illos desolatos sine hospitio vides et praeteris? Non sic, inique, non sic evades; nec impune feres, quod tantum iis benefacere distulisti. Sic locuta est et abscessit. Cumque matrona evigilans suspiraret et tremeret, viro suo eadem de causa suspiranti ait: domine mi, vidistine somnium, quod vidi? Vidi, inquit, et admirari et pavere non desino; quid inde faciemus? Cui mulier: utilius est, ei obtemperare, quam iram Dei sui, quem praedicat, incurrere. Quapropter ipsos hospitio receperunt et iis necessaria ministraverunt.

Cum autem quadam die Maria Magdalena praedicaret, praedictus princeps dixit ei: putas posse defendere fidem, quam praedicas? Cui illa: equidem illam defendere praesto sum, utpote quotidianis miraculis et praedicatione magistri mei Petri, qui Romae praesidet, roboratam. Cui princeps cum conjuge dixit: ecce dictis tuis per omnia obtemperare parati sumus, si a Deo, quem praedicas, nobis filium impetrabis. Propter hoc, inquit Magdalena, non remanebit. Tunc beata Maria pro ipsos dominum exoravit, ut sibi filium concedere dignaretur. Cujus preces dominus exaudivit et matrona illa concepit. Tunc vir ejus coepit velle proficisci ad Petrum, ut probaret, si, ut Magdalena de Christo praedicaverat, sic veritas se haberet. Cui uxor dixit: quid est, domine, putasne sine me proficisci? Absit; te enim recedente recedam, te veniente veniam, te quiescente quiescam. Cui vir ait: non sic fiet, domina, etenim cum sis gravida et in mari sint infinita pericula, de facili periclitari posses, domi igitur quiesces et possessionibus nostris curam impendes. Econtra illa instabat, femineum nec mutans femina morem, et cum lacrymis pedibus ejus obvoluta, quod petebat, tandem obtinuit. Maria ergo humeris eorum signum crucis imposuit, ne eos antiquus hostis in aliquo itinere impediret; navem igitur omnibus necessariis copiose onerantes caetera, quae habebant, in Mariae Magdalenae custodia relinquentes proficisci coeperunt jamque unius diei et noctis cursu consummato coepit nimium mare intumescere, ventus flare, ita ut omnes et maxime matrona gravida et debilis tam saeva inundatione fluctuum quassati gravissimis angustiis urgerentur, in tantum, quod in eam subito dolor partus irruit et inter angustias ventris et pressuras temporis filium parturiens exspiravit. Natus igitur puerulus palpitabat et mammillarum maternarum quaerens solatia lamentabiles dabat vagitus. Proh dolor! et natus est infans vivus et matricida effectus, mori eum convenit, cum non sit, qui vitae tribuat alimentum. Quid faciet Peregrinus, et cum uxorem mortuam videat et puerum vagientem querulis vocibus matris mammam appetentem? Lamentabatur plurimum et dicebat: heu miser, quid facies? filium habere desiderasti, et matrem cum filio perdidisti. Nautae acclamabant dicentes: projiciatur in mare hoc corpus, antequam insimul pereamus, quamdiu enim nobiscum fuerit, haec quassatio non cessabit. Et cum corpus apprehendissent, ut illud in mare jactarent: parcite, inquit Peregrinus, parcite, et si nec mihi nec matri parcere volueritis, misereamini saltem parvuli vagientis, sinite modicum et sustinete, si forte mulier prae dolore in exstasi posita adhuc valeat respirare. Et ecce non procul a mari quidam collis apparuit, quo viso utilius esse credidit corpus et puerulum illuc deferri, quam marinis belluis ad devorandum dari et 1 vix a nautis prece et pretio extorsit, ut illic applicarent, cumque illic prae duritia foveam non potuisset effodere, in secretiori parte collis chlamyde supposita corpus collocavit et puerulum mammis ejus apponens cum lacrymis ait: o Maria Magdalena, ad perditionis meae cumulum 2 Massiliae partibus applicuisti: cur infelix admonitione tua hoc iter arripui? petistine Deum, ut mulier mea hac de causa conciperet et periret? Ecce enim concepit et pariendo mortem subiit, conceptusque est natus, ut pereat, cum non sit, qui enutriat. Ecce, quod prece tua obtinui, tibi enim omnia mea commendavi Deoque tuo commendo; si potens es, memor sis animae matris, et prece tua misereatur, ne pereat natus. Tunc chlamyde sua corpus cum puero circumquaque operuit et postmodum navem conscendit. Cumque ad Petrum venisset, Petrus ei obvius fuit, qui viso signo crucis in humero suo, qui esset et unde veniret, sciscitatus est. Qui omnia sibi per ordinem narravit, cui Petrus: pax tibi fiat, bene venisti et utili consilio credidisti nec moleste feras, si mulier tua dormit, si parvulus cum ea quiescit, potens enim est dominus, cui vult, dona dare, data auferre, ablata restituere, et moerorem tuum in gaudium commutare. Petrus autem ipsum in Hierosolymam duxit et omnia loca, in quibus Christus praedicavit et miracula fecit, locum etiam, in quo passus est et in quo coelos adscendit, eidem ostendit, cumque de fide fuisset instructus diligenter a Petro, biennii spatio jam elapso navem adscendit repatriare curans.

Cum igitur navigarent, domino disponente juxta collem, in quo corpus uxoris cum puero positum fuerat, pervenerunt, qui prece et pretio eos ibi ad applicandum induxit. Puerulus autem ibidem a Maria Magdalena incolumis conservatus frequenter ad littus maris procedebat et ibidem, ut puerorum moris est, cum lapillis et glareis ludere solitus erat et, cum applicuisset, vidit puerulum more solito in littore maris cum lapillis ludentem, et quid esset, admirari non desinens, de scapha exsiliit. Quem videns parvulus, cum nunquam tale quid vidisset, expavit et ad solita matris recurrens ubera occulte sub chlamyde latitabat. Peregrinus vero, ut manifestius videret, illuc accessit et puerulum pulcherrimum matris ubera sugentem invenit et accipiens puerum ait: o beata Maria Magdalena, quam felix essem, quam mihi cuncta prospera advenissent, si mulier respiraret et mecum repatriare valeret. Scio equidem, scio et procul dubio credo; quod tu, qui puerum dedisti et in hac rupe per biennium pavisti, poteris matrem suam prece tua pristinae restituere sanitati. Ad haec verba mulier respiravit et quasi a somno evigilans ait: magni meriti es, beata Maria Magdalena, et gloriosa, quae in partus mei pressuris obstetricis implevisti officium et in omnibus necessitatibus ancillae servitium explesti. Quo audito Peregrinus admirans ait: vivisne uxor mea dilecta? Cui illa: vivo equidem et nunc primo de peregrinatione, de qua et tu venisti, venio, et sicut beatus Petrus te Hierosolymam duxit et omnia loca, in quibus Christus passus est, mortuus et sepultus, et alia plura loca ostendit, sic et ego una cum beata Maria Magdalena duce et comite vobiscum fui et conspecta memoriae commendavi. Et incipiens loca omnia, in quibus Christus passus est, et miracula, quae viderat, adeo plene explicuit, ut nec in aliquo deviaret. Tunc Peregrinus recepta conjuge et puero navim laetus conscendit et paulo post Massiliae portibus applicuerunt et ingressi invenerunt beatam Mariam Magdalenam cum suis discipulis praedicantem, et ejus pedibus cum lacrymis provoluti omnia, quae iis acciderant, narraverunt et a beato Maximino sacrum baptisma susceperunt. Tunc in civitate Massiliae omnium ydolorum templa destruentes Christi ecclesias construxerunt et beatum Lazarum in ejusdem civitatis episcopum unanimiter elegerunt. Tandem divino nutu ad Aquensem civitatem venerunt et populum illum ad fidem Christi per multa miracula adduxerunt, ubi etiam beatus Maximinus in episcopum est ordinatus.

Interea beata Maria Magdalena supernae contemplationis avida asperrimum eremum petiit et in loco angelicis manibus praeparato per XXX annos incognita mansit. In quo quidem loco nec aquarum fluenta nec arborum nec herbarum erant solatia, ut ex hoc manifestaretur, quod redemtor noster ipsam non terrenis refectionibus, sed tantum coelestibus epulis disposuerat satiare. Qualibet autem die septem horis canonicis ab angelis in aethera elevabatur et coelestium agminum gloriosos concentus etiam corporalibus auribus audiebat, unde diebus singulis his suavissimis dapibus satiata et inde per eosdem angelos ad locum proprium revocata corporalibus alimentis nullatenus indigebat. Sacerdos autem quidam solitariam vitam agere desiderans ad duodecim stadia loco eidem vicinam sibi cellam locavit. Die igitur quadam dominus praedicti sacerdotis oculos aperuit et corporeis oculis evidenter adspexit, qualiter angeli ad praedictum locum, in quo beata Maria morabatur, discedebant et eam in aethera sublevabant et post horae spatium ad eundem locum cum divinis laudibus revocabant. Volens autem sacerdos tam admirabilis visionis veritatem agnoscere creatori suo precibus se commendans ad praedictum locum audaci devotione properabat, cumque ad unius jactum lapidis appropinquaret, coeperunt ejus crura resolvi et timore valido ipsius praecordia medullitus anhelare, cumque retro rediret, ambulandi usum crura cum pedibus simul praebebant, sed si verso tramite ad praedictum locum accedere conaretur, totiens eum languor corporis et hebetudo mentis modis omnibus prohibebant. Intellexit igitur vir Dei illud procul dubio coeleste esse sacramentum, ad quod accedere humanum non poterat experimentum. Invocato igitur salvatoris nomine exclamavit: adjuro te per dominum, ut, si homo es vel aliqua rationalis creatura, quae in illa spelunca habitas, mihi respondeas et tui edisseras veritatem. Cumque hoc tertio repetiisset, beata Maria Magdalena ei respondit: accede propius et omnium, quae desiderat anima tua, scire poteris veritatem. Cumque ille tremens usque ad medii spatii terminum appropinquasset, ait ad eum: meministi ex evangelio de Maria illa famosa peccatrice, quae pedes salvatoris lacrymis lavit, capillis tersit et suorum delictorum veniam promeruit? Cui sacerdos: memini et plus quam triginta annorum evolata sunt curricula, quod hoc factum etiam sancta credit et confitetur ecclesia. Ego, inquit, sum illa, quae per triginta annorum spatium omnibus hominibus ignota permansi et sicut tibi heri cernere permissum est, sic singulis diebus angelicis manibus in aethera sublevata coelestium agminum dulcissimam jubilationem septenis vicibus per singulos dies corporeis auribus audire promerui. Quia igitur mihi a domino revelatum est, quod ex hoc migratura sum saeculo, beatum Maximinum adeas et ei hoc studeas intimare, proximo die resurrectionis dominicae tempore, quo ad matutinum surgere consuevit, oratorium solus ingrediatur et me illic per angelorum ministerium inveniet consistentem. Sacerdos autem vocem ejus velut vocem angeli audiebat, neminem autem videbat. Concitus igitur beatum Maximinum adiit et ei omnia per ordinem enarravit, sanctus autem Maximinus nimio repletus gaudio salvatori gratias immensas retulit et illa die ac hora, ut sibi jussum fuerat, oratorium solus ingressus videt beatam Mariam Magdalenam, in choro adhuc stantem eorum, qui eam adduxerant, angelorum. Erat autem spatio duorum cubitorum elevata a terra, stans in medio angelorum et extensis manibus Deum exorans. Cum autem beatus Maximinus ad eam accedere trepidaret, conversa dixit ad eum: accede huc propius nec fugias filiam tuam, pater. Appropinquante autem eo, sicut in ipsius beati Maximini legitur libris, ita vultus dominae ex continua et diuturna visione angelorum radiabat, ut facilius solis radios quam faciem suam intueri quis posset. Convocato igitur universo clero et sacerdote praedicto corpus et sanguinem domini ab episcopo beata Maria Magdalena cum multa lacrymarum inundatione suscepit, deinde toto corpore ante altaris 3 prostrato crepidinem sanctissima illa anima migravit ad dominum. Post cujus exitum tantus odor suavitatis ibidem remansit, ut per septem dies fere ab ingredientibus oratorium sentiretur. Cujus sanctissimum corpus beatus Maximinus diversis conditum aromatibus honorifice sepelivit et post mortem suam juxta se sepeliri praecepit.

Hegesippus autem vel secundum quosdam libros Josephus satis cum praedicta historia concordat, ait enim in quodam suo tractatu, quod Maria Magdalena post domini adscensionem pro ardore caritatis Christi et taedio, quod habebat, nunquam hominem videre volebat, sed postquam ad Aquense territorium venit, in desertum abiit et triginta ibi annis incognita mansit, ubi, ut ait, qualibet die septem horis canonicis ab angelo in coela elevabatur. Addidit tamen, quod sacerdos, dum ad eam venisset, reperit eam in cella clausam: qui ad ejus petitionem vestem sibi porrexit, quam induens in ecclesiam secum ivit et ibi communione percepta elevatis in oratione manibus juxta altare in pace quievit.

3.

Temporibus autem Caroli Magni, scilicet anno domini DCCLXIX Gyrardus, dux Burgundiae, cum de uxore sua filium habere non posset, larga manu res suas pauperibus erogabat et multas ecclesias et monasteria construebat. Cum ergo Vizeliacense monasterium construxisset, misit ipse et abbas ipsius monasterii monachum quendam cum decenti comitatu ad Aquensem civitatem, ut inde, si posset, beatae Mariae Magdalenae reliquias transportaret. Veniens igitur praedictus monachus ad praedictam civitatem, cum ipsam funditus a paganis destructam reperisset, casu quodam invenit sepulchrum, cujus sculptura marmorea demonstrabat, quod corpus beatae Mariae Magdalenae repositum intus erat: in ipso autem sepulchro hystoria ejus miro opere sculpta erat. Nocte igitur illud effringens assumtas reliquias ad hospitium deportavit. In ipsa autem nocte beata Maria Magdalena eidem monacho apparuit dicens, ne timeret, sed coeptum opus perficeret. Rediens igitur cum ad mediam leucam a monasterio venisset, nullo modo inde reliquias movere potuerunt, donec veniente abbate cum monachis processione honorifice sunt receptae.

4.

Miles quidam, qui singulis annis ad corpus beatae Mariae Magdalenae venire consueverat, in proelio occisus est: qui dum in feretro a parentibus ploraretur, Magdalenae piis querelis opponebant, cur devotum suum mori sine confessione et poenitentia permisisset. Tunc subito, qui defunctus erat, stupentibus cunctis surrexit et sacerdotem ad se venire praecepit, cumque devote confessus fuisset et viaticum recepisset, protinus in pace quievit.

5.

Navis quaedam viris et feminis onerata naufragium pertulit, una autem femina, cum esset praegnans et se in mari periclitari adspiceret, Magdalena, in quantum poterat, acclamabat vovens, quod, si suis meritis a naufragio evaderet et filium pareret, ipsum ejus monasterio condonaret, statimque femina quaedam specie et habitu veneranda ei apparuit, quae eam per mentum accipiens periclitantibus aliis incolumem ad ripam perduxit: illa autem postmodum filium peperit et votum suum fideliter adimplevit.

6.

Ajunt quidam Mariam Magdalenam sponsam fuisse Johannis evangelistae, quam duxerat tunc, quando de nuptiis Christus eum vocavit: ex hoc ipsa indignata, quod scilicet sponsum sibi abstulerat, abiit et omni voluptati se dedit. Sed quia congruum non erat, ut Johannis vocatio damnationis sibi occasio fieret, dominus ad poenitentiam ipsam misericorditer convertit, et quia a summa delectatione carnali eam removit, ideo ipsam summa delectatione spirituali, quae est in Dei amore, prae caeteris implevit. Quod et de Johanne quidam fatentur, quod ideo dulcitudine suae familiaritatis eum prae caeteris decoravit, quia a praedicta delectatione eum removit. Haec autem falsa et frivola reputantur, quia frater Albertus in prooemio super evangelium Johannis ponit, quod haec sponsa, de cujus nuptiis vocatus fuit idem Johannes, in virginitate permansit et in societate beatae Mariae virginis matris Christi postmodum visa fuit et tandem fine bono quievit.

7.

Vir quidam oculorum lumine privatus cum ad monasterium Vizeliacense causa visitandi corpus beatae Mariae Magdalenae veniret et suus ei ductor diceret, se ecclesiam jam videre, ille magna voce exclamavit: o sancta Maria Magdalena, utinam aliquando videre merear ecclesiam tuam, statimque oculi ejus sunt aperti.

8.

Quidam dum peccata sua in quadam schedula scripsisset, eam sub palla altaris beatae Mariae Magdalenae posuit, rogans eam, ut sibi indulgentiam impetraret. Qui postmodum schedulam accipiens peccata sua de ipsa schedula omnino deleta invenit.

9.

Quidam dum ob pecuniae exactionem compedibus teneretur, Mariam Magdalenam in sui adjutorium invocabat, et ecce quadam nocte mulier quaedam speciosa sibi apparuit, quae vincula frangens et ostium reserans sibi, ut fugeret, imperavit. Qui se absolutum videns protinus inde aufugit.

10.

Clericus quidam de Flandria, Stephanus nomine, in tantam scelerum immanitatem ceciderat, quod omnia exercens flagitia ea, quae salutis erant, non solum non facere, sed nec audire volebat. In beatam tamen Mariam Magdalenam devotionem magnam habens ejus vigilias jejunabat et festum colebat. Dum igitur ejus tumulum visitasset, Maria Magdalena nec ex toto dormienti nec ex toto vigilanti tamquam mulier formosa lugubres gerens oculos et duorum angelorum dextra laevaque sustentata praesidio apparuit eique dixit: cur quaeso, Stephane, indigna meis meritis facta rependis, cur labiorum meorum instantia nulla compunctione moveris? Ex quo enim devotionem in me habere coepisti, pro te dominum semper instanter exoravi: surge igitur et poeniteas, neque enim ego te deseram, donec Deo fueris reconciliatus. Ille igitur mox in se infundi tantam gratiam sensit, quod saeculo abrenuntians religionem introivit et perfectissimae vitae fuit. In cujus morte visa est Maria Magdalena juxta feretrum cum angelis adstitisse et ejus animam quasi columbam candidam cum laudibus in coelum sustulisse.

Notae


  1. 1) Ed. Pr. legit: juxta nautis. Male. 

  2. 2) Ed. Pr. legit: Massiliae applicuisti, Alii addunt ante meae verba et miseriae

  3. 1) Ed. Pr. male prostrata crepidine legit.