Skip to content

Legenda aurea

Jacobus a Voragine

Odilia

Legenda aurea, Cap. CXC. De sancta Odilia

Fons Jacobus a Voragine Jacobi a Voragine Legenda aurea vulgo Historia lombardica dicta; ad optimorum librorum fidem recensuit Dr. Th. Graesse, Dresdae et Lipsiae, 1846. ark:/13960/t4wh7tr31.

Cap. CXC. (189) De sancta Odilia

Odiliae1 virginis pater Adalricus sive Aethicus, mater vero Bethsuindis sive Persinda vocabatur, ex nobilissimo Francorum genere orti. Aethicus enim totius Burgundiae sive Alsat sub Childerico rege principatum habebat, in cujus etiam finibus monasterium sanctimonialium in honore sanctae Mariae semper virginis in summitate montis, qui vocatur Hohenburg, ad Dei servitium peragendum maximo sumtu et ornatu construxit. Hujus uxor Persinda filiam caecam peperit, pater autem propter nimiam verecundiam ipsam occidi jussit, sed mater ipsam cuidam ancillae suae alendam commisit. Quae postea propter murmur populi jubente matre longissime cum puero fugit ad locum, qui dicitur Palma.2 Ubi cum ipsam puellam nutriret, dominus Jesus Christus episcopo Erardo de partibus Bavariae apparuit dicens: vade ad quoddam monasterium, quod dicitur Palma, ibi invenies puellam a nativitate caecam, quam baptizabis, nomen Odilia impones ei et mox post baptismum visum recipiet. Cumque oculos ejus chrismate liniret, visum clarissime recepit. Haec ab infantia se Dei servitio subdidit, vigiliis et orationibus, jejuniis et elemosinis die noctuque insistens.

Habuit autem virgo fratrem in domo patris, cui scripsit epistolam globo coccineo involutam et per quendam peregrinum sibi misit, ut eam patri reconcilians revocaret, et cum frater de hoc patri loqueretur, praecepit ei, ut de caetero non plus de hoc cogitaret. Sed juvenis eam vocavit patre ignorante. Dum itaque dux in cacumine montis sedens videret currum venientem, quaesivit, quid hoc esset. Cui filius: Odilia filia tua. Sed heu pater iracundia motus cum baculo, quem manu tenebat, filium tam verberibus castigavit, quod infirmitatus fuit, de qua etiam aegritudine obiit. Pater vero super immanitate criminis poenitens de caetero in monasterio permansit. Tunc pater jussit filiae tamen de die stipendium unius ancillae dari. Cum sic Odilia multis diebus in miseria vitae esset, pater misericordia motus super eam praedictum monasterium cum omnibus appenditiis suis illi tradidit. Post hoc pauco tempore supervivens defunctus est. Odilia sciens patrem suum in purgatorio uri in latere montis, ubi nunc claustrum est situm, tantum et tam lacrymabiliter oravit, quod coelum super eam apertum est et lux magna circumfulsit eam et vox dicit ei: propter te liberatus est pater tuus et in choro patriarcharum collocandus ab angelis ducitur.

Confluebant ergo ad eam virgines nobiles non paucae, quarum spiritualis mater effecta in supra dicto monasterio ad exemplum sui Deo servire instituit. Habuit enim sub regimine CXXX moniales. Invitavit angelos precibus et quidquid a Deo postulavit, sine mora percipere meruit.

Haec beata praeter dies festos nihil comedit nisi panem hordeaceum et legumina, pellis ursi fuit pro lecto, lapis vero pro cussino.

Quia mons altus, ubi coenobium Odiliae situm est, fecit pauperes quaerentes elemosinam et peregrinos nimis laborare, fecit inferius monasterium pro hospitali. Qui locus tantum sororibus placuit, ut etiam ibi conventum instituerent.

In nomine patris et filii et spiritus sancti propria manu tres tilias plantavit, quae usque nunc valde utiles sunt in calore.

Orando vas omnino vacuum implevit vino, cum quaedam soror inter divina officia vasa esse vacua vidit.

Item quia in baptismo visum recepit, specialiter beatum Johannem baptistam venerabatur.3 Qui Johannes baptista ei in visu apparuit sibique oratorium fieri praecepit. Odilia autem quadam nocte se dedit orationi super petram, ubi nunc magna crux lignea locatur ob memoriam tanti miraculi, ibi Johannem rogabat ostendere sibi modum aedificii. Quod et fecit. Johannes enim in forma, qua Christum baptizavit, in maxima claritate sibi apparens ecclesiae locum in longitudinem et latitudinem ostendit et constructam dedicavit. Quod vidit una soror, lucem videlicet, sed Johannem non vidit; Cui Odilia inhibuit, ne ante ipsius obitum alicui visionem manifestaret.

In inchoatione claustri sancti Johannis boves cum plaustro lapidum cadunt de monte, qui habet in latitudine LXX pedes et illaesi obviant servis adscendendo iterum onerati. Venerant enim servi cum gaudio ipsos occidere, ut non essent cibus vermium, sed hominum,4 et invenerunt illaesos.

Habebat autem fratrem, qui tres filias habuit, Eugeniam, Attalam et Gundelindam, quae etiam mundum reliquerunt. Odilia suam nutricem propriis manibus sepelivit et post LXXX annos sepulchro aperto dextra mammilla nutricis, qua eam lactaverat, integra inventa est reliquo corpore incinerato.

Post plurima virtutum insignia Odilia sciens finem sibi adesse, convocatis ad se sororibus apud sanctum Johannem praedicavit iis et rogavit eas orare pro se et pro patre suo. Post hoc praecepit iis, ut irent in oratorium matris Dei Mariae et legerent psalterium. Interim, dum haec fierent, ipsa obiit sola tantusque odor ibi fuit, quasi omnes domus plenae essent aromatibus. Redeuntes sorores cum viderent matrem suam sine eucharistia defunctam, adeo instanter oraverunt, quod de morte suscitata iis dixit: cur me inquietastis? Luciae conjuncta fui et illud gaudium habui, quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis adscendit. Responderunt: nobis fuisset confusio, domina, si absque communione sacra obiisses. Tunc Odilia calicem allatum, in quo erat corpus et sanguis Christi, propriis manibus contrectavit et5 communicavit et omnibus cernentibus emisit spiritum. Ipse autem calix in Hohenburg ob memoriam venerabilis facti hactenus permanet, coelitus enim creditur illuc pervenisse. Tunc corpus ejus ante altare sancti Johannis honorifice sepelitur et odoris fragrantia usque in octavam diem ibi manebat. Martirii Luciae ideo conjuncta fuit, quia ipsa Odilia duobus modis martir fuit, voluntate et carnis maceratione.

Notae


  1. 1) Hic sequitur in Ed. Pr. legenda de virgine quadam Antiochena, quae supra legitur cap. LXI. (60.) p. 273. sq. 

  2. 2) Ed. Pr. atque complures alii libri initium hujus legendae in brevius contrahunt ita: Odilia, quia caeca nata fuit, pater suus eam occidere voluit; unde mater ejus cuidam ancillae suae eam alendam commisit, quae propter murmur populi jubente matre longissime cum puero fugit. Ubi cum etc. — recipiet. Quo facto cum diu optime in religione profecisset, misit fratri suo litteras dulcedine plenas, ut eam patri reconcilians revocaret. Cui cum pater non annueret, filius inconsulto patre pro sorore misit. Unde pater filium tantum verberibus castigavit, quod infirmatus fuit. De qua etiam aegritudine obiit. Pater vero ex hoc in tantum conturbatus fuit et compunctus, quod pro filia sua misit et monasterium, quod construxerat, filiae cum omnibus suis appenditiis libere donavit. 

  3. 1) Ed. Pr. legit: venerabatur et ei ecclesiam facere cogitavit. Quadam etiam nocte etc. 

  4. 2) Ed. Pr. omittit verba: et — reliquerunt, 

  5. 3) Ed. Pr. haec ita contrahit: communicavit. Ob hoc idem calix usque modo servatur. Odor vero per dies VIII duravit. Martirii etc,