Skip to content

Legenda aurea

Jacobus a Voragine

Legenda aurea, Cap. XVIII De sancto Macario (1259–1266)

Fons Jacobus a Voragine Jacobi a Voragine Legenda aurea vulgo Historia lombardica dicta; ad optimorum librorum fidem recensuit Dr. Th. Graesse, Dresdae et Lipsiae, 1846. ark:/13960/t4wh7tr31.

CAP. XVII. De sancto Macario.

Macarius dicitur a macha, quod est ingenium, et ares virtus. Vel dicitur a macha, quod est percussio, et rio magister: fuit enim ingeniosus contra daemonis fallaciam, virtuosus quantum ad vitam, percussor in domatione corporis, magister in regimine praelationis. Vel Macarius, id est, beatus.

Macarius abbas descendit1 per vastitatem deserti et intravit dormire in monumentum, ubi sepulta erant corpora paganorum et extraxit unum corpus sub caput suum tamquam2 pulvinarium. Daemones autem volentes eum terrere vocabant quasi unam mulierem dicentes: surge et veni nobiscum ad balneum, et alter daemon sub ipso tanquam ex mortuo illo dicebat: peregrinum quemdam habeo super me, non possum venire. Ille autem non expavit, sed3 respondebat corpori illi dicens: surge et vade, si potes. Et audientes daemones fugerunt voce magna clamantes: vicisti nos domine!

Dum aliquando abbas Macharius in palude ad cellam suam praeteriret, occurrit ei dyabolus cum falce messoria et volens eum cum falce percutere non potuit. Et dixit ei: multam violentiam patior a te Macari, quia non possum praevalere adversum te. Ecce enim quidquid tu facis et ego facio, jejunas tu et ego penitus non comedo, vigilas tu et ego modo non dormio. Unum est solummodo, in quo me superas. Et dixit abbas: quid est illud? Cui ille: humilitas tua, per quam non praevaleo adversum te.

Dum tentationes ipsum4 juvenem molestarent, surgens et magnum saccum arenae humeris suis imponens diebus multis sic per desertum ibat. Quem Theosebius inveniens dixit: abba, cur tantum onus portas? Et ille: vexo vexantem me.

Abbas Macarius vidit Satanem transeuntem in habitu hominis et habentem vestimentum lineum laceratum et per omnia foramina dependebant ampullae, et dixit ei: quo vadis? Et ille: vado potionare fratres. Cui Macarius: quare tot ampullas portas? Respondit: gustum fratribus porto, et si unum alicui non placebit, offeram aliud vel tertium, et sic per ordinem, ut aliquid placeat. Et cum rediret, dixit ei Macarius: quid fecisti? Respondit: omnes sanctificati sunt et nemo mihi acquievit, nisi unus, qui vocatur Theotistus. Surgens autem Macarius illuc ivit et fratrem tentatum inveniens sua eum exhortatione convertit. Post haec iterum eum Macarius inveniens dixit: quo vadis? Cui ille: ad fratres vado. Revertenti occurrit senex et dixit: quid faciunt fratres illi? cui dyabolus: male. Et dixit: quare? Quia omnes sancti sunt et, quod est majus malum, unum, quem habebam, amisi et omnibus sanctior factus est. Audiens hoc senex gratias egit Deo.

Quodam die sanctus Macarius caput defuncti reperit et, dum orasset, interrogavit illud, cujus caput fuerit. Et respondit, se fuisse paganum. Et dixit ei Macarius: ubi est anima tua? Respondit: in inferno. Cumque requireret, si multum in profundo esset, respondit, quod tantum in profundo esset, quantum distaret terra a coelo. Cui Macarius: suntne aliqui te profundiores? respondit: etiam, Judaei. Cui iterum ille: et ultra Judaeos suntne aliqui profundiores? Cui ille: profundiores omnibus sunt falsi christiani, qui Christi sanguine redemti tantum pretium parvi pendunt.

Dum per quandam solitudinem profundissimam pergeret, ad milliare arundinem figebat, ut postmodum redire sciret. Sed dum jam novem diaetas fecisset et in quodam loco quiesceret, dyabolus omnes arundines collegit et ad caput ejus posuit, unde ad redeundum plurimum laborabat.

Frater quidam plurimum cogitationibus suis molestabatur, quod scilicet in cella sua inutiliter esset, sed si inter homines habitaret, multis prodesse posset. Qui cum cogitationes suas Macario retulisset, ille ait: fili, sic illis responde, hoc saltem facio, quia propter Christum parietes istius cellae custodio.

Dum quendam pulicem se pungentem manu occidisset et multum de illo sanguinis emanasset, reprehendens se, quod propriam vindicasset injuriam, nudus sex mensibus in deserto mansit et inde a scabronibus totus laceratus exivit.

Post hoc multis clarus virtutibus in pace quievit.

Notae


  1. 3) Ed. Princ. legit de siti loco verborum: per vastitatem deserti. Verisimiliter enim librarius textum. de Syrti ita corrupit, 

  2. 4) Rec. plumacium legunt, 

  3. 5) Recent, male tundebat corpus illud praeferunt. 

  4. 1) Recent. nimium offerunt.