Skip to content

Legenda aurea

Jacobus a Voragine

Legenda aurea, Cap. CLXXVI. De sancto Johanne abbate

Fons Jacobus a Voragine Jacobi a Voragine Legenda aurea vulgo Historia lombardica dicta; ad optimorum librorum fidem recensuit Dr. Th. Graesse, Dresdae et Lipsiae, 1846. ark:/13960/t4wh7tr31.

Cap. CLXXVI. (71) De sancto Johanne abbate

Johannes abbas, cum Episius per annos quadraginta in eremo habitasset, interrogavit eum, quantum ex hoc profecisset. Et dixit1 Johannes: ex quo coepi solitarius esse, nunquam me vidit sol manducantem. Et2 ille: nec me irascentem. Simile vero legitur ibidem, quod, cum Epiphanius episcopus abbati Hilarioni daret carnes, ille ait: ignosce mihi, quia, ex quo accepi habitum hunc, non manducavi quidquid occisum. Cui episcopus: ex quo accepi habitum hunc, non dimisi aliquem dormire, qui adversum me aliquid haberet, nec dormivi habens aliquid adversus aliquem. Cui ile: ignosce mihi, quia melior es, quam ego.

Volens Johannes ad similitudinem angelorum nihil operari, sed Deo sine intermissione vacare, se ipsum exspoliavit et unam hebdomadem in eremo fuit. Cum autem fame periclitaretur et aculeis muscarum et vesparum totus vulneraretur, reversus ad ostium fratris sui pulsabat. Ad quem ille: quis es tu? Et ille: ego sum Johannes. Frater autem dixit: nequaquam; Johannes enim angelus factus est et inter homines ultra non est. Et ille: ego vere sum. Et non aperiens ei dimisit eum affligi usque mane. Postea aperiens dixit: si homo es, opus habes iterum operari, ut pascaris et vivas; si antem angelus es, quid quaeris intrare cellam? Et ille dixit: ignosce mihi, frater, quod peccavi.

Cum autem moreretur, rogaverunt eum fratres, ut aliquod verbum salutare et compendiosum loco hereditatis sibi relinqueret. Qui ingemiscens ait: nunquam feci propriam voluntatem nec aliquid docui, quod prius ipse non fecerim. Haec in vitis patrum.

Notae


  1. 3) Ed, Pr. praefert: ille. 

  2. 4) Ed. Pr. praefert: Johannes.